Migne Patrologia Latina Tomus 63
HorI.EpEtDe15 63 Hormisdas I Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
EPISTOLA PRIMA HORMISDAE PAPAE AD S. REMIGIUM RHEMENSEM EPISCOPUM.
Post acceptas ab eo gratulatorias litteras, eidem, ob praeclaram meritorum excellentiam, et nobilissimae sedis praerogativam, vicariam sedis apostolicae praefecturam in Gallia delegavit.
Dilectissimo fratri Remigio Hormisda.
Suscipientes plena fraternitatis tuae congratulatione colloquia, quibus nos germanae salutis tuae laetificavit indicio corporali cum spiritualibus officiis incolumitas subnixa; congruum esse perspeximus hanc ipsam, quam mente gerimus, verbis aperire laetitiam. Agis enim summi documenta pontificis, dum et praedicanda facis, et ea insinuare non differs. Praerogativam igitur de nostri sumpsimus electione judicii quando id operatum te esse didicimus, quod caeteris agendum obnixius imperamus; ut in provinciis tanta longinquitate disjunctis, et apostolicae sedis vigorem, et Patrum regulis studeas adhibere custodiam. Vices itaque nostras per omne regnum dilecti et spiritalis filii nostri Ludovici (Jam ab anno 511 obierat), quem nuper, adminiculante superna gratia, plurimis et apostolorum temporibus aequiparandis signorum miraculis praedicationem salutiferam comitantibus, cum gente integra convertisti, et sacri dono baptismatis consecrasti, salvis privilegiis quae metropolitanis decrevit antiquitas, praesenti auctoritate committimus: augentes studii hujus participatione ministerii dignitatem, relevantes nostras ejusdem remedio dispensationis excubias. Et licet de singulis non indigeas edoceri, a quo jam probavimus acutius universe servari; gratius tamen esse solet, si ituris trames ostenditur, et laboraturis injuncti operis forma monstratur.
Paternas igitur regulas et decreta sanctissimis definita conciliis ab omnibus servanda mandamus. In iis vigilantiam tuam, in his curam et fraternae monita exhortationis ostendimus. His ea (quantum dignum est) reverentia custoditis, nullum relinquit culpae locum sanctae observationis obstaculum; ibi fas nefasque praescriptum est: ibi prohibitum, ad quod nullus audeat aspirare: ibi concessum, quod debeat mens Deo placitura praesumere. Quoties universale poscit religionis causa concilium, te cuncti fratres evocante conveniant: et si quos eorum specialis negotii pulsat intentio, jurgia inter eos oborta compesce, discussa sacra lege determinando certamina. Quidquid autem illic pro fide et veritate constitutum, vel provida dispensatione praeceptum, vel personae nostrae auctoritate fuerit confirmatum, totum ad scientiam nostram instructa relationis attestatione perveniat. Eo fit ut et noster animus officii caritate dati et tuus securitate perfruatur accepti. Deus te incolumem custodiat, frater carissime (anno Domini 514).
EPISTOLA ANASTASII AD HORMISDAM PONTIFICEM. Pontificem precatur, ut ad componenda in Scythiae partibus orta dissidia concilium congregari velit.
Victor Anastasius, pius, felix, inclytus, triumphator, semper Augustus, Hormisdae sanctissimo ac religiosissimo archiepiscopo et patriarchae.
Beatitudini vestrae non putamus ignotum, quod pro temporis qualitate loquendum atque tacendum, etiam divinae Scripturae provida est admonitione dispositum. Exactum proinde silentii tempus incitamenta nobis loquendi concessit. Atque ideo opportunum esse perspeximus, quae apud nos sub religionis specie commoventur, auditui vestro committere. Ante hoc siquidem duritia eorum quibus episcopatus, quem nunc geritis, erat sollicitudo commissa, temperare nos a transmittendis faciebat epistolis. Nunc autem currens de vobis suavis opinio, ad memoriam nostram bonitatem paternae affectionis adduxit, ut illa requiramus quae Deus et Salvator noster sanctos apostolos divino sermone docuit, ac maxime beatum Petrum, in quo fortitudinem Ecclesiae suae constituit. His igitur praefatis initiis, hortamur ut ad ea quae de Scythiae partibus mota sunt, unde et concilium fieri convenire perspeximus, mediatorem se apostolatus vester faciat, ut contentionibus amputatis, unitas sanctae restituatur Ecclesiae. Nobis autem omnia optata praestantur, si orationibus vestris et frequenti paginarum allocutione nostri memores fueritis. Data pridie idus Januarii Constantinopoli, et accepta Anthemio et Florentio VV. CC. consulibus V cal. Aprilis per Patricium (Data et accepta anno Domini 515).
EPISTOLA II. RESPONSORIA AD ANASTASIUM IMPERATOREM. Laudat eum quod Ecclesiae paci studeat, et cum causam cur concilium cupiat congregari cognoverit, scribit se illi responsum daturum. Hormisda episcopus Anastasio Augusto.
Gratias supernae virtuti, quae per vestrae pietatis affatus diuturnum dignata est terminare silentium, tale praestans collocutionis exordium, ut et de vestrae clementiae prosperitate laetemur, et ad unitatem, Deo donante, reverti posse sanctam confidamus Ecclesiam. Hoc opus supernae clementiae, haec et decessorum nostrorum fuit semper oratio; quos etiam rerum actus paternae traditionis ministros, et rectae fidei declarant fuisse custodes. Pax est enim totius bonitatis initium, qua nihil, quantum ad catholicae fidei cultum, validius, nihil aestimari oportet excelsius: pro hac scilicet facere et cuncta sustinere convenit, qui sanctarum Scripturarum probabilis cupit esse discipulus. Hanc omnium bonorum matrem et nutricem Christum Dominum nostrum suis constat praedicasse discipulis, dicentem: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV). Quam vos religiosi cura propositi, Domino aspirante, providentes, de orthodoxae concordia cogitatis Ecclesiae in beati apostoli Petri reverentia, divina specialiter praecepta servantes. Quae res majorem superni favoris defensionem vestro procurat imperio. Recte enim oblata Deo veneratio inexpugnabilem devotis mentibus murum defensionis indulget. Proinde omnipotentem Deum fusis precibus exoramus, ut qui vobis studium quaerendae Ecclesiarum pacis indulsit, ipse quoque sub conservatione catholicae fidei, desiderio vestro super hac parte praestet effectum. Praeterea directis ad nos sacris affatibus commemorationem sancti concilii facere pietas vestra dignata est. De qua re tunc plenissimum poterimus praebere responsum, cum causam congregationis nos voluerit evidenter agnoscere. Nunc vero quia, praestante Domino nostro, data est facultas alloquio, congrua veneratione debiti praebebimus sermonis officia. Data pridie nonas Aprilis (anno Domini 515), Florentio viro clarissimo consule.
EPISTOLA DOROTHEI THESSALONICENSIS EPISCOPI AD HORMISDAM PONTIFICEM. Pontificem laudat, quod Ecclesiae curet unitatem, seque cupere ait, ut haereticis damnatis, Romanae Ecclesiae debitus honor praestetur. Sacro, beatissimo et comministro papae Hormisdae Dorotheus episcopus Thessalonicensis in Domino salutem.
Ait quodam loco cuncta beatissimus divinorum praeceptorum promens miracula Salomon: Sicut aqua frigida animae sitienti suavis est, sic benignum nuntium longinquis ex terris (Prov. XXV). Et sacer David spiritualem pulsans lyram psallit: Quam speciosi pedes eorum qui evangelizant bona (Rom. X), sic equidem et nos cunctos docens. Quidquid autem est ita animae hominis suave, aut ita impinguat ossa, quam specioso nuntio cognoscere verae pacis nuntiatorem; et rectae nunquam errantes propugnatores fidei ad Ecclesiarum sanctarum transire gubernacula; et tanquam ex arce quadam ad consensum Dei congregare dispersa, et continuo quidem ad principatum tuae sedis festinantes, venerandi fratris supplicationibus annuentes, et membra Ecclesiae, quae vobis Christus et Deus noster credidit, contemnentia prius concordiam, ad unitatem venire; et praecedentem (praecidentem) divisionem, atque invidiam vestrae tantum ordinationis perimere calculo (clanculo), et nunc in concordiam atque societatem confluere (conflare, vel constare) omnem terminum sanctae illius Ecclesiae?
Haec didicimus, non ante multa spatia temporis: sperabamus autem et antiquam consuetudinem cognoscentes Ecclesiae, et vestrum audientes socialem et irreprehensibilem morem, ex vestris litteris firmiora atque manifestiora cognoscere. Sed quia tempus hiemis ad haec vos implenda retinuisse consideratur, et aptum, et debitum fuit, plenam et Dei amatricem caritatem etiam scabra (scrupulosa) transire: scribo et alloquor beatum vestrae sanctitatis caput, significans collaetari nos beatae sedi sacratissimi Petri apostoli, quod tali regitur manu quae suscepit non qui honorem raperet, sed qui raperetur ab eo, et (sicut sermo multiplex tradit, et nos ita se habere credimus) nutritorem pacis, et rectae fidei certatorem, et humilitate (humanitate) mentis et caritate quae circa cunctos est tanquam pretiosis lapidibus coronatum.
Etenim cuncta te volo, venerande pater, agnoscere, quod ex antiquis sanctis et venerandis Patribus suscipiens illius beatae sedis affectum: ( al. add. et) ad hanc tanquam paternam sortem custodiens, addere hoc opto atque festino, ut veniat in hoc studio terminus utilis humanitate quidem Domini et Dei nostri Jesu Christi, intercessionibus autem in cunctis beatissimi apostoli Petri, et in omnibus sapientissimi Pauli; ut venerandae eorum sedi et tuae beatitudini juste debitus honos custodiatur atque reddatur (addatur), ut nostris temporibus, velut secundum principatum sedis apostolicae honorem congruentem suscipiat, omnis discordia recedat, et Ecclesiae omnium vestrum catholica voluntate, Domini etiam et Dei nostri Jesu Christi, et Nestorium et Eutychetem impios, et horum servantes dogmata, et qui istorum fuere sectatores aut exstant, et omnem haeresim anathematizent semper, et rectam atque incontaminabilem fidem inconcussam, tanquam anchoram certam atque firmam teneant, et parent jam pacem, nullo (quod absit) impediente; praesertim venerando capite vestro (sicut didicimus) homines contentiosos horrente, quibus et vita et esca est sacerdotum Dei inter se altercantium separatio: qui non ab omnibus velociter cogniti, tanquam lupi in vestimentis ovium, facile ab apostolica Ecclesia repellantur.
