Epistolae et decreta (Felix III)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistolae et decreta (Felix III)
Saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum


FelIii.EpEtDe12 58 Felix III Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA. FELICIS PAPAE III AD ACACIUM CONSTANTINOPOLITANUM.[recensere]

Optat sancta synodus Romana ut Zenonem imperatorem inducat ad emendandum sedulo studio ea quae adversus catholicam fidem hactenus perperam egisset.

Felicis ad Acacium episcopum per Vitalem et Misenum episcopos.

Postquam sanctae memoriae decessore meo papa Simplicio de vitae cursu superna praeceptione migrante, ministerii quod regebat ad meae humilitatis officium gubernacula pervenerunt; in diversas generalis Ecclesiae curas, quas ubique terrarum cunctis populis Christianis, summi pastoris voce delegante, beatissimus Petrus apostolus pervigili moderatione dispensat, continuo me sollicitudo maxima, quae et praedecessorem meum incessanter urgebat, tam Alexandrinae urbis, quam status fidei totius Orientalis regionis excepit. Haec nos diebus noctibusque perstringens, ad dominum filium nostrum Christianissimum principem per Vitalem et Misenum fratres et coepiscopos nostros legationem compulit destinare: quae vice mea pietati ejus et debita praesentaret officia (et pro fide catholica) majorumque nostrorum servandis constitutionibus supplicaret.

Hac igitur, illo pergente, par fuit dilectionem tuam dilectis pariter salutare colloquiis, et consequenter hortari ut aliquando tandem patrocinium causae Domini communis impendas, nec despiciendum putes, Christi confessione veridica, et universalis ejus Ecclesiae definitione . . . . vel de pace concorditer . . . . si illius et honore cupis esse clarus et nomine. Fatemur enim secundum apostolicam vocem, magnam nobis inesse tristitiam et dolorem cordis nostri continuum (Rom. IX) cogitationibus quas in die procedentibus [ propellentibus ] negotiis sustinemus. Imprimis illud, quod dudum ante oculos fere omnium vertebatur, occurrit: cujusnam rei causa videlicet intercessit, indica nobis, quod dilectio tua non modo tantis opportunitatibus indesinenter exortis, verum etiam saepenumero a decessoribus meis litteris invitata [ incitata ], velut obstinato silentio, nunquam super hanc partem aut consulere quidquam voluerit, aut referre. Cumque nos aliquid temere sinistrum (quod absit) de tua mente conveniat opinari, tamen quia venerabilium virorum qui Ecclesiam cui praesides ante rexerunt, morem formamque destituas, ullo modo possis non esse suspectus.

Certe si (quod non credimus) dedignaris B. apostoli victoriis reverentiam tuis deferre fastuosis affectibus, memor saltem officii pro fidei integritate catholicae, pro paternarum custodia sanctionum, pro synodi Chalcedonensis constitutione servanda, quae Nicaeni conventus penitus probat articulos; atque pro eis ubique hostibus comprimendis, sicut orthodoxorum urbis illius imitator antistitum, constanter exsurgere debuisses: quoniam te aliter inter membra corporis Christi monstrare non possis, nisi nullatenus providere desisteres illis quae per totum mundum dicuntur obrepsisse contagiis.

Proinde adire debes saepius Christianae mentis Augustum, et causas eidem salutis suae atque etiam imperii redditurus, et conservandi ejus auxilium frequenter ingerere, unde inimici illius corruerint, et qua via idem surrexerit, nihilominus intimare ei; scripta illa sensibus pietatis ejus offerre, quibus decessorem meum eximia laude extulit, eo quod haereticam catholicae tyrannidem veritatis assertione confoderit. Item illa quoque quibus Petrum Alexandrinum ab Alexandrinae cervicibus excussit Ecclesiae, et sanctae memoriae Timotheum revocavit orthodoxum. Nec illa praeterire quibus episcopis et clericis, laicisque per omnem Aegyptum constitutis, quod a divina Christiana professione deviassent, sicut catholicus imperator obtestans, nisi intra duos menses ad communionem Timothei redirent, honoribus, ecclesiis, omnibusque in illa regione denuntiavit esse privandos. Simul etiam quibus Petri, quem illicite se Alexandrinae Ecclesiae injecisse perhibuit, ac Timothei haeretici jam defuncti ordinationes, vel ea quae secreto per modos dicebant, ita recassavit. Nec non etiam illud adnectere, quod cum Timotheus sanctae memoriae catholicus fungeretur extremis, divinae inspirationis instinctu, tam ad ejus pontificis consulta rescribens, quam ad urbis Alexandrinae clerum, omni providentia mandavit praecavendum, ut si praefatum dominus sacerdotem transire jusserit, non nisi de catholicorum corpore clericorum, et qui orthodoxae fidei probaretur esse discipulus, omnibusque communicaret Ecclesiis, atque a catholicis ordinatus succederet defuncto pontifici: nimirum sapienter intendens, Petrum, qui aut a nullis, aut ab haereticis falsi nominis hujus honore jactaretur, super petram [ unde Petrum ] catholicae Ecclesiae, e qua ejus temeraria fuerat praesumptione depulsus, nunquam posse penitus praesidere.

Haec hujusmodi quae gesta sunt, et dilectionis tuae conscientiam non latent, convenerat saepius impertiri: praecipue cum in his Christianissimo principi promulgandis, quando ad regiam potestatem Deo comitante remeavit, operam tuam missis huc litteris non tacueris vehementer impensam esse, dignam catholico pontifice; gloriareris omnes qui contra sedem vestram [ nostram ], contraque Chalcedonensem synodum, et contra praedicationem sedis apostolicae venire tentaverint, fuisse prostratos: quo magis te pro tua salute et professione ferventius apud clementiae ejus aures oportuerat talia incessabiliter allegare, ac magnopere deprecari, quo nec suam, quam catholica mente deprompserat, violari ullatenus pateretur cujuslibet subreptione sententiam; nec adversus universalis Ecclesiae sanctionem per haereticorum furias, quas, Deo inspirante, pietas ejus eliserat, sineret denuo pullulare, quam manifestissime pervideres; ac tua modis omnibus praedicatione rursum in ea quae exstiterant ei adversa consurgeres, atque eadem sine dubitatione firmares: quando huic reluctantia, sicut dudum fuerant subversa, jacuissent; ne vel tuae (quod absit) fidei destitutor, vel perfidiae dicereris fautor alienae. Error enim cui non resistitur approbatur, et veritas quae minime defensatur opprimitur. Deinde cum tibi, Domino praestante, apud dominum filium nostrum religiosum principem familiaritatem esse noverimus, nullus unquam potuit suaderi dilectionem tuam nequivisse gerere, quin potius noluisse. Et ideo quia non impossibilitatis esset, quod taceretur: ipse quoque non ambigis, quid hinc universalis judicare possit Ecclesia.

Ubi est, frater Acaci, labor tuus, quo tyrannidis haereticae tempore desudasti? Patieris hoc damno conscientiae tuae ejusmodi perire mercedem? Respice Apostoli verba, quae testantur: Currebatis bene; quis vos confascinavit (Galat. V)? Cur eorum, frater, quaerere semitas veteres nunc relinquis? Cur irruentibus in ovile dominicum lupis, nulla vigilantia ministerii pastoralis obsistis, sed aequanimiter atque securus commissum gregem aut laniari perspicis, aut necari? Non dicentem recolis Dominum, et animam suam quidem pro ovibus ponere pios pro devotione pastores; mercenarium autem de his curam penitus non habentem, mox ut bestiam forte conspexerit, sine ulla diffugere consideratione testantem? Verum cum tibi fugiendi nulla sit causa (nam nulla formido est), metuo ne septa dominica non tam pavore deserere, quam (quod est detestabilius) sponte videaris saevis dentibus objecisse [ dejecisse ].

Ausculta vocem ejusdem Domini praemonentis: Qui mecum non est, contra me est; et qui mecum non colligit, dispergit (Luc. XI). Et diligenter attende nihil aliud esse non procurare quae Christi sunt, nisi se palam profiteri ejus inimicum. Non desperemus facere, frater, veram Salvatoris nostri sententiam, qua se usque ad finem saeculi Ecclesiae suae non defuturum esse pollicitus est (Matth. XXVIII), nec ab inferi portis eam dixit esse superandam (Matth. XVI), et quae omnia per apostolicae scita doctrinae ligarentur in terris, nec in coelestibus memoravit absolvi (Matth. XVI, 18). Neque putemus, quod quibuslibet sit vallata periculis, unquam pondus vigoris sui, vel censura beatissimi Petri, vel auctoritas universalis amittat Ecclesiae: quae quanto magis cavet ne mundi prosperitatibus intepescat, tanto non frangitur, sed potius erudita divinitus, crescit adversus.

Unde [ ubi ] perspiciendum est ne eam, quae nullis potest obrui motibus [ molibus ] procellarum, quicunque eam submergere nititur in ipso saeculi pelago fluctuantis, ipse potius a gubernatione salutari in profunda dejectus, illa praevalente, mergatur.

Atque ideo, cum ita sit, moneo, hortor et suadeo, ut quae commissa sunt corrigas, et sequentibus studiis de te facias meliora sentiri: Negligere quippe, cum possis deturbare perversos, nihil est aliud quam fovere. Non [Nec] caret scrupulo societatis occultae, qui evidenter [evidenti] facinori desinit obviare. Unde si contra synodi instituta Chalcedonensis tendere hostilia corda perspicis, quiescis: mihi crede, nescio quemadmodum te Ecclesiae totius asseris esse participem. Ad te oculos praeterea non reducis, quia non solum in hac causa adversus omnem catholici dogmatis tendatur unitatem, sed etiam cunctis haeresibus, quae vel se nobis melius sentire praetendunt, resumendi vires, atque inter usus pristinos resurgendi, latus campus aperitur, si semel quod a nostris majoribus est depositum, qualibet occasione pulsetur.

Unde iterum atque iterum protestamur, ne in abruptum totius Ecclesiae statuta per audaciam contra synodum catholicam insurgere molientium sinatur abduci. In quo quidem certamine firmum fundamentum Deus statuet, sicut de eo nobis licet sperare; et novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Verumtamen, salvo eo, quod in die judicii talem a nobis Ecclesiam, certum est, qualem a patribus accipimus, exigendam; etiam in hac vita se ad eam non pertinere cognoscat, qui non solum plenitudini ejus noxia conatur inferre, sed etiam qui ea quae eidem congruentia sunt dissimulat providere. Absit ut de tua dilectione taliter nos credamus, quem et dudum pro catholica fide viriliter stetisse reminiscimur, et a totius Ecclesiae corpore nolumus discrepare. Quapropter instantius (qui te sincero diligimus caritatis intuitu) crebro repetitis hortationibus incitamus, ut ipse vicissim ea post haec devites quae te ab omni domo Christi ostendant esse disjunctum; nec magis illa secteris quae ab eadem te faciant esse divisum. Multa vero (quia non opus fuit litteris universa congerere) quaeque utilitas negotii praesentis efflagitat, fratribus et coepiscopis apostolicae sedis legatione fungentibus, vel cum domino filio nostro clementissimo principe, vel cum tua dilectione colloquenda mandavimus: quod aequum est et pro catholicae fidei observatione prompta mente suscipere, et pro tuae aestimationis intuitu necessariam apud augustae mentis benevolentiam suggestionibus adjuvari.

EPISTOLA II. AD ZENONEM IMPERATOREM.[recensere]

Pro Ecclesia Alexandrina supplicat: quidquid antehac pro defensione ejusdem Ecclesiae dixit aut fecit, commemorat, ut posteriorem Joannis Alexandrini episcopi ejectionem, et Petri Moggi restitutionem reprehendat.

Incipit epistolae exemplum beatissimi papae Felicis urbis Romae ad Zenonem Augustum per Vitalem et Misenum episcopos.

Decebat profecto, venerabilis imperator, post sanctae memoriae decessoris mei transitum, meque in ejus locum divina gratia subrogatum, clementiae tuae litterarum munus offerre: quod vel ea, sicut rerum poscebat ratio, nuntiarem, vel officiositatis meae primitias exhiberem: quibus tamen rite depensis, etiam illa pariter necterentur quae ad vestri munimen imperii, prosperitatisque ejus suffragia pertinerent; quantoque essent studio majore curanda, tanto dignioribus internuntiis explerentur. Itaque conveniens fuit ut Vitalis et Miseni fratrum et coepiscoporum meorum, et famuli vestri Felicis Ecclesiae defensoris ad vos necessariam legationem mitterem, qui non tam bajuli specie ista deferrent, quam meam vicem peragentes, me quodammodo vobis facerent esse praesentem. Per hanc igitur, velut cominus honorificentiae tuae junctus colloquiis, precor ut supplicationem meam benignis auribus, sicut princeps Christianus, accipias. Nec existimet pietas tua, quod quisquam magis sincera mente te diligat, quam qui te pacem in Deo vult habere perpetuam: quando fidei mente non ambigas, et temporalis culminis potestatem et aeternae vitae commercia de superna propitiatione pendere.

Ecce jamdiu est quod beati apostoli sedes, datis per beatae memoriae decessorem meum ad serenitatem tuam litteris, exspectans, et nullum recepit pro catholica fide, pro Occidentalium [ Orientalium ] tranquillitate responsum; praesertim cum tuam conscientiam, gloriosissime princeps, metuendis obstrinxerit illa sacramentis, ne sedes beati evangelistae Marci a doctrina magistri sui vel communione permitteres separari. Sed quoniam praefati decessoris mei studium, longa incommoditate faciente, haec eadem crebrius iterare non potuit; per meae nunc humilitatis officium sollicitius repetere non quiescit. Rursus ergo apostoli Petri veneranda confessio materna justat vocibus, et suorum praecipue filiorum compellare non desinens confidentiam tuae pietatis, exclamat: Christiane princeps, cur me a curriculo caritatis, quo Ecclesia universalis astringitur, permittis incidi? Cur in me rumpis totius orbis assensum?

Quaeso te, fili piissime, ne tunica Domini desuper contexta per totum, qua in unum corpus sancto Spiritu ubique regente, individuam fore Christi figuravit Ecclesiam, ulla patiaris sorte violari; neve cujus inter ipsos qui crucifixerunt Salvatorem, mansit integritas, tuis videatur temporibus esse divisa. Nonne mea fides est, quam solam esse unam, et nulla adversitate superandam Dominus ipse monstravit, qui Ecclesiae suae in mea confessione fundatae portas inferi nunquam praevalituras esse promisit? Haec te renatum ad regiam sustulit dignitatem, atque ab ejus impugnatoribus potestate extrusa, praevalendi tibi denuo viam in ipsius defensione patefecit.

Verum, quaeso, propone etiam exempla gestorum, et hanc vicem meis repende beneficiis, ut quae per rerum examina comprobasti, et periculosa praecaveas, et subsidia recuperatae a te dignitatis affectes. Haec rogo, quae dicta Deus esse voluit per dictae sedis antistitem, vel per mei ordinis parvitatem, qui tuae securitatis intuitu, hujuscemodi ideo promenda judicavit, ut non tam per ejus qualemcunque vicarium, sed praesentis apostoli velut auctoritate commonitus, altius vias et divinae reverentiae et humanae conditionis aspiciens (quod absit) non ingratus existere videaris collatae felicitatis auctori. Redeat, obsecro, in animi tui integra deliberatione conspectum, quae inimicos tuos facta dejecerunt, quae te ad imperiale fastigium Deo comitante revexerint; qualiter illi cum nefanda dogmatis receptione conciderunt; et quemadmodum gloria tua in haereticorum fuerit depulsione reparata: ut illi contra Chalcedonensis synodi venerabilia constituta, et beatissimi papae Leonis scripta venientes, ipsa sui molitione collapsi sunt; et quibus modis eorum reformationes, ad pristinum remearunt tuarum reverentiam principatum.

Liceat, oro, apud te fidenter exponere [ exercere ] quem convenit non tacere. Unicum in te superest prisci nomen imperatoris. Ne, quaeso, nobis salutem tuam, pie imperator, invideas, ne fiduciam pro te minuas supplicandi. Causae quibus Dominus sit propitius inquirendae sunt, non quibus ejus indignatio provocetur. Convenio, contestor, obtestor; quoniam metuo, horresco, formido, ne mutatione causarum (quod absit) mutetur eventus. Respice propitius ad decessores tuos augustae memoriae Marcianum scilicet et Leonem, et tantorum principum fidem, legitimus eorum successor: amplecti debes illorum in religione consensum, quorum debes memoriae reverentiam. Absit a tua devotione, absit a tua potestate, ut talium credaris respuisse judicium.

Postremo professionem tuam, conscientiamque recolendam sensibus tuae pietatis insinuo. Palatii tui facito scrinia recenseri, et scripta illa diligenter investigari, quae ad apicem summae regrediens potestatis ad decessorem meum pietas tua pro communi gratulatione direxit: his cum semper magna laude prosequeris, quod haereticam tyrannidem praedicationis catholicae vigore contriveris, qua utique istius veritatis praedicatione nihil aliud quam de Eutychiano labores errore prorsus abolendo, ejusque sequacibus excludendis. Haec pro synodi Chalcedonensis definitione servanda, reducendoque sanctae memoriae Timotheo rectae fidei sacerdote, tota sua textus serie pie locuta est. Haec certe tua mansuetudo cognovit: nec res incognitas tua clementia proferre potuisset, et palam aperteque professa, quod laudum tuarum testificatione firmasti.

Requirantur illa quoque, quae ad sanctae memoriae Timotheum orthodoxum Alexandrinum episcopum serenitatis tuae paginae sunt locutae, atque ex ipsis actibus intuere, nisi Petro ex ea memorata urbe secluso, qui ei Ecclesiae tunc temporis incubabat, supradictum Timotheum non fuisse revocatum. Vos ad eumdem venerandae recordationis pontificem jam reductum sacras venerabiles mox dedistis, quibus fideli pectore gloriabamini, quod sanctae Ecclesiae magnae civitatis Alexandrinae providens orthodoxae fidei, Dominus noster ac Salvator verum restituerit sacerdotem. Ubi manifestum est, quia cum verum dicitis, illum fuisse falsum qui pulsus est, ostenditis; et cum in venerando Timotheo orthodoxo fidem dominum testamini reduxisse, perversam in omnibus in Petro perhibetis refutasse doctrinam, non ob aliud, nisi quia et ille qui orthodoxus pronuntiatur et verus, Chalcedonensi synodo (sicut ejus tunc missa tenet professio) consentiebat; et iste qui falsus et perversus ejicitur, ab ejusdem synodi tramite discrepabat.

Denique cunctos episcopos Aegypti, universosque cleros [forte clericos ] increpastis, vestris generaliter apicibus sancientes, ut nisi intra duos menses ab his quae a principio contra canones, contra Ecclesias Dei, contra orthodoxam fidem cogitaverunt, abstinerent, atque beati Timothei communione, quam impie reliquerunt, dignae poenitentiae satisfactione remearent; non solum despoliandos honoribus, verum etiam et Alexandrina urbe et omni Aegyptiaca regione carituros: injustum enim videri, sicut Christianus imperator affirmans, ut qui se ad Ecclesiam, quae ubique terrarum est, segregarent, haberent sacerdotes, aut ullo sacro ministerii nomine censerentur. Vos indigne ferentes ab Alexandrinis seditiones concitatas, eos qui propter ordinem clericalem simili deceptione tenebantur, nisi salutaribus monitis obedirent, tali poena dignos arbitrabamini.

Vos Petrum speciali notantes elogio, quod illicite se Alexandrinae injecisset Ecclesiae, omnes qui tam ab eo quam haeretico Timotheo jam defuncto fuerant ordinati, si infra finita tempora resipiscerent, ad communionem catholici Timothei mandastis recipi (non etiam ad male praesumpti gradus privilegia decreveratis admitti), consequenter addentes caeteros deteriora subituros, si eligere meliora noluissent. Vos cujuslibet post has varias satisfactionis causas cunctis penitus abstulistis, quibus ipsos ab unitatis consortio discedentes, recensuistis tulisse judicium. Vos de ipsius persona Petri quidquam denuo defricandi, sapienti consideratione tacuistis: quippe quem Ecclesiae arce dejectum, simul pervasi pontificii videretis honore nudatum; nec ullo modo fieri posse, ut unquam vel orthodoxis praesideret, qui aut a nullis, aut ab haereticis fuerat institutus, vel recidiva toties temeritate violentus ovile dominicum subdolus et invidiosus intraret.

Atque ideo quod corrigendis ejus praetendebatis sectatoribus irrogandum, huic jam quasi magistro sceleris rationabiliter duputabatis inflictum: ut quibus fratres merserat ad ruinam, fieret ipse metuendae damnationis exemplum: quodque adeo verum est, ut superstare venerando Timotheo legionem sollicite jusseritis, si eidem humanitus aliquid evenisset. Vos non nisi de catholicorum collegio clericorum et a catholicis consecratum subiistis videre pastorem: quia ubique nullo ritu sub vestrae serenitatis obtutibus haeresis ipse praecipuus Eutychianae dementiae potuit esse vel dici orthodoxi successor antistitis. Quo igitur animo bestiam quam a gregibus Christi duxistis abigendam in eorum denuo patimini saevire perniciem? Certe legibus quas universis imponitis, magis vultis vinci quam promulgare contraria; quanto satius fuerit, intemerata persistere quae heri pro integritate retinenda totius Ecclesiae protulistis, quo et tui catholici imperii auctoritas inconvulsa permaneat, et nihil accedat quod actibus apud Dominum vestrae felicitati obsistat.

Cernis enim, venerabilis imperator, quia ut Chalcedonensis synodi indubitata defensio, inimicorum ejus elisio est, sic vicissim manifesta illius impugnatione comprobatur hostium venerandae ipsius cognitionis [ protectionis ] evectio. Meministis quemadmodum verba divina nos instruant, Neque in dextrum neque in sinistrum limitem rectae dispositionis excedere, sed via (ut scriptum est) regia mediaque gradiendo (Deut. XXV), hinc atque inde Nestorii Eutychetisque sacrilegia condemnata detestans, ita magnae pietatis praedicans sacramentum, ut omnipotentis Dei Patris consubstantiale sempiternumque Verbum, quod incommutabili deitate et incarnatum est, et ab ipso ineffabilis conceptionis exordio, quam sibi in utero Virginis matris potenter instruxit, unum eumdemque Jesum Christum Dominum nostrum, unum eumdemque et Dei et hominis Filium, unum eumdemque inconfuse, indivise Deum hominemque veraciter permanentem intemerata Patris lege prolatum, in hoc mundo fuisse conspicuum [ perspicuum ], divina simul humanaque gessisse; mortuum, atque ex mortuis exsurgentem, in Patris dextera residere; itemque inde venturum, ut est visus ire in coelos, eatenus profiterentur, quatenus Librorum memorat traditio divinorum, et Nicaeni concilii forma, sicuti cuncti retro praedicavere pontifices: sic eorum tam Ephesino primo competenter inserta conventui, quo beati papae Coelestini temporibus Nestoriana pestis exstincta est, quam datis augustae memoriae Leoni sanctae memoriae Leonis papae epistolis capitula subjecta testantur: quibus vir ille consulens etiam totius Orientis episcopis, eorumque responsa, subscriptionesque super synodi Chalcedonensis approbatione suscipiens, ea nullatenus passus est mutari; quo magis Christiana mente perpendit, et hoc esse verum, quod cum divinis assertionibus catholicorum de toto orbe doctorum longe antequam hujusmodi quaestio nasceretur, consonantia ubique dicta concinuerant; et ideo nulla iteratione refodienda, quae constarent jure damnata: ne non solum causa praesens in omne catholici nominis extendat exitium, sed etiam cunctis residuis publica bella resumendi pandatur occasio, si quolibet modo, quod semel a veteribus universaliter decisum est, retractetur: uti esse jam pervidetis Alexandrinae Ecclesiae perversorem, funesta diu impunitate grassantem, vestris praeceptionibus, quibus merito dudum probatur ejectus, esse nihilominus abigendum.

An non ipse est per triginta annos catholicae desertor Ecclesiae, inimicorumque ejus sectator et doctor, et ad fundendum sanguinem semper velox fuit et promptus? Nunquid ad hanc istam dissimulationem sumus quadam ex conviventia [ conniventia ] praeceptoris? In quo revera non est opus discussione subtili; quia ejus aperta sunt crimina. Dolet certe pietas tua, quod per diuturnos partis alternae gravesque conflictus multi ex hoc saeculo videantur ablati aut baptismatis aut communionis expertes. Sub hoc ergo praesule ne sint baptizati, et efficiantur haeretici, et sine communione transeant, ne in perditorum pravitate deficiant: ut quemadmodum scriptum est: Caecus caeco ducatum praebens cum eodem mergatur in foveam (Matth. XV).

Non est hoc, oro te, acerrimum decrevisse periculum, quando nec sauciis adhibetur firma curatio, et sanis ingeritur miseranda contagio? Nam quomodo aiunt sedari posse, si in futuro furores suos patiantur? Quid est illud dicere jam causam nullam superesse certaminis, nisi haereticis victoria tribuatur? Proinde quibus inferri castigationis aliquid etiam corporalis, ut pater benignus, horrescis; multo clementius eorum animas non patiaris intercipi, sed pia depositione compressos tandem subdi facias catholico sacerdoti, ut verae generationis effectum et securum sibimet profuturae communionis auxilium consequantur. Subjecit vobis divina providentia facultatem qua itidem effringatis opera perfidorum. Depulit ille nostrae religionis vastatorem; vos ab ejus Ecclesiae cervicibus irruptionem deturbate praedonum. Pacavit ille rempublicam (sicut vester quoque sermo testatur) a tyrannide haeretica; libertatem vos ab ipsis haereseos praeceptoribus populos eruentes Christianis restituite. Ille vos aulae legitimae restituit imperatoris jure suffultos; reddite vos magistro discipulum; sedem beati Marci evangelistae ad communionem beatissimi Petri, de vitae eorum meritis devotione reducite: ut ipso in vobis opus bonum perficiente, qui coeperit, secure audire mereamini: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 24); et ad tuae gloriae cumulum, ita vice Dei praesideas, verendus veraciter existens Divinitatis imitator, atque adhuc in rebus temporalibus constitutus, jam experiaris et munus in aeternam tibi beatitudinem praeparatum.

Quod vero cuncta litteris non potuerunt comprehendi quae negotii qualitas non sinit praeteriri, quaedam venerabilibus nostris fratribus et coepiscopis meis, quibus cura legationis injuncta est, proprio apud vos agenda sermone commissa sunt. Precor ut ea quaeque et audire benignus, et indifficulter annuere, tum pro catholicae observantia veritatis, tum etiam pro regni vestri incolumitate, dignemini.

EPISTOLA III. AD PETRUM FULLONEM, EX SYNODO ROMANA.[recensere]

Ostendit Petrum Fullonem, alias Cnapheum, non solum in Valentini, Manichaei, Arii, Sabellii, Apollinaris et Eutychetis haereses, verum etiam in errores gentilitatis plures deos asserentis incidisse. Deinde monet ut resipiscat, et quod in Trisagio, Crucifixus propter nos, addere non oporteat, Ὅτι οὐ δεῖ προσθῆναι ἐν τῷ τρισαγίῳ Ὁ σταυρωθεὶς δι' ἡμᾶς.

Felix episcopus Petro episcopo Antiochiae.

Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum (Jer. IX)? Qualem autem et dignum fletum adducam animae meae, condolens Domini Salvatoris nostri Christi sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae? Ipsa enim plorans ploravit super filios et filias suas, et non est qui consoletur eam, ex omnibus qui diligunt eam (Thren. I). Universi tyranni et haeresiarchae persequentes ipsam, apprehenderunt eam per te, frater honoratissime, et affligentes ipsam, facti sunt in caput ejus. Omnis decor ipsius, quantum in te est, factus est ad nihilum. Videntes inimici ejus, gavisi sunt super perditione filiorum ejus. Quos enim foverat, quos enutrierat, quos ad mensuram aetatis produxerat, lacteque paverat, propheticis et apostolicis doctrinis, hos tu uno temporis momento veneno necasti. Quemadmodum enim qui piscationem sectantur, hamum esca contegunt, et ex improviso capiunt pisces: sic et tu angelicae laudationi additionem induxisti, et trisagiae deprecationi, quasi pietatis obtentu, diram impietatem excogitasti. Ex pluribus enim Orientalibus provinciis litteras suscepimus, significantes nobis quomodo veneratio tua dudum sopitum Valentiniani dogma resumpsit, et irritatur a vobis Salvatoris incarnatio; quodque in Manichaeorum dogma et Arii, et Apollinaris, Paulique Samosateni incidistis. Dicere enim unigenitum Filium et Dominum nostrum Christum Jesum perfectum non esse in deitate, atque in humanitate perfectum, nec ipsum subisse passionem crucis, sed unam Verbi Dei naturam incarnatam, corpusque Domini sine anima et mente, Apollinaris haeresim roborat. Ille enim ignoravit, quod ab ipsis mundi nascentis exordiis primum anima primi parentis nostri mortua est, vel in mortem praecipitata est, atque ita demum corpus. Dictum quippe illi est a Deo: In quacunque die comederitis de ligno scientiae boni et mali, morte moriemini (Gen. II). Itaque juxta latam in illum a Deo sententiam, in ipsa secundum animam mortuus est. Nam ipsius corporis mors post nongentos et triginta annos contigit. Itaque donum non dimidiatum fecit, sed totum simul Adam ex utero Virginis sumpsit, ut etiam perditum, totum salvum faceret. Idcirco et Dominus ipse dicebat: Ego animam meam pro ovibus pono (Joan. X). Valentini item et Marcionis, Manichaeorumque ac gentilium innovare vis dogmata. Si enim Deus est, qui divisibiliter atque substantialiter est mortuus, similiter sanctus Spiritus Deus, et ipse divisibiliter ac substantialiter invenietur; sicque juxta tuam et illorum rationem, tres dii erunt, ac per hoc plurium deorum invalescet error: quantumque in te est, evacuabitur illud: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. IV). Item quod ait Jeremias: Hic Deus noster, non reputabitur alius ad eum (Baruch. III). Similiter et Dominus: Ut cognoscant te solum verum Deum (Joan. XVII). Cumque Scriptura unum Deum, sanctam et individuam Trinitatem praedicet, tu et hi qui ante te fuerunt haeresiarchae, tres Deos dogmatizare ausi estis, alium quidem dicentes Deum Patrem praeter Filium, et alium Deum Filium praeter Patrem; rursusque alium Deum Spiritum sanctum praeter Patrem et Filium. Atque atium quidem mortalem et noviter genitum, alium vero aeternum atque immortalem. In his autem noxiis verbis tuis, contraria sentire vis Patribus qui in Nicaea, et qui in Constantinopoli atque Chalcedone convenerunt, qui et consubstantialem roborarunt, et unam deitatem Patris et Filii sanctique Spiritus praedicarunt, atque Arii amentiam confuderunt. At vero tu in ecclesia ausus es dicere, quod unus increatae atque individuae Trinitatis passionem subiit: et per hoc consubstantialem quoque solvere niteris, ac Deum subjicere numero. Si enim unus sanctae Trinitatis et coaeternus, qui crucifixus est Deus, hoc [ hic ] est Filius: sunt autem duo S. Trinitatis, Pater et Spiritus sanctus: dicuntur autem dii, et non (ut habet vera ratio) Deus, sicut tradiderunt nobis, qui ipsi inspexerunt, et ministri fuerunt verbi (Actor. I), inveniris quoque consubstantialem solvere. Quippe mortale et immortale consubstantialia jam esse non possunt: roborabitur autem sic pluralitas deorum, dum tres dii Christianis auribus ingeruntur. Cum itaque scriptum sit, Verbum caro factum est, et Deus erat Verbum (Joan. I); non alius Deus Verbum praeter Patrem invenietur: Verbum non simpliciter, sed Verbum substantiale; et Deus Filius invenietur, ut ex vilitate nostra, identitatem substantiae Patris et Verbi et sancti Spiritus agnoscamus. Non enim nos alii praeter verbum nostrum inveniemur. Quoniam igitur unigenitus Dei Filius, qua ratione Verbum est, in propria substantia non poterit pati, ne ad omnipotentis Dei Patris substantiam passio referatur (est enim una Patris et Filii et sancti Spiritus deitas); patitur autem proprium animatum corpus, quod ipsum substantiale Dei Verbum ex ipsa sanctae et intemeratae Virginis vulva sibi conjungens, ex muliere processit, de qua sancto Spiritu afflati prophetae cecinerunt: Deus virtutum convertere, respice de coelo, et vide, et visita vitem istam; et perfice eam, quam plantavit dextera tua; et super filium hominis, quem confirmasti tibi (Psal. LXXIX): vitem et filium hominis, quem confirmavit Verbum, ut inferni claustra contereret, et vivificaret eos qui a saeculo mortui sunt, salutarem Verbi incarnationem vocans. Idcirco et Dominus dicebat discipulis suis: Ego sum vitis, vos autem palmites, et Pater meus agricola est (Joan. XV); et, Tradetur Filius hominis in manibus peccatorum (Matth. XXVI). Patris enim intimum substantiale Verbum ac Deus, per sanctae Virginis aures illapsum, conceptionem ineffabiliter operatum est. Qua igitur parte unigenitus Filius est consubstantialis Patri, et unus individuae Trinitatis, increatus atque invisibilis, impassibilis et immortalis permansit. Quod ergo increatum atque immortale est, creaturae ne applices, neque deorum pluralitatem confirmare pergas, dicens unum S. Trinitatis mortuum esse. Rursus, qua parte ex muliere natum est, et substantiae nostrae ac generationis est particeps absque peccato, sustinuit passionem. Porro, quod non modo consubstantialis, verum etiam cognatus secundum carnem sit nobis Filius Dei, docet ipse Dominus, nunc quidem in Evangelio his qui in se crediderant dicens: Ego sum vitis, vos palmites (Joan. XV); nunc autem in Psalmis: Annuntiabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI). Unde autem tibi tam pessima superbia subrepere potuit, ut te ipsis quoque sanctis angelis intelligentiorem sapientioremque putares? Super his ingemisco, in his plango inimicos crucis Christi, quorum finis perditio, et quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum (Philip. III). Non cogitasti quod scandalizare vel unum solum ex his qui credunt in Dominum nostrum Jesum Christum, quam gravi cruciatui facit obnoxium? Sed incaute, ut serpens Evae, tu ipse quoque erroris venena multitudini fidelium atque auribus infudisti, traditamque ab angelis sanctissimam laudationis formam corrupisti, inserens illi: Qui crucifixus es pro nobis. Ergone non advertisti quod Paulum Samosatenum, Photinumque et Artemium impietate transcendis, qui duos Dei filios posuerunt, unum quidem ante saecula, alterum vero noviter natum, cum ipse quoque Trinitati invexeris pluralitatem, duos Dei filios dicens, unum fortem, alterum crucifixum? Adhaec fidelissimum Christi gregem in Manichaei opinionem praecipitare contendis, qui Spiritum sanctum asserit crucifixum. Nam quod post illud, sanctus immortalis, quod est Spiritus sanctus, tunc infers, Qui pro nobis crucifixus es, miserere nobis; quaternitatemque, non Trinitatem, populo insinuare videris. Nempe si ex humana traditione manasset haec laus, non ita incaute crucem insereres laudi, in qua filii appellatio, fortis scilicet, ponitur. Quoniam vero ab angelis nobis laus ista profluxit, qui ante crucem dicebant, Sanctus, sanctus, sanctus (Isai. VI); sicut respicere Isaias meruit; post crucem vero cum laude clamabant: Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis. Denique cum terraemotu Constantinopolis quateretur, populusque in campo oraret, infantulus, toto populo spectante cum Proclo civitatis episcopo, in coelum per unam horam raptus est, ibique hujusmodi didicit hymnum. Rursumque descendens, nuntiavit quae in aethere audierat, dicens de coelo quasi de multitudine psallentium, hujusmodi laudes insonuisse auribus suis, dictumque sibi ut eam laudationem populo indicaret. Quam ubi populi incoeperant, civitatem receperunt; Deoque per hujusmodi laudem propitio facto, ab imminenti ira liberati sunt. At tu quam temere, ut Scripturas divinas reliquas, ita et angelorum laudem pervertere praesumpsisti? Quis igitur in hujusmodi non ingemiscat? quis non lamentetur? quis dolor similis invenietur, sicut dolor Ecclesiae Domini et Salvatoris nostri Christi? Conspice te constitutum, ut sis lumen his qui in tenebris sunt, et eruditor insipientium (Rom. II, 5): imo insipientiae praeceptor es, lucem in tenebras transferens. Vide a te populos semel illuminatos, qui bona gustaverunt Dei verba, Dei mandata, Dei prophetias, praedicationes Dei, apostolicas evangelicasque doctrinas, abs te perverti magis, ac doceri non solum crucifigere Filium Dei et ostentui habere, verum et contraria sentire Scripturis divinis, et pacta abnegare quae accedentes ad sanctum baptisma fecerunt. Nam cum coram coelestibus virtutibus omnibus, coram apostolicis evangelicisque ordinibus, sancti baptismatis tempore promiserint credere in unum Deum omnipotentem, nunc illos in tres deos credere docuisti. Rursum, cum polliciti sint credere in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei incarnatum, et hominem factum de Spiritu sancto et Maria Virgine; tu eos doces ne dicant Dominum Jesum Christum Filium Dei crucem perpessum esse, qui Deus est secundum sempiternam et impassibilem ex parte generationem, et idem homo secundum eam qua in novissimis diebus ex matre prodiit, secundum quam etiam sustinuit passionem: sed unum Trinitatis mortuum esse, qui est ipsum Dei Verbum. Confessi sunt rursus Spiritum sanctum, vivificum et immortalem, dicentes credere in Spiritum sanctum, dominum et vivificantem; et mortalem esse ponis Spiritum sanctum, cum dicis: Sanctus immortalis, qui crucifixus es pro nobis. Fuge, obsecro, hujusmodi errorem. Corruisti, noli in ruina persistere. Peccasti, jam peccare noli. Exspectat te sancta Dei Ecclesia, cupit amplecti poenitentem in vanis propositionibus tuis, et secum de Christo divina praedicantem, neque negantem ipsius animatam incarnationem: secundum quam etiam passus esse memoratur, clamatque tibi per nos: Venite ad me, omnes, qui laboratis, et ego reficiam vos (Matth. XI). Non vult Deus, frater carissime, mortem peccatoris; sed ut convertatur, et vivat (Ezech. XVIII). Memor esto, Jesum Christum rusurrexisse a mortuis (II Tim. II), secundum Evangelium. Memento beati Matthaei scribentis: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I). Recordare quid Paulus scribat: Segregatus in Evangelium Dei, quod promiserat ipse Deus in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei (Rom. I). Memento etiam Joannis clamantis: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, sicut enim est, et Deus erat Verbum (Joan. I); quodque caro factum est, homine assumpto, et quod Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18). Haec tibi scripsi una cum praesente synodo, conveniens te coram Deo et sanctis angelis, ut ea doceas, ea nobiscum sentias; ut illibata fides nostra permaneat in gloriam Dei.

III[recensere]

Τίς δώσει τῇ κεφαλῇ μου ὕδωρ, καὶ τοῖς βλεφάροις μου πηγὴν δακρύων ( Ἱερ. IX); Ποῖον δὲ καὶ ἄξιον ὀδυρμὸν προσοίσω τῇ ἐμαυτοῦ ψυχῇ, συναλγῶν τῇ τοῦ δεσπότου καὶ σωτῆρος Χριστοῦ ἁγίᾳ καθολικῇ καὶ ἀποστολικῇ Ἐκκλησίᾳ Κλαίουσα ἔκλαυσεν αὕτη ἐπὶ υἱοῖς, καὶ θυγατράσιν αὐτῆς, καὶ οὐχ ὑπάρχει ὁ παρακαλῶν αὐτὴν, ἀπὸ πάντων τῶν ἀγαπώντων αὐτήν ( Θρήν. I). Ἅπαντες οἱ καταδιώκοντες αὐτὴν τύραννοί τε, καὶ αἱρεσιάρχαι, κατέλαβον αὐτὴν διὰ σοῦ, ἀδελφὲ τιμιώτατε· καὶ οἱ θλίβοντες αὐτὴν ἐγένοντο εἰς κεφαλὴν αὐτῆς. Πᾶσα ἡ εὐπρέπεια αὐτῆς, τὸ ὅσον ἐπὶ σοὶ, ἐγένετο εἰς οὐδέν. Ἰδόντες οἱ ἐχθροὶ αὐτῆς, ἐχάρησαν ἐπὶ τῇ ἀπωλείᾳ τῶν τέκνων αὐτῆς· οὓς γὰρ ἐξέθρεψεν, ἐτιθηνήσατο, οὓς εἰς μέτρον ἡλικίας ἀνήγαγε, γαλακτοτροφήσασα προφητικοῖς καὶ ἀποστολικοῖς δόγμασι, τούτους ἐν μιᾷ καιροῦ ῥοπῇ διὰ δηλητηρίου ἐφόνευσας. Καθ' ὃν γὰρ τρόπον οἱ τὴν ἁλιευτικὴν μετερχόμενοι, βρώμασι τὸ ἄγκιστρον καλύπτουσι, καὶ ἀπροόπτως τοὺς ἰχθύας ἀγρεύουσιν· οὕτως καὶ σὺ τῇ τῶν ἀγγέλων ὑμνολογίᾳ προσθήκην ἐπήγαγες, καὶ τρισαγίᾳ λιτῇ, ὡς ἐκ προσώπου εὐσεβείας, ἀσέβειαν ἐπενόησας δεινὴν. Ἐκ πολλῶν γὰρ ἐπαρχιῶν τῶν κατὰ τὴν Ἀνατολὴν γράμματα ἐδεξάμεθα, τὰ σημαίνοντα ἡμῖν, ὡς ὅτι ἡ σὴ θεοφιλία τὸ πάλαι σιωπηθὲν Οὐαλεντίνου δόγμα κατέλαβε, καὶ ἀθετεῖται παρ' ὑμῶν ἡ σωτήριος ἐνανθρώπησις, καὶ ὅτι εἰς τὸ Μανιχαϊκὸν δόγμα Ἀρείου τε, καὶ Ἀπολιναρίου, καὶ Παύλου τοῦ Σαμοσατέως περιηνέχθητε. Τὸ γὰρ μὴ λέγειν μονογενῆ τὸν Υἱὸν, καὶ Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν εἶναι τέλειον ἐν θεότητι, καὶ τέλειον ἐν ἀνθρωπότητι, αὐτόν τε τὸ πάθος τὸ τοῦ σταυροῦ ὑπομεμενηκέναι, ἀλλὰ μίαν φύσιν τοῦ Θεοῦ Λόγου σεσαρκωμένην, ἄψυχόν τε καὶ ἄνουν τὸ τοῦ Κυρίου σῶμα, τὴν Ἀπολιναρίου αἵρεσιν κρατύνει· ἐκεῖνος γὰρ μὴ ἐγνωκὼς ὅτι κατ' αὐτὴν τὴν ἔναρξιν τῆς κοσμοποιΐας πρῶτον ἡ ψυχὴ τοῦ πρωτοπλάστου καὶ προπάτορος ἐθανατώθη, καὶ εἶθ' οὕτως τὸ σῶμα· ἐλέχθη γὰρ πρὸς αὐτὸν ὑπὸ τοῦ Θεοῦ, Ἡι δ' ἂν ἡμέρᾳ φάγητε ἀπὸ τοῦ ξύλου, θανάτῳ ἀποθανεῖσθε ( Γενέσ. II). Κατὰ οὖν τὴν ἀπόφασιν τὴν ἀπὸ τοῦ Θεοῦ κατ' αὐτοῦ ἐπενεχθεῖσαν, ἐν ᾗ ἡμέρᾳ ἔφαγεν ἀπὸ τοῦ ξύλου τοῦ γινώσκοντος καλὸν καὶ πονηρὸν, ἐν αὐτῇ ἐθανατώθη ψυχικῶς· ὁ γὰρ τοῦ σώματος αὐτοῦ θάνατος γέγονε μετὰ ἐννεακόσια καὶ τριάκοντα ἔτη. Ὁ τοίνυν Θεὸς οὐχ ἡμιτελὲς τὸ δῶρον αὐτοῦ ἐποίησεν, ἀλλ' ὅλον ὁμοῦ τὸν Ἀδὰμ ἐκ μήτρας παρθενικῆς ἀνέλαβεν, ἵνα καὶ ὁλον τὸν ἀπολωλότα διασώσῃ· διὸ καὶ ἔλεγεν ὁ Κύριος, Ἐγὼ τὴν ψυχήν μου τίθημι ὑπὲρ τῶν προβάτων ( Ἰωάν. X): κρατύνειν δὲ βούλει καὶ Οὐαλεντίνου, καὶ Μαρκίωνος, Μανιχαίων τε, καὶ Βασιλιδιανῶν, ἔτι μὴν καὶ Ἑλλήνων τὰ θρησκεύματα. Εἰ γὰρ Θεὸς ὁ ἀποθανὼν διαιρετῶς, καὶ οὐσιωδῶς, ὡσαύτως δὲ καὶ τὸ ἅγιον Πνεῦμα Θεὸς, καὶ αὐτὸ διαιρετῶς, καἰ οὐσιωδῶς· εὑρεθήσονται, ὡς κατὰ τὸν σὸν καὶ τὸν ἐκείνων λόγον, τρεῖς Θεοί, καὶ διὰ τοῦτο κρατυνθήσεται τῆς πολυθεΐας ἡ πλάνη, καὶ ὅσον ἐπὶ σοὶ, διεσκέδασται τό, Ἄκουε Ἰσραὴλ, Κύριος ὁ Θεός σου, Κύριος εἷς ἐστι ( Δευτερ. IV): καὶ ὅπερ ἔλεγεν ὁ Ἰερεμίας· Κύριος ὁ Θεὸς ἡμῶν· οὐ λογισθήσεται ἕτερος πρὸς αὐτόν ( Βαρούχ. III): ὁμοίως δὲ ὁ Κύριος, Ἵνα γινώσκωσί σε τὸν μόνον ἀληθινὸν Θεόν ( Ἰωάν. XVII): καὶ τῆς θείας Γραφῆς, ἕνα Θεὸν τὴν ἁγίαν Τριάδα καὶ ἀδιαίρετον, κηρυττούσης, σὺ καὶ οἱ πρὸ σοῦ αἱρεσιάρχαι τρεῖς Θεοὺς ἐδογματίσατε· ἄλλον μὲν λέγοντες Θεὸν τὸν Πατέρα παρὰ τὸν Υἱόν, καὶ ἕτερον Θεὸν τὸν Υἱὸν παρὰ τὸν πατέρα· καὶ πάλιν ἄλλον Θεόν, τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον, παρἀ τὸν Πατέρα καὶ τὸν Υἱὸν· καὶ τὸν μὲν θνητὸν, καὶ νεογενῆ, τὸν δὲ ἄναρχον, καὶ ἀθάνατον. Ἐπὶ τούτοις δὲ τοῖς βλαβεροῖς σου φρονεῖν, τῶν τε ἐν Νικαίᾳ ἀθροισθέντων, καὶ εν τῇ Κωνσταντινουπόλει, καὶ ἐν Χαλκηδόνι, ἁγίων πατέρων, τῶν καὶ ὁμοούσιον κρατυνάντων, καὶ μίαν τὴν θεότητα τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος κεκραγότων· κατά τὴν Ἀρείου φρενοβλάβειαν, καὶ σὺ ἐτόλμησας εἰπεῖν ἐπ' ἐκκλησίᾳ, ὅτι ὁ εἷς τῆς ἀκτίστου καὶ ἀδιαιρέτου Τριάδος τὸ πάθος ὑπέμεινε· καὶ διὰ τοῦτο ἐδοκίμασας λύειν καὶ τὸ ὁμοούσιον, καὶ ἀριθμῷ ὑποβάλλειν τὸ θεῖον. Εἰ γὰρ εἷς τῆς ἁγίας Τριάδος τῆς ἀκτίστου, καὶ συναΐδιος, ὁ σταυρωθεὶς Θεὸς Λόγος, τοῦτ' ἔστιν ὁ Υἱός· δύο δὲ τῆς Τριάδος, ὁ Πατὴρ, καὶ τὸ ἄγιον Πνεῦμα· λέγονται δέ Θεοὶ, καὶ οὐχὶ κατὰ τὸν εὐθῆ λόγον Θεὸς, καθῶς παραδεδώκασιν ἡμῖν οἱ αὐτόπται, καὶ ὑπηρέται γενόμενοι τοῦ λόγου ( Πράξ. I), εὑρεθήσεται καὶ οὕτως λυὸμενον μὲν τὸ ὁμοούσιον (θνητὸν γὰρ καὶ ἀθάνατον ὁμοούσια εἶναι ἔτι οὐ δύνανται), κρατυνθήσεται δὲ οὕτως ὁ τῆς πολυθεΐας λόγος, ἐν τῷ τρεῖς Θεοὺς χριστιανισμῷ καταγγέλλειν. Ὁπότε οὖν γέγραπται, ὅτι ὁ Λόγος σάρξ γέγονε, καὶ Θεὸς ἦν ὁ Λόγος ( Ἰοάν. I), οὐχ ἕτερος Θεὸς ὁ Λόγος παρὰ τὸν Πατέρα εὑρεθήσεται· Λόγος οὐχ ἁπλῶς, ἀλλὰ Λόγος ἐνυπόστατος· καὶ ὁ υἱὸς εἴρηται, ἵνα ἐκ τῆς ημῶν εὐτελείας γνῶμεν τὸ ταύτον τῆς οὐσίας τοῦ Πατρὸς καὶ τοῦ Λόγου, καὶ τοῦ Πνεύματος τοῦ ἁγίου. Καὶ γὰρ ἡμεῖς οὐχ ἕτεροι παρὰ τὸν ἡμέτερον λόγον εὑρεθησόμεθα. Ἐπεὶ οὖν καθὸ Λόγος ὁ μονογενὴς τοῦ Θεοῦ Υἱὸς οὐκ ἠδύνατο εἰς ἰδίαν οὐσίαν παθεῖν, ἵνα μὴ εἰς τὴν τοῦ παντοκράτορος Θεοῦ, καὶ Πατρὸς τὸ πάθος λογισθῇ· μία γὰρ θεότης Πατρὸς καὶ Υἱοῦ καὶ ἁγίου Πνεύματος· πάσχει τὸ γεγονὸς ἴδιον τοῦ Λόγου ἔμψυχον σῶμα, ὅπερ αὐτὸς ὁ τοῦ Θεοῦ ἐνυπόστατος Λόγος ἐξ αὐτῆς τῆς μήτρας τῆς ἁγίας καὶ ἀπειρογἅμου ἑνώσας, ἑαυτῷ, προῆλθεν ἐκ γυναικός· περὶ ἧς προμηθούμενοι οἱ θεηγόροι ἄνδρες ἔλεγον· Ὁ Θεὸς τῶν δυνάμεων, ἐπίστρεψον δὴ, καὶ ἐπίβλεψον ἐξ οὐρανοῦ, καὶ ἴδε, καὶ ἐπίσκεψαι τὴν ἄμπελον ταύτην, καὶ κατάρτισαι αὐτὴν, ἣν ἐφύτευσεν ἡ δεξιά σου· καὶ ἐπὶ υἱὸν ἀνθρώπου, ὃν ἐκραταιώσας ἑαυτῷ ( Ψαλμ. LXXIX). Ἄμπελον, καὶ υἱὸν ἀνθρώπου, ὃν ὁ Λόγος ἐκραταίωσε, συντρίψαι τὰ τοῦ ᾅδου κλεῖθρα, καὶ ζωοποιῆσαι τοὺς ἀπὸ τῶν αἰώνων θανόντας, τὴν σωτήριον τοῦ Λόγου ἐνανθρώπησιν καλῶν. Διὸ καὶ ὁ Θεὸς ἔλεγε τοῖς ἑαυτοῦ μαθηταῖς, « Ἐγώ εἰμι ἡ ἄμπελος, ὑμεῖς τὰ κλήματα· » καὶ, « Ὁ Πατήρ μου ὁ γεωγρός ἐστι ( Ἰωάν. XV): » καὶ, « Μέλλει ὁ Υἱὸς τοῦ ἀνθρώπου παραδίδοσθαι εἰς χεῖρας ἁμαρτωλῶν » ( Ματθ. XXVI). Ὁ γὰρ τοῦ Πατρὸς ἐνυπόστατος, καὶ Θεὸς Λόγος, δι' ἀκοῆς εἰσπηδήσας τῆς ἁγίας Παρθένου, μυστικῶς τὴν κυοφορίαν εἰργάσατο. Καθὸ τοίνυν ὁ μονογενὴς Υἱός ἐστι τοῦ Πατρὸς ὁμοούσιος, καὶ εἷς τῆς ἀδιαιρέτου τριάδος, ἄκτιστος, καὶ ἀθέατος, ἐμεμενήκει ἀπαθὴς, καὶ ἀθάνατος. Τὸ οὖν ἄκτιστον, καὶ ἀθάνατον τῇ κτίσει μὴ σύνταττε, καὶ τὸν τῆς πολυθεΐας λόγον μὴ κράτυνε, διὰ τοῦ λέγειν τεθνάναι τὸν ἕνα τῆς Τριάδος. Καθὸ δὲ πάλιν ἐκ γυναικὸς ἐγεννήθη, καὶ ἔστιν ἡμῖν ὁμογενὴς, καὶ ὁμόφυλος, καὶ ὁμοούσιος, ἄνευ ἁμαρτίας, τὸ πάθος ὑπέμεινεν.Ὅτι δὲ οὐ μόνον ὁμοούσιος ἡμῖν ὁ Υἱὸς τὸ κατὰ σάρκα, ἀλλὰ καὶ συγγενὴς, διδάσκει αὐτὸς ὁ Κύριος, ἐν τῷ λέγειν, ποτὲ μὲν ἐν Εὐαγγελίοις, τοῖς εἰς αὐτὸν πιστεύουσιν· « Ἐγώ εἰμι ἡ ἄμπελος, ὑμεῖς τὰ κλήματα ( Ἰωάν. XV): » ποτὲ δὲ καὶ ἐν Ψαλμοῖς· « Ἀπαγγελῶ τὸ ὄνομά σου τοῖς ἀδελφοῖς μου » ( Ψαλ. XXI). Πόθεν δὲ καὶ ἡ τοσαύτη κακίστη ἔννοια ὑπεισῆλθεν, ὥστε σεαυτὸν καὶ τῶν ἁγίων ἁγγέλων εὐσυνετώτερον καὶ σοφώτερον λογίσασθαι; Ἐν τούτοις κλαίω, ἐν τούτοις ὀδύρομαι τοὺς ἐχθροὺς τοῦ σταυροῦ τοῦ Χριστοῦ, ὧν τὸ τέλος ἀπώλεια, ὧν ὁ Θεὸς ἡ κοιλία, καὶ ἡ δόξα ἐν τῇ αἰσχύνῃ αὐτῶν ( Φιλιπ. III). Οὐκ ἐνενόησας, ὅτι τὸ σκανδαλίσαι καὶ μόνον ἕνα τῶν πιστευόντων εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, ἀφόρητον ἔχει τὴν ἀγανάκτησιν· ἀλλ' οὕτως ἀπαραφυλάκτως, καθάπερ ὁ ὄφις τῇ Εὔᾳ, καὶ αὐτὸς τὸν υἱὸν τῆς ἀπάτης τῷ πλήθει τῶν πιστῶν ταῖς ἀκοαῖς ἐπέχεας, καὶ τὸν παραδοθέντα ἡμῖν ὑπ' ἀγγέλων τρισάγιον αἶνον ἐνόθευσας, ἐνθέμενος ἐν αὐτῷ, Ὁ σταυρωθεὶς δι' ἡμᾶς. Ἆρα οὐκ ἐνενόησας ἀσεβέστερον σαυτὸν ὁριζόμενος Παύλου τοῦ Σαμοσατέως, καὶ Φωτεινοῦ, καὶ Ἀρτεμᾶ, τῶν δύο υἱοὺς τοῦ Θεοῦ ὁρισαμένων, ἕνα προαιώνιον, καὶ ἕνα νεογενῆ· ὅτι καὶ σὺ πλεονασμὸν τῇ Τριάδι ἐνέθου, δύο υἱοὺς τοῦ Θεοῦ εἰπὼν, ἕνα ἰσχυρὸν, καὶ ἕνα σταυρωθέντα. Ἐπὶ τούτοις δὲ καὶ εἰς ἔννοιαν * οἴεσα ἄγειν τὸ πιστότατον Χριστοῦ ποίμνιον, ὡς ὅτι κατὰ τὸν τοῦ Μάνεντος λόγον, τὸ ἅγιον Πνεῦμα ἐσταυρώθη· μετὰ γὰρ τὸ εἰπεῖν, Ἅγιος ἀθάνατος, ὅπερ ἐστὶ τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον, τότε ἐπάγεις, Ὁ σταυρωθεὶς δι' ἡμᾶς, ἐλέησον ἡμᾶς· καὶ τετράδα οὐ Τριάδα εὑρίσκῃ τὸν λαὸν ἐκδιδάκων. Καὶ εἰ μὲν ἐξ ἀνθρωπίνης παραδόσεως ὑπῆρχεν ὁ αἶνος, καὶ οὕτως μετὰ παραφυλακῆς ἃν ἐν τῷ τρισαγίῳ τὸν σταυρὸν ἔθηκας, ἔνθα ἡ τοῦ υἱοῦ προσηγορία, ἥτις ἐν τῷ τρισαγίῳ, ἰσχυρὸς, εἴρηται. Ὁπότε δὲ ὑπ' ἀγγέλων ὁ τρισάγιος οὗτος αἶνος ἡμῖν ἐξεδόθη, οἵ τινες πρὸ μὲν τοῦ σταυροῦ ἔλεγον, Ἅγιος, ἅγιος, ἅγιος ( Ἡσαΐ. VI), ὡς ἠξιώθη Ἡσαΐας θεάσασθαι, μετὰ δὲ τὸν σταυρὸν ὑμνολογοῦν, Ἅγιος ὁ Θεὸς, ἅγιος ἰσχυρὸς, ἅγιος ἀθάνατος, ὥστε ὁ κομιδῇ νήπιος παῖς, σειομένης τῆς Κωνσταντινουπόλεως, καὶ τοῦ λαοῦ ἐν τῷ κάμπῳ ἱκετεύοντος, ἡρπάγη εἰς τὸν αἰθέρα ὡς ἐπὶ ὥραν μίαν, τοῦ ὁμοῦ πλήθους θεωροῦντος, καὶ Πρόκλου τοῦ τῆς πόλεως ἐπισκόπου· κᾀκεῖ μεμαθηκὼς τὸν αἶνον, καὶ πάλιν κατενεχθεὶς, ἀπήγγειλεν ἅπερ ἐδιδάχθη ἐν τῷ αἰθέρι, εἰπὼν, ἐξ οὐρανῶν, ὡς ὑπὸ πλήθους πολλῶν, φέρεσθαι εἰς τὰ ὦτα αὐτοῦ ταύτην τὴν ὑμνωδίαν, καὶ ὅτι ἐῤῥήθη αὐτῷ ἐξειπεῖν τῷ λαῷ ταύτην τὴν ὑμνολογίαν . . . ἧς ἐναρξάμενοι οἱ λαοὶ τὴν πόλιν κατέλαβον, καὶ τὸν Θεὸν διὰ τῆς τοιαύτης ὑμνῳδίας ἐξευμενισάμενοι, ἐλυτρώθησαν τῆς ἐπικειμένης ὀργῆς. Σὺ δὲ ἀφειδῶς κατετόλμησας, ὡς τὰς λοιπὰς θείας Γραφὰς, καὶ τὴν τῶν ἀγγέλων ὑμνῳδίαν διαστρέψαι. Τίς οὖν οὐ μὴ θρηνήσῃ ἐν τούτοις; τίς οὐ μὴ στενάξῃ ὁποῖον δὲ ἄλγος κατὰ τὸ ἄλγος τῆς τοῦ Κυρίου καὶ Σωτῆρος ἡμῶν Χριστοῦ ἐκκλησίας εὑρεθήσεται; θεωρῆσαι τὸν ταχθέντα φῶς εἶναι τῶν ἐν σκότει, καὶ παιδευτὴν τῶν ἀφρόνων ( Ῥωμ. II, 5), μᾶλλον δ' ἀφροσύνης διδάσκαλον, καὶ τὸ φῶς εἰς σκότος μεταποιοῦντα· θεωρῆσαι τοὺς λαοὺς τοὺς ἅπαξ φωτισθέντας, καὶ καλὸν γευσαμένους Θεοῦ ῥῆμα, Θεοῦ ἐντάλματα, Θεοῦ προφητικὰ προῤῥήματα, Θεοῦ ἀποστολικὰ, καὶ εὐαγγελικὰ διδάγματα, μᾶλλον ὐπὸ σοῦ διαστρεφομένους, καὶ ἐκδιδασκομένους, μὴ μόνον ἀνασταυροῦν τὸν Υἱὸν τοῦ Θεοῦ, καὶ παραδειγματίζειν, ἀλλὰ καὶ ἐναντία φρονεῖν τῶν θείων Γραφῶν· ἀπαρνήσασθαι δὲ καὶ τὰς συνθήκας, ἃς συνέθεντο αὐτοὶ προσιόντες τῶ ἁγίῳ βαπτίσματι. Συνθέμενοι γὰρ ἐπὶ πάντων τῶν χερουβικῶν δυνάμεων, καὶ τῶν προφητικῶν, καὶ ἀποστολικῶν ταγμάτων, ἐν τῷ τοῦ ἁγίου βαπτίσματος καιρῷ, πιστεύειν εἰς ἕνα Θεὸν Πατέρα παντοκράτορα, νῦν εἰς θεοὺς τρεῖς πιστεύειν αὐτοὺς ἐξεπαίδευσας. Πάλιν συνθεμένων πιστεύειν εἰς ἕνα Κύριον Ἰήσοῦν Χριστὸν, τὸν Υἱὸν τοῦ Θεοῦ, τὸν σαρκωθέντα, καὶ ἐνανθρωπήσαντα ἐκ Πνεύματος ἁγίου, καὶ Μαρίας τῆς παρθένου, σὺ ἐκδιδάσκεις αὐτοὺς μὴ λέγειν, τὸν Κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν, τὸν Υἱὸν τοῦ Θεοῦ, τὸν σταυρὸν ὑπομεμενηκέναι, ὅς ἐστι Θεὸς κατὰ τὴν ἐκ Θεοῦ καὶ Πατρὸς προαιώνιον καὶ ἀπαθῆ γέννησιν, καὶ ἄνθρωπος ὁ αὐτὸς κατὰ τὴν ἐπ' ἐσχάτων γέννησιν, καθ' ἣν καὶ τὸ πάθος ὑπέμεινεν· ἀλλ' ὅτι ὁ εἷς τῆς Τριάδος ἀπέθανεν, ὅς ἐστιν αὐτὸς ὁ Θεὸς Λόγος. Ὡμολόγησαν πάλιν τὸ ἅγιον Πνεῦμα ζωοποιὸν, καὶ ἀθάνατον, εἰπόντες πιστεύειν εἰς τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον, τὸ Κύριον καὶ ζωοποιόν· καὶ σὺ θνητὸν ὑποτίθεσαι εἶναι τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον, διὰ τοῦ λέγειν· Ἅγιος ἀθάνατος, ὁ σταυρωθεὶς δι' ἡμᾶς· Ἀπόφυγε, παρακαλῶ, ταύτην τὴν πλάνην· ἔπεσας, μὴ ἐπιμείνῃς τῷ πτώματι· ἥμαρτες, μηκέτι ἁμάρτανε· ἀναμένει σε ἡ ἁγία τοῦ Θεοῦ ἐκκλησία, περιπτύξασθαί σε μετανοοῦντα ἐπὶ τοῖς ματαίοις σου προβλήμασι, καὶ σὺν αὐτῇ θεολογοῦντα τὸν Χριστὸν, καὶ μὴ ἀπαρνούμενον τὴν αὐτοῦ ἔμψυχον ἐνανθρώπησιν, καθ' ἣν, καὶ τὸ πάθος ὑπομεῖναι λέγεται. Καὶ βοᾷ σοι δι' ἡμῶν· « Δεῦτε πρός με, πάντες οἱ κοπιῶντες, » καὶ τὰ ἑξῆς ( Ματθ. XI). Οὐ βούλεται ὁ Θεὸς, ἀδελφὲ τιμιώτατε, τὸν θάνατον τοῦ ἁμαρτωλοῦ, ὡς τὸ ἐπιστρέψαι καὶ ζῇν αὐτόν ( Ἰεζε. XVIII). Μνημόνευε Ἰησοῦν Χριστὸν ἐγηγερμένον ἐκ νεκρῶν (II Τιμοθ. II), κατὰ τὸ Εὐαγγέλιον. Μνημόνευε τοῦ μακαρίου Ματθαίου γράφοντος· Βίβλος γενέσεως Ἰησοῦ Χριστοῦ, υἱοῦ Δαβὶδ, υἱοῦ Ἀβραάμ ( Ματθ. I). Μνημόνευε Παύλου ἐπιστέλλοντος· Ἀφωρισμένος εἰς Ἑὐαγγέλιον Θεοῦ, ὃ προεπηγγείλατο αὐτὸς ὁ Θεὸς ἐν Γραφαῖς ἁγίαις; λέγων περὶ τοῦ Υἱοῦ αὐτοῦ, τοῦ γενομένου ἐκ σπέρματος Δαβὶδ κατὰ σάρκα, τοῦ ὁρισθέντος Υἱοῦ Θεοῦ ( Ῥωμ. I). Μνημόνευε καὶ Ἰωάννου βοῶντος· Ἐν ἀρχῇ ἦν ὁ Λόγος, καὶ ὁ Λόγος ἦν πρὸς τὸν Θεὸν (ὡς καὶ ἔστι), καὶ Θεὸς ἧν ὁ Λόγος ( Ἰωάν. I): καὶ ὅτι σὰρξ γέγονεν ἐνανθρωπήσας· καὶ ὅτι Θεὸν οὐδεὶς ἑώρακε πώποτε ( Ἰωάν. I, 18). Ταῦτά σοι γεγράφηκα ἅμα τῇ συνούσῃ ἐμοὶ ἁγίᾳ συνόδῳ, παρεγγυώμενός σε ἐνώπιον τοῦ Θεοῦ καὶ τῶν ἁγίων ἀγγέλων, ἵνα ταῦτα διδάσκῃς, καὶ ταῦτα φρονῇς μεθ' ἡμῶν, ἵνα ἀνόθευτος ἡ πίστις ἡμῶν διαμείνῃ εἰς δόξαν Θεοῦ.

