Epistolae et decreta (Bonifacius II)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et decreta (Bonifacius II)
saeculo VIII

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20

BonIi.EpEtDe17 65 Bonifacius II Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA (OLIM XI).

BONIFACIUS PAPA II AD CAESARIUM ARELATENSEM. Ejus rogatu confirmat ea quae in synodo Arausicana fuerant definita. Dilectissimo fratri Caesario Bonifacius.

Per filium nostrum Armenium presbyterum et abbatem litteras tuae fraternitatis accepimus quas ad nos ut apparet inscius adhuc sacerdotii mihi commissi sub ea qua in Deo tenemur caritate direxeras: quibus credideras postulandum, ut id quod a beatae recordationis decessore nostro papa Felice pro catholicae fidei poposceras firmitate mea explicaretur instantia. Sed quia id voluntas superna disposuit, ut quod per nos ab illo speraveras, a nobis potius impetrares; petitioni tuae, quam laudabili fieri sollicitudine concepisti, catholicum non distulimus dare responsum. Indicas enim (quod aliqui episcopi Galliarum, cum caetera jam bona ex Dei acquieverint gratia provenire, fidem tantum, qua in Christo credimus, naturae esse velint (dicant), non gratiae; et hominibus ex Adam, quod dici nefas est, in libero arbitrio remansisse non etiam nunc (abest haec praepositio ac. Palatino et aliis) in singulis misericordiae divinae largitate conferri: postulans ut pro ambiguitate tollenda confessionem vestram, qua vos e diverso fidem rectam in Christo, totiusque bonae voluntatis initium, juxta catholicam veritatem, per praevenientem Dei gratiam singulorum definitis sensibus inspirare, auctoritate sedis apostolicae firmaremus. Atque ideo, cum de hac re multi Patres, et prae caeteris beatae recordationis Augustinus episcopus, sed et majores nostri apostolicae sedis antistites, ita ratione probentur disseruisse latissima, ut nulli ulterius deberet esse ambiguum, fidem quoque nobis ipsam venire de gratia, supersedendum duximus responsione multiplici; maxime cum secundum eas quas ex Apostolo direxisti sententias, quibus dicit: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII); et alibi: Vobis datum est pro Christo, non solum ut eum credatis, verum etiam ut pro eo patiamini (Philip. I); evidenter appareat fidem, qua in Christo credimus, sicut et omnia bona, singulis hominibus ex dono supernae venire gratiae, non ex humanae potestate naturae: quod etiam fraternitatem tuam, habita collatione cum quibusdam sacerdotibus Galliarum, juxta fidem gaudemus sensisse catholicam: in his scilicet in quibus uno, sicut indicasti, consensu difinierunt fidem, qua in Christo credimus, gratia Divinitatis praeveniente conferri; abjicientes etiam nihil esse prorsus secundum Deum boni, quod sine Dei quis gratia aut velle, aut incipere, aut operari, aut perficere possit, dicente ipso Salvatore nostro: Sine me nihil potestis facere. Certum est enim atque catholicum, quia in omnibus bonis, quorum caput est fides, nolentes nos adhuc misericordia divina praeveniat, aut velimus; insit nobis cum volumus; sequatur etiam ut in fide (fine, ex c. Pal. ) duremus, sicut David propheta dicit: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII): et iterum: Misericordia mea cum ipso est (Psal. LXXXVIII); et alibi: Misericordia ejus subsequetur me (Psal. XXII). Similiter et B. Paulus dicit: Aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI). Unde nimis eos qui contra sentiunt admiramur, usque eo vetusti erroris adhuc reliquiis praegravari, ut an Christum non credant Dei beneficio, sed naturae veniri; et ipsius naturae bonum, quod Adae peccato noscitur depravatum, auctorem nostrae fidei dicant magis esse quam Christum, nec intelligant se Dominicae reclamare sententiae dicenti: Nemo venit ad me nisi datum fuerit illi a Patre meo (Joan. VI). Sed et B. Paulo simul obsistere clamanti ad Hebraeos: Curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum Christum (Hebr. XII). Quae cum sint, invenire non possumus quid ad credendum in Christo, sine Dei gratia, humanae deputent voluntati, cum Christus auctor consummatorque sit fidei. Quapropter affectu congruo salutantes, supra scriptam confessionem vestram consentaneam catholicis Patrum regulis approbamus. Illos autem qui praecedente fide caetera, sicut indicas, volunt (fide secundo loco caetera, sicut indicas, bona volunt) gratiae deputare, sua professione constringimus, ut multo magis dono gratiae etiam fidem cogantur ascribere, praeter quam nihil est boni, quod secundum Deum quilibet valeat operari, sicut beatus apostolus dicit: Omne quod ex fide non est peccatum est (Rom. XIV). Quod cum ita sit, aut nullum bonum gratiae deputabunt, si ei fidem subtrahere moliuntur; aut si quod bonum esse dicunt de gratia, ipsa necessario fides erit gratiae deputanda. Si enim nihil boni est sine fide, fides autem ipsa venire negetur ex gratia, nullum, quod absit, bonum erit gratiae deputandum. Ait enim Jacobus apostolus: Omne donum bonum, et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum (Jac. I). Sed et ipsi fatentur, ut dicis, dona caetera donari per gratiam; ipsa autem bona per fidem subsistere non ambigunt universa. Ipsa ergo necessario fides erit gratiae deputanda, a qua bonum, quod gratiae tibuunt, separare non possunt. His itaque breviter assignatis, contra reliquas Pelagiani erroris ineptias, quas illa videtur epistola continere, quam a quodam tibi mandasti sacerdote transmissam, respondendum non duximus: quia speramus de misericordia divina, quod ita per ministerium tuae fraternitatis atque doctrinam, in omnium, quos dissentire mandasti, dignabitur cordibus operari, ut ex hoc omnem bonam voluntatem non ex se, sed ex divina credant gratia proficisci, cum se senserint id jam velle defendere, quod nitebantur pertinaciter impugnare. Scriptum est enim: Praeparatur voluntas a Domino (Prov. XIX, juxta LXX), et alibi: Scio quia non possum esse continens, nisi Deus dederit, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII). Deus te incolumem custodiat, frater carissime. Data VIII, calendas Februarias, Lampadio et Oreste viris clarissimis consulibus (anno Chr. 530).

STEPHANI AD BONIFACIUM LIBELLI TRES. LIBELLUS PRIMUS.

Domino meo sancto ac per omnia beatissimo, et revera venerando patri patrum universali patriarchae Bonifacio ( Bonifacius edita habent ex mss.) Stephanus exiguus episcopus.

Non irrationabili usus fiducia adeo nec ignorans meam mediocritatem, sed cum anima contrita et spiritu humili, et cum multis lacrymis hanc meam vobis offero supplicationem, ideo acceptabilem esse coram te, beatissime pater, existimo: quoniam et antea et hi qui Deo cum lacrymis supplicabant, tanquam cum holocautomatibus et arietibus atque tauris, sed cum decem millibus agnis pinguibus, confidentes orabant: Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernet (Psal. L). Ergo nec tu ipse, sanctissime pater, me multis circumdatum malis, et ad Deum solummodo atque vestram paterna consuetudine pietatem respicientem habetis despectui. Quoniam nullus ecclesiasticus ordo illam vestram, quae a Salvatore omnium et primo pastore vobis et collata, potest praecellere potestatem, exiguum est vel humile in quo providentia vestra respicit. Quantum vos apud Deum omnes praecellitis, tanto vos necesse est cogitare, quia haec est probatio Deum amantium, ut post Deum pater et doctor sanctae Ecclesiae Petrus vestrae et totius mundi testatur. Quia Domino dicente tertio: Amas me? pasce oves meas (Joan. XXI), tradit prius vobis mandata ostendens, et per vos deinde omnibus per universum mundum sanctis Ecclesiis condonavit. Denique per hoc quia venerabiles effecti ante vos, et quanti sanctam illam sedem habere meruerunt, corpore quidem in Romana gloriosa degentes civitate, spiritu autem ea quae rite agebantur omnia ornantes et transgressi, et plurimi ex corpore Ecclesiae ab inimicorum calumniantium violentia sunt liberati a Deo et venerabili apostolica sede. Unde deprecor, judicate humilem, et pauperem, sicut scriptum est (Psal. LXXXI), justificate. Mihi enim in saeculari vita erat antea provincialis ordo militiae, mediocriter sicut erat meam vitam humiliter transiebam. Sed quia Proclo beatae memoriae quiescente, qui factus fuerat Larissaeae Ecclesiae episcopus, oportebat eidem praesulem Ecclesiae ordinari, decretum factum est communiter tam cleri quam populi, metropolitani atque eorum quorum assensus erat actui necessarius, et secundum priscam consuetudinem tribus electis, Alexandro Sciatensi presbytero, et . . . presbytero, ac me exiguo: meliori testimonio sortito electionis palmam promerui. Sed ego conscius mei, indignum me tanto negotio esse judicavi; totum autem Dei gratiae atque clementiae libenter assensi, ad latronem atque publicanum et alia hujusmodi plurima exempla respiciens; quos ab extremis malis et, ut dicendum est, ab ipso fundo malorum subito Deus eripuit, animabar; et quaedam mihi data est spes boni propositi. Igitur ex omnibus in me electionem contulerunt, in decreto pariter subscribentes. Et quia ordinationem secundum priscam consuetudinem non alibi, sed in eadem civitate fieri oportebat, convenit sancta provinciae synodus, et totius civitatis possessores, omneque corpus Ecclesiae, et communi omnium testimonio nihil consuetudini detrahente, in Ecclesia sum ordinatus episcopus. Tantam enim alacritatem rei istius habebat, factumque amplectebatur Probianus Dei amator, Demetriadae civitatis episcopus, ut etiam provocaret in Ecclesia Dei laudem in meae humilitatis exercere personam. Et ut nihil de me ipso dicente, ex his qui me voluerunt atque elegerunt, datur intelligi, secundum Deum ordinatio ista provenit. Quapropter deprecor, beatissime pater, ut mansuete haec audire digneris, non enim laudem labiorum meorum diligens, sicut scriptum est, haec suggero: quoniam qui in se gloriatur, apud Deum probatus esse non potest: sed ut vobis ista cognoscentibus calumnia quae adversus me excitata est evidenter appareat. Quanta vero deinde dixerint et provinciales episcopi, et sanctae clerus Ecclesiae ostendens se pro mea electione gaudere, superfluum judicavi vestris auribus. Quiescente igitur bonorum omnium inimico, et Deo mea non respiciente peccata, et nullam perturbationem sustinebat Ecclesia, et erat caritas omnium celans delictum, sicut scriptum est. Sed nescio unde incitati Antonius timoratus presbyter atque dispensator, et Probianus defamator Demetriadae civitatis episcopus: illum dico, beatissime, Probianum, qui alios festinantes meas laudes dicere repellens, ipse in Ecclesia Deo titulos meae laudis exercuit, pariter Demetrium Dei amatorem Sciatensis civitatis episcopum; et alios suae portionis suadentes esse participes, nec subscriptiones quae in decreto continentur erubescentes; nec Probianus suam laudem et totius Ecclesiae testimonium, sed nec illa quae dixerunt vel egerunt, quomodo meam amplectentes fieri ordinationem, quomodo et ante ordinationem gratam meam sibi fuisse personam; quomodo et celebratam ordinationem libenter tulisse; ad regiam urbem subito profecti sunt, et quamdam componentes accusationem sanctissimo ejusdem civitatis archiepiscopo Epiphanio querelas deposuerunt; dicentes, meam ordinationem sanctis canonibus minime convenire; sperantes ut in meo loco alter subrogaretur episcopus. Ergo ista me incipiente dicere, angustia me utique detinet. Si enim dixero quae in me exercuerunt, vel tempestatem quae nunc vitae meae imminet, aut illa quae minantur, quia saeviora existunt, ne quis me protervum aut audacem esse judicet aliqua dicentem de tanto ac talis Ecclesiae praesule. Si vero ista tacuero ut mihi est (Lege vae mihi est, HARD.), unde enim habeo auxilium? sed magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, et vestrae beatitudinis, et pietatis serenissimi imperatoris me committens judicio, tacere non potui. Cum ergo mea accusatio ad sanctissimum archiepiscopum Epiphanium pervenisset (rursus ac saepius veniam peto de his quae dicturus sum, ista non proterviae vel audaciae, sed necessitatis esse judicetis sanctissimi patres), commonitorium, sicut ipsi vocant, faciens ad nomen Andreae viri religiosissimi, diaconis et notariis sanctae suae Ecclesiae, ad Thessaliam direxit provinciam; praecipiens me a sacro recedere ministerio, ut pote non secundum canones ordinatum; nulla accusationum probatione, nec canonica evocatione usus, alios episcopos ejusdem provinciae et clerum sanctae nostrae Ecclesiae a mea communione suspendit, et quod est novissimum, nec cibos aut quae sunt necessaria de rebus ecclesiasticis me habere permisit: sed quae in convictis solent fieri, haec in me antequam aliqua examinatio judicii proveniret exercuisse dignoscitur. Etenim in his qui revera delinquunt plurimae misericordiae sunt ab Ecclesiis constitutae. Haec ergo Andreas vir religiosus, quem suggessi superius, in me jussus est exercere. Utque ejus judicio, qui me a communione suspendit, responsurum meam praesentiam exhiberet, Eustathium Gomfiensis civitatis episcopum, atque Elpidium Thebanum, sed et Stephanum Laminensem, quasi magis meae illicitae ordinationis, pariter exhibere jussus est. Demetrium autem et Probianum viros religiosos, qui antea magna pars meae fuerant electionis atque ordinationis habens apud se is qui me ad causam compellebat, in meam perniciem omnino fovebat. Me autem praedictus vir religiosus Andreas ibidem non invenit, quia ad Thessalonicensem magnam civitatem fueram paulo ante profectus: clero autem, et quantos alios potuit reperire congregatis, commonitorium eis relegit, et epistolam ad eos directam. Erant autem ad clerum tales litterae factae ab eodem sanctissimo viro: gestaque confecit apud defensorem civitatis, quorum exempla exiguis meis libellis subdere non omisi. Factus est autem brevis de sacris vasis atque rebus ecclesiasticis: et aliqui ab ecclesiasticorum sollicitudine ab Antonio viro religioso, qui connivebat ubique viro religioso Andreae, sunt remoti: qui praedictus Andreas ad Thessalonicensem magnam civitatem veniens, mihi, et Elpidio atque Stephano praedictis Dei amatoribus episcopis, quae jussa atque interminata sunt, ostendit. Ego vero nec accusatorum nec aliquorum conatus metuens, sed ad Deum solummodo, et ad leges sanctae Ecclesiae, et ad principatum sanctarum Ecclesiarum traditum vobis respiciens, mox inter acta dixi ut si oporteret me ad aliquem accusantem respondere, aut de mea ordinatione aliquid judicare dignatur, causam me dicere necesse est; sed alibi, apud quem sacrorum canonum lex custoditur, et usque hactenus consuetudo servatur, memoriam faciens vestri sancti capitis, et apostolicae sedis; dicens, vos esse dominos hujus examinationis; supplicans nihil in me debere novi fieri, aut quod potest bene composita disturbare. Nam qui locus mihi remedii remansisset ad vos beatissimos judicii dominos, si haec non dixissem? Sed nec hoc solum dixi, sed aliqua causae profutura documenta ostendi. Significant autem ista gesta quae facta sunt, quae meis exiguis libellis adjunxi, et decretum in me factum et titulos laudis. Ego quidem arbitrabar hanc fidem flagitationis causae meae esse potuisse, si vobis, quibus a Deo datum est judicare, nominatis incompetens se persona subtraheret, Non est enim Deus perturbationis, sed pacis (I Cor. XIV, 33). Nec haec quidem vel alia ad quietem meam sufficere potuerunt: sed invitus ad regiam urbem sum deductus. Et nisi quidam timentes Deum, et repositam promissionem visitatione carcerum prospicientes atque exspectantes, meam praesentiam adesse promitterent, vinctus utique fueram homo nullum nocens, sicut arbitror, nisi cur eligentibus me consensi, et spei Dei me committens ordinari promerui: et quia fiducialiter dixi quod si oporteret examinationem aliquam fieri, ab eo fieri deberet qui est hujus examinationis dominus constitutus: et alia quae in me facta sunt, atque exerceri non dubito. Compellor autem, et nec aliquod tempus respirationis habeo; nec quis pro me cogitet in tantis cladibus, potero reperire. Deteriora vero ab his qui minantur me sustinere confiteor, damnationem, exsilium, et quantae criminum sunt vicissitudines immerenter exspecto. Quapropter unicum nunc a vobis, et vestrae apostolicae sedi confidens, remedium postulo: Spes enim, ut divinum dicit eloquium, non confundetur (Rom. V). Quod si quis esset qui praesideret, quem sancti canones in hoc negotio judicem esse decernerent, oportebat, sicut existimo, eum prius de accusatorum vita judicare et cognoscere; quia accusatores esse non possunt illius qui, quamvis humilis, episcopatus honorem promeruit. Sed quia propter fiduciam vestri, sicut dixi, offendi, haec sunt pro meis partibus praemissa, et in quibus malis superius nominavi, sum constitutus; ideoque supplico vobis, si qua est Dei misericordia, si qua pietas, si qua dilectio transite, et hic ipsum in sancto Spiritu, secundum beatum apostolum, auxilium mihi ferentes, vestri et vestrorum decessorum illius beatae sedis recordantes, quia nullum unquam ab aliquo injuste noceri passi sunt. Siquidem cito succurratis oppresso, confido me a malis meis ea celeritate salvari: si autem, quod absit, mea peccata vestram moraverint pietatem, saltem si aliquid ab insidiantibus velociter fuerit actum, et sic sanctis canonibus adesse vos convenit, et exsequi in his quae praetermissa sunt. Hoc enim opus vestrum est, beatissime, die ac noctu sanctorum Patrum, et venerabilis atque apostolicae vestrae sedis leges atque constituta in omnibus quidem Ecclesiis, praecipue autem in vestra Illyricana provincia custodire. Et alia manu. Stephanus exiguus episcopus sanctae Larissaeae Ecclesiae huic libello a me facto manu propria subscripsi, et domino meo sanctissimo ac per omnia beatissimo, etiam venerandissimo patri patrum et universali patriarchae Bonifacio destinavi.

