Jump to content

Epistolae et decreta (Bonifacius I)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et decreta (Bonifacius I)
saeculo VIII

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20

BonI.EpEtDe9 20 Bonifacius I Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

MONITUM IN TRES SUBSEQUENTES EPISTOLAS

Monimenta varia, quae ad Bonifacii electionem et ordinationem, et schismatis tunc nati originem attinent, primus Baronius e codice Vaticano descripsit, et ad calcem anni 418, aut ad initium 419, eo ordine, quo in archetypo scripta sunt, edidit. Primum antecedit Symmachi relatio anno 418, Decembris 29 die consignata, qua is praefectus Honorio persuadere conatur, Eulalium urbis Romanae pontificem rite electum, « ac Bonifacium contra sacrae legis ordinem, et consuetudinis rationem » ordinatum esse. Deinde sequitur Honorii rescriptum ad eumdem Symmachum anno 419, Januarii 3 die datum, in quo ordinationem Eulalii ratam, ac Bonifacii irritam habere se declarat; ideoque huic Urbe interdicit, aut si non sponte obsequitur, « pertinacius resistentem invitum expelli » jubet. Rescriptum hoc excipit altera Symmachi relatio Januarii 8 die notata, qua Imperatori significat, se ipsius praeceptum eo die accepisse, « quo sancti diei (Epiphaniae) erat celebranda solemnitas, » ac sine mora, ut imperata perficerentur, operam dedisse; sed Bonifacium, ut ab indicta processione abstineret jussum, parere noluisse. Verum hinc nihil profecit Symmachus. Eum enim Imperatori diutius imponere non ferentes Romani presbyteri, mendaci illius narrationi sinceriorem opponendam duxerunt. Quapropter supplicem conscripserunt libellum, quem Honorius Januarii 15 die ad ipsummet Symmachum rescribens, a se acceptum testatur. Unde illum vel eo ipso die quo secunda Symmachi relatio, vel non multo serius, missum esse colligitur. Porro inter monimenta illa, quae hac de causa scripta sunt, nullum hic referre pluris interest, quam mox dictum libellum, utpote in quo Bonifacii ordinatio ac dotes a proprio ipsius clero planius ac sincerius explicantur.

EPISTOLA I ROMANORUM PRESBYTERORUM AD HONORIUM IMPERATOREM, SEU EXEMPLUM PRECUM PRESBYTERORUM PRO BONIFACIO. Bonifacii legitimam, Eulalii vero illegitimam fuisse ordinationem. 1. Petimus Clementiam vestram, piissimi et clementissimi imperatores Honori et Theodosi semper augusti. Post abscessum sancti Zosimi papae Ecclesiae catholicae urbis Romae, ut fieri mos volebat, atque ipsa religionis disciplina dictabat, plures in unum convenimus sacerdotes; ut de constituendo successore communi judicio tractaremus. Sed quoniam Lateranensem ecclesiam, obstructis pene omnibus ingressibus, archidiaconus Eulalius, contemptis impie summi sacerdotis exsequiis, diaconibus et paucissimis presbyteris ac multitudine turbatae plebis obsederat; altero die (Decemb. 28) ad eamdem ecclesiam, ubi prius ab omnibus fuerat conventum, habita omnium collatione properavimus: ibique participato cum christiana plebe consilio, quem Deus jussit elegimus. Nam venerabilem virum Bonifacium, veterem presbyterum, in lege doctissimum, ac bonis moribus comprobatum, et quod eum magis ornabat, invitum, acclamatione totius populi ac consensu meliorum civitatis adscivimus divinae institutionis ordine consecratum. Nam subscribentibus plus minus septuaginta presbyteris, adstantibus novem diversarum provinciarum episcopis, benedictionem competenti tempore constat fuisse celebratam. Ac prius omnia, quae solemnitas exigebat, impleta sunt. 2. Sed cum supradictus Eulalius, qui antea per tres consacerdotes nostros fuerat ex multorum auctoritate conventus, ne quid sibi temere praeter conscientiam cleri majoris assumeret, circumventis paucissimis presbyteris, male acceptis his ac diversae custodiae mancipatis qui ad prohibendum cum litteris venerant, exhibito etiam cum aliis Ostiensi episcopo, quem prope mortuum constat accitum; nam tractum esse nolentem, senis aegritudo testatur; in locum sibi non debitum, incustodito religionis ordine, per ambitum proruisset: coepit factum suum per homines disciplinae inscios ac religionis ignaros indecenter tueri; aestimans humanis perturbationibus se confundere sententiam posse divinam. 3. Et quoniam Clementiam vestram constat falsidica relatione deceptam, ut nescio quid in injuriam divini judicii sanciretis (nam divinum est quidquid tantorum firmat electio), petimus Pietatem vestram, ut removeri priora constituta jubeatis, atque Eulalium, qui in locum subrepsit aliorum, ad comitatum Perennitatis vestrae cum auctoribus suis debere adduci. Nos enim profitemur sanctum papam Bonifacium nostris cum sacerdotibus adfuturum. Relictis enim singulis per titulos presbyteris omnes aderunt, qui voluntatem suam, hoc est Dei judicium proloquantur. Jubeat etiam vestra Clementia omnes adesse, quos causa constringit; ejici etiam civitate nolentes, qui se non patientur adduci. Invenietis, cum coeperit agitari interna discussio, quod non solum divinis legibus abhorreat, verum etiam displicere possit humanis: quo hoc consecuti agamus aeterno Imperio vestro maximas atque uberes gratias.

EPISTOLA II. AB OMNI CONCILIO AFRICANO AD BONIFACIUM URBIS ROMAE EPISCOPUM, PER FAUSTINUM EPISCOPUM ET PHILIPPUM ET ASELLUM PRESBYTEROS, LEGATOS ECCLESIAE ROMANAE, DIRECTA. De clericorum causis et de appellationibus episcoporum, id, quod Zosimi commonitorio continetur, servaturos se profitentur, donec authentica recognoverint Nicaeni concilii exemplaria.

Domino beatissimo et honorabili fratri BONIFACIO AURELIUS VALENTINUS primae sedis provinciae Numidiae, et caeteri qui praesentes adfuimus numero 217 ex omni concilio Africae. 1. Quoniam Domino placuit, ut de his quae nobiscum egerunt sancti fratres nostri, coepiscopus Faustinus, et compresbyteri Philippus et Asellus, non beatae memoriae episcopo Zosimo, a quo ad nos mandata et litteras attulerunt, sed tuae Venerationi, qui in ejus locum es divinitus constitutus, humilitas nostra rescriberet; ea breviter insinuare debemus, quae utrorumque concordia terminata sunt, non ea quae prolixis gestorum voluminibus continentur: in quibus salva quidem charitate, non tamen sine parvo altercationis labore demorati sumus, ex gestis delibantes; quae nunc ad causam pertinent. Quamquam et ille, si adhuc esset in corpore, hoc acciperet gratius, quod videret pacatius terminatum, domine frater.