EPISTOLA IV. AD EUMDEM.[recensere]

Petrus Fullo deponitur et anathematizatur.

Quoniam importabilibus verbis impie garrulasti, et non judicasti cedere praedictis sanctis Patribus, qui ornarunt sedem beatae memoriae multum triumphantis Ignatii martyris, cujus tu indignus existens, nescio quomodo insiluisti inchoare novitatem in catholica Ecclesia tuis profanis legibus et impiis dogmatibus, et judicasti non oportere dicere Christum crucifixum propter nos: sed passionem ideo. impassibili impie induxisti, et immortali Patri mortem imponere, et non horruisti ea quae non suscepisti ex divinis Evangeliis et apostolis, probatissimisque et gloriosis Patribus, pessime sophisticatus ipsa intorquere, et propriam pestem sensus imponere simplicioribus, scandalum hujuscemodi haeresis, non ut aequaliter prioribus haeresibus vigeat, sed magis multipliciter excellat; et non statuisti credere veritati, et [ Supple binis] litteris nostris ad te scriptis, nunc incoepi sententiare contra te: imo ille qui vertex est omnium pastoralium sedium, in sanctis laudibus florens, apostolorum vere optimus Petrus, cujus tu nomine aequalis es, sed non opinione, neque fide, quoniam ab istius recta intentione, et immaculata fide valde declinasti. Et non solum contra te sententio [ Alias, sentio], sed et contra eos qui non erubuerunt characteres venerabilium evangelistarum, et apostolorum eos sequentium, ac perfectorum doctorum sermones: et instabili sententia ex tua iniqua expositione firmati sunt: tanquam dulcissima circumsequendi in mala opinione, quod vere amarissimum est, et non averterunt hujusmodi impietatem. Dicemus ergo tibi, sicut et contra illos: Quoniam dilexisti iniquitatem magis loqui quam justitiam, dilexisti super omnia praecipitationis linguam dolosam [Juxta Graec., omnia verba praecipitationis, linguam dolosam]: propter hoc Deus destruet te in finem (Psal. LI); et non solum ab Antiochena Ecclesia, sed ab omni civitate deponet: et firma sit haec tua depositio a me, et ab his qui una mecum apostolicum thronum regunt, et ab Acacio Constantinopolitanae Ecclesiae pastore, et a venerabilibus episcopis sibi subjectis, quoniam ipsorum monimenta non sustinuisti. Quandoque enim dicis Trinitatem propter nos crucifixam, non Christum; quandoque autem immortalem Spiritum, manichaizans; quandoque ab istis diffugiens, meis argumentis reprehensus et sermonibus, dixisti Christum, post immortalem Spiritum, passionem sustinuisse, sicut Samosatenus et Nestorius, unum Filium dividentes in dualitatem filiorum. Quandoque autem et his cessisti non detrectando, et venisti ad pejus, non glorificando cherubicum hymnum, ad Filium referre praestolanti tremore ἀνενδοιάστως venerabiliter similiter Trinitatem, sed totum hymnum ad Filium referre, volens firmare morbum cancri rodentis, quem innocentibus intulisti; et inde omnis generis haeresium laqueis circumpraecipitatus, a veritate exiens, non praedicas Christum pro nobis crucifixum, nec unigenitum Filium Dei, qui in medio Patris et Spiritus sancti est, pie glorificas. Quid enim isto magis interdictum, Patre a vobis et sancto Spiritu non glorificato? Nam calumniam seraphim vos infertis, qui Trinitatem non dicitis glorificandam, Sanctus, sanctus, sanctus, sed solum personaliter Filium. Et quae praecipitatio haeresium ita confundit, id est impudenter egit, sicut vos? Verumtamen et in isto percurrens adhuc novius [Al., nocentius] ascendistis, et strangulandas infamias a Deo adjicitis, Filium videlicet, Patrem, et sanctum Spiritum, sabellianizantes, simul conjungere judicantes. Trinitatem confiteri negatis, in qua baptizamur, et credimus, et confitemur. Quis ergo non defleret sic dicentes de intemerato trisagio, quod mihi valde convenit refutare, et fletum merito dare in hos animarum simplicium cavillatores, ac impium facinus fingentes: quos et alienos putavimus ab orthodoxa fide et catholica Ecclesia, et a communione ducis nostri gloriosi praecessoris Petri, qui claves regni a Salvatore nostro recepit? Qui autem participes apostoli esse volunt, ducuntur et doctrina ipsius, qui Christum dicit et credit propter nos crucifixum, et hoc non negat, sicut et modo depositus Petrus, ex eo quod non legitime et inclementer in trisagio adinnovavit: Qui crucifixus est propter nos; scientes quia non Trinitatem crucifixam ab apostolis suscepistis, non Patrem, non Spiritum sanctum, nisi carne Filium Dei unigenitum solum. Fugite ergo ab hac inclementi communione, et ero vobis communicans, in quantum et vos mihi, dolosa fallacia longe a nostra orthodoxia expulsa. Custodite, Christi discipuli, mei autem filii, traditiones quas a divinis Scripturis accepistis.

IV[recensere]

Ἐπειδὴ δυστυχῶς ἐξεμαγεύθης ἐν ἀσεβείᾳ λόγων, καὶ οὐκ ἔκρινας εἶξαι τοῖς προτεταγμένοις ἁγίοις ἀνδράσι, τοῖς κατακοσμήσασι τὸν θρόνον τοῦ τῆς μακαρίας μνήμης, καὶ πολυάθλου Ἰγνατίου τοῦ μάρτυρος, οὗ καὶ ἀνάξιος ὢν, οὐκ οἶδα ὅπως ἐμπεπήδηκας ἄρξαι, καὶ νόμοις σου βεβήλοις, καὶ ἀσεβέσι δόγμασι καινοτομίαν τῇ καθολικῇ ἐκκλησίᾳ ἐνέκρινας, τοῦ μὴ Χριστὸν σταυρωθέντα δι' ἡμᾶς δεῖν εἰπεῖν, ἀλλὰ πάθος τῷ ἀπαθεῖ Θεῷ ἀνόμως ἐπισάξαι, καὶ τῷ ἀθανάτῳ πνεύματι θάνατον ἐπιθεῖναι. Καὶ οὐκ ἐφρικίασας, ἃ οὐ παρεδέξω ἔκ τε τῶν θείων Εὐαγγελίων, καὶ ἀποστόλων, καὶ τῶν ἀνδραγαθησάντων εὐφήμων πατέρων, κακίστως ἐπισοφισάμενος, ταῦτα ἐπιστροβήσαι, καὶ οἰκείας φρονήσεως λύμην ἐκπαραθέσθαι τοῖς ἁπλουστέροις, καὶ σκάνδαλον τοιαύτης αἱρέσεως, ὡς οὐδὲ ἶσα ταῖς προτέραις αἱρέσεσιν ἀνθεῖν, ὑπεράγειν δὲ μᾶλλον πολλαχῶς· καἰ οὐχ ὥρμησας τῇ ἀληθείᾳ, ἐν τοῖς ἐπὶ δὶς γράμμασιν ἡμῶν ἐνωτίσασθαι, νῦν ἠρξάμην ἀποφήνασθαι κατὰ σοῦ, μᾶλλον δὲ ὁ κορυφαιότατος τῶν ποιμαντικῶν, θρόνων, ὁ ἐν ἁγίαις εὐφημίαις κοσμῶν, ὁ ἄριστος τῶν ἀποστόλων ἀληθῶς Πέτρος, οὗ τὸ ὄνομα ἐπίσος εἶ, ἀλλ' οὐ τῇ γνώμῃ, οὐδὲ τῇ πίστει, ὅτι ὑπεράγαν ἐκ τούτου ἐκκεκλικὼς εἶ τοῦ ὀρθοῦ σκοποῦ, καὶ τῆς ἀμωμήτου πίστεως· οὐ μόνον δὲ κατὰ σοῦ, ἀλλὰ μὴν καὶ κατὰ τῶν οὐκ ἐρυθριασάντων τοὺς τῶν σεπτῶν εὐαγγελιστῶν χαρακτῆρας, καὶ τῶν τούτοις ἐπομένων ἀποστόλων, καὶ τελείων ἀνδρῶν διδασκάλων τοὺς λόγους, ἀστάτῳ γνώμῃ ἐπερειδομένων τῇ ἐκ σοῦ παραμιμουμένῃ [ἴσ. παρανομουμένῃ] ἐκθέσει· ὡς ἡδύτατα περιέπεσθαι ἐπὶ τὸ τῆς κακοδοξίας ὄντως πικρότατον, καὶ οὐκ ἀποστραφέντων τὴν τοιάνδε δυσσέβειαν. Λέξομεν οὖν σοι, ὡς καὶ κατ' ἐκείνων· Ἐπειδὴ ἠγάπησας κακίαν ὑπὲρ τοῦ λαλῆσαι δικαιοσύνην, ἠγάπησας πάντα τὰ ῥήματα καταποντισμοῦ, γλῶσσαν δολίαν· διὰ τοῦτο ὁ Θεὸς, καθελεῖ σε εἰς τέλος ( Ψαλ. LI), ἀπὸ τῆς οὐ μόνον Ἀντιοχέων ἐκκλησίας, ἀλλὰ καὶ ἀπὸ πάσης πόλεως· καίγε πεπαγιωμένη ἔστω ἡ καθαίρεσις αὕτη ὑπ' ἐμοῦ, καὶ τῶν διεπόντων μετ' ἐμοῦ τὸν ἀποστολικὸν θρόνον, καὶ Ἀκακίου τοῦ τῆς Κωνσταντινουπολιτῶν ἐκκλησίας ποιμένος, καὶ τῶν αὐτῷ τιμίων ὑποκειμένων εἰς τὴν ἐνορίαν αὐτοῦ ἐπισκόπων, καὶ τῶν αὐτῶν μὴ ἀνασχόμενος ὑπομνημάτων· ὅτε μὲν γὰρ ἔφης Τριάδα δι' ἡμᾶς σταυρωθῆναι, καὶ οὐχὶ Χριστόν· ὅτε δὲ τὸ ἀθάνατον Πνεῦμα, μανιχαΐζων· ὅτε δὲ ἐκ τούτων φυγὼν, διακατελεγχόμενος ὑπὸ τῶν ἐμῶν ὑποθηκῶν καὶ λόγων, Χριστὸν μετὰ τὸ ἀθάνατον Πνεῦμα ἔλεξας ὑπομεμενηκέναι, ὡς ὁ Σαμοσατεὺς καὶ Νεστόριος, τὸ πάθος, τὸν ἕνα Υἱὸν δικάζοντες εἰς δυάδα Υἱῶν· ὅτε καὶ ἐπἰ τοῦτο εἶξας μὴ διασύρεσθαι, ἧκες ἐπὶ τὸ κάκιον, τὸν χερουβικὸν ὕμνον εὐπαρέδρῳ θρόνῳ ἀνενδοιάστως, ὡσαύτως τὴν Τριάδα, μὴ δοξολογεῖν, ἀλλὰ τὸν πάντα ὕμνον εἰς τὸν Υἱὸν ἄγειν, ἐθέλων ἐνστήσασθαι ἣν κατὰ τῶν ἀκάκων ἐξήνεγκας νομῆς γάγγραιναν. Καὶ παντοίαις ἐντεῦθεν ἀγχόναης αἱρέσεων μεγίστων περικριμνιζόμενος, ἐκνεύων τῆς ἀληθείας τοῦ τὸν Χριστὸν μὴ κηρύττειν δι' ἡμᾶς σταυρωθέντα, τὸν μονογενῆ Θεοῦ Υἱὸν, τὸν ἐν μέσῳ Πατρὸς, καὶ ἁγίου Πνεύματος εὐσεβῶς δοξολογούμενον. Τί γὰρ τούτου ἀπογορευτικώτερον, Πατρὸς παρ' ὑμῶν, καὶ ἁγίου Πνεύματος ἀδοξουμένου; καὶ συκοφαντίαν τοῖς σεραφεὶμ ὑμῶν παρεισφερόντων, ὅτι οὐ τὴν Τριάδα φάσκουσι δοξολογεῖν, Ἅγιος, ἅγιος, ἅγιος, ἀλλὰ μονοπροσώπως τὸν Υἱὸν. Καὶ ποία φαραγγώδης αἱρέσεων οὕτως ἀπηναισχύντηκεν, ὡς ὑμεῖς; πλὴν καὶ ἐν τούτῳ διατρέχοντες. Ἔτι καινοτέρως ἐπέβητε ταῖς στραγγαλιώδεσι τῶν ὑπὸ Θεοῦ ἀπειπαμένων δυσφημιῶν τὸν, Υἱὸν, Πατέρα, καὶ ἅγιον Πνεῦμα λέγοντες, σαβελλιανίζοντες, καὶ συναλείφειν κρίνοντες, τὴν Τριάδα ὁμολόγως ἀπηρνήσασθε, εἰς ἣν ἐβαπτίσθημεν, καὶ πιστεύομεν, καὶ ὁμολογοῦμεν. Τίς οὖν οὐκ ἀποδύρεται τοὺς οὕτω ψάσκοντας περὶ τοῦ τρισαγίου τοῦ ἀχράντου; ὃ ἐμοὶ λίαν πρέπει ἀπείπασθαι, καὶ κλαυθμὸν δοῦναι ἐπαξίως τῶν ἐπὶ τοῦτο διασυλωμένων ἁπλουστέρων ψυχῶν, τῶν τὸ ἀσεβὲς, ὡς εὐσεβὲς δραματουργησάντων. Οὓς καὶ ἀλλοτρίους ἡγούμεθα τῆς ὀρθοδόξου πίστεως, καὶ τῆς καθολικῆς Ἐκκλησίας, καὶ τῆς κοινωνίας τοῦ ἡμῶν ἡγουμένου ἐνδόξου προέδρου Πέτρου, τοῦ τὰς κλεῖς τῆς βασιλείας παρὰ τοῦ Σωτῆρος ἡμῶν εἰληφότος. Οἱ δὲ τοῦ ἀποστόλου θέλοντες, εἶναι κοινωνοὶ ἄγονται καὶ τῇ διδαχῇ τούτου, τὸν Χριστὸν φάσκειν, καὶ πιστεύειν δι' ἡμᾶς σταυρωθέντα, καὶ μὴ τοῦτο ἀπαρνήσασθαι, ὡς καὶ ὁ ἀρτίως καθῇρημένος Πέτρος, διὰ τὸ ἀλλοκότως καὶ δυσμενῶς ἐν τῷ τρισαγίῳ προσκεκαινοτομηκέναι τὸ, Ὁ σταυρωθεὶς δι' ἡμᾶς· εἰδότες ὅτι οὐ Τριάδα τῶν ἀποστόλων σταυρωθεῖσαν παρεδέξασθε, ὀὐ Πατέρα, οὐ Πνεῦμα ἅγιον, εἰ μὴ σαρκὶ τὸν Υἱὸν τοῦ Θεοῦ τὸν μονογενῆ μονώτατον. Φεύγετε τοίνυν ἀπὸ τῆν δυσμενοῦς τούτου κοινωνίας, καὶ ἔσομααι ὑμῶν κοινωνὸς, καθότι καὶ ὑμεῖς ἐμοῖ. Τοῦ δολεροῦ φάσματος πόῤῥω ὑμῶν τῆς ὀρθοδοξίας ἐκπεπηδηκότος. Φυλάξατε, Χριστοῦ μαθηταὶ, ἐμοῦ δὲ υἱοὶ, τὰς παραδόσεις ἃς παρελάβετε ἀπὸ τῶν θείων Γραφῶν.

EPISTOLA EJUSDEM FELICIS PAPAE III AD PETRUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM, VERSIO ANTIQUA.

Petrus Antiochenus deponitur et anathematizatur.

Quoniam pestiferis doctrinis imbutus et impietate verborum non curasti sequi praeordinatos sanctos Patres qui sedem beatae memoriae Ignatii gloriosi martyris ordinaverunt, quo etiam cum sis indignus, nescio quemadmodum adeptus fueris principatum, et sceleribus tuis profanis, impiisque dogmatibus inferre putaveris Ecclesiae catholicae novitatem, ut non propter nos Christum crucifixum dicas, sed passionem impassibili Deo iniquissime intulisti, et immortali spiritui mortem apponere praesumpsisti. Nec exterritus es, quae tibi a sanctis Evangeliis et apostolis et viris beatissimis ac probatissimis Patribus tradita non sunt, sed callidis haec commentis astruere, et sensum proprii languoris, et hujus haereseos scandalum simplicioribus inculcare, ita ut nec similis prioribus videatur haeresibus, sed multipliciter potius haec transcendant: nec ambulare in veritate; nec nostris duabus epistolis aurem voluisti commodare. Nunc igitur sum exorsus adversum te profarre sententiam (magis autem summus princeps apostolorum Petrus, qui inter sanctorum apostolorum praeconia veridicus est), et non solum adversum te (qui ejus nominis, non sententiae neque fidei parem te esse cognoscens, quoniam ultra modum ab ejus intentione recta inviolabili fide deviasti), sed etiam adversus eos qui, non erubescentes Evangeliorum venerabiles characteres, neque horum sequacium apostolorum praefectorumque virorum doctorumque sermones, inconstanti sententia iniquis traditionibus tuis incumbunt. Ita ut malae sectae delectabiliter revera sequantur amaritudinem, nec hujusmodi exsecrabilem aversantur impietatem. Dicimus ergo tibi sicut etiam illis; quoniam dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Dilexisti omnia verba praecipitationis, et linguam dolosam; propterea destruet te Deus in finem, non solum ab Antiochenae Ecclesiae sede, sed etiam ab omni civitate. Etenim sit in te haec fixa damnatio, a me et ab his qui sub me constituti episcopales sedes gubernare noscuntur, et Acacio Constantinopolitanae Ecclesiae pastore, et venerabilibus episcopis ejus juri subjectis tanquam et ipsis minime consentientibus tuis commentis, sic aliquando siquidem dixisti, Trinitatem propter nos crucifixam et non Christum, aliquando vero immortalem spiritum Manichaei secutus errorem, aliquando autem haec fugiens, nostrorum sermonum pignoribus increpatus, Christum post immortalem spiritum passionem sustinuisse dixisti, sicut Paulus Samosatenus, et Nestorius unum filium dividentes in dualitate filiorum, et cum hic putasti non immorandum, ad pejora venisti, ut hymni, quos Cherubim cum tremore Trinitatis incessanter emittunt, ad Trinitatem glorificandam non referantur. Sed ut totus hymnus ad Filium dedicatur, confirmare volens sententiam, velut cancer serpentem, quam adversus simplices extulisti, et hinc omnium haeresum laqueis praecipitatus es, a veritate declinando, nec praedicando propter nos Christum crucifixum unigenitum Dei Filium, qui est in medio Patris et sancti Spiritus, qui glorificatur. Quid enim hoc erit damnabilius quam cum a vobis Pater et Spiritus sanctus fiat inglorius, et calumnia seraphin inferatur, quam cum non Trinitatem glorificare credatur, cum dicunt Sanctus, Sanctus, Sanctus, sed solam personam? Quae infernalis haeresis ita crudedeliter ut vos inverecunda fuit. Verumtamen adhuc in ista discurrentes novitate usque ad fundamenta blasphemiarum Dei pertingitis Filium, Patrem et Spiritum sanctum dicentes, Sabellium sectamini, et confusionem inducitis, et Trinitatis confessionem pariter abnegatis, in qua baptizati sumus, et credimus et fatemur. Quis ergo non lugeat talia dicentes de sancta et inviolabili Trinitate? hoc mihi valde convenit allegare, et planctum sufficienter effundere, cum in hoc simplicium animae fuerint captivatae, quae tunc rem impiam velut piam divulgaverunt. quos etiam judicamus extraneos ab orthodoxa fide, Ecclesiaque catholica, et communione gloriosi nostri principis Petri, qui claves regni coelorum a nostro Salvatore percepit. Qui ergo voluerint esse communicatores apostoli, ejus quoque doctrinam sequantur, dicendo et credendo Christum propter nos crucifixum, neque eum negando, sicut Petrus, qui nuper damnatus est eo quod prave et nefarie in hymno trisagion noviter introduxit, qui crucifixus est propter nos, scientes quia non Trinitatem crucifixam ab apostolis accepistis, neque Patrem, neque Spiritum sanctum, nisi carnem Christi, Filium Dei unigenitum solum, Igitur fugite ab hujus communione sacrilega, et ero vester socius, atque communicator, et vos quoque mei, peste dolosa a vestra rectitudine procul expulsa: custodite, Christi discipuli, mei autem filii, traditiones quas a sacris voluminibus accepistis.

« Explicit epistola papae Felicis ad Petrum Antiochenum damnans eum: quae epistola ante damnationem Acacii quantum ejus textus indicat comprehenditur scripta; sed quia cum aliorum litteris ad eumdem Petrum directis in Graeco volumine reperimus de Latino translatas, quas nunc iterum de Graeco in Latinum necessitate compulsi transferentes descripsimus propter haereticorum insidias, et supradictis epistolis ejusdem papae connectimus. »

EPISTOLA V. AD ZENONEM IMPERATOREM.[recensere]

Nuntiat imperatori Petrum Fullonem synodali judicio sententia anathematis condemnatum, ideoque ab ejus communione abstinendum esse. Hortatur eumdem imperatorem ut Petrum depositum ex Antiochena Ecclesia expellat.

Gloriosissimo ac serenissimo filio Zenoni Augusto Felix episcopus in Domino salutem.

Convenit clementiae tuae rerum ordinem nuntiare gestarum pro tranquillitate imperii serenitatis tuae, et oro suscipias precem meam ac si ipse praesens essem, benignis auribus tuis, ut Christianissimus imperator; et nequaquam arbitretur pietas tua illum puro nos corde diligere, quicunque te pacem cum Deo habere non vult. Quoniam vero fideli mente credidisti, nec ambigis et temporalis solii potestatem, et aeternae vitae retributionem superno ex momento pendere, per nostram etiam parvitatem dignare suscipere venerabilem ac divinam beatissimi Petri confessionem, apostolorum scilicet principis, cui et regni claves a Salvatore traditae sunt, qui etiam praeparabit Christianissimo imperio vestro locum in coelo cum sanctis angelis; quique immutabilem et immaculatam fidem in Dominum nostrum Jesum Christum, Dei Filium unigenitum, primus exponens, a Salvatore ipso beatus est dictus. Nam cum ipse dixisset ad Dominum, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI), ab ipso audire meruit, Beatus es, Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est: et super ista confessione aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Ibidem). Cum ergo Salvator dixerit quod portae inferi non praevalebunt adversus ipsius Eccelesiam, ut ab ea ipsius denominationem tollant, quae dicitur Christus Jesus, et Dei omnipotentis Filius; Petrus primogenitus diaboli filius, et qui sanctae Antiochenae Ecclesiae indignissime se ingessit, sanctamque sedem pontificatus Ignatii martyris polluit, qui Petri dextra episcopus ordinatus est, Eustathiique confessoris ac praesidentis trecentorum decem et octo Patrum qui in Nicaea convenerunt, ausus est dicere non oportere Christum etiam Dei Filium nominare secundum divinam Salvatoris sanctionem et traditionem divinarum Scripturarum, Patrumque expositionem; sed unum de Trinitate passionem pro nobis pertulisse in substantia deitatis, juxta Arii, Apollinaris, Eunomiique blasphemiam, volens hac voce evacuare salutarem Domini incarnationem, secundum quam Christus et passionem subiit. Dicitur autem et unus ex nobis, ut qui Abrahae semen apprehendit (Hebr. II); augere quoque deorum pluralitatem nititur. Quippe sensus ejus tres introducit deos, unum mortuum, et duos viventes. Solvit etiam consubstantialis nomen sacrasque abjicit synodos, Nicaenam, Constantinopolitanam, et Chalcedonensem; sanctam quoque Mariam Virginem nequaquam admittere deprehenditur. Si enim non ex ea incarnatum Verbum homo factum est, quae necessitas virginis? et quare ad eam dixisset Gabriel: Quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei; et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus (Luc. II)? Post haec autem omnia impia et blasphemiae suae praesumpta, et depravationem trisagiae deprecationis, cum illi addere voluit, Qui crucifixus est pro nobis, multa inconvenientia effecit. Multumque a nobis et in Christo dilectis fratribus nostris qui in Oriente sunt, et a venerabili Acacio vestrae regalis et a Deo amatae civitatis archiepiscopo admonitus, converti noluit. Quapropter nunc sancta Dei Ecclesia maternis te vocibus, utpote excellentem ipsius filium, alloqui non cessat: O a Christo amate imperator, meae venerabilitatis vinculum, in quo multitudines fidelium circumstringuntur, dissolvi non permittas; Domini autem Christi et unigeniti Filii Dei laudationem transgredi non permittas, et quae vestram civitatem periclitantem salvavit: sed tanquam angelorum traditionem indepravatam conserva. Petrum Arianae superstitionis sequacem, ab Ecclesia Antiochena expelle. Qua ex causa Petrus scindit vestem meam desuper contextam (Matth. XVI)? Deus et Pater mandavit principi apostolorum quid vocarent Filium. Ejus unigenitus Filius in confessione primi apostolorum fundavit me, sanctus Spiritus quotidie testatus mihi, dicens: Non judica te scire aliquid, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (Joan. XIX). Si autem inimici, increduli, insidiatores, qui extra vitem sunt, et qui unigenitum Filium Dei mactaverunt, lapidaverunt, vestem illius non diviserunt et Petrus fidei meae vestem dirupit? Portae inferi non praevalebunt adversus me (Matth. XIX), et Petrus tentat muros meos demoliri? Ego, piissime imperator, te de imperio expulsum rursus introduxi, et malignos ac inobedientes meis divinis dogmatibus dedi pro sepultura tua, viamque potentiae aperui ante te, inimicos tuos percussi una cum iniquo eorum dogmate, antiquam potentiam exquisivi tibi a Deo in altis regnante, ex quo et regnante sumpsisti. Respice ad praedecessorem tuum piissimum imperatorem Marcianum, et illius fidem libenter amplectere: haereticam tyrannidem Petri quam citissime eradica, Valentini et Eutychetis discipulum expelle a civitate simul et ecclesiastico regimine, et a dignitate hierarchica dejectum esse sancito. Conspice, sanctissime fili et imperator invictissime, qualis in Chalcedonensi synodo indubitabilis defensio facta fuit, et quibus expugnavit Aeschinum [ juxta Graec., quae vindicta in hostem tuum]; et divulgationes haereticae doctrinae Petri expedias. Haec legat sancta Dei apostolica et catholica Ecclesia, ut ab ipsa propter praedictas causas depositum, ad communionem non suscipias: sed per divinos apices vestrae serenitatis ab Antiochiae confinio propellite. Pro ipso autem constituite virum operibus sacerdotium ornantem, custodemque diligentem sanctae Chalcedonensis synodi, et eorum quae in ea firmata sunt. Omnipotens Deus custodiat vestram potentiam in pace semper.