Abundantius Demetriadae civitatis episcopus surgens e consessu dixit: Praetermittere non potui audiens nomen Probiani. Is de quo agitur Probianus ipse est qui meam Ecclesiam invasit, et me veniente ad beatitudinem vestram cum litteris episcopi, captans absentiam meam per temeritatem locum meum usurpavit, et secundum sanctos canones non debet episcopus nominari: adversus quem rogo beatitudinem vestram, ut sedis apostolicae mihi disciplina subveniat. Bonifacius episcopus dixit: Et libelli oblati recitatio, et prosecutio fratris et coepiscopi nostri Abundantii gestis indatur; et si qua sunt alia desideramus agnoscere. Theodosius Echiniensis civitatis episcopus provinciae Thessaliae per interpretem dixit: Et alium libellum idem sanctissimus Stephanus metropolitanus episcopus ad beatitudinem vestram per meum direxit obsequium; quem peto ut vestri sensibus relegi censeatis. Bonifacius episcopus dixit: Libellus quem offert, susceptus a notariis recitetur. Cumque susceptus fuisset, Menas notarius recitavit.

LIBELLUS II. Domino meo sancto ac beatissimo et revera venerando patri patrum et archiepiscopo atque patriarchae Bonifacio data supplicatio a Stephano exiguo.

Quae antea in spe erant, et metuere ac tremere, et sanctam apostolicam vestram sedem invocare faciebant, haec cum apprehendissent atque constringerent meam miseram vitam, amplius magis vestram beatitudinem appellare compellunt. Ecce tempus acceptabile, ecce nunc dies salutaris (I Cor. VI). Libera me ab inimicis meis, et a persequentibus eripe me: etenim circumspersa est aqua mihi usque ad animam, venerabilis pater, et abyssus novissima circumdedit me: ascendat ex corruptione vita mea, sicut scriptum est. Si enim miserationes Dei non praevenerint, ego quidem opus factus sum, quale ipsi voluerunt, inimicorum meorum. Ploro autem atque lugeo, quia tum etiam ecclesiasticus ordo periclitatur. Quoniam enim secundum multam misericordiam Dei, qui hominibus peccata minime reputat, in civitate Larissa, quae est provinciae Thessaliae, electus sum atque ordinatus episcopus; ex his quidam qui me elegerunt, et saepius scriptis suis suam electionem firmaverunt, ut dignus sacerdotio judicarer, videntes mei studii esse, antiquam consuetudinem in nostris sanctis Ecclesiis revocare, separantes me apud beatissimum praesulem sanctae regiae urbis Ecclesiae accusaverunt. Ille autem accusationem suscipiens, nihil ante discutiens de his quae oportet requiri de episcopo accusato, continuo me ab omni ecclesiastico ministerio separavit; aliquem de religiosis clericis sanctae suae Ecclesiae cum litteris, quas commonitorium nominant, ad provinciam Thessaliam dirigens. Et cum ista nec civilitati nec mundanis legibus conveniant, nec ordo canonum hoc fieri evidenter admittat, ut ante examinationem judicii vindicta procedat; olim quam maxime divina praedicante Scriptura: Auditum inanem ne admittas; sed tamen cum venisset in Thessalonicam vir religiosissimus, qui praeceptum deferebat et aliqua mecum per contentionem exercere voluisset, continuo ei dixi: Apostolicam sedem, id est vestram beatitudinem, causas nostrae provinciae et audire convenit et finire. Sed regiae urbis sanctissimus archiepiscopus non quiescens, etiam me contra canones exhiberi praecepit. Et cum venissem conventum faciens episcoporum qui ibidem commorabantur, hoc denuo allegare non distuli, sancti ac beati capitis vestri sedem apostolicam implorans, et consuetudinem quae usque hactenus in nostra tenuit provincia, non debere convelli: et supplicabam, ne auctoritas sedis apostolicae, quae ut a Domino nostro Jesu Christo et a sacris canonibus data est, ita et per antiquam consuetudinem servata est, in aliquo violaretur. Sed nec a sua voluit intentione recedere: sed assumens audientiam unum studium habuit, ut in sanctis Thessa liae provinciae Ecclesiis dominus atque judex esse videatur. Ego igitur fluctuantem tempestatem respiciens, ad sanctum tutissimum vestrum portum confugi, et petitionem faciens, haec ipsa suggerens ad vestram beatitudinem destinavi; supplicans, ut in me pietatem Dei et sanctae Ecclesiae, quae periclitantibus semper succurrit, ostendas. Sentientes autem, ut arbitror, meae vitae insidiatores, quia non despicitis quae acta sunt, sed exsequimini, sicut sanctitatis vestrae mos est, et ordinem sanctarum Ecclesiarum vindicatis, omni conatu usi sunt, ut antequam aliqua ordinatio vestra proveniat, suam perficiant voluntatem. Cum igitur nihil approbatum de me fuisset, nec ulla culpa esset canonicae ultionis digna inventa, sententiam protulerunt, et condemnantes me a sacerdotali officio suspenderunt: cum me constet non demissum fuisse pro meis plenius partibus allegare; sed et petenti aliqua meae causae profutura ostendere, non esse permissum. Quapropter supplicabam, ut non ante sententia diceretur quam quae acta sunt ad vos beatissimos referatur, ut inde vestra causae discussio servaretur. Quod dictum magis eos adversum me amplius incitavit; putantes de sacrarum ecclesiarum regiae urbis jure aliquid minui, quod ego apostolicam vestram sedem visus sum nominasse. Etenim dixi, quia auctoritas sedis apostolicae, quae a Deo et Salvatore nostro summo apostolorum data est, omnibus sanctarum Ecclesiarum privilegiis antecellit, in cujus confessione omnes mundi requiescunt Ecclesiae. Sententia igitur lecta justam denuo vestram audientiam imploravi, apud quam nulla cujuslibet disceptatio vestram potest disturbare justitiam: sed timor Dei qui inest in vobis, ipse unicuique sua facit per vos jura restitui. Arbitror autem, venerabiles, quia despicientes illi quae olim in me gesserunt, rursus et in secundis eadem erunt acturi: et suspicor quia non usque ad hoc acquiescant; sed etiam circa corpus meae miseriae suas exerant inimicitias; ut me obeunte nullus possit accusator existere. Nam cum relicta fuisset sententia, mox in custodiam Dei amatoribus sacrae Ecclesiae defensoribus datus sum. Sed aliqui Deum timentes, et meam miserantes miseriam, quod essem undique destitutus, in sua fide susceperunt, multam pro me quantitatem pecuniae promittentes, quia non recederem, sed observaturum esse in regia civitate: hunc habentes magnopere tractatum omnes qui adversum me ista concinnaverunt, ut non possim ad vestigia vestrae beatitudinis convolare, et pro Dei mandato aliquam misericordiam a vobis percipere. Deprecor igitur vos, miseremini homini humili et externato animo, adjuvate me per gratiam quae vobis a Domino est collata. Si enim et alia peccata dimittere potestatem a verbo Dei percepistis, divina dicente Scriptura, quia quod in terra solveritis, hoc et in coelis esse solutum (Matth. XVI); quanto magis habebitis potestatem in his quae adversum me acta atque decreta sunt? Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu es adjutor (Psal. IX); quia ego ab omni humana spe derelictus esse cognoscor. Et alia manu. Stephanus exiguus huic supplicationi meae subscripsi.

Bonifacius episcopus dixit: Quae lecta sunt ecclesiasticis indantur annalibus. Et adjecit: Quoniam diei pars major exempta est, futura sessione, si qua alia superesse credis, intimare non differas.

SESSIO SECUNDA.

