Epistolae et decreta (Felix II)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistolae et decreta
saeculo III

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13

FelIi.EpEtDe3 13 Felix II Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA S. ATHANASII ET AEGYPTIORUM PONTIFICUM AD FELICEM II PAPAM.

De infestationibus Arianorum.

Domino beatissimo et honorabili, sancto patri Felici, sanctae sedis apostolicae urbis Romae papae, Athanasius et universi Aegyptiorum, Thebaidorum, et Libyorum episcopi, in sancta Alexandrina synodo gratia Dei congregati.

Vestro sancto suggerimus (Maurus Caesenae episc. ad S. Martinum; consess. 1 concil. Later., anno 649) apostolatui, ut nostri, more solito, sollicitudinem gerere dignemini, juxta vestram prudentissimam sapientiam, quae omnibus luce clarius manifesta est: quia apostolicis vestra beatitudo visceribus commota (Deusdedit Calaritanus ep. ad S. Martinum) super tribulatione nostra, nos omnes hortata est, ad tuitionem catholicae et apostolicae Ecclesiae in unum convenire, et de nostra oppressione canonice et unanimiter tractare, dum constat vos una cum beato Paulo apostolo eadem compassibiliter dicere: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et non ego uror (II Cor. XI, 29)? satagentes ne aliqua de his, quae vobis creditae sunt, rationabilibus ovibus a bestiis capiatur. Ideo, pater beatissime, quia semper antecessores nostri, et nos a vestra apostolica sancta sede auxilium hausimus, et nostri vos curam habere agnovimus, praefatam apostolicam et summam expetimus juxta canonum decreta sedem, ut inde auxilium capiamus, unde praedecessores nostri ordinationes et dogmata atque sublevationes ceperunt. Ad eam quoque quasi ad matrem recurrimus, ut ejus uberibus nutriamur, quoniam non potest mater oblivisci infantem suum. Sic et vos nolite oblivisci nos vobis commissos, quoniam non levibus nos inimici nostri implicaverunt afflictionibus, et quotidie facere moliuntur, et apprehendere, aut ferris nos constringi minantur (Stephanus Dorensis ad eumdem papam cons. 2 ejusdem synodi), nisi eorum consentiamus erroribus: quod nequaquam vobis inconsultis agere praesumimus. Canonibus quippe jubentibus, absque Romano nos de majoribus causis nihil debere decernere pontifice. Ideoque ad propositum recurrentes, et ad bravium properantes, vestrae apostolicae sedis imploramus auxilium: quia, ut credimus, non despexit Deus preces cum lacrymis sibi oblatas servorum suorum, sed ob id vos praedecessoresque vestros, apostolicos videlicet praesules, in summitatis arca constituit, omniumque ecclesiarum eis curam habere praecepit, ut nobis succurratis, nosque tuentes, cui omne episcoporum judicium est commissum, liberare ab hostibus nostris non negligatis. Nam scimus in Nicaena magna synodo trecentorum octodecim episcoporum, ab omnibus concorditer esse roboratum, non debere absque Romani pontificis sententia concilia celebrari (Socr., l. II, cap. 8 et 17; Soz., l. III, c. 9), nec episcopos damnari, licet haec et alia quam plura necessaria ab haereticis, qui nos quotidie infestant et perdere nituntur, ut facilius nos capere possint, sint synodica capitula incensa, nobisque sublata. Qua de re, hac inventa occasione indifferenter, omni canonica et apostolica postposita auctoritate, nos vi a propriis, vobis inconsultis, illicite expellunt sedibus: ovesque nobis a Christo Domino apostolica commissas gratia, invadunt, gradibus privant, et quod pessimum est, et omnibus Christianis legibus inimicum, interficere decertant. Vos ergo (ut semper vestrae sedi sanctae consuetudo fuit) periclitantibus subvenite, oppressos roborate, tribulatis manum porrigite, taliaque prohibete, et leges imponite, ut apostolica doctrina, quae in Deo est, cito ad victoriam judicium perducere valeat nostrum, nosque (apostolorum principe suffragante Petro) ab imminentibus periculis liberare. Novimus namque in jam praefata Nicaena synodo (Et habetur in epistola decr. Julii contra Orientales pro Athanasio, c. 7) generaliter esse decretum, ut nullus passim vageque episcopos, aut praesumptive lacerare, aut accusare, et qui non sunt rectae fidei, vel bonae vitae, vel clarae conversationis, aut infamare praesumat: sed prius, si erga episcopos vel auctores Ecclesiae quisquam causam habuerit, eos cum charitate mansuete conveniat, ut ab eis vulnus, unde agitur, recte sanetur: aut ipse, si secus egerit, accusator excommunicetur. Quod si ab eis nihil valuerit recte percipere, tunc primo summos adeat primates, et ipsi, tempore congruo, canonice eos convocare debebunt (Ibid., c. 17). Qui si aut suis rebus exspoliati, aut a propriis sedibus ejecti, aut exsulantes, vel oppressi aut inique tractati fuerint, primo eruantur, et canonice restituantur (Ibid., c. 8), atque omnia sibi sublata integerrime eis legibus reddantur (Hadr. coll. 35): quoniam priusquam haec fiant (ut in praedicto constitutum est concilio), nec canonice convocari, nec distingui a quoquam possunt, quoniam nec saeculi leges haec fieri permittunt, quanto magis ecclesiasticae! Similiter et a supradictis patribus est definitum consonanter, ut si quisquam episcoporum, aut metropolitanorum, aut comprovinciales, vel judices suspectos habuerit, vestram sanctam Romanam interpellet sedem, cui ab ipso Domino potestas ligandi ac solvendi (Matth. XVI) speciali est privilegio super alios concessa. Ipsa enim (Sergius Cypri ep. ad Theodorum papam, cons. 2 concil. Lateranensis) firmamentum a Deo fixum et immobile percepit, quoniam ipsam formam universorum titulorum lucidissimam, Dominus Jesus Christus vestram apostolicam constituit sedem. Ipsa est enim sacer vertex, in quo omnes Ecclesiae vertuntur, sustentantur, relevantur. Et sicut in Christo Christiani, et in petra, id est Christo, Petrus, Petri renovantur Ecclesiae. Tu es enim (sicut divinum veraciter testatur