Migne Patrologia Latina Tomus 59
GelI.EpEtDe13 59 Gelasius I Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
EPISTOLA PRIMA. GELASII PAPAE I AD EUPHEMIANUM.
Scribit neminem ad sedis apostolicae communionem se posse admittere qui Acacii nomen non damnaverit. Quare eum hortatur ut quemadmodum Eutychetem reliquosque haereticos, sic quoque Acacium anathematizet.
Dilectissimo fratri Euphemiano Gelasius.
Quod plene cupimus, atque sincera fidei communionisque catholicae redintegratione firmari, asserit tua dilectio, quod alteri solus non sufficiat auditus, nisi per litteras spectaverit significantiam provocantem de his quae circa nos dispensatio divina perficit, ut sic in secundis vicem salutationis impenderem. Non arbitramur vel dilectionem tuam, vel aliquem sic hoc sperare potuisse, ut putaret nos, vel aliquempiam potiorem, quae sunt gesta referentes, debuisse responsa promereri; quia nimis judicaretur arrogans, si de prima sede taliter existimasset. Quod si, ut magis opinamur, quasi sociis, quibus praecesse Christi munere delegatum est, apostolicam sedem institutum sibi noviter sacerdotem praeeuntibus oportuisse dixisti litteris indicare. Fuit quondam ecclesiastica vetus haec regula apud patres nostros, quibus una catholica apostolicaque communio ab omni praevaricatorum libera pollutione constabat. Nunc autem cum societatem praeferre malitis extraneam, quam ad beati Petri purum redire illibatumque consortium: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI)? Quomodo dispositionis apostolicae antiqua foedera praebeamus hominibus communionis extraneae? Quemadmodum vobis ordinationem renuntiatura est, cui vestro etiam testimonio haereticos damnatos praeponitis? Dicet forsitan tua dilectio, haereticos damnatos dici Acacium et Petrum. Cur al. Quod] si fas non est, praesentibus saltem litteris colloquamur? Quia aliter appellamus dominicae mensae participes, aliter qui in ejus nobiscum societate dissentiunt: quia ipse Dominus alio modo verba faciebat, a sua praedicatione discretis; alio discipulis regni coelestis secreta pandebat. Consequenter quoque apostoli non ita a suo collegio separatis, quemadmodum fidei domesticis, consortibusque loquebantur. Sed ait dilectio tua, tantum circa me sese caritatis habuisse, ut non solum ad scribendum fueris contentus, sed affatus audire. Legisti sententiam: Fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Rom. X); illud scilicet verbum, quod confessioni beati apostoli Petri portas inferni nunquam praevalituras esse promisit (Matth. XVI). Atque ideo rationabiliter existimasti, quia fidelis Deus in verbis suis, non nisi aliquid tale promisisset instituere, veram sponsionis suae promissionem impleret. Ait denique tua dilectio, nos divinae providentiae gratia, quod ille monstraverit, sanctarum ecclesiarum non deserere caritatem, quia me in pontificali sede locaverit non indigentem, sicut ait, doceri; sed intendentem omnia necessaria ad ecclesiastici corporis unitatem. Ego quidem sum omnium hominum minimus, satis immeritus ad tantae sedis officium, nisi quod superna gratia semper operatur magna de parvis. Quid enim de me sentiam cum hoc ipse de se magister gentium testetur, qui se ultimum et non dignum vocari apostolum profitetur (I Cor. XV)? Verumtamen, ut ad dilectionis tuae verba redeamus, si veraciter assecutus es haec divinitus mihi fuisse collata, quae et profecto quaecunque sunt bona, dona sunt Dei: sequere ergo hortamenta non indigentis doceri, et secundum supernam dispositionem universa cunctaque inspicientis quae ad Ecclesiarum pertinent unitatem, et adversus diabolum conturbatorem verae pacis atque compagis, ut asseris fortiter resistentis. Si ergo de me ista pronuntias, aut sectanda tibi sunt quae a Christo, ut perhibes, constituta sunt; aut palam te, quod absit, Christi dispositionibus obviare depromis, aut ad veniam [ al. venam] luxuriae de me cognosceris ista jactare. Sed consequenter adnectis, condescendibilem me et optima dispositione revocare posse concordiam. Proinde, quoniam isto verbo frequenter utimini, quid sibi velit, explorem. Optima enim illa est Ecclesiae catholicae atque apostolicae dispositio, ad meliora proficiendo condescendere, non ad inferiora descendendo deficere. Cum autem dicis condescendere nos debere vobiscum, interim jam vos aut descendere, aut descendisse monstratis. Unde, quaeso, vel quo ista descensio est? Utique ex superiori quodam loco ad inferiora quaeque deposito, a catholica [ al. depositio. A catholica] apostolicaque communione ad haereticam damnatamque prolapsos vos videtis, cognoscitis, non negatis: et non solum vos in infimis jacere delectat, sed etiam in superiore manentes sede vultis impelli. Condescendere nos vobiscum invitatis ad ima de summis, nos coascendere vos nobiscum rogamus ad summa de imis. Nunc igitur sub conspectu illius excelsae justitiae judicet genus humanum, quis nostrum debeat alteri obedire. An dicis, ut caetera nunc omittam, descendit Dominus ipse de coelo. Descendit plane, sed ut hominem ab errore liberaret, non ut ejus misceretur errori. Nonne ipse praemonuit ut qui in tecto consisterent, non descenderent, nec de ea quae in domo videntur esse tollenda (Matth. XXIV)? Nonne pro omnibus Apostolus (I Cor. I, 5) clamat unus, qui plus omnibus laboravit, cum de custodia veritatis ageretur, quibus nec ad horam cessimus subjectionis gratia, ut veritas Evangelii permaneret apud vos? Videtis coelestem magistrum condescendere noxiis recusantem? Postremo faciamus aliquem corruisse, ad quem benignissime sublevandum paululum quispiam velit inflecti. Ergo, ut erigatur jacens, miserantem convenit inclinari, non ut cum eodem praecipitetur in foveam. Igitur per litteras quas per Sinclitium diaconem destinastis, de his quos baptizavit, quos ordinavit Acacius, majorum traditione confectam et veram, praecipue religiosae sollicitudini congruam praebemus sine difficultate medicinam. Quo nos vultis ultra descendere? Quid tacetis? Quid verecundamini verbis exprimere quod corde gestatis? Ipsa vos saltem verecundia, quod nonnunquam fit, debuit commonere. An forsitan, ut haereticorum damnatorumque et his vel eorum successoribus communicantium nomina consentiamus admitti? Hoc non est condescendere ad subveniendum, sed evidenter in inferna demergi. Parcite, quaeso, et nobis et vobis. Quod si curam vestri adeo non habetis, date veniam nobis. Dolere et flere possumus et debemus: in haec abrupta deduci nec possumus, nec debemus, qui, praestante Deo nostro, sinceram puramque paternae traditionis fidem communionemque retinere, et ab omni praevaricatorum contagione discretam, etiam intentato periculo mortis, optamus, eligentes (si velit Deus) quaelibet illa perpeti, quam causas incidere damnationis aeternae. Date, inquam, veniam, si tamen cum vos propter amorem cujuslibet hominis vel timorem haec libenter incurritis, nos propter amorem Dei et timorem gehennae talia refutamus. Nec vos credatis, dissimulando causas atque personas, cujuslibet amicitiis posse subrepere? quia neque vos ita subtiles estis, qui non possitis intelligi: et nos, praestante Deo nostro, non reperitis incautos. Nonne missis huc saepe litteris indicastis, cum caeteris haereticis vos Eutychen quoque respuere? Hoc si verum est, aut eos qui communicaverunt Eutychetis successoribus pariter abdicate, aut aliorum quoque haereticorum successoribus communicantes, admittite. Sed Acacius, inquis, nihil contra fidem, sicut Eutyches, et successor ejus, legitur ubicunque dixisse; quasi non sit deterius, et non ignorasse veritatem et tamen communicasse veritatis inimicis. Si enim, cum aliquis recte sapiens de fide catholica communicet illis haereticis, inter quos Eutychetem posuistis, vel successoribus eorum, non est fas eos inter catholicorum altaria nominare: ita ergone illius Eutychetis successoribus communicando, simili sorte tenetur obnoxius? De talibus quippe convenienter dicitur: Descendant in infernum viventes (Psal. LIV), qui dum illa vita qua justus vivit (Rom. I), vera atque catholica putantur vivere, repente aut in prona pravitatis, aut in haereticae communionis inferna vergunt. Ecce quales Christo dicitis esse praeponendos, cum ille nec animas nostras sibimet praecipiat anteponi. Imo et adhuc quaeritis quando fuerit damnatus Acacius, quasi revera, etiamsi eum nullus ante damnasset, non debuerit orthodoxae et apostolicae communionis, cujus praevaricator exstitit et desertor, participatione secludi; sicut etiam quilibet qui fuerit ante catholicus, cuicunque haeresi communicans, merito judicatur a nostra societate removendus; aut in tali sorte defunctus, inter catholicorum nomina nullatenus computari. Miramur tamen quomodo ista profertis, hoc est et synodum Chalcedonensem vos suscipere pro fide catholica profiteamini; et eos quos damnavit, sectantium communicatores, non particulariter generaliterque putetis fuisse damnatos. Ostendite ergo quae synodus in unaquaque haeresi cum erroribus successores eorum his communicantes simulque omnes non damnet et complices. Itaque ille vester Acacius, qui Eutychianis haereticis detestabili communione factus est particeps, ab eadem synodo sine dubitatione damnatus est, quae et Eutychen Dioscorumque cum successoribus eorum hisque communicantes synodico tenore prostravit.
Sic sequaces quoque eorum, Timotheum Petrumque simili definitione dejecit. Proinde si ea quae in synodo Chalcedonensi pro fide et communione catholica lege apostolica definita sunt, vere certeque sectamini, sicut vestra professione multiplici continetur; aut successores ab illa synodo damnatorum hisque communicantes abjicite; aut, si istos admittitis, ea quae in illa synodo pro fide et communione catholica et apostolica sunt peracta, non solum falso vos retinere perpenditis, sed insuper labefactare conamini, et in Eutychianam haeresim sine retractatione reciditis, meritoque a catholicis probamini esse vitandi: quia ut talem pestilentiam perpetuo possemus evadere, ea quae contra ipsam ab ea congregatione sanctorum Patrum salubriter decreta leguntur, nullatenus mutilanda, non solum sedis apostolicae praesules, sed etiam Orientalium regionum catholici censuere pontifices. An Petrum dicitis fuisse purgatum, cui communicavit Acacius? Veris assertionibus edocete, hoc ostendite, hoc probate, quibus ille modis, quibus ille regulis ab Eutychiana fuerit professione vel communione mundatus: ut cum id nihilominus evidenti rerum claruerit demonstratione convictum, palam aperteque possitis advertere, aut vos debere cedere veritati, aut adversus hanc manifesta dimicatione configere. Nec vobis blandiamini, quia fidem catholicam profitemini vos tenere, quia Eutychetis nomen ademistis, quia ea veluti praedicare videamini, quae orthodoxa praedicavit antiquitas. Clamat enim nobis illa evangelica sententia: Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos; aut facite arborem malam et fructus ejus malos: a fructibus enim arbor cognoscitur (Matth. XII): id est, si voce, si fide, si professione catholica et apostolica fideliter veraciterque gloriamini, hujus et communionem recipite. Si vero haereticorum, scilicet damnatorum, vel his aut successoribus eorum communicantium, communio vobis placet, quid statis? quid circumspicitis? simul et eorum aperte manifesteque, remotis obstaculis, dogma defendite. Quid enim juvat? imo et satis gravat, dictis polliceri quod factis negatur, ut non solum ipsa per se haeresis Eutychiana, quam sit funesta Christiano sacramento, possitis agnoscere, sed quanta et quam gravia haeresis ista in sui definitione contineat. Ecce ad quae nos praecipitia condescendere provocatis, atque ad quae nos vitae aeternae pericula cupitis inclinare. Hoc descensu salvare est aegrotantem, an cum languente consumi? Haec erit optima dispositio illius quam memoras reparandae concordiae, an illa potius, ut rejectis contagiis perfidorum, integra fide, sincera sui communione potiatur communio catholica atque apostolica, ne haereticorum tabe depulsa, intemeratam suae fidei confessionem nitatur astruere, atque invicem sibimet congruentis orthodoxae professionis communionisque sit unitas? Hanc (sicut dilectionis tuae litterae cohortantur) meis quoque temporibus custodiri, qua valeo preces deposco, quae per tot annos ab illis Patribus gloriosis, illibata intactaque servata est. Haec enim est, sicut ipse dicis, quam Deus noster de omnibus bene futuram, et secundum suam veritatem et regulam gubernandam, et praescius ante constituit, et singulis quibusque temporibus sua dispositione convenienter aptavit. Haec est voluntas Dei, cujus tu ingeris mentionem, quam ego quoque pro meo modulo, quem Dominus donare dignatur, cupio prorsus implere, ut non reus de hujus talenti coelestis diminutione reperiar: sed in hoc talento (sicut ipse quoque nos admonet) incrementum Christi gratia postulo consequi, et nullum prorsus incidere detrimentum. Hinc est quod prioribus dilectionis tuae litteris, sicut tua quoque pagina designavit, pro vestra sumpsi salute tristitiam, ubi comperi quod erat vobis noxium, et quod verae paci contrarium reperi. Contristatur enim Apostolus (II Cor. VII) de errore deviantium, et laetitiam recipit de eisdem sua praedicatione correctis. Si autem tua caritas, ut dixit, nescio quorum necessitate constringitur, quod (pace tua dixerim) sacerdos pro veritate promenda nec facere deberet omnino nec dicere; ignoscat nobis hominibus timidissimis, si coarctante nos terribili et divini judicii grandi necessitate constringimur, sicut qualescunque ministros Christi decet, nos animas nostras ponere pro veritate salvandas, quam eas lucrari velle veritatis diminutione perdendas, ut non dicam, contra fidem libitis cujuslibet abdicandas. Istae mihi sunt (quas dilectio tua commendat) certae fidei perpetuae cum eo, quicunque voluerit, in Christi visceribus amicitiae. Hic non tam optamus praeponi aliis, sicut praedicas, quam cum fidelibus cunctis sanctum et Deo placitum habere consortium. Haec mihi (quam mandat dilectio tua) pax solida, inconvulsa, et perennis; hoc unum vinculum (sicut et ipse desideras) salutare quo cuncta uniri possit Ecclesia. Hoc quibus est creditum (sicut etiam ipse deprecaris) protectio divina perficiat. Haec est, quae Deus est, caritas (I Joan. IV), quam poscis de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I). Quomodo ergo de corde puro, si haereticorum fuerit participatione polluta? Quomodo conscientia bona, si malorum fuerit confusione permixta? Quomodo fide non ficta, si fuerit mixta cum perfidis? Quae si prudentia tua (sicut eam precamur) diligenter advertat, perspicit apostolicam sedem non vitare pacem, sed haereticorum damnatorumque vitare vestigia [ al. contagia]. Quae etiam vos rationabiliter intuentes, creditis commonendum populum Constantinopolitanum, non permittere submoveri nomine perfidorum. Quisnam hoc in Ecclesia Dei, quaeso te, possit audire, cum utique pastorem sequi grex debeat ad pascua salutaria revocantem, non per devia gregem pastor errantem? Dic mihi, rogo te, grex pro te, an tu pro grege redditurus es rationem? Certe si vobis hoc placet, multo magis causa est nobis justior, qui populum Romanum a fide illa sua, laudabili majorum traditione percepta, declinare non sinentem nos penitus libenter audivimus, si vos Constantinopolitanam plebem, ab haeretica communione discedere recusantem, non vultis offendere.
Sed nos dicitis debere dirigere qui eam valeant mitigare. Quomodo me auditura est, quem videtur habere suspectum, si praesules suos despicit admonentes? Nonne ipsis apostolis est praeceptum in aliquibus regionibus verbi praedicatione non uti, his quippe in quibus non fuerant audiendi? Veniemus, frater Euphemiane, sine dubitatione, veniemus ad illud pavendum tribunal Christi (ut taceam quae ex hoc sit metuenda vindicta), circumstantibus illis a quibus fides ipsa est. Non illic inficiationibus, non dilationibus, non inclusionibus est agendum; sed manifestissime comprobandum utrum beati Petri gloriosa confessio cuiquam eorum quos regendos accepit, quidquam subtraxerit ad salutem; an eam auscultare nolens, etiam cum suo periculo rebellis exstiterit obstinata pernicies? Ibi certe dilucidabitur utrum ego (sicut putatis) acerbus, asper, et nimis durus, difficilisque sim vobis, qui cum ratione vestram salutem parturio, qui clamo: Etiamsi austerum videtur antidotum, accipite, quaeso, bibite, vivite, nolo moriamini; an vos, qui a noxiis prohibiti, medicos ducitis exsecrandos, imo qui vultis vobiscum medicos aegrotare, quam vos recipere sanitatem. Et alia manu: Dominus te incolumem custodiat.
EPISTOLA II. AD LAURENTIUM DE LIGNIDO EPISCOPUM. Ad pontificatum assumptus de more Romanae Ecclesiae fidei formulam, quam omnes profiteri teneantur, praescribit.
In prolixitate epistolae dilectionis tuae magno nos gaudio replesti in ea parte in qua dictum est quod in Thessalonicensi Ecclesia, vel in aliis similiter recitata epistola praedecessoris nostri de excessibus Acacii, cuncti eidem anathema dixerint, nec quisquam communioni praevaricatori sese miscuerit. Unde quia nos admones dilectione fraterna, ut velut medicinam quamdam fidei episcopis per Illyricum, vel aliis ministrare debeamus, quanquam hoc copiosissime factum sit a beatae recordationis praedecessore nostro; et quia mos est Romanae Ecclesiae sacerdoti noviter constituto formam fidei suae ad sancta Ecclesias praerogare, haec eadem compendiosa nimis brevitate studui renovare, ut sub qua fide vivendum sit, secundum statuta Patrum, in hanc nostram epistolam propter brevitatem sine fastidio lector agnoscat.
Confitemur ergo Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei unigenitum ante omnia quidem saecula, sine principio, ex Patre natum secundum deitatem; in novissimis autem diebus de sanctissima Virgine Maria eumdem incarnatum et perfectum hominem ex anima rationali et corporis susceptione homousion Patri secundum deitatem, et homousion nobis secundum humanitatem. Duarum enim naturarum perfectarum unitas facta est ineffabiliter, propter quod unum Christum eumdem Filium Dei et hominis unigenitum a Patre, et primogenitum ex mortuis confitemur; scientes quod quidem coaeternus sit suo Patri secundum divinitatem, secundum quam opifex est omnium, et dignatus est post consensionem sanctissimae Virginis, cum dixit ad angelum: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I). Ineffabiliter sibi ex ipsa aedificavit templum, et sibi univit, quod non coaeternum de sua substantia e coelo detulit corpus, sed ex massa nostrae substantiae, hoc est ex virgine hoc accipiens, et sibi uniens, non Deus Verbum in carnem versus est; neque ut phantasma apparens, sed inconvertibiliter et incommutabiliter suam conservavit essentiam primitias naturae nostrae suscipiens, sibi univit. Nam principium Deus Verbum has nostrae naturae primitias multa sibi bonitate unire dignatus est, qui non permixtus, sed in utriusque substantia unus et ipse visus, secundum quod scriptum est: Solvite templum istud, et in tribus diebus resuscitabo illud (Joan. II). Solvitur enim Christus Jesus, secundum meram substantiam quam suscepit, et solutum suscitat proprium templum: hoc ipse secundum divinam substantiam, secundum quam et omnium artifex est. Nunquam autem post resurrectionem unitionis nostrae naturae discessit a proprio templo, nec discedere potest propter ineffabilem suam benignitatem, sed est ipse Dominus Jesus Christus et passibilis, et impassibilis: passibilis secundum humanitatem, impassibilis secundum divinitatem. Suscitavit igitur suum templum Deus Verbum, et in se naturae nostrae resurrectionem et renovationem operatus est, et hanc Dominus Christus noster Deus, postquam resurrexit a mortuis, discipulis suis ostendebat dicens: Palpate me, et videte quoniam spiritus carnem et ossa non habet, quemadmodum me videtis habere (Luc. XXIV); non dixit, quemadmodum me dicitis esse, sed habere, ut et qui habet, et qui habetur considerans, non permixtionem, non conversionem, non mutationem, sed unitatem factam respicias. Propterea, et fixuras clavorum, et fixionem lanceae demonstravit, et cum discipulis manducavit, ut per omnia resurrectionem nostrae naturae in se renovatam doceret: et quia secundum beatam divinitatis substantiam inconvertibilis, incommutabilis, impassibilis, immortalis, nullius indigens, perficiens omnes passiones, se permisit proprio inferri templo, quod virtute propria suscitavit, et per propriam perfectionem templi sui renovationem nostrae naturae operatus est. Qui autem dicunt subtilem hominem Christum, aut passibilem Deum, aut in carne versum, aut non cognitum habuisse corpus, aut de coelo hoc detulisse, aut phantasma esse, aut mortalem dicentes, Deum Verbum indiguisse ut a Patre suscitaretur, aut sine anima corpus, aut sine sensu hominem suscepisse, aut duas substantias Christi, secundum permixtionem confusas, unam factam fuisse substantiam, et non confitentes Dominum nostrum Jesum Christum duas esse naturas inconfusas, unam autem personam, secundum quod unus Christus, unus idem Filius, istos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia. Haec ergo sunt, frater dilectissime, quae pro antidoto nos debere mittere flagitasti, quod nullum amarum, neque dulce noxium videndum refugite, nam et de nostro conventu disposueramus quosdam dirigere, si ratio id temporis fieri permisisset: quod facere credimus opportune, cum illarum partium correctio ad nos, juvante Domino, legatione plenissima, sicut confidimus fuerit nuntiata. Sperantes etiam de Dei nostri misericordia, ut huic praedicationi nostrae clementissimus et Christianissimus imperator unanimitatem suam auxiliumque conjungat, quatenus pro fide qua pollet, in illis regionibus coerceat, quin suis quaestiunculis, et secundum elementa mundi, sicut vas electionis ante praedixit, superflua vanaque concinant, nolentes contineri salutaribus disciplinis: sed vos, sicut ait idem apostolus, non ita didicistis, Christum (Coloss. II), si tamen illum audistis, et in illo docti estis, sicut est veritas in Jesum, quam utique ille apprehendere poterit qui orthodoxorum Patrum, sicut jam saepe dictum est, observaverit instituta. Deus te incolumem custodiat, frater carissime.
RESCRIPTUM EPISCOPORUM DARDANIAE AD GELASIUM PAPAM. Gratias agunt quod ipsos monuerit a quibus cavendum sit; et cupere ipsos ab apostolica sede visitari scribunt.
Domino sancto apostolo [ al. apostolico] et beatissimo patri patrum Gelasio papae urbis Romae, humiles episcopi Dardaniae.
Saluberrima apostolatus vestri praecepta Tryphone viro religioso filio nostro deferente, qua oportet devotione suscepimus, et maximas Deo omnipotenti, et beatitudini vestrae referimus gratias, quod nos pastorali admonitione et evangelica doctrina visitare dignatus es, domine sancte apostolice et beatissime pater patrum. Desiderii enim et voti nostri est jussionibus vestris in omnibus obedire, et quemadmodum a patribus nostris accepimus, sedis apostolicae, quae vitae et meritis vestris delata est, praecepta intemerate servare, atque religionem orthodoxam, cujus estis praedicatores, fideli et inculpata devotione, prout nostrae rusticitatis sensus patitur, custodire. Eutychis enim vel Petri Acaciique et omnium sectatorum ejus atque consortium, velut quaedam pestifera contagia, ante vestram quoque vitavimus jussionem, et multo magis nunc post admonitionem sedis apostolicae, et ab eadem nos pollutione necesse est abstinere: et si qui alii ejusdem Eutychetis sectam, vel Petri et Acacii, aut secuti sunt aut sequentur, vel eorumdem sese complicibus atque consortibus aestimant immiscendos, et a nobis, qui sedi apostolicae secundum divina praecepta et Patrum statuta inculpati servire desideramus, omni ratione vitandi sunt. Et si qui forte prava intentione (quod neque arbitramur neque optamus) a sede apostolica se crediderint segregandos, ab eorum nos alienos esse consortio profitemur; quoniam, ut dictum est, Patrum in omnibus custodientes praecepta, et inviolabilia sacrosanctorum canonum instituta sectantes, apostolicae et singulari illi sedi vestrae communi fide et devotione parere contendimus. Et quoniam suggerendi fomitem nobis pro insita sibi benignitate beatitudo vestra concessit, aliqua memorato Tryphoni viro religioso filio nostro, praeceptorum vestrorum portitori, suggerenda mandavimus. Et ut suggestionem ejus, quantum arbitramur justam et rationabilem pro supplicatione nostra libenti animo apostolatus vester dignetur admittere, justis precibus exoramus (quod supplicatio nostra meretur effectum) unum ex angelica sede vestra cum saepe dicto viro religioso ad nos usque praecipite destinare, ut sub ejus praesentia quae fides orthodoxa, et vestrae jussionis sinceritas postulat, ordinentur. Et subscriptio.
Joannes episcopus sacrosanctae Ecclesiae Scopinae metropolitanae civitatis huic rescripto a nobis dato consentiens, ad omnia quae superius continentur manu propria subscripsi.
Bonosus episcopus ut supra subscripsi.
Samuel episcopus ut supra subscripsi.
Verianus episcopus per Valentinum archidiaconum ut supra subscripsi.
Faustinus episcopus ut supra subscripsi.
Ursinus episcopus ut supra subscripsi.
EPISTOLA III. AD EPISCOPOS DARDANIAE. Nuntiat se pontificem electum; catholicae fidei libellum transmittit, hortaturque ut cum Eutychianistis non communicent, et muneri pastorali invigilent.
Dilectissimis fratribus universis episcopis per Dardaniam constitutis Gelasius episcopus.
Ubi primum respirare fas est a continuorum tempestate bellorum, quae in illis provinciis, vel in istis temporibus qualitas incessanter exercuit, cunctos per Dardaniam Domini sacerdotes fraternae sollicitudinis caritate duximus alloquendos: primum quia regimen apostolicae sedis adepti, strepitu publico, sicut dictum est, retardante, commissum nobis sacrae dispensationis officium, propriis, ut mos erat, litteris nequimus indicare, quo vestra fraternitas de communionis Domini nobiscum munere gratuletur. Deinde, ut post tantas acerbitates incommoditatesque mundanas, qualiter invicem valeremus, mutuus sermo depromeret; postremo si qua de ecclesiasticis referenda sunt causis, quae propter insidias perpetui hostis, pastorali sunt jugiter circumspicienda vigilantia, significationibus panderemus alternis. His igitur incitati per fratrem et coepiscopum nostrum Ursicinum praesentia dirigere scripta curavimus, praeeunte gratia salutationis, orantes ut magnanimiter auxilio Domini tolerando rerum transeuntium vastitatem, magis esse debeamus attenti, ne, quod absit, perpetuae subeamus vitae dispendium. Proindeque catholicae veritatis poscit utilitas praecavenda, dilectio vestra paulisper advertat. Apud Graecos, quibus multas haereses abundare non dubium est, jam ante annos fere quadraginta et quinque de Domini nostri et Salvatoris incarnatione nata conquaestio est: Eutyche quondam presbytero Constantinopolitano in blasphemias proruente, per quas diceret unam tantummodo, id est, solam Divinitatis naturam, sive substantiam in Domino Jesu Christo credere nos debere, susceptae carnis veritate prorsus abolita: quod utique improbum commentum Marcionistis, Manichaeisque conjunctum, totum sine dubio salutis nostrae solveret sacramentum; siquidem quantum et Scripturae venerabilis dicit auctoritas, et majorum testatur doctrina nostrorum, redemptorem mundi Deum, totum simul Deum, totumque hominem ex Maria Virgine fuisse progenitum. Et huic mundo certum est exstitisse conspicuum, sic passum, atque resurrexisse constat a mortuis. Itaque quadraginta diebus fuisse cum discipulis conversatum, in coelum ascendisse, plena luce sit clarum, eoque modo dictum, ad judicium, angelo testante, venturum, ut et Filius hominis, quem beatus Stephanus martyr a dextris virtutis Dei vidit astantem, manifestus appareat, et quem compunxerunt persecutores ejus, aspiciant: quod nimirum sine carnis humanae non potest constare materia, cujus assumptio glorificata est deitate, non prorsus absumpta. Unde et beatus apostolus Joannes dicit: Qui negat Christum in carne venisse, hic est antichristus (Joan. II); et gloriosus apostolus Paulus qualem hodie credere debeamus Dominum nostrum Jesum Christum palam professus est, dicens: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II), quod brevi capitulo simul Arianam pestem, et hanc quam diximus Eutychianam coelesti praedicatione subvertit, quia et homo nihilominus est, ubi omnis plenaque Divinitas habitare perhibetur, et corporaliter exprimendo, in veritate persistere nostri corporis approbatur.
Super autem his frequenter ab apostolica sede, et per beatae memoriae sanctum Leonem, et per successores ejus certum est, Graecos fuisse convictos, sicut ipsorum chartis quas apud nos habemus, sine ambiguitate monstratur. Nunc vero quamvis ipsam pestilentiam non audeant profiteri, eos tamen qui talibus communicaverint, meritoque secundum Chalcedonensis decreta concilii ab apostolica sede damnati sunt, obstinatique in eadem damnatione defuncti, pernicioso furore defendunt, et eorum recitationem Ecclesiae catholicae moliuntur ingerere. Quod utique, quod absit, receptis, etiam contagium pravitatis, cui se communione sociarunt, consequenter incurritur, quemadmodum (quod Dominus avertat!) si Arii vel cujuslibet haeretici ad ecclesiasticam recitationem nomen admittitur, simul et consortium detestabilis erroris assumitur. Unde quia errorem quidem fatentur, sed ea sibi putant communionem catholicam conditione laxandam, ut nomina eorum qui praevaricati sunt illis in ecclesia recitare sit licitum, et non tam ipsi corrigere quam sinceritatem catholicam inficere nitantur contagio perfidorum; dilectionem vestram fraternae caritatis affectu non destitimus admonere, ut si qui talia seminantes ad vestras regiones forte pervenerint, modis omnibus excludantur, vobisque cum sede beati apostoli Petri, sicut a patribus nostris est tradita illibata communio atque ex omni parte inconvulsa perduret. Certe si quis aures vestras de hac crediderit subreptione pulsandas, sollicitudine pastorali ad nos quam citius referre properetis, ut communi studio, catholicoque tractatu, pro domo unius Domini cuncti catholici conferant sacerdotes; ut quae orthodoxae definitioni competunt, intemerata serventur; et quatenus errantibus debeat subveniri, rationabili deliberatione noscatur. Haec autem vestra dilectio etiam ad contiguas sibi quasque provincias vicinosque pontifices prudenter faciat pervenire, ut Ecclesiarum praesules, universae veritatis instructione percepta, mortiferam declinare valeant falsitatem. Et subscriptio: Deus vos incolumes custodiat, fratres carissimi.
EPISTOLA III bis. BEATI PAPAE GELASII AD NATALEM ABBATEM. Dilectissimo filio Natali abbati Gelasius episcopus.
Quamvis pro beati Petri apostoli moderamine divinitus instituto, quo sedis ejus vicarii cunctis sunt ecclesiis debitores, ad fratres et coepiscopos meos per Dardaniam constitutos competentia scripta dedecimus, antiquae fidei communionisque tramitem subsequentes, ut cavere valeant contagia perfidorum, et nobiscum illibatum tenere consortium; tamen dilectionem quoque tuam non destitimus desiderantes affari, cujus sollicitudinem de noxiis quibusque vitandis, et in retinendis quae ad utilitatem pertinent Christianam, laudabilem perspeximus esse fervorem, ex litteris scilicet quas ad fratrem et coepiscopum meum Serenum tua caritas destinavit. Proinde collaborandum sibi tua dilectio perpendit Evangelio Dei, et aeternae salutis intuitum etiam adversantia quaeque tolerando constanter; ut nullum subeas, quod absit, coelestis regni dispendium, ad quod utique nisi legitime certaveris, non potes pervenire. Tanto enim, praestante Domino, nobis est instandum vigilandumque, quanto sub ipso fine jam mundi vehementior humani generis hostis insistere non quiescit. Nihil significamus omissum, quod aut correctioni rerum quas in Ecclesias Orientis seminavit inimicus, Patrum regulis congruentem possit adhibere medicinam. Sed quid facimus? quia obduratis auribus vocem refugiunt veritatis audire, tantaque vis morbi saevientis incubuit, ut secum malint salvos quosque lethaliter aegrotare, quam ipsi recipere sanitatem; nunc inficiantes universa quae ipsorum chartis, ipsorum subscriptionibus approbamus; nunc cum manifesta rerum fuerint luce convicti, palam aperteque fatentes errorem, nolle se tamen reverti ad viam purae confessionis communionisque testantur; sed nos potius exspectant suis praevaricatoribus implicari. Quapropter, largiente Christi gratia, magnis studiis est agendum, ut quia de vita perpetua vel amittenda res agitur vel tenenda demus operam quidem, si aliquos ex illis, operante Domino, salvare possimus: alioquin, sicut ait Apostolus, te ipsum castum custodi (I Tim. V, 22). Perire volentium nitamur declinare perniciem; et, quod solum facere debeamus, divinam pro illis exorare clementiam, ut resipiscant a diaboli laqueis a quo capti detinentur ab ipsius voluntate: ut ab obstinatione mortifera respirantes, pestem quam se humanitus incidisse etiam ipsi sentiunt, inutili verecundiae languore deposito, ad recuperanda remedia sempiterna libero corde resipiscant. His ergo cognitis quae sicut diximus ad regionum vestrarum sunt directa pontifices, et ipsi protegente vos Domino debetis esse convenienter instructi, et provinciis eadem quibusque contiguis fiducialiter praedicare. Nihil est enim quod pavere debeamus, cum certum sit a coelesti Praesule non derelinqui quos suae veritatis praestitit arma tractare; nec quidquam videamus ei ullatenus praeferendum, cum ipsas animas nostras pro earum nos voluerit salute contemnere. Qualiter autem vel proficiat ibidem religionis integritas, vel quid forsitan asseratur, saepius nobis vestra dilectio non omittat ostendere; ut necessaria, Christo tribuente, subsidia responsis congruentibus ministremus.
Subscriptio papae. Deus te incolumem custodiat, fili dilectissime.
EPISTOLA IV SEU COMMONITORIUM AD FAUSTUM MAGISTRUM FUNGENTEM LEGATIONIS OFFICIO CONSTANTINOPOLI. Acacium jure a sede apostolica damnatum, et in excommunicatione mortuum non posse absolvi, et cum illo non communicandum.
Ego quoque mente percepi [ al. praecepi] Graecos in sua obstinatione mansuros, nec cui velut insperatum videri potest, quod est ante [ al. in ante] praecognitum. Quapropter non jam propter religionis causas student dispositionibus publicis obviare, sed potius per occasionem legationis regiae catholicam fidem moliuntur evertere, et tali commento [ al. commercio] nituntur sperata praestare. Quid sibi vult autem quod dixerit imperator, a nobis se in religione damnatum, cum super hac parte et decessor meus non solum minime nomen ejus attigerit, sed insuper quando principia adeptus regiae potestatis exercuit, in ejus se rescripsit imperii promotione gaudere: et ego nulla ipsius unquam scripta percipiens, honorificis (ut nostis) eum litteris salutare curaverim? Decessores mei, sacerdotes qui praevaricatoribus se communicasse propria voce confessi sunt, a communione apostolica submoverunt. Si isti [ al. ita] placet se miscere damnatis, nobis non potest imputari; si ab eis velit abscedere, tanto magis a nobis non potest esse damnatus, sed potius ad gratiam sincerae communionis admissus. Ad senatum vero pertinet Romanum, ut memor fidei quam a parentibus se suscepisse meminit, contagia vitet communionis externae, ne a communione hujus sedis apostolicae (quod absit) reddatur externus. Veniam sibi dari [ al. addit debere] proponunt. Legatur, ex quo est religio Christiana, vel certe detur exemplum, in Ecclesia Dei, a quibuslibet pontificibus, ab ipsis apostolis, ab ipso denique Salvatore veniam nisi corrigentibus se fuisse concessam. Auditum autem sub isto coelo nec legitur omnino, nec dicitur, quod eorum voce depromitur: Date nobis veniam, dum tamen nos in errore duremus. Id quoque pariter [ forte leg. par est] ostendant, qui nobis canones nituntur opponere, quibus hoc canonibus, quibus regulis, qua lectione, quove do umento, sive majoribus nostris, sive ab ipsis apostolis (quos potiores merito fuisse non dubium est), seu ab ipso Domino Salvatore, qui judicaturus creditur vivos et mortuos, sive factum est unquam, vel faciendum esse mandatur. Mortuos suscitasse legimus Christum, in errore mortuos absolvisse non legimus. Et qui certe hoc faciendi solus habuit potestatem, beato Petro principaliter mandat apostolo: Quae ligaveris super terram, ligata erunt et in coelis; et quae solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI). Super terram, inquit; nam in hac ligatione defunctum nusquam dixit absolvi [ al. absolvendum]. Quod ergo nunquam factum est, vel mente concipere formidamus, scientes in divino judicio non posse penitus excusari. Si autem, quod nunc praetendunt, a Romana Ecclesia se sunt divisuri, id jam dudum fecisse monstrantur. Euphemium vero miror, si ignorantiam suam ipse non perspicit, qui dicit Acacium ab uno non potuisse damnari. Itane non perspicit, secundum formam synodi Chalcedonensis, Acacium fuisse damnatum? nec novit eam, aut se nosse dissimulat, in qua utique per numerosam sententiam sacerdotum erroris hujus auctores constat fuisse damnatos; sicut in unaquaque haeresi a principio Christianae religionis et factum fuisse, et fieri, manifesta rerum ratione monstratur, decesseremque meum exsecutorem fuisse veteris constituti, non novae constitutionis auctorem? Quod non solum praesuli apostolico facere licet, sed cuicunque pontifici, ut quoslibet et quemlibet locum, secundum regulam haereseos ipsius ante damnatae, a catholica communione discernant. Acacius quippe non fuit novi vel proprii inventor erroris, ut in eum nova scita prodirent [ al. procederent], sed alieno facinori sua communione se miscuit. Itaque necesse est ut in illam recideret justa lance sententiam, quam cum suis successoribus per convenientiam synodalem susceperat auctor erroris. Nobis opponunt canones, dum nesciunt quid loquantur. Contra quos hoc ipso venire se produnt, quod primae sedi, sana rectaque suadenti, parere fugiunt. Ipsi sunt canones, qui appellationes totius Ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri. Ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt; ac per hoc illam de tota Ecclesia judicare, ipsam ad nullius commeare judicium, nec de ejus unquam praeceperunt judicio judicari, sententiamque illius constituerunt non oportere dissolvi, cujus potius decreta sequenda mandarunt. In hac ipsa causa Timotheus Alexandrinus, et Petrus Antiochenus, Petrus, Paulus, Joannes, et caeteri, non solum unus, sed plures utique nomen sacerdotii praeferentes, sola sedis apostolicae sunt auctoritate dejecti, cujus rei testis etiam ipse docetur Acacius, qui praeceptionis hujus exstitit exsecutor. Quod utique sicut apostolicam sedem juxta formam synodicam fecisse manifestum est, sic neminem resultare potuisse certissimum. Hoc igitur modo recidens in consortium damnatorum, est damnatus Acacius, qui eorum damnationem, antequam praevaricator existeret, fuerat exsecutus. Nobis ausi sunt facere canonum mentionem, contra quos semper ambitionibus illicitis fecisse monstrantur. Qua ipsi synodo, vel secundum cujus synodi formam Alexandrinum Joannem de ecclesia cui ordinatus fuerat expulerunt? qui nullis causis evidentibus nec ante convinci, nec postea provocans, etiam in judicio competenti potuit accusari. Quod si dicunt: Imperator hoc fecit: hoc ipsum quibus canonibus; quibus regulis est praeceptum? Cur huic tam pravo facto consensit Acacius, cum auctoritas divina dicat: Non solum qui faciunt prava reos esse, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. II). Quibus canonibus quibusve regulis Calendion exclusus est, vel primi urbium diversarum catholici sacerdotes? Qua traditione majorum apostolicam sedem in judicium vocant?
An secundae sedis antistites, et tertiae, caeterique bene sibi conscii sacerdotes depelli debuerunt, et qui religionis exstitit inimicus, depelli non debuit? Viderint ergo si alios habent canones quibus suas ineptias exsequantur. Caeterum isti, qui sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, sedem apostolicam ad judicium vocare non possunt; et Constantinopolitanae civitatis episcopus, quae utique per canones inter sedes nullum nomen accepit, in communionem recidens perfidorum, non debuit submoveri? An, qui homini mentitus dicitur imperatori, et qui imperatorem laesisse perhibentur, depelli debuerunt: et in Deum, qui summus et verus est imperator, Acacium delinquentem, sinceramque communionem divini sacramenti studentem miscere cum perfidis, secundum synodum, qua haec est damnata perfidia, non oportebat excludi? Sed velint, nolint, ipsius judicio antiquae canonum constitutiones firmabuntur.