2. Apiarius presbyter, de cujus et ordinatione et excommunicatione et provocatione fuerat exortum non solum Siccensi, verum etiam totius Africae Ecclesiae non leve scandalum, de omnibus erratis suis veniam petens, communioni est restitutus. Prior autem coepiscopus noster Siccensis Urbanus, quod in eo corrigendum visum est, sine ulla dubitatione correxit. Quia vero paci et quieti Ecclesiae non tantum ad praesens, sed etiam in posterum prospiciendum fuit, quoniam talia multa praecesserant, ut vel similia, vel etiam graviora deinceps praecaveri oporteret: placuit nobis, ut de Siccensi ecclesia, retento scilicet honore gradus sui, presbyter removeretur Apiarius, et accepto epistolio, ubicumque alibi vellet et posset, presbyterii munere fungeretur. Quod eidem ipsi per litteras proprias postulanti sine difficultate concessimus. 3. Sane priusquam haec causa isto termino clauderetur, inter alia quae dinturnis disceptationibus versabamus, quia ratio ipsa poscebat, ut apud acta ecclesiastica a fratribus nostris Faustino coepiscopo, et Philippo et Asello compresbyteris quaereremus, ut promerent quidquid eis agendum nobiscum fuisset injunctum, nonnulla quidem sine ullo scripto prosecuti sunt verbis; sed cum id potius flagitareremus quod in litteris ferrent, commonitorium protulerunt, quod recitatum nobis, etiam gestis quae secum ad vos deferunt est alligatum. In quo eis quatuor quaedam nobiscum gerenda mandata sunt: unum de appellationibus episcoporum ad Romanae Ecclesiae sacerdotem; alterum ne ad Comitatum episcopi importune navigent, tertium de tractandis presbyterorum et diaconorum causis apud finitimos episcopos, si a suis excommunicati perperam fuerint; quartum de Urbano episcopo excommunicando, vel etiam Romam evocando, nisi ea quae videbantur corrigenda corrigeret. 4. Quorum omnium de primo et tertio, id est, ut Romam liceat episcopis provocare, et ut clericorum causae apud suarum provinciarum episcopos finiantur, jam priore anno etiam litteris nostris ad eumdem venerabilis memoriae Zosimum episcopum datis insinuare curavimus, ut ea servare sine ulla ejus injuria paulisper sineremus usque ad inquisitionem statutorum Nicaeni concilii. Et nunc de tua poscimus Sanctitate, ut quemadmodum ea apud Nicaeam a patribus acta vel constituta sunt, sic ea a nobis facias custodiri, et ibi apud vos ista, quae in commonitorio attulerunt, facias exerceri, id est: « Si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo dejecerint eum, et appellasse videatur, et confugerit ad beatissimum Ecclesiae Romanae episcopum, et voluerit audiri, et justum putaverit ut renovetur examen; scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, et juxta fidem veritatis definiant. Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat; erit in potestate episcopi quid velit et quid aestimet. Et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, habentes auctoritatem ejus a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit sufficere episcopos, ut negotio terminum imponant; faciet quod sapientissimo suo consilio judicaverit. » Item de presbyteris et diaconis (Sardic. conc. can. 7): « Si episcopus quis iracundus, quod esse non debet, cito aut aspere commoveatur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit; providendum est ne innocens damnetur aut perdat communionem: habeat potestatem ejectus, ut finitimos interpellet, et causa ejus audiatur, et diligentius tractetur, quia non oportet ei negari audientiam roganti: et ille episcopus, qui aut juste aut injuste eum rejecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut aut probetur ejus, aut emendetur sententia » (Can. 17). 5. Haec utique usque ad adventum, donec authentica Nicaeni concilii afferantur exempla, verissimorum exemplariorum Nicaeni concilii inserta gestis sunt, quae si ibi, quemadmodum constituta sunt, et quemadmodum ipso quod apud nos fratres ex apostolica sede directi allegaverunt commonitorio, continentur, eoque ordine vel apud vos in Italia custodirentur, nullo modo nos talia, qualia commemorare jam nolumus, vel tolerare cogeremur, vel intolerabilia pateremur. Sed credimus adjuvante misericordia Domini Dei nostri, quod tua sanctitate Romanae Ecclesiae praesidente, non sumus jam istum typhum passuri; et servabuntur erga nos, quae nobis etiam non disserentibus custodiri debeant cum fraterna charitate, quae secundum sapientiam atque justitiam, quam tibi donavit Altissimus, etiam ipse perspicis esse servanda, nisi forte aliter se habeant canones concilii Nicaeni. Quamvis enim plurimos codices legerimus; sed nusquam in Nicaeno concilio in Latinis codicibus legimus, quemadmodum in supradicto commonitorio inde directa sunt. Tamen quia hic in nullo codice Graeco ea potuimus invenire, ex Orientalibus Ecclesiis, ubi perhibentur eadem decreta posse etiam authentica reperiri, magis nobis desideramus afferri. Pro qua re tuam quoque Venerationem obsecramus, ut scribere etiam ipse digneris ad illarum partium sacerdotes, hoc est Ecclesiae Antiochenae, Alexandrinae et Constantinopolitanae, et aliis etiam si tuae placuerit Sanctitati, ut inde ad nos iidem canones apud Nicaeam civitatem a patribus constituti veniant, te potissimum hoc beneficium cunctis Occidentalibus Ecclesiis cum Domini adjutorio conferente. Quis enim dubitet, exemplaria esse verissima concilii Nicaeni in Graecia congregati, quae de tam diversis et nobilibus Graecis Ecclesiis allata et comparata concordant? Quod donec fiat, haec quae in commonitorio supradicto nobis allegata sunt de appellationibus episcoporum ad Romanae Ecclesiae sacerdotem, et de clericorum causis apud suarum provinciarum episcopos terminandis, nos usque ad probationem servaturos esse profitemur, et Beatitudinem tuam ad hoc nos adjuturam in Dei voluntate confidimus. 6. Caetera vero, quae in nostra synodo gesta vel firmata sunt, quoniam supradicti fratres nostri Faustinus coepiscopus, Philippus et Asellus compresbyteri secum ferunt, si dignatus fueris, tuae nota facient Sanctitati. Et alia manu, Dominus noster te nobis annos plurimos custodiat, beatissime frater. Subscripserunt quoque Alypius, Augustinus, Possidius, Marianus et caeteri episcopi. EPISTOLA III. De Maximo Valentinae civitatis episcopo diversis criminibus accusato, ut in synodo provinciae illius causa discutiatur.


BONIFACIUS episcopus PATROCLO, REMIGIO, MAXIMO, HILARIO, SEVERO, VALERIO, JULIANO, CASTORIO, LEONTIO, CONSTANTINO, JOANNI, MONTANO, MARINO, MAURICIO, et caeteris episcopis per Gallias et septem provincias constitutis. 1. Valentinae (Ivo, p. 5, c. 271) nos clerici civitatis adierunt, proponentes per libellum crimina, quae Maximum teste tota provincia asserunt commisisse; delegata toties cognitione, illum constituta semper subterfugisse judicia, nec confisum conscientia festinasse, ut si esset innocens, examinatis omnibus purgaretur; quae toties decreta, ex nostrarum quoque chartarum instructione cognovimus. Qui econtrario probavit de se illa quae dicta sunt, qui ad ea confutanda, cum essent innumera, a decessoribus meis provinciali delegata cognitione, conventus, etiam dicitur evitasse, et adesse minime voluisse (Nicolaus I, epist. 39). Et nullus dubitat, quod ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur qui est innocens quaerit. Sed astuta cavillatio eorum, qui versutis agendum credunt esse consiliis, numquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus, quisquis se subterfugere judicium dilationibus putat. Veniat tamen aliquando ille, qui talis perhibetur, in medium: nec prodest illi, toties latuisse, toties subterfugisse, quem sui actus et commissa, quocumque fugerit, ea quae objiciuntur illi, si vera sunt, crimina persequuntur. Debueram quidem jam nunc dignam, pro ejus accusatis in nostro judicio actibus, qui cognitionem et decretum judicium saepe declinando credidit illudendum, ferre sententiam: at ne aliquis praecocem forsitan judicaret, et sibi qui absens est, licet sit quaesitus a nobis, reservatum esse nihil diceret; maluimus intercapedine temporis data differri, cum hoc etiam ejus accusatores assererent, de suis intentionibus et moribus sic securum Maximum, tanto magis damnanda committere, quanto tardius se constituto judicio praesentaret. Quem Manichaeorum involutum caligine, arguunt turpi secta olim ita, ne eum possit abluere, animum sordidasse, in probationem objectae rei gesta synodalia proferentes; et commissis involutum undique flagitiis, nullum eum sanitatis habuisse respectum. Quem furore suo et insana temeritate ad saecularium quoque judicum tribunalia subditum quaestioni, quod in vili quoque persona turpissimum est, objicerent pervenisse, et homicidii damnatum asserunt, gestis prolatis in medium: et hunc talem post tanta taliaque commissa episcopatus adhuc sibi nomen in suis latibulis vindicare in propriae civitatis infamiam, nimiis doloribus conqueruntur, et sanctum nomen vindicando sibi velle polluere.