V=[recensere]

Πρέθει τῇ σῇ φιλανθρωπίᾳ ταῦτα ἃ πρέπει τῶν πραγμάτων ἀπαγγεῖλαι τάξει, ἅπερ καὶ ἀφῆκεν ἀπαγγεῖλαι εἰς ὠφέλειαν τοῦ τῆς σῆς γαλήνότητος κράτους· καὶ καθάπερ ὡς ἐγγὺς τυγχάνων, παρακαλῶ τὴν ἐμὴν ἱκετηρίαν δέξασθαι ταῖς φιλαγάθαις ὑμῶν ἀκοαῖς, ὡς Χριστιανικώτατος ὢν βασιλεύς· μηδαμῶς τε ἡ σὴ εὐσέβεια διανοηθείη ἕτερόν τινα μετὰ καθαρᾶς τῆς διανοίας ἡμᾶς ἀγαπᾷν, πλὴν ἐκείνου τοῦ βουλομένου σε μετὰ τοῦ Θεοῦ τὴν εἰρήνην ἔχειν. Ἐπειδήπερ ἐκ πιστῆς ὡρμημένος τῆς διανοίας, οὐκ ἀμφισβητεῖς τοῦ προσκαίρου θρόνου τὴν ἐξουσίαν, καὶ τῆς αἰωνίου ζωῆς τὴν ἀντίδοσιν ἐκ τῆς ἄνωθεν ῥοφῆς ἠρτῆσθαι, διὰ τε τῆς ἡμῶν βραχύτητος δέξασθαι καταξίωσον τὴν σεπτὴν, καὶ θεόφραστον ὁμολογίαν τοῦ μακαριωτάτου Πέτρου, τοῦ πρωτοστάτου τῶν ἀποστόλων, ὃς καὶ τὰς τῆς βασιλείας κλεῖς ὑπὸ τοῦ Σωτῆρος πιστευθεὶς, προευτρεπίσει τῇ φιλοχρίστῳ ὑμῶν βασιλείᾳ τὴν ἐν ὑψίστοις μετὰ ἀγγέλων διαγωγήν· ὃς καὶ τὴν ἀπαράλλακτον, καὶ ἀμώμητον πίστιν εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, καὶ μονογενῆ τοῦ Θεοῦ Υἱὸν, πρῶτος ἐκθέμενος, ἐμακαρίσθη ὑπ' αὐτοῦ τοῦ Σωτῆρος. Εἰπόντος γὰρ αὐτοῦ πρὸς τὸν Κύριον· Ὅτι σὺ εἶ ὁ Χριστὸς ὁ Υἱὸς τοῦ Θεοῦ τοῦ ζῶντος ( Ματθ. XVI), ἀκήκοε παρ' αὐτοῦ· Μακάριος εἶ, Σίμων Βὰρ Ἰωνᾶ, ὅτι σὰρξ καὶ αἷμα οὐκ ἀπεκάλυψέ σοι, ἀλλ' ὁ Πατήρ μου, ὁ ἐν τοῖς οὐρανοῖς· καὶ ἐπὶ ταυτῇ σου τῇ ὁμολογίᾳ οἰκοδομήσω μου τὴν Ἐκκλησίαν, καὶ πύλαι ᾅδου οὐ κατισχύσουσιν αὐτῆς (Ibid.). Τοῦ οὖν Σωτῆρος φήσαντος, ὅτι πύλαι ᾅδου οὐ κατισχύσουσι τῆς αὐτοῦ Ἐκκλησίας, τοῦ ἐξᾶραι ἀπ' αὐτῆς τὴν αὐτοῦ ἐπωνυμίαν, ἥτις εἴρηται, Χριστὸς Ἱησοῦς, καὶ Θεοῦ παντοκράτορος Υἱὸς· Πέτρος ὁ πρωτότοκος υἱὸς τοῦ διαβόλου, ὁ ἀναξίως εἰσπηδήσας τῇ Ἀντιοχέων ἁγίᾳ τοῦ Θεοῦ ἐκκλησίᾳ, καὶ μιάνας τὸν τῆς ἀρχιερωσύνης θρόνον Ἰγνατίου τοῦ μάρτυρος, ὃς τῇ δεξιᾷ Πέτρου τὴν ἀρχιερωσύνην ἐδέξατο, καὶ Εὐσταθίου τοῦ ὁμολογητοῦ, καὶ προέδρου τῶν τιη' ἁγίων πατέρων, τῶν ἐν Νικαίᾳ ἀθροισθέντων, λὲγειν ἐτόλμησεν, ὅτι οὐ δεῖ τὸν Χριστὸν, καὶ Υἱὸν τοῦ Θεοῦ ὀνομάζειν, κατὰ τὴν θείαν τοῦ Σωτῆρος νομοθεσίαν, καὶ τὴν τῶν θείων Γραφῶν παράδοσιν, καὶ ἔκθεσιν τῶν πατέρων· ἀλλὰ τὸν ἕνα τῆς Τριάδος τὸ πάθος τὸ ὑπὲρ ἡμῶν ὑπομεῖναι, εἰς τὴν τῆς θεότητος οὐσίαν, κατὰ τὴν τοῦ Ἀρείου, καὶ Απολλιναρίου, καὶ Εὐνομίου παράδοσιν· βουλόμενος διὰ τῆς τοιαύτης φωνῆς ἀθετῆσαι μὴν τὴν σωτήριον ἐνανθρώπησιν, καθ' ἣν ὁ Χριστὸς καὶ τὸ πάθος ὐπέμεινε. Λέγεται δὲ καὶ εἷς ἐξ ἡμῶν, ὡς τοῦ σπέρματος Ἁβραὰμ ἐπιλαβόμενος ( Ἐβρ. II): ἐπαυξῆσαι δὲ καὶ τὴν πολυθεΐαν. Ὁ γὰρ νοῦς τοῦ λόγου τρεῖς Θεοὺς παρεισάγει, ἕνα τεθνεῶτα, καὶ δύο ζῶντας, λύει δὲ καὶ τὸ ὁμοούσιον, καὶ τὰς ἁγίας συνόδους ἐξωθεῖται, τὴν τε ἐν Νικαίᾳ, καὶ ἐν Κωνσταντινουπόλει, καὶ ἐν Χαλκηδόνι· ἀλλὰ καὶ τὴν ἀγίαν Παρθένον Μαρίαν μὴ προσδεχὸμενος εὑρεθήσεται· εἰ γὰρ μὴ ἐξ αὐτῆς ὁ Λόγος σαρκωθεὶς ἐνηνθρώπησε, τίς χρεία τῆς παρθένου; διὰ τί δὲ ὁ Γαβριὴλ ἔλεγε πρὸς αὐτὴν, Τὸ γενόμενον ἐκ σοῦ ἅγιον, κληθήσεται Υἱὸς Θεοῦ, καὶ δώσει αὐτῷ ὀ Κύριος ὁ Θεὸς τὸν θρόνον Δαβὶδ τοῦ πατρὸς αὐτοῦ ( Λούκ. I); Ἐπὶ πᾶσι δὲ τούτοις τοῖς ἀσεβέσι, καὶ βλασφήμοις αὐτοῦ τολμήμασι, καὶ τὴν τρισάγιον λιτὴν νοθεῦσαι βουληθεὶς, διὰ τοῦ ἐνθέσθαι ἐν αὐτῇ, « Ὁ σταυρωθεὶς δι' ἡμᾶς, » μυρία ἄτοπα εἰργάσατο· καὶ πολλὰ παρ' ἡμῶν, καὶ τῆς ἐν Χριστῷ ἀδελφότητος ἡμῶν τε, καὶ τῶν ἐν τῇ Ἀνατολῇ, καὶ τοῦ θεοσεβεστάτου ἀρχιεπισκόπου Ἀκακίου τῆς παρ' ὑμῶν βασιλευομένης, καὶ φιλοχρίστου πόλεως, παραινεθεὶς, ἐπιστρέψαι οὐκ ἠβουλήθη· καὶ διὰ τοῦτο νῦν ἡ ἁγία τοῦ Θεοῦ ἐκκλησία, ταῖς μητρικαῖς αὐτῆς φωναῖς, ὡς πρὸς τὸν ἔξοχον αὐτῆς υἱὸν πθγγομένη οὐ παύεται· Ὦ φιλόχριστε βασιλεῦ, τῆς ἐμῆς τιμιότητος τὸν δεσμὸν, ἐν ᾧ περισφίγγονται τὰ πλήθη τῶν πιστῶν, μὴ συγχωρήσῇς διαλυθῆναι· τὴν τοῦ Δεσπότου Χριστοῦ, καὶ μονογενοῦς Υἱοῦ τοῦ Θεοῦ ἐπωνυμίαν μὴ συγχωρήσῃς παραβιασθῆναι· τὴν τρισάγιον ὑμνῳδίαν, ἥτις καὶ τὴν ὑμετέραν πόλιν διέσωσε κινδυνεύουσαν, ὡς ἀγγέλων παράδδοσιν, ἀνόθευτον διαφύλαξον. Πέτρον τὸν τῇ Ἀρειανικῇ θρησκείᾳ ἐπακολουθήσαντα, τῆς τῶν Ἀντιοχέων ἐκκλησίας ἀπέλασον· τίνος ἕνεκα Πέτρος τὴν ἐμὴν πίστιν ἀθετήσας, ῥηγνύει τοῦ κόσμου τὴν σύνεσιν; τίνος ἕνεκα Πέτρος ῤηγνύει τὸν χιτῶνά μου τὸν ἄνωθεν ὑφαντόν ( Ματθ. XVI); Ὁ Θεὸς καὶ Πατὴρ ἐνετείλατο τῷ κορυφαίῳ, τί δέοι καλεῖσθαι τὸν αὐτοῦ Υἱόν. Ὁ μονογενὴς Υἱὸς ἐν τῇ ὁμολογίᾳ τοῦ κορυφαίου τῶν ἀποστόλων ἐθεμελίωσέ με. Τὸ ἅγιον Πνεῦμα ἐφ' ἑκάστης διαμαρτύρεταί μοι, λέγων· Μὴ κρίνῃς εἰδέναι τι, εἰ μὴ Ἰησοῦν Χριστὸιν, καὶ τοῦτον ἐσταυρωμένον ( Ἰωάν XIX). Οἱ ἐχθροὶ ἀπειθεῖς, οἱ ἐπίβουλοι, οἱ ἔξω τοῦ ἀμπελῶνος, τὸν μονογενῆ Θεοῦ Υἱὸν σφαγιάσαντες, καὶ λιθοβολήσαντες, καὶ τῷ ξύλῳ τοῦ σταυροῦ προσπήξαντες, οὐ διεῖλον τὸν αὐτοῦ χιτῶνα· καὶ Πέτρος τῆς πίστεώς μου τὸν χιτῶνα διαῤῥήξει; αἱ τοῦ ᾅδου πύλαι οὐκ ἴσχυσαν κατ' ἐμοῦ ( Ματθ. XIX), καὶ Πέτρος πειρᾶται τὸ τεῖχός μου καταβαλεῖν· ἐγὼ, εὐσεβέστατε βασιλεῦ, ὠθησθέντα σε τῆς βασιλείας ταύτης ἐπανήγαγον, καὶ τοὺς πονηροὺς, καὶ ἀπειθεῖς τῶν ἐν ἐμοὶ θείων δογμάτων δέδωκα ἀντὶ ταφῆς σου, δυνάμεώς τε ὁδὸν ἠνὲωξα ἔμπροσθέν σου· τοὺς σοὺς ἐχθροὺς καταβέβληκα μετὰ τοῦ ἀθεμίτου αὐτῶν δόγματος. Τὸ ἀρχαῖον κράτος ἐξητησάμην σοι παρὰ τοῦ ἐν ὑψίστοις βασιλεύοντος Θεοῦ, ἐξ οὗ καὶ τὸ βασιλεύειν εἴληφας. Ἀπόβλεψον εἰς τὸν προηγησάμενόν σου εὐσεβέστατον βασιλέα Μαρκιανὸν, καὶ τὴν ἐκείνου πίστιν ἀσμένως ἀσπάζου. Τὴν αἱρετικὴν Πέτρου τυραννίδα διὰ τάχους ἐκρίζωσον· τοῦ Οὐαλεντίνου, καὶ Εὐτυχέως μαθητὴν ἀποδίωξον τῆς ἀκροπόλεως, καὶ τῆς ἐκκλησιαστικῆς διοικήσεως, ἅμα τοῦ ἱερατικοῦ ἀξιώματος κατενεχθῆναι θεσπίσατε. Θεώρησον, ὦ γνησιώτατε υἱὲ, καὶ ἀήττητε βασιλεῦ, ὁποία τῇ ἐν Χαλκηδόνι συνόδῳ ἀναμφισβήτητος ἐκδίκησις γέγονε, καὶ τοῦ σοῦ πολεμίου ἐκδίκησις· καὶ τῆς αἱρετικῆς διδασκαλίας Πέτρου τοὺς δήμους ἐκλύτρωσον. Ταῦτα πρεσβεύει ἡ ἁγία τοῦ θεοῦ καθολικὴ καὶ ἀποστολικὴ ἐκκλησία, ἵνα τὸν ὑπ' αὐτῆς καθαιρεθέντα διὰ τὰς εἰρημένας αἰτίας, εἰς κοινωνίαν τοῦ λοιποῦ μὴ προσδέξησθε, ἀλλὰ διὰ θείων ὑμῶν συλλαβῶν τῆς Ἀντιοχέων πόλεως μεθόριον γένεσθαι παρασκευάσητε, ἀντ' αὐτοῦ δὲ καταστῆσαι ἄνδρα ἔργοις τὴν ἱερωσύνην κοσμοῦντα, φύλακά τε ἀκριβῆ τῆς ἐν Χαλκηδόνι ἁγίας συνόδου, καὶ τῶν ἐν αὐτῇ βεβαιωθέντων. Ὁ παντοκράτωρ θεὸς διαφυλάξοι τὸ ὑμέτερον κράτος ἐν εἰρήνῃ διαπαντός.

EPISTOLA VI. AD ACACIUM.[recensere]

Acacium munere sacerdotali et fidelium communione privat.

Felix episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romae, Acacio.

Multarum transgressionum reperiris obnoxius, et in venerabilis concilii Nicaeni contumelia saepe versatus, alienarum tibi provinciarum jura temerarie vindicasti. Haereticos [ supple et] pervasores, atque ab haereticis ordinatos, et quos ipse damnaveras, atque ab apostolica institisti [ id est, petisti] sede damnari, non modo communioni tuae recipiendos putasti, verum etiam aliis Ecclesiis, quod nec de catholicis fieri poterat praesidere fecisti; autem [ lege atque] etiam honoribus, quos non merebantur, auxisti. Testatur hoc Joannes, quem a catholicis Apameae non receptum, pulsumque de Antiochia, Tyriis perfecisti [ Forte leg. praefecisti]: et Humerius, tunc de diaconio dejectus, atque Christiani nominis appellatione privatus, a te etiam in presbyterii provectus officium. Et quasi haec minora tibi viderentur, in ipsam doctrinae apostolicae veritatem ausu superbiae tuae [ lege ausus tuos et superbiam] tetendisti: ut Petrus, quem damnatum a sanctae memoriae decessore meo ipse retuleras, sicut testantur annexa, beati evangelistae Marci sedem te connivente ( lege jubente], rursus invaderet, et fugatis orthodoxis episcopis et clericis, sui procul dubio similes ordinaret; pulsoque eo qui illic fuerat regulariter constitutus, captivam teneret Ecclesiam. Cujus tibi adeo grata persona est, et ministri ejus accepti [ lege ministerium ejus acceptum], ut episcopos et clericos plurimos orthodoxos, nunc [ lege tunc] Constantinopolim venientes, detegaris affligere, et apocrisarios ejus confovere, atque anathematizantem eumdem Petrum Chalcedonensis decreta concilii, et violantem sanctae memoriae Timothei sepulturam, sicut ad nos certiores nunc quoque nuntii detulerunt, per Misenum et Vitalem credideris [ lege crederes] excusandum: nec eum laudare desieris [ lege desineres], et multis efferre praeconiis, ita ut damnationem ipsius, quam ante retuleras, veram non fuisse jactaris [ lege jactares]. Tantum autem perseveras in hominis defensione perversi, ut quondam episcopos, nunc vero honore et communione privatos, Vitalem atque Misenum, quos ad ejus expulsionem specialiter miseramus, sublatis chartis, custodiae passus fueris mancipari; et ad processionem quae tibi cum haereticis habetur, exinde productos, sicut eorum professione [ lege professionibus] patefactum est, ad haereticorum tuamque communionem, contempta, quae vel gentium jure servari debuit, legatione, pertraxeris, praemiisque corruperis, et in laesionem beati Petri apostoli, a cujus sede profecti fuerant, non solum inefficaces redire feceris, sed etiam impugnatores omnium quae fuerant mandata, monstraris. In quorum deceptione tuam nequitiam prodidisti, et ad libellum [ lege a libello] fratris et coepiscopi mei Joannis, qui te gravissimis objectionibus impetivit, in apostolica sede secundum canones respondere diffidens, objecta firmasti. Felicem quoque defensorem fidelissimum nobis, necessitate faciente serius subsecutum, indignum tuis censuisti oculis. Eos quoque tecum litteris tuis communicare testatus es, quos constat haereticos. Quid enim sunt aliud, qui post obitum sanctae memoriae Timothei ad Ecclesiam sub Petro redeunt, vel qui se ex catholicis eidem tradiderunt, nisi quod Petrus ab universa Ecclesia, atque a te fuerat judicatus? Habe ergo cum his, quos libenter amplecteris, portionem ex sententia praesenti, quam per tuae tibi direximus Ecclesiae defensorem: sacerdotali honore, et communione catholica, nec non etiam a fidelium numero segregatus, sublatum tibi nomen et munus ministerii sacerdotalis agnosce, sancti Spiritus judicio et apostolica [ supple per nos] auctoritate damnatus, nunquamque [ lege nec jam unquam] anathematis vinculis exuendus. Caelius Felix episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romae subscripsi. Data V calend. Augusti (an. Christi 484), Venantio viro clarissimo consule. Simul 67 episcopi absque papa subscripserunt.

EPISTOLA VII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS.[recensere]

Statuit quomodo qui rebaptizati sunt ad Ecclesiam catholicam admitti debeant. I. Rebaptizatus per poenitentiam recipiatur. II. Episcopus, presbyter, diaconus, si rebaptizatus fuerit, laicam communionem accipiat in mortem. III. Clericus, monachus, puella Dei, laicus, si rebaptizatus fuerit, Nicaeni concilii sententia teneat. IV. Aetatiores utroque sexu per manus impositionem transeant. V. Qui rebaptizatus fuerit in clero non recipiatur. VI. Poenitentem alterius episcopus non absolvat nec accipiat.

Dilectissimis in Christo Jesu fratribus, universis episcopis per diversas provincias constitutis.

Qualiter in Africanis regionibus astutia diaboli saevierit in populum Christianum, atque id in multiplici deceptione proruperit, ut non modo vulgus incautum, sed ipsos quoque in mortis profunda demerserit sacerdotes, nullus non orbis gemuit, nulla terra nescivit. Unde in gravi [ lege grandi] moerore positi, dissimulare non possumus pereuntium atque a nobis exigendarum discrimen animarum. Quapropter competens adhibenda est talibus medicina [ lege medela] vulneribus, ne immatura curandi facilitas mortifera captis peste nihil prosit, sed segnius tracta pernicies, reatu non legitimae curationis involvat pariter saucios et medentes.

Imprimis itaque venientis ad vos et remedium postulantis, sollicite discutienda est professio et persona decepti, ut medela possit congruens exhiberi. Et qui satisfacturus Deo per poenitentiam, se rebaptizatum legitime doluerit; utrum ad hoc facinus concurrerit [ lege cucurrerit, vel occurrerit], an impulsus accesserit, requiratur: sciens quod se decipiat ipse, qui fallit (I Petr. V), nihilque per nostram facilitatem tribunalis excelsi judicio derogari, cui illa sunt rata [ lege recta], quae pia, quae vera, quae justa sunt; et aliter necessitatis, aliter tractanda est ratio voluntatis. Deterior est autem causa illius, qui forte pretio sollicitatus est ut periret. Nihil enim intentatum relinquit inimicus, cui ne de sua liceat gaudere captura, succurrendum est irretitis; et contendendus [ lege conterendus est] venantis laqueus, infucatum lamentantibus tam justitiae moderatione quam compunctione pietatis ad aulam quam reliquerant sit regressus. Nec pudeat forsitan aut pigeat indictis jejuniorum gemituumque temporibus obedire, aut aliis observantiae salubrioris obtemperare praeceptis: quia humilibus datur gratia, non superbis. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus quisquis in Christo fieri quaerit erectus, et per dispositionis nostrae ministerium, quod vestram sequi convenit caritatem, nec alicui fas est velle vel posse transcendere causas ejus, qui contra apostolicam doctrinam, ad iterationem se baptismatis nimis infaustam dedidit; vel ejus qui aliquibus argumentis excusandum callide proprium putaverit esse consensum, sacerdotali vigore, et humanitate tractemus, ut in eis fides, quae nisi est una, jam nulla est, adjutorio Domini Judicis, ad salutem sine nostrae operationis offensione reparetur: quia cum peccatoris a nobis satisfactio protrahitur, non praeter laudem nostram atque laetitiam, mens ejus ad veniam purgatior invenitur. Et ideo memineritis, hanc super his nos habere sententiam, ut servata discretione peccantium, non eadem cuncti qui lapsi sunt, lance pensentur: quoniam majoris castigationis exigendus est usura [usuras], cui domus Domini commissa fuerit disciplina.

Ut ergo ab Ecclesiae summitatibus inchoemus, eos quos episcopos, presbyteros, vel diaconos fuisse constiterit, et seu optantes forsitan, seu coactos lavacri illius unici salutarisque claruerit fecisse jacturam, et Christum, quem non solum dono regenerationis, verum etiam gratia percepti honoris induerant, exuisse, cum constet neminem ad secundam tinctionem venire potuisse, nisi se palam Christianum negaverit, et professus fuerit se esse paganum. Quod cum generaliter sit in omnibus exsecrandum, multo magis in episcopis, presbyteris, diaconibus auditu saltem dictuque probatur horrendum. Sed quia idem Dominus atque Salvator clementissimus est, et neminem vult perire, usque ad exitus sui diem, in poenitentia (si resipiscunt) jacere conveniet; nec orationi non modo fidelium, sed ne catechumenorum omnimodis interesse, quibus communio laica tantum in morte reddenda est. Quam rem diligentius explorare vel facere probatissimi sacerdotis cura debebit.

De clericis autem et monachis, aut puellis Dei, aut saecularibus, servari praecipimus hunc tenorem quem Nicaena synodus circa eos qui lapsi sunt vel fuerint servandum esse constituit; ut scilicet qui nulla necessitate, nullius rei timore aut periculo, se ut rebaptizentur haereticis impie dediderunt; si tamen eos ex corde poeniteat, tribus annis inter audientes sint; septem autem annis subjaceant inter poenitentes manibus sacerdotum, duobus autem annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed tantummodo saecularibus [ Lege popularibus] in oratione socientur. Nec confundatur Deo colla submittere, qui non eum timuit abnegare. Quod si, ut pote mortales, intra metas praescripti temporis coeperit vitae finis urgere, subveniendum est imploranti, et seu ab episcopo qui poenitentiam dederit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit, aut similiter a presbytero viaticum abeunti de saeculo non negetur.

Pueris autem quibus quod adhuc impuberes [ Lege imberbes], a pubertate vocabulum est, seu clericis, sive laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus impositione detentis, reddenda communio est; nec eorum exspectanda poenitentia quos excipit a coercitione censura. Quod est a nobis provide constitutum, ne hi quibus in terreni labe contagii plus minusve restat ad vitam, dum adhuc in poenitentia sunt, poenitenda committant [ Supple forte]. Quod si ante praefinitum poenitentiae tempus desperatus [ Lege despectus] a medicis, aut evidentibus mortis pressus indiciis, recepta quisquam communionis gratia convalescit; servemus in eo quod Nicaeni canones ordinaverunt, ut habeatur inter eos qui in oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eidem praestitutum. Nec catechumenos nostros, qui sub tali professione baptizati sunt, praetermittimus: quia non est causa dissimilis (sicut iidem sancti canones ordinaverunt) ejus qui quolibet modo Christum, quem semel confessus, abjurarit; tribus annis inter audientes sint, et postea cum catechumenis per manus impositionem communionis catholicae gratiam percepturi, exceptis sane tantummodo episcopis, presbyteris et diaconibus, quos solo mortis suae tempore reconciliandos esse jam diximus. Caeteros, id est, seu clericos, sive monachos, seu laicos, utriusque sexus personas, quos violentiae periculis coactos iterationem baptismatis subiisse constiterit, vel qui aliquo commento, cujus se facinoris piaculo dixerint non teneri, his poenitentiam per triennium durare decrevimus, et per manus impositionem ad societatem recipi eos sacramenti.

Illo per omnia custodito, ne ex eis unquam qui in qualibet aetate alibi quam in Ecclesia catholica aut baptizati, aut rebaptizati sunt, ad ecclesiasticam militiam prorsus non permittantur accedere. Quibus satis esse debeat quod in catholicorum numero sunt recepti: quoniam de suo ordine et communione videbitur ferre judicium quisquis hoc violaverit institutum, vel qui non removerit eum quem ex eis ad ministerium clericale obrepsisse cognoverit.

Curandum vero maxime, et omni cautela est providendum, ne quis fratrum coepiscoporumque nostrorum, aut etiam presbyterorum, in alterius civitate vel dioecesi poenitentem, vel sub manu positum sacerdotis, aut eum qui reconciliatum se esse dixerit, sine episcopi vel presbyteri testimonio et litteris, ad cujus pertinet parochiam, presbyter aut episcopus [ lege et litteris, aut in parochia presbyter aut episcopus] in civitate suspiciat. Quod si aliqua dissimulatione negligitur, culpa tangit etiam clerum [ lege clericum] qui in locis in quibus hoc minus curatum fuerit commoratur. His itaque rite dispositis, et ad Ecclesiarum vestrarum notitiam nostra deliberatione perlatis, parere vos convenit [ lege convenerat]: quibus, licet ad animarum reparationem nihil deesse videatur, tamen si cui novi aliquid, et quod praeterire nos potuit, fuerit revelatum, secundum beatum apostolum Paulum, tacente priore, fideliter [ lege fidenter] insinuet: quia Spiritus sanctus, ubi vult, spirat, maxime cum sua causa tractatur; nec nos pigebit audire, et si quae sunt omissa, non arroganter abnuere, sed rationabiliter ordinare. Deus custodiat vos, dilectissimi fratres. Data idibus Martii (an. Christi 488), Dynamio et Siphidio viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA VIII. AD ZENONEM EPISCOPUM[recensere]

Terentianum commendat.

Dilectissimo fratri Zenoni, Felix episcopus.

Filius meus vir clarissimus Terentianus ad Italiam dudum veniens, dilectionis tuae singularis exstitit praedicator, talemque te esse vulgavit, qui ita Christi gratia redundares, ut inter mundi turbines gubernator Ecclesiae praecipuus appareres. Quapropter, frater carissime, cum ad provinciam commearet, seduloque deposceret nostras ad dilectionem tuam litteras destinari, gratanter annuimus, qui et dignum Deo sermone complecti cuperemus antistitem, et per eum maxime vellemus id fieri, cujus nobis fuerat laudibus intimatus. Quamvis ergo sanctis operibus ex omni parte praedictam fraternitatem tuam vir praefatus astruxerit, multumque fiduciae de tua benevolentia jam teneret, tamen aequum est ut quod desiderabat magnopere consequatur; quatenus qui tuis olim gratus est animis, contemplatione nostri reddatur acceptior, simulque materna et sacerdotali consolatione foveatur, peregrinationisque praesidium pastorali pietate reperiat, ut vestrae dignitatis affectu appareat apud sinceritatem tuam, nostrum quoque non minimum salutantis valuisse colloquium. Deus te incolumen custodiat, frater carissime.

()

MONITUM PHILIPPI LABBEI IN SEQUENTEM BREVICULUM.

Anno 1631, opera et studio R. P. Jacobi Sirmondi τοῦ ἁγίας μνήμης prodiit in lucem appendix codicis Theodosiani novis constitutionibus cumulatior, cum epistolis aliquot veterum conciliorum, quas tomo II a pag. 1194 ad 1186 exhibuimus, necnon trium pontificum Romanorum Felicis III (cui praemisit breviculum Eutychianistarum sive gesta de nomine Acacii cum edicto sententiae ejusdem papae), Gelasii atque Vigilii. Nos ne quid desit amplissimae huic collectioni nostrae, eadem omnia in Luparea editione praetermissa, felicibus auspiciis, suis quaeque locis inserta, pro more collocabimus.

BREVICULUS HIST. EUTYCHIANISTARUM. Sive, GESTA DE NOMINE ACACII.