Sed religiosi viri atque perfecti, secundum canones concessam sedi apostolicae potestatem nimirum conantur eripere, et sibimet eam contra canones usurpare contendunt. O canonum magistros atque custodes! Nobis nullum fas est inire certamen cum hominibus communionis alienae, divina Scriptura praedicante: Hominem haereticum post primam et secundam correptionem devita, sciens quod hujusmodi delinquat, proprio judicio condemnatus (Tit. III). Ecce cognoscant quia non solum ab alio, sed a se quoque ipso damnetur [ al. praedamnetur] haereticus. Illud autem nimis est impudens, quod Acacium veniam postulasse confingunt, et nos exstitisse difficiles. Testis est frater vester, filius meus vir illustris Andromachus, qui a nobis abundanter instructus est, ut cohortaretur Acacium deposita obstinatione resipiscere, et ad sedis apostolicae remeare consortium, quique se sub jurejurando magnis cum eodem molitionibus egisse testatur, nec ad ea quae recta sunt potuisse deflecti, sicut rerum probatur effectu. Certe proferatur judicium, quando miserit, quando veniam postularit, correctionemque suam nobis promiserit exhibendam: nisi forte hunc animum gessit quem successores ejus habere perspicimus, ut tamen si veniam postularet, sic sibi vellet impendi, ut nihilominus in errore persisteret: ubi utique non tam a nobis recipi videretur, quam nos potius in suam traduceret pravitatem. Quem reatum se confessuros asserunt ante certamen? Si reatus est, utique corrigendus est. Si corrigendum non putant, fallaciter se reatum perhibent profiteri; nisi, quod est infelicius, cum et fatentur reatum, et non aestimant corrigendum. Illud quoque me ridere libuit, quod ait: Si necesse fuerit veniam postulare, existimans nimirum tunc se peccati veniam necessario postulare, si ei concedamus ne peccare desistat; imo etiam (quod absit) cum eodem consentiamus nos quoque peccare. Nescio inter quae mundi prodigia haec vox possit admitti. Remitti culpa de praeterito potest, correctione sine dubio subsequente. Nam si deinceps finitur [ al. fingitur] mansura perversitas, non est benignitas remittentis, sed consentientis assensio [ al. assentatio]. Non est mirum, si isti sedem beati Petri apostoli blasphemare praesumunt, qui talia portenta vel corde gerunt, vel ore diffundunt, et nos insuper superbos esse pronuntiant, cum eis prima sedes, quidquid est pietatis, non resistat [ al. desinat, vel desistat] offerre, illi eam ipso protervo spiritu subjugare se posse confidant. Sed captos mente facere ista non mirum est. Sic phrenetici solent medicantes quosque [ al. quoque] velut hostes putare vel caedere. Quaero tamen ab his, judicium quod praetendunt, ubinam possit agitari: an apud ipsos, ut iidem sint inimici, et testes, et judices? Sed tali judicio nec humana debent committi negotia, nedum divinae legis integritas. Si quantum ad religionem pertinet, non nisi apostolicae sedi juxta canones debetur summa judicii totius; si quantum ad saeculi potestatem, illa a pontificibus, et praecipue a beati Petri vicario, debet cognosci [ al. cognoscere], quae divina sunt, non ipsa eadem judicare [ al. dijudicare]. Nec sibi hoc quisquam potentissimus saeculi (qui tamen Christianus est) vindicare praesumit, nisi religionem forsitan persequens. Quid tamen dicerent, si non chartis suis in omnibus vincerentur? Ineptias itaque suas sibi servent, nisi resipiscant, potius cogitantes Christi vocem non esse superfluam, quae confessioni beati Petri apostoli inferni portas nunquam praevalituras asseruit (Matth. XVI). Quapropter non veremur ne apostolica sententia resolvatur, quam et vox Christi, et majorum traditio, et canonum fulcit auctoritas, ut totam potius Ecclesiam semper ipsa dijudicet. Sed cogitent magis, si quis in eis religionis est sensus, ne pravitatem suam nullatenus deponentes, apud Deum hominesque sedis apostolicae perpetua constitutione damnentur. Sic autem dicitur fuisse definitum, ut deinceps de negotio nihil dicatur, quasi vel nunc eos (quemadmodum nostis) meo duxerim nomine specialiter alloquendos. Neque plane cum istis non corrigentibus ineunda congressio, quemadmodum cum aliarum quoque haeresum sectatoribus dimicatio renuenda. Vos autem salvos et sospites quantocius huc reverti, continuis Divinitatem votis expetimus
EPISTOLA V. AD HONORIUM DALMATIAE EPISCOPUM. Monet ne Pelagianam haeresim a tot pontificibus detestatam reviviscere sinat.
Dilectissimo fratri Honorio Gelasius.
Licet inter varias temporum difficultates continuis occupationibus implicati, vix respirare valeamus; pro sedis tamen apostolicae moderamine totius ovilis dominici curam sine cessatione tractantes, quae beato Petro Salvatoris ipsius nostri voce delegata est: Et tu conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII). Et item: Petre, amas me? Pasce oves meas (Joan. XXI). Dissimulare nec possumus nec debemus, quae nostram sollicitudinem forma perstringat, cum beato Paulo apostolo sentientes atque dicentes: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI)? Ita quippe nos repente tristis, horrenda et vix credibilis confecit opinio, ut mentem nostram confunderet, sauciaret, affligeret. Nuntiatum nobis est enim in regionibus Dalmatiarum, quosdam recidiva Pelagianae pestis zizania seminasse, tantumque illic eorum praevalere blasphemiam, ut simplices quosque mortiferi furoris insinuatione decipiant. Est quidem error ipse nefarius tanto perniciosor ad subripiendum, quanto ad fallendum verisimilitudinis colore versutior: praestante Domino, adest fidei catholicae pura veritas, concordibus universorum Patrum deprompta sententiis, quae et subtile virus funestae pravitatis exponat, et humano generi salvando conferat de Scripturarum confectione medicinam. Nullatenus igitur discretionem rerum nondum abundantia corda conturbet, donec et occultum vulnus appareat, et salvatio singularis eluceat: quoniam quantalibet arte fallaciae spiritus perditionis armetur, sancto gladio Spiritus principalis et detegitur et necatur. Quapropter per dilectionem tuam cunctos ibidem Domini sacerdotes fraterno commonemus affectu; ut qui cum erudiente vos Domino contra novitios pugnetis errores, olim perversitatem toto orbe damnatam nec ipsos recipere debeatis, aut quod temere putatur, esse faciendum; quae non haeresis majoribus nostris convenienter exstincta rursus provocare nos audeat, et palam novis resumptis viribus aperteque confligat. Nunquidnam licet nobis a venerandis Patribus damnata dissolvere, et ab illis excisa nefaria dogmata retractare? Quid est ergo quod magnopere praecavemus, ne cujuslibet haeresis semel dejecta pernicies ad examen denuo venire contendat? Si quae antiquitus a nostris majoribus cognita, discussa, refutata sunt, restauranda nitamur; nonne ipsi nos, quod absit, et quod nunquam catholica patietur Ecclesia, adversariis veritatis universis contra nos resurgendi proponimus exemplum? Ubi est quod scriptum est: Terminos patrum tuorum non transgredieris (Deut. XXXII); et: Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi; et seniores tuos, et dicent tibi? Quid ergo tendimus ultra definita majorum, aut cur nobis non sufficit? Si quid ignorantes discere cupiamus, qualiter ab orthodoxis Patribus et senioribus singula quaeque vel vitanda praecepta sunt, vel aptanda catholicae veritati; cur non his probantur esse decreta? Nunquid aut sapientiores illis sumus, aut poterimus firma stabilitate constare, si ea quae ab illis constituta sunt subruamus? An fortasse nescitis hanc haeresim de qua loquimur, et ab apostolica dudum sede per beatae memoriae Innocentium, ac deinde Zosimum, Bonifacium, Coelestinum, Sixtum, Leonem, continuis et incessabilibus sententiis fuisse prostratam; nec tantum Ecclesiae catholicae legibus, sed principum quoque Romanorum eo tenore damnatam, ut nec usquam terrarum vivendi locum sectatores ejus habere sinerentur? Quae omnia tam gestis Ecclesiae per singulas quasque regiones de eorum pravitate confectis, quam censurae publicae sanctionibus edocentur. Ecce quorumlibet aures catholicas audire doctrinam quaestiones accipere, tractare tendiculas, et blasphemias patienter admittere. O si studerent adversus eos majorum nostrorum libros responsaque cognoscere, illic modis omnibus cerneretur, nihil esse prorsus, quod non et ab istis fuerit ventilatum, et ab illis magnifica veritate contritum. Sicque de cunctis eorum nequitiis refutandis fideles quique redderentur instructi, ut nihil amplius quaereretur. Sed si forsitan ineruditos animos quaedam de eorum sensibus proposita commoverent, ita venerabilium Patrum doctrinis et omnis eorum publicatur insania, et quibus remediis curetur, ostenditur, ut ex his Deo praestante praevisis, cuncta quae de eorum serie texuerunt, et periculosa sectantibus et stulta deprehendentibus esse videantur; ita ut si quis existimet reluctandum, non tamen veterum sententiis contradictor existat, sed humanae saluti, catholicaeque doctrinae palam se a perteque profiteatur inimicum; quo magis attentius pervigil cura pastorum a sacris gregibus luporum debet arcere saevitiam. Num quidquid ovibus sanctis acciderit detrimenti, praesulum (quod absit) damnet incuriam; sicut a regeneratis agminibus nocentium depulsio bestiarum custodum praemiis perpetuum procuravit augmentum? Certe si, ut magis optamus, falsis haec rumoribus sint relata, quantocius desideramus agnoscere, ut qui membrorum Christi vexatione trepidamus, multo magis de eorum stabilitate laetemur. Data V kalendas Augusti, a Fausto [ al. Albino] V. C. consule (anno Christi 493).
EPISTOLA VI AD EUMDEM HONORIUM DALMATIAE EPISCOPUM. Eum non debuisse mirari scribit quod admonuerit invigilandum ne iterum Pelagiana haeresis vullularet.
Dilectissimo fratri Honorio Gelasius.
Miramur dilectionem tuam fuisse miratam, curam sedis apostolicae, quae more majorum cunctis per mundum debetur Ecclesiis, pro vestrae quoque regionis fide fuisse sollicitam. Cumque ad eam perlatum esset quod quidam per Dalmatias integritatem catholicam vitiare niterentur, et divinis humanisque legibus ante damnatum Pelagianae pestilentiae denuo virus inferre; non putaverimus ullatenus differendum quominus haec diligentius inquirentes, aut si fortasse irrepserant, de proximo sanarentur, aut anxietatem nostram, si falso probarentur jactata, relevarent; aestimantes melius nos videri impatientius talia investigare voluisse, quam crescere dissimulando perniciem. Neque enim vel silentio premere causam hujusmodi, vel differendo fovere deberemus. Cum dicente magistro gentium, sollicitudine non pigri (Rom. XII); atque iterum, qui praeest in sollicitudine, reos procul dubio nos nisi continuo quaereremus, etiamsi inaniter essent vulgata, convincerent. Nec interest per quos ad aures nostras eadem pervenissent, dum quomodo libet ista referentibus, postquam nostram conscientiam penetrarent, in his veraciter indagandis pastorales excubias esse non oportuerit negligentes, quatenus vel e vestigio posset lupis inhiantibus obviari, vel nullis existentibus feris, ovium custodia secura persisteret. Ab his qui essent Chloes, Corinthiorum se dissensiones agnovisse testatur Apostolus (I Cor. XIV), confestimque scribere non omittit; ut vel nascentibus jurgiis pius medicator occurreret, vel de eorum comperta mox incolumitate gauderet: quod nos quoque litteris quae super hac parte dictae sunt, indicasse reminiscimur, ut scilicet aut irrepentibus obsisteremus insaniis, aut, si nihil horum penitus accidisset, de catholicae veritatis integritate laetaremur. Quapropter non solum dilectio tua nostra non debet vigilantia permoveri, sed praesentis colloquii salutatione percepta nobiscum potius industriam propriae sociare solertiae, quatenus vel sive tentata sint talia, protinus corrigantur, vel ne qualibet obreptione tententur, attentius praecavendo subintrare non valeant. De quibus autem ii quos tua caritas destinavit, si plenius instrui voluerint, sequentes tituli cum suis responsionibus intimabunt. Et quoniam se his acquiescere praefati eatenus sunt professi, ut eadem se et primitus tenuisse firmarent, sed ante ullius in quaestionem vocata vellent manifestius expediri, studuimus quantum inter occupationes fieri potuit, quae nos minime respirare patiuntur, largiente Domino, sequentes paterna vestigia, de talibus, quae coepimus non silere: quam regulam sobrie sentiendi quisquis fideli corde sectatur, inter orthodoxos merito debeat aestimari. Quisquis vero putaverit abnuenda, ab apostolicis sese non ambigat exsulare doctrinis. Certe si quid est quod valeat animum permovere, fraternitas tua consulere fiducialiter omittat, ut Domini gratia ministrante, totius discutiat obscuritatis ambiguum fraterna collatio.
EPISTOLA VII. AD OMNES EPISCOPOS PER PICENUM. Tria praecipua Pelagianae haeresis capita refellit. Primum, scilicet parvulos sine originali peccato nasci. Secundum, hos pro solo peccato originali non damnari. Tertium, gratiam ad salutem non esse necessariam, illamque secundum hominum merita conferri.
Gelasius episcopus universis episcopis per Picenum in Domino salutem.
Barbaricis hactenus dolebamus incursibus maxime vicinas Urbi provincias, et bellorum saeva tempestate vastari; sed quantum inter ipsa recentium calamitatum ferventia pericula comperimus, perniciosiorem diabolus Christianorum mentibus labem, quam corporibus hostilis feritas, irrogavit: quod malum principaliter illarum regionum respicit sacerdotes, qui tanta segnitie tantaque ministerii dissimulatione suscepti, commissarum sibi negligunt regimen animarum, ut eas etiam ab exiguis quibusque bestiolis lacerari sub conspectibus suis impune patiantur: quinimo subrepentes nequitias confovendo, et depravatoribus acquiescendo fidelium, non solum eas minime retrahant, sed ipsis praebeant propria nutrimenta perditionis exemplo. Quid autem tales essent acturi pontifices, si (quod absit) vel aliqua nova pestis, et primitus ignorata prorumperet, vel ingeniis acrioribus, sensibusque versutis, aut aliqua saecularium doctrinarum peritia callidis, sacrilega blasphemiarum dicta promerentur, qui tam veteris erroris detrita commenta, tamque majoribus Ecclesiarum magistris, quam etiam nostra aetate convicta non recolunt nec refutant; atque ab imperitis stultisque prolata non respuunt. Gratias omnipotenti Deo agimus, quoniam suorum corda per hujusmodi personas examinat; qui hoc ipsum virus nesciunt quod loquantur. Nam quid facerent populorum praesules sub astutioribus inimicis, qui se subjiciunt libenter indoctis? Quando utique, etiamsi tanta erat in rectoribus dominici gregis prorsus ignavia, ut ne tam vilem hebetemque personam possint vel intelligere vel frenare, potius pastorali cura debuerint a nobis cognoscenda perquirere, quam suasionibus inconsideranter absurdis, facilem submittere voluntatem: oblatus est enim nobis miserabilis senex Seneca nomine, qui non modo totius est eruditionis alienus, sed ipsius quoque intelligentiae communis prorsus extraneus, in Pelagianae voraginis coeno (sicut de quibusdam in Apocalypsi (Cap. XVI) legimus) velut una ranarum impudenter immersus, inque illa faece horribiliter volutatus, nullatenus inde qualiter emergere posset inveniens; quia puritatem relinquens catholicae veritatis, quanto se per lubriscum falsitatis conatur attollere, tanto magis ejus lutosis foveis circumclusus obruitur, de illis unus existens, de quibus Petrus dicit apostolus: Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua, peribunt percipientes mercedem injustitiae (II Petr. II). Revera enim sic ejus stolidus et obtusus est animus, ut de his venenis, quae male hausit, et vomuit, nullam rationem vel accipere valeat omnino, vel reddere. Sed induratus obcaecatione diabolica, sibique jam traditus, cordis sui funesta sit obstinatione damnatus; nihilque supersit ei, nisi ut Deus noster, qui dixit, quae hominibus impossibilia videntur, apud se esse facilia (Matth. XIX), hujusmodi mentem potenti compunctione transfigat, ut secundum beatum apostolum Paulum, resipiscat a diaboli laqueis, quibus captivus detinetur (II Tim. II) sententia divini judicii. Multa illi quae de Pelagianis sensibus nec in somnis omnino contigerant, nos magis patefacta prodidimus ea, quae dudum convicta fuisse monstravimus. Haec etiam ipsa, quae idem proferre videbatur, olim et ab haereticis Pelagianis in medium producta docuimus, et a catholicis praedicatoribus competenter elisa. Pelagium, Coelestium, Julianum, caeterosque complures oratoriae facundiae viros in hac assertione probavimus fuisse convictos, et tam ecclesiasticis constitutis quam imperialibus etiam percussos fuisse praeceptis; proinde istum ferre non posse firmavimus, in quibus illi tales tantique prostrati sunt, qui nec ipsa, quae ab illis sunt disputata, vel intellecta capere, vel eloquio simili possit astruere. Sed, ut dictum est, diabolica mens inspiratione possessa, in profundum veniens jam malorum ad remedia nulla consentit (Prov. XVIII). Quapropter de innumeris blasphemiarum generibus quas auctores Pelag anae haeresis addiderunt, tria, quae sibi praecipue hic senex lugendus ascivit, credidimus non tacenda, ut reserata manifestius panderentur, et Deo destruente facilius viderentur eversa. In uteris, inquiunt, matrum opere divino creantur infante, propterea justum videri non putant quod factura Dei sine ullis propriis actionibus cuiquam peccato gignatur obstricta; injustumque Deum faciunt, si rei efficiantur antequam nati. Hoc velut acutissimum sui dogmatis exerunt argumentum, non advertentes quia primi illi parentes generis humani de nullis utique genitoribus, sed de innoxia limi materia procreati, et pure atque sincere potenter arte divina compacti, factique rationales, propria voluntate seductorem secuti diabolum, pravis cupiditatibus per excessum praevaricationis infecti sunt. In quibus utique humana natura peccavit, et humana est facta natura vitiosa, receptrix sine dubio mali quod ante nescierat, quae a bono rectoque deficiens, in affectum mali pravique recidere ipso rerum consequentium tramite manifestum est. Tales igitur effecti principes nostrae substantiae, semetipsos passibiles et corruptibiles reddiderunt; in tantum conditionis divinae dona violantes, ut mortis fuerint ultione puniti. Hac enim die fuisse mortuos qua mortales effecti sunt, ambiguum non habetur: proinde quidquid isti genitores de suo germine protulerunt, opus quidem Dei est, secundum institutionem naturae; sed non absque contagio illius mali, quod sua praevaricatione traxerunt: et utique hoc idem ipsius mali contagium, certum est opus non esse divinum. Itaque non ex creatione Dei est vitium quod voluntario motu natura collegit; sed etiam de vitiata per semetipsam natura Deus institutionem suam quidem suae creationis exsequitur; sed creatio profert vitium, quod non ex institutione Creatoris accepit, sed quod ipsa per lapsum transgressionis suae assumpsit. Nam si ipsi primi homines ex nullis, ut dictum est, parentibus nati, et sine ullo formati contagio, per ambitum praesumptionis illicitae semetipsos depravare potuerunt, et in opere Dei opus diabolicae fraudis adnectere, quid mirum si iidem depravati protulerunt sobolem depravatam? Nonne etiam cum Deus utique liberam condiderit humanam sua creatione substantiam, etiam apud humanas tamen leges extrinsecus accedens servitus naturaliter eam reddit obstrictam et obnoxiam? Origine generantur obnoxii, et ex conditione servili gignuntur addicti; et nascendo fiunt prius obligati quam geniti: si hoc agitur de rebus extra naturam positis, quanto magis de his provenire non mirum est, quibus ipsa humana substantia depravata cognoscitur? ac per hoc sicut se ipsa humana substantia de institutione sincera actuum reproborum rea fecit voluntate pollutam, sic edidit sobolem atque progeniem naturae suae ex actuum suorum rea voluntate maculosam; quia hujusmodi genuit prolem, cujusmodi se ipsa reddidit praevaricationis excessu. Ideoque non solum de se profert quod bene Deus instituit, sed etiam quod male ipsa inconsequenter adjecit. Quemadmodum autem qualitas interior appetendi valet immutare naturam, divinae lectionis auctoritate firmatur. Sic denique pascente Jacob (Genes. XXX), commissus ille grex ovium, supposita canalibus varietate virgarum, dum potat, illectus affectionali delectatione, concepit, quod non habuit in natura, et molitum sensibus transfundit in prolem quod in creatione non sumpsit. Quod tunc utique figuraliter gestum, et in ecclesiasticis significavit gregibus hoc futurum, et Pelagianorum Deus praevidens calumnias, et excitandas fidelibus suis decertationes intelligentiam praeparavit. Docent divina testimonia, et ipsa ecclesiastica sacramenta, et ab ipso Domino Salvatore catholicorum traditio magistrorum humanae generationis decolorata primordia. Hinc est quod clamat propheta: Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum esse a peccatis? nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Job XIV). Hinc est quod item dicit Scriptura: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? et alibi: Quia semen, inquit, erat maledictum (Sap. XII); nec non etiam David propheta testatur. In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Ps. L). Et si hoc ille dicit, quis aliter se asserat procreatum? Beatus quoque apostolus Paulus asserit: Et nos aliquando eramus natura filii irae sicut et caeteri (Ephes. VIII). De qua ira in Evangelio dicit: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, habebit vitam aeternam; qui autem non crediderit, jam judicatus est, et ira Dei manet super eum (Joan. III). Illa utique, de qua dictum est: Morte morieris (Gen. II), ipse Dominus Jesus Christus coelesti voce pronuntiat: Qui non manducaverit carnem Filii hominis et biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipsum (Joan. VI), ubi utique neminem videmus exceptum; nec ausus est aliquis dicere, parvulum sine hoc sacramento salutari ad aeternam vitam posse perduci; sine illa autem vita, in perpetua futurum morte non dubium est. Cur igitur infans hac sorte concluditur, si nullum habet omnino peccatum? magisque videbitur (quod absit) injustus Deus, si illic infligatur poena, ubi nulla sit culpa. Unde cum de propriis actibus nullo reatu teneatur obstrictus, nihil restat nisi ut sola sit vitiosa nativitate pollutus; et si non fuerit mysterii Christiani participatione mundatus, ad vitam non potest pervenire perpetuam. Hinc est quod exsufflantur et catechizantur infantes; et quia in opere Dei, quod in auctore suo bene sunt instituti, opus diabolicae malignitatis accessit, eruti de potestate tenebrarum (Coloss. I), sicut docet Apostolus, ad Filii Dei sortem, purgationemque legitimam transferuntur. Nisi autem prima generatio, quam bonam Deus instituit, praevaricatione venisset in culpam, et reprobabilis esset effecta; secunda generatio subroganda non fuerat: propter quod dicit beatus Paulus apostolus: Sicut per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: et Ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt; et paulo post: Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae (Rom. V).
Sicut autem omnes in condemnationem dicit, utique qui de Adam parente sunt geniti, sic omnes in justificationem vitae non nisi illos astruit, qui in Christi mysterio sunt renati. Innumeris talibus instrumentis haeresis Pelagianae doctrina mortifera, et a nostris est convicta majoribus, et nunc eorum copiosa potest eruditione convinci; nec debent simplices animos ista turbare, quibus quae non intelligunt secundum ecclesiasticam formam credidisse sufficiet, aut si quis nosse desiderat, interrogare conveniet. De parvulis autem, quod asserit sine sacro baptismate pro solo originali peccato non posse damnari, satis impia, satis profana propositio est; quamvis enim recentes ab utero matrum in remissionem peccatorum baptizari nullus Christianus ignorat, quod utique non fallaciter, sed veraciter catholica celebrat Ecclesia, ne in sacramentis coelestibus (quod absit) mentita videatur; proinde quia propria non habeant ulla peccata, constat ejus [ al. eis] sola prorsus originalia relaxari. Itaque omnibus etiam solis remissis vitam per baptismum consequuntur aeternam; consequens est, ut solis etiam non remissis, ad aeternam vitam pervenire non possint. Unde et Dominus, sicut superius diximus, ait (quod utique nisi baptizatis non convenit): Qui non manducaverit carnem Filii hominis, et biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso (Joan. VI); sine vita autem esse perpetua quid est nisi in sempiterna morte constitui? quamvis idem sit regnum coelorum quod aeterna vita, tamen, ut providentia Dei omnes Pelagianorum nequitias amputaret, non solum dictum est: Qui non fuerit renatus ex aqua et Spiritu sancto non intrabit in regnum coelorum (Joan. III); sed etiam pariter dictum est: Qui non manducaverit carnem Filii hominis, et biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso. De vita autem aeterna hoc dictum nullus addubitat; quoniam multi non manducantes hoc sacramentum, vitam habere videantur praesentem.
Nihil est ergo quod dicant, quod non renati infantes, tantummodo in regnum coelorum ire non valeant; non autem perpetua damnatione puniantur, dum sine baptismate corpus et sanguinem Christi nec edere valeant, nec potare: sine autem hoc vitam in semetipsis habere non possent, sine vita vero non nisi mortui sint futuri. Dicant [ al. Dicantur] igitur in morte perpetua constituti, si non aestimentur esse damnati: tollant ergo de medio nescio quem ipsi tertium, quem decipiendis parvulis faciant locum. Et quia non nisi dextram partem legimus et sinistram, non illos faciant in sinistra regione sine baptismate remanere, sed baptizatos sinant ad dexteram salutarem sacra regeneratione transferri.
Tertio capitulo jam toto mundo cognita, atque convicta Pelagianorum deliramenta circumferre, quibus dicunt, quod homo per liberum arbitrium, quod corrupit, foedavit ac perdidit, bono suffragante naturae beatus efficiatur, cum de beatitudine paradisi, ubi bona fuerat constituta substantia, nisi suo amisso bono nullatenus potuisset expelli, unde mortalis effecta, quia de bono utique praevaricatione transisset ad malum; et a participatione divina ad diabolica semet facinora contulisset: ideo deceptori suo, cui volens assenserat, competenter addictus, ideo de felicitatis suae caritate seclusus, atque ad spinas et tribulos, miseriasque multiplices coelesti voce damnatus est; quae utique poena justi judicii tam gravis et aspera in bono perseveranti nullatenus esset inflicta; et nisi malo non convenienter illata probaretur. Ecce sine divino suffragio, quod in illa beatitudine positus nunquam legitur expetisse; non solum homini naturale bonum prodesse non potuit, non solum non effecit beatum; sed cum hoc solo confidit, atque ad ejus non revertitur largitorem, et beatitudinem potius amisit, et malorum omnium sumpsit exordium. Quod autem libero arbitrio beatitudinem consequantur, quo male usus in perpetuam recidit servitutem, sicut scriptum est: Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. II, 34): a quo quis superatur, huic et servus addicitur. Nonne haec est illa praesumptio naturalis quae ad detestandae captivitatis jura descendit, quam Scriptura sancta sic memorat: Grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccles. XL); de qua genus humanum non nisi solus Dominus noster Jesus Christus commercio suae redemit passionis, et mutata nativitate nos eruit? Solus utique venit quaerere, et salvare quod perierat (Matth. XVIII), ut libertas, quae per temerariam fuerat dejecta superbiam, instauretur reparata per gratiam; mutuaque vice humanae voluntatis arbitrium, sicut sequendo diabolum, captivitatem meruerat sempiternam, sic reformatae subsequendo libertatis auctorem, amissum rediret ad praemium. Hinc est quod ipse Dominus ait: Cum vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Et apostolus beatus Paulus exsequitur: Cum servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae, id est alieni a justitia, liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae (Rom. VI); et iterum idem ipse: Libertatem, inquit, qua vos Christus liberavit (Galat. V). Nonne ipse vas electionis affirmat, et dicit: Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II)? ne etiam in mala voluntate, et velle et perficere Deus putaretur operari. Illud autem Pelagianorum peculiare virus est, olimque detritum, quo putant gratiam Dei secundum merita hominum posse conferri, quod absit a mentibus Christianis, cum testetur Apostolus: Gratia est quae gratis datur; alioquin si ex operibus gratia, jam non est gratia (Rom. XI), quia merces redditur non gratis, unde gratia nomen accepit impenditur. Quis autem audeat dicere Christianus, aliquid habere boni sine gratia, quando magister gentium clamat, cuncta breviter in se dona concludens: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit (I Cor XV); ut ostenderet quia donum gratiae non ipse praecesserit, sed fuerit subsecutus; atque monstraret cooperatorem se esse gratiae subsequendo: sed plus omnibus, inquit, illis laboravi (Ibidem). Ac rursus veritus ne de se praesumere videretur, adjunxit: non ego, sed gratia Dei mecum. Non dixit: ego et gratia Dei mecum; sed praeposuit gratiam praecedentem se, atque subjunxit. Quid autem haberi possit sine gratia, cum sit fides ipsa per gratiam; eodem apostolo nos docente: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Tim. I). Nec aliud est misericordia divina quam gratia. Audiamus etiam quemadmodum informat Ecclesiam: Gratia, inquit, salvi facti estis per fidem (Ephes. II); ut principium salutis et fidei a gratia coepisse dissereret, sicut secutus adnectit: Et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne quis extollatur (Ibid.)?. Idem ipse alibi generaliter et absolute pronuntiat, dicens: Quid enim habes quod non accepisti? Aut si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV)? Quis sufficiet singula recensere? quibus evidenter apparet, non naturalis libertatis arbitrium gratiam promereri, sed potius per gratiam recipere, ut a servitute, quam peccando meruerat, misericorditer absolutum esset. Hujus sacramenti redemptione ante mundi principium sempiterna providentia praeparati, sive nondum prolata lege, seu sub observatione legali, figuralibus signis atque sacrificiis omnium sanctorum virorum feminarumque sanctarum vetus origo mundata est, universisque justis per gratiae spiritum hoc de longe adorando mysterio salutis aeternae remedia contigerunt, cujus in Christo manifestata gentibus plenitudo, mundum purgat, et renovat, beatitudinisque perpetuae vere facit esse participes. Quapropter nimis incusamus fratres et coepiscopos nostros, maxime per Piceni provincias Ecclesiam Domini gubernantes, qui non solum ineptissimi senis, abjectaeque personae pravum non deterruere colloquium, verum et suo nutrivere consensu. Quis audiat? quis ferat, passos esse pontifices, ut cadaver nescio quod indignum, presbyterum sibi non acquiescentem audire, communione privaret? quomodo talis vel susceptus ab aliquo, vel patienter auditus est? qui insuper leges dedit, libenter exceptus, ut servi Dei cum puellis sacris congregatione dedecorissima miscerentur? nam cum spirituales animi, etiam cum desint ista consortia, imaginariis infestentur illecebris, quemadmodum alterni sexus intuitu, qui illicite nolentes non vehementius incitentur? Adhuc majus scelus accrescit, ut sub conspectu et praesentia sacerdotum, beatae memoriae Hieronymum atque Augustinum ecclesiasticorum lumina magistrorum, musca moritura, sicut scriptum est, exterminans oleum suavitatis (Eccles. X), lacerare contenderet. Sed quid miremur Ecclesiarum praesules ista negligere, quos sicut a multis audivimus, contra canones omnia gerere, et contra apostolicam (I Cor. XIV) disciplinam passim cuncta miscere, manifestum est; non servatis regulis ordinare, liciteque non solum monachos, sed etiam ministros ecclesiae cum feminis ad peregrina migrantes remeare rursus, et ab aliis episcopis in militiam provehi clericalem? Quae cum singula toleranda non sint, quis sustineat tot et talia facinora perpetrari, quibus spectaculum gentilibus, Judaeis, et haereticis non immerito praebentes, in ipsum (quod absit) tendere videatur religionis excidium? digneque ista facientibus aptabitur illa sententia dicentis Apostoli: Nomen enim Dei per vos blasphematur in gentibus (Rom. II). Sufficiat igitur hactenus fuisse haec commissa, et ut placetur Deus humanis rebus sollicitius divina curentur. Nusquam loci prorsus inveniatur praefatae pestis assertor, nec accessum prorsus ecclesiae vel usquam participationem catholicae communionis inveniat qui haereticorum mavult subsequi nefaria professione consortium; et hi cum quibus antea probabitur noxium miscuisse colloquium, nisi resipiscunt, et ab ejus societate discedunt, ab ecclesiastico remoti servitio, devota ultione plectantur, quo caeteris cavendi ministretur exemplum, nullum adeat, nec usquam loqui damnatae olim blasphemiae jam sinantur: discreta suis habitationibus virorum atque feminarum, sicut sanctum propositum decet, exerceatur circumspecta devotio. Contra canonum constituta nullus (Nic. IX, 10) ad ecclesiasticum permittatur [ al. promoveatur] officium: non ignoraturis provinciae uniuscujusque rectoribus, nec de praeteritis se veniam reperturos erroribus, si deinceps dissimulaverint vitare patefactos: nec excusationis de caetero relinquetur occasio, si post praecepta praesentia, quae per Romulum diaconum, cujus solertiam pro fide catholica et pro religione vigilantiam gratissime comprobamus, duximus destinanda quisquis super his omnibus aut contemptor aut negligens deprehendetur antistes. Sicut enim ad sedis apostolicae moderamina pertinet, cunctis sollicitudinem debitam ministrare congruenter Ecclesiis; ita necesse est, ut in contumaces et desides traditam sibi divinitus non dissimulet potestatem. Data calendis Novembris, Albino viro clarissimo consule (anno Christi 393).
EPISTOLA VIII. AD ANASTASIUM IMPERATOREM. Praemissa excusatione cur ad imperatorem non scripserit, illum hortatur ut apostolicae sedi obtemperet, et, Acacii nomine damnato, Ecclesiarum pacem restituendam curet.
Gelasius episcopus ad Anastasium Augustum.
Famuli vestrae pietatis, filii mei, Faustus magister et Irenaeus viri illustres, atque eorum comites publica legatione fungentes, ad Urbem reversi, clementiam vestram quaesisse dixerunt [ al. dicuntur], cur ad vos meae salutationis scripta non miserim. Non meo, fateor, instituto; sed cum directi dudum de partibus Orientis vel videndi me licentiam, sibi vestris praeceptionibus abnegatam, tota Urbe disperserint, a litteris credidi temperandum, ne onerosus potius quam officiosus existerem. Videtis igitur non mea dissimulatione provenisse, sed competentis fuisse cautelae, ne respuentibus animis molestias irrogarem. Sed ubi serenitatis tuae benevolentiam comperi, praefatis indicantibus, humilitatis meae clementer expetisse sermonem, jam revera perpendi, imputandum non immerito mihi, si tacerem; quia, gloriose fili, te sicut Romanus [ al. Romae] natus, Romanum principem amo, colo, suscipio; et sicut Christianus, cum eo qui zelum Dei habet, secundum scientiam veritatis habere desidero: et qualiscunque apostolicae sedis vicarius, quodcunque plenae fidei catholicae deesse comperero, pro meo modulo suggestionibus opportunis supplere contendo. Dispensatione etenim mihi divini sermonis injuncta, vae mihi est, si non evangelizavero (I Cor. IX)! Quod cum vas electionis beatus Paulus apostolus formidet et clamet, multo magis mihi exiguo metuendum est, si divinitus inspiratum, et paterna devotione transmissum, subtraxero ministerium praedicandi. Pietatem tuam precor ne arrogantiam judices divinae rationis officium. Absit, quaeso, a Romano principe, ut intimatam suis sensibus veritatem arbitretur injuriam. Duo quippe sunt, imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur: auctoritas sacra [ al. sacrata] pontificum, et regalis potestas. In quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus Domino in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti etenim, fili clementissime, quod licet praesideas humano generi dignitate, rerum tamen praesulibus divinarum devotus colla submittis, atque ab eis causas tuae salutis expetis [ al. exspectas], inque sumendis coelestibus sacramentis, eisque (ut competit) disponendis, subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam praeesse. Nosti itaque inter haec, ex illorum te pendere judicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. Si enim, quantum ad ordinem pertinet publicae disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus mundanis exclusae videantur obviare sententiae; quo (rogo) te decet affectu eis obedire, qui pro erogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis? Proinde sicut non leve discrimen incumbit pontificibus, siluisse pro Divinitatis cultu, quod congruit; ita his (quod absit) non mediocre periculum est, qui, cum parere debeant, despiciunt. Et si cunctis generaliter sacerdotibus recte divina tractantibus, fidelium convenit corda submitti, quanto potius sedis illius praesuli consensus est adhibendus, quem cunctis sacerdotibus et Divinitas summa voluit praeeminere, et subsequens Ecclesiae generalis jugiter pietas celebravit? Ubi pietas tua evidenter advertit, nunquam quolibet penitus humano consilio elevare se quemquam posse illius privilegio vel confessioni, quem Christi vox praetulit universis, quem Ecclesia veneranda confessa semper est, et habet devota primatem. Impeti possunt humanis praesumptionibus quae divino sunt judicio constituta, vinci autem quorumlibet potestate non possunt. Atque utinam sic contra nitentibus perniciosa non sit audacia, quemadmodum, quod ab ipso sacrae religionis auctore praefixum est, non potest ulla virtute convelli: Firmamentum enim Dei stat (II Tim. II). Nunquidnam cum aliquibus infestata religio est, quantacunque potuit novitate superari, et non magis hoc invicta permansit, quo aestimata est posse succumbere? Desinant ergo (quaeso te) temporibus tuis quidam per occasionem perturbationis ecclesiasticae praecipitanter ambire quae non licet, ne et illa quae male appetunt nullatenus apprehendant, et modum suum apud Deum et homines non teneant. Quapropter sub conspectu Dei pure ac sincere pietatem tuam deprecor, obtestor et exhortor, ut petitionem meam non indignanter accipias: rogo, inquam, ut me in hac vita potius audias deprecantem, quam (quod absit) in divino judicio sentias accusantem. Nec me latet, imperator Auguste, quod pietatis tuae studium fuerit in privata vita. Optasti semper fieri particeps promissionis aeternae. Quapropter noli, precor, irasci mihi, si te tantum diligo, ut regnum, quod temporaliter assecutus es, velim te habere perpetuum, et qui imperas saeculo, possis regnare cum Christo. Tuis certe legibus, imperator, pateris nihil perire, Romano nomini [ al. perire Romano nomini] nullum admittis ingeri detrimentum. Itane verum est, princeps egregie, qui non solum praesentia Christi beneficia, sed desideras et futura, ut religioni, ut veritati, ut sinceritati catholicae communionis et fidei, temporibus tuis, patiaris quemquam inferre dispendium? Qua fiducia (rogo te) illic ejus praemia petiturus es, cujus hic damna non prohibes? Non sint gravia, quaeso te, quae pro tuae salutis aeternitate dicuntur. Scriptum legisti: Meliora sunt vulnera amici quam oscula inimici (Prov. XXVII). Quaeso pietatem tuam, ut quo affectu dicuntur a me, eo tuis sensibus intimentur. Nemo pietatem tuam fallat. Verum est quod figuraliter per prophetam Scriptura testatur? Una est columba mea, una est perfecta mea (Cant. VI), una est christiana fides, quae est catholica. Catholica autem veraciter illa est, quae ab omnium perfidorum, atque ab eorum successoribus atque consortibus sincera, pura, immaculata communione divisa [ al. divulsa] est. Alioquin non erit divinitus mandata discretio, sed miseranda confusio. Nec ulla causa jam superest, si hoc in quolibet contagio voluerimus admittere, ne cunctis haeresibus aditum januamque pandamus. Qui enim in uno offenderit, omnium reus est (Jacob. II); et: Qui minima spernit, paulatim decidit (Eccles. XIX). Hoc est quod sedes apostolica magnopere cavet [ al. praetaxavit], ut quia mundo radix est apostoli gloriosa confessio, nulla rima pravitatis, nulla prorsus contagione maculetur. Nam si (quod Deus avertat, quod fieri non posse confidimus) tale aliquid proveniret, unde cuiquam resistere auderemus errori, vel unde correctionem errantibus posceremus? Proinde si pietas tua unius civitatis populum negat posse pace componi, quid nos de totius orbis terrarum sumus universitate facturi, si (quod absit) nostra fuerit praevaricatione deceptus? Si totus correctus est mundus, profana patrum suorum traditione despecta, quomodo non corrigatur unius civitatis populus, si praedicatio fida [ al. fidei] succedat? Ergo, gloriose imperator, nolo ego [ al. non negligo] Ecclesiarum pacem, quam, etiamsi cum mei sanguinis impendio provenire posset, amplector [ al. amplectar]? Sed (precor te) cujusmodi debeat esse pax ipsa, non utcunque, sed veraciter christiana mente libremus. Quomodo enim potest esse pax vera cui caritas intemerata defuerit? Caritas autem qualiter esse debeat, nobis evidenter Apostolus praedicat, qui ait: Caritas de corde, puro, et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I). Quomodo (quaeso te) de corde erit puro, si contagio inficiatur externo? Quomodo de conscientia bona, si pravis fuerit malisque commixta? Quemadmodum fide non ficta, si maneat sociata cum perfidis? Quae cum a nobis saepe jam dicta sint, necesse est tamen incessabiliter iterari, et tandiu non taceri quandiu nomen pacis obtenditur; ut nostrum non sit (ut invidiose jactatur) facere pacem, sed tamen velle doceamus, qualis, et sola pax esse, et praeter quam nulla esse monstratur. Eutychianum certe dogma, contra quod apostolicae sedis cautela pervigilat, si creditur salva fidei catholicae posse veritate constare, promatur, asseratur, et quantislibet viribus astruatur, ut non solum per seipsum, quam inimicum sit fidei Christianae possit ostendi, sed quantas et quam lethales haereses in sua contineat colluvione monstrari. Si autem (ut magis confidimus) a catholicis judicatis mentibus excludendum, quaeso te, cur non et contagia simul eorum qui hac probantur esse polluti, decernitis refutanda, cum dicat Apostolus: Non solum qui non facienda faciunt, reos videri, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I)? Proinde sicut non potest, perversitatis communicatore suscepto, non pariter perversitas approbari, sic non potest refutari perversitas, complice sectatore perversitatis admisso. Legibus certe vestris, criminum conscii susceptoresque latrocinantium pari judiciorum poena constringuntur; nec expers facinoris aestimatur qui, licet ipse non fecerit, facientis tamen familiaritatem foedusque receperit. Proinde cum Chalcedonense concilium, pro fidei catholicae atque apostolicae veritate communioneque celebratum, damnaverit Eutychen detestandi furoris auctorem, non satis habuit, nisi ut pariter ejus quoque consortem Dioscorum caeterosque percelleret. Hoc igitur modo, sicut in unaquaque haeresi vel factum semper, vel fieri non habetur ambiguum, successores eorum Timotheum, Petrum atque alterum Antiochenum Petrum, non viritim propter singulos quosque rursus facto concilio, sed synodi semel acta regula consequenter elisi. Quemadmodum ergo non evidenter apparet etiam cunctos simili tenore constringi, et qui eorum communicatores et complices exstiterunt, atque omnes omnino a catholica atque apostolica merito communione discerni: hinc Acacium quoque jure dicimus a nostro consortio submovendum, qui maluit in sortem transire perfidiae, quam in catholicae atque apostolicae communionis sinceritate constare, cum fere per triennium, ne in id veniret, apostolicae sedis epistolis doceatur competenter instructus. Postquam vero communionis est factus alienae, non potuit nisi a catholicae et apostolicae mox societate praecidi, ne per eum, si vel paululum cessaremus, nos quoque videremur subiisse contagia perfidorum. Sed revera vel tali perculsus poena resipuit, correctionem promisit, emendavit errorem? aut ille tractatus lenius voluerat [ al. valuerat] coerceri, qui etiam verbera dura non sensit? Quo in sua perfidia et damnatione moriente [ al. manente], tam ejus in ecclesiastica recitatione non potest nomen ascribi, quam externae contagium non debet communicationis admitti. Quapropter aut doceatur ab haeretica participatione sincerus, quorum se ille communioni permiscuit, aut cum eisdem non potest non repelli. Si autem susurrant Orientis episcopi, quod ad eos sedes apostolica non ista conscripserit,0 quasi vel ipsi de recipiendo legitime Petro sedem apostolicam suis litteris fecerint certiorem, vel hujus receptionis inconditae non jam pariter complices exstitissent, quem sicut vere non possunt docere ab haeretica pravitate fuisse purgatum, ita se haereticorum nullatenus poterunt excusare consortes. Quod si fortassis astruxerint, quod ad apostolicam sedem de susceptione Petri per Acacium cuncti consona voce retulerint, per eumdem sibimet omnes pari voce sentiunt fuisse rescriptum. Apostolicae [ al. vice primatus sedis apostolicae] vero sedis auctoritas, quod cunctis saeculis Christianis Ecclesiae praelata sit universae, et canonum serie paternorum, et multiplici traditione firmatur. Sed vel hinc, utrum sibi quisquam contra Nicaenae synodi constituta quippiam valeat usurpare, collegio potest unius communionis ostendi, non mentibus externae societatis aperiri. Apud illos si quis confidit, egrediatur in medium, et apostolicam sedem de utraque parte revincat et instruat. Tollatur ergo nomen e medio, quod ecclesiarum discretionem procul a catholica communione operatur, ut sincera pax fidei communionisque reparetur et unitas: et tunc quis nostrum contra venerandam vel insurrexerit, vel nitatur insurgere vetustatem, competenter et legitime perquiratur. Et illic apparebit quis modesto proposito custodiat formam traditionemque majorum, quis supra haec irreverenter insiliens, rapina aequalem posse fieri arbitretur. Quod si mihi populi Constantinopolitani persona proponitur, per quam dicatur nomen scandali, id est Acacii, non posse removeri; taceo, quia et haeretico quondam Macedonio pulso, et Nestorio nuper ejecto, plebs Constantinopolitana catholica permanere delegerit potius quam majorum praesulum damnatorum affectione retineri. Taceo, quod qui ab eisdem ipsis damnatis praesulibus, baptizati fuerant, in fide catholica manentes, nulla sint exagitatione turbati. Taceo, quod pro rebus ludicris populares tumultus nunc etiam vestrae pietatis auctoritas refrenarit; atque ideo multo magis pro salute animarum suarum necessario vobis Constantinopolitanae civitatis obtemperat multitudo, si eam ad catholicam et apostolicam communionem vos principes reducatis. Etenim, imperator Auguste, si contra leges publicas aliquid (quod absit) quispiam fortasse tentaret, nulla pati id ratione potuisses: ad Divinitatis puram sinceramque devotionem, ut tibi plebs subdita redigatur, conscientiae tuae non putas interesse? Postremo, si unius civitatis populi animus non putatur offendi, ne divina (ut res postulat) corrigantur: quanto magis, ne divina offendantur, catholici nominis universis piam fidem nec laedere debemus omnino, nec possumus? Et tamen iidem nostra se poscunt voluntate sanari. Competentibus ergo sinant curari se posse remediis: alioqui (quod absit) in eorum transeundo perniciem, cum illis perire possumus, ipsos vero salvare non possumus. Jam hic quid sit magis sequendum, sub divino judicio vestrae conscientiae derelinquo: utrum, sicut nos optamus, simul omnes certam redeamus ad vitam; an, sicut illi poscunt, manifestam tendamus ad mortem. Sed adhuc apostolicam sedem, sibi medicinalia suggerentem, superbam vocare arrogantemque contendunt. Habet hoc qualitas saepe languentium, ut accusent magis medicos congruis observationibus ad salubria revocantes, quam ut ipsi suos noxios appetitus deponere vel reprobare consentiant. Si nos superbi sumus, quia animarum remedia convenientia ministramus, quid vocandi sunt qui resultant? Si nos superbi sumus, qui obediendum paternis dicimus institutis; qui refragantur, quo appellandi sunt nomine? Si nos elati sumus, qui divinum cultum puro atque illibato cupimus tenore servari; qui contra Divinitatem quoque sentiunt, dicant, qualiter nuncupentur? Sic et nos caeteri, qui in errore sunt, aestimant, quod eorum non consentiamus insaniae. Ubi tamen spiritus superbiae veraciter consistat et pugnet veritas ipsa indicat [ al. judicat].