Ista nunc scripsi beato capiti vestro per Patricium virum spectabilem, communem filium, et consuetudinis affectu superans rationem, et circa illam beatam sedem caritate devinctus, et omni die videre desiderans congruentem atque debitam venerationem ei servari. Scribe igitur, in cunctis beate, tanquam unanimi et optanti animam quoque offerre pro fide orthodoxa et Ecclesiarum pace sanctarum, et ut custodiantur venerandae sedi in omnibus beati Petri convenientia: quod facile fiet, ordinata unitate cunctorum, et omnium ad vos tanquam ad firmum festinantium portum. Divisiones etenim contra contemnere consueverunt, et ordini decentia non servant. Omnem fraternitatem quae est vestrae sanctitati conjuncta, et ego, et qui mecum sunt, multum in Domino salutamus. Et alia manu: Salvari me in Domino orate, sanctissimi et beatissimi Patres. Accepta epistola Dorothei episcopi Thessalonicensis Ecclesiae missa per Patricium V. C. sub data (die) quinto calendas Aprilis (anno Domini 515), Florentio viro clarissimo consule.
EPISTOLA III. AD DOROTHEUM THESSALONICENSEM EPISCOPUM Laudat ejus pietatem et studium in Romanam sedem. Dilectissimo fratri Dorotheo episcopo Hormisda episcopus.
Ubi caritatis interest servare praecepta, etiamsi aliquid tale eveniat quod cujuslibet possit animos commovere, tamen ut ea quae concordiae conversatione praediximus debeant custodiri, oportet aequanimiter praetermitti, quia utique si quid ignorantia tale proveniat, excusationem potest de ipsa simplicitate recipere. Suam Deus noster Ecclesiam propria ordinatione constituit, ut quod divinis praeceptis noscitur esse dispositum, nullatenus poterit praeteriri, cujus notitiam, vel scientiam, te non convenit ignorare. In faciendo namque bona laudamur, et tunc verborum cultus ornatur, quando sibi convenientia rite conjungit. Litteras siquidem per Patricium filium nostrum spectabilem virum tuae suscepimus caritatis, in quibus speramus opus plenum et probabile reperire, ut nihil esset quod ab integritate unitatis secerneret. Sed quia in his ipsis hunc promittis affectum, qui nos ad hoc quod praediximus possit specialiter provocare, Domino nostro preces effundimus, ut ipse cujus et causa tractatur, abstersis vel amputatis universis scandalis, et Ecclesia sua sub uno consensu et parili faciat fide connexos: nec in sacerdotibus suis quidquam reperiri patiatur, quod cujuslibet aut odiis propriis, aut inanibus intentionibus, aut hominibus in injuriam Dei, quod nefas est, velle placere; et non magis universa, secundum beatum apostolum, saecularia contemnentem a spe non possit exorbitare futura. Hortor pro, ter commune remedium, invito pro salute fidelium, propter generalem suadeo medicinam. Quis namque contentus est hos videre divisos, quorum potest unitate gloriari? Unde opus est labore communi, ut hoc quod a Patribus nostris accepimus, conservantes secunde nisi in illo, possimus divino astare judicio.
EPISTOLA ANASTASII AUGUSTI AD HORMISDAM PONTIFICEM. Concilium Heracleae ad componendas in Scythia de fide ortas quaestiones esse congregandum, ipsumque pontificem, ut ad illud accedat, precatur. Anastasius Augustus Hormisdae papae.
Omnibus negotiis divinae res praeponendae sunt: Deo etenim omnipotente propitio, rempublicam et conservandam et meliorandam esse confidimus. Quia igitur dubitationes quaedam de orthodoxa religione in Scythiae partibus videntur esse commotae, id specialiter clementiae nostrae placuit, ut venerabilis synodus in Heracleotana civitate provinciae Europae celebretur, quatenus concordantibus animis, et omni veritate discussa vera fides nostra omni orbi terrarum manifestius innotescat, ut deinceps nulla possit esse dubitatio, vel discordia. Quapropter sanctitas tua cum quibus sibi placuerit reverendissimis episcopis, quod de Ecclesiis sub sui sacerdotii cura constitutis idoneos et instructos erga orthodoxam religionem esse probaverit, ad praefatam Heracleotanam civitatem intra diem calendarum Juliarum venire dignetur. Data V cal. Januarii Constantinopoli, Senatore V. C. consule. Accepta pridie idus Maii, Florentio V. C. consule (Data anno Domini 514, accepta sequenti).
EPISTOLA IV. AD ANASTASIUM IMPERATOREM AUGUSTUM. Imperatoris zelum commendat: quoad concilium, per legatos se responsurum pollicetur. Hormisda Anastasio Augusto per Severianum.
Bene clementia vestra confidit, sicut datis ad me gloriosis designavit affatibus, quod reipublicae vestrae specialiter proficiat, si negotiis omnibus orthodoxae fidei causa praeponatur. Haec est enim, venerabilis imperator, de suscepto moderamine rectoris cura salubrior, ut ejus sibi favorem per opera bona conciliet, qui universum et tribuit, et regit imperium. Proinde me quoque et Domino nostro Jesu Christo convenit supplicare, ut qui de Ecclesiae suae concordia vestram pietatem cogitare voluit, hunc super hac parte concedere dignetur effectum; quatenus temporibus vestris orthodoxa fide praeditus universus terrarum orbis exsultet. De his vero quae pro synodali congregatione praecepistis, quid fieri oporteat, per fratres et coepiscopos meos, qui propere subsequentur, gloriae vestrae insinuanda mandavi: quorum suggestione, si divinus favor mea vota prosequitur, competentius poteritis universa cognoscere. Data VIII idus Julii (anno Domini 515), Florentio consule.
INDICULUS QUI DATUS EST ENNODIO ET FORTUNATO EPISCOPIS, VENANTIO PRESBYTERO, VITALI DIACONO, ET HILARO NOTARIO, LEGATIS APOSTOLICAE SEDIS CONSTANTINOPOLIM, AB HORMISDA PAPA. Cum Dei adjutorio et orationibus apostolorum venientes in partes Graeciarum, si episcopi voluerint occurrere, in qua decet eos veneratione suscipite. Et si voluerint secessionem parare, nolite spernere, ne judicetur a laicis nullam vos cum illis velle habere concordiam. Si vero vos ad convivium rogare voluerint, blanda excusatione eos declinate, dicentes: Orate, ut primum mysticam illam mensam mereamur habere communem, et tunc erit nobis ista jucundior. Victualia vero et quae alia offerre voluerint, excepta tamen subvectione, si causa poposcit, nolite suscipere: sed taliter excusate, nihil deesse dicentes, sperantes etiam ut animos suos vobis accommodent, ubi sunt dona et divitiae, et caritas et unitas, et quidquid ad gaudium religiosum certum est pertinere.
Cum ista ordinatione, Deo propitio, Constantinopolim pervenientes, ibi secedite, ubi ordinaverit clementissimus imperator; et antequam ipsum videatis, nulli detis ad vos veniendi licentiam, praeter quos pietas ejus miserit. Postea tamen quam principem videritis, si qui orthodoxi et nostrae communionis, aut zelum habentes unitatis vos videre voluerint, eos sub omni cautela suscipite; per quos forte et quid agitur deprehendere poteritis. Praesentati itaque imperatori litteras porrigite cum tali allocutione: Salutat vos pater vester; Deum quotidie rogans, et intercessionibus sanctorum apostolorum Petri et Pauli vestrum regnum commendans, ut Deus, qui vobis tale desiderium dedit, ut pro causa Ecclesiae mitti et consulere beatitudinem ipsius eligeretis, ipse et perfectionem tribuat voluntatis.
Et si voluerit, antequam chartas suscipiat, ordinem legationis agnoscere, his verbis utimini: Jubete scripta suscipere. Si dixerit: Quid habent chartae? Respondete: Salutes ad pietatem vestram continent, et Deo gratias agunt, quod vos sollicitos de unitate cognoscunt Ecclesiae: legite, et agnoscetis. Et nullius causae mentionem penitus faciatis, nisi prius acceptae litterae relegantur. Et post susceptas litteras et relectas, adjicite: Nam et ad Vitalianum famulum vestrum misit litteras qui accepta a pietate vestra (sicut ipse scripsit) licentia, suos ad patrem vestrum sanctum papam homines destinavit. Sed quia justum erat ut prius ad clementiam vestram dirigeret, hoc fecit, ut vobis jubentibus atque ordinantibus, ad eum scripta, quae detulimus, Deo propitio perferamus.
Si imperator petierit epistolas a nobis ad Vitalianum directas, sic respondendum est: Non hoc nobis pater vester sanctus papa praecepit: nec sine jussione illius aliquid possumus facere. Tamen ut sciatis simplicitatem litterarum, quia nihil aliud habent nisi preces ad pietatem vestram directas, ut accommodetis animum vestrum pro unitate Ecclesiae: jungite nobiscum personam, qua praesente traditae a nobis litterae relegantur. Si vero dixerit imperator eas se debere legere, respondebitis: jam vos suggessisse, jussum non fuisse a sancto papa. Si dixerit: Hoc tantum est quod in litteris continetur: possunt enim et mandatis alia nuntiari. Tunc respondebitis: Absit a conscientia nostra: Nobis non est consuetudo: Nos pro Dei causa venimus, et in Deum commissuri sumus? Simplex est sancti papae legatio, et omnibus nota ipsa ejus petitio, ipsae preces: ut constituta Patrum non corrumpantur: ut haeretici de Ecclesiis removeantur: praeter ista, legatio nostra nihil continet.