In causa fidei Christianae, cui ab exordio sui nunquam defuisse probantur inimici, nostro quidem saeculo, sed intervallo temporum, Nestorius et Eutyches non nova dogmata suae perversitatis, sed nomina prodiderunt. Nam Nestorius ante quinquaginta et octo fere annos, Photini et Pauli Samosateni secutus errorem, Oasitano exsilio meruit relegari, dicendo, sicut ab auctoribus suis didicit, Christum Dominum nostrum hominem tantummodo de Virgine Maria esse progenitum. Contra quem Eutyches, post annos non plurimos, aestimans disputandum, rectum tramitem tenere nesciens, offendit; et in Apollinaris est raptus insaniam, in haec verba prorumpens, quibus assereret Christum verum hominem non fuisse, nec in eo duas naturas esse credendas, sed unam tantummodo Dei Verbi, verumtamen incarnatam. Quam quidem non esse hominis perhibuit, sed humanam, ut similitudo magis humani corporis quam ipsa veritas suaderetur. Cum catholica fides verum Deum verumque hominem Christum Dei Filium esse fateatur, non unius naturae, sed unius essentiae atque personae. Cum ergo Eutychem istum, presbyterum et abbatem Constantinopolitanae civitatis, Eusebius Dorylitanus episcopus suadere talia reperisset, zelo fidei, quam etiam cum agens in rebus esset ostendit (ipse enim Nestorium quoque in tempore reprehendit in ecclesia res sacrilegas praedicantem), detulit ad Flavianum episcopum, et ad judicium provocavit. Dicta causa est. Cum partes suas Eutyches videret urgeri, per Chrysaphium spatarium Theodosii praesidium principis expetivit. Cujus praecepto Florentius vir illustris, exconsule, discussioni Eutychis abesse non potuit, et jam in praesentia ipsius convincitur Eutyches atque damnatur. Offenditur imperator, et in Ephesina civitate mandat synodum congregari. Adsunt fere CCCLX [CXL] episcopi, principibus Dioscero Alexandrino episcopo, Juvenali Hierosolymitano, Thalassio Caesariensi, Eustathio Berytensi, Eusebio Ancyritano, Basilio Isauriae. Interfuerunt etiam vicarii ab apostolica sede directi, Julius Puteolanus episcopus, Hilarus archidiaconus, quia presbyter Renatus in Delo insula morte praeventus est. Adfuit etiam Dulcitius notarius. In quo conventu repudiata est epistola papae Leonis dogmatica ad synodum Flavianumque directa, et penitus non permittitur recenseri. Tota die, id est VI idus Augusti, nihil aliud nisi quondam Nestorii damnati, id est prioris Ephesinae synodi gesta releguntur. Simul etiam discutitur, lectis omnibus chartis, judicium de Eutyche sanctae memoriae Flaviani. Interea cum Eutychis blasphemiae relegerentur, ab omnibus acclamatum est hanc esse veram fidem, hanc orthodoxam. Dejicitur contradicentibus vicariis Romanis Flavianus, et recipitur Eutyches. Damnatur etiam Eusebius episcopus accusator ejusdem presbyteri, tanquam Nestorianus, qui ante, dum adhuc esset laicus, Nestorii fuerat accusator. Ita enim nihil volunt isti Eutychianistae inter se esse atque Nestorium, ut quicunque apud eos Eutychianista non fuerit, Nestorianus prorsus habeatur: cum doctrina catholica uniat duas naturas in Christo, non dividat sicut Nestorius fecit. Et isti quidem reperiuntur deteriora garrire. Nam fidentissime dicunt rem ineptam, rem etiam stolidis exsecrandam, ante unitionem, id est incarnationem, duas dici debere naturas; post vero unam Dei Verbi tantum incarnatam: ut si dicamus aliquid cereatum, aut picatum, aut stagnatum [ lege stannatum], aut quolibet alio genere coloratum. Jam vero post diem tertium synodi qua dejectus est sanctae memoriae Flavianus, dejicitur etiam et domnus Antiochenus. Dioscorus repente discessit, solutusque conventus est. Ducitur in exsilium Flavianus apud Epipam, quae est civitas Lydiae, seu superveniente, seu ingesta morte defunctus est. Tunc temporis Anatolius quidam presbyter Alexandrinus apud Constantinopolim morabatur. Haec enim consuetudo praedictis est ut ad comitatum vicibus clerici dirigantur, ne quid forte causae vel necessitatis emergat. Fit ergo iste Anatolius Constantinopoli episcopus, homo partium Dioscori, Exempto anno moritur Theodosius imperator, Chrysaphius punitur, Marcianus factus est princeps. Laesam fidem graviter ferens indicit synodum apud Nicaeam, in qua et ipse et Pulcheria resedit, et omnis cum eo senatus et potestates. Quam synodum postea transtulit Chalcedona propter palatii vicinitatem. Conveniunt quingenti ? [630]? et ultra episcopi totius Orientis et Aegypti; Dioscorus exhibetur ut facti sui causa in concilio possit asserere. Interfuit etiam imperator ipse conventui; interfuit et senatus, et omnes judices, et omnes aulicae potestates. Eusebius ille Dorylitanus episcopus qui ante annum de exsilio fugiens Romam venerat, etiam et Chalcedonensi synodo interesse properavit. Accusat ipse Dioscorum, et alii Alexandrini. Quid multa? Damnatur Dioscorus, sanctae memoriae Flaviani corpus officiosissime Constantinopolim reportatur, apud Alexandriam Proterius catholicus fit sacerdos. Quidam Timotheus cui cognomen erat Aelurus, presbyter; et Petrus diaconus, qui episcopatum nunc Alexandrinae occupavit Ecclesiae, Dioscori sectatores, se ab Ecclesia Alexandrina separarunt. Quos cum Proterius episcopus suis monitis ad ministeria sua revocare non posset, utrumque damnavit. Mortuo principe Marciano, collectis turbis haereticorum, Timotheus et Petrus veniunt Alexandriam, et ordinatur ab haereticis Timotheus episcopus. Duo igitur apud Alexandriam episcopi esse coeperunt. Ante triduum Paschae, quo coena Domini celebratur, collecta multitudine perditorum occupatur ecclesia, ad quam se sanctae memoriae Proterius de more contulerat. Ibi supradicto die in baptisterio occiditur, laniatur, ejicitur, et funus ejus incenditur, cineresque ipsius sparguntur in ventos. Leo sumit imperium, ad quem tanti facinoris catholicorum querela pervenit. Contra quos haeretici supplicarunt; petentes ut Chalcedonensis synodus aboleretur; illi autem vindictam tanti sceleris spectabant. Considerans imperator nimis esse grave vexari tantos iterum sacerdotes, quorum plurimos aut aetas, aut infirmitas, aut etiam paupertas hunc laborem subire prohibebat, dirigit magistrianos per totum Orientem: dirigit etiam Anatolius episcopus Constantinopolitanus Asclepiadem diaconum suum. Per quos et omnes illi episcopi qui Chalcedona fuerant congregati, quid Alexandriae factum fuisset agnoscunt; interrogatique cum suis provincialibus episcopis rescribunt, Chalcedonensem synodum usque ad sanguinem esse defendendam, quia non alteram fidem statuit quam synodus Nicaena. Timotheum non solum episcopum non haberi, sed etiam Christiani appellatione privari. Quo deposito, fit alter Timotheus catholicus episcopus Alexandriae. Vix Timotheus haereticus depellitur, fugit Petrus, mittitur in exsilium Timotheus Chersona, qui locus est in Ponto abditus. Quandiu vixit imperator Leo, vixit Timotheus episcopus Alexandriae cum quiete. Sed cum Basiliscus occupasset imperium, damnare coepit Chalcedonensem synodum, et catholicos persequi. Tunc denique Timotheus ille damnatus accepta libertate venit Constantinopolim, et damnatos haereticos locis suis reddidit. Vadit Alexandriam, fugit Timotheus catholicus, et in monasterio latet. Petrus ille iterum se junxit Timotheo, cum quo fuerat ante damnatus. Redit Zeno imperator ad regnum, Basiliscus opprimitur. Mittitur Alexandriam, ut pulso pervasore Timotheus catholicus redderetur Ecclesiae. Sed Timotheo damnato morte praevento, Petrus consors ipsius ab uno haeretico Alexandrinis episcopus ordinatur. Quem nihilominus dejici jussit Christianissimus imperator, et reduci Timotheum catholicum, sicut Acacii Constantinopolitani litteris continetur. Cum plurimi, seu clerici, seu monachi, seu saecularis vitae homines ad communionem catholici episcopi Timothei nollent penitus convenire, diversis sacris terruit universos clementissimus imperator. Scripsit ad papam Simplicium Timotheus (dicens Petrum olim in diaconio esse damnatum, nunc etiam Christiana societate semotum: mandans per Esaiam episcopum), rogans ut scriberetur imperatori de Petro, qui latebat in Alexandrina civitate, et insidiabatur Ecclesiae, ut, ad longinquum deportaretur exsilium. Per ferme triennium sanctae memoriae papa Simplicius non desiit scribendo ad Acacium episcopum, ut ageret cum imperatore, et fieret de Petro quod Timotheus episcopus postulabat. Scriptum est etiam principi, sed nunquam inde rescriptum est. Post omnia, Joannem presbyterum oeconomum suum Timotheus ad principem misit, rogans ut si quid humanitus sibi forte contingeret, juberet pietas ejus catholicum a catholicis ordinari. Ad cujus petita responsum est, et tam ipsi quam clericis scriptum: atque in iisdem sacris Joannes oeconomus multis laudibus praedicatur, ut jam pene omnibus Alexandrinus episcopalis putaretur officii candidatus. Defuncto isto Timotheo episcopo Joannes oeconomus catholicus a catholicis ordinatur episcopus. Qui cum de consuetudine majorum ad apostolicam sedem synodica (per Isidorum presbyterum et Petrum diaconum) scripta misisset, superveniente Uranio subadjuva, et contra Joannem jam episcopum sacra principis deferente, ab episcopatus illius confirmatione papa suspensus est. Et quia in iisdem sacris de restituendo Petro, quem ipse damnavit, fecerat mentionem, haec pars omnino est abnegata. Unde videtur clementissimus imperator offensus. Cum ergo sanctae memoriae papae Simplicii nihil toties ad Acacium directa, propter Alexandrinae Ecclesiae quietem, et catholicae fidei integritatem, scripta proficerent, supervenit idem sanctus Joannes episcopus, qui sicut decebat, ab apostolica sede susceptus est. Nam et priores ejus similiter Romanae Ecclesiae tempore persecutionis suffugium poposcerunt. Hujus adventus plenius universa patefecit. Cui dum Acacii scripta legeremus quae de Petro et Joanne Antiochenis miserat, excessus Acacii etiam in hac causa gravissimos deprehendit. Illo enim tempore quo de Petro Alexandrino damnato retulerat, non longe post etiam de Petro et Joanne scripserat. Petrum apud Constantinopolim monasterium gubernasse; sed hoc propter crimina derelicto, Antiochiam fugisse. Ibi pulso (Martyrio) catholico episcopo, per haereticos sedem ipsius occupasse; continuoque damnatum a Leone tunc principe ad Oasitanum exsilium esse directum. De quo lapsum Constantinopolim rediisse, ac dedisse fidem, quod nullas ulterius turbas facere prorsus auderet. Sed sicut superius dictum est, Basilisci temporibus a Timotheo illo damnato, qui Constantinopolim venerat, ad Antiochiam remissum fuisse, ut iterum illic episcopatum teneret. Quo facto, idem Petrus Joannem quemdam presbyterum, de quo Acacium diximus retulisse, ordinat Apamenis episcopum; a quibus non receptus venit Antiochiam, et Petrum episcopatus sui pellit auctorem et invadit ejus Ecclesiam. Quos iterum damnatos dicit Acacius, petens ab apostolica sede, ut si forte ad eam confugerent, nec visu dignos haberet; et si jam aliquam indulgentiam forsitan impetrassent, irritam esse debere, nec eorum poenitentiam recipiendam esse. Quod cum praefatus Joannes Alexandrinus episcopus relegisset, tacere non potuit, quod illum Joannem, quem Acacius damnaverat cum Petro, et sine remedio poenitentiae fecit ab apostolica sede damnari, post tot damnationes Tyriorum miserit Ecclesiae praesidere. Postquam ergo non solum nihil profecisse litteras decessoris sui sanctus Felix papa cognovit, et ludibria quaedam Acacio fieri in eversionem totius ecclesiasticae disciplinae, electis Vitale episcopo Troentinate ex Picena regione, et Miseno Cumanae Ecclesiae episcopo ex regione Campaniae, sub hac instructione direxit, ut Petrus de Alexandrina pelleretur Ecclesia, et ut libello sancti Joannis episcopi Alexandrini responderet Acacius, atque ipsi denuntiaretur Acacio, ut anathema diceret Petro. Qui quamvis hostili more detrusi in custodiam chartas amiserint, tamen perfidis haereticis atque damnatis accommodare non debuerant, quae sola negari potuit, voluntatem. Non solum ergo non egerunt quae jussa sunt, aut quae expedire poterant; sed etiam haereticis communicaverunt, confirmationem Petri episcopatus, ad quem pellendum missi fuerant, deferentes, atque contumelias in episcopum Joannem Acacio dirigente portantes. Quibus rebus habita synodo commotus beatissimus papa, Vitalem et Misenum ab officio et communione suspendit, Acaciumque damnavit. Cujus audacia deteriora committens, etiam Petrum Antiochenum, ejecto catholico Calendione, quem ipse ordinaverat, ad Antiochenam misit Ecclesiam.

ADDITAMENTUM EX TERTIA EDITIONE DESUMPTUM.

Postquam Joannes supervenit episcopus, quem Romana suscepit Ecclesia, sanctus papa Felix legationem (ut dictum est) sicut oportuit ordinavit, quae apud praedictos omnes quidquid est hostilitatis experta est. Nam detrusa in custodiam praedictis chartis, cum grandi vix remeavit opprobrio, episcopatum Petri, ad quem expellendum missa fuerat confirmatum reportans, quem Romana anathematizarat Ecclesia. Ita Felix papa episcopis per Aegyptum, Thebaidem, Libyam et Pentapolim constitutis post alia; Petrus vero, qui se ab Ecclesiae unitate sub beatae recordationis Proterio separavit, et in mortem ipsius parricidae Timotheo ad persequendos se junxit orthodoxos, nulla tanti nominis, aut honoris permittimus societate laetari, quanto in creatoribus propriis non dissimilibus ipso sui exordio caducum, quod se aestimat reperitur. Est ergo praefatus cunctis anathema, nec ab Ecclesia catholica credatur unquam recipi, qui post cohortationem saepissimam et per tot annorum spatia in perversitate propria perseverans, locum satisfactionis amisit.

EDICTUM SENTENTIAE FELICIS PAPAE PROPTER ACACII EPISCOPI CP. DAMNATIONEM.

Acacius, qui secundo a nobis admonitus statutorum salubrium non destitit esse contemptor, meque in meis credidit carcerizandum, hunc Deus, coelitus prolata sententia, de sacerdotio fecit extorrem. Ergo si quis episcopus, clericus, monachus, laicus, post hanc denuntiationem eidem communicaverit, anathema sit, sancto Spiritu exsequente.

EPISTOLA IX. FELICIS III PAPAE AD ZENONEM IMPERATOREM.[recensere]

Conqueritur de violatis ab eo legatis, suadetque ut acquiescat damnationi Petri Alexandrini et Acacii.

Felix Zenoni Augusto.

Quoniam pietas tua, licet profusiore pagina ad mea scripta responderit, suis auribus diligentius intimatam fastidio dignam credidit veritatem: curandum mihi fuit, ut breviter quae non vultis latius publicari definita concluderem. Itaque officiositate praemissa timere me fateor regno vestro pariter et saluti. Siquidem contra divinam reverentiam probabitur, ut beati apostoli Petri directa legatio, sicut ejus confessio patefecit, tanquam in captivitate redacta teneretur, et chartis quas bajulabat violenter ablatis, ad communicandum haereticis, hoc est apocrisiariis Alexandrini Petri, adversum quem ierat, de custodia sit producta. Quapropter (Nicolaus I papa, epist. 9) Vitalem quidem et Misenum, cur vel impulsi ad ista consenserint, honore simul et communione apostolica censura privavit. Sed (Ibid.) cum apud barbaras etiam nationes, atque ipsius Deitatis ignaras, pro exsequendis negotiis vel humanis, jure gentium legationis cujuslibet habeatur sacrosancta libertas; notum est omnibus, quanto magis ab imperatore Romano et Christiano principe, in rebus praesertim divinis, oportuerit intemeratam servari. Deinde legatione submota, quae apud vos, ut dictum est, nec beati Petri apostoli inviolata esse jam potuit, tranquillitas tua litterarum saltim tenore cognoscat, sedem beati apostoli Petri Alexandrino Petro, olim justeque damnato, ac nihilominus per sententiam synodalem nuper eliso, communionis nunquam vel praebuisse, vel praebituram esse consensum. Quia, ut caetera nunc omittam, ab haereticis institutus, contra fas omne catholicae praesidere non possit Ecclesiae. Unde quoniam adhortationem meam duxistis onerosam, in vestro relinquo deliberationis arbitrio utrum beati apostoli Petri an Alexandrini Petri, cuiquam sit eligenda communio. Qualis autem Alexandrinus exstiterit, vel quemadmodum falsi nominis sacerdotium per unum vix suae complicem pravitatis temerarius usurparit, atque in damnatorum fuerit etiam apud vos dudum sorte numeratus, suffragatoris ejus Acacii litteris ad sanctae memoriae decessorem meum datis, quarum exemplaria subdita cernitis, approbate. Utrum vel episcopus dici valeat, quod nomen etiamsi a pluribus episcopis accepisset, habere non posset, vel orthodoxis plebibus contra Nicaenam synodum, contra observantiam singularem, mereatur imponi, prompta in Deum pietate perpendite. Ubi etiam apparet evidenter Acacium, qui excessus suos sub vestro potius nomine celare voluit quam vobis profutura suggerere, tam saluti vestrae devotionem deferre sinceram, quam fidelem conscientiam circa Patrum regulas, atque ipsum dogma gestaret catholicum. Propterea hunc eumdem, ut pote qui multa contra scita veterum nefaria perpetrarit, et ejus laudator emerserit, quem asseruit et ipse damnatum, et ab apostolica fecit sede damnari, ac rursus aedificans quae ante destruxerat, praevaricatorem se ipse constituit; eorum quos sequi maluit portioni districtionis apostolicae per Tutum Romanae Ecclesiae defensorem, justa deputavit auctoritas, atque a communione et dignitate apostolica, qua se ipse ejus externis sociando monstravit indignum, legitima severitate discrevit. Puto autem quod pietas tua, quae etiam suis mavult vinci legibus quam reniti, coelestibus debeat parere decretis: atque ita humanarum sibi rerum fastigium noverit esse commissum, ut tamen ea quae divina sunt per dispensatores divinitus attributos percipienda non ambigat. Puto quod vobis sine ulla dubitatione sit utile, si Ecclesiam catholicam vestri tempore principatus sinatis uti legibus suis; nec libertati ejus quemquam permittatis obsistere, quae regni vobis restituit potestatem. Certum est enim hoc rebus vestris esse salutare, ut cum de causis Dei agitur, et juxta ipsius constitutum, regiam voluntatem sacerdotibus Christi studeatis subdere, non praeferre, et sacrosancta per eorum praesules discere potius quam docere; Ecclesiae formam sequi, non huic humanitus sequenda jura praefigere; neque ejus sanctionibus velle dominari, cui Deus voluit clementiam tuam piae devotionis colla submittere: ne dum mensura coelestis dispositionis exceditur, eatur in contumeliam disponentis. Et ex hoc quidem de his omnibus conscientiam meam ante tribunal Christi causam dicturus absolvo. Vestrae mentis intererit magis ac magis cogitare et in rerum praesentium statu sub divina nos examinatione subsistere, ac post hujus vitae cursum ad divinum consequenter venturos esse judicium. Et alia manu. Data calendis Augusti (anno Christi 484), Venantio V. C. consule.

EPISTOLA X. FELICIS III PAPAE AD CLERUM ET PLEBEM CONSTANTINOPOLITANAM[recensere]

Ne turbentur ob praevaricationem legatorum, atque ut Acacii a sede apostolica damnati communionem devitent.

Felix clero et plebi orthodoxis Constantinopoli constitutis dilectissimis filiis salutem.

Probatam cunctis vestrae fidei firmitatem Vitalis atque Miseni non irrationabiliter opinamur praevaricatione turbatam: qui universa quae illis mandata sunt, non tantum negligendo, verum etiam impugnando, fecerunt ut Ecclesia Romana consentire damnatis haereticis crederetur; quando contra vetitum his qui a Petro illo [ Mongo ] haeretico, parricidarum socio, olim justeque dejecto, et toties anathematizato, directi, atque ab Acacio suscepti sunt, nostrorum immemores mandatorum, communicare convicti sunt, nulla contestatione praemissa, quam tamen, sicut his praeceptum fuerat, religio vestrae sanctitatis audiret; actumque est ut, sicuti praediximus, excessus illorum noster crederetur assensus. Quos et ordinibus suis, et veneranda divini mysterii perceptione privavimus. Nullus ergo vestrum per tale commissum sit immemor sui, nec nos aestimet in apostolicae traditionis defensione deficere, quos videt fidei contumeliam in proditores et perditos vindicasse. Scire vos quoque decuit Acacii quondam episcopi varietatem inconstantiamque detectam. Qui cum de Petro isto, sicut probatur adnexis, non ferenda retulerit, atque olim dixerit fuisse damnatum, per legatos nostros multis laudibus prosecutus, contra conscientiam fecit, utrum ei quidquam credendum sit, omnes qui timorem Dei ante oculos constituunt judicabunt. Alienarum quoque provinciarum sibi jura defendens, sanctorum trecentorum decem et octo Patrum canones illicitarum sibi ordinationum praesumptor est conatus evertere. Quorum etiam ob hoc subjacet ultioni; nec Romanae, id est apostolicae sedis, qua se ipse privavit, communione jam gaudet. Quando Petri Eutychianistae socius et susceptor apparens, damnationis ejus se participem indicavit. Quem nostra quoque sententia ministerii episcopalis officio, et sancta communione, vestroque numero, id est Christiano, judicavit alienum, sicut reperitur in adnexis. Filio autem nostro Salomoni presbytero, quem Acacius, ut placeret haereticis, suo privare putavit gradu, gradum proprium sententia vestra conservet, vel omnes qui forte a memorato propulsi, in locis suis et in nostra communione manere pronuntiet. Quamvis autem zelum vestrae fidei noverimus, monemus tamen ut omnes qui catholicae fidei volunt esse participes, ab illius se communione abstineant, ne, quod absit, simili subjaceant ultioni.

EPISTOLA XI. FELICIS PAPAE III AD MONACHOS URBIS CONSTANTINOPOLITANAE ET BITHYNIAE.[recensere]

Tutum, Ecclesiae defensorem, praevaricationis causa fuisse damnatam, et quomodo ipsi in suos qui Acacio adhaeserint animadvertere debeant.

Felix, Rufino, Thalasio, presbyteris et archimandritis, et caeteris monachis circa Constantinopolim et Bithyniam constitutis.

Diabolicae artis astutias frequentius experimur, sed malignitati ejus, Deo juvante, non cedimus. Nam cum ea quae toties pro constantia fidei disponuntur fraus ejus vacuare molitur, necesse est ut et viribus quas divina gratia subministrat, conatus ipsius exstirpemus. Acceptis itaque litteris dilectionis vestrae, quarum Basilius fuit lator, inter caetera Tutus, quem ob hoc feceramus defensorem Ecclesiae de provectioribus intra Ecclesiam clericis, ut quam dirigi non licebat, in Acacium sententiam ipse portaret, se quadam dementia, imo ardore pecuniae, postquam nostris satisfactum est constitutis, inimicis fidei vendidisse convictus est atque confessus. Lectae sunt enim litterae ipsius in conventu fratrum, qualiter pacta interposita persona, Marone condemnato, ei cui sententiam portarat inhaesisse creditur: quas proprias esse cognoscens, non potuit diffiteri. Unde eum fidei et sedis apostolicae proditorem, officio defensoris quod ei ad tempus dederamus exuimus, eumque sacrosancti mysterii communione privatum praecipitarique cognitione praecepimus, monentes dilectionem vestram, ut sicut semper fecistis, pro custodia veritatis jugi observatione vigiletis. Et quia non est dubium nonnullos ex monasteriis vestris esse deceptos, atque ad inimicos Dei, seu sponte, seu necessitate transisse, observandum vobis de talibus hoc esse mandamus, ut quisquis cujuslibet loci apud vos, vel sponte se dedit, vel mercede corruptus, collegii vestri sit prorsus alienus. Quia nisi a fidelibus perfidi sint remoti, rerum discretione sublata, laborabunt suspicionibus innocentes, ut ad vitia facilis hominibus est prolapsus. A probatorum consortio contagia repellenda sunt perditorum: quoniam mores bonos colloquia, sicut scriptum est (I Cor. XV, 33), perversa corrumpunt. Illorum vero aliter causa tractanda est, quos constiterit poenis gravibus ut traducerentur afflictos. Circa quos humaniores vos esse convenit, ut ad cellulas sub districtione poenitentiae revertantur, et fidelioribus lacrymis eorum quod lapsi sunt expietur, donec exclusis inimicis, et perversoribus suis catholica purgetur Ecclesia.

SUPPLEMENTUM ACACIANUM, Monumenta nunquam edita continens, quae marchio Scipio Maffeius e vetustissimis Veronensis capituli codd. eruit atque illustravit. IN FELICIS EPISTOLAM ACACII PROPUGNATORES REFUTANTEM PRAEFATIO. Bibliothecae Veronensi manuscriptae, quam haud levibus quidem de causis intra demesticos cancellos adhuc contineo, Supplementum hocce Acacianae causae emittens, particulam aliam demo, ac veluti membro quodam rursus minuo. Cassiodorii complexiones ut ab eo corpore avellerem, paucis abhinc annis concives evicerunt docti atque amicissimi; ut hasce epistolas ab eodem diduci patiar, Nicolai Coleti obtinuit instantia; praeclarum quoddam ecclesiasticae antiquitatis monumentum a me etiam atque etiam exposcentis, ad instructissimam, quam adornat, Conciliorum collectionem augendam atque exornandam. Ut morem gererem, hunc potissime tractatum selegi, quem anno 1713 repertum, exscriptum ac quomodocunque illustratum mihi seposueram. Quanti vero eximium documentum faciendum sit, quove loco habendum, statim arbitror a doctis omnibus perspectum iri, ubi et a Felice III profectum intelligant, cujus epistolae aliae eodem prorsus stylo exaratae inter eloquentissimas quae a Romanis pontificibus emanarint, recenseri solent; et in ea causa versari, qua paucae reperiantur in ecclesiastica historia nobiliores, et majoribus studiis agitatae ac defensae. Agit siquidem de Acacii Constantinopolitani episcopi damnatione, illamque apostolicae sedis sententiam tuetur ac propugnat, ex qua tam acre atque diuturnum cum Orientalibus episcopis ortum dissidium est. Neque vero disceptationis illius, factique omnis historiam pertexere, atque hic praeponere operae pretium duco: quod omnino supervacaneum esset, cum percelebris Annalium pater, ac plures post illum docti viri, specialibus etiam in id adornatis lucubrationibus, rem omnem amplissime pertractarint.

Epistolam acephalus servat liber in vetustissima canonicorum Veronensium bibliotheca. Majori Romana littera ut inter capitulares quamplures alii non commendatur, solo N eam formam retinente. Elementa partim typographicis, vel quas nunc adhibemus, notis, partim antiquae celeri scriptioni assimilantur; quod scribendi genus proximiori aevo tribui solet: hunc tamen codicem pervetustum esse, nullus dubito, quod alibi persequar. Ejus figura perfectae quadratae propior est caeteris, subflavum atramentum, orthographia antiquior, frustumque, quod habet, catalogi pontificalis in Vigilio desinit, qui sedit medio saeculo sexto. Eadem manu scriptus est totus: lignea palmula, quae ab una parte reliqua adhuc est, alterius codicis membrana cooperitur, maximis litteris depicta.

Post alia plura epistolarum ac monumentorum ad Acacii causam spectantium eamdem collectionem hic liber continet, quae in Codice canonum visitur edito A Paschasio Quesnello in appendice ad opera S. Leonis: Ecclesiae Romanae Codicem idem scriptor appellat et putat. Praecedit ergo Narrationis ordo, quem Labbeana Conciliorum editio non exhibet, at exhibuit Crabbiana, respondet autem magna ex parte Breviculo historiae Eutychianistarum, quem Sirmondo debemus. Sequuntur caetera eodem ordine, consentiente ut plurimum cum editis ms. codice, variis quibusdam non magni momenti lectionibus aut verborum transpositionibus exceptis. At insignis diversitas in ea epistola occurrit, quae in Conciliis 15 Gelasii est, et in canonum Codice capitulo notatur 51. Columna siquidem apud Labbeum 1222 (Tom. IV), ubi legitur: Et ab eadem vos proprio judicio separasse videamini; pergunt editiones omnes: et adhuc dicitis, vel, Dicitis etiam synodum in unius hominis persona, etc. At ms. noster, post verbum videamini, duas hasce paginas subdit atque interponit:

Ecce agnoverunt, in eorum professione qui constantissime perdurarunt, quid fidei communionique catholicae deberetur. Ecce agnoverunt quemadmodum a talibus recedendo, imo talibus contraria moliendo, a fide et communione catholica deviarit Acacius, seque pariter cum eodem errori subdiderint. Ecce agnoverunt quam justis ex causis pro fide et communione catholica atque apostolica, cui et illi qui in ea perstiterant, congruebant, et illi qui perstantibus obviabant, ab eadem docebantur alieni, sedis apostolicae auctoritate sit remotus Acacius, ejusque pariter quicunque complices exstiterunt; atque ab illa merito cum his communione discretus, a qua se ipse primum cum suis consortibus a catholicis pontificibus discrepando cognoscitur separasse; jureque sententiam ille damnationis excepit, caeteris consortibus promulgandam, qui solus pro omnibus suis consortibus in communionem se recidisse perfidiae ad apostolicam sedem missis litteris est professus. Cui si communicarant Orientales episcopi, antequam huc referrent, pari utique reatu sine dubio probabantur involvi; jureque per illum transgressionis sententiam susceperunt, tanquam facti cum eodem communionis externae; qui utique non consuli tanquam nostrae communionis homines jam deberent, sed tanquam in contrario positi consortio refutari. Si vero non communicaverant antequam Acacius huc referret, et communicantem notare debuerant, et ipsi de eodem potius huc referre; atque apostolicae sedis vigore perculsum merito comprobare, cumque sede apostolica tantisque illis catholicis pontificibus magis tenere concordiam. Sed quia ab illorum societate discesserant, et eorum successoribus communicare delegerant, ideo cum sede apostolica minime congruebant; quia in sortem reciderant praevaricatoris Acacii, et illius se sine dubio praevidebant sententia consequenter astringi. Ob hoc eum videri nolebant esse damnatum, quia se cognoscebant in eadem praevaricatione damnatos, in qua hodie manere persistunt. Sed sicut hi simili conditione constricti complicem suum non possunt judicare non jure damnatum, neque rei reum possunt competenter absolvere, sic illo juste praevaricatore damnato, isti quoque pari jacent damnatione prostrati, neque nisi resipiscentes inde poterunt prorsus absolvi. Et adhuc dicitis synodum in unius, etc.

Acacianis actis in memorata editione epistola haec finem imponit; at in Veronensi codice nova, et nunquam hactenus visa subsequitur, quam in praesentia vulgamus. Post quam epistola ad Euphemium seriem claudit, quae caeteris Gelasii praeponi solet: ita ut complementum quodammodo hic appareat ad percelebrem causam pertinentium monumentorum.

Quod ad epistolam nostram attinet, pluribus locis eloquentiae luminibus nitet; quamvis inficiari nemo possit luxuriari auctorem aliquando, acutumque ac subtile dicendi genus curiose consectari. Ordinem mirabitur aliquis quo utitur, sive quo caret, tum inconnexa quandoque membra, et sententias saepius repetitas. At praeterquam quod adversario fortasse καταπόδας insistit, luxato codici, id ex parte tribuendum suspicor. Mirum sane est quot librarii mendis, quanta, ut videtur, sententiarum corruptione ac perturbatione non uno laboret loco: quibus si stylum adjicias quibusdam locis aliquanto implexum, difficultatemque ex interpunctionis atque distinctionis defectu scriptionibus antiquis communem, eae creabantur ambages, ut cum extricari vix posse crederem, poenituerit non semel tam molesto operi manum admovisse, hancque curam abjecturus jam fuerim non semel. Transpositis praecipue deterrebar ac luxatis locis, quod vitium cum alicubi deprehenderem, cogebar et alibi suspicari; sed confirmavit id me tandem, atque in proposito retinuit, cum animadverterem caeteris quoque tum hujus pontificis, tum successoris Gelasii scriptis idem prorsus infortunium veluti fato quodam accidisse: quorum plura monumenta ita perturbata, ni fallor, ad nos pervenerunt, atque intermixta, ut tanquam Sibyllina carmina foliis mandata, rapidis ludibria ventis volitasse aliquando mihi videantur.

A falso titulo epistola nostra rem in manuscripto auspicatur: Exemplum rationis reddendae beati Gelasii papae de evitanda communione Acacii, missa ad Orientales episcopos: habet etiam in fine: Explicit beati Gelasii de evitanda communione Acacii. Quo nomine perspicuum est falso inscribi, cum enim vivente Acacio exarata sit, aut nondum certe mortis suae nuntio Romam perlato, Gelasio tribui non potest post annos tres ab Acacii morte inaugurato. Nihilominus Gelasii laudato nomine priores hujus tractatus versus attulit Nicolaus I in epistola ad universos Galliae episcopos. Sed non haec tantum Felicis epistola Gelasii nomen prae se tulit in mss. Eodem praefixo nomine inventa est inter alias a Sirmondo, quae in Labbeana editione 43 est, nec ab editis, ut ego puto, hic omnino abest error: in quem delabi notariis in proclivi fuit, cum ob styli similitudinem ac temporis propinquitatem, tum ob res easdem eademque argumenta ab utroque pontifice pertractata. Principio etiam ac fine carentia ex eorumdem monumentis videmus plura: a quo more nostrum hoc nequaquam deflectere ut pote acephalum conspicimus; etiamsi majori littera, nullaque mutilationis nota in ms. incipiat. Depravationes vero luxationesque quas in nostro deprehendo, quaedam item ex aliis horride deformasse, ex eo maxime credendum est, quod post praestantium editorum studium ac diligentiam squalleant adhuc ac monstrosa sint. Illa autem paulo attentius inspexisse, magnamque in aliquibus perturbationem detexisse, infimus, ut opinor, laboris hujus nostri fructus non erit. Quorumdam ergo contextum et sententias aliquas summatim expendamus.

Praemitti posset a prima ipsa Gelasii ad Euphemianum periodo aenigmata jam praenuntiari et ad primae paginae finem luxationes jam portendi. Prior quoque epistolae 3 sententia aenigmatica est; quae tamen restituitur modo pro temporibus legas temporum; ita et card. Baronius jam emendaverat; qui etiam Domini sacerdotes probe scripserat. In eadem pagina: deitate non prorsus assumpta: lege, Deitate non prorsus absumpta. Cum autem 13 Gelasii, quae huic nostrae magis affinis est, in Conciliorum collectione a ms. valde recedentem animadverterem, multum laboris insumpseram, cum ut interpolationes excuterem, tum ut discrepantias omnes excerperem. Verumtamen ubi Quesnellianam etiam editionem venit in mentem conferre, consentire prorsus cum codice nostro miratus sum; qui eumdem quoque titulum in Thuaneo ms. inventum ad calcem epistolae ostendit. Explicit rationis reddendae Acacium a sede apostolica competenter fuisse damnatum, nec posse quemquam sine discrimine animae suae ejus communionis participem effici. Ex iis autem, quibus Labbeana editio redundat, frustum illud Gelasii non esse (quamvis in eo iterata interpolatione papa Felix sanctae memoriae dicatur) satis patere arbitror, in quo haec occurrunt: Ecce nuper Horonico regi Vandalicae nationis, vir magnus et egregius sacerdos, Eugenius Carthaginensis episcopus, multique cum eo catholici sacerdotes constanter restiterunt saevienti, cunctaque extrema tolerantes, hodieque persecutoribus resistere non omittunt. Nos quoque Odoacri barbaro haeretico regnum Italiae tunc tenenti, cum aliqua non facienda praeciperet, Deo praestante nullatenus paruisse manifestum est. Si enim anno, quem exhibet, 495 epistola data esset, non video quomodo nuper evenisse dici possent quae ante annos saltem 11 contigerant; Hunericus siquidem anno 484, Felicis secundo, decesserat. Neque anno illi ea videntur competere: hodieque resistere non omittunt: cum praecedente 494 Gundabundus Hunerici successor episcopos omnes ab exsilio revocasset, suisque Ecclesiis jam reddidisset, ut colligitur ex fragmento Augustano apud Henricum Canisium. Pariter quae postremo de Odoacre habentur, Gelasio minus commode aptantur: nam Gelasii annus primus Odoacris extremus fuit; quo sane tempore Ravennae obsessus et a victore Theodorico ad incitas redactus, ne dum Romanum pontificem praeceptis suis vexare posset, sed ne regnum quidem tenere amplius videbatur. Id quoque non dissimulandum: multa ex iis quae ad defensionem pertinent sententiae in Acacium latae, Gelasio quidem incongruentia dici non possunt; Felici tamen, recentibus adhuc atque ferventibus Graecorum querimoniis, multo magis conveniunt. Quae augetur suspicio, cum ejusdem epistolae plures loci huic nostrae, quae ex toto contextu Felici asseritur, tam similes sint quam qui maxime.