eloquium) Petrus, et super fundamentum tuum Ecclesiae columnae, id est, episcopi, qui Ecclesiam sustinere, et propriis humeris portare debent, tibi sunt confirmatae, tibique claves regni coelorum commisit, atque ligare et solvere potestative quae in terra et in coelis sunt (Matth. XVI), promulgavit. Tu profanarum haeresium, et impetitorum, atque omnium infestantium depositor, ut princeps et doctor, caputque omnium orthodoxae doctrinae, et immaculatae fidei existis. Igitur ne despicias, pater, tuorum patrum pietatem, bonamque intentionem. Et sicut illi, patres et praedecessores nostros a multis liberaverunt oppressionibus et angustiis, ita nos liberare digneris. Nam fuit semper vestrae sanctae et apostolicae sedi licentia, injuste damnatos vel excommunicatos, potestative sua auctoritate restituere; et sua eis omnia reddere, et illos, qui eos condemnaverunt, aut excommunicaverunt, apostolico punire privilegio, sicut etiam nostris et anterioribus cognovimus actum temporibus. Porro et ipsi primates, qui episcoporum et summorum ecclesiasticorum negotiorum causas suscipere debent, in praefixa Nicaena synodo sunt dinumerati, ne in posterum contentio ex hoc oriretur. O sanctissime pater patrum (Idem Sergius episc. mox cit.), abscinde blasphemias, et jactantiam vaniloquorum, et insidiantium infestationes, nos et fratres nostros opprimentium, atque perdere volentium, qui ad vos, quasi ad caput confugimus, ut vestro suffulti auxilio liberemur, et vobis nobisque commissas Christi oves a luporum ore, Domino adminiculante, antequam deglutiantur, eripiamur. Nec enim fas est (S. Martinus papa ibidem), supplicum apostolicae sedis scripto, aut sine scripto preces oblatas despicere, sed (ut condecet, ut privilegium vestrae sedis est) et nos et illi canonicaliter convocemur, et ante vos de nostris objectionibus canonice cum omni probitate concertemus, sicut praedecessores nostri penes vestros fecerunt antecessores, et sicut canonica in praedicta sancta synodo docent instituta, et veluti palliati verbi per ventilabrum canonicae examinationis; plenam purgationem in communi consistentes auditorio, de maturis et enutrientibus catholicae Ecclesiae dogmatibus, quae confirmant cor hominis, per participationem paternarum consequamur institutionum. Antiquis enim regulis (PP. Afr. in ep. ad Theodorum papam, cons. 2 conc. Later., an. 649 celebrati) sancitum est, ut quidquid quamvis in remotis, aut longinquis positis provinciis super episcoporum querelis, aut accusationibus ageretur, non prius tractandum vel accipiendum esset, quam ad notitiam almae sedis vestrae fuisset deductum, ut hujus auctoritate, juxta quae fuisset, pronuntiatio infirmaretur, aut firmaretur: indeque sumerent normam, unde Ecclesiae sumpsere praedicationis exordium, nec passim ab insidiatoribus columnae everterentur Ecclesiae. Certum est enim, eidem sanctae sedi vestrae, in honorem beatissimi Petri, patrum decreta peculiarem decrevisse reverentiam Dei, pro rebus inquirendis atque determinandis, quae sollicite decet, justeque ab ipso praesulum examinari vertice apostolico, cujus sollicitudo semper fuit et est, tam mala damnare, quam probare laudanda. Quocirca humillimum vestro apostolico culmini persolventes obsequium, ut ipse Dominus praecepit, et sanctorum decreta patrum statuerunt, cum lacrymis suggerimus, quod sine gemitu cordis reticere non valeamus. Nam in tantum a persecutoribus sanctae Dei ecclesiae, nostrisque inimicis persequimur, ut magis nos taedeat vivere, quam mori. Unde prae omnibus fatemur in tantum cor esse nostrum vulneratum (Victor Carih. in ep. ad Theodorum papam), ut propheticum illum planctum exoptemus, dicentes: Quis dabit capiti nostro aquam, aut oculis nostris fontem lacrymarum, ut sedentes, ploremus die ac nocte (Jerem. IX)? Ecce enim Ecclesia Dei non leviter perturbatur, columnaeque ejus nimis infestantur, atque a pravis amoveri hominibus nituntur. Christianorum vero voces ac gemitus episcoporum longe lateque resonant, novitates insurgunt, calumniae crescunt, persecutio grassatur, perditio fit populorum. Vestrum est enim, nobis manum porrigere, quia vobis commissi sumus. Vestrum est nos defendere atque liberare; nostrumque est a vobis auxilium expetere, vestris parere jussionibus. Prae nimio ergo dolore et gemitu, omnia quae nobis instant, et nos infestant, necessario recordari, vobisque significare nequimus. Ideo almum vestrum exoramus apostolatum, ut super his legem, quae in memorata Nicaena synodo est promulgata, licet praedictorum insidiatorum et aliorum malorum hominum (ut facilius episcopos, Deique ministros valeant illaqueare) depravatione sit suffocata, reparetis: et quae necessaria fore cognoscitis, vestrae sanctae sedis auctoritate nos cunctosque fratres informetis, ut malorum insidias hominum, vestra fulti auctoritate, illaesi, Domino opitulante, evadere valeamus: quia non est ovium, insidias luporum praevidere (Conc. III Rom. sub Symmacho), sed pastorum est. Scimus enim (ut semper vestrae sedis praesules, primo apostoli, deinde successores eorum fecerunt) vos universalis Ecclesiae, et maxime episcoporum, qui oculi propter contemplationem et speculationem, vocantur Domini, curam gerere, ac de revelatione et lege nostra assidue cogitare debere, sicut scriptum: Beatus vir qui meditatur in lege Domini die ac nocte (Psal. I): quae meditatio (Victor Carthag. epist. cit.) non lectione per figuram litterarum tantum conspecta, sed exuberante in vobis Christi gratia, in vestra cognoscitur conscientia immobiliter insita, et nullatenus de vestro corde recedente lege Christi Dei Domini sacrosancta, sicut in psalmo dicit propheta: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium: lex Dei ejus in corde ipsius (Psal. XXXVI): non atramento, sed spiritu Dei vivi vestra in arcana conscripta; neque