Si dixerit: Inde et ad synodum invitavi sanctum papam, ut si quid est ambiguum, tollatur de medio. Respondendum est: Agimus Deo gratias, et petitioni ( al. pietati) vestrae, quia hunc vos affectum et animum habere cognoscimus, ut ea quae a Patribus constituta sunt generalitas servet: quia tunc vera et sancta unitas potest esse inter Ecclesias Christi, si Deo adjuvante, hoc quod praedecessores vestri Marcianus et Leo custodierunt, elegeritis esse servandum. Si ille dixerit: Quae sunt ista quae dicitis? Respondete: Ut synodus Chalcedonensis et epistolae sancti Leonis papae quae scriptae sunt contra haereticos Nestorium et Eutychetem et Dioscorum, nullatenus corrumpantur. Si dixerit: Nos synodum Chalcedonensem et epistolas papae Leonis et recepimus et tenemus. Vos mox gratias agite, et pectus ejus osculamini, dicentes: Modo cognovimus Deum esse vobis propitium, quando facere talia festinatis: quia ista est fides catholica, ista est quam praedicaverunt apostoli, sine qua nullus potest esse orthodoxus: istam debit sacerdotum generalitas tenere, et praedicando servare.
Si dixerit: Orthodoxi sunt episcopi: de constitutis Patrum non recedunt. Respondebitis: Ergo si constituta Patrum servantur, et in nullo corrumpitur quod in sancta Chalcedonensi synodo firmatum est; quae causa est, tantum inter Ecclesias partium istarum esse discordiae? Vel quae causa facit, in uno Orientis episcopos non consentire? Si dixerit: Quieti erant episcopi, nulla inter ipsos discordia versabatur: praedecessor sancti papae animos eorum missis litteris excitavit, et ad confusionem excitandam perduxit. Respondendum: Litteras quas sanctae memoriae Symmachus destinavit, prae manibus habemus. Si extra haec quae pietas vestra dixit, hoc est, Chalcedonense concilium sequor, epistolas papae Leonis admitto, aliud nequidquam continent nisi exhortationem ut ista serventur; quomodo verum est quod per ipsum est generata confusio? At si hoc continetur in litteris, quod et pater vester sperat, et pietas vestra consentit; quid ille fecit? quid enim in eo videatur esse culpabile? His adjicite preces et lacrymas: rogantes: Domine imperator, considerate Deum: ponite ante oculos vestros futurum ejus judicium. Sancti Patres, qui ista constituerunt, beati apostoli fidem secuti sunt, per quam aedificata est Ecclesia Christi.
Si imperator dixerit: Quod me vultis per locutionem (prosecutionem, per solutionem) facere, habete: Ecce mihi communicate, qui synodum Chalcedonensem recipio, et epistolas papae Leonis amplector: Nunc communicate mihi. Respondendum est: Quo ordine pietas vestra communicari sibi desiderat? Nec nos praedicantem ista pietatem vestram vitamus, quod scimus Deum timere, et gaudemus quia gratum vocis est Patrum constituta servare. Fiducialiter ergo rogamus, ut per vos in unitatem revertatur Ecclesia. Sciant omnes episcopi voluntatem vestram, et quia synodum Chalcedonensem et epistolas papae Leonis servatis, vel apostolica constituta. Si dixerit: Quo ordine facienda sunt haec ostendere oportere: Iterum preces adhibete cum humilitate, dicentes: Pater vester scripsit episcopis generaliter. Jungite his litteris sacras vestras, significantes hoc vos vindicare (indicare vel judicare) quod sedes apostolica praedicat: et tunc qui sunt orthodoxi, de unitate sedis apostolicae minime separentur, et qui his sunt contrarii cognoscantur. Quibus ordinatis, paratus est pater vester etiam, si opus fuerit, suam accommodare praesentiam, et quidquid expedit, servatis Patrum constitutis, pro integritate Ecclesiae non negare.
Si dixerit imperator: Bene ista, suscipite interim nostrae civitatis episcopum. Iterum preces jungite, humiliter dicentes: Domine imperator, pacem venimus cum Dei adjutorio, vobis adnitentibus et praestantibus, facere, et contentionem (intentionem) sopire in civitate vestra. De duabus est personis intentio: ista causa proprium cursum habet: Generalitas episcoporum prius ordinetur: fiat una communio catholica: et sequenti loco de istis, vel si qui sunt alii extra Ecclesias suas, tunc diligentius potest causa cognosci. Si dixerit imperator: De Macedonio dicitis: intelligo subtilitatem vestram: haereticus est: nulla ratione revocari potest. Respondetis: Nos, domine imperator, nullum personaliter indicamus. Et si pietas vestra consideret, magis pro anima vestra et opinione loquimur, ut sit discussio, et si haereticus est, judicio cognoscatur, ut non sub opinione orthodoxi injuste dicatur oppressus.
Si dixerit imperator: Quid vultis? modo dicite de synodo Chalcedonensi, dicetis et de epistolis papae Leonis: Ecce qui ille est istius civitatis episcopus ad ista consentit. Respondendum est: Si ita custodit, in examinatione causae eum juvare plus poterunt: et quia servo vestro Vitaliano magistro militum talem dedistis licentiam, ut si speraret a beatissimo papa, ut pro causis talibus apud eum discussione causae his personis, quibus de loco potest esse intentio, integra universa serventur. Si imperator dixerit: Sine episcopo debet esse civitas mea? Hoc vobis placet, ut ubi ego maneo, episcopus non sit? Respondendum: Praediximus duarum personarum intentionem esse in ista civitate. Quod ad canones pertinet, jam ante suggessimus: canones solvere, irreligionem committere est. Multa sunt remedia, multa inventa, per quae pietas vestra sine communione esse non possit, et integra judiciorum forma servetur. Si dixerit: Quae sunt ista remedia? Respondetis: Non a nobis noviter inventa: Suspensa causa de aliis episcopis, persona quae consentit confessioni pietatis vestrae et constitutis sedis apostolicae, interim usque ad eventum cognitionis, teneat locum Constantinopolitani sacerdotis, si cum Dei adjutorio episcopi voluerint se accommodare sedi apostolicae. Habetis textum libelli in scriniis Ecclesiae editum, juxta quem debeant profiteri.
Si tamen contra alios episcopos catholicos fuerint datae petitiones, magnopere contra illos, qui sine verecundia Chalcedonensem synodum anathematizant, et epistolas non recipiunt sancti Leonis papae, petitiones suscipite, causam tamen in sedis apostolicae reservate judicio; ut et spem de audientia detis, et tamen nobis debita reservetur auctoritas. Si tamen imperator serenissimus totum se promiserit esse facturum, tantum ut nostram praesentiam accommodemus, modis omnibus prius sacram ipsius per episcopos et per (Ed. Rom. vel per ) epistolam vestram, uno de vestris perferente per provincias, una cum personis quas imperator deputaverit destinate: ut sic eum servare Chalcedonense concilium et epistolas S. Leonis papae omnibus innotescat. Quibus ita procedentibus, ad nos in Christi signo, ut adventum procuremus, scripta dirigite.
Praeterea est consuetudo per episcopum Constantinopolitanum omnes imperatori episcopos praesentari: si hoc illorum callidus tractatus invenerit, volentium formam legationis agnoscere, ut cum Timotheo, qui modo videtur Constantinopolitanam gubernare Ecclesiam, imperatorem videatis; sic facite, ut si ante agnoveritis, quam ad imperatorem ingrediamini, ista disponi per aliquos, necdum praesentati, dicite: Mandata talia nobis dedit et praecepta pater pietatis vestrae, ut sine aliquo episcoporum vestram clementiam videamus. Ergo agite, donec se ab hac consuetudine ipse removerit.
Quod si omnino noluerit, aut si captiose contigerit ut ante imperatorem inopinate Timotheum videatis, ita suggerite: Praecipiat pietas vestra nobis dare secretum, ut causas pro quibus missi sumus, exponamus. Si dixerit: Dicite, ecce ante ipsum, respondetis: Non injuriam facimus: sed quod ad causas pertinet, etiam ipsius continet legatio nostra personam, et suggestionibus nostris praesens esse non potest. Et nulla ratione eo praesente aliquid allegetis, sed egresso, delegationis textum exerite: Hactenus indiculus, sive quod dicunt commonitorium: sequuntur post eum assertiones singularum causarum, in hunc modum.
Capitula singularum causarum. Ut synodus Chalcedonensis et epistolae S. Leonis papae serventur. Utque clementissimus imperator consentiens debeat pietatis suae sacra generalia ad universos episcopos destinare, in quibus significet praedicta se et credere et vindicare.
Consentientes etiam episcopi, in Ecclesia, praesente plebe Christiana, haec praedicare debeant: Amplecti se sanctam fidem Chalcedonensem, et epistolas S. Leonis papae, quas scripsit contra haereticos Nestorium et Eutychetem et Dioscorum, sed et contra sequaces eorum, Timotheum Aelurum, Petrum, vel contra eos qui in ipsa causa tenentur obnoxii, simul etiam et Acacium, qui quondam Constantinopolita ae Ecclesiae fuit episcopus, sed et Petrum etiam Antiochenum anathematizantes cum sociis eorum. Haec manu propria, praesentibus electis venerabilibus viris, scribentes, faciant secundum textum libelli, quem per notarium nostrum edidimus.
In exsilium deportatos pro causa ecclesiastica ad audientiam sedis apostolicae revocandos, ut judicium et vera examinatio de his possit haberi: ita ut causa eorum inquisitione integre reservetur.
Si qui vero sacrae sedi apostolicae communicantes, catholicam fidem praedicantes atque sequentes fugati sunt, vel in exsilio detinentur, hos justum est ante omnia revocari.
Praeterea quae legatis inter reliqua injunximus, ut si contigerit libellos porrigi adversus episcopos qui persecuti sunt catholicos, de his judicium sedi apostolicae reservetur, ut circa eos venerandorum Patrum possint constituta servari, per quae aedificatio generalitati proveniat.
EPISTOLA V. AD ANASTASIUM IMPERATOREM AUGUSTUM. Novum esse Romanum pontificem ab imperatore ad concilium vocari, se tamen iturum, si Chalcedonensis concilii decreta non revocentur in dubium. Hormisda episcopus Anastasio Augusto.