EPISTOLA IX. AD EPISCOPOS LUCANIAE. Nonnulla ecclesiastica instituta exponuntur.
Dilectissimis fratribus universis episcopis per Lucaniam, et Brutios, et Siciliam constitutis Gelasius.
TITULI DECRETORUM PAPAE GELASII. I. De constitutis ecclesiasticis, pro temporibus qualitate moderandis. II. Ut ubi nulla perurget necessitas, constituta Patrum inviolata serventur; vel cum defuerint clerici, de monachis eligantur. III. Ut si qui de laicis eliguntur ad clericum, multo sollicitius in his, ea quae de monachis dicta sunt inquirantur. VIII. Quod diaconi in presbyterio residere non possint, nec sacri corporis praerogationem, praesentibus IV. Ut ab episcopis, praeceptione papae, novae basilicae dedicentur. V. Ut nulla praedia [lege pretia] de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur. Quod si qui hoc perpetraverint, honoris sui periculo subjacebunt. VI. Ut presbyteri modum debitum servent, non chrisma conficiant, non consignent; nec praesente quolibet episcopo, nisi jubeantur ab ipso, vel orare, vel sedere praesumant, nec acolythum, vel subdiaconum faciant. VII. Similiter ut diaconi mensuram propriam juxta Patrum decreta custodiant. debent usurpare presbyteris. IX. Quod apostolica sedes paternos canones pio studio devotoque custodiat. X. Ut praeter paschale tempus et pentecosten nemo baptizare praesumat, nisi eos tantum quos aegritudo extrema compulerit. XI. Presbyterorum et diaconorum ordinationes certis celebrari posse temporibus. XII. Ut praefixis diebus virgines consecrentur. XIII. Ut viduae non velentur. XIV. Ut nullus praesul vel ecclesiae, vel monasterii servum, aut originarium, nolentibus dominis, sub nomine religioso defendat, honoris et communionis periculum subiturus quisquis hoc perpetrare tentaverit. XV. Ut clerici nullanegotia inhonesta, nec turpia lucra sectentur. XVI. Ut nemo litteras nesciens, vel aliqua parte corporis minutus, provehatur ad clerum. XVII. De his qui seipsos abscindunt. XVIII. Quod ad clerum criminosi nequeant promoveri, et in clero positi, si in aliquibus fuerint inventi flagitiis, a suis officiis arceantur. XIX. Quod daemonis aliisque passionibus irretitis ministeria sacra tractare non liceat. XXIV. Quod si qui ex monachis aut laicis eliguntur ad clerum, cum nulla cogit necessitas, antiqua in eis XX. Quod hi qui se sacris virginibus sociant, et foedera incesta commiscent, communicare non possint, nisi forte publicam poenitentiam gesserint. XXI. Quod viduae, ut supradictum est, non velentur. Et si professam continentiam proposito mutato calcaverint, ipsae pro se rationem sint ideo [al. domino] redditurae. XXII. Quod secunda conjugia saecularibus non negentur, quibus tamen ad clerum minime venire conceditur. XXIII. Ut si quis susceperit ecclesiae propriae desertorem, et in aliquam provexerit dignitatem, utique sententiae subjaceant quam canones addixerunt. debentur instituta servari. Quod si probentur sacram mercati esse pretio dignitatem, ab officio deponantur, nam dantem et accipientem Simonis magi crimen involvit. XXV. De sacris locis noviter institutis, quamvis superius dictum sit, hoc nunc tamen adjicitur, ut nulla basilica sub defunctorum constructa nomine dedicetur. XXVI. Quod nefas sit feminas sacris altaribus ministrare, vel aliquid ex his quae virorum sunt officiis deputata praesumere. XXVII. Quod in unaquaque ecclesia cui episcopus praeest, tam de redditibus quam de fidelium oblationibus quatuor debeant fieri portiones: ut una sit episcopi, alia clericorum, tertia pauperum, quarta ecclesiae fabricis applicetur. XXVIII. Quod episcopus, presbyter, et diaconus, a quocunque clerico veraciter fuerit accusatus, quod adversus haec constituta fecerit, potest sine dubitatione percelli, sui etiam honoris periculum episcopus subiturus, si haec omnia ecclesiae noscenda tacuerit. CAPUT PRIMUM.--Necessaria rerum dispensatione [ al. disputatione vel dispositione] constringimur, et apostolicae sedis moderamine convenimur; sic canonum paternorum decreta librare, et retro praesulum decessorumque nostrorum praecepta metiri, ut quae praesentium necessitas temporum restaurandis Ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti, quantum potest fieri, temperemus; quo nec in totum formam veterum videamur excedere regularum, et reparandis militiae clericalis officiis [ supple consulamus] quae per diversas Italiae partes ita belli famisque consumpsit incursio, ut in multis ecclesiis (sicut fratris et coepiscopi nostri Joannis Ravennatis Ecclesiae sacerdotis, frequenti relatione comperimus) usquequaque deficiente servitio ministrorum [ al. ministeriorum] nisi remittendo paulisper ecclesiasticis promotionibus antiquitus intervalla praefixa remaneant (sine quibus administrare nequeant) sacris ordinibus Ecclesiae funditus destitutae; atque in plurimis locis per inopiam competentis auxilii, salutare subsidium redimendarum desit animarum: nosque magno reatu, si tanto coarctante periculo, non aliquatenus videamur innecti.
CAP. II.--Priscis igitur pro sui reverentia manentibus constitutis; quae, ubi nulla vel rerum vel temporum perurget angustia, regulariter convenit custodire, eatenus ecclesiis quae vel cunctis sunt privatae ministris, vel sufficientibus usque adeo dispoliatae servitiis, ut plebibus ad se pertinentibus divina munera supplere non valeant, tam intuendi quam promovendi clericalis obsequii sic spatia dispensanda concedimus.
Ut si quis etiam de religioso proposito, et disciplinis monasterialibus eruditus, ad clericale munus accedat, imprimis ejus vita praeteritis acta temporibus inquiratur, si nullo gravi facinore probatur infectus, si secundam non habuit fortassis uxorem, nec a marito relictam [ al. rejectam] sortitus ostenditur; si poenitentiam publicam fortassis non gessit, nec ulla corporis parte vitiatus apparet; si servili aut originariae non est conditioni obnoxius; si curiae jam [ al. etiam] probatur nexibus absolutus; si assecutus est litteras, sine quibus vix fortassis ostiarii possit implere ministerium: ut si his omnibus quae sunt praedicta fulcitur, continuo lector, vel notarius, aut certe defensor effectus, post tres menses existat acolythus, maxime si huic aetas etiam suffragatur; sexto mense subdiaconi nomen accipiat; ac si modestae conversationis honestaeque voluntatis existit, nono mense diaconus, completoque anno sit presbyter: cui tamen, quod annorum interstitia fuerant collatura, sancti propositi sponte suscepta doceatur praestitisse devotio.
CAP. III.--Si vero de laicis quispiam ecclesiasticis est aggregandus officiis, tanto sollicitius in singulis, quae superius comprehensa sunt, hujusmodi decet examinari personam, quantum inter mundanam religiosamque vitam constat esse discriminis: quia utique convenientia ecclesiae ministeria reparanda sunt, non inconvenientibus meritis ingerenda; tantoque magis, quod sacris aptum possit esse servitiis, in eorum quaerendum est institutis, quantum [ al. quanto] de tempore quo fuerant haec assequenda decerpitur: ut morum habere doceatur hoc probitas, quod prolixior consuetudo non contulit; ne per occasionem supplendae penuriae clericalis vitia potius divinis cultibus intulisse judicemur, non legitimae familiae computemur procurasse compendia; quorum promotionibus super anni metas, sex menses nihilominus subrogamus: quoniam, sicut dictum est, distare convenit inter personam, divino cultui deditam et de laicorum conversatione venientem; quae tamen eatenus indulgenda credidimus, ut illis ecclesiis quibus infestatione bellorum vel nulla penitus, vel exigua remanserunt, ministeria renoventur, quatenus his Deo propitio restitutis, in ecclesiasticis gradibus subrogandis canonum paternorum vetus forma servetur. Nec contra eos ulla ratione praevaleat, quod pro accidentis defectus remedio providetur, non adversus scita majorum nova lege proponitur: caeteris ecclesiis ab hac occasione cessantibus, quas non simili clade vastatas, pristinam faciendis ordinationibus convenit tenere sententiam. Quo magis hac opportunitate commoniti, observantiam venerandorum canonum propensius delegamus, singulorum graduum conscientias admonentes, ne in illicitos prorumpere moliantur excessus.
Nec fas esse confidat quisque pontificum, bigamos, aut conjugia sortientes ab aliis derelicta, sive quoslibet poenitentium [ al. post poenitentiam], vel sine litteris, vel corpore vitiatos [ al. minutos], vel conditionarios, aut curiae publicarumque rerum nexibus implicatos, aut passim nulla temporis congruentis exspectatione discussos, divinis servituros applicare mysteriis; neque pro suo libitu jura studeant aliena pervadere, absque sedis apostolicae justa dispositione mandante.
CAP. IV.--Basilicas noviter institutas non petitio ex more praeceptionibus, dedicare non audeant, nec ambiant episcopi sibimet vindicare clericos potestatis alienae.
CAP. V.--Baptizandis consignandisque fidelibus sacerdotes pretia nulla praefigant, nec illationibus quibuslibet impositis exagitare cupiant renascentes: quoniam quod gratis accepimus, gratis dare mandamur (Matth. X). Et ideo nihil a praedictis prorsus exigere moliantur, quo vel paupertate cogente deterriti, vel indignatione revocati, redemptionis suae causas adire despiciant; certum habentes quod qui prohibita deprehensi fuerint admisisse, vel commissa non potius sua sponte correxerint, periculum subituri proprii sint honoris.
CAP. VI.--Nec minus etiam presbyteros ultra modum suum tendere prohibemus; nec episcopali fastigio debita sibimet audacter assumere: non conficiendi chrismatis, non consignationis pontificalis adhibendae sibimet arripere facultatem; non praesente quolibet antistite, nisi fortasse jubeantur, vel orationis, vel actionis sacrae supplendae sibi praesumant esse licentiam; neque sub ejus aspectu, nisi jubeantur, aut sedere praesumant, aut veneranda [ al. venerabilia] tractare mysteria. Nec sibi meminerint ulla ratione concedi, sine summo pontifice, subdiaconum aut acolythum jus habere faciendi; nec prorsus addubitent, si quidquam ad episcopale ministerium specialiter pertinens suo motu putaverint exsequendum, continuo se presbyterii dignitate et sacra communione privari. Quod fieri necesse est censeamus, si eorum praesule deferente, hujusmodi fuerit praevaricatio [ al. praesumptio] comprobata, nec ipso eorum episcopo a culpa conniventiae et ultione vacaturo, si immoderata facientem dissimulaverit vindicare.
CAP. VII.--Diaconos quoque propriam constituimus servare mensuram, nec ultra tenorem (Nic. XVIII) paternis canonibus deputatum quippiam tentare permittimus; nihil eorum penitus suo ministerio applicare, quae primis ordinibus proprie decrevit antiquitas. Absque episcopo vel presbytero baptizare non audeant, nisi, praedictis fortasse officiis longius constitutis, necessitas extrema compellat. Quod et laicis Christianis facere plerumque conceditur.
CAP. VIII.--Non in presbyterio residere, cum divina celebrantur, vel ecclesiasticus habetur [ al. celebratur] quicunque tractatus. Sacri corporis praerogationem, sub conspectu pontificis seu presbyteri, nisi his absentibus, jus non habeant exercendi.
Cum enim decreta venerabilium sanctionum nos quoque magnopere custodire nitamur, ac sine eorum dispendio etiam illa quae pro alicujus utilitatis compendio fortasse videantur laxanda, credamus.
CAP. IX.--Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nihil licere, et cum sedes apostolica superior his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa, pio devotoque studeat tenere proposito; satis indignum est quemquam vel pontificum, vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere: satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum, dicente Scriptura: Ordinate in me caritatem (Cant. II). Et item: Omnia cum ordine fiant (I Cor. XIV). Atque iterum psalmista praedicante: Circumdate Sion, et complectimini eam, narrate in turribus ejus. Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite gradus ejus, ut enarretis in progenies alteras, quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum; et ipse reget nos in saecula (Psal. XLVII). Hic procul dubio, qui in ecclesiasticarum narratur altitudine dignitatum, et in cujus virtute bonis operibus corda ponenda sunt, gradibus utique distributis, cunctis Deus noster et rector populis praedicandus est christianis: ubi nemo sibimet aliquid jam existimet imminutum, cum et de uniuscujusque gradus perfectione nihil deperit, et convenienter retinendo, quod coelesti dispensatione collatum est, pariter nobis et cognoscibilem Deum fieri, et tribuit esse rectorem. Nam et si quid indulgetur de temporum quantitate moribus aggregata strenuitate pensatur: si vitae jam [ al. etiam] proposito continetur, quod protelata fuerat aetate curandum, dummodo illa nullatenus dissimulata subrepant [ al. subripiant] quorum quodlibet, si inesse claruerit, merito clericalibus infulis reprobabilem convincat esse personam. Etsi illa nonnunquam sinenda sunt, quae, si caeterorum constet integritas, sola nocere non valeant, illa tamen sunt magnopere praecavenda, quae recipi nisi manifesta decoloratione non possint. Ac si ea ipsa, quae nullo detrimento aliquoties indulgenda creduntur, vel rerum temporumque cogit intuitus, vel acceleratae provisionis respectus excusat; quanto magis illa nullatenus mutilanda sunt, quae nec ulla necessitas, nec ecclesiastica prorsus extorquet utilitas?
CAP. X.--Baptizandi sibi quisquam passim quocunque tempore nullam credat inesse fiduciam, praeter paschale festum et pentecostes venerabile sacramentum, excepto duntaxat gravissimi languoris incursu; in quo verendum est ne, morbi crescente periculo, sine remedio salutari fortassis aegrotans exitio praeventus abscedat.
CAP. XI.--Ordinationes etiam presbyterorum et diaconorum, nisi certis temporibus et diebus, exercere non debent, id est, quarti mensis jejunio, septimi, et decimi, sed et etiam quadragesimalis initii, ac mediana Quadragesimae die, sabbati jejunio circa vesperam noverint celebrandas. Nec cujuslibet utilitatis causa, seu presbyterum seu diaconum his praeferre [ al. praeferri], qui ante ipsos fuerint ordinati.
CAP. XII.--Devotis quoque Deo virginibus, nisi aut in Epiphaniarum [ lege Epiphaniorum] die aut in Albis paschalibus, aut in apostolorum natalitiis sacrum minime velamen imponant, nisi forsitan (sicut de baptismate dictum est) gravi languore correptis, ne sine hoc munere de saeculo exeant, implorantibus non negetur.
CAP. XIII.-- Viduas autem velare pontificum nullus attentet, quod nec auctoritas divina delegat, nec canonum forma praestituit. Non est ergo penitus usurpandum, eisque sic ecclesiastica sunt ferenda [ forte conferenda vel inferenda] praesidia, ut nihil committatur illicitum.
CAP. XIV.--Generalis etiam querelae vitanda praesumptio est, qua propemodum causantur universi, passim servos et originarios, dominorum jura possessionumque [ al. possessionem] fugientes, sub religiosae conversationis obtentu, vel ad monasteria sese conferre, vel ad ecclesiasticum famulatum, conniventibus [ al. cohibentibus] quoque praesulibus, indifferenter admitti: quae modis omnibus est amovenda pernicies, ne per Christiani nominis institutum, aut aliena pervadi, aut publica videatur disciplina subverti: praecipue cum nec ipsam ministerii clericalis hac obligatione fuscari conveniat dignitatem, cogaturque pro statu militantium sibi conditioneque jurgari, aut videri, quod absit, obnoxia. Quibus sollicita competenter interdictione prohibitis, quisquis episcopus, presbyter, aut-diaconus, vel eorum qui monasteriis praeesse noscuntur, hujusmodi personas apud se tenentes non restituendas patronis, aut deinceps vel ecclesiasticae servituti, vel religiosis congregationibus putaverint applicandas, nisi voluntate forsitan dominorum, sub Scripturae testimonio primitus absolutas, vel legitima transactione concessas, periculum se honoris proprii non ambigant communionisque subituros, si super hac re cujusquam verax nos querela pulsaverit. Magnis quippe studiis, secundum beatum Apostolum, praecavendum est ne fides et disciplina Domini blasphemetur (I Tim. VI).
CAP. XV.--Consequens fuit ut illa quoque quae de Piceni partibus nuper ad nos missa relatio nuntiavit, non praetereunda putaremus, id est, plurimos clericorum negotiationibus inhonestis et lucris turpibus imminere, nullo pudore cernentes evangelicam lectionem, qua ipse Dominus negotiatores e templo verberatos flagellis asseritur expulisse (Matth. XXI; Joan. II); nec Apostoli verba recolentes, quibus ait: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II); Psalmistam quoque David surda dissimulantes aure cantantem: Quoniam non cognovit negotiationes, introibo in potentias Domini (Psal. LXX). Proinde hujusmodi aut ab indignis post hac quaestibus noverint asbtinendum, et ab omni cujuslibet negotiationis ingenio vel cupiditate cessandum; aut in quocunque gradu sint positi, mox a clericalibus officiis abstinere cogantur: quoniam domus Dei, domus orationis (Luc. XIX) et esse debet, et dici, ne officina negotiationis et spelunca potius sit latronum (Isai. L).
CAP. XVI.--Illitteratos quoque, et nonnulla parte corporis imminutos, sine ullo respectu ad ecclesiasticum didicimus venire servitium. Quod simul antiqua traditio, et apostolicae sedis vetus forma non recipit; quia nec litteris carens sacris esse potest aptus officiis et vitiosum nihil prorsus Deo offerri legalia praecepta sanxerunt (Levit. XXI; Deut. XVII). Itaque de caetero modis omnibus haec vitentur, nec quisquam talis suscipiatur in clerum. Si qui vero vel temeritate propria, vel incuria praesidentium tales ante suscepti sunt, in his quibus constituti sunt locis catenus perseverent, ut nihil unquam promotionis accipiant; satisque habeant hoc ipsum sibi pro nimia miseratione permissum.
CAP. XVII.--De his autem qui seipsos abscindunt, paterni canones evidenter sequenda posuerunt; quorum tenorem sufficiat indidisse. Dicunt enim, talia perpetrantes, mox ut agniti fuerint, a munere clericali debere secludi. Quod modis omnibus custodire nos convenit, quia fas esse nulli suppeditat quidquam praeter illa quae memorabilis decrevit forma censere.
CAP. XVIII.--Comperimus etiam horrendis quibusdam criminibus implicatos, tota discretione submota, non solum de factis atrocibus necessariam poenitudinem non habere, sed nec aliqua correctione penitus succedente, ad divinum ministerium honoremque contendere. Nonnullos autem etiam in ipsis ordinibus constitutos, gravibus delinquentes facinoribus, non repelli, cum et Apostolus clamet: Nemini cito manus imponendas, neque communicandum peccatis alienis (I Tim. V); et majorum veneranda constituta (Nicaeni 910) pronuntient, hujusmodi, etiam si forte subrepserint, tam qui ante peccaverunt, detectos oportere repelli, quam sacrae professionis oblitos, praevaricatoresque sancti propositi, procul dubio submovendos.
CAP. XIX.--Usque adeo sane comperimus illicita quaeque prorumpere, ut daemoniacis similibusque [ al. daemone aliisque] passionibus irretitis ministeria [ al. mysteria] sacrosancta tractare tribuatur. Quibus si hoc opere positis aliquid propriae necessitatis occurrat, quis de sua [ supple ac] fidelium salute confidet, ubi ministros ipsos curationis humanae tanta perspexerit calamitate vexari? Atque ideo necessario removendi sunt, ne quibuslibet, pro quibus Christus est mortuus, scandalum generetur infirmis (Rom. XIV; II Cor. VIII). Postremo, si corpore sauciatum fortassis aut debilem, nequaquam sancta contingere lex divina permittit (Levit. XXI); quanto magis doni coelestis dispensatores esse non convenit, quod est deterius, mente perculsos [ al. percussos]?
CAP. XX.--Virginibus autem sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum Deo propositum, incesta foedera sacrilegaque miscere. Quos protinus aequum est a sacra communione detrudi, et nisi per publicam probatamque poenitentiam, omnino non recipi, sed tamen viaticum de saeculo transeuntibus, si tamen poenituerint, non negetur.
CAP. XXI.--Nam de viduis sub nulla benedictione velandis, superius late sufficienterque praediximus [ forte leg. latius duximus disserendum]. Quae si propria voluntate professam pristini conjugii castitatem mutabili mente calcaverint, periculi earum intererit, quali Deum debeant satisfactione placare, quia (juxta Apostolum) primam fidem irritam fecerunt (I Tim. V). Sicut enim, si se forsitan continere non poterant, secundum Apostolum, nullatenus nubere vetabantur (I Cor. VII); sic habita secum deliberatione, promissam Deo pudicitiae fidem debent [ al. debuerunt] custodire. Nos autem talibus nullum laqueum debemus injicere; sed solum adhortationes praemii sempiterni, poenasque proponere divini judicii, ut et nostra sit absoluta conscientia, et illarum pro se rationem Deo reddat intentio. Cavendum est quippe, ut de earum moribus actibusque beatus Apostolus (I Tim. V) testatur, quod plenius [ al. planius; ita in Luc. ] exponere praeterimus, ne sexus instabilis non tam deterreri quam admoneri videatur.
CAP. XXII.--Secundas nuptias sicut saecularibus inire conceditur, ita post eas nullus ad clericale sinitur venire collegium. Alia est enim humanae fragilitati generaliter concessa licentia, alia debet esse vita divinarum rerum servitio dedicata.
CAP. XXIII.--Quisquis propriae desertor ecclesiae, nullis existentibus causis, ad aliam putaverit transeundum, temereque susceptus fuerit et promotus, reverendorum canonum vel ipse vel receptor [ad quem profectus est] ejus atque provector constituta non effugiet, quae de hujusmodi praesumptoribus praefixere servanda (Nicaeni XV et XVI).
CAP. XXIV.--De monachis laicisque in prima copiosius praeceptionis hujus parte digestum est, (Vide supra cap. 2 et 3), quae vel quatenus his pro rerum temporumque necessitate concessa sint, vel quemadmodum, ubi nullius necessitatis [ forte facti necessitas] interesse probatur, non nisi vetus institutio debeat custodiri. Quos vero constiterit indignos meritis, sacram mercatos esse pretio dignitatem, convictos oportet arceri non sine periculo facinus tale perpetrantes: quia dantem pariter et accipientem damnatio Simonis, quam sacra lectio (Act. VIII) testatur, involvit.
CAP. XXV.--De locorum consecratione sanctorum, quamvis superius (Cap. 4) strictim fuerit comprehensum, nobis quoque patefactum est, quod absque praecepto sedis apostolicae nonnulli factas ecclesias vel oratoria sacrare praesumant: hoc sumus tamen indicio detestabiliore permoti, quod in quocunque [ al. quorumcunque] nomine defunctorum, et (quantum dicitur) nec omnino fidelium, constructiones aedificatas sacris processionibus [ Al., professionibus] audacter instituere memorantur: quae quoniam tam acerba tam dura sunt, si revera Christianitatis affectus in illis regionibus certus et fixus est, et districtius ista quaerantur, et a quibus fuerint gesta, prodantur: quoniam sicut latentibus in hac atrocitate nominibus non exstat, in quem sententia debita proferatur; ita cum manifestis fuerit documentis expositus, quem [ forte quam] tanti sceleris poscit immanitas, non effugiet [ forte vitabit] ullatenus ultionem.
CAP. XXVI.--Nihilominus impatienter audivimus tantum divinarum rerum subiisse despectum, ut feminae sacris altaribus ministrare ferantur [ al. firmentur; ita et in Luc. ]; et cuncta quae non nisi virorum famulatui deputata sunt, sexum cui non competit exhibere.
Viso [ al. nisi; ita et in Luc. ] quod omnium delictorum quae sigillatim perstrinximus, noxa omnis [ al. noxiorum reatus omnis] et crimen eos respicit sacerdotes qui vel ista committunt, vel committentes minime publicando, pravis excessibus se favere significant: si tamen sacerdotum jam sint vocabulo nuncupandi, qui delegatum sibi religionis officium sic prosternere moliuntur, ut in perversa quaeque profanaque declives, sine ullo respectu regulae Christianae praecipitia funesta sectentur. Cumque scriptum sit: Minima qui spernit, paulatim decidit (Eccli. XIX, 1): quid est de talibus existimandum qui immensis ac multiplicibus pravitatum molibus occupati, ingentem ruinam multimodis impulsionibus ediderunt, quae non solum ipsos videatur obruere, sed et Ecclesiis universis mortiferam, si non sanentur, inferre perniciem? Nec ambigant qui haec ausi sunt exercere, sed etiam qui hactenus cognita siluerunt, sub honoris proprii se jacere dispendio, si non quanta possint celeritate festinent, ut lethalia vulnera competenti medicatione curentur. Quo enim more teneant jura pontificum, qui pontificalibus excubiis eatenus injuncta dissimulant, ut contraria domui Dei, cui praesident, potius operentur? Qui quantum apud Dominum possent, si non nisi convenientia procurarent, tantum quid mereantur aspiciant, cum exsecrabili studio sectentur adversa. Et quasi magis haec regula sit qua Ecclesiae debeant gubernari, si quidquid est ecclesiasticis inimicum regulis perpetratur, cum et si cognitos habuit canones unusquisque pontificum, intemerata debuerit tenere custodia. Et si forsitan nesciebat, consulere fidenter oportuerit scientem [ al. ignorantem]. Quo magis excusatio nulla succurrit errantibus: quia nesciens [nec sciens omnino legendum est, ut habet cod. Just. et edit. Canon ], proposuit servare quod noverat, nec ignorans curavit nosse quod gereret.
CAP. XXVII.--Quatuor autem tam de reditu quam de oblatione fidelium, prout cujuslibet ecclesiae facultas admittit, sicut dudum rationabiliter est decretum, convenit fieri portiones. Quarum sit una pontificis, altera clericorum, pauperum tertia, quarta fabricis applicanda. De quibus, sicut sacerdotis intererit, integram ministris ecclesiae memoratam dependere quantitatem, sic clerus [ al. clericus] ultra delegatam sibi summam nihil insolenter noverit expetendum. Ea vero quae ecclesiasticis aedificiis attributa sunt, huic operi veraciter praerogata, locorum doceat instauratio manifesta sanctorum: quia nefas est, si sacris aedibus destitutis, in lucrum suum praesul impendia his designata [ al. deputata] convertat. Ipsam nihilominus ascriptam pauperibus portionem, quamvis divinis rationibus se dispensasse monstraturus esse videatur, tamen juxta quod scriptum est: Ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V), oportet etiam praesenti testificatione praedicari, et bonae famae praeconiis non taceri.
CAP. XXVIII.--Quapropter nec [ al. ne] clericorum quispiam se hujus offensae futurum confidat immunem, si in his quae salubriter sequenda deprompsimus, sive episcopum, sive presbyterum, sive diaconum viderit excedentem, non protinus ad aures nostras deferre curaverit, probationibus duntaxat competenter exhibitis, ut transgressoris ultio fiat, et caeteris interdictio delinquendi. Sui [ al. Sic] vero modis omnibus erit unusquisque pontificum ordinis et honoris elisor, si cuiquam clericorum, vel Ecclesiae totius auditui haec putaverit supprimenda. Data V idus Martii (anno Christi 494), Asterio et Praesidio viris clarissimis consulibus. Et alia manu: Deus vos incolumes custodiat, fratres carissimi.
EPISTOLA X. AD EPISCOPOS SICILIAE. Ecclesiae facultates ab episcopis, clericis et pauperibus distribui debere; dioeceses et bona ecclesiae ab episcopis triginta annos possessa eis non auferenda.
Gelasius Romanae Ecclesiae episcopus dilectissimis et in Christi caritate unanimiter connexis fratribus episcopis qui in Sicilia sunt constituti.
Praesulum auctoritas nostrorum emanavit, ut facultates ecclesiae episcopi ad regendum habeant potestatem; ita tamen ut viduarum, pupillorum, atque pauperum, nec non clericorum stipendia distribuere debeant. Hoc eis etiam statuimus dari, quod hactenus decretum est. Reliquum sibi episcopi vindicent, ut (sicut ante diximus) peregrinorum atque captivorum largitores esse possint.
Illud etiam adnecti placuit, ut si (quod absit) facultates ecclesiae, nec non et dioeceses quae ab aliquibus possidentur episcopis, jure sibi vindicent, quod tricennalis [ al. tricennaria] lex conclusit, quia et filiorum nostrorum principum ita emanavit auctoritas, ut ultra triginta annos nulli liceat pro eo appellare, quod legum tempus [ al. tutela, sive regula, aut potius cautela] exclusit. Data idibus Maii, Asterio et Praesidio viris clarissimis consulibus (anno Christi 494).
EPISTOLA XI. AD EPISCOPOS DARDANIAE ET ILLYRICI. Commendat eorum religionem; Thessalonicensem episcopum, qui haereticorum nomina damnare recusavit, apostolicae sedis communione privatum esse, et Acacium in excommunicatione mortuum non posse absolvi significat.
Gelasius episcopus universis episcopis per Dardaniam [ in qq. codd. leg. et Daciam] sive per Illyricum constitutis.
Audientes orthodoxam vestrae dilectionis in Christo constantiam, atque ita vos antiquae fidei communionisque sincerae traditionibus inhaerentes, ut mentem Christianae deditam veritati nullatenus infecerint praevaricatorum vicina contagia, magnificavimus Dominum, caritatemque vestram missis litteris alloqui per religiosos viros filios nostros Cyprianum atque Macarium diacones tota cordis aviditate curavimus: quoniam pro sedis apostolicae principatu, cujus sollicitudo delegata divinitus cunctis debetur Ecclesiis, nos vivimus, si vos statis in Domino, magnisque gaudiis triumphamus. Cum ubique terrarum Dominum Sabaoth semen purae confessionis reliquisse cognoscimus, quod non in petrosa deveniens, aestu tentationis exaruit, nec viae proximum cecidit vacantibus inimicis expositum, nec in spinis irruit suffocandum, sed in bonam terram piae devotionis vestrae coelesti factione [ al. satione] dispersum in trigesimum et sexagesimum fructum centenariumque profecit, profectionemque scilicet frumenti dominici mystica locutione designans. Quapropter exsultantibus animis confidentius incitamus, ut ab Eutychianae pestis incursu pectora vestra sapienter intemerata servetis: quoniam jam qui perseverat usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Dominus prope est, nihil solliciti sitis (Philip. IV); siquidem major est quod in nobis est quam qui in hoc mundo, regnumque Domini intra nos (etiam Scriptura [Luc. XVII] testante) sit certum. Ut autem ab eorum qui in errore sunt positi, noxia societate caveatis, nullum talibus communicantem ad vestrum recipiatis qualibet subreptione consortium: quia sicut in unaquaque haeresi cum pravitatis auctore damnato successores ejus et complices atque hujusmodi sectatoribus polluta communione permixtos catholica vitare debet integritas, ita cum Eutychete Dioscorus simulque Timotheus Aelurus et Petrus Alexandrinus, ejusque communicator Acacius, nec non etiam Antiochenus Petrus, cum suis sunt omnino participibus abdicandi. Nec quisquam, etiamsi pravitatem deponere se promittat, recitandis tamen nominibus consentiens perditorum, vel eadem recitantium minime communione discretus ad immaculata sacrilegiis ovilia quibuscunque modis est permittendus intrare, ut Ecclesia Dei nostri, quae maculam rugamque non sustinet (Ephes. V), inviolata permaneat. Absint ergo a fidelibus Christi viperae capitis dira commercia, et procul a coelestibus pascuis mortifera venena pellantur, ut salutaris alimonia panis illius qui de coelo descendit (Joan. VI), fideles hanc sumentes ad vitam perducat aeternam.
Quae ut mutua valeamus exhortatione prospicere, det operam vestra dilectio ut sospitatem vestrae caritatis optatam, et fidei communis instantia nobis crebrius aperire non desinat, quatenus alternis nos instructionibus excitantes, legitimorum Domini sacerdotum possimus invenire mercedem. Per vicinas quoque provincias haec eadem patefacere vestra caritas vigilanter insistat; ut et qui catholicae communionis sinceritate subsistunt, competentibus roborentur alloquiis; et qui forsitan ab hujus rectitudine deviarunt, ad integritatem dogmatis Christiani salubribus monitis reducantur. Noverit autem vestra fraternitas Ecclesiae Thessalonicensis antistitem nostris adhortationibus saepius incitatum, contagia communionis externae nunquam declinare voluisse, nec apud nos nomen Acacii, vel caeterorum similium perfidorum, hisque communicantium congrua professione damnasse. Quapropter eum communionem sedis apostolicae non recepisse manifestum est, quoniam nisi puris sensibus et ab omni nefanda societate, beati Petri apostoli nec possumus nec debemus Ecclesiae praebere commercia. Propterea cautius agendum est cum praefato ne catholicis mentibus, ut fiat, apostolicae sedis reconciliatione subrepat; quam sicut dolosis artibus fallere et circumvenire non praevalet, ita sub cujus non potest obtinere auctoritatem quoque nostram, quae ad Dalmatiarum est directa pontifices, etiam ad vos credimus dirigendam, quatenus in veritate catholica, secundum formam traditionis antiquae tenere nos consonam noveritis ubique sententiam. Si quos vero novos didiceritis motus exsurgere, nobis fraterna debetis sollicitudine reserare, quo subinde, quae Patrum regulis congruant, praestante Domino, remedia procuremus.
Nec quisquam omnino vobis persuadeat Acacio praevaricationis suae crimen fuisse laxatum, quia qui postquam in collegium recidens pravitatis, jureque meruit ab apostolica communione secludi, in hac eadem persistens damnatione defunctus est. Absolutionem quam superstes nec quaesivit omnino, nec meruit, mortuus jam non potest impetrare, siquidem ipsis apostolis Christi voce delegatum est: Quae ligaveritis super terram, et quae solveritis super terram (Matth. XVI). Caeterum jam de eo qui in divino est judicio constitutus, nobis fas non est aliud decernere praeter id in quo eum dies supremus invenit; atque ideo nisi ejus nomine refutato, caeterisque consortibus hujus erroris, cum nullo prorsus eorum participare debetis mensae dominicae puritatem, quam majores nostri semper ab haeretica magnopere servaverunt pollutione discretam. Sed neque vos quisque circumvenire pertentet: quod dicat non de religione, sed de moribus esse certamen, vel apostolicam sedem non causam communionis catholicae fideique tractare, sed injuriam dolere, cur videantur ab Acacio fuisse contempta; quoniam haec et hujusmodi, quatenus simplices quoque decipiant, hi qui in errore sunt positi spargere non quiescunt. Videtis enim, sicut supra jam dictum est, per nomina praevaricatorum, si, quod absit, in ecclesia recitanda credantur, simul et contagium praevaricationis induci, Sedes autem apostolica in tantum non contumeliam dolet, sed fidem defendit, communionem sinceram, ut hodie cuncti qui in ejus visi sunt prorupisse despectum, si ad integritatem fidei communionemque catholicam revertantur: secundum regularum tramitem paternarum, toto cordis affectu venientes, et plena caritate suscipiat. Data III nonas Augusti, Asterio et Praesidio viris clarissimis consulibus (anno Christi 494).
EPISTOLA XII. AD AEONIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. De episcopatus sui primordiis.
Mutuam caritatem cum fide catholica retinendam esse monet.
Dilectissimo fratri Aeonio Gelasius.
Inter difficultates varias copiam nos reperisse gratulamur, qua per divinam gratiam sedis apostolicae regimen nos adisse pandentes, praetermissum diu cum tua misceremus fraternitate sermonem, et salutatione directa, mutua caritate solliciti dilectionis quoque tuae prospera quaereremus. Quanto enim totius ovilis curam, Christo Domino delegante, susceptam B. Petri apostoli gubernatio principalis universo gregi debet in orbe terrarum, tanto pietatis affectu cunctas Ecclesias earumque rectores amplectitur, et inter diversos mundi turbines, si paterna fide vel traditione firmiter perseverant, ubi primum facultas arriserit, et quaerit anxia, et gavisa cognoscit. Quapropter, frater carissime, instantius religiosis viris filiis nostris Euphronio presbytero et Restituto viro religioso, qui ad Italiae partes ad providendam congregationi sanctae substantiam commearant, remeantibus ad propria, silere nequivimus: sed omni voto dilectionem tuam duximus admonendam, quatenus et vigere apud nos alternae viscera gratiae fratres, et coepiscopi nostri per Gallias constituti, caritate tua vulgante, cognosceret: et desiderantibus omnium per quos tua caritas voluisset, referret mutuo sospitatem, constaretque nullatenus quantumlibet saeculo detrahente divelli, sed catholicam professionem manere semper ubique conjunctam. Dominus te incolumen custodiat, frater carissime. Data X calendas Septembris, Asterio et Praesidio viris clarissimis consulibus (anno Christi 494).
IN SEQUENTEM EPISTOLAM PRAEMONITIO. Epistolae hujus Gelasii ad Dardanos forma duplex circumfertur, altera brevior, alia vero hinc inde amplificata diffusior. Pro utraque stant veteres mss. codices vetustate et antiquitate praestantes. Vetustissimi ut inter caeteros Veronensis et codex canonicus vetustus a Quesnello vulgatus breviorem praeferunt. Fusiorem exhibet vetustissima collectio Avellana in Vaticana bibliotheca servata; quin et Facundus Hermianensis ex ea testimonium allegavit lib. V, cap. 4. Hinc natum auctorum dissidium; nam alii auctiorem interpolatam judicant, sinceritatem uni epistolae breviori vindicantes. Ballerini utramque sinceram arbitrantur in Dissert. de Antiq. Collect. can. part. 2, cap. 11, § 3, rati Gelasium primo quidem breviorem scripsisse; tum secundis curis auctam evulgasse; id vero non unico exemplo ab antiquis praestitum demonstrant. Vide illos in Admonit. ad epist. 12 S. Leonis, n. 10, 14. Venetus Labbei editor ampliorem dedit in sua collectione, signatis tamen in adnotationibus diligenter locis, qui in breviori epistola desiderantur. Cum tamen ipsam brevioris epistolae formam minus perspicue mente concipere lectores valeant; hinc operae pretium me facturum existimavi si latiori epistolae, qualis in editione Veneta repraesentatur huc a me translatae integram etiam breviorem subjungam; excripsi vero illam ex Codice canonum ecclesiasticorum a Quesnello vulgato cap. 50, juxta recensionem Ballerinorum.
EPISTOLA XIII. AD EPISCOPOS DARDANIAE. Acacium solius apostolicae sedis judicio jure damnatum ostendit.
Gelasius episcopus urbis Romae ad Dardanos.