Post consulatum Lampadii et Orestis VV. CC. sub die V iduum Decembrium in consistorio beati Andreae apostoli, praesidente venerabili viro papa Bonifacio, una cum Sabino Canosiae civitatis, Abundantio Demetriadae civitatis, Caroso Centumcellensis civitatis, Felice Numentanae civitatis episcopis; residentibus etiam Sanctulo, Mercurio, Vivulo, Petro, Eventio, Albino, Urso, Petro, Epiphanio, Benedicto, Servo Dei, Gaudioso, Petro, Valentino, Renato, Florentio, Hilario, Paulo, Bacauda, Innocentio, Andrea, Gaudioso, Philippo, Crescentione, Libertino, Januario, Sebastiano, Cyriaco, Vivulo, Dulcitio, Joanne, Pullione, Andrea, Bono, Laurentio, Seleuco, Rustico, Coelestino, Barbaro, Laurentio, et Redempto presbyteris, astantibus quoque Tribuno, Agapito, Donato et Probo diaconibus; Tribunus archidiaconus dixit: Theodosius Echiniensis civitatis episcopus provinciae Thessaliae, sicut praeterita sessione constituistis, observat: quid jubetis? Bonifacius episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Veniat. Cum ingressus fuisset, Bonifacius episcopus dixit: Ingressus quid desiderat prosequatur. Theodosius Echiniensis civitatis episcopus provinciae Thessaliae per interpretem dixit: Elpidius Stephanus et Timotheus venerabiles episcopi fratres mei Thessaliae provinciae, per me offerendas sacrae beatitudini vestrae preces destinasse noscuntur; eas quoque me offerente vobis recitari praecipite. Bonifacius episcopus dixit: Haec etiam chartula notarii recitatione pandatur. Cumque suscepta fuisset, Menas notarius recitavit.

Domino nostro sancto et beatissimo, et revera venerando patri patrum et archiepiscopo, Bonifacio patriarchae, Elpidius, Stephanus et Timotheus exigui episcopi.

Necessitates quae nos constringebant olim vestra cognovit beatitudo; et parvum componentes libellum, sanctissime pater, dudum mala quae pertulimus, et saeviora quae exspectamus declarantes significamus; et quia voluntati atque minis eorum qui adversus nos ista moliuntur servientes unum habent studium, ut Stephanus Dei amator episcopali privetur officio. Sed adhuc eo loquente alter nuntius deteriora significans venit. Factis enim prioribus, audientes sanctissimus regiae urbis Ecclesiae praesul, et quae cum eo fuerat sancta synodus, in pristina voluntate persistentes, eripuerunt a nobis Stephanum Dei amatorem pastorem nostrorum ( al. nostrum) et sanctae Larissaeae Ecclesiae, quae est metropolitana civitas provinciae Thessaliae; condemnationis sententiam componentes sicut eis complacuit, adjecerunt non licere eum ad Thessaliam proficisci provinciam. Sed praedictus Dei amator vir saepius inter acta contestatus est sanctissimum regiae urbis praesulem, et synodum quae cum eo convenerat, quia non licet eos istam audientiam assumere, et quam maxime aliquid decernere, sed apostolicae sedis id convenire beatitudini. Illi autem contemnentes ejus contestationem, et quam maxime inde amplius incitati, immisericordem sententiam protulerunt. Illum quidem sic putaverunt a sancta nostra Ecclesia removendum; jus autem in nostra provincia sibi facere praeparabant: ut exemplo isto nemo audeat de sanctarum Ecclesiarum nostrarum jure quidquam dicere, nec memoriam facere antiquitatis vel eorum quae usque hactenus tenuerunt. Quia studii eorum est, ut sub ordinationem et jus sanctae regiae civitatis Ecclesiae nos miseros efficiant. Pro quibus omnibus lugentes die ac noctu omnium Salvatori Jesu Christo Deo nostro lacrymas fundimus, et miseram nostram praetendimus canitiem, supplicantes ne nos in manibus eorum tradi patiamini. Pro his enim et vestram appellamus beatitudinem et apostolicam sedem; et per eam ter beatum Petrum atque sanctae Ecclesiae primum pastorem Christum Dominum nostrum audire et adorare credimus: sperantes ut miserorum hominum petitionem, quam cum anima tribulatione atque doloribus plena porreximus, minime despiciatis; sed ista congrua emendatione corrigentes, rebus istis succurrentes, remedium dare dignemini, quia defecit spiritus noster (Psal. CXLII), sicut in Psalmis dictum est ab eo qui in angustia animi supplicabat: quatenus Dei amator vir, qui sedis apostolicae jus custodire contendens tanta visus est pericula sustinere, apostolica auctoritate suo restituatur officio, prospicientes in futurum ut consuetudo sanctarum Ecclesiarum nostrae provinciae nullatenus convellatur. Quia si non Dei misericordia et vestra juvamina nos praevenerint, tertius aut quartus nuntius similia deportans veniet, quia non usque ad Stephanum Dei amatorem eorum conquiescit intentio, sed et aliis plurimis ista facient, et non ante quiescent quam ut ad effectum desideria sua perducant. Et alia manu. Elpidius exiguus episcopus sanctae Thebanae Ecclesiae supplicans per Joannem presbyterum meum, quia prae dolore manus meae subscribere non potui, me jubente subscripsit. Timotheus exiguus episcopus sanctae Dicaesariensis Ecclesiae supplicans subscripsi. Patricius exiguus presbyter sanctae Dei Laminensis Ecclesiae ad regiam urbem veniens pro persona Stephani sancti episcopi mei, ipso jubente supplicans subscripsi.

Bonifacius episcopus dixit: Quae lecta sunt transcribantur. Et adjecit: Si quid est aliud, suggeratur. Theodosius Echiniensis civitatis episcopus Thessaliae provinciae per interpretem dixit: Ex relectione libellorum vestra cognovit beatitudo quae acta sunt contra sanctos canones et ordinationem decessorum vestrorum. Nam constat venerandos sedis vestrae pontifices, quamvis in toto mundo sedes apostolica Ecclesiarum sibi jure vindicet principatum et solam ecclesiasticis causis undique appellare necesse sit, specialiter tamen gubernationi suae Illyrici Ecclesias vindicasse. Et nota sunt vobis omnium praecedentium scripta pontificum; verumtamen quarumdam epistolarum exemplaria profero, quarum fidem fieri ex vestro nunc scrinio postulo.

Bonifacius episcopus

BonIi.EpEtDe17 65 Bonifacius II Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA (OLIM XI). BONIFACIUS PAPA II AD CAESARIUM ARELATENSEM. Ejus rogatu confirmat ea quae in synodo Arausicana fuerant definita.

Dilectissimo fratri Caesario Bonifacius.

Per filium nostrum Armenium presbyterum et abbatem litteras tuae fraternitatis accepimus quas ad nos ut apparet inscius adhuc sacerdotii mihi commissi sub ea qua in Deo tenemur caritate direxeras: quibus credideras postulandum, ut id quod a beatae recordationis decessore nostro papa Felice pro catholicae fidei poposceras firmitate mea explicaretur instantia. Sed quia id voluntas superna disposuit, ut quod per nos ab illo speraveras, a nobis potius impetrares; petitioni tuae, quam laudabili fieri sollicitudine concepisti, catholicum non distulimus dare responsum. Indicas enim (quod aliqui episcopi Galliarum, cum caetera jam bona ex Dei acquieverint gratia provenire, fidem tantum, qua in Christo credimus, naturae esse velint (dicant), non gratiae; et hominibus ex Adam, quod dici nefas est, in libero arbitrio remansisse non etiam nunc (abest haec praepositio ac. Palatino et aliis) in singulis misericordiae divinae largitate conferri: postulans ut pro ambiguitate tollenda confessionem vestram, qua vos e diverso fidem rectam in Christo, totiusque bonae voluntatis initium, juxta catholicam veritatem, per praevenientem Dei gratiam singulorum definitis sensibus inspirare, auctoritate sedis apostolicae firmaremus. Atque ideo, cum de hac re multi Patres, et prae caeteris beatae recordationis Augustinus episcopus, sed et majores nostri apostolicae sedis antistites, ita ratione probentur disseruisse latissima, ut nulli ulterius deberet esse ambiguum, fidem quoque nobis ipsam venire de gratia, supersedendum duximus responsione multiplici; maxime cum secundum eas quas ex Apostolo direxisti sententias, quibus dicit: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII); et alibi: Vobis datum est pro Christo, non solum ut eum credatis, verum etiam ut pro eo patiamini (Philip. I); evidenter appareat fidem, qua in Christo credimus, sicut et omnia bona, singulis hominibus ex dono supernae venire gratiae, non ex humanae potestate naturae: quod etiam fraternitatem tuam, habita collatione cum quibusdam sacerdotibus Galliarum, juxta fidem gaudemus sensisse catholicam: in his scilicet in quibus uno, sicut indicasti, consensu difinierunt fidem, qua in Christo credimus, gratia Divinitatis praeveniente conferri; abjicientes etiam nihil esse prorsus secundum Deum boni, quod sine Dei quis gratia aut velle, aut incipere, aut operari, aut perficere possit, dicente ipso Salvatore nostro: Sine me nihil potestis facere. Certum est enim atque catholicum, quia in omnibus bonis, quorum caput est fides, nolentes nos adhuc misericordia divina praeveniat, aut velimus; insit nobis cum volumus; sequatur etiam ut in fide (fine, ex c. Pal. ) duremus, sicut David propheta dicit: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII): et iterum: Misericordia mea cum ipso est (Psal. LXXXVIII); et alibi: Misericordia ejus subsequetur me (Psal. XXII). Similiter et B. Paulus dicit: Aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI). Unde nimis eos qui contra sentiunt admiramur, usque eo vetusti erroris adhuc reliquiis praegravari, ut an Christum non credant Dei beneficio, sed naturae veniri; et ipsius naturae bonum, quod Adae peccato noscitur depravatum, auctorem nostrae fidei dicant magis esse quam Christum, nec intelligant se Dominicae reclamare sententiae dicenti: Nemo venit ad me nisi datum fuerit illi a Patre meo (Joan. VI). Sed et B. Paulo simul obsistere clamanti ad Hebraeos: Curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum Christum (Hebr. XII). Quae cum sint, invenire non possumus quid ad credendum in Christo, sine Dei gratia, humanae deputent voluntati, cum Christus auctor consummatorque sit fidei. Quapropter affectu congruo salutantes, supra scriptam confessionem vestram consentaneam catholicis Patrum regulis approbamus. Illos autem qui praecedente fide caetera, sicut indicas, volunt (fide secundo loco caetera, sicut indicas, bona volunt) gratiae deputare, sua professione constringimus, ut multo magis dono gratiae etiam fidem cogantur ascribere, praeter quam nihil est boni, quod secundum Deum quilibet valeat operari, sicut beatus apostolus dicit: Omne quod ex fide non est peccatum est (Rom. XIV). Quod cum ita sit, aut nullum bonum gratiae deputabunt, si ei fidem subtrahere moliuntur; aut si quod bonum esse dicunt de gratia, ipsa necessario fides erit gratiae deputanda. Si enim nihil boni est sine fide, fides autem ipsa venire negetur ex gratia, nullum, quod absit, bonum erit gratiae deputandum. Ait enim Jacobus apostolus: Omne donum bonum, et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum (Jac. I). Sed et ipsi fatentur, ut dicis, dona caetera donari per gratiam; ipsa autem bona per fidem subsistere non ambigunt universa. Ipsa ergo necessario fides erit gratiae deputanda, a qua bonum, quod gratiae tibuunt, separare non possunt. His itaque breviter assignatis, contra reliquas Pelagiani erroris ineptias, quas illa videtur epistola continere, quam a quodam tibi mandasti sacerdote transmissam, respondendum non duximus: quia speramus de misericordia divina, quod ita per ministerium tuae fraternitatis atque doctrinam, in omnium, quos dissentire mandasti, dignabitur cordibus operari, ut ex hoc omnem bonam voluntatem non ex se, sed ex divina credant gratia proficisci, cum se senserint id jam velle defendere, quod nitebantur pertinaciter impugnare. Scriptum est enim: Praeparatur voluntas a Domino (Prov. XIX, juxta LXX), et alibi: Scio quia non possum esse continens, nisi Deus dederit, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII). Deus te incolumem custodiat, frater carissime. Data VIII, calendas Februarias, Lampadio et Oreste viris clarissimis consulibus (anno Chr. 530).

STEPHANI AD BONIFACIUM LIBELLI TRES. LIBELLUS PRIMUS.

Domino meo sancto ac per omnia beatissimo, et revera venerando patri patrum universali patriarchae Bonifacio ( Bonifacius edita habent ex mss.) Stephanus exiguus episcopus.