Bene atque utiliter serenitas vestra curam principalis acuminis, non tantum in administrando reipublicae exercet officio, sed melioribus eam nobilitat institutis, et per curam redintegrandae unitatis auctorem venerandi placat imperii. Certi sunt enim de tutela regnante, si ulla iisdem praesidentibus Ecclesiae castitas importuna diaboli commixtione maculetur. Unde enim potest fieri, ut nitidas pro principibus ad Deum nostrum preces dirigat, si sit lethaliter populus perfidia corruptus? Nam sicut ante bona omnia est perfecta juxta Deum in imperatoribus sapientia, ita de sacrario mundorum pectorum pro his supplicatio debet et fideli animarum ubertate procedere. Nulla vobis, sublimissime domine, triumphorum materia poterit esse jucundior, quam de subjugatione perfidiae.
Hoc etiam fiducialiter, et pro commissi nobis officii praerogativa suggerimus; quia prope est ut suum splendorem aliena patiatur nube fuscari, qui cum Deo tribuente amovere possit, in subditis tenebras manere permittit errorum. Ergo quia mansuetudo vestra futuram synodum scriptis sacratissimis indixit, cui nos interesse debere iisdem paginis Deo, ut credimus, sibi imperante commonuit, gaudemus, scientes quoniam directarum mentium est, venerabilis Ecclesiae magistros expetere. Soli enim declinant examen conscientiae, qui vitae sunt non continentis. Nam et feriato ore splendorem bonae voluntatis enuntiat, qui per apostolicam immaculatamque fidem et per competentes praedicatores aut confirmari se optat, aut corrigi. Verumtamen licet in his nullum saeculi praecedentis existat exemplum, neque senioris facti qualitas aut commissa libris, aut memoriis inserta teneatur; nihil ad nos, quibus dulce est beneficio Dei, pietate vestra invitante, inchoare meliora, et hoc quod non accepimus a parentibus tam clari operis institutum nobis ipsis imponere; quia totum pro redintegratione fidei et Ecclesiarum pace facere, libenter amplectimur: si tamen majorum nostrorum diffinitio, et sanctorum Patrum in suis radicibus inconcussa permaneat: si anathematizetur Nestorius cum participibus suis, qui evacuans divinae sacramenta naturae, beatam virginem Mariam nudi hominis mentitur esse genitricem; oblitus angelicae annuntiationis, per quam mundo innotuit, quia quod ex ea nasceretur vocandum esset sanctum, Filius Dei. Facessat impiorum tam contumeliosa in Deo honorificentia: quoniam sic est in utero virginis operata divinitas, ut ex ea unitas ibi procederet carnis, animaeque humanae; increata quidem, sed non confusa connexione substantiae; et si in utrisque naturis pro nostrae redemptionis dilectione Christi Jesu Domini nostri persona una est, aedificante mysterio . . . . . . restitutione mortem subire potuisset naturae . . . . . fragilitatem coelestis imperii valuerit virtute reparare, vel ita pro unitate personae et Dominus majestatis crucifixus, et Filius hominis credatur descendisse de coelo. Eutychetis quoque ignorantia divinorum bonorum omnium, et ipso cum sociis detestando jam nomine abdicetur hebetudo, qui Deum et Dominum nostrum Jesum Christum figuram tantum carnis habuisse testatus est, et nostrae veritatem non habuisse substantiae, nesciens de quo promissum sit: quia videbunt persecutores ejus in quem pugnaverunt. Ita enim in una eademque persona persistit utraque natura, ut Deus atque homo unus Dei Filius Jesus Christus fidelium cordibus apparet. Quid enim quadraginta dierum post resurrectionem Domini cum hominibus conviventis et convescentis egit praesentia? Nisi in istis negotiis illorum, qui veritatem carnis negaturi erant, seniorem faceret aetatem curationis esse quam vulneris. Sic enim dixit ad discipulos: Quid cogitatis in cordibus vestris? Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, Joan. XX). Neque fuisset mysterium, quod ostiis ad eos clausis ingressus est, si integritatem humani corporis non habebat. Possumus ex hoc dono verbi praecedentem longius proferre sermonem: sed satis esse credimus per Dominum nostrum eruditae clementiae vestrae strictis supplicare suggestionibus, sperantes ut laborem curamque pastoralis officii, venerabilium praedecessorum vestrorum Marciani et Leonis formam secuti, etiam principali potentiae participatione fulciatis. Habebitis Deo propitio spem de victoriis non jacentem, si pontificali contra diaboli subreptiones congressione pacifica ad decertandum instructionem muniatis. Nunquam in sanctarum Ecclesiarum memoria Dioscori participis Eutychetis, Timothei et Petri, parricidarum commemoratio reviviscat: servetur ab omnibus suscipiendae Chalcedonensis synodi, Deo per vos operante, diffinitio. Acacius Petri tenebrarum filii communione pollutus habeat participes, quos delegit; qui etiam inter suos excessus, nec de Petro Antiocheno, et complicibus ejus nitidum se esse perpessus est. Cessent maledicta piis sanctae recordationis papae Leonis ingesta dogmatibus, quae solos quidem illo in suis manente puniunt irrogantes. In his quae praefati sumus, sollicitudinem vestri advocamus imperii: poterit enim pietas vestra, hoc custodiens, apices et sceptra sua post multos annos ad aliud saeculum possidere translata. Suscipite preces nostras per Ennodium atque Fortunatum fratres et coepiscopos nostros, nec non Venantium presbyterum, atque Vitalem diaconum, vel Hilarum notarium, filios nostros, quorum apud nos fides in Dei timore studiumque perclaruit, pro vestro amore transmissas, et placidam vice nostra supplicationibus conscientiam accommodate. Speramus enim, et de Deo habentes fiduciam, pollicemur studia, quae a vobis verae religioni impensa fuerint, sine retributione et praemio non futura. Data III idus Augusti, Florentio V. C. consule.
EPISTOLA ANASTASII IMPERATORIS AD HORMISDAM PER LEGATOS SEDIS APOSTOLICAE MISSA. Catholicam fidem profitetur: Chalcedonensis concilii decreta servanda: Acacium ad tollenda scandala non damnandum, et de pace cogitandum. Exemplum sacrae Anastasii Augusti Hormisdae papae per Ennodium et Fortunatum episcopos, Venantium presbyterum, Vitalem diaconum et Hilarum notarium.
Gratias omnipotenti Deo referimus, quod sanctitas vestra disciplinis coelestibus instituta, sicut poposcimus, legatos fidei, Ennodium et Fortunatum venerabiles episcopos, sed etiam viros religiosos Venantium presbyterum, Vitalem diaconum, et Hilarum notarium, quales poscebat causae sublimitas, destinavit; qui negotii magnitudinem implere possent, ecclesiastici luce sermonis, quique operante Deo omnia subtiliter requirentes quae ad rectam et veram Christianorum pertinent fidem, et ipsi, sicut decuit, declararunt, et a nobis, sicut oportuit, agnoverunt: quia una est Ecclesia Dei, apostolicis ubique firmata doctrinis. Unde quis audeat de Domini nostri Jesu Christi incarnatione aliter quam habet veritas ipsa sentire, nisi ut confiteatur aequalem et consubstantialem Patris Filium, salutis nostrae causa, juxta annuntiationem archangeli, in utero virginis, carnem ex eadem assumendo, hominem factum? et sicut ait Apostolus, in servili forma, ut crucem pro nobis carne susciperet. De quo beatus Petrus apostolus Judaeis dicit: Vos petistis vobis dimitti virum homicidam, auctorem vero vitae interfecistis. De quo etiam legitur in Paulo apostolo: Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Confitemur enim quod genitrix Dei beata virgo Maria in vera carne et anima rationabili et intelligibili nobis Deum peperit salvatorem, quem homousion Deo Patri et Spiritui sancto, ante saecula eumdem nobis quoque homousion, propter peccata nostra in fine temporum credimus et probamus fuisse progenitum, sicut propheta David dicit: De ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI). Quae tamen ita sine defectu vel confusione nostri corporis est assumpta nostra substantia, ut in eadem carne Dei Filius mundum examinaturus adveniat, oculis omnium vulnerum et clavorum indicia repraesentans, sicut scriptum est: Et videbunt in quem pupugerunt (Apoc. I). Cum omnibus etiam orthodoxis impiissimos Nestorium atque Eutychetem vitamus pariter et horremus. Eorum condemnantes et anathematizantes et personas et dogmata, detestabilibus sacrilegiis comparanda, qui dispensationem divinam et humanae remedia infirmitatis, similiter aut nescire voluerunt, aut cognita blasphemare. Tale igitur circa fidem clementiae nostrae propositum summus Deus ab exordio vitae sensibus nostris immisit: unde et imperium nostrum credimus custodiri. Miramur autem quamobrem de beatissimis Patribus, qui in Chalcedone convenerunt, aliqua nobis scribere voluistis, dum ea quae ab his fuerant constituta praedecessorum nostrorum multiplicibus decretis confirmata monstrantur. Et cum nec alia synodus facta fuerit, per quam quae ab illa disposita sunt redderentur infirma, nec lex a nobis processerit, cujus novitate statuta praefati episcopalis concilii solverentur, maxime cum ipsa synodus dixerit anathema esse debere, quicunque aliam fidem quam apud Nicaeam trecenti decem et octo venerabiles Patres constituerunt docere vel immutare voluerit, ad hoc etiam eos, quos superius comprehendimus, id est Nestorium et Eutychetem damnaverunt, quos nos quoque damnamus. Nam pro hac causa attestantur nobis etiam divinae litterae ad Alexandriam, non semel, sed multoties destinatae. Per quas objurgavimus, cur sibi non arbitrentur posse sufficere directam fidei doctrinam, recedentes ab anathemate Chalcedonensis synodi vel venerandae memoriae Leonis episcopi. Unde non parvum studium apud nos, et intentio in praesenti quoque perdurat, quatenus a superfluo anathemate eosdem possimus abstrahere, et sanctae Ecclesiae universali conjungere. De capitulo vero quod solum videtur esse residuum, nostra voluntas petitioni vestrae fortasse propter unitatem Ecclesiarum convenerat, nisi alia venerabilibus Ecclesiis ex hoc removeri scandala crederemus. Nunc universa quae sint facienda perpendite, quia grave esse clementia nostra judicat de Ecclesia venerabili propter mortuos vivos expelli, nec sine multa effusione humani sanguinis scimus posse ea quae super hoc scribitis ordinari: omnia tamen a Deo sperantes, per concilium melius agere poteritis, quam ab his hominibus, qui propter errores suos provincias percurrentes, inimicam Evangeliis sanctis et Ecclesiis volunt esse discordiam. Ergo ut sit placens supernae majestati Ecclesiarum unitas, providete: quia quid nobis in eis quae praefati sumus obsistit, ignoramus, si bene nos arguit. Per omnia tamen voluntatis nostrae puritatem legatorum nostrorum poteritis narratione cognoscere. Petimus autem ut pro nobis apostolatus vester orare dignetur: quod vos libenti animo facere, hac poterimus maxime ratione cognoscere, si perfectam nobis unitatem Ecclesiarum dignatus fuerit Deus, vobis disponentibus, condonare: illam enim vox Dei magnam benedictionem diligentibus se mandavit atque donavit, qua declaravit: Pacem meam do vobis, pacem meam dimitto vobis (Joan. XIV).