Valde mirati sumus quod vestra dilectio quasi novam veluti difficilem quaestionem, et adhuc tanquam inauditum quidpiam nosse desiderat, quod Eutychianae pestilentiae communicatores, non habentes quod pro suae perditionis obstinatione respondeant, frequenti jam ratione convicti, misera [ al. sola] contentione submurmurant, non quia sit alicujus momenti quod garriunt, sed quia non inveniunt penitus quid loquantur. Ubi magis eos qui catholicis sensibus instituti sunt, adhuc haerere miramur, quam illos qui a veritate exciderunt, et ab antiqua Ecclesiae traditione sunt devii, profanasque vocum novitates, et ineptias caducae perversitatis obtendunt, quibus eos vestra dilectio retulit jactitare. Ideo Acacium non putare jure damnatum, quod non speciali synodo videatur fuisse dejectus; et insuper dementiam suae vanitatis accumulant, pueriliter adjicientes praecipue pontificem regiae civitatis. Quapropter stultitiam respuentes inanium querelarum. percurrere vos oportet ab ipsis beatis apostolis et considerare prudenter quoniam Patres nostri catholici [ al. addit videlicet] doctique pontifices in unaquaque haeresi quolibet tempore suscitata, quidquid pro veritate, pro communione catholica atque apostolica secundum Scripturarum tramitem praedicationemque majorum facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum voluerunt deinceps firmumque constare; nec in eadem causa denuo quae praefixa fuerant retractari qualibet recenti praesumptione permiserunt; sapientissime praevidentes quoniam si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret Ecclesiae constitutum, ac semper iisdem furoribus recidivis [ al. furoris residui] omnis integra definitio turbaretur. Nam si limitibus etiam praefixis positarum semel synodalium regularum, non cessant elisae pestes resumptis certaminibus contra fondamentum sese veritatis attollere, et simplicia quaeque corda percutere, quid fieret, si subinde fas esset perfidis inire concilium? cum quamlibet illa [ al. illius] manifesta sit veritas, nunquam desit quod perniciosa depromat et falsitas, tametsi ratione vel auctoritate deficiens, sola tamen contentione non cedens. Quae majores nostri divina inspiratione cernentes, necessarie praecaverunt, ut quae contra unamquamque haeresim coacta [ al. addit semel] synodus pro fide, communione, et veritate catholica atque apostolica promulgasset, non sinerent post haec novis retractationibus mutilari, ne pravis occasio praeberetur quae medicinaliter fuerant statuta pulsandi: sed auctore cujuslibet insaniae, ac pariter errore damnato, sufficere judicarunt, ut quisquis aliquando hujus erroris communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus: quoniam manifeste quilibet vel professione sua vel communione posset agnosci. Et ut [ al. addit brevitatis causa] priora taceamus, quae diligens inquisitor facile poterit vestigare, Sabellium damnavit synodus; nec, ut sectatores ejus postea damnarentur, necesse fuit singulas viritim synodos celebrari, sed pro tenore constitutionis antiquae cunctos qui vel pravitatis illius vel communionis exstitere participes, universalis Ecclesia duxit esse refutandos. Sic propter blasphemias Arii forma fidei communionisque catholicae, Nicaeno prolata conventu, Arianos omnes, vel quisquis in hanc pestem, sive consensu sive communione deciderit, sine retractatione conclusit. Sic Eunomium, Macedonium, Nestorium, synodus semel gesta condemnans, ulterius ad nova concilia venire non sivit; sed universos quocunque modo in haec consortia recidentes, tradito sibi limite synodali, refutavit Ecclesia; nec unquam recte cessisse manifestum est, qualibet necessitate cogente novis ausibus, quae fuerant salubriter constituta, temerasse. [ al. Non autem nos latet plurimos, etc.] Propterea tempestate quoque persecutionis Arianae plurimi catholici sacerdotes de exsiliis, pace reddita, respirantes; [ al. per certas provincias congregatis secum fratribus ecclesias composuisse] sic cum catholicis nihilominus fratribus Ecclesias composuere turbatas, ut non tamen illius synodi Nicaenae quidquid de fide et communione catholica et apostolica definierat immutarent, nec nova quemquam prolapsum damnatione percellerent, sed illius tenore decreti, nisi resipuissent, censerent [ al. judicarentur] esse damnatos. Quibus convenienter (ut dictum est) ex paterna traditione perpensis, confidimus, quod nullus jam veraciter Christianus ignoret uniuscujusque synodi constitutum quod universalis Ecclesiae probavit assensus, non aliquam magis exsequi sedem prae caeteris oportere, quam primam, quae et unamquamque synodum sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus subsequente et tenuit semper et retinet. Haec dum Acacium certis comperisset indiciis a communione catholica deviasse, diutius ista non credens, quippe quem noverat exsecutorem saepe necessariae dispositionis suae contra haereticos exstitisse, per triennium fere litteris destinatis eumdem monere non destitit, sicut per diversos missa frequenter scripta testantur.--Quibus ille cum debito [ al. tanquam debito] silentio diu non respondere proponeret, episcopalis quoque directa legatio est, ac nihil ominus pagina destinata quae praemoneret eum suorum ante meminisse gestorum. et quae primitus pro fide catholica desudasset, oportere respicere. Contestans, et blandiendo pariter et minando, ne se a corpore catholicae unitatis abscinderet: simulque quoniam hunc Joannes secundae sedis antistes gravibus pulsaret objectis, ad primae sedis audientiam cohortatus est, vel venire debere vel mittere. Licet enim synodus iteranda non esset, tamen congrueret, ut cujuslibet civitatis episcopus primae sedis judicium non vitaret, ad quod convenerat secundae sedis antistes, qui nisi a prima sede non posset audiri, praecipue qui praejudicatis animis nulla synodo a Graecis fuisset exclusus; etiam apud eos causam suam nec posset omnino dicere, nec deberet: quia ab inferioribus episcopis potior, nisi a prima sede (sicut dictum est) vel discuti potuisset, vel si ita ratio postulasset addici etiam cunctis Orientalibus episcopis cum ipso Acacio in Petri communionem recidentibus cum secundae sedis episcopus catholicus ab externae communionis hominibus esset nullatenus judicandus. Sed Acacius non solum despexit satisfacere postulatis, verum etiam ipsam legationem sedis apostolicae blandimentis, praemiis, perjuriisque deceptam, quibus ei cum imperatore promisit, integram praesulis apostolici causam de omnibus esse servandam Petri communione pollutam redire perfecit, in tantum sedis apostolicae despiciens potestatem, ut non solum ejus auctoritati non cederet, sed etiam potius in consortium communionis externae per legatos suos niteretur abducere; fieretque apostolicae sedi necessitas eos ipsos quos direxerat sacerdotes honore pariter et communione privare, ne tali contagione videretur infecta, satisque monstraret non se Acacii specialiter odisse personam, sed respuere foedera perditorum: quae etiam in suis pontificibus detestata convenienter horreret, nihilominus autem litteris suis Acacius indicarat; et in Alexandrini Petri se communionem, quem expetita sedis apostolicae auctoritate exsecutor ipse quoque damnaverat, sine ejusdem apostolicae sedis consultatione promptissime recidisse, et accusationem Joannis, laudesque Petri proprio sermone deferre. De quibus, si utique confidebat magis vel venire, vel mittere debuisset, ut et praesentem de mendaciis quae dicebat posset confutare Joannem, et praeconia Petri quae digesserat rationabiliter allegaret, quod cum minime fecerit, satis evidenter ostendit, nec Joannem se posse convincere, nec legitime receptum Petrum habere fiduciam perdocendi, solumque sibi monstravit inesse propositum lacerandi catholicos, haereticosque laudandi, seseque eorum potius, quos laudabat, docuit esse participem, quam catholicorum, quos nitebatur decolorare, consortem: tulitque de se ipse judicium, cum damnati hominis communione pollutus, damnationis ejus factus est particeps. Ita et sedes apostolica quod ad necessariam diligentiam respiceret nil omisit, et Acacius secundum formam synodi Chalcedonensis, qua error cui communicavit elisus est, sicut de haeretico homine scriptum est, suo judicio condemnatus apparuit, justeque sedes apostolica, quae utique se Alexandrinum Petrum damnasse, non etiam solvisse memorat, ne per Acacii pristinam communionem Petri quoque collegium, cui Acacius communicaverat, incideret, ipsum competenter Acacium a sua communione submovit. Quapropter utrum errori vel praevaricationi communicaverit Acacius, quid opus erat nova discussione cognoscere? cum jam litteris suis esset ipse confessus, ac, sicut scriptum est, Ore tuo justificaberis, et ore tuo condemnaberis (Matth. XII), verborum suorum vinculis et reus teneretur et jure plectendus. Cur ipse in nova causa, quam synodus nulla praecesserat, Joannem, quem suis litteris impetebat, qualemcunque secundae sedis episcopum, in primae sedis beati Petri apostoli judicio confutare despexit; et ut causam diceret, seu per se, seu per alium, vel venire, vel destinare contempsit: indignum habens cujuslibet civitatis antistes ad primae sedis venire judicium, ad quod secundae sedis cerneret venisse pontificem, quod Anatolius Constantinopolitanae urbis episcopus missis legationibus pro sua persona fecisse monstratur? Ecce etiam in hac parte vocem non habent conquerentes: ecce, inquam, ad legitimum est vocatus examen, ubi vel suas partes justis allegationibus defensaret, si ille apostolicae sedis refugit examen in Joannis catholici pontificis negotio vestigando, quemadmodum sedes apostolica de receptione Petri haeretici sua auctoritate resoluti, Acacii fuerat secutura judicium? An sedem apostolicam congruebat paroeciae Heracliensis Ecclesiae, id est Constantinopolitani pontificis, vel quorumlibet aliorum, qui cum eodem, vel propter eum fuerant congregandi, judicium praestolari? Cum apostolicam ejusdem primae sedis audientiam Constantinopolitanus episcopus declinaret, qui utique etiamsi metropolitani esset jure suffultus, etiam inter sedes haberet locum; primae tamen sedis cognitionem fas non habuit refutandi, ad quam secundum canones, appellante secundae sedis antistite, vocabatur ad nostrorum causam. Hoc ipso satis ostendit reum se esse confessum, qui ad legitimum judicium apostolatus adesse contempsit; nec poterat ultra differri, ne, sicut dictum est, antiqua illius communione durante, cum sese jam sociasset externae, sedes quoque apostolica per eum pollueretur contagiis perfidorum, dignumque esset vel praevaricatorem, vel contemptorem judicii competentis, manifestissime scilicet de suo negotio desperantem, a catholica atque apostolica integritate et communione secludi.--Hic si examinatio quaeritur, jam judicio non erat opus; posteaquam et litteris suis ipse confessus est, et ad legitimum judicium vocatus adire pertimuit, si auctoritatis pondus inquiritur, Chalcedonensis synodi tenor cum apostolica sede consentiens, et illius definitionis exsecutio reperitur condemnati illic erroris communicator effectus: praefixae nihilominus ibidem particeps damnationis apparuit, quoniam idem ipse error qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravae communionis effecto, et exsecrationem sui gestat et poenam. Hoc tenore etiam Timotheus Aeturus, atque ipse Alexandrinus Petrus, qui secundam certe sedem quoquomodo tenuisse videbantur, non repetita synodo, sed auctoritate tantummodo sedis apostolicae, ipso quoque Acacio postulante vel exsequente probatur esse damnatus; nunc autem ipsi doceant legitime Petrum fuisse purgatum, et ab omni haereticorum contagione rite discretum cum ei communicavit Acacius, si ejus communicatorem putant Acacium aliquatenus excusandum, aut si, quod magis est verum, convenienter atque legitime Petrum probare non potuerunt expiatum (propter quod etiam ad apostolicae sedis judicium Acacius vel venire vel destinare non ausus est); restat ut in ejus communicatione [ Al. ut ejus inexpiatione] fuerit, et qui ei communicavit infectus. Non reticemus [ Al. Nec plane tacemus] autem quod cuncta per mundum novit Ecclesia; quoniam quorumlibet sententiis ligata pontificum, sedes beati Petri apostoli jus habeat resolvendi, utpote quod [ Al. quae] de omni Ecclesia fas habeat judicandi, neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio, siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerint, ab illa autem nemo sit appellare permissus. Quapropter cum satis constet Acacium nullum habuisse pontificium, sententia [ Al. sententiam sedis apostolicae sine, etc.] sedis apostolicae damnatum, sine ulla ejus notione solvendi; dicant certe qua synodo hoc ille praesumpserit, quod nec sic quidem absque apostolica sede fas haberet efficere? cujus sedis episcopus? cujus metropolitanae civitatis antistes? Nonne paroeciae Heracliensis Ecclesiae? Si illi certe licuit sine synodo sententiam apostolicae sedis abrumpere, nulla ejus consultatione quaesita, itane vero non licuit primae sedi Chalcedonensis synodi constituta, sicut decuit, exsequenti, hujusmodi praevaricatorem sua auctoritate detrudere? Sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes frequenter, ut dictum est, more majorum, etiam sine ulla synodo praecedente, et absolvendi quos synodus inique damnaverat, et damnandi nulla existente synodo quos oportuit, habuerit facultatem: sanctae memoriae quippe Athanasium synodus Orientalis addixerat, quem tamen exceptum sedes apostolica, quia damnationi Graecorum non consensit, absolvit. Sanctae memoriae nihilominus Joannem Constantinopolitanum synodus etiam catholicorum praesulum certe damnarat, quem simili modo sedes apostolica etiam sola, quia non consensit, absolvit; itemque sanctae memoriae Flavianum pontificum [ al. additur Graecorum] congregatione damnatum, pari tenore, quoniam sola sedes apostolica non consensit, absolvit, potiusque qui illic receptus fuerat [ al. quia illic receptus non fuerat], Dioscorum secundae sedis praesulem sua auctoritate damnavit, et impiam synodum non consentiendo submovit, ac pro veritate, ut synodus Chalcedonensis fieret, sola decrevit--in qua pontificibus innumeris, qui latrocinio corruerant Ephesino, veniam poscentibus, sola concessit, et in sua perfidia permanentes, nihilominus sua auctoritate prostravit: quam congregatio quae illic pro veritate reparanda collecta fuerat, est secuta; quoniam sicut id quod prima sedes non probaverat, constare non potuit, sic quod illa censuit judicandum, Ecclesia tota suscepit; ubi etiam consequenter ostenditur, quia male gesta synodus, id est, contra Scripturas sanctas, contra doctrinam Patrum, contra ecclesiasticas regulas, quam tota merito Ecclesia non recepit, et praecipue sedes apostolica non probavit, per bene gestam synodum, id est, secundum Scripturas, secundum traditionem Patrum, secundum ecclesiasticas regulas, pro fide catholica et communione prolatam, quam cuncta recepit Ecclesia, quam maxime sedes apostolica comprobavit, et debuerit et potuerit immutari; bene vero gestam synodum juxta supradictum modum, nova synodo nullatenus immutandam. Proinde si Eutychen fatentur haereticum, male gestam apud Ephesum synodum, qua est receptus, pariter fatebuntur, et per bene gestam synodum Chalcedonensem, quod Eutyches vel cum eo sentientes talia sunt rejecti, velint nolintque, consentient, atque ideo bene gestam synodum novis exagitationibus refricari non licuisse cognoscant. Qui si forsitan dixerint, eo tenore Ephesinam quoque synodum non licuisse mutari, rursus haec eadem quae supra deprompsimus, planius repetita perpendantur, id est, quia contra fidem, contra veritatem communionemque catholicam vereque Christianam, non recte gesta synodus legitima synodo pro fide, veritate, communioneque catholica, vereque Christiana, modis omnibus secludenda est, et injusta synodus justa synodo submovenda. Pro fide autem, et veritate, et communione catholica, bona synodus, vereque Christiana, semel acta, nulla nec potest nec debet novae synodi iteratione convelli, sed secundum bene gestam synodum recteque praefixam, si quis ab ejus tramite deviarit, consequenter ac sufficienter ejus definitione plectendus, meritoque illius subjacet constitutis, nec opus est per singulos quosque deviantes, jureque plectendos, novas rursus synodos introduci; cum ex illius tramite, quae auctorem cum errore damnavit, quisquis quolibet modo, quolibet titulo complex ejusdem fuerit factus erroris, ut ejus se contagione polluerit, competenter et particeps ejusdem damnationis existat, ejusque poena puniatur obstrictus, cujus maluit inire consortium. Quaero ergo ab his quid de Eutyche sentiant: fuissene haereticum, an asserunt non fuisse? Si non fuisse contendunt, quid ambagibus agunt, quid circuitionibus praestigiisque se contegunt? Palam se Eutychianos esse pronuntient, ut in ejus sacrilego furore convicti veritatis molibus obruantur, aperteque cognoscant, non solum haec ipsa pestis Eutychiana quantum Christiano dogmati probetur inimica; sed quantas alias haereses, easque gravissimas, in sua pravitate contineat, ut in quibus foveis volutentur, et in quod praecipitium barathrumque mergantur, intelligant. Simul autem si Eutychen haereticum negant, omnimodis publicatur, quod ideo de omnibus Eutychianae pesti communicantibus, suppresso veluti hoc ipso errore, contendunt, ut nos per talium hominum, quod absit, insidias captiosasque tendiculas in Eutychetis insaniam nitantur inducere: quod quidem etiamsi non negent, sive scientes, sive nescientes, facere confutantur. Sin vero et Eutychen haereticum negare non audent, restat ut contra catholicam fidem, non synodum nuncupandam, sed conspirationem potius perditorum fuisse consentiant quae apud Ephesum Eutychete reducto perculit S. memoriae Flavianum, cunctosque qui illic aderant sacerdotes militari terrore compulerit tanto sceleri praebere consensum. Atque ideo nobis necesse est pravam perversamque conspirationis illius, et latrocinalem fuisse perhibeant actionem, eamque debuisse modis omnibus aboleri, et ideo justam, bonam, veraciter Christianam Chalcedonensem synodum processisse definiant, in his quibus Eutychete depulso, cum suo fautore Dioscoro, haeresim eorum erroremque damnarit. Hanc ergo synodum (ut dictum est) bonam, veram, justam, Christianamque esse non dubitant, per quam illa noxia sit remota. Perspiciant ergo, tandemque concedant, quod quisquis ab ejus justae et Christianae veraeque synodi fide, communione et veritate deviaverit, vel ab ea deviantibus communionem miscuerit, sufficienter atque competenter, secundum ipsius definita, teneatur obstrictus, quoniam mala synodus bona debuit submoveri. Bona vero synodus nulla causa est cur alia debeat synodo retractari, ne ipsa retractatio ejus constitutis deroget firmitatem. Proinde quicunque congregationis Ephesinae tenentur affectu, quid adhuc Acacii tantummodo nomen obtendunt, et non palam sectatores Eutychetis, qui illic receptus fuerat, profitentur; qui si refugiunt, atque Eutychen se perhibent exsecrari, simul ergo et Ephesinam, qua male receptus est, conspirationem jure cessatam, et Chalcedonensem synodum, qua rejecta est, merito consentient institutam; atque ita synodum, quae pro fide catholica sit praefixa, secundum veterum formam, sicut dictum est, perspicient novellis non potuisse quaestionibus ventilari, sed juxta ejus tenorem semel legitime justeque depromptum, et jure probari recta sectantes, et sentientes contraria refutari; quod sedes apostolica, sicut decuit, antiqua traditione custodiens, non synodum duxit iterandam, sed in ejus praevaricatore pellendo hanc eamdem synodum potius exsequendam. Quapropter si quis adhuc secundum Chalcedonensem synodum haec ab apostolica sede gesta reprehendit, praeter quod et hac qua superius astruximus, et multiplici potest ratione convinci, multo magis tamen Acacio non licuisse fatebitur ista tentare. --Dicat ergo, qua synodo, Joannem secundae sedis antistitem, qualemcunque, certe catholicum, et a catholicis ordinatum, nec de catholica fide et communione aliquatenus impetitum, duxerit excludendum, et haereticum manifestum Petrum sua quoque exsecutione damnatum, pontifici catholico permiserit subrogandum (cum etiamsi reus manifestus esset Joannes, post eum saltem catholicum convenisset praefici sacerdotem, sicut ipse quoque suis sacris sanctae memoriae Timotheo catholico in Alexandria faciendum promisisse legitur imperator?) Qua synodo, tertiae sedis episcopum [ al. addit. sanctum] Calendionem idem expelli fecit Acacius: nihilominus eumdem Petrum tam haereticum manifestum, ut eidem palam necesse [ al. nec se] communicare praetenderet, sua passus est dispositione substitui? Qua denique per totum Orientem synodo ejectis orthodoxis, nullo crimine maculatis, pravos quosque et criminibus involutos sua provisione supposuit? Qua synodo tot aliena privilegia nefandus populator invasit? Sed libri non sufficient [ al. sufficerent], si tragoedias ejus quas per Ecclesias totius Orientis exercuit, sigillatim scribere moliamur: an illud ipsius argumentum nobis existiment opponendum, quo facinora sua in imperialem nisus [ al. visus] est jactare personam. Cur igitur quando voluit, obstitit Basilisco tyranno certe et [ al. Cur et] haeretico vehementer infesto? cur ipsi imperatori Zenoni, quia palam Antiocheno Petro noluit communicare, suam [ al. addit nimirum] non subdidit voluntatem? Ecce potuit et in aliis resultare, si vellet [ al. sed noluit. An non Apostolus dicit, non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus reatu pariter sunt irretiti? sed . . . ] sed ut ea quae latius explicanda sunt omittamus, quidquid ipse Zenon imperator suis litteris profitetur, cuncta sese ex Acacii gessisse consilio, nec hoc eum fallere litteris suis ipse pariter testatur Acacius, qui et eum nihilominus universa recte gessisse conscripsit, et suo consilio haec eadem gesta non tacuit. Quasi vero tantum in Alexandrini Petri communione Acacius praevaricator exstiterit, et non in omnibus, quos vel fecit, depulsis catholicis pontificibus, tanquam tyrannus, Ecclesiis quibusque praeponi, vel taliter praepositis perversa communione permixtus est, qui hoc ipso secundum canones fuerant ab ecclesiastica communione pellendi, quod se passi sunt successores vivis sacerdotibus adhiberi. Quis autem non perspiciat Christianus, quod catholicis pontificibus propria sede dejectis non nisi haeretici potuerint introduci? quibus tamen cunctis, vel auctor fuit Acacius subrogandis, vel subrogatis communicator accessit; his utique quia [ al. qui a] communioni haereticorum nullatenus discrepabant. Cur ergo vel cum haec fieri videret Acacius, non sicut sub Basilisco jam fecerat, ad apostolicam sedem referre curavit, ut si solus ipse non poterat, junctis cum eadem consiliis atque tractatibus, apud imperatorem possent quae religioni competerent allegari? Nam si Basiliscus (ut dictum est) tyrannus et haereticus scriptis apostolicae sedis vehementer infractus est, et a plurimis revocatus excessibus; quanto magis legitimus imperator, qui se catholicum videri volebat, potuit cum apostolica sede cunctorum quoque pontificum moderata suggestione mitigari, praecipue cum ejusdem Acacii esset specialis fautor et amator; et qui litteris suis tam ipsum Acacium quam sanctae memoriae papam Simplicium magnis laudibus extulisset, doceretur quod haereticis constantissime restitisset [ al. restitissent]. Cur tanto tempore Acacius inter ista conticuit, nisi quia praepediri [ al. prohibere] nolebat ullatenus quae pro haereticis desiderabat impleri? Ponamus tamen etiamsi nulla synodus praecessisset, cujus apostolica sedes recte fieret exsecutrix, cum quibus erat de Acacio synodus ineunda, nunquid cum his qui jam participes tenebantur Acacio, et per Orientem totum catholicis sacerdotibus violenter exclusis, perque exsilia diversa relegatis, socii evidenter existebant, communionis externae prius se ad haec consortia transferentes, quam sedis apostolicae scita consulerent. Cum quibus ergo erat synodus ineunda? Catholici pontifices fuerant undique jam depulsi, solique remanserant socii perfidorum, cum quibus jam nec licebat habere conventum [ al. addit dicente psalmo: Non sedi, etc.] (quia moris ecclesiastici omnino non esset cum his qui pollutam communionem tenerent, permixtamque cum perfidis, ullum miscere concilium); propheta quoque dicente: Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo; ( odivi congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo ). Recte igitur per Chalcedonensis synodi formam hujusmodi praevaricatio repulsa est, potius quam ad concilium, quod nec opus erat post primam synodum, nec cum talibus habere licebat, adducta est. Nam et quid ageretur de fide catholica, si intelligere voluissent, ignorare non poterant, cum viderant catholicos pontifices nulla synodi discussione, nullo concilio, praecipue cum novas causas esse perpenderent, toto Oriente depelli, et caeteri quid caverent, ex illorum discere qualitate potuissent. Restat igitur ut illius partis eos fuisse sit clarum, cui se post tot experimenta dediderunt, meritoque ab apostolica sede, caeterisque catholicis non jam consulendi erant potius, sed notandi. Risimus autem, quod praerogativam volunt Acacio comparari, quia episcopus fuerit regiae civitatis. Nunquid apud Ravennam, apud Mediolanum, Sirmium, apud Treviros, multis temporibus non constitit imperator? Nunquidnam harum urbium sacerdotes ultra mensuram sibimet antiquitus deputatam, quidpiam suis dignitatibus usurparunt? Nunquid Acacius, ut Joannem qualemlibet hominem, catholicum tamen a catholicis ordinatum, de Alexandria excluderet, Petrumque in haeresi jam detectum [ al. dejectum] atque damnatum, absque sedis apostolicae consultatione reciperet, aliqua synodo saltim illic habita, hoc audacter arripuit, ut Calendonem de Antiochia pelleret; haereticumque Petrum, quem ipse quoque damnaverat, absque notitia sedis apostolicae rursus admitteret, aliqua synodo id fecisse monstratur? Si certe de dignitate agitur civitatum, secundae sedis et tertiae major est dignitas sacerdotum, quam ejus civitatis, quae non solum inter sedes minime numeratur, sed nec inter metropolitanorum jura censetur: nam quod dicitis, alia potestas est regni saecularis, alia ecclesiasticarum distributio dignitatum. Sicut enim quamvis parva civitas praerogativam praesentis regni non minuit, sic imperialis praesentia mensuram dispensationis religiosae non mutat. Sit clara urbs illa potestate praesentis imperii, religio tunc sub eadem [ al, eodem] firma, tunc libera, tunc provecta consistit, si potius hoc praesente propriam teneat sine ulla perturbatione mensuram. (Postremo si sibi de imperatoris praesentia blandiuntur, et inde putant Constantinopolitanae civitatis episcopi potiorem fieri posse personam; audiant Marcianum ejusdem principem civitatis, posteaquam pro augmento urbis ipsius sacerdotis intercessor accedens, contra regulas obtinere nihil potuit, sanctae memoriae papam Leonem summis laudibus prosecutum quod canonum regulas violari nulla fuerit ratione perpessus. Audiant Anatolium ejusdem sedis antistitem, clerum potius Constantinopolitanum quam se tentasse talia confitentem, atque in apostolici praesulis totum dicentem positum potestate. Ipsum beatum papam Leonem sedis apostolicae praesulem, cujus synodus Chalcedonensis auctoritate firmata est, quidquid ultra quam ab eodem pro fide et communione catholica atque apostolica illic agendum, constaret esse delegatum, per occasionem congregationis illius, praeter Nicaenos canones nova videretur actione tentatum, competenti refutatione vacuasse. Eaque nihilominus etiam sub sanctae memoriae papa Simplicio legatum sedis apostolicae sanctae memoriae Probum Canusinae urbis episcopum Leone principe tunc petente praesente docuisse nullatenus posse tentari, neque his prorsus praebuisse consensum, atque ideo non ad civitatis cujuslibet respiciant qualitatem, sed modum dispensationis ecclesiasticae paterna traditione firmatum convenienter observent.) Dicatur autem [ al. Sed dicatur forsitan] de Alexandrino et Antiocheno episcopis certis ex causis principem magis illa quae gesta sunt, non Acacium praecepisse. Sed principi Christiano decuerat suggerere sacerdotem, maxime cujus familiaritate et favore fruebatur, salvam fore de ejusdem injuria contumeliaque vindictam tantum, ut Ecclesiae sineret Christianus princeps regulas custodiri, quia et nova in utroque pontifice causa esset exorta, et novam discussionem consequenter inquireret; et sicut semper esset effectum (ac divinae pariter leges humanaeque censerent), ut sacerdotati concilio de sacerdotibus [ al. sacerdotalibus] judicia provenirent; non a saeculari viderentur qualescunque pontifices, etsi errore humanitus accedente, non tamen [ al. addit contra] religionem ullatenus excedentes potestate percelli. An adhuc [ al. An et haec] justa ratione principi suggerenda non erant? Regiae civitatis honore sublimis, si factus erat illa regia civitate sublimior, tanto magis in his suggerendis debuit esse constantior? Si autem in his quae pro religione fuerant exerenda, exstitit contemptibilis, atque despectus, et aut segnis, aut fiduciam non habens intimandi, in quo per regiam civitatem major effectus est? ( an ut per ea suae praevaricationis exerceret potius tyrannidem, quam causas religionis legitime procuraret?) Nathan propheta (II Reg. XII) palam publiceque in facie regi David, et commissum pronuntiavit errorem, et ipsum commisisse non tacuit; et confessione correctum consequenter absolvit. ( beatae memoriae Ambrosius Mediolanensis sacerdos Ecclesiae, majori Theodosio imperatori communionem publice palamque suspendit, atque ad poenitentiam redegit regiam potestatem; beatae memoriae papa Leo (sicut legitur) imperatorem Theodosium juniorem Ephesino latrocinio libere coarguit excedentem; sanctae memoriae quoque papa Hilarus Anthemium imperatorem, cum Philotheus Macedonianus ejus familiaritate suffultus diversarum conciliabula nova sectarum in Urbem vellet inducere, apud beatum Petrum apostolum palam ne id fieret, clara voce constrinxit, in tantum ut non ea facienda cum interpositione sacramenti idem promitteret imperator; sanctae memoriae nihilominus papa Simplicius, et post eum sanctae memoriae papa Felix, non solum Basiliscum tyrannum, sed etiam imperatorem Zenonem pro iisdem ipsis excessibus, auctoritate libera saepius increpasse noscuntur, flectique potuisset, nisi Constantinopolitani praesulis accederetur instinctu, qui particeps externae communionis effectus, necessario in quod inciderat, jam fovebat, malens in suae praevaricationis obstinatione persistere, quam curandus ad salubria remeare, sicut ipse rerum probavit eventus. Ecce nuper Honorico regi Vandalicae nationis, vir magnus et egregius sacerdos Eugenius Carthaginensis episcopus, multique cum eodem catholici sacerdotes constanter resisterent saevienti, cunctaque extrema tolerantes, hodieque persecutoribus resistere non omittunt. Nos quoque Odoacri barbaro haeretico regnum Italiae tunc tenenti, cum aliqua non facienda praeciperet, Deo praestante nullatenus paruisse manifestum est.) Hic autem vir bonus Acacius, et sacerdos eximius [ al. egregius], in tantum se et suggerere potuisse monstravit, et noluisse deprompsit, imo favisse patefecit; ut et imperator cuncta se ex ejus gessisse consilio non taceret, et ipse imperatorem magnis praeconiis elevaret ista facientem; seseque prodidit his agendis rebus fuisse participem. Sed esto, Calendion imperatoris nomen abstulerit; Joannes principi mentitus fuisse jactetur, quae tamen cum novae essent causae, nova debuit ecclesiastica provenire discussio? an qui in hominem imperatorem peccasse dicebantur, nulla interveniente synodo dejici debuerunt; et in Deum, qui summus et verus est imperator, Acacium delinquentem, sinceramque communionem divini sacramenti studentem miscere cum perfidis, secundum synodum qua haec est damnata perfidia, non oportebat expelli [ al. excludi]? Quid de innumeris per totum Orientem catholicis sacerdotibus propria sede depulsis, et indubitanter haereticis intromissis? Novae certe erant causae; et his consequenter nova synodus debebatur. Cur tunc non venit in mentem, ut in talibus causis peteretur a principe saltem qualiscunque synodus celebranda; ut quocunque vel colorato judicio traditionis ecclesiasticae passim pontifices viderentur excludi, non solum quarumcunque urbium sacerdotes, sed metropolitani incunctanter antistites? His omnibus cum non restitit suggestione qua potuit, consensit Acacius, communicando cunctis, qui in catholicorum locum haeretici fuerant subrogati: Apostolus autem dicit: Non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus (Rom. I), reos indubitanter ascribi. An haec licuit saeculari potestati et actis talibus, Acacio consentiente absque ulla synodo, quam ipsa rerum novitas exigebat, absque sedis apostolicae consultatione perficere; et sedi apostolicae non licuit, secundum tenorem synodi Chalcedonensis in veteri utique causa, et veteri constituto juxta definitionem damnata [ al. justa definitione damnatum], inimicis synodi Chalcedonensis Acacium communicantem a sua communione depellere? Sed inquiunt: Acacius principi obviare non potuit. Cur Basilisco, quia voluit, obviavit? cur ipse Zenoni, ne palam Petro Antiocheno quamvis latenter hoc fecerit communicare videretur, non commodavit assensum? ecce resultanti non institit [ al. restitit] imperator: ecce vim nolenti non intulit; ecce refugienti contagia manifesta concessit: postremo, cur tanto tempore, cum ista gererentur, vel gerenda cognosceret, non ad sedem apostolicam, a qua sibi curam illarum regionum noverat delegatam, referre maturavit [ al. curavit]? Sed prius laudator factus est ipse gestorum, quam vel praemoneret talia esse tentanda, vel ne tentarentur obsisteret. Sicut sub Basilisco jam fecerat, cur illis caeteris communicare consensit, qui depulsis catholicis sacerdotibus, indubitanter haeretici singulis urbibus fuerant substituti? Postremo ille defuit suis partibus; et quae sacerdoti catholico competerent, agere fastidivit [ al. non curavit]: ideo sedes apostolica quod ad eadem pertinebat, vel potuit vel debuit praeterire? Quolibet igitur modo haereticorum complicem refutavit, et consortem communionis externae a sua communione dimovit; nec opus fuit nova synodo, cum veteris constituti sufficienter haec forma praescriberet; nec opus fuit ut haec scienda [ al. facienda] Orientis episcopis intimaret, quos ex expulsione catholicorum, quae agebantur in causa fidei, non ignorasse manifestum est; et communicando haereticis subrogatis, facto tali consensisse non dubium est; etiam cum externae communionis effectis [ al. addit atque ideo cum eis jam] nec potuisse, nec debuisse sedis apostolicae scita tractari. Ecce agnoverunt in eorum professione qui constantissime perdurarunt, quod fidei communionique catholicae deberetur. Ecce agnoverunt quemadmodum a talibus recedendo, imo talibus contra moliendo, a fide et communione catholica deviarit Acacius, seque pariter cum eodem errori subdiderint. Ecce agnoverunt quam justis ex causis pro fide et communione catholica atque apostolica, cui et illi qui in ea perstiterant congruebant, et hi qui perstantibus obviabant, ab eadem docebantur alieni, sedis apostolicae auctoritate sit remotus Acacius ( ad cujus praecipue vocatus examen vel venire vel mittere non curavit, ut se de his omnibus, ut confidebat, absolveret), ejusque pariter quicunque complices exstiterint, atque ab illa merito cum his communione discretus, a qua se ipse primum cum suis consortibus catholicis pontificibus discrepando cognoscitur separasse; jureque sententiam ille damnationis excepit, caeterisque consortibus cum suis consortibus promulgandam; qui solus pro omnibus suis consortibus in communionem se recidisse perfidiae ad apostolicam sedem missis litteris est professus. Cui Acacio, si communicaverant Orientales episcopi antequam huc referret [ al. referretur], pari utique reatu sine dubio probabatur involvi, jureque per illum transgressionis sententiam susceperunt, tanquam facti cum eodem communionis externae; qui utique non consuli tanquam nostrae communionis homines jam deberent, sed tanquam in contrario positi consortio refutari. Si vero non communicaverant antequam Acacius huc referret [ al. referretur], et communicantem notare debuerant, et ipse de eodem potius huc referre, atque apostolicae sedis vigore perculsum merito comprobare, cumque ea sede apostolica tantisque illis catholicis pontificibus magis tenere concordiam. Sed quia ab illorum societate desciverant, et eorum successoribus communicare delegerant; ideo cum sede apostolica minime congruebant; quia in sortem reciderant praevaricatoris Acacii: et illius se sine dubio pervidebant sententia consequenter astringi, [ al. addit et] ob hoc eum videri nolebant esse damnatum, quia se cognoscebant in eadem praevaricatione damnatos, in qua hodie quoque manere persistunt. Sed sicut ii simili conditione constricti complicem suum non possunt judicare non jure damnatum, neque reum [ al. rei reum] possunt competenter absolvere, sic illo juste praevaricatore damnato, ipsi quoque pari jacent damnatione prostrati, neque nisi resipiscentes, inde poterunt prorsus absolvi: quia sicut per unum scribentem eorum omnium vulgata transgressione [ al. transgressio est] qui in eamdem perfidiae reciderant actionem, sic in uno eodemque qui pro omnibus scripserat, vel scribendo omnium prodiderat voluntates, transgressione punita, pariter quoque cum eodem, vel in eodem est complicum transgressio punita cunctorum. Quae tamen sententia in Acacium destinata, etsi nomine tantummodo praesulis apostolici, cujus erat utique potestatis legitimae, probatur esse deprompta, praecipue cum secreto dirigenda videretur: ne custodiis ubique praetentis dispositio salutaris quibuslibet difficultatibus impedita necessarium habere non posset effectum; tamen quia orthodoxis ubique dejectis, et haereticis tantummodo eorumque consortibus jam relictis in Oriente, catholici pontifices aut residui omnino non essent, aut nullam gererent libertatem plurimorum in Italia catholicorum congregatio sacerdotum; rationabiliter in Acacium sententiam cognovit fuisse prolatam, quae congregatio facta pontificum non contra Chalcedonensem, non tanquam nova synodus contra veterem primamque cognovit; sed potius secundum tenorem veteris constituti particeps apostolicae exsecutionis effecta est; ut satis appareat Ecclesiam catholicam, sedemque apostolicam, quia alibi jam omnino non posset, ubi potuit, et cum quibus potuit, nihil penitus omisisse, quod ad fraternum pertineret pro intemerata et sincera communione tractatum; quae cum universa noverint qui videntur Ecclesiis Orientalibus nunc praeesse, propterea Christianam reparari legitima curatione refugiunt unitatem; quia occasionem dissensionis hujus suis ambitionibus suffragantem deponere jam recusant; quia sine auctoritate sedis apostolicae omnium Ecclesiarum passim jura confundant, magis eligentes in errore persistere, quam praesumptionum suarum perdere facultatem, plus usurpationum suarum licentiam diligentes quam divini judicii tenentes corde respectum. In quo necesse est velint nolint tam de fidei communionisque catholicae sinceritate neglecta, quam de paternis canonibus evidenter irruptis recipiant quod merentur, nisi dum hic tempus admittit haec damnationis aeternae pericula correctis mentibus studeant declinare, ut possint non tales permanere, quibus insolubilis est lata sententia. Sed a talibus recedentes, ab eadem sententia non teneri: quae sicut in errore durantibus nunquam solvenda praefixa est, sic ab his erit aliena, qui exstiterint puniendae pravitatis immunes. Haec vero ad instructionem vestrae dilectionis satis abundeque sufficere judicamus, quamvis eadem latius, si Dominus concesserit facultatem, studeamus exponere: quatenus et fidelium quisque cognoscat, nihil apostolicam sedem (quod absit) praepropere censuisse, et non habere quod juste possit opponere, perversa doceatur improbitas. Recte autem faciet vestra dilectio, ut ista quae scribimus, pariter catholicis et contraria sapientibus innotescant: quo et sanis necessaria firmitas, et male sanis competens medicina praebeatur. Datum calendis Februarii, Victore viro clarissimo consule.
EJUSDEM EPISTOLAE FORMA BREVIOR. Dilectissimis fratribus universis episcopis per Dardaniam constitutis Gelasius.
Valde mirati sumus, quod vestra dilectio quasi novam et veluti difficilem quaestionem, et adhuc tanquam inauditum quippiam nosse desiderat, quod Eutychianae pestilentiae communicatores, non habentes quid pro suae perditionis obstinatione respondeant, frequenti jam ratione convicti, sola contentione submurmurant: non quia sit alicujus momenti quod garriunt, nec inveniunt penitus quid loquantur. Ubi magis eos qui catholicis sensibus instituti sunt, adhuc haerere miramur, quam illos qui a veritate exciderunt, et ab antiqua Ecclesiae traditione sunt devii, profanas vocum novitates et ineptias caducae perversitatis obtendere. Quibus eos vestra dilectio retulit jactitare, ideo Acacium non putare jure damnatum, quod non a speciali synodo videatur fuisse dejectus, et insuper dementiam suae vanitatis accumulare pueriliter, adjicientes: praecipuae pontificem regiae civitatis. Quapropter stultitiam respuentes inanium querelarum, percurrere vos oportet ab ipsis beatis apostolis, et considerare prudenter quoniam patres nostri, catholici videlicet doctique pontifices, in unaquaque haeresi quolibet tempore suscitata, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione catholica atque apostolica secundum Scripturarum tramitem praedicationemque majorum facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum deinceps voluerint, firmumque constare, nec in eadem causa denuo quae praefixa fuerant retractari, qualibet recenti praesumptione permiserint; sapientissime providentes, quoniam si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret Ecclesiae constitutum, ac semper iisdem furoribus recidivis omnis integra definitio turbaretur. Nam si limitibus etiam praefixis positarum semel synodalium regularum, non cessant elisae pestes resumptis certaminibus, contra fundamentum sese veritatis attollere, et simplicia quaeque corda percutere: quid fieret si subinde fas esset perfidis inire concilium? cum quaelibet illa manifesta sit veritas, nunquam desit quod perniciosa depromat falsitas, etsi ratione, vel auctoritate deficiens, sola tamen intentione non cedens. Quae majores nostri divina inspiratione cernentes, necessarie praecaverunt, ut quod contra unamquamque haeresim coacta synodus pro fide, communione, veritate catholica atque apostolica promulgasset, non sinerent novis post haec retractationibus mutilari, ne pravis occasio praeberetur quae medicinaliter fuerant statuta pulsandi; sed auctore cujuslibet insaniae, ac pariter errore damnato, sufficere judicarunt, ut quisquis aliquando hujus erroris communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus; quoniam manifeste quilibet vel professione sua, vel communione posset agnosci.
Et ut brevitatis causa priora taceamus, quae diligens inquisitor facile poterit vestigare: Sabellium damnavit synodus, nec fuit necesse ut ejus sectatores postea damnarentur, singulas viritim synodos celebrari, sed pro tenore constitutionis antiquae cunctos qui vel pravitatis illius, vel communionis exstitere participes, universalis Ecclesia duxit esse refutandos. Sic propter blasphemias Arii, forma fidei communionisque catholicae Nicaeno prolata conventu, Arianos omnes, vel quisquis in hanc pestem sive sensu sive communione deciderit, sine retractatione concludit. Sic Eunomium, Macedonium, Nestorium, synodus semel gesta condemnans, ulterius ad nova concilia venire non sivit; sed universos quocunque modo in has blasphemias recidentes, tradito sibi limite synodali refutavit Ecclesia, nec unquam recte cessisse manifestum est, qualibet necessitate cogente, noviter quae fuerant salubriter constituta, temerasse. Non autem nos latet in tempestate persecutionis Arianae plurimos pontifices de exsiliis, pace reddita, respirantes per certas provincias congregatis secum fratribus Ecclesias composuisse turbatas; non tamen ut illius synodi Nicaenae, quidquid de fide et communione catholica definiverat, immutarent, nec nova quemquam prolapsum damnatione percellerent, sed illius decreti tenore nisi resipuisset, judicavere damnatum, essetque consequens, ut nisi corrigeret, damnationi procul dubio subjaceret. Quibus convenienter, ut dictum est, ex paterna traditione perpensis confidimus, quod nullus jam veraciter Christianus ignoret uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiae probavit assensus, nullam magis exsequi sedem oportere prae caeteris, quam primam, quae et unamquamque synodum sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit; pro suo scilicet principatu, quem beatus apostolus Petrus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit semper et retinet.