Verum majora consectemur, atque ad tractatum de Anathemate nos conferamus. Conveniunt in hoc tum editiones omnes, tum ms. noster; varias enim lectiones, quas ad marginem recensuit Quesnellus, et in quibus codex ad Labbeanas magis accedit, non magnifacio, ubi tanto potiora animadvertenda erant. Scilicet scriptum istud, aut ego fallor, aut nihil ferme est aliud, quam cento ex diversis fragmentis librariorum vitio contextus. Praemittamus eo dirigi tractatum hunc ut illa verba explicarentur ac purgarentur in Acacii damnatione prolata, nunquamque anathematis vinculis exuendus. At hoc praestare longe magis Felici congruebat, cujus ea verba fuerant, quam Gelasio tot annis jam elapsis: quin superflua fuisset omnino haec Gelasii cura, postquam Felix ipse abunde in epistola quam nunc edimus id jam praestiterat. Quis autem credat Gelasium hanc defensionem adornasse, eo validissimo argumento nunquam adducto; scilicet in dubium revocari non posse quin eorum verborum is vere sensus fuisset, cum Felix ipse, qui pronuntiaverat, ita docuisset. Quis credat a Gelasio eosdem sacrae Scripturae locos in eumdem finem adhibitos, nulla unquam Felicis mentione facta? quibus si easdem ferme, ubi agitur de sententia resipiscentem non afficiente, adjicias loquendi formulas, tenoremque orationis ac styli prorsus eumdem, a Felice haec quoque profecta esse, non immerito conjectabis. At quod magis observandum est, abruptum hujus tractatus initium ad ejus argumentum non pertinet, cum frustum sit alterius scripti, in quo de Constantinopolitanis episcopis agebatur, honorem secundae sedis sibi arrogantibus ex quorumdam Chalcedonensium Petrum decreto, de quo, dum haec meditor atque adorno, novus ad me Aloysii Andruccii mittitur liber verba faciens. Hanc materiam prima columna prosequitur usque ad ea: Peccatori homini, etc., ubi repente, quamvis tanquam continuata afferantur, in propositum insilit, scilicet quo perpetuae damnationis nota removetur. Per tres columnas idem agitur, distinctione quam col. 1229 aspicimus intempestive posita. Col. 1231 versus decem perperam interseruntur incipientes, Quod sedes apostolica; spectant enim ad scriptum id, cujus et initium est. Verbo hoc tamen ad argumentum redit, periodum Sphingi reservatam subjiciens, quae nec manuscriptorum ope satis restituitur: procedit tamen usque ad ea, Quod si haec tentare formidant: ubi rursus aberrare videmur, et ex abrupto tractatus alterius fragmentum ingredi, quo ab imperatore Petrum Alexandrinum absolvi non potuisse ostendebatur: perstatque usque ad finem, si postremas periodos excipias, quae rursus alio referuntur, inter se etiam inconnexae. Haec autem omnia a tot viris doctissimis, qui in his monumentis vel ut ederent, vel ut expenderent, vel ut adducerent, versati sunt, animadversa non fuisse, vehementer profecto mirari subit. S. Leonis editor et hujus tractatus caput invenisse, et novis quibusdam lectionibus, novaque partitione reconcinnasse se existimavit ac restituisse; abruptum tamen adhuc initium est, finis mutilus, confusa series atque intermixta: quod patebit, ut puto, statim ac fragmenta ad disparatas causas spectantia in eo contineri constet. Luxationem hujusmodi valde ab antiquo accidisse, tum e codice quem prae manibus habemus, tum ex Anastasio Bibliothecario discere in promptu est, qui in epistola ad Joannem diaconum Collectaneis praefixa sententiam afferens, quae in priori ejus pagina, alio ut videtur pertinente, visitur, depromptam dicit ex tomo Gelasii de anathematis Vinculo. Non deerunt fortasse quibus durus videatur hic sermo, ut in canonicum Ecclesiae Romanae codicem cento, ut ita dicam, receptus fuerit. At quamvis monumentum istud antiquitus luxatum, et a librariis male habitum dixerim, non tamen antequam in eum codicem insertum esset, intelligere necesse est. Sed illud insuper animadvertendum, illam canonum collectionem ejusmodi nomine S. Leonis editorem ex proprio judicio donasse; neque in hoc doctorum calculos laturum profecto universos si colligantur: multa enim sunt quae contrarium suadeant ac ferme evincant.

Quid de Graecis tribus Felicis epistolis dicemus, quas rejiciunt Valesius, Dupinius, alii, probant Cave, Pagius, aliique? Anastasius quidem secundam videtur laudasse in epistola paulo ante memorata: unde notandum quod nonnulla quae Latine fuerunt edita, Latinitas funditus mole oblivionis obruta deplorasset, nisi ex Graecorum post fonte librorum haec hausta sitibundo pectore resumpsisset; sicut epistolam B. papae Felicis in Petrum sententiam proferentem Antiochenum damnationis. At interpolatas saltem quis non videat? Tertiam praecipue, quae sibi non cohaeret, neque titulo respondet, neque principio. In Latina prioris versione syllaba omissa haeresim creat: dividuam Trinitatem; ut memini, errorem alium haeresim pariter circa Trinitatem facere, ubi legitur de Filio, nec genitus est, sed procedens: iuspecto Graeco textu plures facillime errores abstergi possunt, quos ea de causa memoro, ut in nova Conciliorum collectione animadvertantur. Multi sane cujuscunque generis in anteriores editiones irrepserunt, quorum haud paucos Acaciana monumenta inficientes in hoc prooemio et in annotationibus obiter emendabo.

Iis ergo nunc insistendum est, quae Acacium respiciunt. Gelasii IV seu commonitorium ad Faustum, in quo pariter cum editis consentit ms. codex, non multo depuratius est: ad initium secundae paginae labat connexio, ad finem perit. Ab iis, illud autem nimis est impudens, usque ad ea, in suam traduceret pravitatem, diversa videtur epistola, et quidem Felicis, a quo Andromachus instructus fuerit, ut Acacium cohortaretur. Sequens periodus redit ad anteriora, et subsequens usque ad verba, Non est mirum, rursus Felici tribuenda. Neque doctissimi Baronii sufficit interpretatio, ut nempe ex persona apostolicae sedis Gelasius loquatur: illa enim: quod ait, si necesse fuerit, veniam postulare; existimans nimirum tunc se peccati veniam necessario postulare, si ei concedamus, ne pecare desistat: Acacium adhuc hac aura vescentem manifesto ostendunt. Cum Graecis deinde, etsi confuse, iterum res est; at ea in fine, neque plane cum istis non corrigentibus ineunda congressio, ad supra posita referuntur, nobis nullum fas est inire certamen cum hominibus communionis alienae. Nullam in his nobis lucem praetulit liber noster, cum editis mire consentiens, nisi eo loco, ubi in extremo vulgatae paginae 1168 sensus est nullus. Legitur autem in codice: nec novit, aut se nosse dissimulat, per numerosam sententiam sacerdotum, etc.; cui sententiae si verbum constat demas, vel particulam ut addas, locum habebis integre et mutatione quam minima restitutum. Sed de his satis.

Temporis notam, quo epistolam hanc Felix III (quibusdam II, alterum nempe tanquam intrusum cum Liberius superstes exsularet, excludentibus) scripserit, ms. codex exhibet nullam; verum ex ipso contextu eruitur: scilicet post synodum de lapsis in Africa, anno 487 Romae coactam, cujus mentio fit, et ante Acacii mortem, quae contigit anno 489, Eusebio consule, ut discimus ex Victore Tunonensi. In Labbeana Conciliorum editione ante Felicis epistolam 12 collocanda haec esset, primam nempe, quae post obitum Acacii sit data. Ad certos homines non est missa, anonymo enim scripto respondet, in Acacii, Petrique Alexandrini defensionem vulgato, quod etiam an ab uno compactum fuisset, an a pluribus plane ignorasse videtur Felix. Ex hac vero illius scripti confutatione, cum nova hinc inde allata argumenta, tum ulteriorem quarumdam rerum notitiam, pluraque insuper colligere est, quibus, vel quod in ancipiti erat, firmetur, vel quod in obscuro, illustretur plurimum. Nondum tamen, meo quidem judicio singula, quae ob eam controversiam acta sunt, apte distingui, ac in tuto poni, neque ea omnia quae de hac causa apud antiquos scriptores legimus, satis conciliari possunt: quod corruptis ejus aevi monumentis praecipue imputandum puto.

Verumtamen quod in hac re caput est, quantum Acacius deliquerit, et quam juste exinde Gelasius vel in ejus memoriam invectus sit, abunde hic elucet. Minime profecto intelligo qui fieri potuerit ut Dupinio aliquando exciderit, videri Acacii errorem omnem eo contineri, ut Romano episcopo displicuerit, principique suo nimium adhaeserit. Quod enim Felix et Gelasius in Acacium statuerunt, id successores habuerunt ratum, ea quidem constantia, ut post contentiones acerrimas, inter Orientalem et Occidentalem Ecclesiam pax atque concordia obsignata non fuerit ac restituta, nisi cum anno demum 519, Hormisda sedente, nomen Acacii de dyptichis est deletum, ut in Suggestione Dioscori diaconi legitur. Aequitatem autem Romanae postulationis Graeci tandem confessi sunt, Joanne episcopo Constantinopolitano post haereticum Eutychetem, Dioscorum, Timotheum parricidam, et Petrum Alexandrinum, Acacium quoque Constantinopolitanae quondam urbis episcopum complicem eorum et sequacem similiter anathematizante. Inspiciatur Graecorum antistitum epistola, quae a Bessarione recitatur, Κινδυνεύοντας se fatentium διὰ τὴν παρέκβασιν τοῦ πατρὸς ἡμῶν Ἀκακίου, propter Acacii patris nostri praevaricationem. Quin etiam Acacius in decreto de apocryphis Scripturis post haereticos recensetur: a Felice in ipsam doctrinae apostolicae veritatem tetendisse dicitur: ubi in editis profitetur Gelasius eum a communione catholica deviasse, legitur in Veronensi codice a catholica veritate; Hormisda Dioscori et Eutychetis dogmate et communione pollutum vocat; in secunda fidei confessione, quam pontifici Agapeto Justinianus imperator obtulit, post Eutychetem caeterosque, aversamur, inquit, et Acacium cohaereticum et sequacem; ac ad plenum detectum haereticum scribit Liberatus, quo elogio non semel eum item mactat Nicolaus I. Quin et Basilius Cilix αἱρετικοῦ δόξαν παρὰ πολλοῖς reportasse Acacium tradidit, ut apud Photium legimus. Nec propterea rem mihi esse volo cum viris doctis iis, qui dissertationibus etiam in hoc adhibitis, episcopum illum, etsi juste damnatum, orthodoxum tamen, quod fidem spectat, contendunt fuisse. Indicia quidem haud praeclara sunt (praeter communicationem de qua aiebat Symmachus in Apologetica, an communicare non est consentire cum talibus? ) quod orthodoxos episcopos ejecerit, et in eorum sedes haereticos intruserit; quodque cum impius Mongus αἱρετικὴν συστησάμενος σύνοδον, concilium Chalcedonense anathemate notavit, Acacium συμπρακτόρα habuerit, ut libellus synodicus loquitur. Verum ad apostolicam sedem purgandam id satis superque est, quod Joannes Constantinopolitanus profitebatur: quorum quis communionem complectitur, eorum et similem adjudicationem in condemnatione consequitur. Quin etiam ea ne pro nihilo habenda sint, imperatorem in haereticorum partes perduxisse; conscribendi et promulgandi Henotici auctorem fuisse; sedis apostolicae legatos ablatis litteris carcere et pecunia expugnasse, in jurisdictiones alienas tam temere irruisse, catholicisque sacerdotibus per Orientem totum violenter exclusis, perditos ac nefarios homines, et ab ipso antea damnatos subrogasse; sedesque Alexandrinam quidem Petro Mongo parricidii socio, Tyriam Joanne ab Apamenis, et Antiochenis rejecto, Antiochenam Petro Fullone synodali judicio exauctorato, temerasse per fas et nefas, atque infecisse? Quid plura? Nonne etiam Felicis nomen e sacris tabulis ab eo expunctum docet Theophanes? τὸ ὄνομα αὐτοῦ ἐξῆρεν τῶν διπτύχων, quod etiam referunt Nicephorus et Cedrenus. Majus quiddam haec omnia profecto sonant quam episcopo Romano displicuisse.

Quo consilio seu qua methodo hanc editionem instruxerim, paucis admonebo. Textum quidem purgare adnixus sum, verumtamen transformare nolui. Hinc etsi partes male inter se cohaerescere nonnunquam viderentur, arbitrium non adhibui: eo siquidem uti temerarium fuisset, praecipue ubi constat auctorem ipsum prosilire aliquando, et ad eadem saepius redire. Semel tantum transpositos sensus aliquos suo loco reddidi, cum reconcinnatio in promptu esset, ac perturbatio in aperto. Lacunas, si quae sint, quarumve in codice nulla unquam nota nos admonet, non explevi; ubi enim eadem reponendi certi non simus, cur nostra auctoribus appingamus, non video. Emendationum quoque parcum, ac in iis, ni fallor, satis cautum me praestiti: quapropter sententias quandoque minus integras, dictionesque minus correctas non attigi. Quin ubi insignis quaedam aut paulo liberior emendatio contigerit, ms. lectionem in adnotationibus afferam, ut quisquis proprio judicio uti possit. Illa vero, cum dictionis cujusdam inflexione mutata, vel particula addita, aut dempta syllaba sententiam restituimus, quid opus erat admonere? aut quid minuta menda memorare tam frequenter obvia, ex quibus nihil eruatur frugi? Animadversiones ad pompam nequaquam concinnavi: congestiones quidem arrepta cujuscunque verbi occasione cumulatas, et nihil nisi quod millies audivimus afferentes probare nequaquam soleo. Jam vero illud reliquum est, ut erratis haud codicis quidem, sed meis mihique tantum imputandis humanus eruditusque lector ignoscat.

EPISTOLA SIVE TRACTATUS FELICIS III PAPAE.

Quae pro Acacio afferebantur refellit, eumque ut juste ac rite damnatum, ita non nisi canonice restituendum ostendit.. . . . . . . . . . . . . . . . . post quingentos annos constituta Christi eos velle subvertere, cum triginta annorum nex hominum non possit abrumpi. Sanctum Athanasium ideo non fuisse damnatum a synodo Orientis, quia sedes ista non consenserit: sanctum Joannem Constantinopolitanum, sanctum Flavianum . . . . . Si ergo ea non consentiente sola, qui damnati sunt a synodo Orientis non potuerunt esse damnati, consequens est etiam sine synodo qui eadem sola damnante damnatus fuerit, damnatus sit. Postremo si nulla est ejus solius sententia, quid tantopere cupiunt, hanc resolvi . . . . . testimonio Acacii ubi confirmat, Timotheum catholicum de damnatione Petri retulisse ad utramque Romam; ubi, ab haeretico fuisse ordinatum, hoc est complicem insaniae suae, ubi dicit, ut propter hoc majoribus suppliciis subderetur. Itaque non ut in sequestris esset, quod nunc praetenditur, sancto, cum obiisset, Timotheo subrogandus; qui pro sceleribus suis, quae retulit Acacius, suppliciis subditus est: nemo autem ad honorem reservatum dignum asserit esse suppliciis. Imperator Timothei catholici electioni cuncta permisit; necesse est igitur ut sequatur quod ille constituit et dixit catholicum a catholicis ordinatum; falsum est ergo quod in sequestri dicitur constitutus, ut eidem subrogaretur, cui nunquam communicavit; et a quo postulatus est longius debere relegari.