in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III), sicut beatissimi apostoli Pauli ad Corinthios missa nos docet epistola. Quibus praemissis, significamus Deo placitae paternitati vestrae, die 17 kalendarum Augustarum, indictionis quartae, nostram humilitatem, divina gratia, suo (ut praecepit) munere praeveniente, vestris sanctis ac Deo dignis precibus in sancta Romana Ecclesia pontificalis honoris accepisse consecrationem et stolam: in quo dignitatis fastigio, ut a Deo omnipotente regamur altissimo, et a malis omnibus liberemur, ut non sacerdotale nomen tantum, sed Christi Domini Dei nostri protegente auxilio, et meritum habeamus, vestris sanctis ac Deo acceptabilibus nos commendantes orationibus, poscimus, quatenus et vestris deprecationibus pro nobis ad Deum effusis muniti, et eruditionibus bonis instructi, digni efficiamur, cum omni nobis populo Christiano commisso, illaesi, protegi velamento divino. Ad salutationem ergo vestrae sanctae et honorandae paternitatis vice nostra, Benedictum humilem vestrum fratrem, nostrum episcopum, et Alexandrum presbyterum, Crispinum quoque diaconum, vestros famulos destinavimus, quos postulamus celerius nobis a vestra beatitudine persolvi, ut vestris cohortationibus roborati, et vestris regulis informati, inimicis videlicet compressis, ad proprias prudenter consolati valeamus Ecclesias ante hiemem, Deo propitio, remeare. Vestrum est quippe, pater sanctissime, canonica districtione (Vide finem Victoris ejusdem epistolae) sollicite, ecclesiasticae regulae adversantibus, et fratrum insidiatoribus obviare, nec permittere noviter dici, quod patrum venerabilium auctoritas omnino non censuit. Nos enim humiles corde, quae recta sunt, adjuvante Domino, sapientes, uno vinculo charitatis vobiscum sumus constricti, veram fidem ac religionem catholicam in omnibus fortiter defensantes. Studiosius itaque a catholicis, improbis probe resistere innitendum est, ne torpentes desidia oppressi, culpae taciturnitatis teneamur obnoxii, et quasi favorem impendentes judicemur, dum adversa catholicae fidei propulsare negligimus. Unde dictum est: Negligere quippe, dum possis deturbare perversos, nihil aliud est quam fovere. Nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare. Liquet, doctor sanctissime, venenosa serpentium sine simplicitate astutia dum manifesta est dolosa inimicorum fallacia. Succurrite, quaesumus, oppressis, liberate nos de manu persequentium, ut cum beato Job cantetis: Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus eorum auferebam praedam (Job XXVII), et reliqua. Nos enim quos tua maxima exspectat cura (Innoc. ep. 18 ad Alex. Antiochenum), id est, omnes episcopi, praecipue tuum mereri debemus judicium, et non ab aliis devorari. Merito ergo nos Domini causa respicit sacerdotes, si silentio faveamus errori (Cael. ep. 1 ad Gallos). Siquidem corripiantur hujusmodi, nec sit liberum eis, pro voluntate facere judicium. Desinat novitas incessere vetustatem, desinat Ecclesiarum quietem inquietudo turbare. Nam ut omnes metropolitani vel reliqui episcopi sua odia aut vindictas in reliquos episcopos exercere non valeant, ideo nominatim in Nicaena synodo expressi sunt primates, qui reliquos episcopos audire et judicare debeant, ne ulla fraus in judicio episcoporum possit irruere. Vos ergo, qui in summa specula gratia Dei estis positi, attendere eos et opprimere oportet, qui in fratres seditiones et scandala excitant (Steph. Dorensis ad syn. Later. ann. 619). Ideoque exoramus, ut minime despiciatis humilitatis nostrae et omnium orientalium orthodoxorum sacerdotum et populorum afflictiones, et deprecationes cum lacrymis oblatas, sed sicut luminaria universo mundo, verbum vitae retinentes, introductas exstinguite tenebras nefandissimorum insidiatorum, temporibus etiam nostris procaciter germinatas, quatenus funditus exstincta hujusmodi caligine, lucifer nobis resplendeat per vos, sanctissime pater, et dogmatica definitio ubique omnes laetificans, quam gloriosi Ecclesiae sanctae patres per propria piissima dogmata in aeternae vitae firmam haereditatem praedicasse noscuntur.

Incolumem te et beneplacitum Deo (Sergius Cyp. ep. ad Theod. papam supra cit.), sanctissime pater patrum, orantem pro nobis, Dominus custodiat in aevum. Amen.

EPISTOLA I FELICIS PAPAE II. RESCRIPTUM AD EPISCOPOS IN ALEXANDRINA SYNODO CONGREGATOS.

I. Ut nemo episcopum penes arbitros saeculares accuset. --II. Si quis adversus episcopum causam habuerit. --III. De eadem. --IV. De episcopis rebus suis exspoliatis, aut a sede pulsis. --V. Infames et sacrilegos ad testimonium non admittendos. --VI. Si episcopus vocatus ad concilium, ire non potuerit. -- VII. De causis quae legibus non continentur, vel prohibitae noscuntur. --VIII. De accusationibus episcoporum, et rerum suarum ablatarum redintegratione. -- IX. Quibus non liceat accusare, vel testificari. -- X. De eadem re. --XI. De personis accusatorum. -- XII. De primatibus et metropolitanis. --XIII. De accusationibus episcoporum, et ineptitudine accusantium. --XIV. Qui non debeant admitti ad accusationem. --XV. De eadem re. --XVI. Licere in ecclesiasticis negotiis, dicta causa et finita, recedere, quod in saecularibus non licet. --XVII. De accusationibus episcoporum. --XVIII. De non terminandis causis episcoporum absque auctoritate Romani pontificis. -- XIX. Si episcopus a comprovincialibus, vel a metropolitano senserit se praegravari. --XX. De judiciis episcoporum, et de tempore concesso ad praeparandum, et comparandum. --XXI. De judicibus et accusatoribus, quales debeant esse. Reverendissimis atque dilectissimis fratribus, Athanasio et universis Aegyptiorum, Thebaidorum, Libyorum episcopis, in sancta Alexandrina synodo congregatis, Felix almae Romanae urbis et universalis Ecclesiae episcopus, et sancta synodus, quae in urbem Romam convenit, in Domino salutem.