Non irrationabili usus fiducia adeo nec ignorans meam mediocritatem, sed cum anima contrita et spiritu humili, et cum multis lacrymis hanc meam vobis offero supplicationem, ideo acceptabilem esse coram te, beatissime pater, existimo: quoniam et antea et hi qui Deo cum lacrymis supplicabant, tanquam cum holocautomatibus et arietibus atque tauris, sed cum decem millibus agnis pinguibus, confidentes orabant: Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernet (Psal. L). Ergo nec tu ipse, sanctissime pater, me multis circumdatum malis, et ad Deum solummodo atque vestram paterna consuetudine pietatem respicientem habetis despectui. Quoniam nullus ecclesiasticus ordo illam vestram, quae a Salvatore omnium et primo pastore vobis et collata, potest praecellere potestatem, exiguum est vel humile in quo providentia vestra respicit. Quantum vos apud Deum omnes praecellitis, tanto vos necesse est cogitare, quia haec est probatio Deum amantium, ut post Deum pater et doctor sanctae Ecclesiae Petrus vestrae et totius mundi testatur. Quia Domino dicente tertio: Amas me? pasce oves meas (Joan. XXI), tradit prius vobis mandata ostendens, et per vos deinde omnibus per universum mundum sanctis Ecclesiis condonavit. Denique per hoc quia venerabiles effecti ante vos, et quanti sanctam illam sedem habere meruerunt, corpore quidem in Romana gloriosa degentes civitate, spiritu autem ea quae rite agebantur omnia ornantes et transgressi, et plurimi ex corpore Ecclesiae ab inimicorum calumniantium violentia sunt liberati a Deo et venerabili apostolica sede. Unde deprecor, judicate humilem, et pauperem, sicut scriptum est (Psal. LXXXI), justificate. Mihi enim in saeculari vita erat antea provincialis ordo militiae, mediocriter sicut erat meam vitam humiliter transiebam. Sed quia Proclo beatae memoriae quiescente, qui factus fuerat Larissaeae Ecclesiae episcopus, oportebat eidem praesulem Ecclesiae ordinari, decretum factum est communiter tam cleri quam populi, metropolitani atque eorum quorum assensus erat actui necessarius, et secundum priscam consuetudinem tribus electis, Alexandro Sciatensi presbytero, et . . . presbytero, ac me exiguo: meliori testimonio sortito electionis palmam promerui. Sed ego conscius mei, indignum me tanto negotio esse judicavi; totum autem Dei gratiae atque clementiae libenter assensi, ad latronem atque publicanum et alia hujusmodi plurima exempla respiciens; quos ab extremis malis et, ut dicendum est, ab ipso fundo malorum subito Deus eripuit, animabar; et quaedam mihi data est spes boni propositi. Igitur ex omnibus in me electionem contulerunt, in decreto pariter subscribentes. Et quia ordinationem secundum priscam consuetudinem non alibi, sed in eadem civitate fieri oportebat, convenit sancta provinciae synodus, et totius civitatis possessores, omneque corpus Ecclesiae, et communi omnium testimonio nihil consuetudini detrahente, in Ecclesia sum ordinatus episcopus. Tantam enim alacritatem rei istius habebat, factumque amplectebatur Probianus Dei amator, Demetriadae civitatis episcopus, ut etiam provocaret in Ecclesia Dei laudem in meae humilitatis exercere personam. Et ut nihil de me ipso dicente, ex his qui me voluerunt atque elegerunt, datur intelligi, secundum Deum ordinatio ista provenit. Quapropter deprecor, beatissime pater, ut mansuete haec audire digneris, non enim laudem labiorum meorum diligens, sicut scriptum est, haec suggero: quoniam qui in se gloriatur, apud Deum probatus esse non potest: sed ut vobis ista cognoscentibus calumnia quae adversus me excitata est evidenter appareat. Quanta vero deinde dixerint et provinciales episcopi, et sanctae clerus Ecclesiae ostendens se pro mea electione gaudere, superfluum judicavi vestris auribus. Quiescente igitur bonorum omnium inimico, et Deo mea non respiciente peccata, et nullam perturbationem sustinebat Ecclesia, et erat caritas omnium celans delictum, sicut scriptum est. Sed nescio unde incitati Antonius timoratus presbyter atque dispensator, et Probianus defamator Demetriadae civitatis episcopus: illum dico, beatissime, Probianum, qui alios festinantes meas laudes dicere repellens, ipse in Ecclesia Deo titulos meae laudis exercuit, pariter Demetrium Dei amatorem Sciatensis civitatis episcopum; et alios suae portionis suadentes esse participes, nec subscriptiones quae in decreto continentur erubescentes; nec Probianus suam laudem et totius Ecclesiae testimonium, sed nec illa quae dixerunt vel egerunt, quomodo meam amplectentes fieri ordinationem, quomodo et ante ordinationem gratam meam sibi fuisse personam; quomodo et celebratam ordinationem libenter tulisse; ad regiam urbem subito profecti sunt, et quamdam componentes accusationem sanctissimo ejusdem civitatis archiepiscopo Epiphanio querelas deposuerunt; dicentes, meam ordinationem sanctis canonibus minime convenire; sperantes ut in meo loco alter subrogaretur episcopus. Ergo ista me incipiente dicere, angustia me utique detinet. Si enim dixero quae in me exercuerunt, vel tempestatem quae nunc vitae meae imminet, aut illa quae minantur, quia saeviora existunt, ne quis me protervum aut audacem esse judicet aliqua dicentem de tanto ac talis Ecclesiae praesule. Si vero ista tacuero ut mihi est (Lege vae mihi est, HARD.), unde enim habeo auxilium? sed magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, et vestrae beatitudinis, et pietatis serenissimi imperatoris me committens judicio, tacere non potui. Cum ergo mea accusatio ad sanctissimum archiepiscopum Epiphanium pervenisset (rursus ac saepius veniam peto de his quae dicturus sum, ista non proterviae vel audaciae, sed necessitatis esse judicetis sanctissimi patres), commonitorium, sicut ipsi vocant, faciens ad nomen Andreae viri religiosissimi, diaconis et notariis sanctae suae Ecclesiae, ad Thessaliam direxit provinciam; praecipiens me a sacro recedere ministerio, ut pote non secundum canones ordinatum; nulla accusationum probatione, nec canonica evocatione usus, alios episcopos ejusdem provinciae et clerum sanctae nostrae Ecclesiae a mea communione suspendit, et quod est novissimum, nec cibos aut quae sunt necessaria de rebus ecclesiasticis me habere permisit: sed quae in convictis solent fieri, haec in me antequam aliqua examinatio judicii proveniret exercuisse dignoscitur. Etenim in his qui revera delinquunt plurimae misericordiae sunt ab Ecclesiis constitutae. Haec ergo Andreas vir religiosus, quem suggessi superius, in me jussus est exercere. Utque ejus judicio, qui me a communione suspendit, responsurum meam praesentiam exhiberet, Eustathium Gomfiensis civitatis episcopum, atque Elpidium Thebanum, sed et Stephanum Laminensem, quasi magis meae illicitae ordinationis, pariter exhibere jussus est. Demetrium autem et Probianum viros religiosos, qui antea magna pars meae fuerant electionis atque ordinationis habens apud se is qui me ad causam compellebat, in meam perniciem omnino fovebat. Me autem praedictus vir religiosus Andreas ibidem non invenit, quia ad Thessalonicensem magnam civitatem fueram paulo ante profectus: clero autem, et quantos alios potuit reperire congregatis, commonitorium eis relegit, et epistolam ad eos directam. Erant autem ad clerum tales litterae factae ab eodem sanctissimo viro: gestaque confecit apud defensorem civitatis, quorum exempla exiguis meis libellis subdere non omisi. Factus est autem brevis de sacris vasis atque rebus ecclesiasticis: et aliqui ab ecclesiasticorum sollicitudine ab Antonio viro religioso, qui connivebat ubique viro religioso Andreae, sunt remoti: qui praedictus Andreas ad Thessalonicensem magnam civitatem veniens, mihi, et Elpidio atque Stephano praedictis Dei amatoribus episcopis, quae jussa atque interminata sunt, ostendit. Ego vero nec accusatorum nec aliquorum conatus metuens, sed ad Deum solummodo, et ad leges sanctae Ecclesiae, et ad principatum sanctarum Ecclesiarum traditum vobis respiciens, mox inter acta dixi ut si oporteret me ad aliquem accusantem respondere, aut de mea ordinatione aliquid judicare dignatur, causam me dicere necesse est; sed alibi, apud quem sacrorum canonum lex custoditur, et usque hactenus consuetudo servatur, memoriam faciens vestri sancti capitis, et apostolicae sedis; dicens, vos esse dominos hujus examinationis; supplicans nihil in me debere novi fieri, aut quod potest bene composita disturbare. Nam qui locus mihi remedii remansisset ad vos beatissimos judicii dominos, si haec non dixissem? Sed nec hoc solum dixi, sed aliqua causae profutura documenta ostendi. Significant autem ista gesta quae facta sunt, quae meis exiguis libellis adjunxi, et decretum in me factum et titulos laudis. Ego quidem arbitrabar hanc fidem flagitationis causae meae esse potuisse, si vobis, quibus a Deo datum est judicare, nominatis incompetens se persona subtraheret, Non est enim Deus perturbationis, sed pacis (I Cor. XIV, 33). Nec haec quidem vel alia ad quietem meam sufficere potuerunt: sed invitus ad regiam urbem sum deductus. Et nisi quidam timentes Deum, et repositam promissionem visitatione carcerum prospicientes atque exspectantes, meam praesentiam adesse promitterent, vinctus utique fueram homo nullum nocens, sicut arbitror, nisi cur eligentibus me consensi, et spei Dei me committens ordinari promerui: et quia fiducialiter dixi quod si oporteret examinationem aliquam fieri, ab eo fieri deberet qui est hujus examinationis dominus constitutus: et alia quae in me facta sunt, atque exerceri non dubito. Compellor autem, et nec aliquod tempus respirationis habeo; nec quis pro me cogitet in tantis cladibus, potero reperire. Deteriora vero ab his qui minantur me sustinere confiteor, damnationem, exsilium, et quantae criminum sunt vicissitudines immerenter exspecto. Quapropter unicum nunc a vobis, et vestrae apostolicae sedi confidens, remedium postulo: Spes enim, ut divinum dicit eloquium, non confundetur (Rom. V). Quod si quis esset qui praesideret, quem sancti canones in hoc negotio judicem esse decernerent, oportebat, sicut existimo, eum prius de accusatorum vita judicare et cognoscere; quia accusatores esse non possunt illius qui, quamvis humilis, episcopatus honorem promeruit. Sed quia propter fiduciam vestri, sicut dixi, offendi, haec sunt pro meis partibus praemissa, et in quibus malis superius nominavi, sum constitutus; ideoque supplico vobis, si qua est Dei misericordia, si qua pietas, si qua dilectio transite, et hic ipsum in sancto Spiritu, secundum beatum apostolum, auxilium mihi ferentes, vestri et vestrorum decessorum illius beatae sedis recordantes, quia nullum unquam ab aliquo injuste noceri passi sunt. Siquidem cito succurratis oppresso, confido me a malis meis ea celeritate salvari: si autem, quod absit, mea peccata vestram moraverint pietatem, saltem si aliquid ab insidiantibus velociter fuerit actum, et sic sanctis canonibus adesse vos convenit, et exsequi in his quae praetermissa sunt. Hoc enim opus vestrum est, beatissime, die ac noctu sanctorum Patrum, et venerabilis atque apostolicae vestrae sedis leges atque constituta in omnibus quidem Ecclesiis, praecipue autem in vestra Illyricana provincia custodire. Et alia manu. Stephanus exiguus episcopus sanctae Larissaeae Ecclesiae huic libello a me facto manu propria subscripsi, et domino meo sanctissimo ac per omnia beatissimo, etiam venerandissimo patri patrum et universali patriarchae Bonifacio destinavi.

Abundantius Demetriadae civitatis episcopus surgens e consessu dixit: Praetermittere non potui audiens nomen Probiani. Is de quo agitur Probianus ipse est qui meam Ecclesiam invasit, et me veniente ad beatitudinem vestram cum litteris episcopi, captans absentiam meam per temeritatem locum meum usurpavit, et secundum sanctos canones non debet episcopus nominari: adversus quem rogo beatitudinem vestram, ut sedis apostolicae mihi disciplina subveniat. Bonifacius episcopus dixit: Et libelli oblati recitatio, et prosecutio fratris et coepiscopi nostri Abundantii gestis indatur; et si qua sunt alia desideramus agnoscere. Theodosius Echiniensis civitatis episcopus provinciae Thessaliae per interpretem dixit: Et alium libellum idem sanctissimus Stephanus metropolitanus episcopus ad beatitudinem vestram per meum direxit obsequium; quem peto ut vestri sensibus relegi censeatis. Bonifacius episcopus dixit: Libellus quem offert, susceptus a notariis recitetur. Cumque susceptus fuisset, Menas notarius recitavit.

LIBELLUS II.

Domino meo sancto ac beatissimo et revera venerando patri patrum et archiepiscopo atque patriarchae Bonifacio data supplicatio a Stephano exiguo.