Si juraverat Joannes non se futurum episcopum, quomodo tu mandasti dignum esse cui majora committerentur quae ad gubernationem Ecclesiae pertinerent? Supra presbyterum quid est majus ad Ecclesiae gubernationem nisi episcopatus? Si juraverat, quomodo hoc mandas? et si juraverat, cur illum exposuisti ut fieret contra quod juraverat? Aut si factum est quod mandasti, quid irasceris, quid illum tibi dicis pejerasse, cum factum sit quod se non juraverat esse facturum? cum tu eum hoc fieri debere mandasti, Apocrisarius erat; omnia ad ipsum pertinebant; omnia Ecclesiae ipse curavit; potior illo inter clericos Alexandrinos nullus habebatur: honore presbyter erat; supra quid ei adderetur ad gubernationem Ecclesiae? quid ei amplius adjiceretur nisi episcopatus? Tu igitur eum episcopum esse voluisti, qui eum supra quam erat (nec aliud restabat, nisi ut esset episcopus) esse debere mandasti. Miror autem, si necessitatem patitur imperator, ne pellat Petrum, et unum hominem necessitatem perpeti non potuisse contendat, ut fieret quod nolebat invitus: nam et ipse imperator, cum necessitatem praetendit, malum esse definit, quod necessitate facit, docens se hoc nolle facere voluntate, et pati testatur invitus. Si personam Petri excusandam putatis, probamus noxiam, haereticam atque damnatam; si in sequestri fuisse praetenditis propter scandalum, Timotheo catholico subrogandum; nec Acacii hoc scripta testantur, qui dicit evidenter, cur fuerit exclusus; nec imperatoris, qui et Timotheo catholico, quae statuisset, mansura esse promisit, a cujus fuit Petrus communione discretus, et a quo postulatus est longius debere relegari, atque huc pariter, et Constantinopolim relatus: sicut etiam testatur Acacius, a sancto Proterio in diaconio fuisse damnatum, non Petrum, qui erat haereticus, tanquam in sequestri positum subrogandum; a quo ordinati nisi ad communionem sancti Timothei revertissent, jussi sunt sine dilatione damnari. Qui si dicitur postea fuisse correctus, interim hoc ipso in errore hactenus jacuisse monstratur; nec debuisse catholicis praefici post errorem, a quibus est de errore correctus. Itaque venia dignus fuerat, non honore; et maxime ab haereticis ordinatus nullam episcopalis dignitatis prorsus habere substantiam. Quod si negatur, et testimonio vincuntur Acacii, et rerum ratione monstrabitur: quia cum Timotheus haereticus cum suis complicibus damnaretur, hic comes ejus fuit, et cum eodem usque in ejus finem perdurans, a Timothei sit sequacibus institutus. Quaerendum denique si usque ad diem obitus sui sancto Timotheo communicavit; quod si factum non est, inter eos erit sine dubio quos imperator dixit a communione catholici Timothei discrepantes, nisi ad ejus communionem intra duos menses gratiamque remeassent, in perpetuum esse damnatos. Ridendum autem quod quidam ab eodem Timotheo catholico Petrum asserunt ordinatum: nam vivus illum se superstite nullatenus ordinavit, ad cujus nunquam communionem prorsus accessit: quem poposcit, ut dictum est etiam longius relegari; nec sibi superstiti sacerdotem superordinare potuerit: ipsi viderint, si illum mortuus ordinavit. Tempore autem quo Petrus invasit Ecclesiam, sanctus Timotheus in Alexandria non erat, nec se exstante pontificem, sicut dictum est, poterat ordinare; sed potius Petrus nefande omnia agens, superstite Timotheo legitimo sacerdote, episcopatus sibi ausus est nomen imponere. Nec hoc quilibet catholici tunc fecerunt, qui utique omnes cum Timotheo sentiebant, eique communicabant, sed unus complex insaniae Petri, sicut jam testatur Acacius. Nec enim poterant catholici, qui Timotheo haeretico non communicaverant, qui Timotheo catholico communicabant, superstite, et eo catholico, quem nossent legitimum sacerdotem, vel superducere alium, vel haereticum consecrare: unde apparet eum ab haereticis ordinatum, et ideo catholicae Ecclesiae praesidere non posse; quia prorsus hoc abominandum nefandumque judicetur, ut qui diu in perfidia volutaverit, fidelium cervicibus imponatur. Quod si admittitur, potest et de aliis haeresibus passim similiter permitti, quod nulla unquam exempla, nullae regulae, nullae leges ecclesiasticae patiuntur imponi. Sed, inquis, eum fuisse correctum: interim, ut supra jam dictum est, hoc ipso haereticum fuisse monstrabis; qui etiamsi damnata haeresi se ad fidem catholicam dicitur contulisse, subdi debuit catholicis, a quibus correctus est, non praeesse: non est enim discipulus supra magistrum; satisque erat ut correctionis suae subjectus praeberet exemplum, non post diuturnum errorem, longamque perfidiam, a quibus emendatus est, correctusque dominari. Tum deinde quaero, quid erroris damnaverit, quid rectae confessionis elegerit, et quam petit esse falsam, quamve veracem fidem: qui si definitam apud Chalcedonem fidem, et catholicam sequitur, cur eis communicat, qui duarum naturarum in Christo nullatenus recipiunt veritatem? cur Dioscorum, cur Timotheum haereticum recitari facit? cur quicunque inde veniunt, synodo Chalcedonensi adversa defendunt? quibus Petrus sine dubitatione communicat. Si autem magis talium fidem veram esse pronuntiat, apparet satis quam de suo sit errore conversus. Sed non miror correctum dici, cum in sua perversitate permaneat, quando non constat et a quo vel correctus fuerit, vel receptus: siquidem Ecclesiae regula vetusque traditio nota sit omnibus: ab episcopo enim provinciae suae, id est secundae sedis antistite, eum, vel discuti vel recipi convenisset. Qui tamen Alexandrinus antistes, etiamsi pravitate damnata eum recipiendum esse judicaret, non prius hoc faceret quam ad sedem apostolicam retulisset. Docent hoc catholici gesta Timothei, aliorumque exempla multorum, qui acceptis libellis haereticorum, in quibus veterem se damnare profitentur errorem, non prius receptionem eorum communionemque confirmant, quam ad hanc sedem satisfacientium gesta dirigerent, atque hinc poscerent, sicut factum est, debere firmari. Quaero, inquam, quis istum discusserit, quisve susceperit, quis vere conciliaverit, quis ad communionem catholicam intrare permiserit; ubi interim taceo, quia haec omnia poenitentis sunt, utpote et haeretici, et ab haereticis ordinati: quem sine ambiguo et constat errasse, qui nunc perhibetur esse correctus: alia est enim venia sub terrore lapsorum, alia spontaneae pravitatis electio. Si Acacius hunc recipit, quo jure, qua regula? cum nec pontificis ipsius esset hoc facere, nec ad me voluerit haec referre: imo cui, ne id faceret, saepissime contradictum est, et magnopere delegatum, ut eum longius ab Alexandria faceret sacerdotali, et catholico jure nostra suggestione depelli. Cur praesumpsit quae vetui, et quae sunt injuncta calcavit? an imperator illum discussit atque suscepit? Constat interim illum ecclesiasticis regulis non receptum: ab ecclesiastica igitur regula receptio ejus omnis aliena est. Quod si dixeris: Sed imperator catholicus est, salva pace ipsius dixerimus, filius est, non praesul Ecclesiae: quod ad religionem competit, discere convenit, non docere; habet privilegia potestatis suae, quae administrandis publicis rebus divinitus consecutus est; et ejus beneficiis non ingratus contra dispositionem coelestis ordinis nil usurpet: ad sacerdotes enim Deus voluit, quae Ecclesiae disponenda sunt, pertinere, non ad saeculi potestates: quae si fideles sunt, Ecclesiae suae et sacerdotibus voluit esse subjectas. Non sibi vindicet alienum jus, et ministerium quod alteri deputatum est: ne contra eum tendat abrupte, a quo omnia constituta sunt, et contra illius beneficia pugnare videatur, a quo propriam consecutus est potestatem. Non legibus publicis, non a potestatibus saeculi, sed a pontificibus et sacerdotibus omnipotens Deus Christianae religionis dominos et sacerdotes voluit ordinari, et discuti, recipique de errore remeantes. Imperatores Christiani subdere debent exsecutiones suas ecclesiasticis praesulibus, non praeferre. Nulla ergo, nec certa discussio est, nec manere potest ista susceptio ejus, quem Ecclesia suis legibus, nec ordine competenti, nec discussit omnino, nec communione restituit; ideoque potius errori ejus communicavit Acacius, catholicamque fidem ei prostituit, quam illum ad communionem catholicam revocavit: cujus enim non est ordinata receptio, sequitur ut in errore permanserit. Acacium quoque a nostra communione submovimus, ne per eum etiam nos, Petro nulla Ecclesiae regula discusso atque suscepto, et ideo in pristino errore duranti, communicasse dignosceremur. Quomodo autem non reus citatur Acacius, communicando ei, quem retulit esse damnatum? Nunquid ex eodem foramine manat aqua dulcis et amara (Jacob. III, 11)? Nam cum dicat Apostolus: Si quae destruxi, haec eadem reaedifico, praevaricatorem me constituo (Gal. II, 18)? cum haec inquam dicat tantus Apostolus, vos judicate utrum praevaricator non sit Acacius, qui quod ante damnavit, suo post ore laudavit. Ex ore tuo, inquit, justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis: Pax, pax, et non est pax: pax est enim caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (1 Tim. I, 5). Quid horum in Petro? quid horum docetur esse in Acacio? ille non legitima nec ecclesiastica regula discussus atque susceptus in sua permanet pravitate, hic permanenti in pravitate fit complex, etiam postquam eum professus est ipse damnatum. Sed necessitate, inquit, imperiali communicavit Petro Acacius. Hoc ipsum sufficit, quia quod necessitate dicitur perpetratum, pravum esse monstratum est. Viderit Acacius, vel qui ista pronuntiat, utrum imperatorem catholicum profiteatur hujus pravitatis auctorem. Nos ista de catholico imperatore non credimus, ut pote cujus sacra retinemus, in quibus catholicam fidem et Chalcedonensis synodi definitionem se tenere testatur; atque ideo etiam ab eodem postulamus, haereticos debere depelli; pessimeque de eo magis ille sentit, qui ait eum, aut nolle, aut non facere posse quae sentit: cum nec Divinitati sit aliquid praeferendum, et impium sit quae ad Deum pertinent prompta non exsequi voluntate. Nos inquam ista de imperatore non credimus: absit enim ut contra hoc quod palam profitetur, contra decus imperii catholicam fidem impugnare dicatur. Impugnat autem, quod absit, si quemquam in hoc quod inimicum est catholicae Ecclesiae, necessitate compellat: hoc ipso autem, sicut dictum est, constat esse perversum, quod dicitur necessitate committi. Sed haec de imperatore viderint, qui ista praetendunt: nos autem etiam in hac parte imperatoris sacra recitamus, quibus omnia se imperator cum Acacii consilio fecisse promit, et item Acacii scripta depromimus, quae laudant imperatorem ista facientem. Nemo quod patitur necessitate, collaudat: nemo suo consilio necessitatem sibi poscit inferri. Si necessitate fecit, fateatur malum esse quod fecit; nolens enim non volens facit; non enim voluntate facit quod necessitate facit: malum autem fatetur, quod nollet fieri, si necessitate non premeretur. Si malum est quod necessitate facit, cur id laude prosequitur? cur ad aliorum perditionem praedicator rei ejus existit, quam committit invitus? Unde apparet, non necessitatis, sed voluntatis esse, quod facit, cum utique placet, cum laudat, cum prae caeteris retro pontificibus esse promulgat; quippe qui dicit, nunc Alexandrinam Ecclesiam respirare, et spiritalis alimoniae ubertate satiari; de qua ante dixerat, eum expulsus esset, laetari cum patre, id est cum Timotheo catholico, corda fidelium, id est plebis suae. Postremo ipse videat si imperatorem dicat facere cuncta quae mala sunt; quando quae cum necessitate se tolerare praetendit, mala esse profitetur, et non facere voluntate pronuntiat. In tantum ergo haec mala sunt, ut non vellet haec facere, si necessitas non urgeret: apud nos quod magnopere praedicat, non necessitate, sed voluntate facere demonstrat. Si autem ut errasse consentiunt, sic remedium quaerunt, petant ordine suo remedium; acquiescant curari vulnera sua; nunquam aegrotus medico conditionis suae curationes apponit; proinde vulnera sua, imo quae Ecclesiae omni suis excessibus intulerunt, ut possint veram recipere sanitatem, sinant curari patienter, ea ipsa utique, quae iidem male commissa esse non abnuunt. Sed populus, inquit, Alexandrinus hoc magnis desideriis postulavit, nec Petrum sibi patitur ulla ratione, subduci. Quid si peteret populus Alexandrinus idololatriam debere parari; quid enim interest utrum haereticus an profanus Ecclesiae catholicae permittatur imponi? quid si alterius haeresis cujuslibet hominem sibi praesulem poscat adhiberi; qui enim fecit hoc de aliqua haeresi, potest et de alia, si id delectat expetere. Si inter hominum mores aliquid perpetrari tentaretur contra leges publicas, nullatenus id bonus imperator annueret: contra Deum poscentibus acquiescit? Si prava cupientibus annuendum est, ubi est imperialis auctoritas? ubi moderatio? ubi legum gubernatio? Si contra catholicam fidem et Ecclesiasticam regulam petentibus concedendum est quod petatur, quomodo catholicus imperator permittat, ne fiat contra hominum voluntatem, fiat contra Deum? ne corripiantur utiliter improba, imo lethalia concipientes ne corrigantur, insana molientes pereant in aeternum? Nec boni imperatoris est, nec catholici principis sibimet poscentibus inimica concedere; imo et ipsi de quibus agitur, et omni reipublicae, et saluti ejus, et regno, quae contra Deum sunt, non cessisse, salutare est. Sed non sunt, inquis, nec bonis moribus, nec fidei rectae contraria. Quomodo non sunt bonis moribus noxia, perfidum parricidii socium, comitem haereticorum, atque damnatum, rerum-administratorem poscere divinarum, quem praefici nefas esset, vel non decebat, nec publicae dignitati? Quomodo non religioni contrarium est haereticum damnatumque, ab haereticis falsum nomen sacerdotis indeptum, catholicae fidei velle praesidere? Sed correctus est, inquis, et hoc omnes voluerunt, a quibus correctus est, et a quibus cognoscitur approbatus. Qui tandem isti sint, diligenti examinatione videamus. Ipsi certe quos pariter cum eodem testamini ab errore correctos. Restat ut complices ejus esse non dubium sit: quibus legibus igitur eorum pro quolibet testificatio debet admitti, quos par crimen involvit? Sed, inquis, qui etiam Timotheo catholico communicare videbantur, nunc Petro communicantes, de eodem similia poposcerunt. Sunt ergo isti communionis catholicae praevaricatione notabiles, qui, ut dicitur, a catholici Timothei communione, quam ad ejus usque obitum servaverunt, post illius transitum in consortium istius reciderunt, cui nunquam Timotheus catholicus communicasse monstratur. Itaque a Timothei catholici, imo a catholica communione delapsi sunt. Ecce quomodo Petrus correctus est et probatus, qui vel a complicibus suis, vel a praevaricatoribus catholicae communionis dicitur postulatus antistes. Sed Timotheus, inquis, catholicus ideo Petro non communicavit, quia episcopatum illo vivente praesumpserat. Si propter episcopatum suffecerat Timotheo Petrum fuisse submotum; quod autem ei non communicavit, non erat episcopatus causa, sed haeresis: communio enim ad fidem pertinet; nam si propter honorem, certe vel laico communicare potuisset, si in illo fides recta mansisset. Cur ab eo ordinati ad fidem catholicam regulariter jussi sunt recipi? ubi ostenditur illum communionis catholicae non fuisse. Deinde si correctus est Petrus, cur ab eo catholici, quicunque sunt vel in Alexandria, vel per Aegyptum, remansere discreti? cur ei non communicant illi catholici, qui usque in diem vitae suae catholico communicavere Timotheo? Indeque vere catholici sunt, quia in eadem communione sine ulla ejus temeratione perdurant. Ergo evidenter apparet quia ei communicant illi tantummodo, et eum sibi praesulem poposcerunt, qui ejus, ut dictum est, vel antiquae sunt complices pravitatis, vel a communione catholica deviantes, in ejus consortium transierunt; atque ideo incessabiliter etiam catholicos persequuntur. Audivimus assidue, et certa relatione cognovimus, qui eidem communicare dicantur, qui ab ejus communione discreti sunt: qui contra fidem catholicam quotidie, et contra apostolicae sedis praedicationem, et contra Chalcedonensis synodi constituta venire perspiciuntur. Quod in tantum verum est, ut testes paternae vesaniae ejus, quos hic habemus, filios producamus. Denique omnes Aegyptii qui diversis in hac urbe negotiationibus detinentur, Petroque communicant, synodum Chalcedonensem ejusque definita eatenus audire non possunt, ut nos cur ista tenemus audeant incusare. Apparet igitur ex discipulis quae doceat hos magister, et ex genitis genitor nefandus agnoscitur. Palam certe solent pronuntiare quod si audiant Petrum Chalcedonensem synodum praedicare, ipsi eum anathematizare non differant; ubi satis apparet cujusmodi eum doctrinam proferre testantur. Quaerimus certe de vobis utrum Chalcedonensem synodum sequendam putetis, an non; si non sequendam, quomodo hanc vos litteris vestris tenere profitemini? apparet ergo non solum in catholica neminem vestrum definitione constare, sed ne in sua quidem professione consistere; proinde quemadmodum vobis credemus, fidem catholicam tenere jactantibus, quando etiam ea quae scripto publicamini non tenetis? Quod si vestra professione constricti, Chalcedonensis synodi constituta vos omnibus modis servare firmatis; simul etiam apostolicae sedis praedicationem, quae in illa synodo relecta, tractata, suscepta est, vos suscepturos esse dicitis: quae omnia definita ex omnium retro pontificum qui fuerunt a tempore Domini Salvatoris toto orbe terrarum, beatae memoriae papa Leo ad Augustae memoriae Leonem subditis epistolae suae testimoniis approbavit. Si igitur antiquam fidem, et quae a SS. Patribus ad nos est transmissa, sectamini; si de Incarnatione Domini Salvatoris haec nobiscum quae illi sensere sentitis, et a totius Ecclesiae doctrina nullatenus deviatis (quia neque prudentiores majoribus nostris sumus, neque nobis fas est aliter noviter usurpare quam illibi et didicere et docuere majores; ipsiusque Nicaeni concilii non magis nos intellectores expositoresque eruditiores sumus quam illi tot tantique praesules venerandi, vel intellexere sapienter, vel praedicavere fideliter), hanc omnes sincera mente veroque corde in commune teneamus, et pax est. Regulas quoque quas ab eisdem Patribus accepit Ecclesia, intemeratas habeamus et pax est. Sint ergo haec apud vos certa, sint fixa, et nulla discordia est: quae si apud vos esse praetenditis, patimini sollicitudinem nostram paulisper ista discutere, quia quanto veriorem pacem habere volumus, tanto certiorem causam pacis desideramus agnoscere. Si haec apud vos intemerata perdurant, quid est, quod Petrum Alexandrinum ad fidem catholicam correctum dicitis, et receptum? abjecit ergo cuncta, quae his definitionibus obviant, et in hanc formam doctrinae catholicae toto corde transit. Quid sibi isti igitur volunt, quos apud nos quotidie vociferantes agnoscimus, contra Chalcedonensem synodum, contra apostolicae sedis praedicationem frementes atque frendentes? Qui si correcti sunt, tenent ergo illa quae superius memorata sunt; si ea tenent, cur vehementer impugnant? si illa profitentur, cur a catholicis qui eadem perseveranti tenent professione desciscunt? aut cur illi qui veram fidem profitentur, ab istorum societate dissentiunt? Si eos unam fidem secum retinere noverunt, apparet igitur hos qui illa quae ad fidem catholicam pertinent palam impugnare non dubitant, qui a catholicorum professione dissentiunt, catholicos omnino non esse, atque ideo nulla ratione correctos. Quid? his cur communicat Petrus? Si istis in errore durantibus ille fidei verae examinatione probatus est et receptus, utique si se correxit, ad illa translatus est quae fidei catholicae convenirent, non in his remansit quae ei probantur inimica. Cur talibus ergo communicat? si illa manifeste profitetur, ad quae errore deposito eum transisse cognoscitur, cur ejus communicat inimicis? Itaque luce clarius probatur non esse correctum, sed in eadem pestilentia permanere, cujus sequacibus professoribusque communicat. Ecce igitur, etiam hoc ipsum quod correctum vultis, videtur falsum et evidentissime confutatur. Quapropter licet, etiamsi correctus esset, correctoribus suis subdi debuit, non praeponi, quibus ab haereticis ordinatus, nulla potuit prae esse ratione; etiam in hac parte convincitur, qui correctus obtenditur, quando his communicare, qui in pravitate perdurant, sine ambiguo reperitur atque a nostra communione omnifariam merito justeque repellitur. Ecce quam nobis justa causa suppeditat, si etiam Acacium qui hunc et juste retulit ante esse damnatum, et post eum nefarie in sua communione suscepit, a nostra communione discrevimus. Cum Acacio enim nobis fuit prisca communio; haec ut servaretur illaesa, per quinquennium permonuimus; et licet nec rescribere dignaretur, nos tamen, ut catholicam fidem retineret, nunquam destitimus adhortari. Postremo legatis missis terruimus, blanditi sumus, praediximus comminantes, suadentes, obtestantes, damnationem praetendentes, ne communioni cederet perditorum: laborum suorum pro fide catholica primitus impensorum eum meminisse mandavimus; et incitantes ad gloriam, et a periculo deterrentes. Quae cuncta despiciens circumvenit legatos, ut veluti nobiscum se errare praetenderet, et haeretico atque damnato, quem praecipue ipse retulerat, communione se miscuit. Donec ista cognoscerem, potuit mihi cum illo pristina manere communio; verum ubi hoc comperi, si non eum continuo a mea communione separassem, videretur mihi, etiam cum jam praevaricatore nihilominus manere communio, et quae cum catholico fuerat, esse etiam cum eo qui haereticorum consortium inire maluerat. Quod ne fieret necessarium mihi fuit abrumpere communionem ejus, et a meo consortio sequestrare. Ideo quippe necesse fuit hoc facere, quia catholicae fidei non erat totum hoc omnino non facere. Sed imperator, inquis, necessitatem cum Petro communicandi imponit Acacio. De hac necessitate et superius jam multa dicta sunt, et multa dicentur; quibus appareat, et necessitatem, si vera esset, sacerdotem pro catholica fide contemnere debuisse, et tolerare quidquid adversi est, dummodo ab integritate fidei catholicae nullatenus deviaret; deinde manifesta ratione monstretur, sic nullam necessitatem Acacio ab imperatore prorsus ingestam, sicut potius imperatorem satis claret ex Acacii cuncta fecisse consilio. Etiam ipse imperator, inquis, necessitatem habet ista faciendi. Necessitatis causam interim non requiro; nulla tamen major est necessitas quam divino cultui et religioni, unde omnia prosperantur, unde necessitas magis omnis absolvitur, et cuncta adversa removentur, esse subjectum, nec ei aliquid omnino praeponere; quia non est utique quod Deo debeat anteponi, cum ei jussi fuerimus nec animas nostras omnino praeponere: illo enim despecto nulla potest necessitas expediri, sed nec res quaelibet humana constare: unde apparet majorem necessitatem et majorem prae omnibus causam esse cuncta eidem postponendi. Adde, quia nulla necessitas est. sed esse praetenditur; nullus jam non est . . . . De exclusione Petri seditio vana proponitur; quippe cum et Timotheo haeretico pulso nemo resultare tentaverit, et pro Petro consequenter ejecto nullus obstiterit. Falso igitur non fieri posse confingitur, quod exemplo earumdem rerum sine tumultu factum esse jam constat. Pecuniae causa non sit, et nulla necessitas est. Tumultus in sancti caede Proterii haereticorum irruptione commotus est, nunquam autem per catholicos usus est tumultus excitatus: et convenit seditiones quorumcunque populorum publica auctoritate compesci. Itaque ut pravorum indulgeatur furori, qui levi metu perterriti conquiescere potuissent, religio divina subvertitur, et Christi Ecclesia laceratur. Postremo hoc ipso quod necessitatem esse praetendit, malum esse pronuntiat quod facit; unde si ei est necessitas contra divina tendendi, mihi id operandi nulla necessitas: cavere debeo a malo, quod etiam tu fateris malum, dum necessitate te facere testaris invitum: imo mihi major necessitas est divini timoris et futuri judicii, ut caveam malum. Cur me in tuum nefas, quod necessitate geris, conaris attrahere, cum id subeundi nulla necessitas sit? Imo ut dictum est, non faciendi sit alia causa majorque necessitas. Sed corrige me, inquis, et noli me a tuo consortio sequestrare. Relinque malum, convertere ad bonum, revertere ad me, et correctus es, et liberatus a malo, et a me nullatenus separatus. Sed non possum, inquis, et reilinquere me non debes. Tu doles, ut video, quia tecum ego non peream; se ego doleo quare mecum ipse non salveris: si tantum apud te valet persona Petri ut Deum contemnas, tu videris; me facere, nec oportet omnino, nec libet. Quod potes fieri, inquis, hoc exige. Et ego tibi dico, quod potest fieri, hoc me posce; facilius enim fieri potest ut homo postponatur Deo, ut homo refutetur magis quam Deus: quod si id non potest fieri, multo magis non potest fieri a nobis ut refutato Deo homo eligatur; major nobis est causa qua non possimus hoc facere, quam vobis, ut illud facere nolitis: possumus dicere, dicite omnes anathema Petro; quamdiu vivit, nolite illi communicare, et communicamus vobis; et quam rationem reddituri sumus Deo, si animas quas ille perdit, etiam nobis quodammodo permittentibus, assumat ut perimat? Quo me trahere conaris ad te? cur non potius revertaris ad me? Ibi perditio est, hic salus; ibi praecipitium, hic fida securitas; ibi deceptio, hic monitio; tu ad ista salutaria redire non vis, et me vis ad periculosa descendere. Nescio si vel te judice debeam ista committere. Sed Acacius, inquis, vi oppressus est, et opprimitur, ut aut ad ista pervenerit, aut ista non corrigat. Vim quidem non pertulisse multis rationibus comprobatur, imo et docetur: quia si noluisset, non ad ista pervenerat; quin insuper suis litteris confutatur, quod ipsius consilio cuncta sint gesta, eaque velut divinitus inspirata collaudet. Sed etiamsi vim apud imperatorem . . . . . non per imperatorem insidiari legatis, quod nostrorum quoque legatorum professione jam dictum est. Quod si verum est, ille reus est; si falsum, gravamus istos etiam hoc insuper, quod supra praevaricationem tantum addidere mendacium. Sed quia hoc etiam ex litteris Acacii demonstratur, isti hoc non falso dixerunt; ita illius persona gravatur, quae noluit cum legatis nostris anniti, sed potius nostris est insidiata . . . . Certe vel retulisset hoc antequam communicaret, monuissetque illos ne communicarent. Postremo etiamsi vi premitur, vim perferre debuit, non fide et communione calcata prodere perfidis, et se miscere damnatis; sicut fecit sanctae memoriae Flavianus, et alii sub persecutoribus imperatoribus, vel haereticis, vel paganis, et nuper in Africa factum est. Quid enim? vim maximam illi non patiebantur? et ideo vincebant patiendo vim, non violentiae cedendo. Nunquid sub illis persecutoribus qui negabant Christum, vel in haeresim transibant, a catholicis et Christianis non jure damnabantur? Nunquid erat excusatio, quod vim passi persistere nequivissent? Unde ergo, inquis, lapsi remedia sunt provisa? Bene: suscipio ergo eum, si placet, more lapsorum poenitentiam agentem tota vita sua, et in fine sumentem, sicut de lapsis legitur constitutum, secundum hujus tenoris formulam ad Ecclesiam revocemus. Nunc autem si curatio Ecclesiae totius accedat, erit tanti (quia hoc pontificis est sedis apostolicae, et causa universalis curationis hoc videtur exigere) ut persona Acacii in sacerdotali possit honore revocari. Hoc ipso enim se ostendit non voluntate succubuisse, et animum gessisse catholicum, dum curationi competenter insistit. Quod si vult, et non potest, cur per imperialem personam caeteros opprimit? Si imperator, ut fertur, obediens est Acacio, potest; si obediens ei imperator non est, quamvis eum debuerit, et debeat constanter viriliterque tractare, certe hoc ipso se fatetur contra catholicam succumbere veritatem. Itaque me ei in hoc statu rerum non misceri communionem, manifestum est; non enim si ille premitur, et adesse sibi non potest, ego oppressionis ejus et transgressionis complex esse jam debeo: sed quia donante Deo liber sum, servo saltem me incolumem, ut et si nunc potest, cum Deus jusserit, sit qui valeat pro integritate communionis et fidei illis subvenire, qui integritatem communionis et fidei perdiderunt; alioquin si omnes eam perdamus, quod absit, unde postea reparabitur? praecipue si in sedis apostolicae, quod nunquam Deus fieri sinat, fuerit temerata fastigio. Itaque si Acacius vim hominis sustinet, ut errata non corrigat, major mihi necessitas est divini metus, et tuendae catholicae communionis, et fidei, quolibet modo et qualibet conditione in errore positis nulla fieri ratione consortem, sed ab eorum me contagio servare prorsus immunem: quia si ille per vim habet excusationem, ego praestante Domino qui securus sum, ne per hoc quidem excusationem, ullam habere jam potero, qui nulla praestante Domino, sicut dictum est, vi premor. Dimittantur ergo ista divino judicio, donec ipse, sicut saepissime experti sumus, libertatem reddat communioni catholicae atque fidei Christianae; et tunc de eis qui in illius sunt errore tractabimus; persona enim Acacii sine curatione totius Ecclesiae solvi non potest, per quam sauciata est omnis Ecclesia. Sed et tunc, inquit, Acacius tecum communicabat, quando Timotheus haereticus, vel iste Petrus sub tyranno Basilisco Alexandrinam tenebat Ecclesiam. Vere dicis, sed his tunc Acacius minime communicabat, et in mea communione durabat; unde potius si vim patitur Acacius, et nunc talem se debet exhibere qualem se exhibuit sub Basilisco tyranno haeretico persecutore suo. Sed nunc, inquis, utilitatis interest reipublicae. Sed sacerdos allegare debuit, utilitatis interesse potius publicae, ut divina communio et fides integra servaretur: utilis est reipublicae religionis eversio, et utilis non erit reipublicae religionis integritas? nescio si sunt ejusdem religionis qui ista praetendunt, et si ejusdem religionis debeant homines ista praetendere quem vellet de suis, et sibi fidelibus subsistere sacerdotem, excluso Joanne, dummodo catholicum, et communionis nostrae suspectis locis pateretur praesidere pontificem. Nonne evidenter haec res facit causam Joannis esse meliorem, dum eo excluso et haeretico subrogato, non persona hoc meruisse monstratur, sed expugnatio fidei catholicae procuratur? Nos non in Acacium ideo sententiam tulimus, quia homo est, quia Acacius dicitur, quemadmodum de quolibet haeretico dici potest; sed propterea quia sit persona praevaricatrix. Itaque malefactum est, quod in eo est punitum irrogatione sententiae: quae praevaricatio, quod maleficium si recedat, jam non erit illa persona, in quam sententiam insolubilem proferre sum visus. Remanebit enim homo, et Acacius, quem non damnat in quantum homo est, et hominis nomine censetur, sed in quantum praevaricator et malefactor. Cui sententia mea insolubilis est, jam in eo haec sententia mea insolubilis, remoto illo cui illata est, locum penitus non habebit: alter enim erit quam ille cui illata sententia est, dum incipiet non esse quod fuit, vel non hoc esse, cui illata sententia est. Sed incipiente esse quod non fuit, vel hoc tantum incipiente esse se, cum ea non esset illata sententia, non remanebit omnino ubi stet prolata sententia. Nam quandiu in hoc manet, cui illata sententia est, vere insolubilis est illa sententia cum eo cui illata est insolubiliter; cum autem hoc non erit: etsi in eo non manserit, cum illo maleficio, cui illata insolubilis est, illa sententia sine dubitatione transibit. In isto ergo erit solubilis, imo nec erit cui illata non est; imo ab hoc erit extranea et aliena, cui eam non constat illatam: quia in Acacio maleficium, et praevaricatio accepit illam insolubilem sententiam, non quod homo est, non quod Acacius nuncupatur: remoto ab eo maleficio, erit cum omni vi sua, et causa remota sententia. In Scripturis autem invenimus et illatam interminabilem sententiam in plerosque peccatores, quibus tamen a peccato discedentibus sit remissa: et quosdam dictos occidi, et vivificari (dum in his necatur quod fuerunt, et incipiunt esse quod non erant), vel everti, et plantari, et talia: Triduum, et Ninive subvertetur (Jon. III, 4); item de rege Ezechia, adjectis quindecim annis post denuntiationem mortis ad vitam; item de ramis fractis et inserendis; et de iisdem ramis, si non permanserint in incredulitate, misericordiam consequentur. Ne quando, inquit, convertantur, et sanem eos. Hoc de illis qui cor crassum habebant, et videntes non videbant; et audientes non audiebant. Nunquid Deo inspirante non sunt ex iisdem Judaeis de quibus dictum est, videntes viderunt, audientes audierunt, et corde crediderunt? sicut apostoli, et tot millia, quas reliquias salvas factas esse testatur Apostolus, qui hunc sensum ita tractat, ubi dicit: Nam et ego Israelita sum (Rom. XI, 7). Si vi imperiali premitur Acacius, ut ista faciat quae facit, primum imperatorem contra fidem catholicam facere, ac per hoc non esse catholicum, ipse profitetur: non est ergo quare a nobis dici persuadeat, quod ipse depromit, vel quod ipse testatur. Deinde hoc ipso quo se vim pati perhibet, malum profitetur esse, quod facit, et contra fidem catholicam se agere demonstrat: cur ergo me hortatur et petit hujus rei complicem esse debere, quam fatetur esse perversam? Si autem malum non esse contendit, restat ut non jam se vim pati ab imperatore per suadeat, cum sponte sua id faciat quod bonum esse confirmat. Cum enim bonum dicit esse quod facit, sponte hoc se facere, tanquam quod putat esse bonum, sine dubitatione designat: non ergo hoc compulsus facit Acacius, quod invitus non facit tanquam malum, sed sponte tanquam bonum. Si enim compulsus, utique invitus; si invitus, utique malum est; non ergo sponte facit, tanquam hoc bonum, sed tanquam malum invitus: si non invitus tanquam malum, sequitur ut sponte tanquam bonum. Studio ergo et voto, et voluntate, et judicio proprio, non coactus; non ergo vim patitur, sed sponte delinquit. Sed obstinatione vestra, inquis, in periculum causam totius Ecclesiae adducitis. Si fides communioque catholica custoditur, in periculum religio venit, vel periclitatur religio? et si, quod absit, fides communioque catholica violatur, in periculum religio non adducitur, vel salva religio est? Absit ut hoc quisquam catholicus et apostolicae fidei filius dicat. Sed apostolicae sedis dignitatem ista obstinatione minuitis. Si fides communioque catholica servatur, dignitas sedis apostolicae minuitur? Si illa violatur, sedis apostolicae dignitas manet? Absit ut hoc Christianus catholicusque depromat. Si fides catholica et communio laeditur, respublica juvatur? et si illa salva sit, respublica laeditur? Absit ut hoc Christianus et catholicus profiteatur. Si fides catholica et communio servetur, imperator laeditur? et illis violatis imperator non laeditur? Absit ut hoc Christianus et catholicus imperator dicat, vel aliquis catholicus Christianus dicat debere fieri: hoc est laedi fidem et communionem deberi catholicam, ne imperator laedatur, quia si servetur fides catholica atque communio, imperator laedatur. Nos imperatorem tantum amamus, ut velimus eum facere quod pro salute ipsius sit, quod pro anima, pro conscientia ipsius est. Pontificibus catholicis etiamsi quae probatur, relaxetur offensa; ipsius est, quod conscientiae, quod animae suae, et saluti scit prodesse, facere: si non vult, quae in his sunt utilia facere, ipse viderit. Nos et apud Deum, et apud homines absoluti sumus; nam si apud Deum etiam pro criminosis intervenire pontifices decet, quanto apud Deum magis convenientius est pro sacerdotibus intervenire pontifices? Si pro sacrilegis ipse intervenit, quanto magis pro iis nos intervenire convenit qui, sicut dicit, eum laeserunt. Quid me vultis exaggerare praevaricationem Acacii, damnationemque firmare, ut magis ac magis videar inconstans, et meae contrarius esse sententiae? Ego si, quod absit, complex mali essem effectus, nunc remedio egerem, non remedium ministrarem; et sedes B. Petri, quod Deus non sinat fieri, aliunde peteret, non praeberet ipsa remedium. Quare, quia sententiam tulimus in Acacium indignamini, quod nisi fecissemus catholicam communionem ab haeretica et damnata communione, cui se hic miscuerat, decernere et tueri, et inviolatam servare nullatenus poteramus? Quomodo nos compellitis, iterata quodammodo constitutione, cum exaggeratione praevaricationis Acacii justam sine dubio firmare et congeminare sententiam? Nunquid Misenus et Vitalis poterunt recipi, nisi dicant anathema Petro Alexandrino et omnibus qui ei post anathema communicaverunt vel communicant? Damnabunt ergo nobis definientibus iterum ipsi consequenter Acacium. Quomodo ergo eum vultis absolvere? An grave videtur semel damnatum Acacium, et bis damnatum non erit grave? an vultis sive per vos, sive per nos videri, vel dici sedem apostolicam cirumventam fuisse? Ecce poposcimus vos; ecce scripsistis; ecce non dignatus est ille rescribere, nec vobis, nec mihi: videtis obstinatam perniciem pravitatis: nonne et propter religionem, et propter injuriam vestram debetis unanimes esse nobiscum? Dicite nobis, inquiunt, utrum Vitalem et Misenum absoluturi sitis, an non. Respondemus et quaerimus et nos a vobis, utrum eos salva fide, et communione catholica, et sedis apostolicae reverentia absolvi velitis, an non. Si salvis illis non vultis, non eos hoc modo vel hujusmodi ratione salvemus. Sed promisistis, inquiunt. Quod promisi legitur; hoc nunc implere contendo: promisi enim deliberaturum quomodo juste videantur absolvi; hoc etiam nunc sine dubitatione promitto. Scitote ergo deliberationem nostram ad hunc modum esse perductam; quia istos absolvere non valemus, nisi ut juste nostra sententia ante tempus videatur esse laxata, nisi eos ex oneremus praevaricationis pondere, curabilioresque reddamus, dignumque sit nostram in eos anticipare sententiam, quos minoris culpae probaverimus inventos: satisque esse dicamus, ex eo ipso quod aliquid in sua desidia deliquerint, hucusque correctos et a sacra communione submotos. Si autem, ut eos relaxemus, circumventos deceptosque dicimus, sequitur ut quantum istos levamus, tantum opprimamus Acacium; neque enim jam velitis aliud dicere, vel nobis licet aliud aestimare, quam illum esse totius praevaricationis auctorem; siquidem id istorum confessio synodalibus dixisse teneantur in gestis. Itaque si assertionibus iteratis, et professione geminata, recentique tractatu, atque decreto justam esse sententiam, quae in Acacium sit prolata, cum totius utique praevaricationis exaggeratione firmemus; vos reperite quomodo postea possit absolvi, quem repetita quodammodo contestatione damnamus. Quemadmodum, inquam, molimur absolvere, totius vinculis praevaricationis obstringimus; et quem levare nitimur, toto pondere damnationis obruimus. Itaque aut isti exspectent ut curatione totius Ecclesiae secundum sententiam liberentur; aut spondete nobis sub jurejurando nunquam de Acacii absolutione quippiam esse poscendum. Cur enim est ut eum sic velitis absolvi, ut in omnibus, et conscientiam nostram et famam faciatis exponi? Conscientiam, si absolvam quem totius proditionis auctorem se ipse professus est; famam, totius mutatae sententiae. Nec potest dici quod cum in istos, tanquam in auctores malefactorum, fuerit usque ad certum tempus promulgata sententia, ideo ab his retracta sit, tanquam innoxiis, ut in Acacio usque ad id tempus, quod his fuerat praestitutum, quia auctor totius est mali, eadem quae in istos ratio servetur. Quia in Acacium, ut pote in auctorem, insolubilem dixi meam fore sententiam, non certo tempore relaxandam: quam si denuo confirmo, definitionis suae tenore mansura est, ut non possit absolvi: nec enim illic dictum est, usque ad illud tempus, sed dictum est, nunquam esse solvendam. Sed cum hoc, inquis, jam dixeris, tamen nunc eum moliris absolvere. Sufficit vel semel dictae sententiae procurare solutionem: quid eam me vis meo iterare decreto? Si semel latam indignamini, cur geminare contenditis? Si semel prolatam absolvere videtur esse difficile, quid faciemus de geminatione sententiae? Forsitan et illic aliquid minus me cognovisse, quam dictum est, potero in semel prolata e sententiae resolutione tractare: cum eam geminata professione firmavero, quid me remedii vis habere? maxime si etiam eo tempore hanc confirmare demonstrem, quo nitor absolvere. Sed imperator vim fecit Acacio. Hoc ego dicturus non sum, quia nec verum est, et accusare palam principem omnino non possum: certe vos estote hujus accusationis auctores. Per id quod dictum est in prolatae tenore sententiae, cum adnisu principis Christiani, vel populi res esse curandas, hoc minus eorum obstinatione provenit. Si voluerimus causam Miseni Vitalisque tractare, quorum communione et consensione illi obstinati sunt redditi; et istos oneramus quos putamus absolvi, itemque istorum exaggeratione peccati sententia nostra fit irrevocabilis a tempore praestituto. Sic enim de istorum receptione tractandum est, ut conscientia nostra et existimatio quorum interest maxime, in sententiae suae revocatione curetur, et juste nos eam ante tempus revocasse, vel remisisse doceamus: ut etiam consolemur eos qui in fide catholica perseverant, de istorum communicatione probantes non nostro eos tunc communicasse mandato, nec eorum communioni praebuisse consensum, et secum nos in fide catholica perdurare. Et ideo ipsi quoque nobiscum nituntur esse constantes; quod si istis sine aliquo colore justitiae ante praestitutum tempus sententiam relaxatam audierint, ex nostra voluntate eos communicasse credituri sunt. Et hoc, quod suspendere visi sumus, fortasse simulatorium ad excusationis umbram, et nos transgressores merito judicabunt: ipsique aut deficient et illorum communioni se tradent, aut jure nos damnabunt, tanquam communionis alienae, vel catholicae violatores communionis. Quomodo ergo ista curentur, justa ratio est quaerenda; quae nulla est alia, nisi ut isti releventur et excusentur quos volumus ante constitutum tempus absolvi; justaque videatur nostra remissio: hoc autem fieri potest, si in Acacium cuncta transgressio transferatur. Quod et illi ipsi qui in fide catholica perseverant, magis fieri ardenter exspectant, in illum enim plus saeviunt quam in istos; tantique habebunt istos relaxari, dummodo in illum, tanquam auctorem praevaricationis, omnia audiant malefacta transferri. Quod cum fuerit, sine dubitatione subsequitur, ut justa sit poena, id justa damnatio, quae ei pro his videatur inflicta: quae damnatio in sui tenore insolubilis esse monstratur. Itaque fit persona irremediabilis Acacii in exaggeratione criminis et conventione vindictae: nam si curatione totius Ecclesiae persona Acacii liberetur, et isti secundum sententiam nostram erunt modis omnibus absoluti. Ita hoc genus, quod supra diximus, quia non adnititur imperator aut populus, alterutram partem non expedire poterit, sed gravare: unde nonnisi illo solo modo rebus remedium providendum est, ut prius de absolutione agatur Acacii cum totius duntaxat Ecclesiae sanitate, et sic istis sit suo ordine relaxatum. Si Acacius autem modis omnibus absolvi noluerit, istorum persona illius aggravatione levabitur. Eo magis quod et oblatum sibi Acacius respuisse convincitur, et nostra erit excusata sententia, et de istorum absolutione ante tempus impensa, et de illius cum exaggeratione criminis damnatione firmata. Ideo illi perstant in fide catholica, qui in Oriente persistunt, quia a me eam defendi vident, et animantur ex me: alioquin aut et illi corruent me faciente, aut si me, quod absit, decidente illi perstabunt, apud Deum hominesque me jure damnabunt. Illi me etiam sub persecutione positi non deseruerunt, ego illos sine persecutione deserturus sum? Quid Deo, quid hominibus inde dicturus? Possum illis dicere; aliter me damnationem in Acacium non firmare potuisse, nisi ut Vitalem et Misenum absolverem illius exaggeratione peccati; ut autem Acacium exaggerato ejus malo postmodum cogar absolvere, quid ei sum rationis, quid negotii redditurus? Sed si per Acacium curatur omnis Ecclesia, inquis, est tanti unius hominis absolutio, est tanti quovis tempore, et quandocunque unius hominis absolutio. Sed meae interest conscientiae, et meae levitatis opprobrium agitur. Nam si per Acacium curatur Ecclesia, hoc ipso docetur, quia quae potuit per hunc curari, id est eo correcto, per hunc etiam laesa videatur, cum potuerit illo non peccante non laedi. Sed si istorum, inquis, pondus in Acacium jactaveris, istos recte absolvis: cum item Acacius egerit ut curetur Ecclesia, Acacium convenienter absolves. Si in hoc spes est, cur eum damnationis pondere me urgere compellis, quem posse vel debere testeris absolvi? Esto hi absolvi possint Acacii pondere, me quare vis eum onerare, quem nitor absolvere? quia aliter, inquis, istis non potest subveniri: at per hoc, aut illum vis obrui, aut me exponi. Sed privilegia, inquis, vestra hac obstinatione minuitis. Igitur ne minus juris habeamus, efficiamur haeretici, et ne amittamus ecclesiasticae privilegia potestatis, amittamus ipsam religionem: ne minor sit dignitas apostolicae sedis in paucis, erret in multis. Nescio si quis dicat falsitatem sequendam potius esse cum plurimis, quam veritatem servandam tuendamque cum paucis. An ideo falsitas non erit falsitas, quia cum multitudine tenetur? Ideo veritas non erit veritas, quia habetur in paucis? Cum veritas non in multitudine, sed in quantacumque sui parte vel portione consistat, religio autem nonnisi in veritate sit fixa, privilegia vero ejus nonnisi in eo constent, ubi est firma ipsa religio. An veritas si in paucis fuerit, veritas non erit, et falsitas in multis non erit falsitas? Falsitas in multis major est error; veritas in parvo nullum sustinet detrimentum, quia in quantacunque sui parte veritas fixa consistit; et sicut multitudo non efficit ut falsitas non sit falsitas, ita nec parvitas efficit ut veritas nonsit veritas. Sunt innumera exempla quibus doceatur, in multis falsitate crassante, in paucis constitisse veritatem. Sed abominamur hoc, inquis. Quid igitur faciemus? Ne veritatem teneamus in paucis, erremus in multis? Absit, inquis. Respuamus ergo vel cum plurimis falsitatem, dummodo teneamus vel in paucissimis veritatem. Nonne toto mundo falsitatem tenente, in Apostolis ita constabat Ecclesia, sicut mandabat et veritas? nonne toto populo deerrante in septem millibus apud Israelitas mansit Ecclesia? Et si cuncta curramus, invenimus innumera: nonne scriptum est arctam et angustam esse viam quae ducit ad vitam; latam spatiosamque quae tendit ad mortem (Matth. VII, 13, 14)? Quid quod illi, inquies, dicunt se tenere quod rectius est? Interim jam falsum erit, quod se fatentur id tenere quod nos, si enim melius tenent, aliud tenent; jam consequens est ut se probent melius tenere quam nos. Si melius tenent, abstineant se a me, qui male teneo: corrigi ad fidem, et sequi quod melius est voluntate debet venire, non vi. Ego illi molestus non sum, ille mihi quare molestus est? Ego ut me corrigat non peto; non petenti quid ingerit, quid se infert invito? Si nullam meam putat esse sententiam, contemnat illam; quid tantopere poscit absolvi? Si poscit absolvi et esse alicujus utique momenti non dubitat, et justae damnationis esse confirmat, qua se teneri non declinat obstrictum. Itaque fateatur errorem cui est illata sententia; deponat errorem, et vacua sententia est. Si injusta est, tanto eam curare non debet, quanto apud Deum et Ecclesiam ejus neminem potest iniqua gravare sententia. Ita ergo ea se absolvi non desideret, qua se nullatenus perspicit obligatum; si vero ea se judicat obligatum, et poscit absolvi, utique non praetendit injustam, quae eum potuit obligare, atque ab eadem poscit absolvi, quia non potuit obligare nisi justa. Justa autem si est, nonnisi damnato errore justa cognoscitur. Itaque ad solvendam justae obligationem sententiae, errorem fateatur: ponat errorem, quo eum ligatum tenet justa sententia: eo sublato obligationis causa resolvitur.