Haec dum Acacium certis comperisset indiciis a veritate deviasse, diutius ista non credens, quippe quem noverat exsecutorem saepe necessariae dispositionis suae contra haereticos exstitisse, per triennium fere litteris destinatis eumdem monere non destitit, sicut per diversos missa familiariter scripta testantur. Quibus ille primum tanquam dedito silentio nihil respondere proponens, tandem aliquando missis litteris profitetur, se Alexandrino Petro, quem expetita apostolicae sedis exsecutor ipse quoque damnaverat, absque apostolicae sedis notitia communione permixtum. Beati autem Petri sedes, quae Alexandrinum Petrum se tantummodo damnasse, non etiam solvisse noverat, non recepit; atque ideo, ne per Acacium in Petri quoque consortium duceretur, ipsum quoque a sua communione submovit, et multis modis transgressorem a sua societate fecit alienum. Hic si examinatio quaeritur, jam judicio non erat opus, postquam litteris suis ipse confessus est. Si auctoritatis pondus inquiritur, Chalcedonensis synodi tenore illius definitionis exsecutio reperitur, quo damnati illic erroris communicator effectus, praefixae nihilominus damnationis particeps existeret; quoniam idem ipse error, qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet pravae communionis effecto, et exsecrationem sui gestat et poenam. Quo tenore Timotheus etiam, atque ipse Alexandrinus Petrus, qui secundam certe sedem tenuisse videbantur, non repetita synodo, sed auctoritate tantummodo sedis apostolicae, ipso quoque Acacio postulante vel exsequente, probantur esse damnati. Quod si, utrum errori vel praevaricationi communicarit Acacius, forsitan dicatur oportuisse constare, breviter praebemus ad ista responsum, aut enim ipsi doceant Petrum veraciter legitimeque purgatum, et ab omni haereticorum contagione rite discretum cum ei communicavit Acacius, si ejus communicatorem putant Acacium aliquatenus excusandum, aut si, quod magis est verum, convenienter atque legitime Petrum non probaverint expiatum, restat ut ejus in expiatione fuerit, et qui ei communicavit, infectus.
Nec plane tacemus quod cuncta per mundum novit Ecclesia, quoniam quorumlibet sententiis ligata pontificum sedes beati Petri apostoli jus habeat resolvendi: ut pote quae de omni Ecclesia fas habeat judicandi, neque cuiquam liceat de ejus judicare judicio. Siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerint, ab illa autem nemo sit appellare permissus. Quapropter constat satis Acacium nullum habuisse pontificium sententiam sedis apostolicae sine ulla ejus notione solvendi. Qua certe synodo hoc illa praesumpsit, quod nec sic absque apostolica sede fas quidem haberet efficere? Cujus sedis episcopus? Cujus metropolitanae civitatis antistes? Nonne parochiae Heracleensis Ecclesiae? Si illi certe licuit sine synodo sententiam apostolicae sedis abrumpere, nulla ejus consultatione quaesita; itane vero non licuit primae sedi Chalcedonensis synodi constituta, sicut decuit, exsequenti, hujusmodi praevaricatorem sua auctoritate detrudere? Sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes frequenter, ut dictum est, more majorum, etiam sine ulla synodo praecedente, exsolvendi quos synodus iniqua damnaverat, et damnandi nulla existente synodo quos oportuit, habuerit facultatem. Sanctae quippe memoriae Athanasium synodus Orientalis addixerat, quem tamen exceptum sedes apostolica, quia damnationi Graecorum non consensit, absolvit. Sanctae memoriae nihilominus Joannem Constantinopolitanum synodus etiam catholicorum praesulum certe damnaverat, quem simili modo sedes apostolica etiam sola, quia non consensit, absolvit. Itemque sanctum Flavianum pontificem Graecorum congregatione damnatum pari tenore, quoniam sola sedes apostolica non consensit, absolvit; potiusque illic receptus fuerat, Dioscorum secundae sedis praesulem sua auctoritate damnavit, et impiam synodum non consentiendo sola submovit, et pro veritate ut synodus Chalcedonensis fieret, sola decrevit. In qua ut ergo sola jus habuit absolvendi eos quos synodica decreta perculerant, sic etiam sine synodo in hac eadem causa plurimos etiam metropolitanos damnasse cognoscitur.
Quod si quis haec ab apostolica sede vel secundum synodum acta reprehendit, praeter quod prisca rerum probatione convincitur, interim multo magis Acacio non licuisse fatebitur. Dicat ergo qua ipse synodo secundae sedis antistitem qualemcunque, certe catholicum, et a catholicis ordinatum, nec de catholica fide et communione aliquatenus, impetitum, duxerit excludendum; et haereticum manifestum Petrum, sua quoque exsecutione damnatum, catholico pontifici permiserit subrogari. Qua synodo tertiae sedis episcopum sanctum Calendionem fecit expelli, ac nihilominus eidem Petrum tam manifestum haereticum ut eidem palam nec se communicare praetenderet, sua passus est dispositione substitui. Qua denique per totum Orientem synodo, ejectis orthodoxis, nullo crimine maculatis, pravos quosque et criminibus involutos sua provisione supposuit. Qua synodo tot aliena privilegia nefandus populus invasit? Sed libri non sufficient si tragoedias ejus quas per Ecclesias totius Orientis exercuit, singillatim describere moliamur. An illud ipsius argumentum nobis aestimant opponendum, quo facinora sua in imperialem visus est jactare personam? Cur igitur, quando voluit obstitit Basilisco tyranno, certe et haeretico vehementer infesto? Cur ipsi imperatori Zenoni, quia palam Antiocheno Petro noluit communicare, suam non subdidit voluntatem? Ecce potuit in aliis resultare si vellet. An non Apostolus dicit: Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, reatu pariter sunt irretiti? Sed ut ea quae latius explicanda sunt omittamus, quid, quod ipse Zenon imperator suis litteris profitetur cuncta sese ex Acacii gessisse consilio, nec hoc eum fallere litteris suis ipse quoque testatur Acacius, qui et eum nihilominus universa recte gessisse conscripsit, et suo consilio haec eadem gesta non tacuit. Quasi vero tantum in Alexandrini Petri communione Acacius praevaricator exstiterit, et non in omnibus quos vel fecit, depulsis catholicis pontificibus, tanquam tyrannus, Ecclesiis quibuscunque praeponi; vel taliter praepositis perversa communione permixtus est, qui hoc ipso secundum canones fuerant ab ecclesiastica communione pellendi, quo se passi sunt successores vivis sacerdotibus adhiberi. Quis autem non perspiciat Christianus, quod catholicis pontificibus a propria sede dejectis, non nisi haeretici potuerunt introduci? Quibus tamen cunctis, vel auctor fuit Acacius subrogandis, vel subrogatis communicator accessit, his utique qui a communione nullatenus discrepabant. Cur ergo vel cum haec fieri videret, non sicut sub Basilisco jam fecerat, ad apostolicam sedem referre curavit: ut si solus ipse non poterat, junctis, cum eadem consiliis atque tractatibus apud imperatorem possent, quae religioni competerent, allegari? Nam si Basiliscus, ut dictum est, tyrannus haereticus, scriptis apostolicae sedis vehementer infractus est, et a plurimis revocatus excessibus, quanto magis legitimus imperator qui se catholicum videri volebat, potuit cum apostolica sede cunctorum quoque pontificum moderata suggestione mitigari, praecipue cum ejusdem Acacii esset specialis fautor et amator, et qui litteris suis tam ipsum Acacium, quam sanctum papam Simplicium magnum laudibus extulisset, quod haeretico constantissime restitissent? Cur tanto tempore Acacius inter ista conticuit, nisi quia praepediri nolebat ullatenus, quae desiderabat expleri?
Ponamus tamen, etiamsi nulla synodus praecessisset, cujus apostolica sedes recte fieret exsecutrix, cum quibus erat de Acacio synodus ineunda? Nunquid cum his qui jam participes tenebantur Acacio, et per Orientem totum catholicis sacerdotibus violenter exclusis, et per exsilia diversa relegatis, socii evidenter existebant communionis externae, prius se ad haec consortia transferentes quam sedis apostolicae scita consulerent? Cum quibus ergo synodus erat ineunda catholici pontifices fuerant undique jam depulsi, solique remanserant socii perfidorum, cum quibus jam nec licebat habere conventum, dicente psalmo: Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Nec ecclesiastici moris est, cum his qui pollutam habent communionem, permixtamque cum perfidis miscere concilium. Recte igitur per Chalcedonensis synodi formam hujusmodi praevaricatio repulsa est, potius quam ad concilium, quod nec opus erat post primam synodum, nec cum talibus haberi licebat, adducta est. Nam et quid ageretur de fide catholica intelligere si vellent, ignorare non poterant cum viderent catholicos pontifices, nulla synodi discussione, nullo concilio, praecipue cum novas causas esse perpenderent, toto Oriente depelli; et caeteri quid caverent, ex illorum qualitate discernere potuissent. Restat igitur ut illius partis eos fuisse sit clarum, cui se post tot experimenta dederunt, meritoque ab apostolica sede caeterisque catholicis non jam consulendi erant, sed potius notandi. Risimus autem quod praerogativam volunt Acacio comparari, quia episcopus fuerit regiae civitatis. Nunquid apud Mediolanum, apud Ravennam, apud Sirmium, apud Treviros multis temporibus non constitit imperator? Nunquidnam harum urbium sacerdotes ultra mensuram sibimet antiquitus deputatam quidpiam suis dignitatibus usurparunt? Nunquid Acacius ut Joannem quemlibet hominem catholicum tamen, a catholicis ordinatum de Alexandria excluderet, Petrumque in haeresi jam detectum atque damnatum, absque sedis apostolicae consultatione reciperet, aliqua synodo saltem illic habita, hoc audacter arripuit ut Calendionem de Antiochia depelleret, haereticumque Petrum, quem ipse damnaverat, absque notitia sedis apostolicae rursus admitteret, aliqua synodo id fecisse monstratur? Si certe de dignitate agitur civitatum, secundae sedis et tertiae major est dignitas sacerdotum quam ejus civitatis, quae non solum inter sedes minime numeratur, sed nec inter metropolitanorum jura censetur. Nam quod dicitis, regiae civitatis, alia potestas est regni saecularis, alia ecclesiasticarum distributio dignitatum. Sicut enim quamvis parva civitas praerogativam praesentis regni non minuit, sic imperialis praesentia mensuram dispensationis religiosae non mutat. Sit clara urbs illa potestate praesentis imperatoris, religio sub eodem tunc firma, tunc libera, tunc provecta consistit, si potius hoc praesente propriam teneat sine ulla perturbatione mensuram.
Sed dicatur forsitan de Alexandrino et Antiocheno, certis ex causis principem magis illa quae gesta sunt, non Acacium praecepisse. Sed principi Christiano decuerat suggerere sacerdotem, maxime cujus familiaritate et favore fruebatur, salvam fore de ejus injuria contumeliaque vindictam, tantum ut Ecclesiae sineret Christianus princeps regulas custodiri, quia et nova in utroque pontifice causa esset exorta, et novam discussionem consequenter inquireret. Et si, sicut semper esset effectum, sacerdotali concilio de sacerdotibus judicia provenirent, non a saeculari viderentur qualescunque pontifices, et si errore humanitus accedente, non tamen contra religionem ullatenus excedente potestate percelli. An et haec justa ratione principi suggerenda non erant? Regiae civitatis honore sublimis si factus erat illa regia civitate sublimior, tanto magis in his suggerendis debuit esse constantior. Si autem in his quae pro religione fuerant exerenda, exstitit contemptibilis atque despectus, et aut segnis, aut fiduciam non habens intimandi, in quo per regiam civitatem major effectus est? Nathan propheta palam publiceque in facie regi David, et commissum pronuntiavit errorem, et ipsum commisisse non tacuit, et confessione correctum consequenter absolvit. Hic autem vir bonus et sacerdos egregius, in tantum se et suggerere potuisse monstravit, et noluisse deprompsit, imo favisse patefecit, ut et imperator cuncta se ex ejus gessisse consilio non taceret, et ipse imperatorem magnis praeconiis elevaret ista facientem; seseque proderet his agendis rebus fuisse participem.
Sed esto Calendion nomen imperatoris abstulerit, Joannes principi mentitus fuisse jactetur: quae tamen, cum novae essent causae, nova debuit ecclesiastica provenire discussio. An qui in hominem imperatorem peccasse dicebantur, nulla interveniente synodo dejici debuerunt; et in Deum, qui summus et verus est imperator, Acacium delinquentem sinceramque communionem divini sacramenti studentem miscere cum perfidis, secundum synodum qua haec est damnata perfidia, non oportebat excludi? Quid per totum Orientem de innumeris urbibus pulsi catholici sacerdotes, et haeretici subrogati? Novae certe erant causae, et his consequenter nova synodus debebatur. Cur tunc non venit in mentem ut in talibus causis pateretur a principe saltem qualiscunque synodus celebranda, ut quocunque vel colorato judicio traditionis ecclesiasticae passim pontifices viderentur exclusi, non solum quarumcunque urbium sacerdotes, sed metropolitani incunctanter antistites? His omnibus cum non restitit suggestione qua potuit, consensit Acacius communicando cunctis qui in catholicorum locum haeretici fuerant subrogati. Apostolus autem dicit: Non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, reos indubitanter ascribi. An haec licuit saeculari potestati et actis talibus Acacio consentienti absque ulla synodo, quam ipsa rerum novitas exigebat, absque sedis apostolicae consultatione perficere; et sedi apostolicae non licuit secundum tenorem synodi Chalcedonensis in veteri utique causa et veteri constituto justa definitione damnatis inimicis synodi Chalcedonensis Acacium communicantem a sua communione depellere? Sed Acacius, inquiunt, principibus obviare non potuit. Cur Basilisco, quia voluit, obviavit? Cur ipsi Zenoni, ne palam Petro Antiocheno, quamvis latenter hoc fecit, communicare videretur, non commodavit assensum? Ecce resultanti non restitit imperator; ecce vim nolenti non intulit; ecce refugienti contagia manifesta concessit; postremo cur tanto tempore cum ista gerere tur vel gerenda cognosceret, non ad sedem apostolicam, a qua sibi curam illarum regionum noverat delegatam deferre curavit? Sed prius laudator factus est ipse gestorum, quam vel praemoneret talia esse tentanda, vel ne tentarentur obsisteret: sicut sub Basilisco jam fecerat. Cur illis caeteris communicare consensit, qui depulsis catholicis sacerdotibus, indubitanter haeretici singulis urbibus fuerant substituti? Postremo si ille defuit suis partibus, et quae sacerdoti catholico competerent agere non curavit; ideo sedes apostolica quod ad eam pertinebat vel potuit vel debuit praeterire? Quolibet modo haereticorum complicem refutavit, et consortem communionis externae a sua communione dimovit, nec opus fuit nova synodo, cum veteris constituti sufficienter hoc forma praescriberet; nec opus fuit ut haec facienda Orientis episcopis intimaret, quos et expulsione catholicorum, quae agebantur in causa fidei non ignorasse manifestum sit, et communicando haereticis subrogatis, facto tali consensisse. Non dubium est etiam externae communionis effectus, atque ideo cum eis jam nec potuisse, nec debuisse sedis apostolicae scita tractari. Ecce agnoverunt in eorum professione qui constantissime perdurarunt, quid fidei communionique catholicae deberetur.
Ecce agnoverunt quemadmodum a talibus recedendo, imo talibus contraria moliendo, a fide et communione catholica deviarit Acacius, seque pariter cum eodem errori subdiderit. Ecce agnoverunt quam justis ex causis pro fide et communione catholica atque apostolica, cui et illi qui in ea perstiterant congruebant, et illi qui perstantibus obviabant, ab eadem docebantur alieni, sedis apostolicae auctoritate sit remotus Acacius, ejusque pariter quicunque complices exstiterunt; atque ab illa merito communione cum his discretus, a qua se ipse primum cum suis consortibus, a pontificibus catholicis discrepando, cognoscitur separasse, jureque sententiam ille damnationis excepit, caeteris consortibus promulgandam, qui solus pro omnibus suis consortibus in communionem se recidisse perfidiae ad apostolicam sedem missis litteris est professus. Cui si communicaverant Orientales episcopi, antequam huc referret, pari utique sine dubio reatu probantur involvi, jureque per eum sententiam transgressionis susceperunt, tanquam facti cum eodem communionis externae. Qui utique non consuli, tanquam nostrae communionis homines, jam deberent; sed tanquam in contrario positi consortio refutari. Si vero non communicaverant antequam Acacius huc referret, et communicantem notare debuerant, et ipsi potius de eodem huc referre, atque apostolicae sedis vigore perculsum merito comprobare, cumque ea sede apostolica tantisque illis catholicis pontificibus magis tenere concordiam. Sed quia ab illorum societate desciverant, et eorum successoribus communicare delegerant, ideo cum sede apostolica minime congruebant, quia in sortem reciderant praevaricatoris Acacii, et illius se sine dubio pervidebant sententia consequenter astringi. Ob hoc eum videri nolebant esse damnatum, quia se cognoscebant in eadem praevaricatione damnatos, in qua hodieque manere persistunt. Sed sicut hi simili conditione constricti, complicem suum non possunt judicare non jure damnatum; neque rei reum possunt competenter absolvere; sic illo praevaricatore juste damnato, isti quoque pari jacent damnatione prostrati: neque nisi resipiscentes inde poterunt prorsus absolvi; quia sicut per unum scribentem eorum omnium vulgata transgressio est, qui in eamdem perfidiae reciderant actionem; sic in uno eodemque qui pro omnibus scripserat, vel scribendo omnium prodiderat voluntates, trangressio est punita cunctorum.
Quae ad instructionem vestrae dilectionis satis abundeque sufficere judicamus, quamvis eadem latius, si Dominus concesserit facultatem, studeamus exponere: quatenus et fidelium quisque cognoscat nihil apostolicam sedem, quod absit, praepropere censuisse. Quae tamen sententia in Acacium destinata, etsi nomine tantummodo praesulis apostolici, cujus erat utique potestatis, legitime probatur esse deprompta, praesertim cum secretim dirigenda videretur, ne custodiis ubique praetentis dispositio salutaris quibuslibet difficultatibus impedita necessarium habere non posset effectum: tamen quia orthodoxis ubique dejectis, et haereticis tantummodo eorumque consortibus jam relictis in Oriente, catholici pontifices, aut residui omnino non essent, aut nullam gererent libertatem, plurimorum in Italia catholicorum congregatio sacerdotum rationabiliter cognovit sententiam in Acacium fuisse prolatam. Quae congregatio facta pontificum, non contra Chalcedonensem, non tanquam nova synodus contra veterem primamque convenit, sed potius secundum tenorem veteris constituti, particeps apostolicae exsecutionis effecta est; ut satis appareat Ecclesiam catholicam sedemque apostolicam, quia alibi jam omnino non posset, ubi potuit, et cum quibus potuit nihil penitus omisisse quod ad fraternum pertineret pro intemerata fide, et sincera communione tractatum.
EPISTOLA XIV, SIVE TRACTATUS GELASII PAPAE, In quo etiam ponit exempla epistolarum Simplicii papae atque Felicis, quod Timothei Aeluri, vel Petri Alexandrini impietatem olim cognoverint, vel visi fuerint judicasse. Postea propriis prosequitur dictis, instruens quid adversus Graecos debeat responderi.
Ex epistola Simplicii papae ad Acacium. (Epist. 17.)
Illud, inquit, me non mediocriter facit attonitum, quod iisdem litteris suis Petrum, qui haereticorum dudum socius exstitisse probetur et princeps, quod conscientiam dilectionis tuae meminimus non latere, instructionesque ipsas, quibus fuerit confutatus, nosse confidimus, quemque etiam dubium non sit adhuc extra communionem durare catholicam, saepeque nos de eodem ex illa urbe pellendo scripsisse sit certum, ad praefatae Ecclesiae regimen existimet provehendum; eumque promittat rectae fidei definitionibus convenire, a cujus utique, sicut superius dixi, consortio tam degit extraneus, quam ab ejus communione discretus est. Ad quam si nunc redire contendit, nisi per satisfactionem Christianis regulis competentem non potest introire: ac perinde non ad fastigium sacerdotalis dignitatis accedere, sed medelae, quae post poenitudinem praebenda est, consequenter aptari: animae suae cupiens reconciliatus auxilium, non gradum summi honoris affectans, qui diu convincitur fuisse perversus: ne per speciem remeantis non remedium sincerae salvationis inquirat, sed facultatem propagandae pravitatis inveniat. Quo facto non hunc magis ab errore detrahimus, quam perniciem fidelibus irrogamus; eoque modo Chalcedonensis synodi statuta violantes, aditum saeva copulatione grassandi in Ecclesiam lupis rapacibus aperimus. Denique ab eisdem ipsis cum quibus olim a catholica participatione divisus est, pontifex dicitur postulari: ut satis evidenter appareat non eos rectam fidem velle, sed in praesule proprio nefandi dogmatis quaerere potestatem; neque inter ipsos et veraciter sentientes, pax inde possit fida generari, unde haereticarum mentium crescit funesta damnatio, et catholicorum miseranda captivitas.
Ex epistola Felicis papae ad Zenonem imp. (Epist. 2.)
Ubi esse, inquit, jam consequens procul dubio pervidetis, Alexandrinae Ecclesiae pervasorem, funesta diu impunitate grassantem, vestris praeceptionibus, quibus merito dudum probatur ejectus, esse nihilominus addicendum. An non ipse est, qui per 30 annos catholicae desertor Ecclesiae, inimicorumque ejus sectator et doctor, et ad fundendum sanguinem semper velox fuit et promptus? Nunquid adhuc et istam dissimulationem quadam sumus ex conhibentia recepturi? In quo revera non est opus discussione subtili, quia ejus aperta sunt crimina.
Multa similia in diversis epistolis eorum diligens lector, si requirat, inveniet. Praetermitto jam scripta et admonitiones papae Simplicii, quae plerique vilia aestimant, et judicant contemnenda. Illud consideremus attentius, quod de eodem Petro, tunc cum adhuc sanum forte saperet, judicarit Acacius, qualemque de eo sententiam ad apostolicam sedem dixerit.
Domino sancto, et beatissimo Patri, archiepiscopo Simplicio Acacius.
Sollicitudinem omnium Ecclesiarum secundum Apostolum (I Cor. XI) circumferentes, nos indesinenter hortamini, quamvis sponte vigilantes ac praecurrentes. Sed vos divinum zelum solito demonstratis, statum Alexandrinae Ecclesiae certius requirentes, ut pro paternis canonibus suscipiatis laborem, piissimo stillantes sudore pro his, sicut semper est approbatum. Sed Christus Deus noster, qui diligentibus se in bonum cooperatur (Rom. VIII), nostris cogitationibus insidens, et unam nobis in his mentem, atque eamdem pro gloria sua esse cognoscens, omnem victoriam esse perfecit, consortes nos cum tranquillissimo principe faciens, et Timotheum quidem [al. add. Ae lurum] decessorem spirantem procellas, et ecclesiasticam tranquillitatem, sicut apparuit conturbantem vitae subduxit humanae, dicens ei: Tace et obmulesce (Matth. VIII; Marc. IV). Petrum quoque (Mongum), qui ab Alexandria more similiter procellae surrexerat, dissipavit, atque in aeternam fugam Spiritu sancto flante convertit, unum et ipsum de his qui olim fuerant et ante damnati. Sicut enim in nostris archivis inventum est, et de vestris scriniis, si dignamini requirere, poteritis agnoscere, quae in tempore de eodem subsecuta, ab Alexandrino episcopo Romam ad alterutrum sint relata. Qui Petrus filius noctis existens; et operum diei lucentium alienus apparens, omnino tenebras ad latrocinium peragendum congruas eorum cooperator inveniens, media nocte, adhuc jacente cadavere illius, qui paternos canones subverterat, insepulto, subrepsit in sedem, sicut ipse arbitratus est, uno et solo praesente, et eo qui consors illius insistebat insaniae: ita ut propter hoc majoribus suppliciis subderetur; nec quod sperabat effectum est. Sed ille quidem de se ex parte vel minima judicans nusquam penitus omnino comparuit. Timotheus (Salophaciolus sive Albus) autem paternorum canonum custos, qui Davidicae mansuetudinis exemplo subditur, et usque in finem patiens, atque potestati propriae restitutus a Christo, propriae sedis honore laetatur: et spiritualium filiorum voces accipiens, gratiam curationis exspectat, multiplicato in se honore a Christo principe sacerdotum.
Ecce testimonium Acacii validissimum, quid de Timotheo, quid de Petro senserit. Vere enim, sicut scriptum est in Evangelio de Caipha illo pontifice, evenit Acacio. Dicitur enim de illo, quia cum esset princeps sacerdotum anni illius, de Domini dixerit passione: Expedit ut unus homo moriatur pro populo, ut non tota gens pereat (Joan. XI). Et subjungit evangelista beatus Joannes, hoc, inquiens, a semetipso non dixit, sed cum esset princeps sacerdotum anni illius prophetavit. Ita et hic, cum in summi esset sacerdotii dignitate locatus, utrum nolens an invitus, dubitare quippe nos ejus varietas et inconstantia fecit, verissimam de inimicis Dei tulit sententiam; quam si servare voluisset, procellam quam ab Ecclesia veraciter depulerat, rursus in Ecclesiam ipse non revocasset; et de quo dixerat, tace et obmutesce (Matth. VIII; Marc. IV), rursus Petri personam loqui in Ecclesia minime permisisset. Quam similiter procellam a sancto Spiritu dissipatam esse praedixerat, quemque filium noctis asseveraverat, et quem ab opere luminis alienum, amantemque tenebras latronum operibus congruas esse narrabat: qui falsum sacerdotii nomen, ab eo qui paternos, ut ipse ait, canones subverterat, artibus dolosis sibi ipse imposuerat. Hic Petrus, de quo beatae memoriae Timotheus catholicus, ut ipse dixit, paternorum custos canonum, Alexandrinae quondam Ecclesiae pontifex, ad sedem apostolicam multa retulit deteriora quam superius continentur, asserens specialiter et affirmans inimicum fidei, inimicum Chalcedonensis synodi per omnes exstitisse infelicitatis conatus. Quid igitur nobis faciendum est? Non credimus tot et tantis tantarum sedium sacerdotibus, qui omnes uno ore, uno consensu, publicam et feralem humanae salutis bestiam Petrum esse dixerunt, in cujus se communione, perniciosa conjunctione, suadentes daemonico spiritu, infeliciter sociaverat Acacius, male rursus aedificans quod bene destruxerat? Nec opus plura hinc dicere, cum timentibus Deum et formidantibus diem judicii, et Ecclesiae unitatem diligentibus satis aperteque causa sit clara. Haec enim sola ratio est quae unitatem dividit et concordiam dissipat: quia quandiu praevaricatorum nomina de Ecclesia non auferuntur, pacis vinculum nullatenus redintegrare permittunt. Si enim licet sectatorum vel communicatorum Eutychetis, ut fuit ejus sectator Petrus, et communicator Acacius, in Ecclesia nomina recenseri, cur de sectatoribus et communicatoribus Arii vel caeterorum haereticorum, simili sorte non liceat? An minoris impietatis et perfidiae Eutyches fuisse putatur quam Arius? Nemo hoc quidem sani capitis audebit dicere. Si ergo par est impietas, par sit et utrorumque detestatio: ne si semel talis fuerit intromissa licentia, omnibus exinde omnia liceant, fiatque, quod absit, tam passiva rerum confusio atque commixtio, ut nulla inter mundum et immundum sit secundum prophetam (Ezech. XXII, 26) certa discretio. Non est quidem nostrae humilitatis de totius orbis dissensione ferre sententiam; est tamen nostrum de propria salute esse sollicitos, quoniam unusquisque pro se rationem redditurus est ante illud tribunal judicis et regis aeterni (II Cor. V), in quo etiam de verbo otioso, minimoque quadrante, sumus nostrorum rationem actuum praestituri (Matth. V et XII). Unde et optamus, qualiacunque et quantacunque super nos importaverit inimicus, tolerare discrimina in saeculo praesenti, tantum ne causas incurramus mortis aeternae. Sed dicitur de Petro, quanquam sine approbatione dicatur, praesertim de homine perspicacissimo [pervicacissimo legendum videtur ], qui per 30 annos famosus expugnator fuerat veritatis, quod poenitentia acta susceptus sit in Ecclesia. Nunquam igitur per 30 annos agere potuit poenitentiam, nisi tunc cum episcopatus amore et ambitionis ardore fervebat? O rem monstro simillimam! ante illum potuisse locum suum sacerdotii obtinere, quam posset vel brevi pro tam immani crimine poenitens videri. Sed solvit illum, inquit, auctoritate sua prius Acacius, et sic suscepit. Utinam seipsum miserrimus omnium, secumque quamplurimos, non aeternae mortis compedibus alligaret! Qui cum superbissimo praeflatus spiritu thronum humilitatis altius efferre conatur quam decuit, et praesumptionibus suis aditum undecunque conquirit, simulque per fas et nefas calcat et transit inviolabilia statuta sanctorum, cum ipso quem imitatus est auctore superbiae, in profundissimam ruinam dejectus, id dereliquit Ecclesiae, unde lugerent pacifici, fidelesque et humiles flerent. Si enim ille modum temperata potestate servasset, nec Petrum haereticum, nullo regulari ordine absolutum, pro ejus audaci temeritate, in sua societate hodie Ecclesia suspiraret assumptum; nec caritatis, quae omnium virtutum est perfectio, et sine qua secundum Apostolum inania sunt universa quae facimus (I Cor. V), tanta filii pacis dispendia paterentur, nec mordendo invicem, consumerentur invicem. Sed quolibet modo dicatur Petrus esse susceptus, apparet tamen eum fuisse haereticum, qui poenituisse pro perversitate defenditur; et quod pravus et infidelis fuerit, et de Ecclesia ecclesiastico jure projectus, ambigi dubitarique non potest. Sed concedamus paulisper poenituisse eum, quod nullatenus verum est; videndum ergo est quomodo, id est utrum qui ordine competenti, regulari severitate excisus et exstirpatus est, poenitens recte et consequenter receptus sit. Sed nunquam docebitur, nunquam monstrabitur, nunquam omnino probabitur ejus purgationem fuisse legitimam, quae non est competentibus regulis celebrata. Secundae enim sedis antistitem nec expellere quisquam, nec revocare, sine primae sedis assensu, vel potuit, vel debuit. Nisi forte confuso jam ordine rerum atque turbato, nec prima, nec secunda, nec tertia sedes debeat observari, vel suscipi secundum antiqua statuta majorum, et sublato capite, ut videmus, omnia membra vario inter se compugnent certamine, fiatque illud quod de populo scriptum est Israel: In illo tempore, non erat dux in Israel: unusquisque quod placitum erat in oculis suis faciebat (Judic. XXI). Qua enim ratione vel consequentia aliis sedibus defendendum [ al. deferendum] est, si primae beatissimi Petri sedi antiqua et vetusta reverentia non defertur, per quam omnium sacerdotum dignitas semper est roborata atque firmata, trecentorumque decem et octo Patrum invicto et singulari judicio vetustissimus judicatus [ al. vindicatus] est honor? Ut pote qui Domini recordabantur sententiam: Tu es Petrus, et super hanc petram fundabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum, et quaecunque ligaveris vel solveris in terra, erunt ligata vel soluta in coelo (Matth. XVI). Et rursus ad eumdem: Ecce ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando convertere, et confirma fratres tuos (Luc. XXII), et illud: Si amas me, pasce oves meas (Joan. XXI). Quare igitur ad Petrum tam frequens Domini sermo dirigitur? nunquidnam reliqui sancti et beati apostoli non erant simili virtute succincti? Quis hoc audeat affirmare? Sed ut capite constituto, schismatis tolleretur occasio (S. Hieron. cap. 14, lib. I adv. Jovinianum), et una monstraretur compago corporis Christi, quae ad unum caput gloriosissima dilectionis societate concurreret; et una esset Ecclesia, cui fideliter crederetur, unaque domus unius Domini et unius redemptoris, in qua de uno pane et de uno calice nutriremur (I Cor. X). Qua ratione, sicut dixi, majores nostri, reverendi illi Ecclesiarum magistri, clarissimaque illa populi Christiani lumina, quos merita virtutum suarum usque ad confessionis gloriosissimas palmas, et martyrii fulgentes extulere coronas, ad illam sedem quam princeps apostolorum sederat Petrus, sui sacerdotii sumpta principia repleti Christi caritate mittebant, suae inde soliditatis gravissima firmitatis roboramenta poscentes. Ut per hanc speciem omnibus appareat vere unam esse per omnia, et indissolubilem Christi Ecclesiam, quae concordiae vinculo mirabilique caritatis textura composita, sola et indivisa per totum ostenderetur esse tunica Christi, quam nec milites ipsi qui Dominum crucifixerunt, dividere ausi fuissent (Joan. XIX). Quae nunc si propter perfidiam Petri, Acacii tyrannicam superbiam, impiamque praesumptionem ejus, violatur atque conscinditur, videte et sapienter expendite, in quam grave periculum nostra deducitur conscientia, dum tanta majorum solvitur observantia. Quis enim non agat quodcunque libuerit, si semel in consuetudinem corruptus ordo pervenerit? Si autem hoc sacrilegum est etiam cogitare, cur non cum diligentissima observatione teneatur haec forma majorum, cum sit in hoc observationis tenore ineffabilis indubitataeque unitatis evidens et grande mysterium? An duae sunt Ecclesiae et duo pastores? Absit. Unus est enim qui fecit utraque unum (Ephes. II), tollens de medio inimicitiarum parietem in corpore suo. Cur ergo per Petri et Acacii nomina rursus inimica sepis intexitur, quam semel Christi crux, mors et sanguis destruxit, solvit et evertit? Non ergo dividat eos interpositum Petri et Acacii nomen, quos tanti mediatoris pretiosus sanguis univit. Postremo aequum est ut qui alios libenter et competenter vultis habere subjectos, cedatis et ipsi antiquo more majoribus, ut confidenter imperare possitis minoribus vestris. Duodecim certe fuere apostoli, paribus meritis, parique dignitate suffulti. Cumque omnes aequaliter spirituali luce fulgerent, unum tamen principem esse ex illis voluit Christus, eumque dispensatione mirabili in dominam gentium Romam direxit, ut in praecipua urbe vel prima primum et praecipuum dirigeret Petrum. Ibique sicut doctrinae virtute sublimis emicuit, ita sanguinis gloriosa effusione decoratus, aeterno hospitio conquiescit, praestans sedi, quam ipse benedixit, ut a portis inferi nunquam pro Domini promissione vincatur (Matth. XVI), omniumque sit fluctuantium tutissimus portus. In quo qui requieverit, beata et aeterna statione gaudebit: qui vero contempserit, ipse videbit qualia genera excusationum in die obtendat judicii. Me enim credo, spero, confido in Christo, quod ab ejus caritate nec tribulatio, nec angustia, nec gladius, nec persecutio, nec vita, nec mors unquam poterit separare (Rom. VIII). Incumbat persecutio, saeviant leges, militi Christi gloriosius est mori quam vinci: fraudari praesentium commodis melius quam carere futuris.
EPISTOLA XV. GELASII PAPAE AD EPISCOPOS ORIENTALES. Quod in Acacii aliorumque damnatione synodo nova opus non fuerit, et quod Petrum Alexandrinum absolvere Acacius sine sedis apostolicae auctoritate non potuerit. Tum de episcopis catholicis sede sua sine discussione dejectis.
Dilectissimis fratribus universis episcopis Orientalibus Gelasius.