Sacram vestram synodicam epistolam, per gratiam sancti Spiritus, et Deo placitum studium conscriptam, vestrae a Deo honorandae sanctitatis gratia libenter suscepimus, atque instanter in synodo recitari per singula jussimus, et omnes intente ejus colligere verba praecepimus: super quae dum laetari sperabamus et cupiebamus, versa est in luctum cithara nostra, cantatio in plorationem, et omne totius synodi gaudium in moerorem translatum est (Job. XXX): quia non decuerat, ut hi qui corpus Christi quotidie proprio conficiunt ore (S. Hier. in ep. ad Nepotianum), tantam paterentur persecutionem, quoniam Dominus Deus noster salutem providens generis humani, mandavit persecutiones non fieri, neque fluctuationes inferri, nec invideri laborantibus in agro dominico, neque dispensatores magni regis vexari aut expelli. Quiescite, inquit sancta magna Nicaena synodus (6, quaest. 1), et nolite persequi eos qui Deo perfecte ministrant, et sincera voluntate Dei superni mandata custodiunt, et nostris legibus subjugantur; quia nec decet, nec ordo patitur, ut iniqui et carnales, spirituales persequantur. Omnis enim qui resistit alicui, nunc vertendo, nunc celando veritatem, mentitur adversus eum, contra quem litigat. Et qui infestus est alicui, omnia sicut hostis agit, et insuper loqui contendit. Vos enim monemus, fratres, in speculis esse debere, ut in quantum potestis, et Dominus auxilium dederit, talibus nostra apostolica, vestraque auctoritate resistatis, nec quisquam vestrum a fratris auxilio se subtrahat, sed pro viribus praestet adminiculum. Quoniam, licet pauci sitis, si unanimes fueritis, nullatenus, justitia suffragante, Domino quoque opem ferente, superabimini, quia funiculus triplex difficile rumpitur (Eccles. IV). Nam si officiis saecularibus humana lex subvenit (S. Greg. ep. 120 lib. VII), quanto magis ecclesiasticis et Domini sacerdotibus, maximeque pontificibus, qui pupillae oculorum Domini nuncupantur, divina atque catholica lex suffragari debet! Ait enim divinum de episcopis eloquium: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zachar. II). Et si saeculares humana multipliciter explorantur homines lege, et requisitiones atque induciae ejus multorum mensium conceduntur, ne injuste damnentur: quanto magis episcopis, qui proximiores sunt Deo, et super hos constituti, positique in coelesti militia, quae impensius ponderanda est, tempora sunt concedenda multo ampliora, ne a quibusdam graventur, opprimantur, vel subito damnentur! Incipiamus ergo (Innoc. ep. 2), adjuvante Deo, et sancto Petro apostolo, per quem apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, quoniam plures saepe emerserunt causae, quae in quibusdam non erant causae, sed crimina: quia magis ut comperimus, iniquitate, quam charitate fratribus sunt impositae; et ut de caetero sollicitudo sit ne talia eveniant, capitula quaedam a sanctis patribus tam in Nicaena synodo, quam et in hac sede constituta, ponamus, quibus fratres et coepiscopi nostri fulti, insidias inimicorum, auxiliante Domino, valeant evadere, et prout Dominus posse dederit, paucioribus verbis tantorum malorum imitemur compendium (Idem papa ep. 7), et strictim, quae in volumine litterarum vestrarum comperimus, retractemus, et alia nonnulla instantis temporis necessaria, prout petitis, ponamus.

I. Est namque synodicis decretum institutis (Carth. III, c. 9; Milev. 19, Agath. Aur., etc.) ut nemo episcopum penes saeculares arbitros accuset, sed apud summos primates. II. Si quis adversus episcopum causam habuerit, non prius aliquos episcopos adeat, ut eum accuset, quam familiariter ei suam indicet querelam, et ab eo aut justam emendationem, aut rationabilem percipiat excusationem, ipsa nos instruente veritate: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum (Matth. XVIII). Si te audierit, lucratus es fratrem tuum. Si te non audierit, adhibe duos vel tres tecum: et si non hos audierit, dic Ecclesiae (Luc. XVII), id est, accusa eum publice, et non prius, et reliqua. III. Si quis episcopum post haec elegerit accusare, summis primatibus episcoporum suam indicet causam, et non saecularibus, qui magis ad pacem quam ad judicium eos revocent (Carth. IV, c. 26), ut charitas in omnibus et ab omnibus custodiatur. Si primates (5, qu. 2) accusatores episcoporum cum eis pacificare familiariter minime potuerint, tum tempore legitimo eos ad synodum canonice convocatam, non infra angusta tempora, canonice convocent, et non prius quam eis per scripta significent quid eis opponitur, ut ad responsionem praeparati adveniant. Nam si aut vi (Concil. Roman. V, sub Symmacho), aut timore ejecti, aut suis rebus exspoliati fuerint, nec canonice evocari ad synodum possunt, nec respondere aemulis debent, antequam canonice restituantur, et sua eis omnia legaliter reddantur. IV. Si quis episcoporum fuerit suis rebus exspoliatus, aut a sua ecclesia vi aut timore expulsus, quod omni Christiano nomini est inimicum, oportet et decet episcoporum propositum semper prima fronte cedere, ut omnia quae ei ablata sunt, potestati ejus legaliter reddantur, et praesul prius restituatur, et postea non statim, sed diu et per spatiosa tempora suis potestative dispositis, et ad suam necessitatem praeparatis, ad tempus veniat ad causam: et si juste visum fuerit, accusatoribus respondeat suis. V. Nulli infami (ex Aniano) atque sacrilego de quocumque liceat negotio adversus religiosum Christianum, quamvis humilis servilisque persona sit, testimonium dicere, nec de qualibet re, actione, aut inscriptione Christianum impetere. VI. Si quis episcopus legitime accusatus, et supradicto ordine ad concilium canonice convocatus fuerit, absque ulla trepidatione ire debebit; et si ire non potuerit (Hadr. c. 5), pro se legatum ad synodum mittat. VII. Nullae causae a judicibus ecclesiasticis audientur (Idem, c. 11), quae legibus non