2. Ideoque, fratres charissimi, quia audiendus hic praesentare se noluit, ne convictus forsitan ab accusantibus se clericis, posset digna tandem aliquando, praesentatus episcopali judicio, pronuntiationis congruae feriri sententia; (quamquam illi cum haec edicta fuerit, quae potest hujus nominis esse jactura, qui (III, quaest. 9, c. 10: Ivo, p. 5, c. 271, et p. 6, c. 338) pudorem numquam habuisse sacerdotii perhibetur, et locum suum ne modico quidem tempore custodisse?) dilationem tamen dedimus, et decrevimus vestrum debere intra provinciam esse judicium, et congregari synodum ante diem kalendarum Novembrium: ut si adesse voluerit, praesens si confidit ad objecta respondeat; si vero adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et toties delegato judicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest, utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione procurata toties constet absentia. Nos autem per omnes provincias litteras dirigimus, ne excusationem sibi ignorationis obtendat, ut ad provinciam venire cogatur, et illic se constituto praesentare judicio. Quidquid autem vestra Charitas de hac causa duxerit decernendum, cum ad nos relatum fuerit, nostra, ut condecet, necesse est auctoritate firmetur. Data sub die idus Junias (Jun. 13, ann. 419), Monaxio viro clarissimo consule. MONITUM IN DUAS EPISTOLAS SUBSEQUENTES. 1. Ambae in Romano concilio sub Bonifacio II recitatae, ejusque actis insertae, postmodum a Luca Holstenio in collectione Romana bipartita vulgatae sunt. Eas conscripsit Bonifacius ex occasione Perigenis, qui Corinthi natus, in eadem ecclesia renatus, ejusque clero adscitus, cum per omnes clericorum gradus meruisset, Patrensibus quidem a Corinthiorum praesule, totius provinciae approbante synodo, ordinatus fuerat episcopus; sed a plebe repulsus, postmodum ab ipsis Corinthiis in episcopum cooptatus est. Postulationi eorum intercedebant nonnulli, apud quos ea obtinebat religio, ut canones, qui episcoporum translationes vetabant, violari timerent, si qui uni ecclesiae semel ordinati, licet ab ea numquam suscepti, alteri praeficerentur. Quam ob causam Corinthii sedem apostolicam precibus datis adierunt, ut ejus auctoritate voti compotes fierent. Miratus est Bonifacius Corinthiorum precibus nullas Rufi adjunctas esse litteras, licet illius curae Achaia una cum caeteris Illyrici provinciis commissa jam fuisset. Quocirca etiamsi aequam judicaret illorum petitionem, prius tamen, quam Rufi accepisset litteras, rescribere ipsis noluit, « ut et apostolicae sedis auctoritas, et ejus vicari, debita honorificentia servaretur » (Epist. 2, n. 4); nec non « ut nihil immaturum ab hac sede fieri videretur » (Epist. 15, n. 3). Ubi vero Rufi de Perigene accepit scripta, quae desideriis omnino convenirent, tunc ad eumdem Rufum missa epistola « secunda, quae universo presbyterio, » hoc est toti Romano clero, « complacuit » (Ibid. n. 3), Perigenem ecclesiae Corinthiorum constituit pontificem.

2. Ex hac narratione cum constet, duas a Bonifacio de praedicto negotio scriptas esse epistolas, unam qua suspensam tenebat Corinthiorum exspectationem, alteram qua eorum postulatis Perigenem concedehat, e subsequentibus epistolis utra prior censenda sit, dijudicari facilius potest. Eam enim, quae Romano in concilio prima recitata est, eo quoque ordine scriptam esse inde liquet, quod in ea perinde loquatur Bonifacius, ut qui Rufo ecclesiarum per Achaiam atque Macedoniam nondum commisisset ipse curam, sed hanc ei a decessoribus commissam fuisse tantum e scrinii sui monimentis comperisset; ac deinde adjungat, hoc decessorum exemplo se adduci, ut Corinthiorum, qui Perigenem episcopum postulabant, preces Rufo notas faciat. Quibus verbis, ad hunc Thessalonicensem episcopum de Perigenis negotio tunc primum scribere se satis aperte indicat. Alteram vero tunc scriptam esse planum est, cum mutuas a se invicem Bonifacius ac Rufus accepissent litteras; ac non solum Rufus ad Bonifacium de ecclesiarum sibi commissarum statu scripsisset, sed et ab eo suscepisset responsa, « quae in singulorum notitiam pertulerat » (Epist. 2, n. 2). 3. Tillemontii tamen judicio (Till. tom. XII, pag. 667), Bonifacius in priori epi tola confirmare videtur Perigenis electionem, eujus primam notitiam in postrema epistolae alterius parte sic Rufo dat, ut de illa nihil definire se voluisse significet, quoad ipsius super ea litteras accepisset. Unde motus vir ille doctus priorem illam epistolam falsi suspectam esse, nec ulla ratione defendi posse censet, nisi dicatur scripta quidem a Bonifacio, cum primo Corinthiorum petitionem assensu suo comprobare atque confirmare decrevisset; sed minime missa, quia deinde hujusmodi confirmationem, quoad sibi de hac re scripsisset Rufus, differendam duxerit. At quominus hoc dicatur aut sentiatur, prohibent cum ipsa Bonifacii epistola 15, ubi duplicis epistolae ad Rufum de hac causa directae mentio fit, tum Romani concilii sub Bonifacio II gesta, in quibus ambae epistolae memorantur, non ut e Romanae Ecclesiae scrinio prolatae; sed ut ex Thessalonicensis ecclesiae archivo Romam allatae. Neque etiam suspecta potest haberi prior epistola, quin simul et altera, immo alia omnia scripta, quae in eodem concilio recitata sunt, pari suspicione aspergantur. Non enim alia est unius aut alterius, sed aequalis omnium auctoritas. Singula quippe protulit Theodosius Echiniensis in Thessalia episcopus; quo quidem illorum fidem e sedis apostolicae scrinio explorari postulante, idque annuente ac praecipiente Bonifacio II papa, recitata sunt et actis inserta. Verum ingens nobis suspicio est, duarum epistolarum sequentium confusum atque perturbatum esse finem. Certe si ab utraque distrahantur quae cujusque numero quarto continentur, et quod uni male adsutum est, alteri vicissim restituatur; nihil jam erit, quod non apte sibi cohaereat. Neque mirum videri debet, in iis scriptis, quae decurtata nonnumquam exhibentur, quaedam etiam loco suo fuisse mota.

EPISTOLA IV. Ut Corinthii Perigenem quem expetunt episcopum accipiant.

Dilectissimo fratri RUFO BONIFICIUS. 1. Beatus apostolus Petrus, cui arx sacerdotii dominica voce concessa est, in immensum gratulationis extollitur, quoties pervidet concessi sibi honoris a Domino intemeratae se pacis filios habere custodes. Quid enim gaudio debeat majore pensare, quam quod agnoscit acceptae potestatis illaesa jura servari? Vere namque immobile requirit a diversis destinata super negotiis quibusque consultatio fundamentum, quae ejus consulit sedis arcanum, quam constat dignatione petrae spiritalis elatam.