Quid ergo isti prudentes viri, et argutis mentibus totius religionis interna rimantes, in Orientis partibus constituti, si cognoverunt hujusmodi personam in Antiochena Ecclesia constitutam, cur communicando talibus praebuere consensum? Cur non illico reclamarunt, cur non se a tali contagio removerunt, cum tam [ al. jam] evidenter adverterent ideo Calendionem depulsum (anno 483) ut haereticis panderetur introitus? Quare hic nihil de re nihil de fide Christiana, nihil de personarum examinatione tractarunt? Si vero illi eorum se communioni voluntarie subdiderunt, ab apostolica sede certe separati sunt, cum talibus et apud tales, etiamsi esset necesse fieri, nulla posset omnino synodus provenire. Quod si ignorasse se dixerint qualis Antiochiae post Calendionem successisset antistes, quid mirum, si qui in Oriente positi, quae in regione sua contigerint scire nequiverunt, ea quae apud apostolicam sedem gesta fuerant ignorarent? Cur tamen, posteaquam ad eorum notitiam pervenit qualis esset sacerdos apud Antiochiam constitutus, non ejus consortia continuo respuerunt? Quid excusationem de ignorantiae colore praetendunt, cum hodieque et manifestata contagia perfidorum, et a nobis saepius exprobrata sectentur? Quo satis apparet, quia ne tunc quidem etiamsi cognoscerent refutarent, quando nunc etiam publicata non renuunt. Prorsus in quamlibet se partem causationemque [ al. excusationemque] convertant, manifestae veritatis ita laqueis suffocantur, ut suis ipsi verbis possint actibusque concludi, nec nisi solam perniciem obstinatae perfidiae residuam ventilare. Haec autem, quae de Calendione venerabili dicta sunt, et in Joannis Alexandrini conveniunt certa ratione personam. Imo, si causa eadem latius inquiratur, tantae illic tragoediae, tanti reperiuntur errores, ut si ipsi sint judices qui eadem perpetrarunt, cum evidenter fuerint confutati, a sui damnatione non temperent. Palam enim illic aperteque monstratur, nihil aliud quam quaesitam causam, quemadmodum, catholico qualicunque depulso pontifice, haeretico Petro reseraretur accessus. Tunc istud nemo discutiebat, synodum nemo poscebat, passim omnia licito fieri a quibuscunque videbantur: nullum discrimen rerum, nulla examinatio postulabatur Ecclesiae; sed prout de unoquoque venisset in mentem, de suis urbibus catholicus pellebatur episcopus, non solum metropolitanus, sed etiam tertiae et secundae sedis antistes. In his nulla rerum vestigatio quaerebatur, nulla facienda concilia jactabantur. Subrogantur haeretici, nemo resultabat: sed velut muta pecora in captionem ducta, subditis voluntatibus perfidiam sectabantur. Non mirum quidem, si nunc eos defendere moliantur, quorum indiscussam caecis [ al. schismaticis] mentibus secuti sunt utilitatem. Sed miramur cur eos non pudeat in istorum damnatione de synodo non facta causari, cum sciant tot tantosque pontifices nulla synodo fuisse depulsos. Si in istorum rejectione de non inito concilio conqueruntur, cognoscant se cur non et hoc in aliorum rejectione quaesiverint, accusari. Si vero in caeterorum rejectione concilia necessaria non fuerunt, nec in istis necessaria fuisse cognoscant. An in catholicorum dejectione non fuit opus, et fuit magnopere congreganda in praevaricatoris damnatione confessi? Quid igitur restat, nisi ut dicant haereticos non fuisse? Non ergo de synodo conquerantur, qui se palam communionis externae [ al. haereticae] perhibent sectatores. Cur enim eis synodus necessaria fuisse videatur, qui se contra Chalcedonensem synodum venire cognoscunt, qua Eutychianus error cum auctoribus generali Ecclesiae voce damnatus est? Nec dubium quod sicut in unaquaque haeresi, quod incessabiliter repetendum est, quia firmum esse nullus ambigit Christianus, omnes complices, sectatores, communicatores damnatae semel pravitatis pari sorte censentur. Ideoque fit consequens, ut sicut Timotheus atque Petrus talium sectatores, secundum illius tenorem synodi, nulla recenti facta pontificum congregatione damnati sunt: sic et qui Petro communicavit Acacius, ut criminis particeps, ita consors sit factus et poenae. Quid igitur ambagibus et nebulis ista praetexunt, ut impudentiam suam, mentemque vesanam inanibus potius fabulis velare lethaliter, quam prodendo medicinaliter sanare contendant? Nihil enim nobis commune cum hominibus communionis externae. Ideo vocatur ad judicium certe quaecunque persona, ut aut fateatur objecta, aut convincatur objectis. Post confessionem porro litterarum tenore depromptam cur ad judicium vocaretur Acacius, qui se confessus est Petro, quem petita sedis apostolicae praeceptione damnarat, communione sociasse: nec ei credi jam externae communionis effecto, vel pro sua, vel pro illorum, vel pro Petri defensione jam posset, cui se prius miscuerat nefando consortio, feceratque se cum ejus causa sine dubitatione communem? Cui examinatione praemissa, et legitima si ita esset purgatione suscepto, regulariter misceretur. Sed cum eodem nondum legitime discusso atque purgato communione sociatus, quam adhuc reo se miscuit, tam pro eodem non habuit loquendi fiduciam. Nam cum Acacius nullo privilegio fulciretur, ut de secunda (Alexandrina) sede posset ferre judicium, non potuit jure quemquam damnare. Simili modo, nisi primae (Romanae) sedis auctoritate percepta, nec examinandi Petri jus habuit, nec recipiendi penitus potestatem. Quo regulariter constituto, nec apud nos Petro ullatenus absoluto, quem damnasse nos novimus, examinasse vel absolvisse, nescimus; restat ut illud demonstremus, eumdem Petrum, quem se purgatum communione recepisse praetendit Acacius, nunquam ab haereticae communionis contagio cessasse: ac non solum ipso tempore quo ei communicavit Acacius, sed etiam post communionem praevaricatoris Acacii, semper Alexandrinum Petrum in haereticorum collegio perdurasse. Atque ita et per hunc Acacium perfidae communionis suscepisse contagium, et per eamdem illis haereticis, quibus Petrus communicabat, eadem peste conjunctum. Qui praesumpsit non servato ordine Petrum suscipere, nec examinatum eum, nec cognoscitur recepisse purgatum: et ideo praeter sedis apostolicae notitiam, non legitimam sibi ejus receptionem usurpare voluisse, ut examinationem ejus et purgationem posset pro sua voluntate mentiri [ al. metiri], atque eum nec examinatum, nec reciperet omnino purgatum. Quem si revera vellet examinatum purgatumque recipere, ordinem in ejus examinatione et receptione potius custodisset, ne videretur magis, quam veraciter posset jure purgare. Sicut ergo ante non prius damnavit quam et referret et posceret ab apostolica potestate damnandum: sic et in recipiendo modum servare debuisset, ut priusquam se ei communione misceret, per sedem apostolicam posceret examinari cum, et legitima ratione purgari: cum nec examinandi aut recipiendi eum haberet ipse pontificium, et non nisi per illius sedis auctoritatem consensumque hoc posset implere, sine cujus auctoritate eum non potuerat ipse damnare et cujus principali diligentia, et discuti potuit et purgari, et ad communionem convenienter admitti. Cum enim constet semper aut sedis apostolicae auctoritate hujusmodi personas, aut discussas vel esse purgatas, aut sic ab aliis quibus competebat episcopis absolutas, ut tamen absolutio earum ex sedis apostolicae consensione penderet: ubi utrumque defuit, nec discussionem legitimam, nec purgationem firmam, ac per hoc receptionem fuisse constat indebitam. Si tu absque mea communione Petrum judicasti esse catholicum, meque despecto tuo eum jure recepisti, quid causeris, si illum ego a communione mea, quam tu voluisti contemptam, tanquam absque tua notitia vel consultatione repulerim? Vis acquiescere? meus es. Non vis acquiescere? non meus es. Qui enim mecum non est, contra me est; et qui mecum non colligit, spargit (Matth. XII). Quaero abs te, Petrum haereticum fuisse putas, an catholicum, an ab haeresi postea esse correctum? Si haereticum, nullatenus eidem communicare debuisti, et eidem communicando, haeretici te manifestum est factum fuisse participem, et ejus consequenter ex synodi tenore veniente damnatione constringi. Si catholicum, palam totius dogmatis es defensor, quod catholicum esse pronuntias. Ac nihilominus illius errore censeri, si haereticum fuisse definias, sed postea correxisse praetendas, eique te purgato communicasse pronunties. Interim in cujus persona me negligendum esse credidisti, causari non potes quod in hac eadem te ejus persona neglexerim. Deinde cum sine me jus non habueris vel absolvendi vel recipiendi hujusmodi rite personam, nec purgatum legaliter, nec regulariter constat esse. Quam regulariter non acceptam, tam legaliter non constat esse purgatam; et ideo non jure purgatam, quia legaliter non receptam. Mea enim in illum manente sententia, te sine me pontificium, ut meam sententiam resolveres, non habente, qua potestate vel discussus est vel qua auctoritate receptus asseritur? Ecce interim in his causa vestra nutat et labitur; et si haec sola fuit, prorsus tota subruitur. Sed est adhuc aliud, quod ad cumulum vestrae convictionis accedat. Quid enim si doceatur; non solum priusquam in ejus communionem veniretis, neque tantummodo cum ad ejus communionem venistis, sed etiam postea in haereticorum nihilominus eum communione durasse: nonne aut per illum apud vos communio perveniebat haeretica, aut in haereticam communionem vos ejus commercio transibatis? Docete igitur Petrum Alexandrinum ab Antiocheni Petri unquam communione desiisse, et non usque ad diem cum Antiochenus Petrus in hac luce versatus est, individuum utrisque fuisse consortium. An dicturi estis et Antiochenum Petrum fuisse correctum, cui usque in finem se non communicasse gloriabatur Acacius? Sed quod profuit, quod illi per seipsum communicare non voluit, cum eidem per Alexandrinum Petrum sine ulla se communicare putaret invidia? Quid facimus de tot tantisque civitatibus, ex quibus catholici pontifices sunt repulsi? Si catholici subrogati sunt, cur catholici sunt rejecti? Sed evidenter apparet, quia cum catholici sunt rejecti, non catholici sunt subrogati. Restat ut catholicis haeretici quicunque successerint. Cur eis temere communicastis? cur non, ut ista nova facies rerum, et tanta tragoedia de pontificum successione viventium a synodo discuteretur egistis? An de uno dolet Acacio, quod speciali synodo non fuerit confutatus, cum proprium crimen suis litteris ipse detexerit, nec audiri debuerit jam sponte confessus; et de tantis pontificibus catholicis non dolet sine ulla discussione seclusis? Qui utique, si catholicos nossent eos quorum communionem vitaverant, his potius communicare maluissent, quam non communicantes eis dura persecutione depelli. Ecce tanti catholici sacerdotes hoc ipso se indicant, quid apostolica sedes censuerit cognovisse, constanterque probasse retinendum, quod communionem catholicam reservantes, et eos qui apostolicae sedi communicarent, elegere consortes; et illos quibus sedes apostolica decreverat minime communicare, usque ad persecutionis incursus renuere consortes. Certe quae sedes apostolica decreverat, Orientalibus episcopis non innotuisse jactatur. Unde ergo tot tantique pontifices unum idemque cum sede apostolica sentientes, eamque probantes apta religioni sacrosanctae veraque sanxisse, quae non solum sequenda sibi judicaverunt, sed etiam usque ad persecutionem viriliter exerenda [ al. exsecranda]? Ecce habuistis qui apostolicae constitutionis, et notitiam vobis ingererent, et retinendi constantiam ministrarent, si apostolica sedes misisset, vix duos aut tres dirigere potuerat. Ecce tot pontifices, apostolicae sedis scita sectantes, ingerunt vobis notitiam, et praebent servandae veritatis exempla. Qui contra tantos clausistis oculos ibidem constitutos, quomodo duos vel tres audire possetis? Hoc ipso sine dubio cognovistis illos apostolicae sedi placere, quod vos displicere videbatis. Aut illos ergo sectamini, per quos intelligebatis sedis apostolicae voluntatem: aut nihil est quod de ignorantia velitis obtendere, cum indiciis tantis et talibus abutentes, sedis apostolicae constituta, tantis testimoniis praedicantibus, respuere potius quam recipere maluistis. Nunquid omnes isti quos memoravimus episcopi imperatori mentiti sunt? nunquid omnes imperatoris nomen ex diptychis abstulerunt? Cum igitur pellerentur, et vivis pontificibus catholicis successores haeretici crearentur, et non de inferioribus quibusque civitatibus, sed etiam metropolitani pontifices in catholica jugiter communione durantes, cur compassi non estis tantis fratribus vestris? cur non adistis imperatorem? cur non Ecclesiae causam et sacerdotii miserabilem decolorationem continuatis vocibus deflevistis? allegantes nunquam de pontificibus nisi Ecclesiam judicasse: non esse humanarum legum de talibus ferre sententiam absque Ecclesiae principaliter constitutis pontificibus; obsequi solere principes Christianos decretis Ecclesiae, non suam praeponere potestatem, episcopis caput subdere principem solitum, non de eorum capitibus judicare. Quibus Ecclesiae conciliis, qua synodo pellerentur; quid denique commisissent, ut sine ulla discussione rerum, tot Ecclesiarum praesules pro humano libitu et saecularis potestatis arbitrio pellerentur. Inauditos, indiscussos, convictos non debere percelli. Maxime cum novae causae et nova rerum facies appareret, ut rectores isti plebium repentinis incursionibus, pro mundanae potentiae voluntate, sacris dignitatibus privarentur. Ex nulla veteri causa, ex nullo collegio reatus, nec participio cujuslibet erroris jam ante damnati, teneri eos convicique consortes, ut tanquam ex praeterita definitione judicarentur obstricti. Et ideo, quia nullis ante praecedentibus causis retenti essent, cur ejicerentur, incursus qui illi essent, debere monstrari, et ecclesiasticis legibus, ut semper, oportere constare. Saltem vel pro vestro loco illorum duceretis miseriis consulendum, formidantes in vobis quod in aliis cerneretis praeter ullum morem violenter admitti. Si crimine respersi erant aliquo, ecclesiastica debuit examinatione cognosci. Taceam et ad sedem apostolicam ex more deferri, ne nostra privilegia curare videamur. Satis sit ostendere quid secundum regulas et Patrum canones facere deberetis. Praecipue cum etiam ipsae leges publicae ecclesiasticis regulis obsequentes, tales personas non nisi ab episcopis sanxerint judicari. Si vero de qualibet haeresi fuerant impetiti, tanto magis eos decuit ista cognoscere, qui et secundum religionis tenorem possent ista discutere, et haberent pristinum, ex quo est Christiana religio, pontificium judicandi. Aut catholici enim erant, aut haeretici, de quibus passim illa ludibria gerebantur, et latrocinia detestanda saeviebant. Si haeretici, prodi, discuti, et legitime convinci modis omnibus debuerant, vel suis confessionibus vel aliorum vocibus confutari. Taceo quia ad nos paterna fuerat consuetudine referendum, tantumque commoneo quid fieri ecclesiastico jure convenerat. Si vero catholici probabantur, vos, qui non solum in eorum depulsione cessistis, sed etiam subrogatis communicare delegistis, indubitanter haeretici. Qui depulsis catholicis secedentibus, non ignorastis causam fidei communionisque catholicae per tantos antistites toto orbe patefactam; sed plane scientes volentesque, sine ulla discussione rerum, sine ulla synodali examinatione, sine ulla sedis apostolicae reverentia, assensistis haereticis; libenter habentes, patienterque sinentes, catholicos antistites inaudita prius et miserabili sorte detrudi. Quos si a fide integra communioneque catholica putaretis errare, ad apostolicam sedem, secundum scita majorum, et sicut semper est factum, referre debuistis: sicut de Petro (Mongo) Alexandrino, vel de Antiocheno Petro (Gnapheo), de (Apameno) Joanne et Paulo fecisse monstratur Acacius. Sed quoniam noveratis eos cum apostolica sede sentire, et quid sedes apostolica sua definitione censeret, per illos tantos ac tales episcopos constat Orientales antistites nullatenus ignorasse, et vos catholicae atque apostolicae communioni prodidisse contrarios, et ab eadem defecisse, cum non illis estis passione conjuncti, sed potius persecutoribus eorum societate connexi. Hic vobis synodus nunquam venit in mentem; et certe de personis, ut dictum est, nulla veteri lege constrictis. Hic nullo consilio, non unius urbis vel unius episcopi, sed totius Orientis Ecclesias, subiit animum vestrum facto sacerdotali concilio debere curari. Sed homines, qui in contrariam partem toto proposito, et toto recesseratis [ al. recideratis] affectu, concilia potius necessaria etiam studio declinastis, ne per eadem tale aliquid censeretur, quo vobis, rebus evidenter ostensis et legitime confutatis, in haereticorum non liceret venire consortium. Quid igitur de ignorantia praetenditis, cum per totum Orientem catholicam fidem communionemque sinceram sedi apostolicae congruentem, non solum cognovisse tot pontifices videbatis, sed etiam usque ad extremum constantissime defendisse? Si nos non audieratis quid de fide et communione catholica atque apostolica censeremus, illos aspicere debuistis, et aut sequi, si credebatis esse catholicos, aut apud apostolicam sedem potius accusare, si credebatis errasse. Quid illos juvat vel suo proposito illam tenuisse sententiam, aut cognoscendo quid sedes apostolica definiret? Aut igitur collegas et fratres de proximo in conspectu vestro, vel catholicos sequi debuistis, vel impetere si credebatis errare; nec illis a quibus nullo discrimine vexabantur, praebere consensum, donec veritas ex omnibus patefacta constaret, et regulariter de eis ecclesiastici judicii forma procederet. Sin vero sedis apostolicae regulam subsequendo perspiciebatis illos hanc tenere constantiam, consequenter per illos, et quid nostra definitio contineret, non habuistis incertum; et illorum persecutoribus annuendo, a sedis apostolicae, non ignorantes ejus sententiam, consortio retrocessistis [ al. vos retraxistis]. Et adhuc dicitis ignorasse vos quid sedes apostolica censuisset, cum ab illis sacerdotibus catholica fide et communione pollentibus, non verbis aut litteris, sed personis praesentibus, didiceritis universa, et ab eadem vos proprio judicio separasse videamini. Dicitis etiam synodum in unius hominis persona debuisse tractari, quam in damnandis tantis pontificibus catholicis non quaesistis. Quibus autem vultis, ut de talium causarum relatione credamus? catholicis an haereticis? ab omni haereticorum contagione discretis, an haereticorum communione pollutis? Quis autem non videat illos esse catholicos et ab omni haeretica peste prorsus alienos, qui propriis urbibus detrusi, et in exsilium sunt redacti: et eos qui superstitibus catholicis successores fieri ausi sunt, catholicos omnino non esse, sed aut Eutychianos manifestos, aut eorum sectatoribus communicantes? Haec pestis apud eos hodieque perdurat. Siquidem et cum Petro Alexandrino, et cum Antiocheno Petro, indifferenter ii qui catholici successerant communione permixti sunt, et successoribus utriusque Petri hodieque miscentur. His adde etiam illos qui, licet catholicis non successerint, sed dum catholici pontifices haberentur, talium se communione junxerunt. Haec illa mixtura, haec est illa confusio, qua per Orientem totum inter catholicam haereticamque communionem nulla discretio est: imo qui discerni tentaverit, potius habetur haereticus, persecutione percellitur, exsiliis et afflictione multatur. Restat ergo ut in hac colluvione cunctorum, sicut quisquis ab eadem separatus est, sincerae communionis et ideo catholicus comprobatur: ita quisquis illius detestandi commercii particeps invenietur, quantum a sincera communione, tantum a catholica atque apostolica sit remotus. Nec praetendat quisquam, quod alicui forsitan evidentiori non communicasset vel communicare videatur haeretico. Quid enim juvat, si illi non communicet, et his tamen communione jungitur, qui ab illius non sunt communione diversi? Quod si eorum nulli communicavit, vel non omnino communicat, hic erit ille sincerae, catholicae, apostolicaeque communionis et fidei, alioqui nullo modo poterit indiscretae illius mixtionis insincerum vitare contagium. Hoc modo etiam ille vir bonus Acacius Antiocheno Petro, cui se palam non communicare jactabat, per alios sine ambiguo communicasse detegitur. Neque enim ab omnium, qui Antiocheno Petro communicabant, semet Acacius communione suspendit. Ac per hoc quid profuit, quod videri volebat illi palam non communicare, cui per suos complices subsicivae [ al sub signo] communionis nectebatur? Alexandrino Petro communicavit Acacius. Sed donec advixit Antiochenus Petrus, qui utique post Acacianum cum Petro Alexandrino foedus initum defunctus ostenditur, nunquam Antiocheno Petro Alexandrinus Petrus communicare desiit. Quod catholicorum continet relatio sacerdotum, caeterorumque in catholica durantium, nec conscientiam latere potest totius Orientis. Et ut taceam, quod per ipsum Zenonem imperatorem, qui utique Antiocheno Petro, quem introduxerat, et cujus sacerdotium comprobaverat, sine dubio communione permixtus, communicabat Acacius, plurimos diversarum urbium praesules possumus demonstrare, quibus cum Antiocheno Petro communicantibus nihilominus communicabat Acacius, et per illos Antiocheno communicabat consequenter et Petro. Sed haec apud Graecos facilis et inculpabilis putatur esse permixtio, apud quos nulla est veri falsique discretio; et cum omnibus reprobis volunt esse communes, in nulla monstrantur probitate constare. Hic autem ille est Petrus Antiochenus, quem nec per poenitentiam ad communionem catholicam recipi etiam a sede apostolica poposcit Acacius. Ac per hoc queruntur a nobis Acacium fuisse damnatum; cum hac professione praemissa, et per infectos Antiocheni Petri recepta communione, se doceatur ipse damnasse. Ubi tamen non solum reus tenetur Acacius, sed omnes pontifices Orientales, qui pari modo in haec cecidere contagia, meritoque simili damnatione tenentur obstricti, nec inde possint ullatenus expediri, nisi dum supersunt a talibus abstinendo. Nec nos oportet in talibus causis nisi illis credere, qui aut omnino se sciunt ab hujus perfidiae nexibus divino beneficio servare discretos, aut his qui a perfidorum consortio recesserunt. Nam in perfidorum contagio constitutis, quam fidem pro sincerae communionis testificatione possumus adhibere, qui in sincera communione sunt polluti? Nec eorum testimoniis niti pro veritate poterimus, qui impugnare non verentur [ al. nituntur] falsitatibus veritatem. Restat ut non nisi illis credere debeamus qui ab omni contagione sunt liberi.
EPISTOLARUM GELASII PAPAE DECEM FRAGMENTA. (Ex Collect. canonum card. Deusdedit.) Gelasius Coelestino episcopo. (Lib. I, cap. 141.)
In ecclesia beati martyris Eleutherii, quae in Histoniensium civitatis parochia probatur esse constructa, Julianum diaconum, si nil in eo est quod contra canonum veniat instituta, presbyteri honore decorabis: sciturus eum visitatoris te nomine, non cardinalis creasse pontificis.
Idem Sabino episcopo. (Ibid.)
Quartum defensorem diaconum sibimet consecrari populus Grumentinae civitatis exposcit. Hunc ergo, si nil est quod ejus personae possit opponi, diaconii provectione decorabis: ut noverit tamen dilectio tua hoc se delegantibus nobis exsequi visitatoris officio, non potestate proprii sacerdotis.
Gelasius Quinigesio et Constantino episcopis, inter caetera. (Lib. IV, cap. 56.)
Felix et Petrus Ecclesiae Nolanae clerici contumaciter et contra constitutum rebelles ad comitatum filii mei regis putaverunt esse properandum, dicentes sibi vim fuisse generatam, tacito clericatus officio: et auctoritate promerita contra civilitatem redemptis sibi barbaris suprascriptum episcopum suum gravibus injuriis et dispendiis affecerunt. Proinde necessarium fuit ut ad eumdem dominum filium meum supradictus frater noster Serenus episcopus convolaret, ostensaque fraude secundum beatitudinem temporum suorum vir praecellentissimus filius meus Theodoricus rex ad nostrum contumaces clericos remisit examen.
Gelasius Victori episcopo. (Lib. III, cap. 95.)
Dudum de Sanctae Agathae basilica, quae in Caclano fundo olim noscitur constituta, processionem sub nostra consultatione suspenderas, asserens possessionis dominum omnia quae illi conferebantur accipere, et suis usibus applicare; nec illic posse ministrorum Dei aliquos ad processionem venire, cum nulla illic alimenta susciperent. Sed nuper vir spectabilis Petrus noster nobis rationabiliter intimavit, hoc quod in culpam venerat se taliter ordinasse, ut universa quae in Ecclesia supradicta diversorum fuerint oblatione collata, ad episcopum aut ad eum cui basilicam deputaverit, universa pertineant: ita ut ex hoc compendio sarta tecta ecclesiae procurentur. Et ideo frater saluberrimae dispositionis professione suscepta, processionem supradictae ecclesiae te convenit ordinare.
Gelasius Respecto et Leonino episcopis. (Lib. III, cap. 99.)
Joannes archidiaconus Falerionensis urbis eversionem ecclesiae ab eo qui praesulis nomine censetur effectam grandi nobis supplicatione conquestus est; ita ut se videlicet de loci sui administratione dejecto, iter sibi liberum ad depopulandas facultates aperiret ecclesiae. Nam ministeriis et ornatu pro sua voluntate distracto, praedium etiam paternum, quod in alimoniam clericorum decessor ejus reliquerat, velut proprium suis utilitatibus vindicavit: obviantemque supradictum archidiaconum, caeterosque complures, qui pariter reclamabant, ab ordinibus suis credidit excludendos. Et ideo, fratres carissimi, Divinitatis intuitu Ecclesiae causam summa attentione trutinantes, omni veritate discussa, de compertis cita nostris auribus relatione signate; ut perspecta instructione diligentiae vestrae quid fieri debeat censeamus.
Gelasius Justo et Stephano episcopis. (Lib. III, cap. 97.)
Frater et coepiscopus noster Proficuus Salpinae sacerdos Ecclesiae petitorii nobis insinuatione suggessit, Brumarium spectabilem virum, cum nullis exstantibus causis servum ecclesiae gravissima caede mactasset, tunc etiam ad augendam violentiae suae pervicaciam supradictum antistitem gravissimis contumeliis affecisse. Et ideo, fratres carissimi, si a vobis admonitus ad judicium vestrum inquisitionemque convenerit, veritate discussa unde tantus superbiae spiritus aut violentiae conceptio fluxerit, quidve fuerit quod pontifex tanta laceraretur insolentia, nostris auribus relatione signate. Aut si forte simili praesumptione contempserit, potestatem sibi supradictus pontifex noverit esse concessam, quatenus apud judicem provinciae atrocium injuriarum quaerat propositione undictam.
Gelasius Majorico, Sereno et Joanni episcopis. (Lib. III, cap. 98.)
Qui et humanis legibus incivili temeritate calcatis, et reverentia religionis abjecta, vel ecclesiastica privilegia calcare contendunt, vel ubilibet in pauperum prosilire dispendium, nec hujusmodi saltem commoniti convictique nequitiam sopire consentiunt, atque illata sacris rebus detrimenta sancire, merito divini muneris sunt participatione privandi: ut hujus perceptione ne careant, quod sacrilegis ausibus habuere despectui. Quapropter Dionysii, qui sicut vestrae textus relationis ostendit, non solum Vibonensis Ecclesiae jura turbare, sed etiam repensare, quod nequiter admiserant, respuerant, sacrae communionis arceantur accessu, donec quae honori divino competunt discant devota mente deferre. Contra quos etiam quidquid publicis legibus agi poterit, minime negligatur. Ut qui utrumque tempserunt utrisque cohibiti, tam sibi quam caeteris praebeant quod necessaria disciplina poscit exemplum. Coelestinus vero presbyter fratris et coepiscopi nostri Sereni qui contra pontificale judicium, contraque apostolicae sedis mandata prorumpens supradictis communionem sacram ministrare praesumpsit; cum non potuerit ignorare sententiam proprii sacerdotis, ab officio protinus ecclesiastico pellatur. Ut nullus Ecclesiae ministrorum contra pontificalia instituta venire contendat.
Gelasius Joanni episcopo Pisano. (Lib. III, cap. 99.)
Ecclesiastica ministeria, quae unicuique basilicae fidelium devotio deputavit, ad aliam ecclesiam nullo debent surripiente transferri. Et ideo, si hujus juris portitoris petitio veritate subsistit, calicem quem decessor tuus abstulit, ecclesiae cujus fuit restitue sine intermissione.
Gelasius Natali episcopo. (Ex Anselm. lib. VI, cap. 39.)
Quia per ambitiones illicitas non pudet quosdam ecclesiarum jura turbare, ac privilegia quae metropolitanis vel provincialibus episcopis decrevit antiquitas, temeraria praesumptione pervadere; propter quod etiam communionis apostolicae desiderant tenere dissidium, quo scilicet ab ejus auctoritate divisi velut impune proprias usurpationes exerceant: non respicientes quod aeterno judici rationem tam de catholicae sinceritatis injuria, quam de traditionum praejudicio paternarum non sine perpetuae sint damnationis interitu reddituri. Si in hac obstinatione permanserint, caritatem tuam duximus instruendam, nos pariter ad metropolitanos vestrae provinciae, sive cujusquam contiguae, quae catholicam servant unitatem, magnopere delegasse, ut obeuntes episcopos in eadem regione metropolitanus suus debeat ordinare; eumdemque ipsum metropolitanum, si humana morte transierit, non nisi comprovinciales episcopi juxta formam veterem studeant ordinare; quatenus quae veneranda decrevit antiquitas nullus sibimet contra fas usurpare contendat.
Gelasius clero, ordin. et plebi Brendesii. (Ex Anselm. lib. VI, cap. 46.)
Concesso vobis quem petistis antistite fratre jam et coepiscopo meo Juliano, necessarium fuit eodem ad ecclesiam suam mox remisso ad vos nostra scripta pariter destinare; quibus agnosceretis eidem fuisse praeceptum, ne unquam ordinationes praesumat illicitas. Ne bigamum et qui virginem non est sortitus uxorem, atque illitteratum vel obnoxium, in aliqua parte corporis debilem, notatumque modis omnibus ad sacros ordines permittat accedere. Quod etiam de peregrinis atque incognitis vel expetentibus cavere debebit; quia hujusmodi a venerabilibus prohibentur officiis, ac nihil ex ministeriis atque ornatu postremo de quacunque re quam constat ad ecclesiam pertinere, audeat in alterum qualibet ratione transferre. Reditus et oblationes fidelium in quatuor partes dividat, quarum sibi unam ipse retineat, alteram clericis pro officiorum suorum sedulitate distribuat, fabricis tertiam, quarum rationem divino est redditurus examini. Sacris quoque ordinibus applicandos hac observatione promoveat, ut jejunio quarti, septimi et decimi mensis vespere sabbati presbyteros atque diaconos ordinandos esse cognoscat. Venerabilis etiam baptismi sacramentum nisi in festivitate paschali et Pentecostes tradere non praesumat, exceptis aegritudine laborantibus.
GELASII TOMUS DE ANATHEMATIS VINCULO. Acta Chalcedonensis concilii ea tantum rata quae sedes apostolica approbavit; justa quae in Acacium statuta; et Petrum Alexandrinum a sede apostolica solummodo potuisse absolvi.
Ne forte quod solent, dicant, quod si synodus Chalcedonensis admittitur, omnia constare debeant quae illic videntur esse deprompta. Aut enim ex toto admitti oportere, aut si ex parte repudiabilis est, firmam ex toto constare non posse. Cognoscant igitur illud secundum Scripturas sanctas traditionemque majorum, secundum canones regulasque Ecclesiae, pro fide communi, et veritate catholica et apostolica, pro qua hanc fieri sedes apostolica delegavit, factamque firmavit, a tota Ecclesia indubitanter admitti; alia autem quae per incompetentem praesumptionem illic prolata sunt, vel potius ventilata, quae sedes apostolica gerenda nullatenus delegavit, mox a vicariis sedis apostolicae contradicta, manifestum est; quae sedes apostolica, etiam petente Marciano principe, nullatenus approbavit; quae praesul Ecclesiae Constantinopolitanae tunc Anatolius, nec se praesumpsisse professus est, et in apostolicae sedis antistitis non negavit posita potestate: quae ideo, sicut dictum est, sedes apostolica non recepit, quia quae privilegiis universalis Ecclesiae contraria probantur, nulla ratione sustinet. Quid enim? Quia in libris sanctis, quos utique veneramur et sequimur, quoniam quorumdam illic et profanitates esse feruntur, et scelera gesta narrantur, ideo nobis pariter aut veneranda sunt, aut sequenda, quia in illis sanctis libris et venerabilibus continentur. Sanctus Petrus primus apostolorum, sic existimans Novi Testamenti gratiam praedicandam, ut a legis veteris non recederet institutis, quaedam per simulationem legitur inter Judaeos gentilesque gessisse. Nunquid ideo aut illa ejus sequenda sunt, quae merito et coapostolus ejus facta redarguit, postea consequenter ipsa vitavit, pariterque assumenda sunt cum his quae (ut pote primus apostolus) salubria praedicavit? Nunquidnam aut ejus recta doctrina cum his quae humanitus acciderant repudianda est, aut illa adhuc imbecillis inscitia, cum perfecta ejus suscipienda est doctrina? Nunquidnam in ipsorum haereticorum libris non multa quae ad veritatem pertineant posita releguntur? Nunquidnam ideo veritas refutanda est, quia illorum libri, ubi pravitas inest, refutantur? Aut ideo pravi libri suscipiendi sunt eorum, quia veritas, quae illic inserta est, non negatur? Ait Apostolus: Omnia probate; quae bona sunt tenete (I Thess. V). Scimus Apostolum (Act. XVII) etiam de paganorum libris aliqua posuisse. Nunquid ideo etiam cuncta recipienda sunt, quae cum his pariter sunt prolata? Ipse Apostolus (II Cor. XV) ait multos praedicatores aliter atque aliter Christum praedicare, ubi licet quocunque modo, Christum praedicatum oportet admitti, tamen non ideo illum morem, quo non recte praedicatum est, non admonet evitare. Malos operarios ipse conqueritur (Philipp. I), quorum alia refutanda, alia docet esse sectanda. Haec et hujusmodi exempla nos edocent, et testimonia divina confirmant, non omnia passim a quocunque dicta, vel ubicunque scripta, indifferenter accipere, sed retentis bonis, quae noceant refutare. Peccatori homini mors illata est, et tamen homini Jesu Christo mors illata reum fecit esse diabolum: quia ubi causa mortis non erat (puta peccatum) non debebatur et poena. Sententia praefigitur, vel praefixa est semper errori. Quae sententia huic errori praefixa, nunquam omnino resolvetur. Sicut enim, in quantum est ipse error, nunquam error esse desistit, sic a sententia praefixa nunquam resolvetur, quia error qui agnoscitur esse damnatus, et eadem quandiu manet error, probatur astrictus. Itaque qui in eo errore sunt, sententia erroris obstricti sunt; et quandiu in eo manent, nullatenus absoluti sunt, sicut nec ipse in quo sunt error absolvitur. Error enim ipse nunquam veniam promeretur; sed qui eo veraciter caruerit, atque ab ejus participatione discedit. Quandiu ergo in eis est, error damnationem suam tenet, nunquamque resolvitur, quia error semper poenam meretur. Participes vero ejus, aut semper sunt et ejus poenae participes, si in eodem perstare non desinant: aut si ab eodem recesserint, quam alieni facti sunt ab errore, et ab ejus participatione discreti, tam et poenae ejus erunt consequenter alieni. Cui erranti poena praefigitur, quandiu manet errans, eadem poena constringitur; quia errans esse non potest sine poena errati. Haec eadem poena perpetua est, nunquamque solvenda quandiu errans esse perstiterit. Qui si errans esse destiterit, poena, quae erranti est praefixa perpetua, non erranti, id est alteri effecto quam cui praefixa est, non solum non potest esse perpetua, sed nec esse jam poena. Non est enim ipse cui praefixa est. Erranti enim praefixa est, non non erranti. Quae enim erranti praefixa perpetua est, et perpetuo constringit errantem, non errantem non potest jam tenere. Sit erranti dicta fore perpetua, sit erranti dicta nunquam esse solvenda. Manet omnino et vere, certumque est, quod in ea praefixum est; nec potest prorsus absolvi, quandiu manenti praefixa debetur erranti. Non erranti autem nec poena potest esse, quae non erranti non debetur inferri. Nec mutatur illa omnino nec solvitur quae debetur erranti. In suo ergo tenore illa praefixa est, in suo jure non potest omnino resolvi; in non suo tenore, quae esse non potest, jam docetur esse vacuata: et jus illic penitus non habere, ubi causam non habet existendi. Plenae sunt sanctae Scripturae tali forma justitiae. Dicitur: Pereant peccatores a terra, ita ut non sint; peccatores ut desistant esse peccatores. In hoc pereant, ut esse deficiant peccatores (Psal. CCCIII). Caeterum si prorsus peccatores, secundum prophetae sententiam, usquequaque deperirent, ut substantialiter non subessent: qui salvari potuissent a Redemptore nostro, qui venit non justos vocare, sed peccatores (Luc. V)? vel de quibus dicit Apostolus: Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I Tim. I; Rom. V)? et; Cum peccatores essemus, misit Deus Filium suum (Galat. I), et caetera hujusmodi? Hic revera plurimi etiam substantialiter perierunt peccatores, in peccatis suis utique permanentes, veraque in eis sententia dicta permansit, nunquamque resoluta est; et tamen eadem in talibus, quibus praefixa est, permanente perpetua, quodam genere factum est, ut in talibus non usquequaque manentibus, id est, in peccatis suis non usquequaque durantibus, sententia tamen praefixa talibus permaneret. Nam et ipsi pereunt; sed esse peccatores, ut dictum est, non poenaliter, sed remedialiter, quodam et ipsi genere perierunt; quodam genere et in ipsis mansit praefixa sententia, donec permanens eos efficeret non esse peccatores, vel peccatores non esse perficeret. Completa est et in eis sententia, nec quo tenore peracto permanens illa sententia pereuntibus peccatoribus, ita ut non essent utique peccatores. At ea jam in non peccatoribus manere non potuit, quia in eis quibus inflicta non fuerat jus manendi penitus non habebat. Ita nec in suo jure vel tramite ullatenus sententia resoluta est, et eadem in his quibus inflicta est, permanente, ab his qui ab ejus jure discreti sunt, aliena prorsus effecta est. Nec in his, salva sui conditione, fas haberet manendi, quibus inflicta non erat. Dixit Dominus, quod in Spiritum sanctum peccantibus, nec hic esset nec in futuro saeculo remittendum (Matth. XII).
Quantos autem cognoscimus in Spiritum sanctum delinquentes, sicut haereticos diversos, Arianos, Eunomianos, Macedonianos, ad fidem catholicam revertentes, et hic remissionem suae percepisse blasphemiae, et in futurum spem sumpsisse indulgentiae consequendae? Nec ideo non vera est Domini sententia, aut putabitur esse ullatenus resoluta, cum circa tales, si hoc esse permaneant, nunquam omnino solvenda persistat, effectis autem non talibus non irrogata. Sicut etiam est consequenter et illud beati Joannis apostoli: Est peccatum ad mortem: non dico ut oretur pro eo; et est peccatum non ad mortem: dico ut oretur pro eo (I Joan. V): est peccatum ad mortem, in eodem peccato manentibus; est peccatum non ad mortem, ab eodem peccato recedentibus. Nullum est quippe peccatum pro quo aut non oret Ecclesia remittendo, aut quod, data sibi divinitus potestate, desistentibus ab eodem non possit absolvere, vel poenitentibus relaxare, cui dicitur: Quaecunque dimiseritis super terram, dimissa erunt et in coelis; et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 18). In quibuscunque omnia sunt, quantacunque sint, et qualiacunque sint: veraci nihilominus eorum manente sententia, quae nunquam solvenda esse denuntiatur: in eorum tenore consistens, non etiam ab hoc eodem post recedens. Quod etiam in Acacii sententia rationabiliter intuendum est, in qua etiamsi ei dictum est, nunquamque solvendus, non est adjectum tamen, etiamsi resipueris, etiamsi ab errore discesseris, etiamsi praevaricator esse destiteris. Quapropter in aperto est ita dictum, nunquam solvendus, sed talis, scilicet, qualis est et ligatus, non autem talis effectus qui sicut ligandus non erat, sic absolutus esse docebatur. Sicut carebat obligatione, cum obligationis causa caruisset: sic utique absolutus existeret, quatenus et ipse non necessitate dictae sententiae videretur non posse quodammodo jam solvi; nam talis effectus et obligatione carens, fieret absolutus, et circa tales praefixa sententia nullo modo insolubilis redderetur. Nunquid enim misit, quaesivit, expetiit, et abjectus est? Itaque ipse in se insolubilem fecit esse sententiam, qui talis permanere delegit, qualis veraciter non posset absolvi; et noluit talis effici, circa qualem, permanente sententia circa tales, effectum non talem insolubilis sententia non maneret, quae circa effectum non talem non haberet licentiam permanendi. Quo magis (ut dictum est) exemplo atque periculo admoniti, qui eodem tenore sunt constricti, festinare debent ut non tales esse permaneant quibus sententia illa non solvenda praefixa est, et esse tales incipiant qualibus non insolubilis praefixa sententia possit esse solubilis. Quoniam autem effecto non tali quali non solvenda praefixa sententia est, effecto, inquam, non tali, potest solubilis esse sententia; quia jam Acacio, non volenti non talem esse, sicut tali usque in finem permanenti, permansit in absoluta sententia: ita jam non tali effici non volenti solubilis non potest esse sententia. Nonne tantos habebat Acacius quorum exemplum sequi potuisset, antistites, qui, in Ephesino prolapsi latrocinio, quolibet modo in consensionem reciderant pravitatis? Utique tamen (etsi dictum non erat) et perpetuam damnationem ferre potuissent, nisi resipiscentes, et non tales effecti quales illi facti fuerant, damnationemque perpetuam merebantur, resolvi circa se damnationem, recedentes a perpetuae damnationis causa, meruissent: quam qui perstitere circa se insolubilem reddiderunt. Nihil interest igitur, nihil differt, utrum dicatur nunquam solvendus, an non dicatur; quia ecclesiastica sententia reos et praevaricatores obligat; quia sicut ei non potest suffragari quod non est dictus nunquam solvendus, sed si in errore permanserit insolubilis modis omnibus perseverat, nec potest inde nisi non talis effectus absolvi; sic cuiquam praejudicare non potest, tametsi dictum est nunquam esse solvendum, manifesta ratione monstrante quia nunquam sit omnino solvendus, si talis qualis ligatus est esse persistat, vel talis utique nunquam solvendus qualis est obligatus. Non adjecto autem, etiamsi resipiscat et corrigat, patere prorsus et liberum esse non dubium sit, ut non talis effectus qualis nunquam dictus est esse solvendus, sed talis qualis non est dictus nunquam esse solvendus, id est, correctus et emendatus, consequenter correctus et possit solvi. Notandum quod quolibet genere blasphemantibus in Spiritum sanctum, si resipiscant et corrigant, et hic eis et in futuro saeculo remittatur; nec inde possit Domini nutare sententia, quae circa tales utique permanentes permanere dicta est, non circa non tales effectos. Quandiu autem in hoc manent, tales sunt qualibus non remittendum esse praefixum est. Cum autem ab hoc recesserint, non tales efficiuntur qualibus non remittendum esse praedictum est. Et ideo non talibus effectis potest et hic et futuro saeculo non remitti. Alioquin (quod absit) frustra videretur Ecclesia hujusmodi sua reconciliatione suscipere. Quia autem frustrari non potest, hoc intellectu modis omnibus, salva Domini sententia, praedicandum est, quantum ad nos pertinet, omnino posse. Talis igitur dictus est Acacius, qualis ligatus est nunquam esse solvendus. Talis usque in finem esse permansit, talis esse non destitit. Ita talis est hodie qualis est dictus. Non talis esse jam non potest, nunquam igitur talis permanendo solvendus est: qui si talis esse desisteret, nec in non tali permansisset, et nunquam esse solvendum, quia non talis qualis dictus est nunquam esse solvendus, posset absolvi, et non tali nunquam solvi recederet; et ideo ut solvi posset accederet. Quod sedes apostolica non consensit, nec imperator imposuit, nec Anatolius usurpavit. Totumque (ut dictum est) in sedis apostolicae positum est potestate. Ita quod firmavit in synodo sedes apostolica, hoc robur obtinuit; quod refutavit, habere non potuit firmitatem: et sola rescindit quod praeter ordinem congregatio synodica putaverat usurpandum: non promulgatrix iteratae sententiae, sed cum apostolica sede veteris exsecutrix. Hoc tamen, quod de uno eodemque homine dictum est, sive tali persistente qualis sententiam competenter accepit, sive non tali effecto, et illa sententia, quae non tali non dicta est absoluto, et in unaquaque civitate legitur, similiter esse praefixum, et populo ac gente simul depromptum potius, quae in toto orbe portio est.
Idem enim mundus est, qui et periturus est dictus, et sermo Dei non potest excidere, et in ipso mundo nihilominus a pravis intentionibus recedente non promitur. Sic Tyrus et Berytos, et Gaza (Jer. XLVII), et Aegyptus (Jer. XLIV) pronuntiatae sunt periturae, quas postea per Evangelium novimus (Luc. X) esse salvatas. Perierunt itaque duplici modo: aut permanentes in eo quo talem sententiam susceperunt; aut deficientes ab eo quo tales fuerant, et incipientes esse quo non tales fuerant: quibus est illa praefixa sententia, ut consequenter ad non tales non pertineret illa sententia quae non talibus praefixa non fuerat: sic etiam de gente Judaeorum a Deo etiam per Isaiam prophetam peremptorie veluti pronuntiatum est: Claude oculos eorum et obtura aures eorum et videntes non videant, et audientes non audiant, ne quando intelligant; et obdura cor populi hujus, ne unquam convertantur, et sanem illos (Isai. VI). Hic etiam correctio et emendatio interdicta monstratur, et resipiscendi quoque spes prorsus abscinditur. De quo tamen populo apostolos et Ecclesiam primitivam novimus processisse, et millia hominum una die baptismate fuisse salvata (Act. II). Ecce et in persistentibus qualis est illa sententia promulgata permansit, nec ad correctionem prorsus venire sanitatis admissi sunt, sed adjudicati sunt in sua nequitia deperire, et, manente divina sententia, non per ipsorum propriam emendationem, suoque intellectu vel motu, suaque virtute vel possibilitate conversi sunt, ut sanarentur, sed per gratiam Dei sanati sunt, ut converterentur. Ne convertantur, inquit, et sanem eos, ne sua sponte, ne suis operibus, quibus utique confidebant, ne suam justitiam sectantes, justitiae Dei non debeant esse subjecti, de suis viribus confidentes, non divinae se misericordiae illuminationique subdentes. Et ideo inhibetur eis superbae praesumptionis effectus, ne convertantur suis intentionibus, suis nisibus, ut putarant; et sanem eos, ne eorum quasi meritis ex propria facultate venientibus salvatrix gratia daretur, atque ita gratia jam non esset gratia, si non gratis data esset immeritis, sed merces tanquam meritis restituta. Non ergo ipsi convertantur, et sanem eos: sed sanati per gratiam, qualiter ad humilitatem Christi convertantur agnoscant. Ita in utrisque, hoc est, et in eo permanentibus in quo talem sententiam perceperunt, et in salvatis exinde sententia dominica fixa permansit, et tamen illa permanent; sic eis miro genere sanitas introducta est, ut illa sententia non mutata videretur: sed eadem perdurante, sanitas non illorum confidentia, sed divino munere proveniret. Quod si haec tentare formidant, nec ad suae pertinere cognoscunt modulum potestatis, cui tantum de humanis rebus judicare permissum est, non etiam praeesse divinis, quomodo de his per quos divina ministrantur judicare praesumunt? Fuerint haec ante adventum Christi, ut quidam figuraliter, adhuc tamen in carnalibus actionibus constituti pariter reges existerent, et pariter sacerdotes. Quod S. Melchisedech fuisse sacra prodit Historia (Genes. XIV). Quod in suis quoque diabolus imitatus est, ut pote qui semper quae divino cultui convenirent sibimet tyrannico spiritu vindicare contendit, ut pagani imperatores iidem et maximi pontifices dicerentur. Sed cum ad verum ventum est eumdem regem atque pontificem, ultra sibi nec imperator pontificis nomen imposuit, nec pontifex regale fastigium vindicavit. Quamvis enim membra ipsius, id est, veri regis atque pontificis, secundum participationem naturae magnifice utrumque in sacra generositate sumpsisse dicantur, ut simul regale genus et sacerdotale subsistant: attamen Christus memor fragilitatis humanae, quod suorum saluti congrueret dispensatione magnifica temperans, sic actionibus propriis dignitatibusque distinctis officia potestatis utriusque discrevit, suos volens medicinali humilitate salvari, non humana superbia rursus intercipi; ut et Christiani imperatores pro aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro temporalium cursu rerum imperialibus dispositionibus uterentur, quatenus spiritalis actio a carnalibus distaret incursibus: et ideo militans Deo, minime se negotiis saecularibus implicaret (II Tim. II); ac vicissim non ille rebus divinis praesidere videretur, qui esset negotiis saecularibus implicatus, ut et modestia utriusque ordinis curaretur, ne extolleretur utroque suffultus, et competens qualitatibus actionum specialiter professio aptaretur. Quibus omnibus rite collectis, satis evidenter ostenditur a saeculari potestate nec ligari prorsus nec solvi posse pontificem. Quo manifestius approbatur Alexandrinum Petrum per imperialem tantummodo sententiam nullo modo potuisse prorsus absolvi; ubi si pontificum quoque sociatur assensus, quaerimus utrum praecesserit, an fuerit subsecutus. Si subsecutus est, nihilominus ad id reditur, ut absolutio saeculari potestate praecepta et principaliter inchoata valere non possit, pontificumque secutus assensus adulationis potius fuerit, quam legitimae sanctionis. Si praecessit, doceatur a quibus et ubi ille sit gestus, si secundum Ecclesiae regulam celebratus, si paterna traditione profectus, si majorum more prolatus, si competenti examinatione depromptus. Ubi procul dubio requirendum est si synodali congregatione celebratus, quod in receptione damnati, et depulsione catholici, quia nova est causa, fieri debuisse certissimum est; si ad primam sedem, cujus intererat sententiae, qua Petrus tenebatur obstrictus, secundum Ecclesiae regulas est relatum; si eadem quae ligavit absolvit; si illa quae ligaverat non resolvente, imo etiam nesciente, potuisset dissolvi. Si haec gesta non sunt, quo more, quo ritu Alexandrinus Petrus praetenditur absolutus, cum nec a pontificibus legitime et ecclesiasticis legibus fuerit expeditus, nec a saeculari potestate potuerit praeter Ecclesiae tramitem prorsus absolvi? Sed dicatur forsitan: Non imperator absolvit, sed a pontificibus poposcit absolvi. Tanto magis poscenti imperatori a pontificibus fuerat suggerendum, ut si eum legitime vellet absolvi, legitima ecclesiastici tenoris absolutio proveniret, et haec omnia quae superius dicta sunt secundum Ecclesiae tramitem servarentur: praecipue cum de secundae sedis ageretur antistite, nec ab inferiore qualibet, sed a prima sede jure possit absolvi. Inferior quippe potiorem absolvere non potest: sola ergo potior inferiorem convenienter absolvit. Proinde inferioris loci pontifices, qui nullatenus se noverant potiorem sibi sine prima sede posse resolvere, praecipue quem ejus sententia noverant obligatum, praevaricatoria absolutione potius non illum penitus exuerunt, sed se praevaricatione potius nexuerunt. Ita Petri absolutio ex utroque non constat, quia nec praevaricatoria absolutione rei reum absolvere potuerunt, et depulsis undique pontificibus catholicis, haereticisque suppositis, vel his qui haereticorum tenebantur communione polluti, etiam sacrae religionis insinceritate polluti, participem suum tam absolvere nequiverunt, quam ipsi non erant absoluti; ac proinde tam ecclesiasticae regulae praevaricatores, quam sacrosanctae communionis integritatem maculantes consortio perfidorum, quod de reo simillimo potuerunt ferre judicium? De catholicis enim pontificibus per totum Orientem aut quicunque perstitit, est ejectus; aut ille restitit, qui consensit errori, et se ab errantium contagio non retraxit.