EPISTOLA ANASTASII IMPERATORIS AD HORMISDAM PAPAM. Theopompum et Severianum homines laicos, legatos pontifici ad salutationis officium, et pacem conciliandam mittit. Anastasius Augustus Hormisdae papae per Theopompum et Severianum viros clarissimos.
Omnia quae benignitas conceperit animorum, dulci ambitu et festinatione laudabili propagantur; nec sibi requiem putant posse praestari, donec ad effectum saluberrimum desiderata perduxerint. Et tunc quaedam ipsius festinationis fit requies, dum contigerit spes votorum. Quod in praesenti nos certa ratione pertulimus, donec coelestis favor et nostrae petitioni auditum, et vestrae promissionis serenum donet effectum. Ergo quia vel maxima itineris longitudo, et ultra solitum morem hiemalis asperitas, quod optabamus, nobis fecit incertum, interim intra animos desiderata compressimus, beneficia divina captantes, quae bonae exitus rei sua interpositione decidunt. Agnoscentes igitur quod ejus primam nobis gratiam condonavit, ut missa ad nos legatio ad beatitudinem tuam feliciter remearet, ad secundam processimus, ut dirigeretur a nobis promissa legatio, per quam et commemoratio fieret eorum quae cum sanctissimis viris longa deliberatione contulimus, et inde, Deo auspice, tam nostrae petitionis, quam vestrae gratiae, ad integrum lux serena resplendeat, et toti orbi gaudia exspectata donentur. Commemorationis itaque loco, et salutationis honorem reddendo, Theopompum virum illustrem, comitem domesticorum, agentem sacri nostri palatii scholam, fidelem nobis vel pro suis moribus, vel pro ipsa affectione genitali nostrae provinciae, sed et Severianum virum clarissimum comitem sacri nostri consistorii ad vestram direximus sanctitatem, qui ordinem litterarum propria voce testantes, ad celeritatem exspectata provocent, quae etiam coelesti misericordiae credimus placuisse. Data XVII cal. Augustas Constantinopoli, Petro viro clarissimo consule (anno Domini 516).
EPISTOLA VI. AD ANASTASIUM AUGUSTUM. Fraude Anastasii imperatoris nondum detecta, laudat ejus studium de pace concilianda, monetque ut tandem damnatis haeresibus Ecclesiae unitas sortiatur effectum. Hormisda Anastasio Augusto per Theopompum et Severianum.
Sollicitari animum tuum, clementissime imperator, ambitiosa aviditate commemoras, donec speratae unitatis redintegratio optata contingat. Bona sunt desideria salutis, et laudabilis quae se hujusmodi Deo commendat intentio. Prudentiae siquidem speciale documentum est, cum id quod sibi utile credit, impatienter inquirit. Nam si in corporum morbis noxia est tarda curatio, quanto magis in salute animae gravius est ferendus remediorum fidelium serior appetitus? cum moneamur spiritualibus institutis, ne quae prodesse possunt in diem posterum differantur, clamante sapientissimo Salomone: Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem (Eccli. V): quia sicut in incerto vitae tempora, ita in tuto animae convenit esse remedia, ut intret in gaudium domini sui, quem veniens dominus ea quae sibi placent invenerit operari. Unde et fateor me fuisse miratum, cur tandiu legatio promissa tardaverit, cum facienda ista sint, ut regna coelestia rapiantur. Verumtamen instinctus ipse, quem mansuetudinis vestrae declarat alloquium, spem supernae misericordiae pollicetur. Desuper est enim et ipsum velle quod bonum est. Confido autem quoniam qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in finem. Ergo viae cui coepistis insistite, et spretis errantium lubricis, nobiscum supra petram solidam tenete vestigia. Tali crevit Ecclesia sancta consensu, quod his verbis apostolicorum actuum testatur historia: Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una (Act. IV) Nam quemadmodum connecti poterunt gratiae vinculis, quorum distant corda sententiis? Fac, domine imperator, effectum rerum fidem probare verborum. Non enim sermonibus cognoscuntur hominum corda, sed effectibus. Cum et Abraham pater noster non nuda Deo fide, sed opere fidem commendante placuerit. Unde vel pro dispensatione mihi credita, vel pietatis vestrae circa me benignitate perpensa, domine fili, hortor et supplico, ut studium pacis, quod per scripta praefertis, ad componenda nobiscum, adjutore Deo, ea in his, quibus laborant Ecclesiae, dirigatis, quia secundum prophetam: Pax multa diligentibus nomen tuum, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). Non sunt incognita apud mansuetudinem vestram quae nos ab ea, quam redintegrare cupimus, unitate discernant. Date operam, ut laudando quae profitemini, compleantur effectu. Et apostoli, cujus communionem creditis expetendam, totis viribus sequimini disciplinam. In totum perdita noxiorum declinate contagia; scientes non habere cum religiosis impios portionem, nec ullum fidei cum perfidia esse consortium. Consequens est ut qui errorum detestatur principes, oderit sectatores. Exsecrabile habeatur in flore, quod damnatur in semine. Offerte hoc munus Deo, pro vestris, precor, offerte temporibus: jam diu hanc a vobis hostiam pro tantis quae vobis contulit Christus beneficiis exspectat. Quid opus est apud illum preces adhibere, qui supplicat? Vos senatui urbis Romae, ut me ad pacem hortaretur, injungitis. Ego non solum cum his ad vos supplicationis verba converto, sed vestigiis vestris pro universali advolvor Ecclesia. Audite me pro Christo legatione fungentem: non patiamini ab improbis canibus Christi membra discerpi: quae insanabilia videtis, abscindite, et quae aegra, curate. Cur quae sana sunt invalidis conjuncta quatiuntur? Servate ordinem quem unitas ipsa praefinit, et pacem mundo, quam poscitis, reddite. Haec et sub praesenti occasione deposco, et rursum ac saepius supplicare curabo, sperans importunitatem hanc meam et Deo esse placituram, et apud vos quoque per assiduas petitiones, quoniam id nos Dominus docuit, vacuam non futuram. Data Romae (anno Domini 516).
EPISTOLA ANASTASII AD SENATUM URBIS ROMAE, PER THEOPOMPUM ET SEVERIANUM VIROS CLARISSIMOS. Pontificem et regem ad pacem hortandos. Imperator Caesar Flavius Anastasius pius, felix, victor, semper augustus, Germanus inclytus, Francicus inclytus, Sarmaticus inclytus, pater patriae, proconsulibus, consulibus, praetoribus, tribunis plebis, senatuique suo salutem dicit.
Si vos liberique vestri valetis, bene est: ego exercitusque meus valemus. Quotiens utrisque publicis rebus prospera voluntate consulitur, non solum exhortatio, sed postulatio quoque creditur conveniens, ut duabus in unum concurrentibus causis animus incitatus, quod felix et bonum partibus sit, valeat adipisci. Si etenim Christus Deus et Dominus noster, et per mitissimam voluntatem, et quamdam dispensationis petitionem nos revocavit ad se, et redemptos proprio sanguine libertati restituit, ut salutem mortalitati praestaret, non videtur absurdum, tam apud gloriosissimum regem, quam apud beatissimum papam almae urbis Romae, patres conscriptos imperiali petitioni conjunctos, ea sperare, quae et nobis et sibi Deo annuente in commune proficiant; hoc est, ne fugitivorum audiant concinnatos sermones, mendacio solo compositos, sed satisfactione suscepta, quam et veritas et legatorum qui directi sunt inquisitio patefecit, ad desideratam pacem acceptabili Deo voluptate concurrat. Indubitatum siquidem est ex longa annorum serie, multam partem reipublicae vestram vindicare constantiam. Proinde oportet sanctissimum coetum vestrum solerti studio ac provido labore contendere; tam apud excelsum regem, cui regendi vos potestas et sollicitudo commissa est, quam apud venerabilem papam, cui intercedendi apud Deum facultas est praestita, ut in ea parte animi sui bonitatem dignentur impendere, in qua utriusque reipublicae membra sperata sanitate salventur. Implebitis enim veterem consuetudinem, et nimis consilio vestro notissimam, si ea quae publicae utilitati conveniunt, tractando, sperando, postulando, effectum adipisci Deo auspice feceritis. Data V calendas Augusti (anno Domini 516), Chalcedone, Petro viro clarissimo consule.