2. Frequentia igitur, ut scrinii nostri monimenta declarant, ad charitatem tuam ex ejus fonte scripta manarunt, quibus sollicitudinem ecclesiarum per Macedoniam et Achaiam sitarum Fraternitati tuae, quam scimus ecclesiasticam disciplinam canonum notione servare, certum est esse commissam. Nec immerito id ducimus factum. Hanc enim gratiam Dilectioni tuae apostolica sedes officio diligentis impertit. Unde fit, ut Sanctitatem tuam gnaram faciamus hujusce negotii, quod ex ea provincia auribus nostris ingeritur destinatum, cujus prudentiae tuae dudum cura mandata est. 3. Corinthii enim olim beati Pauli praedicatione laudati, quorum preces subdendas magis credidimus esse, quam narrandas, Perigenem, sicut jam dudum a sancta synodo super ejus nomine pagina directa testatur, sanctum et instituti optimi qualitate pollentem, civitatis suae non tam accipere quam retinere desiderant sacerdotem. Cujus ordinationis seriem si integro ordine exponendam putavero, fiat necesse est ejus laudis augmentum; et huic nimirum proficiet, si faciamus vel ordinantis, vel ordinati recto tramite mentionem. Quis enim dubitet ejus meritis deputari; quis renuit judicii fuisse divini, ideo hunc a Patrensibus in tempore non esse susceptum, et diu super praemissa ecclesia, magna deliberatione suspensum, ut hujus ovilis pastor fieret, in cujus caulis suam a cunabulis transegisset aetatem? Judicia Dei abyssus multa (Psal. XXXV, 7): quod congrue aptamus exemplum, et nemo crederet quod in ordinatoris aliquando locum subrogari posset, quia fuerat ab aliis ordinatus. Non ambigo coelestis tunc istud fuisse sententiae. 4. Qua vel consensu qui illic auctoritatem sedis apostolicae praesentabant, eum in nostrorum numerum recipimus: et in eos necesse est vigorem censurae, qui contra nostrum factum post haec nescientibus nostris incitare dicuntur populos, si perstiterint, exseramus. Quod quidem et Dilectionem tuam in eos ex nostra praeceptione facere volumus: ut eorum licentiam, quibus nihil tale commisimus, refrenemus. EPISTOLA V. Rufi in implendo vicarii apostolicae sedis officio vigilantia laudatur. Idem explicatur officium. Memorat Bonifacius plures episcopos, suas ipsius litteras Rufi opera ad eos perlatas comprobasse; eaque occasione in Perigenis laudem excurrit. Dilectissimo fratri RUFO BONIFACIUS. 1. Credebamus, post epistolas nostras pro ecclesiasticae disciplinae observatione transmissas, omnibus aditum praesumptionibus praecludendum, cum ad consultationem Dilectionis tuae praebuissemus debitum pro causarum aestimatione responsum; constituentes ea dehere servari, quae ecclesiastica exigit disciplina. Sed quantum nunc tuae Sanctitatis nobis relatio patefecit, apud plerosque valuisse quod scripsimus; apud quosdam autem admonitionem nostram inefficacem cognovimus fuisse. Nec hoc Fraternitati tuae possumus imputare, cum te anxium pro commissa tibi ecclesiarum sollicitudine et rebus et litteris sentiamus. Vigilantiae tuae laudamus industriam, qui ne videaris tibi commissa negligere, id non praetermittis litteris indicare, quod sedis apostolicae debeat censura corrigere: hunc te Dei nostri habere professus timorem, quem prudentissimo inesse convenit sacerdoti; qui tunc tibi esse poterit gloriosus, si ea quae curae tuae commissa sunt, prodesse ecclesiis fuerimus experti. Intuetur enim te, ut epistolis tuis ipse fideliter es locutus, beatissimus Petrus apostolus oculis suis, qualiter summi rectoris utaris officio. Nec potest tibi esse non proximus, qui pastor dominicarum ovium est perpetuus constitutus; aut aliquam ubivis positam ecclesiam non curare, in quo universalis ecclesiae positum legimus fundamentum.

2. Te ergo, frater charissime, omnis cura respectat earum ecclesiarum, quas tibi vice sedis apostolicae a nobis creditas recognosces: ut et prava corrigas, et dissipata componas; et si quae inter episcopos eveniant causae, sub divini judicii timore distinguas: ut creditis tibi a sede apostolica gubernaculis contra omnes fluctus nascentium procellarum juste et prudenter utaris. 3. In notitiam singulorum, ad quos ante jam scripsimus quem deberent tramitem custodire, nostras te epistolas pertulisse dixisti: quibus debitum se commodare consensum plurimi sacerdotum sacrarum traditionum memores sunt professi; quos fraterna charitate ( Supple, sumus) complexi. Tales esse cognoscimus coepiscopum nostrum Adelphium, vel fratrem Perigenem, cui beati sermo concilii jam dudum adstipulator accessit. Ad episcopatus speculam jam vocabat Dei, inquam, sententia, cujus beneficia saepe credimus esse contraria; et in adversum vertimus, quae post recognoscimus profuisse. Quam rem confirmat negotii praesentis exemplum. Tristis absque dubio coepiscopus noster Perigenes fuit, cum eum nemo susciperet ordinatum. Nonne huic hoc expediens erat, ut hunc civitate sua Patrenses populi unitae voce contradictionis arcerent? Sed quanto inclinatus fuit, cum eum ordinatum nemo suscepit, tanto sublimior nunc est, cum a suis poscitur, qui ab externis fuerat refutatus. Evidens enim Dei manifestumque judicium, qui cum id temporis voluit praestolari, quo mereretur huic ecclesiae praesidere, in qua et natus asseritur et renatus. 4. Frater charissime, quoniam prudentiae tuae injunctorum vel delegatorum pondus incumbit, petitio supplicum vel diligentiae tuae electae jamdudum vel vicinitatis ratione te respectat. Quam quidem petitionem non absque admiratione perlegimus, propterea quod tuis epistolis privaretur. Omnibus eo, quem res exigunt, ordine celebratis, aliqua ad nos scripta transmittas: nolumus enim coepiscopo Perigeni nostram paginam destinare prius, quam tuas accipiamus epistolas, cujus ordinationi videntur omnia delegata. Accelerabis id agere propter desiderium postulantium. Melius enim nosse dignaris, eos in hanc precem sola, ut arbitror, erga religionem devotione fervere: maxime cum irreprehensibiliter eum asserant per annos innumeros in presbyterii honore durasse, et non indebito saltu, sed ad summum gradatim venisse fastigium. Cui ad plenitudinem confirmationis episcopatus sui hoc solum residet, quod nostros in honore suo necdum suscepit affatus. Intelligere autem tuam non ambigo charitatem hoc non absque admiratione, quod et huic videmur nostram paginam non misisse, et ( Forte nec) supplicibus praebuisse responsum. Actum a nobis est, ut et apostolicae sedis auctoritas, et Dilectionis tuae honorificentia servaretur. Data XIII kal. Octobr. (Septemb. 19, ann. 419) Monaxio v. c. consule.

EPISTOLA VI AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI AD BONIFACIUM PAPAM. Augustinus, praemisso Bonifacii elogio, necessitatem exponit haereticorum epistolis respondendi. Tum hoc opus ad illum potissimum, non ut disceret, sed ut examinaret, vel etiam emendaret, direxisse se significat. 1. Noveram te quidem fama celeberrima praedicante, et frequentissimis atque veracissimis nuntiis quanta esses Dei gratia plenus acceperam, beatissime atque venerande papa Bonifaci. Sed posteaquam te etiam praesentia corporali frater meus vidit Alypius, acceptusque a te benignissime ac sincerissime mutua miscuit dictante dilectione colloquia, tecumque convivens, et parvo licet tempore, magno tibi junctus affectu, se simul et me refudit animo tuo, teque mihi reportavit in suo, tanto major me tuae Sanctitatis est facta notitia, quanto certior amicitia. Neque enim dedignaris, qui non alta sapis, quamvis altius praesideas, esse amicus humilium, et amorem rependere impensum. Quid est enim aliud amicitia, quae non aliunde quam ex amore nomen accepit, et nusquam nisi in Christo fidelis est, in quo solo esse etiam sempiterna ac felix potest? Unde et accepta per eum fratrem, per quem te familiarius didici, majore fiducia, ausus sum aliquid ad tuam Beatitudinem scribere de his rebus, quae hoc tempore episcopalem curam, si qua in nobis est, ad vigilantiam pro grege dominico stimulo recentiore sollicitant.