continentur, vel quae prohibitae esse noscuntur. VIII. Si quis aliter non acquieverit, nisi ut episcopum accuset, supra taxato hoc tenore agere debebit, quia aliter rata non potest accusatio exsistere. Tunc primo accusati causam accusator apud primates canonice deferat (Carth. III, 7). Nec a communione prohibeatur accusatus, nisi ad electorum judicium canonice convocatus, infra tres aut sex vel plures menses pro suis rationem redditurus venire distulerit. Quod si probare potuerit, quod non noluerit, sed non potuerit venire, nihil ei nocebit. Ille vero, qui vi aut timore a sede pulsus, aut suis rebus exspoliatus fuerit, non prius vocetur ad synodum, quam ei omnia legibus redintegrantur. Et tamdiu in sede propria pacifice et potestative cuncta disponens resideat (Rom. V, sub Symmacho), quamdiu expulsus vel exspoliatus carere visus est rebus (3, qu. 2; et in decret. Ivo., lib. XLIII, q. 3). Cum autem ad judicium venerit, si voluerit et necesse fuerit, induciae ei petenti a patribus constitutae, absque impedimento concedantur, et judices a se electi tribuantur, ut in loco unde est ille qui accusatur, aut si alibi alicujus temerariae multitudinis vim metuerit, locum sibi congruum eligat, quo absque timore suos, si necessitas exposcerit, testes habere (Conc. Afric. c. 30), et absque impedimento suam canonice sententiam finire valeat, quia multa per subreptionem evenire solent. IX. Ut testificandi, vel accusandi licentia denegetur his qui Christianae religionis et nominis dignitatem, et suae legis vel sui propositi normam, aut regulariter prohibita, neglexerint (Anianus in c. 1 tit. 7, l. XVI Cod. Theod.). X. Multum derogatio praevalet quando derogatori creditur (Trip. III, 8; ex Socr. I, 31). Ideo variis detrectationibus atque accusationibus non decet labefactari primatem, sed magis patrum regulis roborari (Dam. ep. ad Illyricos apud Theodor., II, 22). Nec facile aut indifferenter suscipere accusationes praesumat, dicente Domino: Non suspicias vocem mendacii (Exod. XXIV); sed prius probare debet suspicionem et causam, aut quo animo hoc faciat, et postmodum suspicere: quia veritatis professionem (An. in lib. V Sent. Pauli, tit. 45, sent. 2), propinquitatis, inimicitiae, timoris, amoris, odii et cupiditatis intentio impedire, et adversa fratribus irrogare solet. XI. Personae (Hadr., 4 et 15) accusantium tales esse debent, quarum fides et conversatio et vita probabilis et absque reprehensione sit, et quae omni careant suspicione: quia et hoc, te praesente, ut bene nosti, in Nicaena synodo, propter malorum hominum infestationem, ab omnibus diffinitum est, licet pravorum hominum insidiis sint haec et alia quamplura deleta. XII. Primates illi, et non alii sint, quam in Nicaena synodo sunt constituti. Reliqui vero, qui metropoles tenent sedes (Hadr. coll. 23), archiepiscopi vocantur, et non primates, salva in omnibus apostolicae sedis dignitate, quae ei ab ipso Domino est concessa, et postea a sanctis patribus roborata. XIII. Primo semper (Idem c. 15) in omni episcoporum accusatione, vita, persona et conversatio accusantium enucleatim inquiratur: et postmodum ea quae objiciuntur, fideliter pertractentur: quoniam nihil aliter fieri debet, nisi impetitorum prius requiratur fides, personae, vita et actus discutiantur: quia non debet, pravorum aut insidiantium hominum pernicie, vita lacerari innocentium. Sane saepissime boni a malis persequuntur, qui non cessant suis calamitatibus aliis derogare. Ideo summopere providendum est ne haec fiant. XIV. Nullus servus (Carth. VII, c. 2), nullus libertus, nullus infidus, nullus criminibus irretitus, nullus calumniator, nullus qui inimicitiis studet, nullus qui frequenter litigat (Hadr. 11 et 50, ex Carthaginensibus IV, 58, et VII, 2), et ad accusandum vel detrahendum est facilis, nulla infamis persona, vel omnes, quos ad accusanda crimina publica leges publicae non admittunt, permittantur episcopos accusare; quoniam accusatores et accusationes, quas leges saeculi non recipiunt, qua ratione sacerdotalis eas recipere debet ordo, invenire nequeo, cum haec et in Nicaena synodo prohibita sint, et illi magis ab istis, non isti ab illis judicari debeant; et apostolus dicat: Spiritualis judicat omnia, ipse vero a nemine judicatur. (II Cor. II). XV. Haeretici, a quibus nimium opprimimur, excommunicatique, homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque concurrerint (Hadr. coll. 63), nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi. XVI. Nec ita in ecclesiasticis agendum est negotiis, sicut in saecularibus (S. Leo, ep. 54). Nam in saecularibus postquam legibus vocatus venerit, et in foro decertare coeperit aliquis, non licet ante peractam causam recedere: in ecclesiasticis vero, dicta causa, recedere licet, si necesse fuerit, aut si se praegravari viderit. XVII. Quoties episcopus (Hadr. 27) super certis accusatur criminibus, si tales fuerint accusatores, qui juste et canonice recipi debeant, legitima in synodo, suo in tempore congregata, ab omnibus canonice audiatur, qui sunt in provinciis, episcopis. Quod si legitimi non fuerint accusatores, non fatigetur episcopus: quia sacerdotes ad sacrificandum vacare debent, non ad litigandum. Nec illi, qui throni Dei vocantur (conc. Tolet. XI, c. 5), pravorum hominum insidiis turbari debent, sed libere Christo Domino famulari. XVIII. Quamquam comprovincialibus episcopis una cum eorum metropolitano, suae provinciae causas episcoporum liceat charitative et concorditer agitare, non tamen (sicut in praedicta, te praesente, constitutum est synodo) licet definire absque Romani pontificis auctoritate. Quod si secus a quibusdam praesumptum fuerit, ipsi qui hoc egerint, suae praesumptionis suscipiant damnum: et illi, qui ab eis perperam excommunicati aut damnati fuerint, auctoritate hujus sanctae sedis, et beati praeceptoris nostri clavigeri