RESCRIPTUM SENATUS URBIS ROMAE AD ANASTASIUM AUGUSTUM PER THEOPOMPUM ET SEVERIANUM VIROS CLARISSIMOS. Pontificem semper pacis fuisse studiosum, quam pendere ab Acacii damnatione fatentur. Si prima semper est, imperator invicte, a regentibus supplicium spectata devotio, si sola gratia dominorum conciliatur obsequio; indubitanter agnosces sacrae jussionis oracula quanta senatus vestri fuerint gratulatione suscepta, maxime cum ad hos et animus domini nostri invictissimi regis Theodorici filii vestri mandatorum vestrorum obedientiam praecipientis accederet, et sciamus super omnia beneficia vestra tunc magis nos erigi, cum dignos creditis, quibus debeat imperari. Mox igitur sacrae studio jussionis implendae, beatissimum papam Hormisdam credidimus deprecandum: de quo parum est dicere, quia vota supplicantium benignitate praecessit; sed et nobiscum suas preces, ut quod hortamini fiat, adjunxit, evangelicis voluntatem suam testimoniis asserendo, ostendens mundum supra multitudinem peccatorum suorum scandalis plus gravatum, dum vox sit ista dominica: Vae mundo a scandalis (Matth. XVIII). Et idem, oportere homines scandalizantium partes membrorum abscindere, quam ut in ignem, non renuntiando scandalis, mittantur aeternum. Sed et post haec divinae lectionis exemplis, quam boni sint fructus pacis, ostendit cum diceret: Et apostolum Paulum gratia Dei plenum, nihil tamen quibus bene cupiebat, quod optaret melius, invenisse; nisi ut pax Dei, quae est supra omnem excellentiam, in eorum sensibus abundaret; quodque in Evangelio Domini sit vox ista dicentis: Quoniam pacifici filii Dei vocabuntur (Matth. V): et iterum ad ipsum Scripturarum omnium revertendo doctorem, quanto ipsa vel fide, qua et coelestia regna praesumimus, a peccatorum cruciatibus credendo salvamur, caritas sit major, ostendit, testimonium tale subjiciens: Spes, fides, caritas, major autem omnium caritas (I Cor. XIII): id est Spiritus, gratia donante divina, caritatem virtutibus omnibus exaltat. Non habentes ergo, si et propter poenam scandala declinamus, et pacem propter pacis bona sectamur, et ad caritatem nos qui est caritas Christus hortatur; quid est enim quod retinet catholico ardore festinos? quid est quod delinquentis Acacii impedit volentes Christum videre persona? quid est quod a suo liberi, alieno gravantur errore? Haec cum venerabilis papae latius fuerint expedita rescriptis, pro nostrae tamen obsequio credidimus devotionis indenda, ne non rogasse putaremur recondendo responsum, quod accepimus deprecantes. Proinde, piissime imperator, haec suo nomine senatus serenitatis tuae clementiae provocatus adjunxit, ut qui animo quambenigno in utraque republica concordanda fuisti, tam esse pio in Ecclesiae redintegranda unitate noscaris. Nam ut pax illa regnorum tantum scitur prodesse subjectis, sic haec religionis cum populo suo proficit imperanti. Etenim quis non haeresum perfidarum sequaces plus quam ipsos deliquisse putet auctores? Qui non post patibulum crucis dividentes iterum Christi membra condemnet? Utinam haec jam vobis regnantibus causa coepisset, ut facilius mala reprimerentur nascentia, quam provecta. Nam quis ambigat non potuisse ejus existere, cujus corrigi temporibus videret errorem? Per Ennodium et Fortunatum episcopos, Venantium presbyterum, Vitalem diaconum et Hilarum notarium.
EPISTOLA SIVE EXEMPLUM RELATIONIS JOANNIS EPISCOPI NICOPOLITANI, PER RUFINUM DIACONUM EJUSDEM, AD HORMISDAM. Catholicam fidem profitetur, et quae vitanda, quaeve servanda, moneri cupit. Domino meo per cuncta sanctissimo ac beatissimo patri patrum, comministro ac principi episcoporum Hormisdae, Joannes in Domino salutem.
Cura mihi exstitit semper nihil amplius quaerere, nisi agere propriam et familiarem conversationem vacuam sollicitudinis et anxietatis mundanae: sed quia Dei judicia abyssus multa est (Psal. XXXV), sicut et vestram cognosco docere beatitudinem, patre nostro quondam atque archiepiscopo Alcysone a Christo ad supernas mansiones evocato, ea ratione qua ipse cognoscit, qui est possibilium dominus, in me sancta synodus bonorum actuum, ac clerus pastorum transtulit sortem. Ego autem cuncta referens Deo, qui balbutientium linguas liberas facit, decenter ad vestras orationes concurro; ut juxta consuetudinem apostolicae sedis vestrae, quae cunctarum Ecclesiarum curam habet, et Nicopolitanorum habere dignemini, secundum antiquam spiritualem dispositionem vestram. Petenti etenim mihi dari spiritum ad apertionem oris, sicut docuit Apostolus (Ephes. VI), atque ipse etiam Dominus praecepit, mecum petite horum datorem, et cum quaerente pariter quaerite, et pulsantem spirituali manu vestra suscipite. Hoc enim vobis facientibus, potero, sanctissime, et accipere, et invenire, et aperiente Christo recta per verbum veritatis incedere. Quoniam vero quidam dissimulantes nobiscum credere, atque sectari sanctas synodos quae Nicaeae, Constantinopoli atque Ephesi congregatae sunt, in qua principes exstiterunt sanctissimae memoriae episcopi Coelestinus apostolicae sedis vestrae, et Cyrillus Alexandrinae; insuper etiam quae Chalcedone adversus Eutychetem impium congregata est, quae omnes praedictas veritates orthodoxa in se ratione firmavit. Tamen audent nos impugnare, tanquam vinculum concordiae sine ratione vitantes. Votum autem mihi est, vestram sequi doctrinam sicut inter sanctos praedecessor meus Alcyson exstiterat, et anathematizo Dioscorum, Timotheum appellatione Aelurum et Petrum horum successorum; et Petri communione cum his permixtum Acacium, et Petrum qui Antiochenam perturbavit Ecclesiam, sequens in omnibus synodicas et apostolicas epistolas scriptas a vero praesule Romanae Ecclesiae Leone. Rogo autem plenius atque perfectius, quae servari oportet, commonete, et a quibus abstinere debeam, vestris custodibus litteris intimate: ut si fortassis adhuc inexercitatus ordini deputor lectionum, seu dixi, sive egi apostolicis doctrinis vestris incongruum, vestris imbutus sermonibus possim haereticorum obsistere machinis. Hoc enim facientes, sanctissime, firmiores nostrae sanctae synodi invenietis episcopos, et bonorum actuum clerum ac populum confirmabitis, tanquam familiarem vobis reddentes sanctam Nicopolitanorum Ecclesiam. Venerabilem vero diaconum Rufinum ad tam necessariam causam directum, pacifice, sicut vos decet, rogati suspicite; et fiduciam tribuentes, celerem ejus recursum ad nos praestare dignemini, portantem spiritualia atque apostolica constituta. Cunctam, sanctissime, omnem in Christo fraternitatem vestrae beatitudinis ego et qui mecum sunt plurimum salutamus in Domino.
EPISTOLA VII. AD JOANNEM NICOPOLITANUM EPISCOPUM. Commendat illius religionem: Nestorium et Eutychen damnandum, et quomodo qui ad fidem revertuntur recipiendi sint, per indiculum se significaturum scribit. Hormisda Joanni episcopo Nicopolitano per Rufinum diaconum.
Gavisi sumus in Domino valde, frater carissime, acceptis litteris tuis, in quibus te profiteris sacerdotium Dei gratia suscepisse. Haec est fides certa, haec spes sine ambiguitate secura, qua creditur totius boni causa in superna dispensatione consistere. Cujus rei scientiam habens, frater carissime, beneficiorum quae a Deo nostro consecutus es, religioso animo gratiam confiteris; licet hoc quoque de eodem clementiae fonte descendat, ut se auctori suo humana submittat humilitas. Ait enim: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos (Num. XI)? In his ergo, in quibus hujusmodi probaris, clarius elucescet aliis etiam virtutis hujus futurum exemplum; quando ad hoc etiam Deo instituente perductus es, ut et de te catholicorum glorietur Ecclesia. Nam sicut divinis testimoniis eruditus, et juxta Apostolum sacrarum Litterarum institutione formatus, hoc auspicium tuae ordinationis edidisti, ut adversus deviantes cum sedis apostolicae sententiis convenires. Neque enim remunerare aliter tantorum beneficiorum poteras largitorem, nisi adversus inimicos ejus evidentem zelum apostolicae confessionis ostenderes.
Notum est enim eos extra religiosa septa consistere, qui et ipsi profitentur conscientiam fidei atque fiduciam, sed infructuosa est apud eos, quamvis cum religiosis congrua sanctae communionis aequalitas, quia procul dubio qui ea quam meruit libertate non utitur, subjectum se iniquitatibus confitetur. Quid gloriemur his quas non sequimur disciplinis? Falso appellat magistrum, qui se institutionibus ejus non probat esse discipulum. Sed quia nobis nunc omnia in confessione similia, et libertatis propriae resumpsistis affectum; paternae rursus haereditatis cupientes esse consortes, amplectimini gratiam traditionis antiquae; et in illius inconvulsi fundamenti stabilitate persistite, non cum temporibus corda mutantes; inconstantis enim mutabilitas ista solet esse propositi: atque ideo bene fundatis oportet inhaerere; quando hujusmodi studia clementia scit fovere divina, ut fidei vestrae firmitas vobis de aliorum salute fructificet, et fervore vestri studii aliorum quoque animus ad resumptionem bonorum suorum possit accendi; quatenus et de vobis quoque sanctus apostolus dixisse credatur: Aemulatio vestra provocavit plurimos (II Cor. IX). Ergo Nestorii et Eutychetis impietatibus juxta synodalia constituta damnatis, sectatores quoque eorum similiter exsecrantes, cum exsultatione dicamus: Exite de medio eorum, et separamini, et immundum ne tetigeritis, dicit Dominus (Levit. XV). Quemadmodum enim quis malarum inventionum detestabitur principes, si non declinat sequaces? aut quemadmodum odit originem, qui non exsecratur et sobolem? In discipulis praedicatur fama docentium, et donec male jactorum seminum radix per succedentes culta floruerit, tandiu auctorum memoria non peribit. Addatur perdito Eutycheti et Acacius discipulus sub communione Petri, omniumque damnatorum mixtus errori: quos vestra dilectio litteris suis, dum fidem suam asserit, evidenter expressit. Ad instructionem vestrae fidei pleniorem, quo ordine ad communionem nostram suscipi deceat revertentes, indiculum subter adjecimus, sperantes in Deum bonorum omnium largitorem, quod laudabili circa fidem vestrae devotionis instantia, non solum hoc eorum qui vobis vicinitate junguntur saluti prosit, sed eorum quoque, ad quos fidei vestrae et religiosae voluntatis velox fama pervenerit. Rufinum siquidem diaconum, qui nobis litteras vestras obtulit, in Christi caritate suscepimus, quem apostolorum orationibus commendantes cum pace remittimus, hortantes litteras, a nobis tam ad caritatem tuam quam ad synodum directas populo relegatis, quod et nos pro fidei vestrae commendatione fecisse cognosce. Data XVII calendas Decembris, Petro v. c. consule.