2. Novi quippe haeretici, inimici gratiae Dei, quae datur pusillis et magnis per Jesum Christum Dominum nostrum, etsi jam cavendi evidentius apertiore improbatione monstrantur, non tamen quiescunt scriptis suis minus cautorum vel minus eruditorum corda tentare. Quibus utique esset respondendum, ne se vel suos in illo nefando errore firmarent, etiamsi non metueremus ne quemquam Catholicorum verisimili sermone deciperent. Cum vero non desinant fremere ad dominici gregis caulas, atque ad diripiendas tanto pretio redemptas oves, aditus undecumque rimari, communisque sit omnibus nobis, qui fungimur episcopatus officio (quamvis ipse in ea praeemineas celsiore fastigio), specula pastoralis: facio quod possum pro mei particula muneris, quantum mihi Dominus adjuvantibus orationibus tuis dare dignatur, ut pestilentibus et insidiantibus eorum scriptis medentia et munientia scripta praetendam, quibus rabies qua furiunt, aut etiam ipsa sanetur, aut a laedendis aliis repellatur. 3. Haec autem, quae duabus epistolis eorum respondeo, uni scilicet quam dicitur Romam misisse Julianus, credo ut per illam quos posset suos aut inveniret, aut faceret, alteri autem, quam decem et octo velut episcopi participes ejus erroris, non ad quoslibet, sed ad loci ipsius episcopum sua calliditate tentandum, et ad suas partes, si posset fieri, traducendum, ausi sunt Thessalonicam scribere: haec ergo quae istis, ut dixi, duabus epistolis illorum ista disputatione respondeo, ad tuam potissimum dirigere sanctitatem, non tam discenda, quam examinanda, et ubi forsitan aliquid displicuerit, emendanda constitui. Indicavit enim mihi frater meus, quod eas illi dare ipse dignatus es, quae in tuas manus, nisi vigilantissima diligentia fratrum nostrorum filiorum tuorum, venire non possent. Ago autem gratias sincerissimae in nos benevolentiae tuae, quod eas me latere noluisti litteras inimicorum gratiae Dei, in quibus reperisti nomen meum calumniose atque evidenter expressum.

EPISTOLA VII, Seu supplicatio ut constituatur a principe, quatenus in urbe Roma per ambitum numquam pontifex ordinetur. BONIFACIUS episcopus HONORIO augusto

Ecclesiae meae, cui Deus noster meum sacerdotium vobis res humanas regentibus deputavit, cura constringit, ne causis ejus, quamvis adhuc corporis incommoditate detinear, conventus a sacerdotibus universis et clericis, et christianae plebis perturbationibus agitatus, apud aures Christianissimi principis desim. Si quid enim secus quam oportet eveniat, non vos id facere, qui cuncta aequa moderatione componitis; sed nos, per nostram tacentes desidiam, videbimur quod civitatis quietem et Ecclesiae pacem pervertere valeat admisisse. Cum enim humanis rebus divinae cultor religionis Domino favente praesideas; nostra culpa erit, si non id sub vestra gloria, quam certum est divinis semper rebus animo promptiore favisse, firmo et stabili jure custodiatur, quod per tot annorum seriem et sub illis etiam principibus obtinuit, quos nulla nostrae religionis cura constrinxit, id est ethnicis, et sub vestrae Imperio Clementiae minime quae sunt illicita formidentur. Ipsa enim Ecclesia devotionem tuam, christianissime Imperator, meo quidem sermone, sed suo venerabilis appellat affectu, quam Christus Deus noster, vestri fidus rector et gubernator Imperii, uni desponsatam sibi et intactam virginem servat (II Cor. XI, 2), ne in eam aliquos patiamini insidiantium procellarum fluctus illidi, et quietam faciem tempestatis insolitae tumore turbari, gloriosissime et tranquillissime Imperator auguste. Ipsa ergo, quae uni desponsata, vestra tamen mater est, Ecclesia hac pietatem vestram legatione, quam suis sacerdotibus commisit, appellat, praeterita praesentiaque repetit. Vobis, inquit, religiose imperantibus, modo tutus est populus, tam fidus Deo, quam tibi, principi christiano. Ecce enim inter ipsa mysteria, inter preces suas, quas pro vestri felicitate dependit Imperii, teste apud quem et de cujus sede agitur sancto Petro, sollicitis pro religionis observantia vocibus clamat: cum sollicita petitione miscetur oratio, ne hos in varias res semel evulsa distrahat a cultu solito, tentatore sollicitante, discordia. Ageret pluribus, princeps christianissime, nisi apud te suarum esset secura causarum, et in oppressionibus idolorum, in haereticorum correctionibus, fide tua, divino cultu pariter cum Imperio semper florente vicisset. Habet refugium, tuae mansuetudinis animum cum suae religionis veneratione conjunctum: cum quidquid huic proficiat, vos agatis, conferatis fratribus et consacerdotibus meis, probatissimis viris, a me et ab omnibus qui Ecclesiam faciunt istam, ad te legatis: quibus, precamur, sacrae causam religionis prosequentibus, in urbe vestrae mansuetudinis hoc animo, quo postulatis annuitis, in perpetuum statui universalis Ecclesiae consulatis. Data kalendis Julii (1 Julii ann. 420).

EPISTOLA VIII. SEU RESCRIPTUM HONORII AUGUSTI AD BONIFACIUM PAPAM. In quo statuit Imperator, ut si denuo Romae duo episcopi ordinati fuerint, ambo de civitate pellantur. Victor HONORIUS, inclytus triumphator, semper augustus, sancto ac venerabili BONIFACIO papae Urbis aeternae.

Scripta (dist. XCVII, c. 2) Beatitudinis tuae debita reverentiae gratulatione suscepimus, quibus recensitis, egimus omnipotenti Deo maximas gratias, quod sanctimoniam tuam post longum incommodum optatae redditam didicimus sanitati. Et ideo revertentibus venerabilibus viris, gaudium nostrum sacrorum apicum attestatione signamus, ac petimus ut quotidianis orationibus apostolatus tuus studium ac votum suum circa salutem atque Imperium nostrum dignetur impendere. Illud autem pietati nostrae satis placuisse cognosce, quod sanctimonia tua de ecclesiarum aut populi perturbatione sollicita est. Quae ne aliqua ratione possit evenire, satis clementia nostra credidit esse provisum. Denique praedicante Beatitudine tua id ad cunctorum clericorum notitiam volumus pervenire, ut si quid forte religioni tuae, quod non optamus, humana sorte contigerit, sciant omnes ab ambitionibus esse cessandum. Ac si duo (Dist. LXXIX, c. 8) forte contra fas temeritate certantum fuerint ordinati, nullum ex his futurum penitus sacerdotem; sed illum solum in sede apostolica permansurum, quem ex numero clericorum nova ordinatione divinum judicium et universitatis consensus elegerit. Unde id observandum est, ut omnes tranquillam mentem et pacificos animos ex serenitatis nostrae admonitione custodiant, nec aliquid seditiosis conspirationibus tentare conentur, cum certum sit, nulli partium sua studia profutura.

EPISTOLA IX. Qua ecclesiae Constantinop. jura in Illyricum propagantur. THEODOSIUS aug. PHILIPPO Pf. P. Illyrici.