Quae antea in spe erant, et metuere ac tremere, et sanctam apostolicam vestram sedem invocare faciebant, haec cum apprehendissent atque constringerent meam miseram vitam, amplius magis vestram beatitudinem appellare compellunt. Ecce tempus acceptabile, ecce nunc dies salutaris (I Cor. VI). Libera me ab inimicis meis, et a persequentibus eripe me: etenim circumspersa est aqua mihi usque ad animam, venerabilis pater, et abyssus novissima circumdedit me: ascendat ex corruptione vita mea, sicut scriptum est. Si enim miserationes Dei non praevenerint, ego quidem opus factus sum, quale ipsi voluerunt, inimicorum meorum. Ploro autem atque lugeo, quia tum etiam ecclesiasticus ordo periclitatur. Quoniam enim secundum multam misericordiam Dei, qui hominibus peccata minime reputat, in civitate Larissa, quae est provinciae Thessaliae, electus sum atque ordinatus episcopus; ex his quidam qui me elegerunt, et saepius scriptis suis suam electionem firmaverunt, ut dignus sacerdotio judicarer, videntes mei studii esse, antiquam consuetudinem in nostris sanctis Ecclesiis revocare, separantes me apud beatissimum praesulem sanctae regiae urbis Ecclesiae accusaverunt. Ille autem accusationem suscipiens, nihil ante discutiens de his quae oportet requiri de episcopo accusato, continuo me ab omni ecclesiastico ministerio separavit; aliquem de religiosis clericis sanctae suae Ecclesiae cum litteris, quas commonitorium nominant, ad provinciam Thessaliam dirigens. Et cum ista nec civilitati nec mundanis legibus conveniant, nec ordo canonum hoc fieri evidenter admittat, ut ante examinationem judicii vindicta procedat; olim quam maxime divina praedicante Scriptura: Auditum inanem ne admittas; sed tamen cum venisset in Thessalonicam vir religiosissimus, qui praeceptum deferebat et aliqua mecum per contentionem exercere voluisset, continuo ei dixi: Apostolicam sedem, id est vestram beatitudinem, causas nostrae provinciae et audire convenit et finire. Sed regiae urbis sanctissimus archiepiscopus non quiescens, etiam me contra canones exhiberi praecepit. Et cum venissem conventum faciens episcoporum qui ibidem commorabantur, hoc denuo allegare non distuli, sancti ac beati capitis vestri sedem apostolicam implorans, et consuetudinem quae usque hactenus in nostra tenuit provincia, non debere convelli: et supplicabam, ne auctoritas sedis apostolicae, quae ut a Domino nostro Jesu Christo et a sacris canonibus data est, ita et per antiquam consuetudinem servata est, in aliquo violaretur. Sed nec a sua voluit intentione recedere: sed assumens audientiam unum studium habuit, ut in sanctis Thessa liae provinciae Ecclesiis dominus atque judex esse videatur. Ego igitur fluctuantem tempestatem respiciens, ad sanctum tutissimum vestrum portum confugi, et petitionem faciens, haec ipsa suggerens ad vestram beatitudinem destinavi; supplicans, ut in me pietatem Dei et sanctae Ecclesiae, quae periclitantibus semper succurrit, ostendas. Sentientes autem, ut arbitror, meae vitae insidiatores, quia non despicitis quae acta sunt, sed exsequimini, sicut sanctitatis vestrae mos est, et ordinem sanctarum Ecclesiarum vindicatis, omni conatu usi sunt, ut antequam aliqua ordinatio vestra proveniat, suam perficiant voluntatem. Cum igitur nihil approbatum de me fuisset, nec ulla culpa esset canonicae ultionis digna inventa, sententiam protulerunt, et condemnantes me a sacerdotali officio suspenderunt: cum me constet non demissum fuisse pro meis plenius partibus allegare; sed et petenti aliqua meae causae profutura ostendere, non esse permissum. Quapropter supplicabam, ut non ante sententia diceretur quam quae acta sunt ad vos beatissimos referatur, ut inde vestra causae discussio servaretur. Quod dictum magis eos adversum me amplius incitavit; putantes de sacrarum ecclesiarum regiae urbis jure aliquid minui, quod ego apostolicam vestram sedem visus sum nominasse. Etenim dixi, quia auctoritas sedis apostolicae, quae a Deo et Salvatore nostro summo apostolorum data est, omnibus sanctarum Ecclesiarum privilegiis antecellit, in cujus confessione omnes mundi requiescunt Ecclesiae. Sententia igitur lecta justam denuo vestram audientiam imploravi, apud quam nulla cujuslibet disceptatio vestram potest disturbare justitiam: sed timor Dei qui inest in vobis, ipse unicuique sua facit per vos jura restitui. Arbitror autem, venerabiles, quia despicientes illi quae olim in me gesserunt, rursus et in secundis eadem erunt acturi: et suspicor quia non usque ad hoc acquiescant; sed etiam circa corpus meae miseriae suas exerant inimicitias; ut me obeunte nullus possit accusator existere. Nam cum relicta fuisset sententia, mox in custodiam Dei amatoribus sacrae Ecclesiae defensoribus datus sum. Sed aliqui Deum timentes, et meam miserantes miseriam, quod essem undique destitutus, in sua fide susceperunt, multam pro me quantitatem pecuniae promittentes, quia non recederem, sed observaturum esse in regia civitate: hunc habentes magnopere tractatum omnes qui adversum me ista concinnaverunt, ut non possim ad vestigia vestrae beatitudinis convolare, et pro Dei mandato aliquam misericordiam a vobis percipere. Deprecor igitur vos, miseremini homini humili et externato animo, adjuvate me per gratiam quae vobis a Domino est collata. Si enim et alia peccata dimittere potestatem a verbo Dei percepistis, divina dicente Scriptura, quia quod in terra solveritis, hoc et in coelis esse solutum (Matth. XVI); quanto magis habebitis potestatem in his quae adversum me acta atque decreta sunt? Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu es adjutor (Psal. IX); quia ego ab omni humana spe derelictus esse cognoscor. Et alia manu. Stephanus exiguus huic supplicationi meae subscripsi.

Bonifacius episcopus dixit: Quae lecta sunt ecclesiasticis indantur annalibus. Et adjecit: Quoniam diei pars major exempta est, futura sessione, si qua alia superesse credis, intimare non differas.

SESSIO SECUNDA. Post consulatum Lampadii et Orestis VV. CC. sub die V iduum Decembrium in consistorio beati Andreae apostoli, praesidente venerabili viro papa Bonifacio, una cum Sabino Canosiae civitatis, Abundantio Demetriadae civitatis, Caroso Centumcellensis civitatis, Felice Numentanae civitatis episcopis; residentibus etiam Sanctulo, Mercurio, Vivulo, Petro, Eventio, Albino, Urso, Petro, Epiphanio, Benedicto, Servo Dei, Gaudioso, Petro, Valentino, Renato, Florentio, Hilario, Paulo, Bacauda, Innocentio, Andrea, Gaudioso, Philippo, Crescentione, Libertino, Januario, Sebastiano, Cyriaco, Vivulo, Dulcitio, Joanne, Pullione, Andrea, Bono, Laurentio, Seleuco, Rustico, Coelestino, Barbaro, Laurentio, et Redempto presbyteris, astantibus quoque Tribuno, Agapito, Donato et Probo diaconibus; Tribunus archidiaconus dixit: Theodosius Echiniensis civitatis episcopus provinciae Thessaliae, sicut praeterita sessione constituistis, observat: quid jubetis? Bonifacius episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Veniat. Cum ingressus fuisset, Bonifacius episcopus dixit: Ingressus quid desiderat prosequatur. Theodosius Echiniensis civitatis episcopus provinciae Thessaliae per interpretem dixit: Elpidius Stephanus et Timotheus venerabiles episcopi fratres mei Thessaliae provinciae, per me offerendas sacrae beatitudini vestrae preces destinasse noscuntur; eas quoque me offerente vobis recitari praecipite. Bonifacius episcopus dixit: Haec etiam chartula notarii recitatione pandatur. Cumque suscepta fuisset, Menas notarius recitavit.

Domino nostro sancto et beatissimo, et revera venerando patri patrum et archiepiscopo, Bonifacio patriarchae, Elpidius, Stephanus et Timotheus exigui episcopi.

Necessitates quae nos constringebant olim vestra cognovit beatitudo; et parvum componentes libellum, sanctissime pater, dudum mala quae pertulimus, et saeviora quae exspectamus declarantes significamus; et quia voluntati atque minis eorum qui adversus nos ista moliuntur servientes unum habent studium, ut Stephanus Dei amator episcopali privetur officio. Sed adhuc eo loquente alter nuntius deteriora significans venit. Factis enim prioribus, audientes sanctissimus regiae urbis Ecclesiae praesul, et quae cum eo fuerat sancta synodus, in pristina voluntate persistentes, eripuerunt a nobis Stephanum Dei amatorem pastorem nostrorum ( al. nostrum) et sanctae Larissaeae Ecclesiae, quae est metropolitana civitas provinciae Thessaliae; condemnationis sententiam componentes sicut eis complacuit, adjecerunt non licere eum ad Thessaliam proficisci provinciam. Sed praedictus Dei amator vir saepius inter acta contestatus est sanctissimum regiae urbis praesulem, et synodum quae cum eo convenerat, quia non licet eos istam audientiam assumere, et quam maxime aliquid decernere, sed apostolicae sedis id convenire beatitudini. Illi autem contemnentes ejus contestationem, et quam maxime inde amplius incitati, immisericordem sententiam protulerunt. Illum quidem sic putaverunt a sancta nostra Ecclesia removendum; jus autem in nostra provincia sibi facere praeparabant: ut exemplo isto nemo audeat de sanctarum Ecclesiarum nostrarum jure quidquam dicere, nec memoriam facere antiquitatis vel eorum quae usque hactenus tenuerunt. Quia studii eorum est, ut sub ordinationem et jus sanctae regiae civitatis Ecclesiae nos miseros efficiant. Pro quibus omnibus lugentes die ac noctu omnium Salvatori Jesu Christo Deo nostro lacrymas fundimus, et miseram nostram praetendimus canitiem, supplicantes ne nos in manibus eorum tradi patiamini. Pro his enim et vestram appellamus beatitudinem et apostolicam sedem; et per eam ter beatum Petrum atque sanctae Ecclesiae primum pastorem Christum Dominum nostrum audire et adorare credimus: sperantes ut miserorum hominum petitionem, quam cum anima tribulatione atque doloribus plena porreximus, minime despiciatis; sed ista congrua emendatione corrigentes, rebus istis succurrentes, remedium dare dignemini, quia defecit spiritus noster (Psal. CXLII), sicut in Psalmis dictum est ab eo qui in angustia animi supplicabat: quatenus Dei amator vir, qui sedis apostolicae jus custodire contendens tanta visus est pericula sustinere, apostolica auctoritate suo restituatur officio, prospicientes in futurum ut consuetudo sanctarum Ecclesiarum nostrae provinciae nullatenus convellatur. Quia si non Dei misericordia et vestra juvamina nos praevenerint, tertius aut quartus nuntius similia deportans veniet, quia non usque ad Stephanum Dei amatorem eorum conquiescit intentio, sed et aliis plurimis ista facient, et non ante quiescent quam ut ad effectum desideria sua perducant. Et alia manu. Elpidius exiguus episcopus sanctae Thebanae Ecclesiae supplicans per Joannem presbyterum meum, quia prae dolore manus meae subscribere non potui, me jubente subscripsit. Timotheus exiguus episcopus sanctae Dicaesariensis Ecclesiae supplicans subscripsi. Patricius exiguus presbyter sanctae Dei Laminensis Ecclesiae ad regiam urbem veniens pro persona Stephani sancti episcopi mei, ipso jubente supplicans subscripsi.

Bonifacius episcopus dixit: Quae lecta sunt transcribantur. Et adjecit: Si quid est aliud, suggeratur. Theodosius Echiniensis civitatis episcopus Thessaliae provinciae per interpretem dixit: Ex relectione libellorum vestra cognovit beatitudo quae acta sunt contra sanctos canones et ordinationem decessorum vestrorum. Nam constat venerandos sedis vestrae pontifices, quamvis in toto mundo sedes apostolica Ecclesiarum sibi jure vindicet principatum et solam ecclesiasticis causis undique appellare necesse sit, specialiter tamen gubernationi suae Illyrici Ecclesias vindicasse. Et nota sunt vobis omnium praecedentium scripta pontificum; verumtamen quarumdam epistolarum exemplaria profero, quarum fidem fieri ex vestro nunc scrinio postulo.

Bonifacius episcopus BonIi.EpEtDe17 65 Bonifacius II Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin EPISTOLA PRIMA (OLIM XI).

BONIFACIUS PAPA II AD CAESARIUM ARELATENSEM. Ejus rogatu confirmat ea quae in synodo Arausicana fuerant definita. Dilectissimo fratri Caesario Bonifacius.