Petri potestate solvantur, atque restituantur. Ipse enim ait Dominus: Quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI). XIX. Quoties episcopi se a suis comprovincialibus, (Hadr. 6 et 18, ex can. 7 conc. Sardicensis) vel a metropolitano putaverint praegravari, aut eos suspectos habuerint, mox Romanam appellent sedem, ad quam eos absque ulla detentione, aut suarum rerum ablatione, libere ire liceat. Et dum praedictam Romanam matrem appellaverint Ecclesiam, aut ab ea se audiri exposcerint, nullus eos aut excommunicare, aut eorum sedes subripere, aut eorum res auferre, aut aliquam eis vim inferre praesumat, antequam eorum causa Romani pontificis auctoritate finiatur. Quod si aliter a quoquam praesumptum fuerit, nihil erit, sed viribus carebit. Nam nec hoc perperam praesumimus, sed et ipsum in Nicaena synodo constitutum, et antecessores nostros egisse, bene, Athanasi, nosti: quoniam quando tu et Paulus Constantinopolitanus, Asclepius Gazae, et Lucianus Adrianopolites, ab Orientalibus episcopis, inconsulto sanctae memoriae Julio praedecessore nostro, damnati estis, et ad eum quasi ad totius orbis caput (ut semper huic sedi sanctae licitum fuit) confugistis, cognita eorum nequitia (Trip. IV, 15, ex Soz. III, 7), et vestra justitia, vos in communionem suscepit, et omnium vestrum curam gerens, propter sedis propriae dignitatem, suas singulis reddens ecclesias. Orientalibus scripsit, culpans eos, quod non recte tractassent viros inculpabiles de suis ecclesiis expellentes, et constituta Nicaeni concilii minime conservantes. E quibus ad certum diem nonnullos sibimet adesse praecepit, ut de talibus praesumptionibus certam redderent rationem, et coram eis ostenderet, justum se super eis protulisse decretum. Interminatus est etiam non talia deinceps fratres esse passuros, et nisi ab hujusmodi praesumptionibus cessarent, a propriis esse gradibus eos recessuros. Tali enim hujus sanctae sedis privilegio tu et fratres tui proprias recepistis ecclesias, cum omnibus sibi pertinentibus. His enim et aliis quam plurimis documentis manifestum est, nullum damnari, aut suis exspoliari rebus debere episcopum, qui hanc sanctam sedem interpellaverit, aut sibi defensatricem adsciverit, donec judicium de eo nostrae apostolicae auctoritatis (Mart. I, consess. 2 conc. Later.), hoc est, principis apostolorum Petri agnoscat, quia solummodo Christus Jesus huic sanctae sedi, id est, apostolicae, facere commisit, utpote quoniam solus atque prae omnibus praefatus princeps apostolorum creditus est, atque percipere meruit a rege regum Christo Deo claves regni coelorum (Matth. XVI). XX. De induciis vero episcoporum (In decret. Ivo. lib. IV), super quibus consuluistis, diversas a patribus regulas invenimus institutas. Quidam enim ad repellenda impetitorum machinamenta, et suas praeparandas responsiones, et testes confirmandos, et consilia episcoporum atque amicorum quaerenda, annum aut sex mandaverunt menses concedi, quidam autem annum, in quo plurimi concordant. Minus vero (Vide conc. Carth. III, cap. 7) quam sex menses non reperi, quia et laicis haec indulta sunt, quanto magis Domini sacerdotibus! Nam et a nostris antecessoribus, atque reliquis sanctis patribus multoties inhibitum est, ne quis Domini sacerdotibus detractationes irroget; quanto magis accusationes, non ex radice charitatis prolatas! Quiescite, inquiunt, et nolite persequi eos, qui perfecte Deo ministrant, quorum orationibus et terrena bella sedantur, et recedentium a Deo angelorum pelluntur incursus, quique omnes daemones, qui corrupti sunt, precum assiduitate confundunt (Trip. VII, 9). Induciae namque non sub angusto tempore, sed sub longo spatio concedendae sunt, ut accusati se praeparare, et universos communicatores in provinciis positos convenire, testes praeparare, atque contra insidiatores se pleniter armare valeant. XXI. Judices enim et accusatores esse debent, qui omni careant suspicione (Hadr., 15), et ex radice charitatis suam desiderent promere sententiam. His ergo tam legaliter (Trip. IX, 14, ex Theod. V, 9), quam et canonice prolatis, etiam omnium Christianorum reverentiam congaudere deposcimus, spirituali intercedente dilectione et timore dominico, per quem humana removetur offensio, et ecclesiarum aedificatio praeponitur universis, ut magis universi ad aedificationem fratrum laborent, quam ad damnationem; quoniam ait dominus: In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII). Jam enim formam dedimus (Damasus, epist. 2, ex Trip. IX, 15; ex Theod. V, 10), et a praedecessoribus nostris datam esse cognovimus, ut si quis se agnoverit Christianum, illud servet quod ab apostolis noscitur esse contraditum, dicente apostolo Paulo: Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit (Galat. I). Christus enim Dei filius, Dominus noster, humano generi propria passione salutem plenissimam condonavit, ut nos liberaret (Rom. VIII). Et si Deus in tantum nos dilexit, ut etiam proprio filio non parceret, sed pro nobis omnibus illum traderet, ut nos liberaret: ut quid nos non diligimus fratres, aut eos temere judicamus, cum praedictus dicat apostolus: Nolite judicare invicem, sed hoc magis judicate, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum (Rom. XIV). Nam si illi qui fratres diligunt, ex Deo nati sunt, et vident Deum: quid ergo erunt illi, qui eos persequuntur, et eos detrahendo, machinando, accusando, infestando, damnare moliuntur? Si illi filii Dei, procul dubio hi filii sunt diaboli, qui semper, sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Pet. V), ita fratres insequuntur, ut perdant. Qui vero adjuvare fratres refugiunt, majus peccatorum onus acquirunt, et fraternitatis solatio rei exsistunt. Vae, inquit propheta, qui potum dat amico suo, mittens fel suum (Abac. II). Et iterum sapientissimus Salomon ait: Quoniam qui loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum corripiens judicium. In cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius ad Deum perveniet auditio, ad correptionem iniquitatum illius: quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurantium non abscondetur (Sap. I). Haec enim si amplecti voluissent proprio et sano sensu, ad reprobum minime laberentur, sed per Dei timorem sermonum suorum praecaventes custodiam, piam sanctorum Patrum definitionem sine quadam nocumenti praesumptione utique conservarent: quoniam dicit sacrum eloquium: Consilium bonum conservabit te, et mens bona custodiet te (Prov. II). Non enim de fontibus (Maurus Caesenas, ep. in eodem conc.) salutiferis spiritualiter ad acquisitionem aeternae vitae procedunt tales accusationes et detractiones, atque ideo competenter nos B. Paulus admonens, ait: Non debere plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII). In definitione pietatis perduremus. Qui enim hanc praetereunt, non tantum ipsi sunt decidentes a corroboratione sua, sed insipientiae suae dereliquerunt omnibus memoriam, ut in his, in quibus peccaverunt, minime latere potuissent. Gloria enim et contumelia in loquela: et in lingua hominis, casus illius est (Eccles. V). Ideoque conveniens est, hanc quidem ostensionem reprehensionum illorum nostris actibus inseri, ne ulterius jam talia patiamini, seminantibus illis zizania et scandala, sed laetari in officiis et dogmatibus vestris mereamini. Igitur erubescant talia, et hujusmodi blasphemia subtrahere festinent, si noluerint a sacerdotali nostro collegio segregari, et a Christiani populi societate divelli. Licet namque de his plura et pernecessaria, quae in decretis sedis apostolicae et ab apostolis eorumque successoribus, nostris videlicet praedecessoribus, statuta inveniuntur, dicere et conscribere potuissemus, tamen melius nobis visum est, ut epistolam oratione claudamus (Julius ad ecclesiam Alex. Trip. IV, 29). Deus omnipotens, et hujus unigenitus filius et Salvator noster Jesus Christus, hoc vobis tribuat incitamentum, ut omnibus fratribus et coepiscopis nostris, quibuscumque tribulationibus laborantibus, totis succurratis viribus, et cum eis compatientes, crucem ejusdem Domini Salvatoris portetis, ut veri ipsius discipuli coram omnibus appareatis, ut et vos, et qui vobiscum sunt, hic et in futuro possideatis meliora, quae oculus non vidit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II), per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et cum quo omnipotenti Deo Patri gloria in saecula saeculorum, amen. Valere vos opto, fratres charissimi. Data idibus Februarii, Agario et Juliano viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA II FELICIS PAPAE II AD EOSDEM ET AD RELIQUOS DOMINI SACERDOTES.

De patienti sufferentia persecutionum et tribulationum.

Felix sanctae universalis Ecclesiae papa, atque per gratiam Dei catholicae et apostolicae Ecclesiae urbis Romae episcopus, una cum sancto concilio nostro reverentissimorum sacerdotum, huc nobiscum convenientium (Martinus I papa in synodica conc. Later.), in confirmatione piissimorum catholicae Ecclesiae dogmatum, et revelatione oppressorum fratrum, coepiscoporum videlicet nostrorum, qui rectam Nicaeni concilii tenent fidem, et qui fratres non infestant, universis spiritualibus fratribus nostris, et reliquis in sacerdotali collegio Domino consecratis, atque omni plenitudini Ecclesiae catholicae.

Gratia vobis et pax multiplicetur in confortatione et sancti Spiritus communione quatenus in eo proficientes, a gloria in gloriam, virtutes annuntiemus ejus, qui de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum (I Pet. II), apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Portare, fratres, hortamur (Jac. I), persecutiones et tribulationes patienter, ut ejus inveniamini filii, quem quotidie patrem vocatis Deum in coelis; et in eo vincatis omnia, qui propter nos vicit omnia: Qui etiam proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). Imitatores quoque Dei convenit in omni verbo et opere imitari Deum (Maximus Aquileiensis, cons. 4 ejusdem conc. Later. anno 649 celebrati). Ideoque illud oportet nos dicere, quod ipse de se perhibuit Dominus: Veniet princeps hujus mundi, et in me nihil inveniet (Joan. XIV). Venerunt et illi qui vos et nos persequuntur, quia vos sine nobis persequi non possunt, quoniam unius Dei membra sumus, et unum illius sacerdotium per ejus sanctificationem retinemus, et in nobis de suis nihil invenerunt: quia quidquid sumus, gratia Dei sumus, licet propterea calumniari nos irrationabiliter studuerint, quod facere solent inimici, suam ex hoc cooperire dementiam properantes, quatenus per mendacium veritatem valeant obumbrare. Scripsi enim vobis, inquit beatus apostolus, per multas lacrymas, non ut contristemini, sed ut sciatis, quam charitatem abundantius habeo in vobis (I Cor. II). Etenim detrahentibus detrahere (Deusdedit Calaritanus ep. ibidem) non est bonum, ut non ad ea quae scripta sunt, commoti, injuriae certamen efficiamus. Non debemus omnino timere opprobrium hominum (Martinus I, cons. 3 ibidem), neque eorum exprobrationibus vinci, quoniam hoc nobis Dominus jubet per Isaiam prophetam, dicens: Audite me, qui scitis judicium, populus meus, in quorum cordibus lex mea est (Isa. LI). Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne timeatis (Psal. XLIII). Considerantes etiam quod in psalmo scriptum est: Nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis, et cogitationes talium hominum, quoniam vanae sunt. Vana autem locutus est unusquisque ad proximum suum, et labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala. Sed disperdet dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Qui dixerunt, labia nostra a nobis sunt: quis noster dominus est (Psal. XI)? Nam si haec in memoria retinerent, minime ad tantam prosilirent iniquitatem. Non enim ( ejusdem papae verba ) per probabilem et paternam doctrinam hoc faciunt, sed ut suam exerceant in servos Dei vindictam. Scriptum namque est: Via stulti recta in oculis ejus. Et sunt viae, quae videntur homini justae, novissima autem earum deducunt ad mortem (Prov. XII, XIV). Nos enim qui haec patimur, judicio Dei (Conc. Rom. III, sub Symmacho) haec reservare debemus, qui reddet unicuique secundum opera sua (Jerem. XV). Qui etiam per ministros suos intonuit, dicens: Mihi vindictam, ego retribuam (Rom. XII). Vos enim in recta fide, et pura ac bona succurrite voluntate vicissim, nec aliquis a supplemento fratris subtrahat manum: quoniam in hoc, ait Dominus, cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII). Unde et ipse per prophetam loquitur, dicens: Ecce quam bonum, et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII). Spirituali dico (Paulus CP. ep. Monothelita ad Theodorum papam cons. 4 conc. Later.) habitaculo et concordia, quae in Deo est, et unitate fidei hujus delectabilis, secundum veritatem inhabitaculi, quae videlicet in Aaron magis decorabatur, atque sacerdotalem induentibus dignitatem, sicut unguentum super caput, principalem intellectum irrigans, et usque ad ipsam extremam scientiam deducens. In hoc enim habitaculo benedictionem et aeternam vitam promisit Dominus. Hujus ergo propheticae vaticinationis meritum amplectentes, fraternam praesentem syllabam exposuimus, nostra propter charitatem minime quaerentes, aut quaesituri. Non enim detrahentibus bonum est detrahere, aut palo, secundum vulgarem fabulam, excutere palum. Absit. Non sunt nostra ista: quapropter haec avertat divinitas. Non sunt edocti habitus nostri ita vincere, sed in patientia longanimitatis et spiritu humilitatis: quia sicut per duritiam minime (ut prophetice dicamus) purgatur nigella (Dan. III), ita nec pacis soporatus fructus intelligentiae per asperitatem exprimitur. Propter hoc enim et verborum supportavimus colaphos, ut vel paulatim valeamus eum imitari, qui propter nos se humiliare dignatus est, et extremae illius ultionis per hanc plagam verba declinemus. Audiamus ergo, et consentiamus Ecclesiae oratori, qui per linguam Spiritus sancti clara voce exclamat, dicens: Omnia vobis in charitate fiant (I Cor. XVI). Ergo sive quaerimus, sive tantummodo dicimus, et tantummodo audimur, charitas intercedat. Ars aliqua existat ad compositionem concordiae boni et conjunctionem. Oportet enim, de Deo quaerentibus nobis spiritu rectitudinis mentis nostrae dinumerantes intentiones templum pacifice inhabitare in eum propter Dominum, qui per prophetam locutus est: Quaerens quaere, et apud me habita (Isa. XXI, juxta LXX). Speculum enim dedit nos Deus populo suo, et oportet eos, qui a Deo sunt deputati sacerdotium adipisci, ita in humilitate gressuum mentis adinvicem tendere, ut in melius aedificentur hi, qui ad nos respiciunt, quam (quod dicere piget) per nostram discordiam semitam pedum eorum concutere. Ad concordiam inclinemus nos ipsos, et unum in charitate sapiamus. Humilitatem veneremur, per quam apprehendi solet altitudo spiritus. Si enim amplius usque adhuc taciturnitatem, quam verborum garrulitatem dileximus, hoc quidem bene habere arbitrati sumus, ne scriptis vestris reciproca respondentibus, injuriae fomitem exhortemur, et pusillanimitate dijudicemur ab eo, qui omnia ad charitatem dirigere promulgavit. Oravimus vero et tunc ostium circumstantiae labiis nostris imponi, et verbum insonitum concipere potius quam verbum sonabile: et hoc tamen mihi donum est a domino, et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones (Psal. XVII). Sed quia tempus est loquendi et tempus tacendi (Eccles. III), aperio verbum, et claudo ostium per taciturnitatem, competenter exorans: Domine, labia mea aperies, et respondeam exprobrantibus mihi verbum (Psal. L, CXVIII). Licet enim tacuissemus, non semper tamen tacebimus, adaperiente nobis domino claves verbi. Igitur directi in praesenti a beatitudine fraternitatis vestrae apocrisarii, post multas factas inter nos de ecclesiastica requisitione dissonantes sermocinationes, in fine ad hoc pervenerunt, admonentes nos atque hortantes interpretari unius veri Christi Dei nostri voluntatis intellectum, atque hujusmodi interpretationem destinare vestrae sacratissimae venerationi. Nos autem acceptam habentes bonae conscientiae praedictorum venerabilium virorum admonitionem, cognoscentes autem et quae principatus apostolorum summitas docet (I Pet. III), paratos esse ad satisfactionem omni poscenti verbum de spe, quae in nobis est, secundum Dei timorem, mansuetudinemque ad bonam scientiam temperantes, super tali tantummodo requisitione mentem nostram per has syllabas exponimus, superfluam exercitationem et altercationem verborum, propter satietatem et praesentis temporis incongruitatem, declinantes ac praecaventes, nihil omnino aliud intelligentes, aut proferentes vel dicentes, quam quod audivimus et cognovimus a sanctis et universalibus magnis apostolis, eorumque successoribus, et patres nostri enarraverunt nobis, et audientes praedicavimus, ad supernam tendentes vocationem. Nostrum est studium, ubi pacis constitutio manet his, qui in stadio pietatis sunt, bene unica gloria intercessori tribuitur et corona. Deo manifestati sumus, qui judicat omnia, et comprobat. Non jurgialiter stamus, non ad contradictionem respicimus, nec favorem inanem amplectimur: sed in verbo Dei proposito, hujusmodi requisitionis resolutionem fecisse dignoscimur, confidentes quoniam pacis Dominus Deus ad alterutrum nostrorum unitatem et dilectionem conservabit in gloria ejus benignissimae majestatis. Omnem cum vestra beatitudine in Christo existentem fraternitatem, tam nos, quam qui nobiscum sunt, multum salutamus. Data 8 kalend. Novembris, Philemone et Attico viris clarissimis consulibus.