EPISTOLA SYNODICA, SIVE EXEMPLAR RELATIONIS SYNODI EPIRI VETERIS AD HORMISDAM PAPAM. Joannis in Nicopolitanum episcopum electi postulant confirmationem, et in fide catholica instrui cupiunt. Domino nostro per cuncta sanctissimo ac beatissimo patri patrum, comministro ac principi episcoporum Hormisdae, synodus veteris Epiri, Joannes, Matthaeus, Constantinus, Christodorus (Christophorus), Hilarus, Philippus, Julianus et Chrysippus.
Si dignis praemiis uti tentemus, necesse est multis fletibus horum depromptiones efficere. Plurimi namque ex nobis in regnante fuere Constantinopoli; cum vestri sanctissimi vicarii Ennodius et Fortunatus episcopi, Venantius presbyter, Vitalis diaconus, et Hilarus notarius degerent, pietatis agonem susceptum tenentes. Nobiscum autem fuit, inter sanctos factus, pater atque archiepiscopus noster Alcyson, qui cum omni praesumptione supplicibus utens libellis, apud vestram beatitudinem dignus effectus est apostolicae sedi vestrae communicare nobiscum. Sed quia repente qui cunctorum retinet potestatem hunc ad se evocavit; nos irrefrenabili fletu detenti pervenimus tamen ad patriam, nullo modo errorem propter Dei gratiam sustinentes, sed ubique vestra decreta sectantes.
Flentibus autem nobis atque lamentantibus cum his qui nobiscum relecti sunt in paroecia comministris, quis possit de orthodoxis recte Christi oves transigere; qui consolatur humiles, consolatus est etiam nos per vestras orationes, demonstrans metropolitanae civitati in cunctis sanctissimum Joannem, qui a pueritia in Ecclesia sine culpa nutritus, imo laudabiliter in ea degens; ita ut neque eum in his quisquam temporibus antecellat; zelo autem circa orthodoxa, juxta apostolicas admonitiones vestras, nulli omnino cedens. Hunc ergo Dei providentia ordinavimus praesulem Nicopolitanorum sanctissimae Ecclesiae: et rogamus ut juxta antiquam consuetudinem hunc quoque complectamini paternis visceribus vestris, nobisque aut ipsi, Dei gratia, efficiamini arma inexpugnabilia commonitionibus vestris atque doctrinis: et deprecantibus nobis inclinetis aurem, et pietatem concordiae reperiatis, juxta inspiratam vobis divinitus apostolicam providentiam, ut in pace, quae est ei amabilis, cunctae sanctissimae Ecclesiae cooptatae immarcescibilem vobis coronam nectentes, in omni pietate atque humilitate comprehendatur in Christo. Venerabilem vero diaconum Rufinum, propter hanc tam necessariam causam directum, libenter rogati respicite, et ad nos sub velocitate remittite portantem doctrinas vestras apostolicas. Et alia manu: Incolumem me ora, sanctissime pater patrum. Ego Joannes episcopus rursus retuli: Incolumem me ora in Domino, sanctissime ac beatissime pater patrum. Ego Matthaeus episcopus Butroti retuli. Ego Constantinus episcopus Hacnanopoleos (Hadrianopoleos) retuli: Incolumem in Domino me ora, sanctissime ac beatissime pater patrum. Ego Christodorus (Christophorus) episcopus Anchiasmi retuli. Ego Hilarius episcopus Photices retuli. Ego Philippus episcopus Phoenices retuli. Ego Julianus episcopus Dodones retuli. Ego Chrysippus episcopus Congrae retuli.
EPISTOLA VIII. AD SYNODUM EPIRI VETERIS. Eutychetis errorum sectatores damnat: episcopos Epiri veteris, ut nominatim haereticos anathematizent, hortatur. Hormisda synodo Epiri veteris.
Benedictus Deus Ecclesiae suae membra consocians. Benedictus Deus, qui maligno instigante divisos, sub eadem qua olim fuerunt, facit soliditate conjunctos. Etsi enim diu perdicis modo vociferavit inimicus, et eos quos non genuit, sicut asseruit propheta, collegit; tamen abyssina ambiguitate desolabitur. Neque enim oves dominicae sequuntur alienum, aut alterius vocem pastoris exaudiunt. Unde nec vos ad salutis iter rediisse miramur, cum tarditatem magis in hac redintegratione culpemus. Debemus, carissimi fratres, domesticis uti ad hanc quam quaerimus stabilitatem documentis: siquidem tunc Timotheus Chersonensis gravis cum disceret, gravior cum doceret. Nam Dioscori sectator, et idem Petri nihilominus institutor, adversus beatae recordationis Proterium saevitiam suae temeritatis exeruit, et totius finem crudelitatis excessit, religiosi viri caedem inter ipsa operatus altaria, vix faucibus suis ab illo pio cruore suspensis. Tunc excitata universalis Ecclesia, in odium parricidae, auctorem facinoris tanti non solum communione, verum etiam ipso quoque Christiano nomine spoliavit, et omnium mentes nova quadam admiratione stupuerunt tantae praesumptionis audaciam. Tunc beatus Eugenius paroeciae vestrae obtinens principatum, cum subjecta sibi sancta synodo, zelum quemdam, quali fide esse, Deo commendatus ostendit. Cujus rei memoriam non solum non potest tempus abscondere, verum etiam de die in diem magna apud orthodoxos fama multiplicat. Horum studia sic probata negligere, et sententias non amare, idem est in ipsa Domini nostri confessione delinquere. Et nobis quidem nunc post professionem ac litteras vestras, omnia fidei dogmata, Deo suos conjungente, similia orandum est, ut in ea voluntas vestra, qua nostros animos relevavit, confessione permaneat. Sed opus est citra respectum timoris insectari eorum rabiem qui fide diversa nituntur. Quanto enim infidelium error exaestuat, tanto magis se, si resistat, securitas nostra commendat. Neque enim haec sunt per patientiam negligenda; quando malum hoc vitio pravae consuetudinis animatum apud plures sub quodam colore legis inolevit, dum aut prava studia in unum congruunt, aut recta se subtrahunt. Nam ut eam quae imminet rem loquamur, Eutyches ut nefandae haeresis inventor excluditur etiam ab his a quibus ejus dogmata diliguntur, apud eos ipsos ita exosus atque fugiendus, ut nominis quoque ipsius oderint mentionem. Sed perversi religiosarum institutionum ministri, quem sicut verum detestantur haeret cum, hunc alia via tanquam verum amplexantur orthodoxum. Siquidem in sancta Chalcedonensi synodo Dioscorus eadem sentiens pari ratione damnatus est: et cum una persecuta (al prosecuta. HARD.) sit utrumque sententia, horum alterum si quis sequatur et diligat, dicat aliquis quemadmodum se ea sententia, quae designatos damnavit, excipiat; cum eos, quos transgressionis aut impietatis connectit aequalitas, sine dubio unum quoque vinculum damnationis astringat. Timotheus et Petrus horum sequaces, homines mente corrupti, et pestis quaedam nominis detestanda catholici, quorum communionem in Petro complexus Acacius, similiter (al. similem. HARD.) quoque meruit subire sententiam, qui tantum malum quasi parvi aestimans, et propositum nunquam ad meliora convertens, ne ab illis quidem se quae in Antiochia detestamur abstinuit; ibi quoque transgressori Petro communione connexus in Apameam nihilominus hostiliter versatus, Ecclesiam Tyriam quoque non ea qua decuit integritate disponens. Propter quae, dilectissimi fratres, ab eorum innodatione solventes, velut religionem quamdam pestiferam relinquentes, servemus apostolicam disciplinam, saluti nostrae omni diligentia et sollicitudine providentes, ea cura nefandi Nestorii declinemus errores, qua Eutychetis impia inventa persequimur.
Maxime enim nunc religiosa fidei dogmata diverso incursu horum qui praedicti sunt incursantur insidiis, scelestis pro ratione temporis sua argumenta nectantibus, quomodo possint innocentium viis fraudem suae impietatis inserere. Atque ideo sicut docti numularii, et prudenter instructi, ab improbandis laudanda separantes, talenti vobis crediti poteritis multiplicare substantiam. Haec, dilectissimi fratres, scripsimus plenae caritatis impulsu, quia spem fidei vestrae primum Dei dono, deinde et fratris nostri Joannis, qui vobis praesidet, professione praesumpsimus; qua nominatim omnes, quos apostolica ac generalis catholicorum condemnat Ecclesia, exsecrabiles sibi esse declaravit; quos vos quoque in litteris vestris oportuit evidenter exprimere, nec arbitrari posse sufficere sibi, tantis praesertim insidiis callidorum, quos viritim et singulos insectari convenit, atque damnare, sub quadam eos generali damnatione concludere. Diligentem quaerunt vulnera antiqua medicinam; nec abundans esse creditur quidquid pro integritate fidei et stabilitate religionis adhibetur. Unde libellum cum litteris misimus, cui vos subscriptiones proprias inserite, ut fides vestra, quam directa per Rufinum diaconum scripta testantur, apud nos fiat hujus quoque repetitionis adjectione manifestior. Dat. XIII cal. Dec. (anno Domini 516) Petro v. c. consule.