Per filium nostrum Armenium presbyterum et abbatem litteras tuae fraternitatis accepimus quas ad nos ut apparet inscius adhuc sacerdotii mihi commissi sub ea qua in Deo tenemur caritate direxeras: quibus credideras postulandum, ut id quod a beatae recordationis decessore nostro papa Felice pro catholicae fidei poposceras firmitate mea explicaretur instantia. Sed quia id voluntas superna disposuit, ut quod per nos ab illo speraveras, a nobis potius impetrares; petitioni tuae, quam laudabili fieri sollicitudine concepisti, catholicum non distulimus dare responsum. Indicas enim (quod aliqui episcopi Galliarum, cum caetera jam bona ex Dei acquieverint gratia provenire, fidem tantum, qua in Christo credimus, naturae esse velint (dicant), non gratiae; et hominibus ex Adam, quod dici nefas est, in libero arbitrio remansisse non etiam nunc (abest haec praepositio ac. Palatino et aliis) in singulis misericordiae divinae largitate conferri: postulans ut pro ambiguitate tollenda confessionem vestram, qua vos e diverso fidem rectam in Christo, totiusque bonae voluntatis initium, juxta catholicam veritatem, per praevenientem Dei gratiam singulorum definitis sensibus inspirare, auctoritate sedis apostolicae firmaremus. Atque ideo, cum de hac re multi Patres, et prae caeteris beatae recordationis Augustinus episcopus, sed et majores nostri apostolicae sedis antistites, ita ratione probentur disseruisse latissima, ut nulli ulterius deberet esse ambiguum, fidem quoque nobis ipsam venire de gratia, supersedendum duximus responsione multiplici; maxime cum secundum eas quas ex Apostolo direxisti sententias, quibus dicit: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII); et alibi: Vobis datum est pro Christo, non solum ut eum credatis, verum etiam ut pro eo patiamini (Philip. I); evidenter appareat fidem, qua in Christo credimus, sicut et omnia bona, singulis hominibus ex dono supernae venire gratiae, non ex humanae potestate naturae: quod etiam fraternitatem tuam, habita collatione cum quibusdam sacerdotibus Galliarum, juxta fidem gaudemus sensisse catholicam: in his scilicet in quibus uno, sicut indicasti, consensu difinierunt fidem, qua in Christo credimus, gratia Divinitatis praeveniente conferri; abjicientes etiam nihil esse prorsus secundum Deum boni, quod sine Dei quis gratia aut velle, aut incipere, aut operari, aut perficere possit, dicente ipso Salvatore nostro: Sine me nihil potestis facere. Certum est enim atque catholicum, quia in omnibus bonis, quorum caput est fides, nolentes nos adhuc misericordia divina praeveniat, aut velimus; insit nobis cum volumus; sequatur etiam ut in fide (fine, ex c. Pal. ) duremus, sicut David propheta dicit: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII): et iterum: Misericordia mea cum ipso est (Psal. LXXXVIII); et alibi: Misericordia ejus subsequetur me (Psal. XXII). Similiter et B. Paulus dicit: Aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI). Unde nimis eos qui contra sentiunt admiramur, usque eo vetusti erroris adhuc reliquiis praegravari, ut an Christum non credant Dei beneficio, sed naturae veniri; et ipsius naturae bonum, quod Adae peccato noscitur depravatum, auctorem nostrae fidei dicant magis esse quam Christum, nec intelligant se Dominicae reclamare sententiae dicenti: Nemo venit ad me nisi datum fuerit illi a Patre meo (Joan. VI). Sed et B. Paulo simul obsistere clamanti ad Hebraeos: Curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum Christum (Hebr. XII). Quae cum sint, invenire non possumus quid ad credendum in Christo, sine Dei gratia, humanae deputent voluntati, cum Christus auctor consummatorque sit fidei. Quapropter affectu congruo salutantes, supra scriptam confessionem vestram consentaneam catholicis Patrum regulis approbamus. Illos autem qui praecedente fide caetera, sicut indicas, volunt (fide secundo loco caetera, sicut indicas, bona volunt) gratiae deputare, sua professione constringimus, ut multo magis dono gratiae etiam fidem cogantur ascribere, praeter quam nihil est boni, quod secundum Deum quilibet valeat operari, sicut beatus apostolus dicit: Omne quod ex fide non est peccatum est (Rom. XIV). Quod cum ita sit, aut nullum bonum gratiae deputabunt, si ei fidem subtrahere moliuntur; aut si quod bonum esse dicunt de gratia, ipsa necessario fides erit gratiae deputanda. Si enim nihil boni est sine fide, fides autem ipsa venire negetur ex gratia, nullum, quod absit, bonum erit gratiae deputandum. Ait enim Jacobus apostolus: Omne donum bonum, et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum (Jac. I). Sed et ipsi fatentur, ut dicis, dona caetera donari per gratiam; ipsa autem bona per fidem subsistere non ambigunt universa. Ipsa ergo necessario fides erit gratiae deputanda, a qua bonum, quod gratiae tibuunt, separare non possunt. His itaque breviter assignatis, contra reliquas Pelagiani erroris ineptias, quas illa videtur epistola continere, quam a quodam tibi mandasti sacerdote transmissam, respondendum non duximus: quia speramus de misericordia divina, quod ita per ministerium tuae fraternitatis atque doctrinam, in omnium, quos dissentire mandasti, dignabitur cordibus operari, ut ex hoc omnem bonam voluntatem non ex se, sed ex divina credant gratia proficisci, cum se senserint id jam velle defendere, quod nitebantur pertinaciter impugnare. Scriptum est enim: Praeparatur voluntas a Domino (Prov. XIX, juxta LXX), et alibi: Scio quia non possum esse continens, nisi Deus dederit, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII). Deus te incolumem custodiat, frater carissime. Data VIII, calendas Februarias, Lampadio et Oreste viris clarissimis consulibus (anno Chr. 530).

STEPHANI AD BONIFACIUM LIBELLI TRES. LIBELLUS PRIMUS. Domino meo sancto ac per omnia beatissimo, et revera venerando patri patrum universali patriarchae Bonifacio ( Bonifacius edita habent ex mss.) Stephanus exiguus episcopus.

Non irrationabili usus fiducia adeo nec ignorans meam mediocritatem, sed cum anima contrita et spiritu humili, et cum multis lacrymis hanc meam vobis offero supplicationem, ideo acceptabilem esse coram te, beatissime pater, existimo: quoniam et antea et hi qui Deo cum lacrymis supplicabant, tanquam cum holocautomatibus et arietibus atque tauris, sed cum decem millibus agnis pinguibus, confidentes orabant: Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernet (Psal. L). Ergo nec tu ipse, sanctissime pater, me multis circumdatum malis, et ad Deum solummodo atque vestram paterna consuetudine pietatem respicientem habetis despectui. Quoniam nullus ecclesiasticus ordo illam vestram, quae a Salvatore omnium et primo pastore vobis et collata, potest praecellere potestatem, exiguum est vel humile in quo providentia vestra respicit. Quantum vos apud Deum omnes praecellitis, tanto vos necesse est cogitare, quia haec est probatio Deum amantium, ut post Deum pater et doctor sanctae Ecclesiae Petrus vestrae et totius mundi testatur. Quia Domino dicente tertio: Amas me? pasce oves meas (Joan. XXI), tradit prius vobis mandata ostendens, et per vos deinde omnibus per universum mundum sanctis Ecclesiis condonavit. Denique per hoc quia venerabiles effecti ante vos, et quanti sanctam illam sedem habere meruerunt, corpore quidem in Romana gloriosa degentes civitate, spiritu autem ea quae rite agebantur omnia ornantes et transgressi, et plurimi ex corpore Ecclesiae ab inimicorum calumniantium violentia sunt liberati a Deo et venerabili apostolica sede. Unde deprecor, judicate humilem, et pauperem, sicut scriptum est (Psal. LXXXI), justificate. Mihi enim in saeculari vita erat antea provincialis ordo militiae, mediocriter sicut erat meam vitam humiliter transiebam. Sed quia Proclo beatae memoriae quiescente, qui factus fuerat Larissaeae Ecclesiae episcopus, oportebat eidem praesulem Ecclesiae ordinari, decretum factum est communiter tam cleri quam populi, metropolitani atque eorum quorum assensus erat actui necessarius, et secundum priscam consuetudinem tribus electis, Alexandro Sciatensi presbytero, et . . . presbytero, ac me exiguo: meliori testimonio sortito electionis palmam promerui. Sed ego conscius mei, indignum me tanto negotio esse judicavi; totum autem Dei gratiae atque clementiae libenter assensi, ad latronem atque publicanum et alia hujusmodi plurima exempla respiciens; quos ab extremis malis et, ut dicendum est, ab ipso fundo malorum subito Deus eripuit, animabar; et quaedam mihi data est spes boni propositi. Igitur ex omnibus in me electionem contulerunt, in decreto pariter subscribentes. Et quia ordinationem secundum priscam consuetudinem non alibi, sed in eadem civitate fieri oportebat, convenit sancta provinciae synodus, et totius civitatis possessores, omneque corpus Ecclesiae, et communi omnium testimonio nihil consuetudini detrahente, in Ecclesia sum ordinatus episcopus. Tantam enim alacritatem rei istius habebat, factumque amplectebatur Probianus Dei amator, Demetriadae civitatis episcopus, ut etiam provocaret in Ecclesia Dei laudem in meae humilitatis exercere personam. Et ut nihil de me ipso dicente, ex his qui me voluerunt atque elegerunt, datur intelligi, secundum Deum ordinatio ista provenit. Quapropter deprecor, beatissime pater, ut mansuete haec audire digneris, non enim laudem labiorum meorum diligens, sicut scriptum est, haec suggero: quoniam qui in se gloriatur, apud Deum probatus esse non potest: sed ut vobis ista cognoscentibus calumnia quae adversus me excitata est evidenter appareat. Quanta vero deinde dixerint et provinciales episcopi, et sanctae clerus Ecclesiae ostendens se pro mea electione gaudere, superfluum judicavi vestris auribus. Quiescente igitur bonorum omnium inimico, et Deo mea non respiciente peccata, et nullam perturbationem sustinebat Ecclesia, et erat caritas omnium celans delictum, sicut scriptum est. Sed nescio unde incitati Antonius timoratus presbyter atque dispensator, et Probianus defamator Demetriadae civitatis episcopus: illum dico, beatissime, Probianum, qui alios festinantes meas laudes dicere repellens, ipse in Ecclesia Deo titulos meae laudis exercuit, pariter Demetrium Dei amatorem Sciatensis civitatis episcopum; et alios suae portionis suadentes esse participes, nec subscriptiones quae in decreto continentur erubescentes; nec Probianus suam laudem et totius Ecclesiae testimonium, sed nec illa quae dixerunt vel egerunt, quomodo meam amplectentes fieri ordinationem, quomodo et ante ordinationem gratam meam sibi fuisse personam; quomodo et celebratam ordinationem libenter tulisse; ad regiam urbem subito profecti sunt, et quamdam componentes accusationem sanctissimo ejusdem civitatis archiepiscopo Epiphanio querelas deposuerunt; dicentes, meam ordinationem sanctis canonibus minime convenire; sperantes ut in meo loco alter subrogaretur episcopus. Ergo ista me incipiente dicere, angustia me utique detinet. Si enim dixero quae in me exercuerunt, vel tempestatem quae nunc vitae meae imminet, aut illa quae minantur, quia saeviora existunt, ne quis me protervum aut audacem esse judicet aliqua dicentem de tanto ac talis Ecclesiae praesule. Si vero ista tacuero ut mihi est (Lege vae mihi est, HARD.), unde enim habeo auxilium? sed magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, et vestrae beatitudinis, et pietatis serenissimi imperatoris me committens judicio, tacere non potui. Cum ergo mea accusatio ad sanctissimum archiepiscopum Epiphanium pervenisset (rursus ac saepius veniam peto de his quae dicturus sum, ista non proterviae vel audaciae, sed necessitatis esse judicetis sanctissimi patres), commonitorium, sicut ipsi vocant, faciens ad nomen Andreae viri religiosissimi, diaconis et notariis sanctae suae Ecclesiae, ad Thessaliam direxit provinciam; praecipiens me a sacro recedere ministerio, ut pote non secundum canones ordinatum; nulla accusationum probatione, nec canonica evocatione usus, alios episcopos ejusdem provinciae et clerum sanctae nostrae Ecclesiae a mea communione suspendit, et quod est novissimum, nec cibos aut quae sunt necessaria de rebus ecclesiasticis me habere permisit: sed quae in convictis solent fieri, haec in me antequam aliqua examinatio judicii proveniret exercuisse dignoscitur. Etenim in his qui revera delinquunt plurimae misericordiae sunt ab Ecclesiis constitutae. Haec ergo Andreas vir religiosus, quem suggessi superius, in me jussus est exercere. Utque ejus judicio, qui me a communione suspendit, responsurum meam praesentiam exhiberet, Eustathium Gomfiensis civitatis episcopum, atque Elpidium Thebanum, sed et Stephanum Laminensem, quasi magis meae illicitae ordinationis, pariter exhibere jussus est. Demetrium autem et Probianum viros religiosos, qui antea magna pars meae fuerant electionis atque ordinationis habens apud se is qui me ad causam compellebat, in meam perniciem omnino fovebat. Me autem praedictus vir religiosus Andreas ibidem non invenit, quia ad Thessalonicensem magnam civitatem fueram paulo ante profectus: clero autem, et quantos alios potuit reperire congregatis, commonitorium eis relegit, et epistolam ad eos directam. Erant autem ad clerum tales litterae factae ab eodem sanctissimo viro: gestaque confecit apud defensorem civitatis, quorum exempla exiguis meis libellis subdere non omisi. Factus est autem brevis de sacris vasis atque rebus ecclesiasticis: et aliqui ab ecclesiasticorum sollicitudine ab Antonio viro religioso, qui connivebat ubique viro religioso Andreae, sunt remoti: qui praedictus Andreas ad Thessalonicensem magnam civitatem veniens, mihi, et Elpidio atque Stephano praedictis Dei amatoribus episcopis, quae jussa atque interminata sunt, ostendit. Ego vero nec accusatorum nec aliquorum conatus metuens, sed ad Deum solummodo, et ad leges sanctae Ecclesiae, et ad principatum sanctarum Ecclesiarum traditum vobis respiciens, mox inter acta dixi ut si oporteret me ad aliquem accusantem respondere, aut de mea ordinatione aliquid judicare dignatur, causam me dicere necesse est; sed alibi, apud quem sacrorum canonum lex custoditur, et usque hactenus consuetudo servatur, memoriam faciens vestri sancti capitis, et apostolicae sedis; dicens, vos esse dominos hujus examinationis; supplicans nihil in me debere novi fieri, aut quod potest bene composita disturbare. Nam qui locus mihi remedii remansisset ad vos beatissimos judicii dominos, si haec non dixissem? Sed nec hoc solum dixi, sed aliqua causae profutura documenta ostendi. Significant autem ista gesta quae facta sunt, quae meis exiguis libellis adjunxi, et decretum in me factum et titulos laudis. Ego quidem arbitrabar hanc fidem flagitationis causae meae esse potuisse, si vobis, quibus a Deo datum est judicare, nominatis incompetens se persona subtraheret, Non est enim Deus perturbationis, sed pacis (I Cor. XIV, 33). Nec haec quidem vel alia ad quietem meam sufficere potuerunt: sed invitus ad regiam urbem sum deductus. Et nisi quidam timentes Deum, et repositam promissionem visitatione carcerum prospicientes atque exspectantes, meam praesentiam adesse promitterent, vinctus utique fueram homo nullum nocens, sicut arbitror, nisi cur eligentibus me consensi, et spei Dei me committens ordinari promerui: et quia fiducialiter dixi quod si oporteret examinationem aliquam fieri, ab eo fieri deberet qui est hujus examinationis dominus constitutus: et alia quae in me facta sunt, atque exerceri non dubito. Compellor autem, et nec aliquod tempus respirationis habeo; nec quis pro me cogitet in tantis cladibus, potero reperire. Deteriora vero ab his qui minantur me sustinere confiteor, damnationem, exsilium, et quantae criminum sunt vicissitudines immerenter exspecto. Quapropter unicum nunc a vobis, et vestrae apostolicae sedi confidens, remedium postulo: Spes enim, ut divinum dicit eloquium, non confundetur (Rom. V). Quod si quis esset qui praesideret, quem sancti canones in hoc negotio judicem esse decernerent, oportebat, sicut existimo, eum prius de accusatorum vita judicare et cognoscere; quia accusatores esse non possunt illius qui, quamvis humilis, episcopatus honorem promeruit. Sed quia propter fiduciam vestri, sicut dixi, offendi, haec sunt pro meis partibus praemissa, et in quibus malis superius nominavi, sum constitutus; ideoque supplico vobis, si qua est Dei misericordia, si qua pietas, si qua dilectio transite, et hic ipsum in sancto Spiritu, secundum beatum apostolum, auxilium mihi ferentes, vestri et vestrorum decessorum illius beatae sedis recordantes, quia nullum unquam ab aliquo injuste noceri passi sunt. Siquidem cito succurratis oppresso, confido me a malis meis ea celeritate salvari: si autem, quod absit, mea peccata vestram moraverint pietatem, saltem si aliquid ab insidiantibus velociter fuerit actum, et sic sanctis canonibus adesse vos convenit, et exsequi in his quae praetermissa sunt. Hoc enim opus vestrum est, beatissime, die ac noctu sanctorum Patrum, et venerabilis atque apostolicae vestrae sedis leges atque constituta in omnibus quidem Ecclesiis, praecipue autem in vestra Illyricana provincia custodire. Et alia manu. Stephanus exiguus episcopus sanctae Larissaeae Ecclesiae huic libello a me facto manu propria subscripsi, et domino meo sanctissimo ac per omnia beatissimo, etiam venerandissimo patri patrum et universali patriarchae Bonifacio destinavi.