Quod igitur eorum potuit de cujusquam errore esse judicium, qui nusquam non errasse monstrantur, et, haereticorum simul catholicorumque confessione permixta, cunctas religionis verae et sincerae sedes turbasse, catholicamque apostolicamque confudisse puritatem? Ecce qui reum absolvere potuerunt, qui rei prae omnibus docebantur effecti. Ecce cum quibus de absolvendo reo synodus fuerat ineunda. Si fides et communio catholica retinebatur, cur catholici pellebantur antistites? Si catholici pellebantur antistites, quomodo non tantummodo haeretici servabantur?
GELASIUS PAPA I ADVERSUS ANDROMACHUM SENATOREM CAETEROSQUE ROMANOS QUI LUPERCALIA SECUNDUM MOREM PRISTINUM COLENDA CONSTITUEBANT. Damnat Lupercalium superstitiosam celebrationem: et non ex Lupercalium intermissione, sed ex sceleribus Romae mala contigisse probat.
Sedent quidam in domibus suis nescientes neque quae loquantur, neque de quibus affirment, de aliis judicare nitentes, cum se ipsi non judicent, et velint prius accusare quam nosse, ac docere quam discere, et indiscussis rebus, nec investigatis causis, nec rerum ratione quaesita, quod eis ad buccam venerit inconsideranter effundere, et praecipitanter evomere; non veritatis assertione prolata censentes, sed studio cacologiae quae nesciunt arguentes: eoque progressi sunt ut etiam recte facta malevolentiae proposito lacerare contendant; qui si saperent, non praecipitarent omnino sententiam, sed perscrutatis ante rebus loquenda depromerent. Verum quia nos arguunt segnes esse censores in vitiis Ecclesiae coercendis, et a nobis consequenter agnoscant non tantum corporalis adulterii esse peccatum, quod et discuti debeat, et jure puniri, sed esse longe majus fornicariis et adulteris genus, quod in quolibet Christiano, quia membrum omnis Christianus Ecclesiae est, competenter debeat vindicari; tanto enim sacrilegii majus est crimen, quanto animae fornicatio pejor est corporis; nam per animae fornicationem ab ipsius Dei conjunctione disceditur, atque ad immundos spiritus spiritalis adulterii genere transitur. Quomodo autem non in hanc partem recidit qui cum se Christianum videri velit, et profiteatur, et dicat, palam tamen publiceque praedicare non horreat, non refugiat, non pavescat, ideo morbos gigni, quia daemonia non colantur, et deo Februario non litetur? Video ubi haec deliramenta compererit. Quomodo praevaricator non est qui in has blasphemiae profanitates incurrit? quomodo sacrilegus non aestimetur qui, abjurata unius Dei providentia et potestate quam confessus est, ad prodigiosas superstitiones et vana figmenta seducitur? secundum Apostolum longe deterius reus, jureque damnandus, confessam veritatem deserere, quam si in eam nullatenus credidisset; quamvis enim ridiculosa sint figmenta quae proferat, tamen ipse affectus et voluntas in crimine est, et professio ac praedicatio jure damnanda; ac per hoc qui in alium sententiam damnationis vult sine dilatione proferri, in quo alium judicat, semetipsum se condemnare cognoscat. Nunquid enim pontifex vindicare debet in eos qui adulterium corporale committunt, et in eos qui sacrilegium, id est fornicationem et adulterium spirituale gerunt, non debet vindicare? Nonne ipse Dominus, cum adultera ad eum esset adducta, accusantibus dixit: Si quis vestrum sine peccato est, primus in eam lapidem mittat (Joan. VIII). Non ait, si quis vestrum non similiter adulter est, sed, si quis sine peccato est: quolibet ergo obstrictus quisque peccato in alterius peccati reum lapidem non audeat mittere. Quibus tunc pro sua conscientia discedentibus mundi Salvator adjecit: Mulier, ubi sunt accusatores tui? nemo te condemnavit, nec ego te condemnabo; sed vade, ulterius jam noli peccare (Ibid.): tenes et teneris; urges, urgeris; obstringis, obstringeris; pontificis discussionem flagitas, vindictamque deposcis. Memento in adversum omne crimen esse proferendum. Nunquid non etiam leges humanae dicunt, quod reus reum facere non possit? Festucam vides in oculo fratris, et in tuo trabem non vides (Matth. VII)? qui moechos accusas, adulterium facis, et corporales adulteros spiritualis adulter incessis? certe discussionem poscis: homo diligens, maturus, religiosus, non vis aliquem in Ecclesia peccare, peccantem cupis discuti et poenae consequenter addici; quaecunque in alium promis et in te proferre cogeris; hoc enim facit ne segnitia pontificis accusetur et maculetur Ecclesia. Debet ergo et pontificis in omnibus malefactis sollicitudo et severitas non deesse, et ab omnibus Ecclesiae fama purgari. Sed dicas forsan te laicum, illum Ecclesiae ministrum; ergo gravius crimen exaggerans. Verum dicis, nec ego diffiteor: tanto sollicitius examinandus est, quanto magis propinquus est; tanto magis reus est, quanto in illo ministerio constitutus, et haec facere minime debuisset. Ecce censura non deest: audi tu, et si convictus fuerit, vindictae consequenter addicitur. Age modo quid vis de te? Nunquid quia in ministerio sacro non es, in plebe sacra non es? An nescis et te membrum esse summi pontificis? An ignoras totam Ecclesiam sacerdotum vocitatam? postremo si ille reus est qui accedens ad ministerium Ecclesiae delinquit, nunquid et tu reus non es, qui post confessionem veritatis ad prava et perversa et profana et diabolica, quibus te renuntiare professus es, figmenta reduceris? Itaque etiam tu post blasphemias palam publiceque profusas a sacro corpore modis omnibus abstinendus es. Non potes enim mensae Domini participare et mensae daemoniorum; nec calicem Domini bibere et calicem daemoniorum. Nec potes templum Dei esse et templum diaboli: lux simul et tenebrae in te convenire non possunt. Viderim utrum urges, atque compellas in alio maleficio vindicare. Tu tamen sceleris tui pondus non potes declinare: et quanto in alio transire crimen non pateris impunitum, tanto quid etiam in te pro rerum ratione facere debeamus ostendis. Verumtamen in ipsis blasphemiis tuis quibus es jure plectibilis, imperitiam tuam evidenter agnosce, et sicut ait ille: Voluntatem habere te mentiendi, artem fingendi non habere; cum sic te intelligas malum habere affectum, perversumque apostatandi propositum, ut tibi materia prorsus vanitatis illius nulla suppeditet, nec possis astruere quod corde concipis, et ore depromis. Dic mihi, cum saepenumero in Romanis historiis legatur, Livio auctore, saepissime in hac urbe exorta pestilentia infinita hominum millia deperisse; atque eo frequenter ventum, ut vix esset unde illis bellicosis temporibus exercitus potuisset ascribi; illo tempore Deo tuo Februario minime litabatur, an etiam cultus hic omnino nil proderat illo tempore quo Lupercalia celebrabantur? Nec enim dicturus es haec sacra adhuc illo tempore non coepisse, quae ante Romulum ab Evandro in Italiam perhibentur allata. Lupercalia autem propter quid instituta sunt, quantum ad ipsius superstitionis commenta respectant, Livius in secunda decade loquitur. Nec propter morbos inhibendos instituta commemorat, sed propter sterilitatem, ut ei videtur, mulierum, quae tunc acciderat exhibendam [ forte exigendam]: proinde si vel ad hoc ipsum aliquid hoc valeret, hoc intermisso, non morbus acciderit contra quem Lupercalia reperta non sunt, sed feminae nequaquam generare debuerant, pro quarum fecunditate concinantur inventa. Quid dicturi estis de peste, de sterilitate, de bellorum tempestate continua; nunquid et haec propter sublata Lupercalia contigerunt? Si autem non propter ista vel vitanda, vel curanda, Lupercalia sunt provisa, quid inani turbatione jactamini? quid Tuscia, quid Aemilia, caeteraeque provinciae, in quibus hominum prope nullus existit, ut bellica necessitate consumeretur, Lupercaliorum fecit offensio, quae longe ante vastatae sunt quam Lupercalia tollerentur? Quando Anthemius imperator Romam venit, Lupercalia utique gerebantur, et tamen pestilentia tanta subrepsit, ut toleranda vix fuerit. Nunquid per Campaniam Lupercalia gerebantur, quae sublata morbos illic et pestilentiam procrearent? Sed dicturi estis ad Romam tanquam ad caput omnia pertinere, et quod hic factum non est, diversis provinciis ad eam pertinentibus obfuisse. Cur ergo antequam ad Romam istae provinciae pertinerent, praeter Lupercalia propriis opibus floruerunt? ut sterilitas sit continuata terrarum Lupercalia sublata fecerunt, an nostrorum merita peccatorum? de quibus olim dictum est, et quidquid Romani meruerant perdere mores, sterilitas certe feminarum debuit provenire, propter quam auferendam Lupercalia instituta jactantur, non sterilitas terrarum, propter quam Lupercalia non sunt instituta, removenda. Quid in Africa, unde sterilitas; quid in Galliis? Lupercalia ista fecerunt, an nostri mores, furta, homicidia, adulteria, injustitiae, iniquitates, ambitiones, cupiditates, perjuria, falsa testimonia, oppressiones miserorum, bonarum causarum impugnatio, malarumque defensio, et in omnibus inaudita perversitas; postremo, quod supra omnia est, Deo fictae mentes et sacrilegia, artesque magicae etiam paganis horrendae? Ecce quae faciunt omnia adversa, et inimica nobis, non Lupercalia, quae sunt pro vestra salute sublata. Sed quid dicitis vos ipsi qui Lupercalia defenditis, et agenda proponitis? Vos eadem pretiatis, vos eorum cultum celebritatemque vilem vulgaremque redditis. Si ostensio Lupercaliorum nobis adversa procuravit, vestra culpa est; qui quod vobis singulariter prodesse putatis, negligentissime, et non longe impari cultu et devotione ea ducitis celebranda, quam profanitatis vestrae celebra vere majores. Apud illos enim nobiles ipsi currebant, et matronae nudato publice corpore vapulabant. Vos ergo primi in Lupercalia commisistis: satius fuerat non agere quam ea cum injuria celebrare; sed deduxistis venerandum vobis cultum, et salutiferum quem putatis, ad viles trivialesque personas, abjectos et infimos. Si vere ergo profitemini hoc sacrum, ac potius exsecramentum, vobis esse salutare, ipsi celebrate more majorum, ipsi cum amiculo nudi discurrite, ut rite vestrae salutis ludibria peragatis. Si magna sunt, si divina, si salutifera, si in his vitae vestrae pendet integritas, cur vos pudet per vos ipsos talia celebrare? si pudet et dedecus est, itane salutiferum est et divinum profuturum, quod vos ipsi dedecus esse fateamini? Nemo religionem profitetur, quam per se exsequi prorsus erubescit et refugit; ipsa verecundia vestra vos doceat crimen esse publicum, non salutem, et non Divinitatis cultum, de quo sapiens nullus erubescit, sed instrumenta pravitatum, quibus mens vestra contra semetipsam testimonium ferens, quod gerendum profitetur, erubescit implere. Castores vestri certe, a quorum cultu desistere noluistis, cur vobis opportuna maria minime praebuerunt, ut hiemis tempore venirent huc navigia cum frumentis, et civitas inopia minime laboraret? an diebus sequentibus hoc futurum est aestatis, a Deo constitutum beneficium est, non Castorum vana persuasio? Dicite nobis nec Christiani, nec pagani, ubique perfidi, nusquam fideles, ubique corrupti, nusquam integri, qui tam utrumque tenere non potestis, quam sibi utrumque contrarium est. Dicite, inquam, Lupercaliorum patroni, et revera Divinitatis ludibrii, et cantilenarum turpium defensores, digni magistri vesaniae, et qui non sine causa sana capita non habetis, digni hac religione, quae obscenitatum et flagitiorum vocibus celebratur: videritis ipsi quid vobis salutis impendat, quae tantam moribus labem perniciemque proponit. Nec est quod dicatis potius haec agendo, et facinora uniuscujusque vulgando, deterrere a talibus commissis animos, et pudore refrenari, ne de his publica voce cantetur, quando, sicut ille ait, non tam deterrere quam admonere animos haec ludibria videantur, et sicut ille dixit: Iram atque animos a crimine sumunt; eo impudentiores effecti, quo crimine publicato, expositaque verecundia, nil superest omnino quod pudeat, nec habet quod metuat publicari, sed jam se fiducialiter exerat, qualis in propatulo, non per coercitionem, sed potius per quamdam laetitiam et celebritatem nominum decantata est quaelibet illa persona, imo et religione se praestare confidit; ut sint, unde nominum solemnia celebrentur, quae nisi criminum decantationibus non coluntur. Dicite nobis itaque qui voluntatem profanitatis habetis, cujus causas asserere non potestis, qui tuendae habetis propositum falsitatis quam defendere non potestis; quid dicturi estis de siccitate, de grandine, de turbine, de tempestatibus, variisque cladibus, quae pro morum nostrorum qualitate proveniunt? Nunquidnam et haec omnia pro sublatis Lupercalibus contigerunt, an in malis moribus castigandis meritis retributionibus inferuntur? Sed non mirum est homines non judicio divino velle ista contingere, sed vanae superstitionis incursu; quibus sua crimina et malefacta cooperiant, auctoritatem coelis, sidera perhibent adhibere et fatalem induci errorem, necessitatemque peccandi, facinoraque sua non de cordis proprii perversitate procedere, sed coelo auctore pendere. Proponite igitur pro quibus aut submovendis malis, aut promerendis bonis Lupercalia vestra fuerint instituta, et videamus quae illa bona provenerint, cum Lupercalia gererentur, et quae mala successerint cum Lupercalia viderentur ablata. Figite gradum, ad quod vestrum excidium dicatis haec prodigia fuisse reperta, digni qui monstrum nescio quod pecudis hominisque mixtura compositum, sive vere, sive false editum celebretis. Si propter pestilentiam submovendam, ut antiquiora praeteream, ecce antequam meis temporibus tollerentur, pestilentiam gravem tam in Urbe quam in agris hominum pecudumque fuisse non dubium est; si pro sterilitate jactatis, cur in Africa vel Galliis ista contingunt, ubi nec fuerunt aliquando Lupercalia, nec constat fuisse sublata? Cur nunc Oriens omnium rerum copiis exuberat et abundat, qui nec celebravit unquam Lupercalia, nec celebrat? An dicitis illic nocere ubi per plurima saecula fuerant celebrata et repente sublata sunt? Videamus ergo si his temporibus quibus dicitis agitata et rite, ac plena sui, sicut vobis videtur, devotione completa sunt, nunquam fames, nunquam pestilentia prorsus exstiterit: si vero saepenumero his cladibus ad extremum periculi ventum est, apparet his malis submovendis nihil Lupercalia profuisse, etiam eo tempore quo, sicut dictum est, ut putatis, competenti ordine gererentur; sic de singulis quibusque necessitatibus, propter quam dixeritis fuisse provisum. Si constiterit etiam illis non desiisse, vana hujus remedii convincitur esse praesumptio. Verumtamen cur non hoc etiam nunc experiamini, utrum valeant aliquid etiam rite celebrata? et vos per ludibria ista discurrite vestrorum more majorum, ut divinam rem, et salutarem vobis, ut dicitis, devotius celebrando, saluti vestrae prospicere magis magisque valeatis. Nunquid cum haec celebrarentur, a Gallis Roma non capta est, et saepenumero ad extrema quaeque pervenit? Nunquid bellis civilibus sub hac celebritate non concidit? Nunquid Lupercalia deerant quando Urbem Alaricus evertit? Et nuper cum Anthemii et Ricimeris civili furore subversa est, ubi sunt Lupercalia? cur istis minime profuerunt? certe divinum est: si salutare vobis, cur non per vos ipsi ut majores vestri ista faciatis? Cur causas vestrae salutis minuitis? cur decoloratis? cur eliditis, cur ad vilia quaeque deducitis? quid imputatis nobis, cum ipsi remedia vestra calcetis? Satius est et non tentare quam contumeliose peragere: majores certe vestri, si vitiose (uti illis videbatur) sacrum aliquod celebrassent, instaurandum esse ducebant. Cur non quod ad vitiosum cultum redegistis, per indignas quasque id exsequendo personas, competenti instauratione reparatis, ut causas vestrae salutis plenius perfectiusque tractetis? cur vos pudeat agere, si salutare est? Si divinum, quod tractasse sit dedecus? Sed inquis vel imaginem ipsius rei non debere moveri. Si prodest, si salutare est, cur imago potius apud vos, et non ipsa sit veritas? aut si certe nec tunc profuit, quando ritu integro, sicut dicitur, tractabatur, quid quaeritis ejus imaginem, cujus nec ipsam profuisse cernitis veritatem? Sed dicitis tot saeculis rem gestam non oportere secludi. Nihilominus multis temporibus paganitatis superstitio ventilata est. Sacrificetur in templis daemonum, et in capitolio profana vanitas celebretur. Cur portionem defenditis et quae majora sunt praeteritis? Si plurima genera vanitatum multis acta saeculis probantur esse sublata, cur portio, quantovis tempore ventilata, non possit auferri? Si temporibus praescribitur, imputate majoribus vestris, qui cum hac temporis praescriptione non usi sint, posse quod superfluum est et debere removeri, dum plura et majora submota sunt, indicarunt. Sed dicis etiam Christianis temporibus haec fuisse; sed etiam illa aliquandiu Christianis quoque temporibus celebrata sunt. Nunquidnam quia sub primis praesulibus Christianae religionis ablata non sunt, ideo sub eorum successoribus tolli minime debuerunt? Multa sunt quae a singulis pontificibus diverso tempore sublata sunt noxia, vel abjecta. Non enim simul omnes in corpore curat medicina languores, sed quod periculosius conspicit imminere; ne aut materia corporis non sufficiat medicinae, aut pro conditione mortali simul omnia non possit avertere. Quaere quale sit unde agis: si bonum est, si divinum, si salubre, merito quandocunque tolli non debuit: si nec salubre, nec divinum, causandum tibi magis est cur tardius auferatur quod superstitiosum constat, et vanum, quod certe Christianae professioni non convenire manifestum est. Postremo quod ad me pertinet, nullus baptizatus, nullus Christianus hoc celebret, et soli hoc pagani, quorum ritus est, exsequantur. Me pronuntiare convenit Christianis ista perniciosa et funesta indubitanter existere. Quid me incusas, si quod profitemini inimicum esse, a consortibus professionis Christianae pronuntio submovendum? Ego certe absolvam conscientiam meam: ipsi videant, qui justis admonitionibus obedire neglexerint: quod etiam praedecessores meos forsitan fecisse non ambigo, et apud imperiales aures haec submovenda tentasse: et quia auditos esse non constat, dum haec mala hodieque perdurant, ideo haec ipsa imperia defecerunt, ideo etiam nomen Romanorum, non remotis etiam Lupercalibus, usque ad extrema quaeque pervenit. Et ideo nunc ea removenda suadeo, quae cum nihil profuisse cognosco, tanquam contraria verae religioni, noxia potius exstitisse pronuntio. Postremo si de meorum persona praescribendum aestimas praedecessorum, unusquisque nostrorum administrationis suae redditurus est rationem, sicut etiam in publicis dignitatibus fieri providetis. Ego negligentiam accusare non audeo praedecessorum, cum magis credam fortasse tentasse eos ut haec pravitas tolleretur, et quasdam exstitisse causas et contrarias voluntates, quae eorum intentionibus praepedirent, sicut ne nunc quidem vos istos absistere insanis conatibus velle perpenditis.
GELASII PAPAE I ADVERSUS PELAGIANAM HAERESIM. Demonstrat hominem non vivere sine peccato, et dictum apostoli: Virinfidelis sanctificatur per mulierem fidelem (I Cor. VII), etc., mysteriumque resurrectionis declarat.
De Pelagianis quidem sensibus blasphemiisque sacrilegis, et apud majores nostros tam divinis quam humanis legibus justa discussione damnatis, nimis est copiosa materia; quia et illorum est multiplex perniciosa perversitas, eoque nocentior, quo verisimilitudinis colore subtilior, quam de ipsius humani generis principe, pravo funestoque commento, non rite conceptam rerum consequentium mendaciis texuerunt. Necesse est enim ut qui a principio deviarit ab integro tramite, vagus ubique progrediens, quanto se currere fortius putet, tanto plus erret; et in his ut competit refutandis disputatio prolixa debeat adhiberi: quoniam quidem perfectae medicinae mos est originem vel intelligere prius vel reserare morborum, eisque patefactis medelam conficere congruentem; quae cuncta, si Dominus vitam facultatemque tribuerit, in quantum coelesti rore vegetati valebimus, alias moliemur explicare. Nunc autem hunc articulum, qui quosdam movere perhibetur, sufficienter interim duximus explicandum; ut eodem convenienter inspecto, quod in caeteris cavere jam debebant, Domino Deo nostro praestante perpendant. Aestimant igitur quidam in hac vita posse quemquam hac perfectione consistere, ut nullis prorsus fragilitatis humanae pulsetur affectibus, nec corporeis exagitetur illecebris: quod quisque si propriis viribus, suaeque proposito voluntatis existimet adipisci, semetipsum seducit, et veritas in eo non est: nam si in ipsis primis hominibus, dum sua nimirum felicitate confidunt, et tantam Dei gratiam in vacuum recipientes, non orando, quod utique nusquam fecisse referuntur, nec de perceptis gratias referendo, nec ut eadem intemerata durarent suppliciter implorando, incolumes constare nequiverunt: quanto magis post praevaricationis ruinam, in quam mala sui confidentia, creatorem nullatenus inquirendo, lethaliter inciderunt, absque divino munere suis viribus vel aegri, vel stare non possunt, sine quo nec integri persistere valuerunt. Sin vero quisquam non possibilitate facultatis humanae, sed per divinam gratiam hoc asserat in vita quibuslibet sanctis posse conferri, bene quidem facit (nam dono Dei cuncta possibilia sunt) talia confidenter opinari, et sperare fideliter. Sed utrum aliqui tales exstiterint, qui usque ad hanc perfectionem vitae praesentis accederent, sicut nusquam evidenter astruitur, sic nos facile vel firmare vel impugnare non convenit, magisque sobrium est ex ipsorum vocibus prophetarum, apostolorumque sanctorum quatenus hujus vitae profectum metiri debeamus agnoscere, quibus utique in hoc mundo, quantum ad sanctae vitae pertinet institutum, nihil excellentius vel fuisse, vel esse, manifestum est: qui etiamsi copiosiore Dei munere vel raris omnino, vel minimis humanae conditionis passionibus impetiti sunt, et affluentiore Dei gratia mortalitatis vitia facile superarunt; non usque adeo tamen expertes eorum se fuisse testantur, ut scilicet ullius immaculati Agni sit proprium nullum prorsus habuisse peccatum, ne non soli videatur esse deputandum, si alius quilibet sanctus expers delicti fuisse credatur. Contenti simus ergo professione sanctorum; et quid de se ipsi magis pronuntient audiamus, quam quid vel temere cogitandum sit, vel nostris opinionibus ventilandum sine certa auctoritate sectemur. Cur autem cum Deus omnipotens post mysterium reparationis humanae etiam id homini conferre potuerit, ut ab omnibus omnino vitiis esset immunis, maluerit fideles suos salvos fieri, et exspectare perfectae beatitudinis firmitatem, ut quod sperando desideramus, rebus possimus adipisci; censueritque nunc perficere in infirmitate virtutem, quam remotis infirmitatibus humanam conditionem nulla sineret languoris exagitatione pulsari.
Quantum Dominus ministrarit, ut competit, disseretur Scripturarum testificationibus, contra quarum tenorem nihil est temere profitendum super his sensibus erudiri. Constat in ipso primo homine Christum et ecclesiam figuratam, beato Paulo apostolo nos docente, cum de foedere sancti conjugii loqueretur: Sacramentum hoc, inquiens, magnum est: ego autem dico in Christo, et in Ecclesia (Ephes. V). Itaque jam inde ut sanctorum quisque processit, in hujus sacramenti figuratione censitus est; et hoc mysterium omnes sancti ab Abel suis sacrificiis actionibusque gesserunt. In Christo ergo et in Ecclesia, in qua utique generaliter praecondita est remissio peccatorum, fideles quique Deo sanctique vixerunt, et usque ad legis tempora per Moysen datae certis sunt sacrificiis in hujus mysterii virtute purgati. Quapropter si eguerunt omnes mysticis immolationibus incessabiliter expiari, non dubium est vitiis humanae conditionis fuisse pulsatos; a quibus eos per illa remedia futuri sacramenti necessarium esset incessanter absolvi. Jam vero legis tempore neminem fuisse sanctorum qui non hostiam obtulerit pro peccato, lectio veneranda testatur: in tantum ut etiam pontifices sic apud Deum causas agerent populi tunc fidelis, ut ipsi quoque pro suis delictis hostias immolarent, passimque universi prophetae proclament peccatis suis veniam postulantes. Inde est quod sanctus Job dicit: Nemo mundus a sorde, nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job, XV): idemque alibi: Astra non sunt munda in conspectu tuo. Prophetae quoque David de generalitate sanctorum certa definitio prolata cognoscitur, quae ait: Ne intres in judicium cum servo tuo: quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII); ubi utique neminem prorsus hominum discrevisse perspicitur, sicut idem planius hoc ipsum loquens manifestiusque declarat: Dixi: Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati cordis mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno (Psalm. XXXI). Qui utique non solum sub lege sanctus esse, sed in futura Dei gratia eminentioris propositi post futurus. Unde quod ait In tempore opportuno, non sine rerum venturarum cognitione subjunxit etiam et in oratione sua sapientissimus Salomon: Non est homo qui non peccavit; et item ipse: Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato (Eccl. VII)? Sed ne putentur illorum temporum sancti ab hac impassibilitate forsitan excipiendi, quoniam concessis a Deo conjugibus utebantur, quamvis et beatus Elias passibilis fuisse memoretur, quemadmodum consequentia declarabunt: et S. propheta Daniel non solum pro populi, sed et pro suis peccatis perhibeatur orasse, sicut ipse dicit: Cum orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Domino Deo meo (Dan. XIX); tandem veniamus ad beatos apostolos, et dicat beatus ille Jacobus, qui cum omnes utique justi essent apostoli, proprie atque speciatim justi viri praerogativam legitur assecutus: Beatus vir qui suffert tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Jac. I). Et item post paululum: Unusquisque autem tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. Item idem: In multis enim offendimus omnes. Idemque secutus adjunxit: Et Elias homo erat similis nobis passibilis (Jacob. III). Dicat beatus Petrus apostolus: Carissimi, rogo ut quasi incolae et advenae abstineatis vos a corporalibus voluptatibus, quae militant adversus animam (I Petr. II); et iterum: Nolite mirari ad fervorem, qui ad tentationem vobis fit; quasi novi aliquid vobis contingat (I Pet. IV). Item postea: Sobrii estote, et vigilate, quia adversarius vester diabolus, quasi leo fremens, circuit quaerens quem devoret; cui resistite in fide (I Pet. V): scientes easdem passiones in omni quae est in mundo fraternitate vestra fieri, a qua fraternitate nimirum se ipsi fidelium saepe cunctorum fratres annuntiant, nec suam probantur discrevisse personam. Dicat beatus Joannes apostolus et evangelista ille qui in pectore discubuit Salvatoris: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, quia veritas in nobis non est; quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I). Item quod si dixerimus quia non peccavimus, mendacem faciemus eum, et Verbum ejus non erit in nobis (I Joan. II). Dicat idem: Haec scribo vobis ut non peccetis. Sed si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem justum, et ipse propitiatio peccatorum nostrorum, non tantum nostrorum, sed et totius mundi (Ibid.). Item ipse: Omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo est; et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Domini, manet in aeternum (II Cor. XII). Veniat minimus apostolorum, sed Vas electionis Dei; veniat magister gentium Paulus praedicator divinae gratiae singularis, et mysterii coelestis copiosus expositor, ille qui verba ineffabilia sive in corpore sive extra corpus nesciens in tertium coelum levatus audivit: qui tanta gratia redundavit, ut cum omnium esset postremus, plus omnibus laboraret, et qui non solum fidelibus insinuet quid super hac parte sentiret, sed etiam quid de se ipso pronuntiet, libere veritatis doctor annuntiet. Et quoniam longum est cuncta quae ad hanc causam pertinent dicta revolvere, ponantur pauca de multis, ex quibus nobis sufficientissime demonstretur, magis nos cum Paulo debere infirmari, ut habitet Christus in nobis, quam cum quolibet aliter sentiente quam Paulus fortes videri, et velut (quod absit) Christi remediis non egere. Ait ergo: Scio enim quia non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum; nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio: non enim quod volo hoc facio, non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII). Item: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, ac captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid.). Quare se igitur miserum hominem appellat? quare se gaudet per Christi gratiam de mortis corpore liberari, si nullis affectibus humanae miseriae pulsabatur, si nullis infestabatur, ex quibus liberaretur incursibus? Item idem: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur sibi, ut non quae vultis illa faciatis. Non enim quae vult spiritus perficit, ne de perfectione superbiat (Gal. V); et idem: non perficit caro quae vult, ut sic humanae conditionis admoneat.
Ne tamen usquequaque propositum fidele demergat; ac ne forsitan, ut solent quidam vanis opinionibus arbitrari, quod haec B. apostolus Paulus sub alterius nescio cujus persona pronuntiet, quam de seipso fateatur; quamvis nihil illic tale valeat prorsus ostendi, tamen cum ait: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum, tam gentilis, quam Judaei remota probetur esse persona; audiamus tamen hunc alibi, quasi sese manu propria designantem ac semetipsum specialiter indicantem: Ego ipse mente servio legi peccati (Rom. VII); et item de seipso: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne qui aliis praedico, ipse reprobus efficiar (II Cor. IX). Quis igitur non advertat quid interesse potuerit quod membra sua castigando refrenaret, ne reprobus existeret, si nullis talibus stimulis pulsaretur, quod negligendo, et non corporis sui castigatione subigendo, reprobus esse potuisset? Quapropter cum haec et apostoli de semetipsis professi fuisse monstrentur, qui etiamsi ista minime prodidissent, procul dubio tamen omnes orationem dominicam et necessario praedicarent, et veraci corde proferrent, qua quotidie supplicantes dimitti sibi sua debita postularent, et ne in tentationem inducerentur orasse, et ut a malo liberarentur suppliciter implorasse doceantur, propter quod etiam B. Joannes apostolus, quod supra jam dictum est, intelligitur edidisse, dicens: Si dixerimus nos peccatum non habere, mendacem faciemus eum (I Joan. I), Christum scilicet, qui hanc orandi formam suis discipulis condidisset, in qua vel quotidiani debiti relaxatio proveniret, et ne in tentationem inciderent implorarent, vel ut a malo liberarentur exposcerent, si nihil esset omnino quod aut debitum praegravaret minime relaxatum, aut tentatio posset inferri peccati, aut nullum a quo liberarentur malum prorsus existeret. Sic autem quosdam movet surripiens illusio dormientium, quasi non gravior aestimata sit concupiscentia vigilantium. Quamvis enim et insolentia corporalis frequentius refrenanda sit vel castigatione jejunii, vel ciborum frugalitate sumptorum, ne materia praebeatur humanis sensibus phantasticae voluptatis imaginatione fallendis, vel magnis hoc de miseratione divina sit precibus implorandum, ut ab illecebrosis visionibus sopitae mentes reddantur immunes: tamen sive haec incontinenter agentibus sive viventibus continenter eveniant, certe si quis est, minor reatus est nescientium, quam carnalis operis appetitu palam aperteque cupientium. Denique licet non parvo Dei munere potiatur quisquis aut nullis talibus, si fieri potest, aut perraris pulsatur insidiis, nusquam legimus in culpam vocari phantasmata somniorum, sed plane ipsius Domini voce non ignoramus esse depromptum quod quisquis mulierem viderit ad concupiscendum, eamdem sit suo corde moechatus (Matth. V), ubi consequenter reatum subesse non dubium est. Ideoque tam jugi supplicatione, quam eleemosynis, caeterisque bonis actionibus expiandum est. Non enim vacat mysterio, quod dictum est omnia per eleemosynam posse mundari, cum ait Dominus, dum de internis externisque figuraliter purificationibus loqueretur: Verumtamen quod superest, date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. II). Sed etiam illud quod caritas cooperiat multitudinem peccatorum (II Pet. IV), ut scilicet quidquid insinceritate corporis et mentis attrahitur, rationalis pietatis opere deleatur. De beatis autem, sicut supra jam diximus, apostolis, tantum debemus nosse quae ipsi de sua conversatione sentiri propriis vocibus ediderunt. Quae vero tacita sunt ab eis, nulla nobis relinquetur licentia perscrutandi. Sed jam diligentius vestigemus, cur post reparationem quoque generis humani, renovationemque naturae, quae fit per baptismatis sacramentum, non solum haec vitia sublata non fuerint, sed ipsos etiam in magnae continentiae proposito constitutos sive minus, sive amplius, prout quisquis gratia divina dispensante profecerit, tamen infestare non desinant, cur relicta sint contra quae mens religiosa pugnaret. Et licet jam salvati per fidem spem redemptionis acceperimus, adhuc tamen exspectetur, sicut ait Apostolus, redemptio corporis nostri, et cum mysteriis coelestibus jam renatis pignus sit adoptionis ingenitum, perficienda deinceps sustineatur adoptio, ut scilicet deficientibus iisdem vitiis contra quae nobis in hoc tempore continua dimicatione ( sic ) ab hac necessitate liberati, quod fide suscepimus, quod spe proposita sustinuimus, ipsarum rerum desideratis affectibus assequamur, quatenus hac incursionum peste prorsus exuti, tranquilla semper sanctificatione vivamus, quod in illa futura beatitudine promittitur esse complendum, cum, sicut ait Apostolus, corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV), atque animale corpus spiritualem sumpserit dignitatem. Igitur dubium non est superbiam super omne esse peccatum; quippe de qua scriptum est: Initium omnis peccati superbia (Eccle. X). Quod tantum malum est, ut singula prave facta in hoc ipso quia prava sunt censeantur esse damnanda, solaque sit superbia quae et in benefactis periculosa doceatur: haec est quae non tantum animal rationale in terris positum constare non sinit, sed angelicam quoque dejecit infesta naturam. Nam cum Deus omnipotens, qui fecit omnia bona valde, cuncta suis modis et congruis ordinibus instituta condiderit, eaque propriis concesserit vel manere, vel proficere posse mensuris; hic rationabili creaturae subrepsit affectus, qui per id, quod decentius facta consisteret, plus ei de propria dignitate, confidere, quam sicut modus ejus poscebat, de ipso collatore dignitatis ingessit, atque ita aliter appetendo sui culminis firmitatem, quam competens ejus decens norma requireret, fecit eam praeter ordinem naturalem cupiendo fastigium meriti potioris erumpere, qui excessus utique sicut reatum intulit excedenti, sic justitiam Conditoris, contra cujus ordinem tendebatur, offendit; et dum ab eo tenore cessatur quo solo proficeretur ad summi boni perenne consortium, consequenter, qui ad ejus stabilem participationem pervenire non posset defectus accessit, sicut creaturae rationalis usibus congruebat. Non angelos ad profectum conditos promerendae stabilitatis aeternae illa res indicat, quoniam si facti essent ut ulterius nihil egerent, nulla pars eorum ullum potuisset habere defectum: non enim in eis diversam naturam fuisse dicendum est, ne ille, qui propria voluntate prolapsus est angelus excusaretur, si hoc illi non suae protervitatis ingessit arbitrium, sed necessitas sibi inditae conditionis imposuisse videatur. Unde ergo beati et sublimes angeli de perceptis grati, piae devotionis officio, et non seipsos, sed potius ipsi praeferendo convenienter auctorem, ad ejus perpetuitatem proficere provehique meruerunt inde isti qui reprobi sunt, de perceptis consequenter ingrati, debitumque dissimulantes obsequium, seque ipsos magis quam qui tantae dignitatis substantiam condiderat, praeferre molientes, et delectatione suae creationis illecti a Creatoris honore cessando, quanto arroganter elati, tanto aeternitatis rectitudinem per irreverentiam non sequendo, ab ejus pariter et indignatione et participatione retracti sunt, et ab eo quod sempiternum est recedentes, in id quod semper deficit sunt reducti: quod praestante Deo nostro, alias confidimus plenius exsequendum. Nunc interim quantum praesenti negotio sufficit, haec illa causa est, hoc illud malum, per quod etiam sine vitio corporali quadam spirituali fornicatione motus angelus a divina qua illustrabatur gratia et participatione delapsus est: eoque modo degener factus, ac de coelesti sede pro hac sua decoloratione seclusus, secundae conditionis imaginem Dei per invidiam flammatus evertit. Iisdem motibus aggrediens in securitate degentem, quibus de summis ad ima male confisus ipse deciderat, hinc illa felicitas paradisi primis hominibus constare non potuit; hinc illa primae conditionis integritas, dum ita de se fidit, tanquam ipso qui condiderat non egere, nec de perceptis agit gratias, quod nusquam fecisse memoratur, nec de conservandis quae sumpserat poscit auxilium, nec ad eum etiam pulsata tentatoris accessu devota concurrit, et consulit, suaeque se credit inter prospera voluntati, facile sine praesidio Creatoris patuit deceptoris insidiis, et in praevaricationem tracta consequenter illiciti, conditionem praefixae mortis invenit meritoque est competenti subjecta vindictae: quoniam nec de bonis fuerat devota retinendis, nec malum praecaverat ante praedictum, dum per majoris ambitum potestatis, Deum se scilicet fore praesumentis, foveas hostilis persuasionis incurrit; et quae, si suo ordine mansisset grata factori perpetuum summae commercium Deitatis potuisset apprehendere, competenter sine debito summae Divinitatis officio copiosa promissione lustrata, ad Divinitatem non potuit pervenire. Sic ergo sine illius principalis ac summae rationis affectu, quae in bonis semper retinendis contrariisque refutandis intemerata persistit, ad cujus utique similitudinem ratione fuerat animal institutum, ut ea pro suo modulo congruis actionibus imitando, ipsiusque servando reverentiam, subsequendoque gratiam, ut vere similitudo ejus et imago permaneret obtinere potuisset, fieretque divinae rationis tanquam suae parentis et auctoris digna consortio, et per haec nihilominus, utpote particeps aeternitatis, aeterna constare, dum sua quae creata fuerat dignitate confidit, sibique se putat in eo quod erat facta subjacere, nec subdita veneratur devotione factorem, et ab illius participatione discessit, et in seipsa sine illo in quo habebat subsistere posse, non constitit. Atque ita ordinem legitimae rationabilitatis excedens, in irrationabilitatis abruptum per verisimilitudinem ratiocinationis, qua Deum se fieri credebat, abducta est; et illius privatione, quae sempiterna vita est, in istam recidit quae sine fonte vitae vitam perpetuam retinere non posset. Quamvis ergo pro his transgressionibus digna fuerit ultione, justus tamen arbiter Deus sic istam creaturam propositae legis aequitate corripuit, ut quae divinum sequi tramitem inter felicia fastidivit, sibimet ipsam merita lance dimisit. Ut tamen quia et decepta fuerat creaturae potioris incursu, illius scilicet quae fremebat illo terrenam proficere posse substantiam unde spiritalis ipsa deciderat, et tanquam solatium capere cupiebat de alterius ruina creaturae, velut non solum se culpandam ex alterius quoque transgressione praetenderet, sed lapsum suum in Creatoris referret opificium, cujus et aliud opus constare veluti minime potuisset, ineffabili circumventae pietate consuleret, utramque vero creaturam recte conditam hac ratione monstraret, quia et degeneres angeli per sanctorum angelorum beatitudinem confutantur. Quod iisdem modis quibus illi, hoc est, debitae pietatis officio, creatoremque suum debita praedicatione laudando, per dignationis ejus augmenta, profectumque reverentiae competentis, participationem boni parentis, stabilitatemque perpetuam sempiternae gloriae sunt adepti; sic isti quoque si eodem tenore niterentur, ad similem beatitudinem venire potuissent, nisi desides a sui laude factoris et competentem reverentiam non sequentes, ab ejus retracti participationis affectu, propriae nequivissent incrementa perfectionemque sumere dignitatis, dum suae institutionis claritate detenti ulterius se nihil egere, ac sibi se sufficere posse praesumunt, per quae seipsos obtinere fidentes quidquid per solam gratiam potuissent Conditoris adipisci, quod in suae prorsus conditione mutabilitatis habere non poterant, homo quoque de seipso manifestis indiciis revincatur, in tantum rite factus, ut qui per divinam gratiam potest surgere post ruinam, multo amplius potuisse doceatur, si eamdem gratiam devota mente sequeretur, integer permanere, quantumcunque gratia ista praevaleat magis inde cognosci, dum et incolumis absque eadem stare nequiverit, et valeat ad eamdem incolumitatem redire post lapsum. Bonus ergo artifex Deus, qui sempiternum et summum semper habet esse, quod bonus est, atque ideo nec unquam crescendi gerit amplius appetitum: quia nihil est super id quod sempiternum bonum semper et summum est, nec ulla potest inclinatione diminui de hoc ipso quod summum bonum sempiternumque consentit. Unde etiam non per rapinam in forma Dei dictus est constitutus; qui hoc habebat utique per naturam, sicut ille spiritus qui quod nec sempiternum habebat omnino, nec summum, per rapinam maluit occupare quam per auctoris gratiam perpetem consequi dignitatem, a quo sumpserat angelicae substantiam claritatis, quemadmodum beati angeli in divina gratia permanentes consecuti sunt sempiternae beatitudinis firmitatem: pravus autem spiritus nec illud potuit obtinere quod visus est incompetenter invadere, et tenorem suae conditionis excedens, in hoc etiam non potuit permanere quod factus est. Auctor ergo bonus ut bonum se opus condidisse firmaret, si in eadem sui conditione persisteret; inferioris creaturae suae miseratus offensam, quod spiritualis substantia, quae et sui et alterius processerat, ipsa deceptrix atque in sua nequitia perseverans omnino consequi digna non fuerat, terrenae conditionis et per fraudem deceptae substantiae naturam pariter clementer suscepit et causam; sicque, ut nunc breviter explicemus, competenti lapsam dispensatione reparare proponens, ut in seipso haec eadem natura, quae per inobedientiam mortis rediret ad vitam, solus ipse peccat in se sciens [ forte peccati nesciens] in substantia quam post peccatum restaurandam potenti benignitate susceperat, ut indebitam mortem quam sine peccato utique non debebat pro his qui per peccatum debitores mortis exstiterant, imputaret; simulque diabolum hominis deceptorem qui consentientem sibi subditum per divinam tenebat jure sententiam, per justitiam nihil ei reddere jam debentem. Et cum occidisset eum in quem sine peccato licentiam non habebat, merito ei vice mutua subjugaretur addictus, quique se humanae substantiae utpote captivae suae dominum deumque jactabat, huic et justo pariter, et Deo vero mutuo subderetur. Intererat enim aequitatis immensae ut non abruptae divinae potentiae diabolus, sed ipsius hominis etiam quem se prostravisse jactabat justitia vinceretur, quibus non satis habuit reparator excelsus ut ipse tantummodo in ea natura quam sumpserat gereret de hoste humani generis hunc triumphum. Quid enim praestaretur universae nostrae creaturae, si victor diaboli solus Christus existeret? Tribuit ergo fidelibus suis dignanter immensa pietate consortium. Tribuit per gratiam suam fidemque collatam, ut hominum millia ineffabilis compendio sacramenti participatum ejus acquirerent, renovataeque in suo salvatore naturae facti consimiles, ipsi quoque fierent deceptoris sui mutata sorte victores. Itaque contra superbum spiritum permanentem, hoc est provisum curatione salvandis, ut competentibus modis ad suae conditionis integritatem proficerent, dignitatemque coelestem; quatenus elationis exitialis affectum (qui non solum humanam, sed ipsam quoque, sicut dictum est, angelicam prostraverat ante naturam) humanitate necessaria medicinaliter declinaret ad integritatem reparandam, quippe post lapsum carere debuit illo malo quo integra praestare nequiverat: oportebat autem ut ipsa quoque rationabilis humana creatura quod propria voluntate perdiderat, etiam secundum Dei gratiam propriam reciperet voluntatem, et quae sine merito curabatur, tribueretur ei ut etiam haec sequeretur ex merito: propterea maluit singularis ille salvator perfici potius in infirmitate virtutem, quam rursus sine infirmitate vel de se confidentem, vel auctoris negligentem fieri humanam substantiam sine infirmitate securam. Hinc est igitur quod B. Paulus, qui et ruinam conditionis humanae, et restaurationem caeteris copiosius intimavit, etiam de seipso clamat: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet; propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi (II Cor. XII); et iterum ipse: Vanitati enim creatura subjecta est (Rom. VIII); adhuc utique vanitati, quantum adhuc mundanis sensibus implicatur, corruptibilique conditione deprimitur; illa utique creatura de qua idem dicit alibi: Si qua igitur nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V); et de qua idem alibi dicit: Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo, in operibus bonis (Ephes. II). Itemque ipse de eadem: In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura (Gal. VI).