Omni (Ex Cod. Theod. lib. XVI, tit. 2, leg. 45, et Cod. Justin. lib. I, tit. 2, leg. 6) innovatione cessante, vetustatem et canones pristinos ecclesiasticos, qui nunc usque tenuerunt, per omnes Illyrici provincias servari praecipimus: ut si quid dubietatis emerserit, id oporteat non absque scientia viri reverentissimi sacrosanctae legis antistitis urbis Constantinopolitanae, quae Romae veteris praerogativa laetatur, conventui sacerdotali sanctoque judicio reservari. Dat. prid. id. Jul. (14 Jul. ann. 421) Eustathio et Agricola coss.

EPISTOLA X. SEU EXEMPLAR EPISTOLAE PIISSIMI IMPERATORIS HONORII AD THEODOSIUM AUGUSTUM. Ut superiorem constitutionem abroget. Omnibus (Ex Holstenii collect. Rom. pag. 81) quidem causis, in quibus nostrum postulatur auxilium, intercessionem apud aures tuae Clementiae negare non possumus: sed his majorem necessario curam studiumque debemus, quibus sanctae sedis apostolicae desideria continentur. Nam cum favore divino nostrum semper gubernetur Imperium, procul dubio illius urbis ecclesia speciali nobis cultu veneranda est, ex qua et Romanum principatum accepimus, et principium sacerdotium ( supple accepit). Si quidem nihil aliud a pietate nostra postulaverit missa legatio, nisi quod catholicae fidei disciplinae et aequitati concordet. Petit enim ut haec privilegia, quae dudum a patribus constituta usque ad tempora nostra servata sunt, inconcussa perdurent. In qua parte respicit Serenitas tua, nihil vetustis decretis, si quae canonum conscripta sunt regulis, penitus derogandum; nec tot jam saeculorum reverentiam novellis praejudiciis sauciandam, domine. Unde Majestas tua, recensitis nostrae pietatis affatibus, Christianitatis memor, quam pectoribus nostris misericordia coelestis infundit, universis remotis quae diversorum episcoporum subreptionibus per Illyricum impetrari dicuntur; antiquum ordinem praecipiat custodiri: ne sub principibus christianis Romana perdat Ecclesia quod aliis imperatoribus non amisit.

EPISTOLA XI. SEU RESCRIPTUM THEODOSII AUGUSTI AD HONORIUM AUGUSTUM. Se praecepisse ut remotis quae sibi subrepta fuerant, illaesa servarentur Romani antistitis per Illyricum privilegia. Dignum (Ex eodem libro, pag. 83) meretur judicium, quisquis perennis principis affatus ad nostram videtur deferre clementiam, domine sancte, pater auguste venerabilis, tum praecipue christianae religionis intuitu, quae venerandis sensibus Majestatis tuae ita infusa est, ut per nostra corda latius porrecta servetur. Deus enim auctor ideo praesules fecit christianorum principum posteros, ut omni subreptione frustrata, id quod a majoribus nostris constitutum est reservetur. Et quamquam non solum in iis, quae divina suffragia incorrupta servarunt, affatus Perennitatis tuae a nobis observentur affectu celeri omnique veneratione suscepta, tum praecipue haec res; quia saeculi totiusque regni nostri sospitatem illius inclytae urbis nomen hactenus servat. Unde omni supplicantium episcoporum per Illyricum subreptione remota, statuimus observari quod prisca apostolica disciplina et canones veteres eloquuntur. Super qua re, secundum formam oraculi Perennitatis tuae, ad viros illustres praefectos praetorii Illyrici nostri scripta porreximus, ut cessantibus episcoporum subreptionibus, antiquum ordinem specialiter faciant custodiri: ne venerabilis ecclesia sanctissima Urbis privilegia a veteribus constituta amittat, quae perenne nobis sui nominis consecravit imperium.

EPISTOLA XII. BONIFACII I, PAPAE, AD HILARIUM NARBONENSEM EPISCOPUM. Ut in unaquaque provincia nemo, contempto metropolitano, episcopus ordinetur. BONIFACIUS, episcopus urbis Romae, HILARIO episcopo Narbonensi. 1. Difficile quidem fidem querimoniis commodamus, quarum sacerdotes Domini pulsat intentio, maxime cum eos loquuntur quidpiam contra patrum statuta tentasse: sed frequenter has asserit, sicut nunc, multitudo causantium. Ecce enim, ut charitas tua recognoscit ex subditis, Lutubensis ecclesiae cleri ordo, vel plebis, preces suas et lacrymas ad nos, quantum datur intelligi, magno cum dolore miserunt, dicentes, coepiscopum (Haec citat Coelestinus epist. 4, n. 7) nostrum Patroclum, sua petitione cessante, in locum decedentis episcopi, nescio quem in aliena provincia praetermisso metroplitano contra patrum regulas ordinasse. Quod nequaquam possumus ferre patienter: quia convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Nulli etenim videtur incognita synodi constitutio Nicaenae, quae ita praecipit, ut eadem proprie verba ponamus. Per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse subjectas. Quod illi, quia aliter, credendum non est, servandum sancto Spiritu suggerente sibimet censuerunt.

2. Unde, frater charissime, si ita res sunt, et ecclesiam supradictam provinciae tuae limes includit, nostra auctoritate commonitus, quod quidem facere sponte deberes, desideriis supplicantium, et voluntate respecta, ad eumdem locum in quo ordinatio talis celebrata dicitur, metropolitani jure munitus, et praeceptionibus nostris fretus, accede: intelligens arbitrio tuo secundum regulas patrum quaecumque facienda sunt a nobis esse concessa; ita ut peractis omnibus, apostolicae sedi quidquid statueris te referente clarescat, cui totius provinciae ordinationem liquet esse mandatam. Nemo ergo eorum terminos audax temerator excedat, nec aliquis in illorum contumeliam partibus suis, quae sibi non videntur concessa, defendat. Cesset hujusmodi pressa nostra auctoritate praesumptio eorum, qui ultra licitum suae limitem dignitatis extendunt. Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua, adeo nos canonum praecepta servare, ut ita constitutio quoque nostra definiat, quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. Data V idus Febr. (Feb. 9 ann. 422) dominis nostris Honorio XIII et Theodosio X augg. conss.

EPISTOLA XIII. Rufum de concessa sibi vicarii B. Petri dignitate ac munere Bonifacius admonet, communicatque cum eo, et quid circa varia, quae illis in partibus agitantur negotia, ad Thessalos scripserit, et quid ipsi agendum restet. Dilectissimo fratri RUFO BONIFACIUS. 1. Retro majoribus tuis super provinciis apostolicae sedis injunctum diligenter a tua charitate debet impleri. Causae etenim ecclesiarum per eas provincias positarum pervigili sunt circumspectione curandae. Ita quippe vice sua beatus apostolus Petrus ecclesiae Thessalonicensi cuncta commisit, ut intelligat se sollicitudinem manere multorum: quam minorem facere nova, quae vires habere non possunt, tentamenta non debent. Non est enim eorum cedendum studiis, quos novitas rerum, et indebitae desiderium dignitatis accendit: sed elaborandum est, et Deo nostro favorem praestante certandum, ut quisquis contra licitum nititur, sibi per omnia recognoscat occursum. Quapropter, frater charissime, fretus jam dudum a te auctoritate suscepta, contra inimicas turmas idoneus Dei nostri miles armare. Nihil hic timebis dubii, nihil incerti formidabis eventus. Habes beatum apostolum Petrum, qui ante te pro sua possit vi repugnare. Nolo perturbatione maris conciti terrearis. Fidem quippe, quam in arcano tui pectoris portas, omnibus rebus certum est esse majorem. In nullo te turbo, in nullo penitus procella vexabit. Non patitur ille sedis suae perire privilegium te laborante piscator. Omnis tumor fluctuum, omnis procella cessabit, eo favente nisibus tuis, cui soli mare pervium fuit. Aderit nimirum, et violatores canonum atque ecclesiastici juris inimicos Deo auctore compescet, qui talium mentium semper vota frustratur.