Abundantius Demetriadae civitatis episcopus surgens e consessu dixit: Praetermittere non potui audiens nomen Probiani. Is de quo agitur Probianus ipse est qui meam Ecclesiam invasit, et me veniente ad beatitudinem vestram cum litteris episcopi, captans absentiam meam per temeritatem locum meum usurpavit, et secundum sanctos canones non debet episcopus nominari: adversus quem rogo beatitudinem vestram, ut sedis apostolicae mihi disciplina subveniat. Bonifacius episcopus dixit: Et libelli oblati recitatio, et prosecutio fratris et coepiscopi nostri Abundantii gestis indatur; et si qua sunt alia desideramus agnoscere. Theodosius Echiniensis civitatis episcopus provinciae Thessaliae per interpretem dixit: Et alium libellum idem sanctissimus Stephanus metropolitanus episcopus ad beatitudinem vestram per meum direxit obsequium; quem peto ut vestri sensibus relegi censeatis. Bonifacius episcopus dixit: Libellus quem offert, susceptus a notariis recitetur. Cumque susceptus fuisset, Menas notarius recitavit.

LIBELLUS II. Domino meo sancto ac beatissimo et revera venerando patri patrum et archiepiscopo atque patriarchae Bonifacio data supplicatio a Stephano exiguo.

Quae antea in spe erant, et metuere ac tremere, et sanctam apostolicam vestram sedem invocare faciebant, haec cum apprehendissent atque constringerent meam miseram vitam, amplius magis vestram beatitudinem appellare compellunt. Ecce tempus acceptabile, ecce nunc dies salutaris (I Cor. VI). Libera me ab inimicis meis, et a persequentibus eripe me: etenim circumspersa est aqua mihi usque ad animam, venerabilis pater, et abyssus novissima circumdedit me: ascendat ex corruptione vita mea, sicut scriptum est. Si enim miserationes Dei non praevenerint, ego quidem opus factus sum, quale ipsi voluerunt, inimicorum meorum. Ploro autem atque lugeo, quia tum etiam ecclesiasticus ordo periclitatur. Quoniam enim secundum multam misericordiam Dei, qui hominibus peccata minime reputat, in civitate Larissa, quae est provinciae Thessaliae, electus sum atque ordinatus episcopus; ex his quidam qui me elegerunt, et saepius scriptis suis suam electionem firmaverunt, ut dignus sacerdotio judicarer, videntes mei studii esse, antiquam consuetudinem in nostris sanctis Ecclesiis revocare, separantes me apud beatissimum praesulem sanctae regiae urbis Ecclesiae accusaverunt. Ille autem accusationem suscipiens, nihil ante discutiens de his quae oportet requiri de episcopo accusato, continuo me ab omni ecclesiastico ministerio separavit; aliquem de religiosis clericis sanctae suae Ecclesiae cum litteris, quas commonitorium nominant, ad provinciam Thessaliam dirigens. Et cum ista nec civilitati nec mundanis legibus conveniant, nec ordo canonum hoc fieri evidenter admittat, ut ante examinationem judicii vindicta procedat; olim quam maxime divina praedicante Scriptura: Auditum inanem ne admittas; sed tamen cum venisset in Thessalonicam vir religiosissimus, qui praeceptum deferebat et aliqua mecum per contentionem exercere voluisset, continuo ei dixi: Apostolicam sedem, id est vestram beatitudinem, causas nostrae provinciae et audire convenit et finire. Sed regiae urbis sanctissimus archiepiscopus non quiescens, etiam me contra canones exhiberi praecepit. Et cum venissem conventum faciens episcoporum qui ibidem commorabantur, hoc denuo allegare non distuli, sancti ac beati capitis vestri sedem apostolicam implorans, et consuetudinem quae usque hactenus in nostra tenuit provincia, non debere convelli: et supplicabam, ne auctoritas sedis apostolicae, quae ut a Domino nostro Jesu Christo et a sacris canonibus data est, ita et per antiquam consuetudinem servata est, in aliquo violaretur. Sed nec a sua voluit intentione recedere: sed assumens audientiam unum studium habuit, ut in sanctis Thessa liae provinciae Ecclesiis dominus atque judex esse videatur. Ego igitur fluctuantem tempestatem respiciens, ad sanctum tutissimum vestrum portum confugi, et petitionem faciens, haec ipsa suggerens ad vestram beatitudinem destinavi; supplicans, ut in me pietatem Dei et sanctae Ecclesiae, quae periclitantibus semper succurrit, ostendas. Sentientes autem, ut arbitror, meae vitae insidiatores, quia non despicitis quae acta sunt, sed exsequimini, sicut sanctitatis vestrae mos est, et ordinem sanctarum Ecclesiarum vindicatis, omni conatu usi sunt, ut antequam aliqua ordinatio vestra proveniat, suam perficiant voluntatem. Cum igitur nihil approbatum de me fuisset, nec ulla culpa esset canonicae ultionis digna inventa, sententiam protulerunt, et condemnantes me a sacerdotali officio suspenderunt: cum me constet non demissum fuisse pro meis plenius partibus allegare; sed et petenti aliqua meae causae profutura ostendere, non esse permissum. Quapropter supplicabam, ut non ante sententia diceretur quam quae acta sunt ad vos beatissimos referatur, ut inde vestra causae discussio servaretur. Quod dictum magis eos adversum me amplius incitavit; putantes de sacrarum ecclesiarum regiae urbis jure aliquid minui, quod ego apostolicam vestram sedem visus sum nominasse. Etenim dixi, quia auctoritas sedis apostolicae, quae a Deo et Salvatore nostro summo apostolorum data est, omnibus sanctarum Ecclesiarum privilegiis antecellit, in cujus confessione omnes mundi requiescunt Ecclesiae. Sententia igitur lecta justam denuo vestram audientiam imploravi, apud quam nulla cujuslibet disceptatio vestram potest disturbare justitiam: sed timor Dei qui inest in vobis, ipse unicuique sua facit per vos jura restitui. Arbitror autem, venerabiles, quia despicientes illi quae olim in me gesserunt, rursus et in secundis eadem erunt acturi: et suspicor quia non usque ad hoc acquiescant; sed etiam circa corpus meae miseriae suas exerant inimicitias; ut me obeunte nullus possit accusator existere. Nam cum relicta fuisset sententia, mox in custodiam Dei amatoribus sacrae Ecclesiae defensoribus datus sum. Sed aliqui Deum timentes, et meam miserantes miseriam, quod essem undique destitutus, in sua fide susceperunt, multam pro me quantitatem pecuniae promittentes, quia non recederem, sed observaturum esse in regia civitate: hunc habentes magnopere tractatum omnes qui adversum me ista concinnaverunt, ut non possim ad vestigia vestrae beatitudinis convolare, et pro Dei mandato aliquam misericordiam a vobis percipere. Deprecor igitur vos, miseremini homini humili et externato animo, adjuvate me per gratiam quae vobis a Domino est collata. Si enim et alia peccata dimittere potestatem a verbo Dei percepistis, divina dicente Scriptura, quia quod in terra solveritis, hoc et in coelis esse solutum (Matth. XVI); quanto magis habebitis potestatem in his quae adversum me acta atque decreta sunt? Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu es adjutor (Psal. IX); quia ego ab omni humana spe derelictus esse cognoscor. Et alia manu. Stephanus exiguus huic supplicationi meae subscripsi.

Bonifacius episcopus dixit: Quae lecta sunt ecclesiasticis indantur annalibus. Et adjecit: Quoniam diei pars major exempta est, futura sessione, si qua alia superesse credis, intimare non differas.