EJUSDEM FELICIS EPISTOLA CUI TITULUS IN EODEM CODICE PRAEFIXUS EST HUJUSMODI: Epistola papae Gelasii ad Succonium episcopum Afrum apud Constantinopolim constitutum, qui persecutionem Arianorum de Africa fugiens Constantinopolim, improvide communicando, in praevaricationem Chalcedonensis synodi arguitur corruisse: ut corrigat. Cum tuae dilectionis in Christo constantiam ferventemque doctrinam celeberrima loqueretur opinio, dici non potest quantis gaudiis exsultavimus in Domino, quod vas egregium belli tempore maxime profuturum divina gratia praeparasset; teque votis omnibus ambientes, et quasi cominus constitutum, toto cordis affectu comitabamur absentem. Sed tristi subito rumore percussi, consternata fatemur mente concidimus; haesimusque diu utrum ad caritatem tuam super his litteras mitteremus, nam loqui prohibebat dolor, tacere Christi affectio non sinebat. Inter ista fluctuantes vicit divina scientia, qua toto Scripturarum corpore perdocemur aliqua tentationum subreptione sic praeventos caritate libera permonere. Communicare enim dilectionem tuam in partibus Orientis adversarii veritatis primum fama detulit; deinde plurimorum relatio non spernenda patefecit: quod ne temere credidisse nos arguas, si falsum est, quod optamus, da veniam de te sollicitae pietati; si verum est, accipe salubria quaeso patienter amicorum vulnera castigantum, qui perniciosa subisti amicorum [ lege inimicorum ] oscula blandientum. Itane tu, amantissime et dilectissime, adversaria catholicae regulae consortia suscipere potuisti, tantumque nefas in te invenit effectum, quod vel cogitationibus tuis obrepere potuisse non creditur? Itane tu delegisti praesentis temporis ferre jucunditatem, magis quam affligi cum populo Dei? Stupet animus, mens sauciata succumbit, moerentia corda deficiunt, nec tamen dolori tanto par lamentatio reperitur. Nonne tu ille es qui, spretis regum minis, et saevientium barbarorum feralia jura despiciens, simul patriam, facultates, et honoris sacerdotalis privilegia posuisti, ut ea perpetua recipere merearis in Christo? Quid igitur nunc agimus? decolorasti gloriam, violasti confessionem, intercepisti victoriam, quantoque apud apostolicam sedem de tuo nomine fiducia, gratiaque crescebat, tanto nunc accedit miseranda confusio. Itane non senseras, quod duobus cornibus praeludendo uno eodemque tempore non minus in Oriente quam in Africa Jesum solvere niterentur Antichristus? cum et illi sic Deum fateantur, ut Deus non sit, et isti sic hominem praedicent, ut hominem vacuare contendant. Inter quae funesta pericula quid prodest evasisse praecipitium si recedatur in baratrum? Ante oculos non redibat, quod non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, simili damnatione censentur? Vae si eruditionem tuam tantum latuit scelus! vae amplius si non latebat, et gestum est! Nam si nihil aliud, hoc unum dilectioni tuae potuit ad haec praecavenda sufficere, ne te illorum communioni misceres, quibus communionem suam beatum Petrum noveras denegasse. Sed cum te Scripturis refertum, et catholica institutione pollentem respicimus, tanto consolationis exitum non habemus, quanto te perpendimus scientem petisse foedera perditorum. Quis itaque dabit capiti nostro aquam, et oculis nostris fontem lacrymarum (Jerem. IX, 1)? nunc vere de patria conversatione discessum est, nunc verum sentitur exsilium; nam illud salutis causa est, hoc ruinae. Nec nos inaniter in te uno perpeti cuncta jactamus; cum secundum Apostolum, et in cujuslibet membri gloria cuncta membra congaudeant, et in quacunque parte corporis convulsa omnis compago vexetur. Et nos quidem pro affectu quem tibi debemus, prudentiae tuae cruciatum nostrorum viscerum duximus intimandum. Tuae conscientiae intererit, quemadmodum ab his laqueis expediri non renuas. Nobis enim in utroque fructus non vacuus erit, si vel quod desideriis omnibus imploramus, de tuae salutis, et famae redintegratione gratulemur; vel si, quod absit, nostra scripta contempseris, adjuvando fratri minime defuisse videamur.

INCIPIT EPISTOLA. BEATI PAPAE GELASII AD NATALEM ABBATEM. Dilectissimo filio Natali abbati Gelasius episcopus.

Quamvis pro beati Petri apostoli moderamine divinitus instituto, quo sedis ejus vicarii, etc.

(Hanc epistolam legere est inter opera Gelasii.)

EPISTOLA XII. FELICIS III PAPAE AD ZENONEM IMPERATOREM. Laudato ejus studio in ordinatione novi episcopi, hortatur ut in Acacii Petrique nominum damnatione, de qua cleri legati nihil sibi mandatum responderant, cum Ecclesia Romana consentiat.

Felix Zenoni imperatori.

Dignas referre Deo nostro gratias fateor mens humana non sufficit, quod tantam religionis curam in vestrae pietatis sensibus miseratio divina constituit, ut eam et universis negotiis anteponi, et soliditate reipublicae contineri, quam veraciter Christiano, tam augusto judicio censeretis, quia revera propitiatione coelesti rerum subsistit universitas. Ex qua mirabili devotione vestrae clementiae processisse cognosco quidquid pro divini cultus reverentia celebratus tranquillitatis vestrae sermo deprompsit. Ut scilicet firmare catholicae fidei cupientes unitatem, Ecclesiarumque pacem magnopere roborari, talem studeretis praefici Constantinopolitanis antistitem, qui superno munere prosequente, et morum probitate fulgeret. et prae omnibus orthodoxae veritatis polleret affectu. Magnam igitur, egregie princeps, capio de utroque laetitiam: cum et in tuae serenitatis animo, sicut in saeculi fastigio constitutum, ita praecipuum Ecclesia filium Deo factore suscepit: et eum ipsum, de cujus pontificio gloriamini, dum ad beati Petri apostoli sedem suae refert dignitatis exordium, jam suae dedisse gaudeo moderationis indicium. Ubi simul et magnanimitas vestra resplendet, quando Ecclesiae causam, sicut divinitus institutum est, pontificum desiderat ordinatione componi, et qui in sacerdotii perhibetur provectus officium, optat inde fnlciri, unde Christo cupiente profluit cunctorum gratia plena pontificum. Cujus etiam litterarum me refovet intentio, qua sicut decet Christo placere nitentem, et summum apostolorum beatum Petrum, et petram fidei esse non tacuit (Matth. XVI), et eidem mysteriorum claves creditas fuisse coelestium prudenter struxit, utque nobiscum circa orthodoxam fidem consentientem haberet assensum, quo amplius unanimis redderetur, expetiit. Gratissimis igitur professionibus hujus, et votis copiosa lectione patefactis, mox ut etiam filios meos sancti propositi monachos pariter venisse conspexi, difficultates omnes quae primitus obstrepebant, hac credidi dispositione submotas: atque ideo venientibus clericis eas praeter consuetudinem sociatas esse personas, quae Petro vel Acacio non communicasse viderentur: ut illorum nominibus sequestratis, per quos scandalum contigisset Ecclesiis, sincera deinceps caritas proveniret. Quibus rite perpensis, nihil aliud mihi supererat gratulanti, nisi ut his qui fuerant destinati apostolicae sedis communio traderetur. Sed cum pro catholica fide cautius admonerem, ut suscipientes eam se a consortio retraherent damnatorum, non sibi hoc mandatum omnino dixerunt. Qua rerum diversitate permotum anxium me haesisse profiteor; cum aliud litterae, et ipsa rerum ratio demonstraret, et aliud memoratorum contineret assertio. Puramque volens cum eo qui pontifex creatus asseritur inire concordiam, gloriae vestrae suggerere properavi, ut nihil residere patiamini quo denuo quidquam valeat dissensionis oboriri. Quia dum per synodum Chalcedonensem, quam se dudum litteris designavit tua clementia venerari, Eutychem atque Dioscorum constet esse damnatos, et eorum sectatores plurimis illarum partium documentis Timotheus et Petrus exstitisse monstrentur, atque eorum communionem, etiamsi prohibitam, secutus Acacius, quos ipse epistolis suis haereticos dixerat esse damnatos: sententia illius concilii convincuntur astringi, et in ipsorum poenam merito recidisse, quorum elegere consortium: sicut in caeteris haeresibus facta semel synodus abjecti cujuslibet erroris cunctos sequaces consequenter involvit. Quaeso igitur, gloriosissime, nec in successoribus refovere judicemur quod manifestum est in auctoribus fuisse damnatum; nec Petri putetur legitima provenisse purgatio, quem non secundum morem veterum apostolica sedes, quae ligavit, absolvit. Scit enim Christiana mens tua, venerabilis imperator, quoniam delicta mortalium secundum conscientiam relaxandi non nisi pontificibus suis ordine competenti superna dederit dispensatio facultatem. Qui Petrus tamen, si vere receptus esset, veniam mereri debuit, non honorem: qui a damnatis atque haereticis falsum sacerdotii nomen accipiens catholicae non poterat Ecclesiae praesidere. Haec ego, reverentissime princeps, beati Petri qualiscunque vicarius, non auctoritate velut apostolicae potestatis extorqueo, sed tanquam sollicitus pater, salutem prosperitatemque clementissimi filii manere cupiens diuturnam, fideliter imploro. Ecce desideramus, optamus, ambimus Ecclesiam Constantinopolitanam, sicut semper, habere connexam. Exuantur obsecro ab his qui nostri non sunt, et nos quoque volumus esse nobiscum. Postulationes certe gentium barbararum, venerabilis imperator, pro quiete mundani regni publice benignus exaudis. Quanto praestantius quaeso te, preces apostolicae sedis pro sacrarum tranquillitate rerum placatus admittis? Hoc enim hoc expedit, ut si utraque Roma pro mutuo pignore nuncupatur, fiat utraque una fides illa Romanorum, quam per universum mundum praedicari beatus Paulus (Rom. I, 8) testatur apostolus, sicut apud nostros floruit indiscreta majores; et quae genere concordat ac nomine, non sit religione divisa, per quam etiam discrepantia copulantur. Putasne me, venerabilis imperator, non cum lacrymis ista profundere, et velut praesentem ad tuae pietatis vestigia? Nec enim piget in tali maxime causa imperialibus officiis inclinari, cum se Apostolus (I Cor. IV, 13) omnium factum dicat esse peripsema. Haec diutius tacui, ne aliis contraria suggerentibus irreverentiam meis potius litteris commoverem. Verum nunc facultate percepta, qualiter vigeat in meo corde vestrae pietatis affectus insinuo: quia successus traditae vobis divinitus potestatis cupio propitiatione constare. Neque, venerande fili, respuas supplicantem, neve meam velis dissimulare personam. In me enim qualicunque vicario beatus Petrus apostolus, et haec in illo qui Ecclesiam suam discerpi non patitur, ipse etiam Christus exposcit. Absit ut huic quemquam Christiana mens tua vel possit vel debeat anteferre, quem pro te votis omnibus desideras exorari. Praesertim cum tanta sint illa, vel talia, quae tyrannide deleta pro fide catholica gessisti et geris, ut plena a Deo vestrae conscientiae experimenta teneamus. De quibus etsi quid fortassis omissum est, non respicit nisi perfidi virus Acacii, qui, dum illicitis crescere tendit augmentis, ea quae rectae religioni congruerent, vobis inter curas publicas occupatis destitit intimare. Nam pietas tua quomodo non sequendum potius existimaret, quod fecisse conspiceret sacerdotem? Unde divino judicio nullatenus potuit, etiam cum id mallemus, absolvi. Quapropter magis magisque supplicare non desino, ut cum suis nominibus atque personis feralis illa causa transierit: quo nos, annuente Domino nostro, certa perfectaque laetitia necti valeamus cum praesule nunc creato, beati Apostoli voce dicentis: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, omnia facta sunt nova (I Cor. V, 17). Litterae certe vestrae catholicae fidei praedicant unitatem, pacemque Ecclesiarum regia pietate pronuntiant. Quae cum debito honore legerentur, qualiter mecum totus ordo Romani presbyterii vitam vobis prosperitatemque continuam promptus exorans, repetitis assidue vocibus acclamarit, et hi qui directi sunt audierunt, et ubique velox tam praeclari nuntii legatio putabatur obviare. Necessitati populi Alexandrinae civitatis magis in ea parte prospiciendum est, ut a pestiferi rectoris retrahatur insidiis. Concurrant omnia, regamus omnes, ut quemadmodum docet Apostolus (Galat. I, 12), auferatur de medio qui nos conturbat; et ea quam augustae memoriae Leo, pater eruditorque vester, jugiter custodivit, vel vos magnanimiter servare decernitis, Ecclesiarum fida pax, vera sit unitas: quoniam cuicunque personae paterna fides, et beati Petri communio debet praeferri. Atque ad vestram gloriam, sicut imperii vestri felicitas, ita post Deum pertinere doceatur regni coelestis integritas; ut de conservatis Ecclesiae suae legibus tranquillitatis tuae benevolentiam Christus assumens, et temporalia tibi dona multiplicet, et praestet aeterna.

EPISTOLA XIII. FELICIS PAPAE III AD FLAVITAM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Quod legatos ejus a communione propterea suspenderit, quia de Acacii Petrique nominibus nihil sibi mandatum responderint. Hortatur ut et ipse ab his recitandis abstineat, et Zenoni id ipsum persuadeat.

Felix Flavitae episcopo Constantinopolitano.

Multa sunt quae nobis praebeant de tuae dilectionis ordinatione laetitiam, et sperare divino beneficio cohortentur ecclesiasticae pacis effectum. Primum quidem, quod, talem te gratia coelestis elegerit, cujus a puero vita probabilis asseratur, et catholicae fidei, quod ante omnia cupimus, praedicetur intentio. Deinde quia inter haec munera tuae Dominus caritati domini quoque filii nostri gloriosissimi principis votum contulit et favorem: quatenus potestatis fultus, Deo praestante, subsidio, facilius valeas expetere quae secundum veritatem sapienter intenderis. Postremo quod omnia propemodum, quae tui sequuntur honoris exordium, tam benevolentiam nobis clementiae principalis ostendunt, quam tuae produnt speciem voluntatis. Dum scilicet ad apostolicam sedem regulariter destinatur, per quam largiente Christo omnium solidatur dignitas sacerdotum. Quod ipsae dilectionis tuae litterae apostolorum summum, petramque fidei, et coelestis dispensatorem mysterii creditis sibi clavibus, beatum Petrum apostolum confitentur. Quod denique, ut amplius esse unanimes valeamus, nobiscum dilectionem tuam orthodoxae fidei habere velle testantur assensum. Quae cum non mediocria videantur indicia, quibus de tua mente nobis procedere votiva credamus, ad testimonium majus accessit, ut filii nostri religiosi monachi, rectae fidei confessione pollentes, pariter huc venirent. Quibus utique visis aestimamus non aliter destinatos, nisi nominibus damnatorum, a quorum isti communione distabant, de Constantinopolitana Ecclesia jam repulsis. Itaque nihil superesse perspeximus nisi ut hi qui dilectionis tuae synodica bajulabant, communionis apostolicae participatione fruerentur. Sed dum cum ipsis sollicitius ageretur, ut si mallent B. Petri apostoli communionem fideli corde suscipere, responderent vel se, vel dilectionem tuam ab Alexandrini Petri, Acaciique deinceps recitatione futuram modis omnibus alienam; illi nihil sibi tale mandatum fuisse perhibentes, oblatae salubriter gratiae nostrae consentire noluerunt. Qua eorum cunctatione permoti, cum litterae venientes, vel ipsa rerum dispositio aliud promittere videretur, et relatio praedictorum longe aliter quam sperabatur efferret, communionem quidem nostram contristati distulimus, quam remotis dubietatibus optabamus plenam catholicae fidei, et hoc, quod circa orthodoxam fidem consensum nobiscum se habere promisit, arbitramur esse venturam. Alioqui nihil nobis poterit imputari, si complectentibus foedera caritatis beati apostoli Petri consortio Alexandrini Petri societas praeferatur. Erit enim apud Deum hominesque manifestum, talia perpetrantes non nostro vitio, sed suo prorsus arbitrio separari, idemque ante tribunal Christi modis omnibus terribiliter judicandum. Non sumus pertinaces, sed dogmata paterna defendimus: quemadmodum etiam tuae dilectionis pagina designavit, zelum pro orthodoxis ostendere nos debere. Chalcedonensi concilio, quod universalis sanxit et custodit Ecclesia, Eutyches et Dioscorus non probantur esse damnati? An eorum complices Timotheus atque Petrus instructionibus plurimis convenientibus non docentur, sicut hi quoque quos misit tua dilectio perviderunt? An eorum communionem, frequenter et regulariter interdicentibus nobis, non est secutus Acacius, quos ipse suis epistolis haereticos dixerat, olimque damnatos, et male rursus aedificans, quod bene ante ipse destruxerat, secundum Apostolum (Galat. II, 18) praevaricator apparuit? Ideoque juxta praefatae synodi tramitem, merito illic damnate perfidiae parem cuncti subiere vindictam, qui hujus maluerunt esse participes: quemadmodum contra unamquamque haeresim synodus constituta, cunctos etiam dejectae similes pravitatis astringit: ne in successoribus omnino reparandum esset, quod in auctoribus juste monstratur esse prostratum. Absolvi autem Petrus nulla ratione potuit sine apostolicae sedis assensu, qua fuerat mandante seclusus, sicut de recipiendis talibus forma veterum testatur antistitum. Qui etiam Petrus, si de legitima fuisset curatione sanatus, ad indulgentiam suscipi deberet, non ad sacerdotii dignitatem: qui a damnatis atque haereticis institutus, catholicis plebibus nulla posset ratione praeponi. Perspexisti et ipse nobiscum salutaria esse quae dicimus. Unde etiam in tuis litteris, cum de beati Petri fide loqueris, quod cum tota gratulatione legimus, catholica mente posuisti: Et qui cum eo sicut vos credunt consona voce gloriantes dispersa colligere valeamus. Quaero igitur quaenam illa sint, vel qua rerum perturbatione dispersa. Nec alia nunc prorsus occurrunt, nisi quae per Eutychianae pestis ejusdem sequacium sunt excogitata vesaniam. Dilectio vero tua operam det nobiscum, quatenus possit quae te quoque fatente dispersa sunt colligi. Voce utor Apostoli: Obsecro vos, nihil me laesistis (Galat. IV, 12). Non hoc velut imperiosus impono, sed ut conscientiam meam convenienter expediam. Ne commissae vobis divinitus rationabiles oves, non sine vestro discrimine, quod absit, perire sinantur, exhortor. Cogitate simul omnes qui dignitate pastorali censemini, pro Christiana fide, quae tunc est Christi si vera est, et vivendum nobis, et si oportuerit sacrosanctae religionis amore moriendum. Perpendite igitur ipsius vitae semper tempus incertum: ne repente rapti ad cognitionis illius formidandae trahamur examen. Unde propensius tanquam praesentem dilectionem tuam jure caritatis vehementer astringimus, ut sortem infelicis Acacii perhorrescens, qui sicut scriptum est, ut iret in locum suum, etiam nobis conantibus, non est permissus absolvi, quo vales tenore contendas, ut catholicorum illius urbis antistitum magis monstresis esse imitator, et dominum filium nostrum gloriosissimum principem conjugemque ejus, adjuncta tecum mea prece, non desinas suppliciter exorare, ut sicut devoti Ecclesiae filii, et obsecrationes nostras clementer admittant, et pro sui regni salutisque perpetuae perfici consideratione decernant. Nec dilatae communionis apostolicae tua causetur dilectio tarditatem. Nollemus qualicunque difficultate suspendi, nisi respectus catholicae veritatis obsisteret, cui dilectionem quoque tuam summis viribus inhaerere vel opto, vel moneo. Nomen igitur Petri et Acacii tollatur e medio, nec apocrisiariis damnati Petri misceamur aut litteris. Et sicut ait Apostolus: Abscindantur qui nos conturbant (Galat. V, 12). Iterumque ut ipse pronuntiat: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio (I Cor. V, 7), cum nominibus personisque suis praeterita causa deleatur. Nobis Deo inspirante provisuris rationabiliter, ut scripsimus, si cuncta convenerint, ut eorum quos ordinavit vel baptizavit Acacius, salva confessione catholica, pro caritatis Ecclesiae redintegratione nihil pereat: quatenus pax illa proveniat, quae fecit utraque unum (Ephes. II): non illa quam propheta condemnat: Pax, pax, et non erat pax (Ezech. XIII, 10), et caritas, quam tua dilectio suis saepe litteris postulavit, pura succedat, de qua dicitur: Caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Nihil sit commune luci cum tenebris: quia non possumus nec debemus mensae Domini participare et mensae daemoniorum (I Cor. X): ut tibi creditis ovibus praeteritorum congregatione mundatis, fiat unus grex, et unus pastor (Joan. X). Scriptum esse meministi: Si recte offeras, et recte non dividas, peccasti (Gen. IV, 7); et propheta clamat: Inter mundum et immundum non discernebatis (Ezech. XXII, 26). Quae universa summatim illa circumspectione perstringimus, ut cordibus salubriter expiatis, tam firmam sine dubitatione quam veram, tam perpetuam quam unitam possimus tenere concordiam. Quantocius ergo super his tua nos reddat dilectio certiores, ut Deo, nostro perficiente quod coepit, in compage corporis Christi plena valeamus reconciliatione consentire.

EPISTOLA XIV. FELICIS III PAPAE AD THALASIUM ARCHIMANDRITAM CONSTANTINOPOLITANUM. Ne cum Ecclesia Constantinopolitana vel illius episcopo, ipse aut monachi ejus ante communicent quam a sede apostolica jussum fuerit.

Felix Thalasio [ Thalassio ].

Post factas litteras, quas per filios nostros religiosi propositi viros dilectioni tuae misimus contradendas, ne quid minus pro catholicae fidei custodia diligentior cura prospiceret, caritatem tuam duximus admonendam ut etiamsi, praestante Deo nostro, nomina damnatorum, id est Alexandrini, Petri et infelicis Acacii, fuerint de ecclesiastica recitatione sublata, ut similes perditionis eorum, sacerdotii non permittantur praesumere dignitatem, non prius tua dilectio vel congregatio quam gubernas, Constantinopolitanae Ecclesiae, vel quicunque ejus futurus est pontifex, communicandum esse decernat, quam ad notitiam sedis apostolicae cuncta referantur, vel ipsius litteris qui fuerit creatus episcopus, vel tuae dilectionis alloquiis. Quia sicut per professionem catholicam sedis apostolicae formam secutus es ut te a damnata communione suspenderes, ita beati Petri sequi debetis exemplum, ut quando ejus auctoritate fuerit relata communio, tunc eis etiam tuum noveris miscendum esse consortium. Nec quisquam dilectioni tuae omnino persuadeat jam nostram communionem illis partibus fuisse commissam, cum videas adhuc res in dubio constitutas, et apud nos de illic creato pontifice omnia haberi prorsus incerta. Neque posset cum eo sociari communio, cujus adhuc a nobis nec honor probatur esse susceptus, nec fides atque intentio comprobata. Exspectet ergo dilectio tua sedis apostolicae jussionem, et sic Ecclesiae Constantinopolitanae sacra se communione conjungat, si in participatione beati Petri et catholicae veritatis desiderat permanere. Data calendas Maias, Probo et Fausto VV. CC. indictione XIII.

EPISTOLA XV. FELICIS III PAPAE AD VETRANIONEM EPISCOPUM. Dissidii Ecclesiae Constantinopolitanae causas exponens, hortatur ut Zenonem ad unionem cum Romana instaurandam permoveat.

Felix Vetranioni episcopo.

Quod unitatis Ecclesiae plena cupimus redintegratione firmari, multorum relatione comperimus dilectionem tuam, et egregiis moribus divina gratia tribuente pollere, et domini filii nostri Christianissimi principis familiaritate subnixam; paratamque fraternitatem tuam catholicae fidei causam, si manifestius panderetur, libere et prudenter astruere. Quibus de tua mente sumptis indiciis, talem te veritatis auctorem [ Lege actorem] esse perpendimus, qualem illic desideravimus invenire. Gratamur igitur quod haereditatem suam non usquequaque Dominus repulisset, sed in eorum cordibus flammam rectae confessionis servaret absconditam, qui sive se a communione confusa penitus abstinerent, sive in eam per ignorantiam recidissent, mallent tamen et declarari quae recta sunt, et secundum traditionem veterum comprobata sectari. Atque ideo alloqui caritatem tuam nostro modis omnibus sermone curavimus, et de his quae Ecclesiam Christi fecerint dissidere competenter instruere. In Chalcedonensi itaque synodo, quae de concilii Nicaeni tenore procedens, pro Christianae confessionis integritate servanda, tam auctoritate sedis apostolicae quam universalis Ecclesiae est celebrata consensu, Eutychem atque Dioscorum constat fuisse damnatos. Quorum Timotheus et Petrus exstitisse docentur procul dubio sectatores, eorumque se communioni nefariae miscuisse, etiam cum a nobis prohibitus est (an. 483) Acacius: atque ob hoc, ex forma synodi memoratae, similem cunctos, quae praefixa fuerat pravitati, damnationis incidisse sententiam, cujus se elegerunt esse consortes. Unde merito praedictus Acacius apostolicae sedis, quae nunc exsecutrix utique saepe dicti Chalcedonensis concilii pro fide catholica tunc probati non defuit, iterata [die Julii 28 an. 484] excommunicatione depulsus est, ne per eum, quod absit, nos quoque reddamur complices perditorum. Neque Petrum quisquam legitime credat esse purgatum, qui non a beati Petri apostoli sede receptus est, qua fuit mandante dejectus. Bene enim dilectionem tuam nosse non ambigo, quod personam hujusmodi, cum ita ratio postularet, non nisi ecclesiasticae legis ordine competenti, sicut divinitus constitutum est, vel possint, vel debeant convenienter absolvere. Quod cum factum non sit, manifestum est Petrum in ea qua pridem fuerat perversitate ac damnatione detineri. Qui etiamsi legitime corrigi voluisset, indulgentiam consequi debuit, non ecclesiasticam dignitatem: quia ab haereticis damnatisque falsi sacerdotii nomen assumens, Ecclesiae catholicae nullis regulis potuit praesidere. Haec autem quae de praedictis gesta narravimus, documentis inde venientibus approbantur, sicut Constantinopolitani clerici qui directi sunt, agnoverunt; palamque monstratum est Acacium se eorum fecisse participem quos suis litteris haereticos, et retulerat ipse damnatos. Perceptis ergo summatim dilectio tua quae videntur Ecclesiarum fecisse dissidium, nosque perpendens non immerito pro fide catholica exstitisse sollicitos, non solum deinceps se a communione damnatorum studeat custodire: sed Christi gregem qua valet industria retrahere non quiescat, et domno filio nostro Christianae mentis Augusto incessabiliter suggerere non omittat, ut operis sui memor, quod fide catholica, inspirante Domino nostro, clementer dicitur exsecutus, plenam temporibus suis pacem, et Christi veritatem sinceram, ut praecipuus sacrae religionis filius, et pia devotione conspicuus, tranquilla dispositione restauret, et de Ecclesia Constantinopolitana Petri Alexandrini nomine Acaciique sublato, pro quo tempestas omnis exorta est, intemeratam paternae traditionis fidei post Dominum benignus efficiat unitatem. Quae nunquam fuisset utique temerata, si hanc imperatori Christianissimo fideliter Acacius insinuare voluisset. Sed dum Patrum terminos transferre molitur, et ambitionibus suis praevaricationis aditum impudenter exquirit, nec venerabilia dubitavit decreta calcare, et inter curas publicas occupato principi venerando dissimulavit quae noverat vera suggerere: talem se conscientiam circa salutem regiam potestatemque gestare demonstrans, qualem in negotio ipsius religionis exhibuit. Unde, quod non sine divini judicii terrore dicendum est, etiam nobis si requisisset optantibus, non est permissus absolvi. Quomodo autem domnus filius noster venerabilis imperator non hoc sibi judicare posset faciendum, quod cerneret sacerdotem vel facere vel docere? Quapropter adjuncta secum mea prece, dilectio tua saepe dictum domnum filium nostrum supplicatione qua potest, et lacrymarum professione deprecetur ut patienter permittat abscidi qui nos conturbant, ne in successoribus haereticorum reparasse videamur quod in auctoribus eorum certum est fuisse damnatum; priorumque consimiles opprimere non sinat ecclesiasticam dignitatem, quatenus apostolica voce dicamus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova (I Cor. V, 17). Ecclesiam Constantinopolitanam nobis, sicut semper, unitam sua post Deum placiditate concedat. Quoniam et hoc praesentis felicitatis ejus incrementa desiderant, et consequendae fructus aeternitatis exposcit. Dilectionem vero tuam specialiter commoneo atque contestor in illo nostri Salvatoris examine formidando rationem mihi modis omnibus reddituram, si quae pro integritate salutis humanae, pro orthodoxa atque regulari constitutione majorum, et veraci atque sincera totius Ecclesiae pace reparanda delegavi, quod de tua mente non credimus segnius exsequaris.

(Ex codice Virdunensi.) Felix Andreae episcopo Thessalonicensi.

Quod plene catholicae fidei cupimus redintegratione firmari, sollicitudinem dilectionis tuae, qua ad sedis beati Petri communionem venire desideras, libenter amplectimur; sed eam vellemus, sicut orthodoxae veritatis cautela deposcit, ex omni fieri parte constantem.

DECRETUM FELICIS PAPAE III.(Ex Gratiano desumptum.) In ecclesiasticis causis regia voluntas sacerdotibus est postponenda.

Certum est hoc rebus vestris esse salutare, ut cum de causis Dei agitur, juxta ipsius constitutionem, regiam voluntatem sacerdotibus Christi studeatis subdere non praeferre; et sacrosancta per eorum praesules potius discere quam docere; ecclesiasticam formam sequi, non huic, humanitus obsequendo, jura praefigere; neque in ejus sanctionibus velle dominari, cujus clementiae Deus voluit tuae piae devotionis colla submittere: ne, dum mensura coelestis dispensationis exceditur, eatur in contumeliam disponentis.

LIBELLUS A FELICE PAPA DECRETO CONCILII AD ZENONEM IMPERATOREM TRANSMISSUS. Cum sibi redditam pacem, compressis per vos haereticis, qui sentiebantur attolli, universalis gauderet Ecclesia, et vestrae pietatis imperium etiam de inimicis suis victoriam reportasset, et per universum orbem pro salute vestrae serenitatis oratio cunctorum oraret ad Dominum sacerdotum; et vestra pietas fidei custos et defensor orthodoxiae, sub aeterni Regis propitiatione regnaret: quando venerandi apices vestri, et Deo proxima currens de sacro pectore frequenter auctoritas, inter gaudia recepti imperii, Petrum conversatum cum haereticis, et parricidae illi Timotheo cohaerentem, a profanis (quia nec ab aliis fieri poterat) Alexandrinae Ecclesiae episcopum, quantum sibi existimaverat, ordinatum, acceptissima Deo praeceptione dejecerat; et tyranni litteras, quas in eversionem contra fas et sacrosancti Chalcedonensis concilii definitiones mens insana dictaverat, pro regni sui commendatione, evacuavit. Ita deinde illicitas ordinationes ejus, vel etiam Timothei, ut pote haereticorum, irritas fecit; atque eos, quantum extra Ecclesiam fuerint, judicavit [ Lege indicavit].

Sed nunc eum, mutatis omnium gaudiis in moerorem, Ecclesiae Alexandrinae cognovimus praesidere. Quod si verum est (ut Christianissimo principi coram Deo fiducialiter est faciendum), divino judicio suggerimus non leviter esse pensandum, nisi certis remediis, quod in contumeliam Dei factum dicitur, fuerit expiatum. Et quia (sicut scriptum est) unius membri totum corpus patitur passiones (II Cor. III), in persona ejus Orientis concutiuntur Ecclesiae. Quod fratrem et coepiscopum meum Constantinopolitanum respicit sacerdotem, adversus quem in conventu mihi ab eo, cujus sedem praefatus fertur tenere, libellus oblatus est, quem deplorationibus meae humilitatis annexui; ut idem frater et coepiscopus meus Acacius (sicut ecclesiasticis necesse est, et vestris legibus fieri decet) ad haec quae de se pervidet intimari, apud beatissimum Petrum apostolum diluere obedienter procuret, nec ullo modo existimet differendum. Qui si (quemadmodum confidimus) bene conscius est, apostolicum non debet judicium cum consacerdotibus suis et moderationem abjicere; ut sacerdotalibus actibus et comprobatione fideli comprobatus primum Christi Domini nostri, atque omnium sacerdotum, ac deinde pietatis vestrae gratia gloriosus perfruatur