2. In caeteros etiam contumaces jus concessae potestatis exerce. Nullum etenim locum vides a nobis otiosum relictum. Ad Thessalos comminationis et correptionis plenas litteras misimus. Ad synodum, quae dicitur illicite (Corinthi) congreganda de causa fratris nostri et coepiscopi Perigenis, cujus scripsimus (Vide Zosimi epistolam 13, n. 1) statum nulla posse penitus ratione turbari, talia scripta direximus, quibus universi fratres intelligant, primo convenire se citra tuam conscientiam minime debuisse; deinde, de nostro non esse judicio retractandum. Numquam enim licuit de eo rursus, quod semel statutum est ab apostolica sede, tractari. In qua pagina nostra, ut condecuit, honorem debitum tuae servavimus Sanctitati, sicut ejus charitas tua lectione cognoscet. 3. Perrevii autem coepiscopi nostri negotium, cujus nobis libellus ab eodem destinatus fecit indicium, cui consacerdotes sui molesti nimis esse dicuntur, ita ut eum ecclesia sua crederent esse pellendum, diligenter audire tuam volumus charitatem, conventis supradictis coepiscopis nostris, quorum se vim sustinere deplorat. Tunc demum, ut intelligant, si quid a se factum est contra consuetudinem, prius esse cassandum, omnibus vestigatis ad nos tua charitas referre maturet; quatenus prolatum a tua fraternitate judicium sententia nostra valeat roborari. 4. Sane in epistola Thessalis fratribus destinata id a nobis scriptum volumus recognoscas, Pausianum, Cyriacum atque Calliopum a nostra communione penitus submovendos: ita ut remedium solum interventionis tuae gratiam se habere cognoscant. Maximum autem, quem male tua charitas retulit ordinatum, in totum sacerdotii censemus honore privandum. 5. Tuae charitatis est Severum apostolicae sedis notarium, animis acceptissimum nostris, de nostro proprio latere destinatum, peractis omnibus, tota celeritate dimittere; ut gestarum ordinem rerum, eodem festinius revertente, noscamus. Data V idus Martias (Martii 3 ann. 422), Honorio XIII et Theodosio X Augustis consulibus.

EPISTOLA XIV. Concessa Rufo potestas, quam nonnulli contemnebant, asserta primum apostolicae sedis auctoritate, confirmatur. Dilectissimis fratribus universis episcopis per Thessaliam constitutis BONIFACIUS. 1. Institutio universalis nascentis Ecclesiae de beati Petri sumpsit honore principium, in quo regimen ejus et summa consistit. Ex ejus enim ecclesiastica disciplina per omnes Ecclesias, religionis jam crescente cultura, fonte manavit. Nicaenae synodi non aliud praecepta testantur: adeo ut (Citat Nicolaus I epist. al. 42) non aliquid super eum ausa sit constituere, cum videret nihil supra meritum suum posse conferri: omnia denique huic noverat Domini sermone concessa. Hanc ergo Ecclesiis toto orbe diffusis velut caput suorum certum est esse membrorum: a qua se quisquis abscidit, fit christianae religionis extorris, cum in eadem non coeperit esse compage.

2. Audio episcoporum quosdam, apostolico jure contempto, novum quidpiam contra Christi proprie praecepta tentare, cum se ab apostolicae sedis communione, et, ut dicam verius, potestate separare nituntur, eorum petentes auxilium, quos ecclesiasticarum sanctio regularum majoris esse non dedit potestatis. Leguntur etenim praecepta majorum; et quibus in Ecclesias juris aliquid dederint invenimus. Jam temerator est ecclesiasticae disciplinae, quisquis in ejus leges, cum sibi nihil debeatur, irrepit, ea sibimet vindicando, quae sibi a patribus negata videantur. 3. Accipite ergo admonitionem et correptionem nostram, ex quibus unam pontificibus, alteram dissidentibus exhibemus. Nam ideo ait Apostolus: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate et in spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Scitis enim beato Petro utrumque possibile, id est in mansuetudine mites, in virga superbos arguere. 4. Ergo servate honorem debitum capiti: quia nolumus ut intra se membra decertent, ita ut tendatur eorum ad nos usque certamen; dum fratrem et coepiscopum nostrum Rufum dignum ducitis contemptu: cui nihil novum auctoritas nostra concedit, sequens priorum gratiam, qua huic cura ecclesiarum saepe videtur injuncta. Quod factum ita intemeratum servari volumus in futurum, sicut a patribus hujus dispositionis forma servata est. Non decet fratres alterius dignitate morderi. Certe si in quoquam ejus supra debitum fuit visa correptio, quoniam ideo tenet sedes apostolica principatum, ut querelas omnium licentes acceptet; interpellari nos super hoc missa legatione convenerat, quos curam omnium rerum manere videatis. Cesset novella praesumptio. Nemo audeat sperare quod non licet. Nullus ea quae sunt a patribus gesta, et per tantum temporum custodita, temerare contendat. Ordinationi nostrae pareat quisquis se episcopum recognoscit. Episcopos per Illyricum citra conscientiam coepiscopi nostri Rufi nullus ordinare praesumat, etc. Data V idus Martias, Honorio XIII et Theodosio X Augustis consulibus. EPISTOLA XV. Significat Bonifacius negotium Perigenis, quem Corinthiis non inconsulto episcopum dederat, Illyrici episcopis discutere ac recognoscere non licere; ac si qui id aggrediantur, in sua eos communione non permansuros. Rufi in easdem provincias potestatem identidem, disertius autem in fine, explicat.

Dilectissimis fratribus RUFO et caeteris episcopis per Macedoniam, Achaiam, Thessaliam, Epirum veterem, Epirum novam, Praevalin et Daciam constitutis, BONIFACIUS. 1. Manet beatum apostolum Petrum per sententiam dominicam universalis Ecclesiae ab hoc sollicitudo suscepta; quippe quam, Evangelio teste (Matth. XVI, 18), in se noverit esse fundatam: nec umquam ejus honor vacuus potest esse curarum; cum certum sit summam rerum ex ejus deliberatione pendere. Quae res animum meum usque ad Orientis loca quae per ipsam sollicitudinem quodam modo videmus, extendunt. Indesinenter enim ab unoquoque illinc veniente percontor de pace fratrum, id est, de quiete pontificum, quae solet, quoties diabolus huic invidet, alicujus praesumptione turbari. Cum igitur ad nos ordine suo cuncta servari fama nunc usque detulerit, vehementer mirati sumus ejus rei stupentes, ut poscebat ratio relatorum, quam in injuriam patrum intentio novella tentavit.