Haec utique creatura, qua in Christo refecti sumus, non qua ab initio facti sumus, de qua etiam beatus Jacobus apostolus sic ait: Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus (Jac. I); non illius creaturae quae in Adam condita est, sed quae Patris luminum, a quo est omne datum optimum et donum perfectum, voluntate genita verbo veritatis, initium sumpsit in Christo; et hoc ipsum ideo, ne quibuscunque suis bonis fideret humana substantia: sed quidquid recti in se esse cognosceret, desursum descendens esse perpenderet ab incommutabili et sine vicissitudinis obumbratione luce semper immensa, per quam sibi mutabili et vicissitudinum obumbratione fuscatae, luminis veri munus sentire impendi. Haec est igitur illa creatura quae spiritualiter vivens, non volens sustinet mortalis infestationis affectus, contra quos indesinenter pugnans, mallet non habere quos vinceret, quam cum infesto jugiter hoste confligere. Non volens ergo subjaceat in tantum vanis desideriis, in quantum sine dubitatione perituris. Unde dicit Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non quae vultis, illa faciatis (Gal. V); sed propter eum, inquit, qui subjecit in spe (Rom. VIII), ut nemo in hac scilicet vita rursus de plena felicitate sit arrogans; ac ne rursus forsitan desperatione succumberet, sic eam subjecit his molestiis perferendis, ut tamen spe consoletur erecta. Haec est igitur sine ambiguo creatura, de qua ait, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Ibid.). Patefecit de qua creatura vellet intelligi, in libertatem, inquiens, filiorum Dei, quae in hoc mundo ex ea parte nunc servit qua vitiis infestatur humanis; tunc ad libertatem filiorum Dei perfecta securitate venturam, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Ut fiat sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus? stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV). Quapropter beatus Apostolus manifestius volens et de qua creatura ageret, et de qua ejus servitute, quave libertate dissereret, utpote per quem Christus loquebatur, ostendere, adhuc inculcat, et dicit: Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit (Rom. VIII); non nisi rationabilis creatura est, et illa rationabilis, quae quid ingemiscat, quidve parturiat, jam renata cognoscit, et infirmitatem suam deflens, promissionem perpetuae tranquillitatis exspectat, quo doctor egregius quousque perducat, diligentius intuendum est: Non solum, inquiens, illa, hoc est creatura populi Christiani, sed nos ipsi primitias spiritus habentes. Ipsi utique apostoli, ipsi Ecclesiae principes et parentes, qui primordialiter sancti Spiritus dona sumpserunt, quae ecclesiasticis ministrarent spiritualiter incrementis; ubi sine controversia semetipsos quoque in una eademque quamvis majore gratia praeditos, unde et ait primitias spiritus habentes, quasi primates gratiae Dei, in una tamen eademque secum totamque Ecclesiam generali conditione constituit: sed etiam nosmetipsi, dicens, primitias spiritus habentes, intra nos gemimus: aperuit quorum ille gemitus, quem supra dixerat, esse noscatur, et quid gemeret evidenter exposuit, adoptionemque exspectantes: certe jam sacramento regenerationis pignus adoptionis accepit. Quae est ergo ista adoptio, quae post adoptionum initia sustinetur, quaeve redemptio corporis nostri, quae ventura proponitur? Ergo non accepisti, quae exspectare te dicis? Accepi, inquit, sed mysteriis sum renovatus initiatusque coelestibus superstes et in hac adhuc mortalitate consistens, quae sua sunt in me competenter operantibus, ad eorum plenitudinem perfectionemque valeam, atque hic pugnantium ibi sit consummata victoria, ubi dicendum est: Absorpta est mors in victoria: ubi est, mors, stimulus tuus? Nunc autem spe salvi facti sumus; spes autem quae videtur, non est spes; nam quod videt quis, quid sperat? si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (I Cor. XV; Rom. VIII). Satis clara luce patefecit qui sit status in hac vita fidelium, quid in fide teneant, quid in spe sustineant, quid tota caritate desiderent; quod totum incunctanter ideo fit, sicut quidam magister Ecclesiae ( Augustinus ) sapienter edocuit, dicens: Ad magnam enim utilitatem fidelium materia est servata certaminum, ut non superbiat sanctitas dum pulsatur infirmitas, quo scilicet sua saltem fragilitate commonita post ruinam, non in se fidat nostra conditio, sed ad illius incessabiliter recurrat misericordiam reformanda, cujus gratiam non quaerendo, nec in paradisi potuit intemerata felicitate constare, discatque sine tali praesidio inde lapsam per quod instruitur post aerumnas ad gaudia redire perpetua; multoque se magis incolumem hoc subsidio durare potuisse, quo non solum ad creationis suae reducitur institutum, sed ad coeleste praeparatur habitaculum. Huic autem disputationi nullatenus aestimetur esse contrarium, quod in Epistola sua beatus Joannes apostolus et evangelista disseruit: Quia qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. IV), ut ex hoc videlicet qui regenerati sunt, non peccare credantur; quod utique si eo sensu, sicut quidam non recte judicantes arbitrantur, vir magnus ille prompsisset, universaliter utique quisquis renatus esset jam peccare non posset. Deinde contra hunc eumdem apostolum sentire convincitur, si quis hoc eum definisse praetendit; idemque quippe dicit alibi: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I): Et iterum: Si dixerimus quia non peccamus, mendacem faciemus eum, et verbum ejus non erit in nobis; et utique hoc tantus et talis dicebat apostolus; cujus si quis potiorem se meritis aestimare contendit, ipse videat caveatque ne incidat in mortiferae praecipitationis abruptum. Certe enim ipse qui haec dicebat, ex Deo utique natus erat; et tamen docebat atque praedicabat, dicens: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus; et caetera, quae superius comprehensa sunt: sed qualiter peccare non possit, qui ex Deo nascitur, ipse potius vir Deo plenus exponat: Si dixerimus, inquit, quia non peccavimus, mendacem faciemus eum: quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (Ibid.). Patefecit quomodo qui ex Deo nascitur, peccare non possit, ut scilicet unusquisque fidelium postquam ex Deo natus est, sicut se non habere peccatum pronuntiare non debet, sic quod admittendo contraxerit, confidenti relaxatione submotum peccatum inesse non possit, sicut ipse etiam secutus adjunxit: Haec scribo vobis, ut non peccetis; sed si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem justum, et ipse est propitiatio peccatorum nostrorum, non tantum nostrorum, sed totius mundi (I Joan. II). Quod breviter indicatum prudens lector per totum Scripturarum corpus copiosis poterit testificationibus invenire et manifestius approbare.
Sic temperatum nostrae salutis antidotum, ut omni protervitate deposita, qui gloriatur non in se, sed in Domino glorietur (II Cor. X). Etiam illud praeterea diligentibus intuendum est, quod quosdam movere perspeximus id quod ait Apostolus, cum conjugibus fidelibusque loqueretur, sanctificari scilicet sive virum sive mulierem infidelem per cujuslibet sexus fidele consortium: et imprimis non inconvenienter occurrit quod dictum est de foedere conjugali; erunt duo in carne una (I Cor. VII). Per quod possit consequenter intelligi, ut quoniam cujuslibet conjugis fidelis corpus templum est Dei, et regeneratione purgatum, divinique sanctificatum per purificationem mysterii, secundum quemdam modum, per conjugalis unitatem carnis etiam conjugis infidelis sanctificatio corpus attingat, longeque distet ista societas ab illo consortio quod in utrisque conjugibus idolis mancipatum est, et immundi spiritus habitatione pollutum, dum in illo genere nuptiarum per legem foedusque conjugii, ad alterum tametsi nescientem forsitan nec volentem divina benedictio per alterius unitae sibi carnis accedit. In isto vero, et principalis illa fornicatio qua anima alienatur a Deo et spiritus pravi contagium tam reddat utrumque conjugem detestanda coinquinatione maculatum, quam ab illa fide quae corda purificat summae Divinitatis externus ( sic ). Deinde non irratiobiliter (quantum arbitror) et illud concurrit, ut oratione fidelis cujusque conjugis etiam infideli misericordia quantacunque praestetur, vel ipsa certe quae ad salutem pertineat temporalem: in qua misericordia non parum divinae pietatis acquirit: et per hoc secundum quemdam modum particeps divinae dignationis effectus edicitur. Si enim cibi qui per legem sacram describuntur immundi, per verbum Dei sanctificari testatur Apostolus, unde etiam illud est: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris (Act. XI); non erit absurdum nec inconveniens quod per fidelis conjugis precem, quam fieri pro ipsa certum est affectione conjugii, aliquid etiam infidelis conjux sanctificationis, misericordiam divinam quam fidelis conjugis implorat supplicatio, consequatur, longeque differat (sicut dictum est) ab illo connubio in quo utrique conjuges a verae Divinitatis sunt puritate exteri, et voluntarie submoti, sed immundos utrique spiritus invocantes, pari immunditia sunt referti. Nam si, comparatione levium vel gravium peccatorum, justificatus dicitur, ab eo qui majoribus est vitiis involutus ille quem minor reatus involvit (sicut dicitur ad Jerusalem quae tunc criminum et praevaricationum immanitate fervebat: Justificasti sororem tuam Sodomam (Ezech. XVI), quanto magis justificatio vel sanctificatio, etsi non plena atque perfecta, secundum tamen quemdam modum competenter accipitur, ubi non solum a fideli conjuge minus peccatur, sed ab eo etiam conjuge peccatore remedium summae Divinitatis exposcitur, quam ubi a conjugibus utrisque peccatur. Nam secundum quemdam modum hanc sanctificationem per fidelem conjugem etiam infideli conjugi pervenire haec ipsa verba testantur Apostoli; siquidem non jam infidelem conjugem legitimam sanctificationem sumpsisse confirmat, quia per fidelem conjugem quippiam sanctificationis acquirat. Denique qua sit conditione censendus secutus adjunxit: Nam si infidelis, discedat (I Cor. VII), non jam inde tanquam fidelem suscipi designans, quia per haec quae dicta sunt aliquid ad eum pervenit fidelis conjugis, sive consortium, seu precem divinae sanctificationis et gratiae, sed nisi ipse quoque fidelis existat, pro infideli sit procul dubio judicandus. Est etiam ille modus infideli conjugi sanctificationis impertiendae per conjugem jam fidelem, si huic exhortationem conversionis ad Deum, et credulitatem summae Divinitatis insinuet, majestatem virtutemque ejus inculcet, et per affectum conjugii eum facilius informet et inclinet ad fidem, astruens quae sit spes in unum Deum credentibus, vel in hujus vitae cursu, vel post ejus transitum quae requies sit futura. Haec cum per fiduciam conjugii sanctis verbis cor ejus assidua voce pulsando conjux fidelis frequenter insinuat, divinae sanctificationis eidem, et menti ejus, et corpori propinat effectum, sicut ait beatus Petrus apostolus: Similiter mulieres subditae sint viris, ut si qui non credunt verbo, per mulieris conversationem sine verbo lucrifiant, considerantes in timore castam conversationem vestram (I Pet. III); quam si per familiaritatem suscipiat conjugalem, et Dei gratiam sibi per affectum conjugii ministratam non in vacuum recipiat et refutet, fit sanctificatio per fidelem conjugem conjugis infidelis, dum hisce modis ex infidelitate in consortium sanctificationis attrahitur. Alioquin si oblatam sibi gratiam nec per affectum suscipit conjugalem, quae in vacuum tam divinae dignationis, quam etiam humanae singularis affectionis oblitus, aestimat abnuendam, atque ob hoc ipsam quoque conjugis affectionem nititur abjurare, et ab ipsius pii consortii lege discedere, digne permittitur eidem licentia discedendi; quia non est illo conjugio dignus, quo se ipse judicavit indignum, patienterque ferat fidelis conjux illo se caruisse conjugio, quod fornicatur a Deo, cui idem conjux fidelis inhaerendo principalem Dei retinet castitatem. Itaque et adultero caret, et eo qui respuit una veraciter fieri caro cum conjuge jam fideli, nec aestimet fuisse legitimum quod divina sibi despexerit lege conjugii; ac potius libenter accipiat eum, qui anima separatus a Deo est, et a se quoque corpore fuisse divisum.
Secundum hunc igitur modum etiam de talium filiis accipiendum est, quod illic consequenter asseritur, ubi Apostolus: quod nisi haec sanctificatio inter hujusmodi conjuges proveniret, filii eorum immundi essent, nunc autem sancti sunt. Sancti sunt enim, secundum quemdam modum in comparatione illorum qui ex utrisque parentibus immunditiae diabolicae mancipatis contaminatisque nascuntur.
Isti enim ex ea parte qua de sancta carne fidelis parentis, et templo Dei, et Deum unum in suo corde gestantis exorti sunt, nonnihil divinae benedictionis hauserunt, in qua utique benedictione sanctitas continetur, cujus dignatione perstricti, sancti non immerito nuncupantur. Per hanc quidam etiam sanctificationem assumunt, ut ad eam sicut competit perveniant consequendam, jam ejus per parentem fidelem rudimenta percipiunt, et odorem sanctae adoptionis agnoscunt, precibus Christiani parentis, quibus eis sine ambiguo imploratur divina misericordia, utique sanctificatio jam praebetur, et plerumque fidelis studio parentis, vel ad venerabilia loca parvuli deferuntur, vel etiam nescientibus renatis fonte baptismatis sanctificatio plena confertur. Aut ubi jam capaces rationis exstiterint, adhortatio et insinuatio pii parentis ingeritur. Quae omnia sanctificationis instrumenta esse manifestum est, quibus ut [ forte aut] ad ejus veniant [ F. veniunt; et infra, dispoliant] firmitatem, aut si ista despiciunt, semetipsos sanctificatione dispolient, et gratiam Dei, quae his per affectum parentum ingeritur, evidenter evacuant. Atque ita de sanctis vel de eruditionibus sanctitatis abscissi, in non sanctorum consortia profana rediguntur. De quibus nihilominus sic dicatur, quomodo de parentibus eorum infidelibus praeceptum; Si infidelis vult discedere, discedat (I Cor. VII). Nunquidnam haec genera sanctitatis vel sanctificationis de utroque profano parente progenitis filiis intimantur? Ecce quid interest inter sobolem ex illo vel isto conjugio procreatam; ecce quemadmodum isti familiares et propinqui sunt sanctificati, atque ideo non immerito sancti sunt editi, et quibus divina misericordia consequenter ejus precibus imploratur, quique cum sanctis educationibus imbuuntur, et sacrae religionis initiantur affectu, ad cujus si pervenerint firmitatem, illius per sacramentum sanctificationis plenitudinem consequuntur, cujus per fidelem parentem etiam ante sacramentum rudimenta sumpserunt, per quae rudimenta jam sancti, qui sancta institutione praeparabantur, non incongrue sunt vocati. Nunquid autem quia dictum est sanctificari infidelem conjugem per fidelem, ita dictum est, ut jam propriae credulitatis sanctificatione non egeat, ac non magis ideo quia per illam familiaritatem fidelis conjugis percipiendae sanctificationi proximus sit et propinquus effectus? Nam si jam sanctificatus diceretur, ut sanctificatione penitus non egeret, non de eodem in consequentibus diceret: Infidelis si vult discedere, discedot; sic ergo et filii eorum nuncupati sunt sancti, quia per sancti parentis affectum capiendae sint proximi sanctitatis; non quod jam ipsi propria sanctificatione non egeant, quae utique, sicut nullus Christianus addubitat, sine regenerationis sacrae mysterio nec sumitur nec habetur; sicut et parens eorum infidelis, sic sanctificatus dicitur per fidelem, ut si tamen ingestae sibi per fidelem conjugem sanctificationis ipse legitimum non suscepit effectum, infidelis fuerit nuncupatus. Sicut ergo eum, quem per fidelem conjugem sanctificatum dixit, postea nuncupat infidelem, quia proprie ipse vel ipsa non credidit, sic et filii qui per fidelem parentem eo modo sanctificati quo conjux, sancti appellati sunt, nisi ipsi quoque proprie credant, infideles consequenter existunt. Satis enim apparet, secundum quemdam modum sanctificationem hanc conjugis appellatam, qui postea infidelis asseritur; sic ergo et de filiis intelligendum est. Nunquid igitur, quod saepe repetendum est, soboles profanorum hujuscemodi sanctitatis aliqua cujuslibet parentis portione contegitur, vel aliquibus hujusmodi disciplinis, precibus, adhortationibus cujuspiam participationem, vel notitiam, vel auditum, vel eruditionem sanctitatis assumit, quae est sub immundorum spirituum dominatione consistens, et diabolicis praevaricationibus, et contagiis mancipata? Hoc modo semper immunda est, quo parentes, quandiu in eadem perversitate consistit; plerumque autem et per anticipationem (quod in Scripturae sanctae textu frequentius invenitur) jam esse dicitur quod futurum est, sicut in Evangelio legimus. Quia Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Filios Dei certe jam nuncupans qui adhuc essent diffusa gratiae evocatione per mundum sacris innovandi mysteriis, in Dei filios adoptandi: vel cum dicitur: Beati qui non viderunt et crediderunt (Joan XX), jam beati appellati sunt qui adhuc tunc futuri fuerant beati, cum essent quae non viderant credituri; sicut et plerumque pro faciendis jam facta referuntur, ut foderunt manus meas et pedes meos (Luc. XXIV). Item tanquam profitendo definitur quod non sit causa qualibet interveniente faciendum, sicut beatus Apostolus pro devotione praedicationis injunctae ad Hispanias se profitetur iturum quod tamen certa dispensatione Deitatis quod fieret non provenit; alter cum appellatur aliquid esse quod hoc ipsum esse cessavit, vel cessaturum est hoc ipsum esse quod dicitur, ut Judas apostolus qui praevaricando, quod est appellatus amisit, sicut idem et discipulus dictus est, cum quidem nec Christi discipulus esset, sed potius diaboli, sicut de eo dictum est: Unus ex vobis diabolus est (Joan. I), quod diaboli esset operarius. Dictus est tamen discipulus etiam cum nec verus esset, et cessaturus hoc dici. Est et ille modus, quod saepe velut generaliter et absolute dicitur, cum tamen ad omnes generaliter non pertinere manifestum est, ut cum dicitur Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Genes. XXII), omnes quidem gentes benedicentur; nec erit ulla natio sub coelo cui non praedicetur Evangelium, et tunc veniat finis; sed ipsae gentes non ex integro omnes benedicentur, quia non omnium est fides: vel sicuti est, omnis lingua confiteatur Deo (Philip. III); cui locutioni sensus ille connectitur, cum ex parte totum saepius nuncupatur: sicut et tunc homo Juda cum totam gentem procul dubio nominaret. Sic et illi fideles sancti videri possunt vocati, quia multi, vel plurimi ex his, per ea quae dicta sunt, mysteriis imbuti coelestibus, sancti efficientur, et merito jam esse dicti sunt quod futuri sunt, vel ex ea portione, qua per religiosum parentem erant participes sanctitatis, tanquam jam ex integro id essent, sancti sunt nuncupati, vel quia ex talibus filiis multi futuri essent plenae sanctificationis haeredes.
Jam et isti ex eo quod futuri fuerant nuncupati sunt, et licet hoc essent plurimi forsitan nunc futuri, a parte sanctorum toti sancti generaliter sunt vocati. De resurrectionis vero qualitate, vel de ea quae post resurrectionem species sit futura, audiamus Apostolum praedicantem, ubi ait: Sed dicet aliquis, Quomodo resurgent mortui? Quali autem corpore venient (I Cor. XV)? et humanae mentis diffidentiam redarguens, quam merito stultam, quae Deo quidquam judicaret impossibile, nuncupando, competenter ex rerum etiam visibilium et humanis conversationibus usitatam similitudinem comparationemque magnificam praeclarus doctor inducit, dicens: Insipiens (qui Deo haec impossibilia aestimas, vel ambigis esse facienda), tu quod seminas vivificatur, nisi prius moriatur (Ibid.)? Quam similitudinem ad resurrectionem corporis post mortem futuram convenienter aptavit. Deinde quod secutus adjecit: Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut puta tritici et caeterorum. Deus autem dat illi corpus prout voluit (Ibidem). Ad qualitatem jam et speciem, quae post resurrectionem futura est, genus comparationis adhibere curavit, prout voluit, inquit. Quid adhuc quaeris? prout voluerit Deus, sic dabit unicuique corpus ineffabili potentia suscitatum: sed forsitan arbitreris ideo magis significari non unicuique suum reformandum proprie corpus, cum astruatur prout Deus voluerit esse reparandum
Diligenter ergo sensum plenius haec tractantis intende, si scire conaris cujusmodi corpus unicuique sit Deus hoc ipsum prout voluerit redditurus, et tanquam tibi jam tunc ad ista respondentis Apostoli verba perpende. Nosse desideras quare resuscitatis hominibus corpus prout Deus voluerit sit daturus, agnosce prudenter, et unicuique seminum proprium corpus (Ibid.), quod utique non sine causa vir Deo plenus adnectit, nisi ut futuras hominum hujus modi dubitationes expelleret. Audi, inquam, quod sapienter adjecit, et ex similitudine rem ipsam cui comparatur agnosce: et unicuique, inquit, seminum proprium corpus; si in similitudine proprium corpus, ergo et in re, cujus similitudo est, proprium corpus certum est esse reddendum; semina enim ista sine controversia hominibus comparavit, de quorum utique morte et resurrectione loquebatur: atque ideo singula singulis conferens, quantum ad vivificanda post mortem corpora pertineret, de grani non prius vivificati quam mortui comparatione singulari mirabiliter explicavit. Dehinc quali post resurrectionem corpore censeretur esse quisque venturus, id est, utrum hac conditione, quam moriendo gestaverat, an longe meliore, nihilominus illa similitudine patefecit, quam secutus exposuit: Et tu qui seminas, nudum granum seminas, ut puta tritici aut alicujus caeterorum; et Deus dat illi corpus prout vult (I Cor. XV). In hac ergo forma corpus Deum dare, decentius quam obierat, evidenter expressit; sicut in subsequentibus dicitur: Seminatur in corruptione, surgit in incorruptionem; seminatur in ignobilitate, surgit in gloriam; seminatur in infirmitate, surgit in virtutem; seminatur corpus animale, surgit corpus spirituale (Ibid.). Ecce quemadmodum hominis morientis non hoc seminatur quod corpus est post futurum. Ecce prout vult Deus intelligitur resurrecturis corpus reformare post mortem cum inaestimabili suae misericordiae voluntate: quod fuerat in corruptione seminatum, incorruptibili nobilitate restaurat; quod fuerat terrenae conditionis in ignobilitate sopitum, in gloria coelesti resuscitat; quod fuerat mortalitatis infirmitate resolutum, redintegrat in immortalitatis decore vestitum; postremo quod fuerat animale defunctum, corpus spirituale restituit, et reformat: quae cuncta ad statum meliorationis sublimationisque respiciunt. Illa vero quae restat pars comparationis adnexae specialiter ad proprietatem corporis unicuique redhibendam pertinere firmatur, qua consequenter dicitur: Et unicuique seminum proprium corpus; ubi satis apparet in quavis resurgentium claritate proprietatem corporis esse mansuram; nec otiosum quod beatus Apostolus cum de solo humano genere, quod solum est utique suscitandum, nec alia quaecunque substantia hoc est munere decoranda, atque ideo sufficeret ad unum genus hominum unam speciem seminis gratia comparationis adhibere, per quam. et non prius vivificari quam mori, et honorabilius corpus quam seminaretur exsurgere perdoceret: sed ut diversi sexus proprium corpus asseret [ F. assereret] innovandum, quod in una specie seminis quantum ad similitudinem respiceret, non habebat, ne per hoc et unam tantummodo speciem resuscitandorum corporum futurarum significasse putaretur proprietatum distinctione submota, discreta quaecunque seminum genera comparationis suae caute convenienterque duxit adhibenda, ut proprietatem corporum, sicut dictum est, quam una species discernere non valebat, seminum diversitas indicaret, suppeditaretque plenae comparationi facultas per quam ad specialitatem corporum designandam convenientissime diceretur, et unicuique seminum proprium corpus (I Cor. XV), ut quod una species cujuslibet grani, discreto sexu, qui ei nullus aestimare non posset exprimendae corporum proprietati, sicut saepe jam dictum est, seminum diversitas intelligentiam ministraret.
Triplex igitur in hac comparatione propositio, disputatio, definitio est; et quantum ad intelligendam resurrectionem pertinet corporalem ex similitudine grani non prius vivificati quam mortui competens similitudo sufficiensque deprompta est. Quantum vero ad id attinet, quia non id corpus seminatur quod futurum est, sed Deus dat illi corpus prout vult (Ibid.), in ejusdem continentia lectionis necessario causa reseratur, cum corruptibile corpus seminatum perhibetur incorruptibile redditurum, et caetera, quae huic sensui probantur adhaerere.
Quantum autem ad proprietatem corporum respicit edocendam, plenissime declaratur quod beatus Apostolus nequaquam seminis unius comparatione contentus, per quod proprietatem corporum non posset ostendere, cum id una species, ut supra memoratum est, seminis non haberet, studuit ex seminum diversitate monstrare unicuique surgentium, qui sunt utique seminibus comparati, proprium corpus esse reddendum. Et resurgent ergo homines vivificati post mortem, qui utique prius morientibus et postmodum vivificandis seminibus comparati sunt; et non hoc quod moriuntur, id est tanquam seminantur, resurgunt, sed Deus eis dat corpus ut vult (Ibid.), ut sit de corruptibili incorruptibile, de mortali immortale, de inspirituali spirituale; ut quod mortis fuerat conditione decoloratum, immortale et decorum integritate reddatur, et proprium corpus sicut unumquodque seminum sine dubio recepturi sunt: quod quia diverso sexui in uno semine comparari non poterat, ex seminum diversitate collatum est, ut ex diversitate seminum corporum proprietas signaretur. Si vero proprium corpus resuscitatus quisque suscipiet, indubitanter est consequens ut unicuique corpus proprium reformetur; quia, sicut dictum est, et unicuique seminum proprium corpus restituitur attributum. Et si unicuique seminum proprium corpus restitutur, per quae utique semina in utroque sexu omne genus hominum designatum est, sequitur ut omne genus humanum, quod in utroque sexu istis est seminibus designatum, proprium sit corpus resumpturum. Hoc nos ex verbis Apostoli fas est sobria consideratione metiri, ultra quae cavendum est temeraria curiositate prorumpere; propter quod etiam commonemur: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne fueris scrutatus (Eccle. III). Et, Non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII). Postremo attendentes illud, quod apostolica quoque praedicatione firmatum est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus timentibus se (I Cor. II), quisquis superius moremati sensus Apostoli non est intelligentia vel comparatione contentus, ad hoc certe, velit nolit, sine dubitatione constringitur, ut quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, qualibet audeat sibi mediatione componere, quasi verbo humani corporis aliqua membra culpabilia, vel decora, vel reprehensibilia sint creata, cum Deus fecerit omnia bona valde (Genes. I), et unamquamque speciem in suo genere competenti decore subnixam, nisi quod haec, quae inhonesta nostra sunt dicta, concupiscentiae primordialis decolorasset excessus: quae utique sic fuerant instituta, ut ad nutum mentis humanae famulantia, tantummodo ex animae rationalis arbitrio ad procreandae sobolis causam suis officiis fungerentur. Praeter hanc vero causam nihil contra mentis imperium, quae praeveniendo insolentius voluntatem, vel cum id voluntas expeteret, quidquam rebellionis afferent. Sed postquam anima summis suis subjecta non constitit, pari in seipsa naturae contumacis lege punita superbia est, ut huic quoque, id est animae dominio subjecta consequenter obsequia repugnarent, et quod vetiti praesumptione contradixerat humanae mentis inobediens appetitus, in ea parte corporis indicaret, qua degeneris, ac decoloratae superbaeque radicis procul dubio vitiosa fuerat generatio propaganda: quae utique si hic nisi essent hac exorbitatione foedata potuerant decore tantum humano generi propagando tam honesta quam moderata persistere etiam in corpore sine dubitatione terreno, quanto magis credendum est in spirituali corpore ineffabiliter decentius haec posse constare; praecipue cum nihil jam genitalis officii in illa perpetua claritate gestura sint: sed ad hoc tantum suae speciei formaeque non deerunt, ut non aliqua alia forma quam humana, cui promissa resurrectio est, resuscitata judicetur, nec aliquid sit quod in carnis perspecta resurrectione non maneat, et videatur alia species suscitata quam integrae carnis humanae lineamenta designant: quae quisque non vult fortasse moderata ratione librare, velit nolit, ut dictum est, aut ad illud superius revertetur, ut quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II), non aestimet perscrutandum, aut si ultra conatur erumpere, ipse videat suae temeritatis abruptum. Quam autem condita sunt honesta humanae membra substantiae, etiam res illa nos admonet, quod cum in paradiso nudi essent primi parentes, nihil in his confusionis habuerunt. Unde post peccatum et concupiscentiae virus ingressum, corporum suorum inordinata perturbatione confusi sunt. Atque ideo satis apparet, quod si in illa quavis felicitate paradisi positi, terreno tamen corpore constituti, conspici sine confusione potuerunt, multo magis in illo spirituali corpore, atque in illa sublimi beatitudine, quae similitudinem gestura est angelorum, et ut homini in carnis resurrectione nihil desit, integer reformetur. Et ne aliquid deforme Conditor creasse videatur, si quid de resuscitato corpore subtrahatur bonum, potius ejus opus inde etiam comprobetur, ut ejus conditio in illis quoque claritatis decore permaneat, nisi forte isti etiam illic adhuc existiment motus corporeos orituros, ubi (sicut ipse Dominus ait) neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli (Marc. XII). Quod utique si in unam speciem corporis unumque sexum omnes fuerant suscitandi, cur diceretur causa penitus non fuisset. Quin potius cum femineo sexu magis competat nubere, non illic defuturum, sed cessaturum prorsus a nuptiis indicatur. Cum autem nihilominus scriptum sit, ut capiat unusquisque propria corpora quae gessit, sive bona, sive mala (II Cor. V), quomodo id fiet, nisi uterque sexus in sui corporis proprietate vel judicium subeat, vel praemium beatae resurrectionis accipiat? Falluntur autem qui putant illud Apostoli testimonium sibimet suffragari, quo videntur asserere in virilem formam omnes homines resuscitandos, ubi ait: Donec occurramus in unum virum perfectum (Ephes. IV). Quid ergo facient cum rursus idem dicat: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI)? quod huic utique opinioni eorum erit sine dubitatione contrarium, nisi mysterio competenter inspecto modesta mente cognoscant qualiter utrum conveniat, quid itaque velit sibi, quod in utroque sexu describat Ecclesia, quantum Domino reserante sentimus, exponimus. Ab initio Christum et Ecclesiam humana carne similitudine conjugii designatam sancta Scriptura testatur. Proinde cum femineo sexu censetur Ecclesia, iufirmitas quidem humanae conditionis ostenditur, quae tanquam in Ecclesia conjuge Christi convenienter exprimitur; sed nomine virginitatis, vel continentiae ejus propositum vel integritas fidei, de qua et ipse B. Apostolus disserit, intimatur. Cum vero dicitur, Donec occurramus omnes in virum perfectum, nec diversum est, nec divinum [ F. divisum]; quoniam quidquid in Ecclesiae corpore continetur, quae cum Christo una caro est sacri lege conjugii, etiam ipsius caro modis omnibus in sexu fieri utroque quod dictum est sive illic virginem castam, sive huic virum perfectum, ut ita sint in Ecclesia catholica intemerata fide viventes, et sancto proposito continentes. Licet adhuc possit in infirmitate conditionis humanae, ut tamen per unam carnem Ecclesiae et Christi, id est conjugis et viri, in ipso quoque virilem accipiat firmitatem vigoremque-perfectum, cujus per Ecclesiae virgineam fidei castitatem, quam cum eodem una caro fiunt, et viri membra perfecta; ubi illa quoque beati apostoli Pauli verba tractanda sunt, quibus ait: Omnes nos in unum corpus baptizati sumus in Christo (I Cor. XII). Quantum ad unitatem utique pertinet sacramenti unum corpus sumus in Christo; quantum ad sexuum diversitatem ipse alibi dicit: Sive vir, sive mulier, omnes unum sumus in Christo (Galat. III): cum suo enim toto corpore, quod ejus est plenitudo, perfectus est Christus; et ideo quia per unum idemque mysterium, licet diversi sexus, unum tamen corpus accipitur, per cujus corporis plenitudinem perfectus est Christus. Cum ergo vir Christus Ecclesiae tanquam conjugis suae et caput sit et virtus atque perfectio, merito omnis Ecclesia in hunc unum virum perfectum, cujus est una caro, perhibetur occurrere.
DECRETA DUO. (Ex epistola ad Dardaniae episcopos desumpta.) PRIMUM. Repeti non possunt quae triginta annis quiete possidentur.
Post quingentos annos constituta Christi quosdam audio velle subvertere, cum triginta annorum lex hominum non possit abrumpi.
SECUNDUM. Non oportet ab eorum eleemosynis abstinere post mortem, quibus in vita communicare non destitimus.
Nec quisquam vobis omnino persuadeat, Acacio praevaricationis suae crimen fuisse laxatum: quia qui postquam in collegium recidens pravitatis, jure meruit ab apostolica communione secludi, in hac eadem persistens damnatione defunctus est, absolutionem, quam superstes non quaesivit omnino nec meruit, nec mortuus jam potest impetrare. Siquidem ipsis apostolis Christi voce delegatum est: Quae ligaveritis super terram (Matth. XVIII), et reliqua. Caeterum de eo qui in divino judicio est constitutus, nobis fas non est aliud decernere, praeter id in quo eum dies supremus invenit: atque ideo nisi ejus nomine refutato, caeterisque consortibus hujus erroris, cum nullo prorsus eorum participare debetis mensae dominicae puritatem, quam majores nostri semper ab haeretica magnopere servaverunt pollutione discretam.
CONSTITUTA GELASII PAPAE, QUAE EPISCOPI IN SUA ORDINATIONE ACCIPIUNT; (Quibus Afrorum ordinationes inter alia prohibentur ex Diurno pontificum, aliisque fide dignis codicibus mss.).
Papa ille clero, ordini, et plebi consistentibus civitate illa, dilectissimis filiis in Domino salutem.
Probabilibus desideriis nihil attulimus tarditatis. Fratrem jam et coepiscopum nostrum illum vobis ordinavimus sacerdotem. Cui dedimus in mandatis ne unquam ordinationes praesumat illicitas; ne bigamum, aut qui virginem non est sortitus uxorem; qui neque illitteratum, vel in qualibet corporis parte vitiatum, aut expoenitentem, vel curiae, aut cuilibet conditioni obnoxium, notatumque ad sacros ordines permittat accedere. Sed si quos hujusmodi forte repererit, non audeat promovere. Afros passim ad ecclesiasticos ordines praetendentes nulla ratione suscipiat, quia aliqui eorum Manichaei, aliqui rebaptizati saepius sunt probati. Ministeria atque ornatum Ecclesiae, vel quidquid illud est in patrimonio ejusdem non minuere studeat, sed augere. De reditu vero ecclesiae vel oblatione fidelium quatuor faciat portiones: quarum unam sibi ipsi retineat, alteram clericis pro officiorum suorum sedulitate distribuat, tertiam pauperibus et peregrinis, quartam ecclesiasticis fabricis noverit reservandam. De quibus divino erit redditurus judicio rationem. Ordinationes vero presbyterorum seu diaconorum non nisi quarti, septimi, et decimi mensium jejuniis; sed et ingressu quadragesimali atque medio, vespere sabbati noverit celebrandas. Sacrosancti autem baptismi sacramentum non nisi in Paschali festivitate et Pentecoste meminerit esse praebendum, exceptis his qui mortis urgentur periculo, ne in aeternum pereant, talibus oportet remediis subveniri. Huic ergo sedis nostrae praecepta servanti devotis animis obsequi vos oportet, ut irreprehensibile placidumque fiat corpus Ecclesiae, per Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat cum Deo Patre omnipotente et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen. Et subscriptio ejus. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi filii.
EPISTOLA XV. Narrat quae a Rustico Lugdunensi episc. acceperit subsidia et quantas ab Acacio sustineat persecutiones. (Ex schedis R. P. Hieron. Vignerii.)
Dilectissimo fratri Rustico Gelasius.
Inter ingruentium malorum turbines et variarum tentationum quibus pene mergimur afflictationes, tua nobis caritas, amantissime frater, grande solatium propinavit. Quid enim consolatius posset accidere quam videre fratres carissimos invicem compatientes et partem oneris ferentes, quibus non minima benedictionis portio collata est. Benedictus Deus, qui tua erga nos taliter affecit praecordia, ut non tantum quae patimur, animo sentias, sed ea monstres in sanctae tributionis exhibendo misericordiam, qualem habeas in compassivo corde caritatem, et adjungas ad dulcissimae consolationis sermones quae sunt praecipuae inter amicos opitulationes. Verum dilectionem tuam non fatigabimus scribentes quam in arcto fuerimus. Scit frater noster et coepiscopus Aeonius (Arelatensis) quam utile fuerit et quod misit, et quod ad nos misisti subsidium. Caeterum frater noster Epiphanius (Ticinensis), qui ad gentis suae relevandos et redimendos captivos ad partes vestras destinatur, fraternitatem tuam certiorem faciet quantam ob impiissimi Acacii causam persecutionem sustinemus. Sed non deficimus, et inter tot pressuras nec cedit animus, nec relaxatur zelus, nec subvertit metus. Sed licet aporiantes et angustiati, confidimus in eum qui dabit cum tentatione proventum: et si ad tempus sinit deprimi, non patietur opprimi. Fac, carissime frater, ut tuus tuorumque in nos, vel potius in sedem apostolicam non cesset affectus. Qui enim in petra solidabuntur cum petra exaltabuntur. Adjuva fratrem nostrum Epiphanium, et sentiat quia me amas; et cum redierit ad propria, scribat dilectio tua tam quae sibi quam quae fratribus nostris et coepiscopis per Gallias constitutis circa impiissimi Acacii causam videbuntur. Deus te praestet incolumem, frater carissime. Datum VIII calend. Februarias, Asterio et Praesidio VV. CC. consulibus (anno Christi 494).