SESSIO SECUNDA. Post consulatum Lampadii et Orestis VV. CC. sub die V iduum Decembrium in consistorio beati Andreae apostoli, praesidente venerabili viro papa Bonifacio, una cum Sabino Canosiae civitatis, Abundantio Demetriadae civitatis, Caroso Centumcellensis civitatis, Felice Numentanae civitatis episcopis; residentibus etiam Sanctulo, Mercurio, Vivulo, Petro, Eventio, Albino, Urso, Petro, Epiphanio, Benedicto, Servo Dei, Gaudioso, Petro, Valentino, Renato, Florentio, Hilario, Paulo, Bacauda, Innocentio, Andrea, Gaudioso, Philippo, Crescentione, Libertino, Januario, Sebastiano, Cyriaco, Vivulo, Dulcitio, Joanne, Pullione, Andrea, Bono, Laurentio, Seleuco, Rustico, Coelestino, Barbaro, Laurentio, et Redempto presbyteris, astantibus quoque Tribuno, Agapito, Donato et Probo diaconibus; Tribunus archidiaconus dixit: Theodosius Echiniensis civitatis episcopus provinciae Thessaliae, sicut praeterita sessione constituistis, observat: quid jubetis? Bonifacius episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Veniat. Cum ingressus fuisset, Bonifacius episcopus dixit: Ingressus quid desiderat prosequatur. Theodosius Echiniensis civitatis episcopus provinciae Thessaliae per interpretem dixit: Elpidius Stephanus et Timotheus venerabiles episcopi fratres mei Thessaliae provinciae, per me offerendas sacrae beatitudini vestrae preces destinasse noscuntur; eas quoque me offerente vobis recitari praecipite. Bonifacius episcopus dixit: Haec etiam chartula notarii recitatione pandatur. Cumque suscepta fuisset, Menas notarius recitavit.

Domino nostro sancto et beatissimo, et revera venerando patri patrum et archiepiscopo, Bonifacio patriarchae, Elpidius, Stephanus et Timotheus exigui episcopi.

Necessitates quae nos constringebant olim vestra cognovit beatitudo; et parvum componentes libellum, sanctissime pater, dudum mala quae pertulimus, et saeviora quae exspectamus declarantes significamus; et quia voluntati atque minis eorum qui adversus nos ista moliuntur servientes unum habent studium, ut Stephanus Dei amator episcopali privetur officio. Sed adhuc eo loquente alter nuntius deteriora significans venit. Factis enim prioribus, audientes sanctissimus regiae urbis Ecclesiae praesul, et quae cum eo fuerat sancta synodus, in pristina voluntate persistentes, eripuerunt a nobis Stephanum Dei amatorem pastorem nostrorum ( al. nostrum) et sanctae Larissaeae Ecclesiae, quae est metropolitana civitas provinciae Thessaliae; condemnationis sententiam componentes sicut eis complacuit, adjecerunt non licere eum ad Thessaliam proficisci provinciam. Sed praedictus Dei amator vir saepius inter acta contestatus est sanctissimum regiae urbis praesulem, et synodum quae cum eo convenerat, quia non licet eos istam audientiam assumere, et quam maxime aliquid decernere, sed apostolicae sedis id convenire beatitudini. Illi autem contemnentes ejus contestationem, et quam maxime inde amplius incitati, immisericordem sententiam protulerunt. Illum quidem sic putaverunt a sancta nostra Ecclesia removendum; jus autem in nostra provincia sibi facere praeparabant: ut exemplo isto nemo audeat de sanctarum Ecclesiarum nostrarum jure quidquam dicere, nec memoriam facere antiquitatis vel eorum quae usque hactenus tenuerunt. Quia studii eorum est, ut sub ordinationem et jus sanctae regiae civitatis Ecclesiae nos miseros efficiant. Pro quibus omnibus lugentes die ac noctu omnium Salvatori Jesu Christo Deo nostro lacrymas fundimus, et miseram nostram praetendimus canitiem, supplicantes ne nos in manibus eorum tradi patiamini. Pro his enim et vestram appellamus beatitudinem et apostolicam sedem; et per eam ter beatum Petrum atque sanctae Ecclesiae primum pastorem Christum Dominum nostrum audire et adorare credimus: sperantes ut miserorum hominum petitionem, quam cum anima tribulatione atque doloribus plena porreximus, minime despiciatis; sed ista congrua emendatione corrigentes, rebus istis succurrentes, remedium dare dignemini, quia defecit spiritus noster (Psal. CXLII), sicut in Psalmis dictum est ab eo qui in angustia animi supplicabat: quatenus Dei amator vir, qui sedis apostolicae jus custodire contendens tanta visus est pericula sustinere, apostolica auctoritate suo restituatur officio, prospicientes in futurum ut consuetudo sanctarum Ecclesiarum nostrae provinciae nullatenus convellatur. Quia si non Dei misericordia et vestra juvamina nos praevenerint, tertius aut quartus nuntius similia deportans veniet, quia non usque ad Stephanum Dei amatorem eorum conquiescit intentio, sed et aliis plurimis ista facient, et non ante quiescent quam ut ad effectum desideria sua perducant. Et alia manu. Elpidius exiguus episcopus sanctae Thebanae Ecclesiae supplicans per Joannem presbyterum meum, quia prae dolore manus meae subscribere non potui, me jubente subscripsit. Timotheus exiguus episcopus sanctae Dicaesariensis Ecclesiae supplicans subscripsi. Patricius exiguus presbyter sanctae Dei Laminensis Ecclesiae ad regiam urbem veniens pro persona Stephani sancti episcopi mei, ipso jubente supplicans subscripsi.

Bonifacius episcopus dixit: Quae lecta sunt transcribantur. Et adjecit: Si quid est aliud, suggeratur. Theodosius Echiniensis civitatis episcopus Thessaliae provinciae per interpretem dixit: Ex relectione libellorum vestra cognovit beatitudo quae acta sunt contra sanctos canones et ordinationem decessorum vestrorum. Nam constat venerandos sedis vestrae pontifices, quamvis in toto mundo sedes apostolica Ecclesiarum sibi jure vindicet principatum et solam ecclesiasticis causis undique appellare necesse sit, specialiter tamen gubernationi suae Illyrici Ecclesias vindicasse. Et nota sunt vobis omnium praecedentium scripta pontificum; verumtamen quarumdam epistolarum exemplaria profero, quarum fidem fieri ex vestro nunc scrinio postulo.

Bonifacius episcopus dixit: Prolatae epistolae recitentur, et scriptorum fides in sedis apostolicae requiratur scrinio. Cumque suscepta fuissent exemplaria litterarum, Menas notarius recitavit.

MONITUM IN TRES SUBSEQUENTES EPISTOLAS Monimenta varia, quae ad Bonifacii electionem et ordinationem, et schismatis tunc nati originem attinent, primus Baronius e codice Vaticano descripsit, et ad calcem anni 418, aut ad initium 419, eo ordine, quo in archetypo scripta sunt, edidit. Primum antecedit Symmachi relatio anno 418, Decembris 29 die consignata, qua is praefectus Honorio persuadere conatur, Eulalium urbis Romanae pontificem rite electum, « ac Bonifacium contra sacrae legis ordinem, et consuetudinis rationem » ordinatum esse. Deinde sequitur Honorii rescriptum ad eumdem Symmachum anno 419, Januarii 3 die datum, in quo ordinationem Eulalii ratam, ac Bonifacii irritam habere se declarat; ideoque huic Urbe interdicit, aut si non sponte obsequitur, « pertinacius resistentem invitum expelli » jubet. Rescriptum hoc excipit altera Symmachi relatio Januarii 8 die notata, qua Imperatori significat, se ipsius praeceptum eo die accepisse, « quo sancti diei (Epiphaniae) erat celebranda solemnitas, » ac sine mora, ut imperata perficerentur, operam dedisse; sed Bonifacium, ut ab indicta processione abstineret jussum, parere noluisse. Verum hinc nihil profecit Symmachus. Eum enim Imperatori diutius imponere non ferentes Romani presbyteri, mendaci illius narrationi sinceriorem opponendam duxerunt. Quapropter supplicem conscripserunt libellum, quem Honorius Januarii 15 die ad ipsummet Symmachum rescribens, a se acceptum testatur. Unde illum vel eo ipso die quo secunda Symmachi relatio, vel non multo serius, missum esse colligitur. Porro inter monimenta illa, quae hac de causa scripta sunt, nullum hic referre pluris interest, quam mox dictum libellum, utpote in quo Bonifacii ordinatio ac dotes a proprio ipsius clero planius ac sincerius explicantur. p. 0758B

  • MONITUM IN DUAS EPISTOLAS SUBSEQUENTES. 1. Ambae in Romano concilio sub Bonifacio II recitatae, ejusque actis insertae, postmodum a Luca Holstenio in collectione Romana bipartita vulgatae sunt. Eas conscripsit Bonifacius ex occasione Perigenis, qui Corinthi natus, in eadem ecclesia renatus, ejusque clero adscitus, cum per omnes clericorum gradus meruisset, Patrensibus quidem a Corinthiorum praesule, totius provinciae approbante synodo, ordinatus fuerat episcopus; sed a plebe repulsus, postmodum ab ipsis Corinthiis in episcopum cooptatus est. Postulationi eorum intercedebant nonnulli, apud quos ea obtinebat religio, ut canones, qui episcoporum translationes vetabant, violari timerent, si qui uni ecclesiae semel ordinati, licet ab ea numquam suscepti, alteri praeficerentur. Quam ob causam Corinthii sedem apostolicam precibus datis adierunt, ut ejus auctoritate voti compotes fierent. Miratus est Bonifacius Corinthiorum precibus nullas Rufi adjunctas esse litteras, licet illius curae Achaia una cum caeteris Illyrici provinciis commissa jam fuisset. Quocirca etiamsi aequam judicaret illorum petitionem, prius tamen, quam Rufi accepisset litteras, rescribere ipsis noluit, « ut et apostolicae sedis auctoritas, et ejus vicari, debita honorificentia servaretur » (Epist. 2, n. 4); nec non « ut nihil immaturum ab hac sede fieri videretur » (Epist. 15, n. 3). Ubi vero Rufi de Perigene accepit scripta, quae desideriis omnino convenirent, tunc ad eumdem Rufum missa epistola « secunda, quae universo presbyterio, » hoc est toti Romano clero, « complacuit » (Ibid. n. 3), Perigenem ecclesiae Corinthiorum constituit pontificem. 2. Ex hac narratione cum constet, duas a Bonifacio de praedicto negotio scriptas esse epistolas, unam qua suspensam tenebat Corinthiorum exspectationem, alteram qua eorum postulatis Perigenem concedehat, e subsequentibus epistolis utra prior censenda sit, dijudicari facilius potest. Eam enim, quae Romano in concilio prima recitata est, eo quoque ordine scriptam esse inde liquet, quod in ea perinde loquatur Bonifacius, ut qui Rufo ecclesiarum per Achaiam atque Macedoniam nondum commisisset ipse curam, sed hanc ei a decessoribus commissam fuisse tantum e scrinii sui monimentis comperisset; ac deinde adjungat, hoc decessorum exemplo se adduci, ut Corinthiorum, qui Perigenem episcopum postulabant, preces Rufo notas faciat. Quibus verbis, ad hunc Thessalonicensem episcopum de Perigenis negotio tunc primum scribere se satis aperte indicat. Alteram vero tunc scriptam esse planum est, cum mutuas a se invicem Bonifacius ac Rufus accepissent litteras; ac non solum Rufus ad Bonifacium de ecclesiarum sibi commissarum statu scripsisset, sed et ab eo suscepisset responsa, « quae in singulorum notitiam pertulerat » (Epist. 2, n. 2). 3. Tillemontii tamen judicio (Till. tom. XII, pag. 667), Bonifacius in priori epi tola confirmare videtur Perigenis electionem, eujus primam notitiam in postrema epistolae alterius parte sic Rufo dat, ut de illa nihil definire se voluisse significet, quoad ipsius super ea litteras accepisset. Unde motus vir ille doctus priorem illam epistolam falsi suspectam esse, nec ulla ratione defendi posse censet, nisi dicatur scripta quidem a Bonifacio, cum primo Corinthiorum petitionem assensu suo comprobare atque confirmare decrevisset; sed minime missa, quia deinde hujusmodi confirmationem, quoad sibi de hac re scripsisset Rufus, differendam duxerit. At quominus hoc dicatur aut sentiatur, prohibent cum ipsa Bonifacii epistola 15, ubi duplicis epistolae ad Rufum de hac causa directae mentio fit, tum Romani concilii sub Bonifacio II gesta, in quibus ambae epistolae memorantur, non ut e Romanae Ecclesiae scrinio prolatae; sed ut ex Thessalonicensis ecclesiae archivo Romam allatae. Neque etiam suspecta potest haberi prior epistola, quin simul et altera, immo alia omnia scripta, quae in eodem concilio recitata sunt, pari suspicione aspergantur. Non enim alia est unius aut alterius, sed aequalis omnium auctoritas. Singula quippe protulit Theodosius Echiniensis in Thessalia episcopus; quo quidem illorum fidem e sedis apostolicae scrinio explorari postulante, idque annuente ac praecipiente Bonifacio II papa, recitata sunt et actis inserta. Verum ingens nobis suspicio est, duarum epistolarum sequentium confusum atque perturbatum esse finem. Certe si ab utraque distrahantur quae cujusque numero quarto continentur, et quod uni male adsutum est, alteri vicissim restituatur; nihil jam erit, quod non apte sibi cohaereat. Neque mirum videri debet, in iis scriptis, quae decurtata nonnumquam exhibentur, quaedam etiam loco suo fuisse mota.

p. 0784B