2. Certo enim cognovimus indice, apud Corinthum, quod exagitati dicimus, synodum congregandam super ejus discutiendo statu, quem Corinthiis apostolica sedes, examinatis omnibus atque discussis, constituit sacerdotem; secuta Dei voluntatem, quae hunc ipsum, quantum docetur dilationibus temporum, ejus ovilis, in quo creverat et cui creverat, voluit esse pastorem. Cujus ordinationis si vestra esset charitas ignara, libenter ab origine sua quae sunt in praeterito de eo gesta retexerem; ut his, quorum aspectus negotii ejus non per ignorantiam, sed per studium involvit obscurum, manifestatione clareret, sententiam de eo specialiter fuisse divinam, qua, ut diximus, Ecclesiae Corinthiorum velut alumnum suum judicium coeleste servavit. Quam rem omnium civium et clericorum a nobis oppido postulavit assensus. Nec tamen id abrupte praeceptio nostra constituit: sed, ut ecclesiastica disciplina poscebat, diligentius fratrem et coepiscopum nostrum Rufum negotii jussimus interiora rimari, et petitionis summam sua de proximo moderatione pensare; ut nihil immaturum ab hac sede fieri videretur, quae aliorum praesumptiones saepe compressit. Ad nos post aliquanti temporis spatium super hoc praedicti episcopi nostri (Rufi), quae praemissis desideriis convenirent, scripta venerunt: quorum evidentissimam rationem secuti, dedimus hunc Ecclesiae illius esse pontificem, in qua per singulos honorum gradus praeteritam quoque transegisset aetatem. 3. Quam ad rem faciendam memorato episcopo mea directa secunda protinus, quae presbyterio universo complacuit, auctoritate mandavi, retro majores secutus, qui Ecclesiam Thessalonicensem sibi semper familiarem et in collegii charitate famulantem, dignam, sicut fides asserit scriniorum, hoc honore duxerunt. Quem fratri Rufo apostolicae etiam in posterum gratia sedis indulget; sequax Domini, qui exaltat humiliatos, et humiliat semper elatos; dum illis gratiam tribuit, his resistit (I Pet. V, 6). 4. Quantum est ergo humilitatis munus, quod gratiae divinae lance pensatur? Et quanta est poena superbiae, cui proprie totius mundi Dominus et rector obsistit? Melius autem Fraternitati vestrae intelligendum relinquo, quis humilitatis, et quis superbiae sit magister. Sed absit hoc a Domini sacerdotibus, ut in hunc aliquis eorum cadat reatum, ut, nova quidpiam usurpatione tentando, inimica sibi faciat scita majorum: aemulum se illum specialiter habere cognoscens, apud quem Christus noster sacerdotii summam locavit. In cujus contumeliam quisquis insurgit, habitator coelestium non poterit esse regnorum. Tibi, inquit, dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19), in quae nullus sine gratia janitoris intrabit. Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Ibid., 18). Quicumque igitur cupit etiam ante Deum nostrum sacerdotii dignitate censeri; quoniam ad Deum Petro suscipiente pervenitur, in quo Ecclesiam, sicut supra memoravimus, universalem certum est esse fundatam, debet esse mitis et humilis corde: ne incipiat discipulus contumax illius, cujus superbiam imitatus est, poenam subire doctoris. 5. Congregatur ergo, ut redeamus ad causam hujus injuriae, synodus cujus dilecto consultum semper superhabens concilii recognoscat arcanum: et fiet, quod quidem fieri per regulas omnino non poterit, fratris et coepiscopi nostri Perigenis honor dubius et incertus, quem in sede Ecclesiae supradictae nostra sententia collocavit. Quis ergo hunc rudis et peregre fortasse nunc demum rediens accusator incessit? Quis certe antistitum, ut fratrum conveniret turba, praecepit, lectis epistolis nostris? Quoniam locus exigit, si placet recensere canonum sanctiones, reperietis quae sit post Ecclesiam Romanam secunda sedes, quaeve sit tertia. A quibus ideo ita rerum videtur ordo distinctus, ut se Ecclesiarum pontifices caeterarum, sub uno tamen eodemque sacerdotio, habere cognoscant quibus charitate servata propter ecclesiasticam disciplinam debeant esse subjecti. Et quidem haec sententia canonum a vetustate duravit (Nicolaus I, epist. 8, Mich. imp.), ut nunc usque, Christo nostro favente, perdurat. Nemo umquam apostolico culmini, de cujus judicio non licet retractari, manus obvias audacter intulit: nemo in hoc rebellis exstitit, nisi qui de se voluit judicari. Servant Ecclesiae magnae praedictae per canones dignitates, Alexandrina et Antiochena, habentes ecclesiastici juris notitiam. Servant, inquam, statuta majorum, in omnibus deferentes, et ejus vicissitudinem recipientes gratiae, quam se in Domino, qui pax nostra est, nobis debere cognoscunt. 6. Sed quia res postulat, approbandum documentis est, maximas Orientalium Ecclesias in magnis negotiis, in quibus opus esset disceptatione majore, sedem semper consuluisse Romanam, et quoties usus exegit, ejus auxilium postulasse. Sanctae memoriae Athanasius et Petrus, Alexandrinae sacerdotes Ecclesiae, hujus sedis auxilium postularunt. Cum Antiochena Ecclesia per multum temporis laboraret, ita ut fierent illinc propter hoc ipsum saepe discursus, primo sub Meletio, postea sub Flaviano, apostolicam sedem manifestum est esse consultam. Ad cujus auctoritatem post multa, quae ab Ecclesia nostra gesta sunt, nemini dubium est Flavianum communionis gratiam recepisse; qua in perpetuum caruerat, nisi hinc super hoc scripta manassent. Clementissimae recordationis princeps Theodosius Nectarii ordinationem propter ea, quia in nostra notione non esset, habere non existimans firmitatem, missis e latere suo aulicis cum episcopis, formatam huic a sede Romana dirigi regulariter depoposcit, quae ejus sacerdotium roboraret. Ante breve tempus, id est, sub praedecessore meo beatae recordationis Innocentio, Orientalium Ecclesiarum pontifices, dolentes se a beati Petri communione sejunctos, per legatos (Vide Innocentii epistolas 19 et seqq.) pacem, sicut charitas vestra retinet, poposcerunt. Quo tempore apostolica sedes omnia non difficulter indulsit, illi parens magistro qui ait (II Cor. II, 10, 11): Si cui autem aliquid donastis, et ego; nam et ego si quid donavi propter vos in persona Christi: ut non possideamur a Satana; non enim ignoramus versutias ejus (Nicolaus I haec laudat in fine epist. 42): id est, quia semper dissensione laetatur. 7. Quoniam igitur ad probandam veritatem arbitror quae diximus, fratres charissimi, exempla sufficere, quamvis plura vestri notione teneantur; absque fraternitatis injuria conventui vestro volumus his litteris obviatum, quas a nobis per Severum, apostolicae sedis notarium, animis acceptissimum nostris, e nostro latere destinatum videatis esse directas, convenientes, ut condecet, fratres, ne quis, volens in nostra communione durare, fratris et coepiscopi nostri Perigenis iterum ad discutiendum in medium nomen adducat: cujus sacerdotium apostolus Petrus semel jam Spiritus sancti suggestione firmavit, nihil huic relinquens in posterum quaestionis, cui, dum constitueretur a nobis per ejus temporis spatium quo vacavit, nihil omnino constet objectum. Cesset accusatio, cujus invidiam probamus auctorem. Solvatur machina falsitatis in eum compositae; quia ad sacerdotium, Dei nostri et omnium bonorum favore, pervenit. 8. Sane quoniam servandus accusatori locus est, ne audentiam penitus incitare videamur, si quid ab eodem postquam episcopus nostris est auctoritatibus constitutus, contra disciplinam et propositum sacerdotii fertur admissum, coepiscopus noster Rufus, cui ad vicem nostram cuncta committimus, cum caeteris fratribus quos ipse delegerit, negotium curabit audire; ad nostram relaturus omnia notionem, quaecumque cognitioni ejus rerum cursus et ordo monstrarit. 9. Illud etiam, quoniam auctoritas nostra commonitione solita vacare non debet, hortamur et repetito saepius sermone praecipimus, ut in omnibus huic viro obedientiam dispositionibus commodetis. Nullus, ut frequenter diximus, alicujus ordinationem citra ejus conscientiam celebrare praesumat, cui, ut supra dictum est, vice nostra cuncta committimus. Sibi certe hujus praesumptionis auctores imputabunt in posterum, cum se viderint apostolicae charitatis extorres. Data V idus Martias (Mart. 11 ann. 422), Honorio XIII et Theodosio X Augustis consulibus.