EPISTOLA IX. AD JOANNEM NICOPOLITANUM EPISCOPUM. Cum per litteras Epiri veteris episcopi nominatim haereticos non damnassent, mittitur libellus, cui debeant subscribere. Hormisda Joanni episcopo Nicopolitano per Pulionem.
Litterarum quas direxisti series, et expositio tuae fidei conveniens sedis apostolicae judiciis, nostros animos relevavit. Tot incitati gaudiis contenti non fuimus, nisi per Pulionem (Polionem), subdiaconum Ecclesiae Romanae, quid plenius circa vos ageretur cuperemus agnoscere; magnopere quia in relatione episcoporum sub ordinatione caritatis tuae degentium, non universa quae ad ecclesiastica constituta pertinent, sicut in vestra, leguntur evidenter expressa. Unde et pro nostra sollicitudine, et illorum integra nobiscum conjunctione, libellum direximus, in quo eos oportet debere subscribere, quia et omnes sacerdotes vestrarum partium, qui ad sedis apostolicae communionem reversi sunt, in eadem professione subscripserunt. Ista caritas, ista communis salutis excitavit ambitio, quod credo et fraternitatem vestram gratanter accipere, quia ubi de animarum salute res agitur, studii tui vel intentionis debes operam commodare, ut antecedendo fructum de tali possis laude percipere. Pulionem praedictum cum rescriptis caritatis vestrae ad nos, juvante Deo, sub celeritate remittite, quatenus desideria nostra diu suspensa esse non possint. Data XIII cal. Decemb. (anno Domini 516), Petro viro clarissimo consule.
REGULA FIDEI. Prima salus est regulam rectae fidei custodire, et a constitutis Patrum nullatenus deviare. Et quia non potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, etc., haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica immaculata est semper servata religio. Ab hac ergo spe et fide separari minime cupientes, et Patrum sequentes in omnibus constituta, anathematizamus omnes haereticos, praecipue Nestorium haereticum, qui quondam Constantinopolitanae fuit urbis episcopus, damnatus in concilio Ephesino a Coelestino papa urbis Romae, et a sancto Cyrillo Alexandrinae civitatis antistite. Una cum ipso anathematizantes Eutychetem et Dioscorum Alexandrinum, in sancta synodo, quam sequimur et amplectimur, Chalcedonensi damnatos. His Timotheum adjicientes parricidam, Aelurum cognomento, et discipulum quoque ejus atque sequacem Petrum, vel Acacium, qui in eorum communionis societate permansit; quia quorum se communioni miscuit, illorum similem meruit in damnatione sententiam. Petrum nihilominus Antiochenum damnantes cum sequacibus suis, et omnium suprascriptorum.
Quapropter suscipimus et approbamus omnes epistolas Leonis papae, universas quas de religione Christiana conscripsit. Unde, sicut praediximus, sequentes in omnibus apostolicam sedem, et praedicantes ejus omnia constituta, spero ut in una communione vobiscum, quam sedes apostolica praedicat, esse merear, in qua est integra et verax Christianae religionis soliditas. Promittens etiam sequestratos a communione Ecclesiae catholicae, id est, non consentientes sedi apostolicae, eorum nomina inter sacra non esse recitanda mysteria, Hanc autem professionem meam manu propria subscripsi, et tibi Hormisdae sancto et venerabili papae urbis Romae obtuli. Data XV cal. Aprilis (anno Domini 517), Agapito viro clarissimo consule.
INDICULUS PER PULIONEM SUBDIACONUM. Quid in Nicopolitana Ecclesia sit agendum. Cum Dei adjutorio et orationibus sanctorum apostolorum Petri et Pauli veniens Nicopolim, sic debes agere, ut postquam episcopus Nicopolitanus acceperit litteras nostras, episcopos, quos in sua paroecia habet, colligat, et faciat subscribere libellum quem in epistolis suis habet annexum. Si tamen dixerit praedictus episcopus esse laboriosum episcopos colligere, dirigat tecum personas per singulos episcopos, ut te praesente subscribant praedictum libellum. Sic tamen cum Dei misericordia facere debes, ut epistolae quae a nobis missae sunt publice legantur; aut si videris prae timore hoc episcopos facere nolle, saltem clericis suis haec relegant: quae tamen in ipsorum dimitte potestatem, et scripta episcoporum, et illius episcopi, hoc est Joannis metropolitani, ad nos cum Dei misericordia reporta. Post hoc factum nullas moras te volumus ibidem facere, propter insidias et calliditates inimicorum. Per Joannem diaconum ejus.
EPISTOLA AVITI EPISCOPI VIENNENSIS AD HORMISDAM PAPAM. Gratulatur de conversione provinciarum Dardaniae et Illyrici, petitque ut certior fiat de successu legationis Constantinopolim missae. Domino sanctis meritis praecellentissimo, in Christo gloriosissimo et apostolica sede dignissimo papae Hormisdae Avitus.
Dum religionis (Habetur ord. 87 in edit. Sirm. anno 1643) statui et plenis catholicae fidei regulis perspicitis convenire, ut gregem per tota vobis universalis Ecclesiae membra commissum pervigil cura vestrae adhortationis informet, etc. (Hanc epistolam legere est tomo LIX, col. 288, nostrae Patrologiae, inter opera Aviti episcopi Viennensis.)
EPISTOLA X. AD AVITUM VIENNENSEM EPISCOPUM. Laudat in eo studium cognoscendi de statu Ecclesiae Orientalis, a legatis autem ob perfidiam Graecorum nihil perfectum fuisse scribit; in animo sibi esse alteram ad illos legationem destinare. Hormisda episcopus Avito episcopo et universis episcopis provinciae Viennensis, vel sub tua dioecesi consistentibus.
Qui de his quae ad disciplinam catholicam pertinent maxime sciens instrui cupit, quid studii circa mandata divina habeat evidenter ostendit. Non enim potest esse hujusmodi cura, nisi ubi fides fuerit infucata. Atque ideo exsultamus in Domino de sinceritate propositi tui, dilectissime frater, dum te secundum directas per Alexium presbyterum atque Venantium diaconum litteras intuemur, et de impiis transgressoribus Eutychete atque Nestorio sedis apostolicae constituta recolere, et si quid adversus eos admonitio nostra promoverit, per quos Orientales Ecclesiae confunduntur, inquirere. Digna plane sollicitudo fidelibus, ut de miserorum lapsibus ingemiscant, et ipsi ne aliena polluantur contagione provideant. Sed ne nos quidem hoc supersedisse credatis, ut ad notitiam vestram, si quid actum fuisset, competens perferret instructio. Verum breviter silentium nostrum, quod dilectio mordet vestra, purgamus. Nam quod non saepius nostra admonitio vos frequentet, de conscientia vestra et fidei stabilitate confidimus. Sollicitudo impendenda fortasse sit dubiis; satis est vitanda indicasse perfectis. Legationis vero nostrae, quam semel, non secundo, sicut scribitis, misimus, si votivus contigisset eventus, alacres illico vobiscum fueramus desiderata partituri; scientes hoc rationi, hoc nostro proposito convenire, ut quos participes sollicitudinis fecimus, cum his de integritate unitatis gaudia jungeremus. Sed quantum ad Graecos, ore potius praeferunt pacis vota, quam pectore, et loquuntur magis justa, quam faciunt: verbis velle se jactant, quod operibus nolle declarant: quae fuerint professi, negligunt; et quae damnaverint, haec sequuntur. Nam unde est quod, cum per Ennodium fratrem et coepiscopum nostrum sacerdotales viros ad confirmanda ea quae sedes apostolica poposcerat directuros se esse promisissent, multa quoque quae ad correctionem pravitatis suae a nobis quaesita fuerant pollicentes, non solum non religiosos viros, penes quos causae illius plena esse posset instructio, secundum constituta propria non miserunt; verum etiam, quasi res parva gereretur, laicos et alienos ab ecclesiastico corpore destinantes (Theopompum comitem domesticorum et Severianum comitem sacri consistorii) non se studuerunt de coeno, quo immersi tenentur, evolvere, verum etiam catholicae fidei claritatem fulgentem sua, quod absit, se posse crediderunt obscuritate fuscare? Haec fuit nostri causa silentii, quam vos quoque spiritali vobis prudentia revelante vidistis. Quid enim de hac causa poteram directis litteris indicare, quam in statu suo videbam duram pertinaciter custodire perfidiam? Novi exitus sollicitae diligentiam relationis inquirunt. Qui de rebus cognitis nihil indicat, abunde in statu suo manere priora declarat. Quapropter, dilectissime frater, et vos praesentibus hortamur alloquiis, et per vos quoque, quia occasio data est, alios per Gallias, quos fides eadem nobiscum amplectitur, admonemus, promissam et amabilem Deo fidei servare constantiam, et transgressorum societate declinata, constantiam vestram uni viro virginem castam, sicut spopondistis, exhibere Christo. Et cavete ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita sensu aliquorum corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in Christo Jesu. Perniciosa sunt blandimenta nocentium, atque ideo vigilare vos convenit, quia adversarius salutis humanae, tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide: quia hoc speciale habent patris sui de coeli arce dejecti, qui vestigia ejus sequuntur et diligunt, ut illa veritatis luce privati, et alios gaudeant sua obscuritate fuscari; et cum perversitatis suae poenas luituros esse se sciant, exsultent si miseros cum sua damnatione conjungant. Nam unde est quod cum pro magna parte a conterminis suis Thracibus, Dardanis, Illyricis, cognita eorum perversitate deserantur, procul positos ignorantiae spe, fraudibus et variis artibus nituntur allicere, nisi ut lucem, quam ipsi non habent, in aliis quoque impia contagione commaculent? Ut autem quae sint partium earum studia possitis agnoscere; plures Thracum, licet persequentium incursibus atterantur, in nostra tamen communione persistunt, scientes fieri fidem per adversa clariorem. Dardania et Illyricus vicina Pannoniae a nobis, quod jam fecimus ubi necessarium fuit, ut sibi episcopi ordinarentur expetiit; in tantum se a communione perditorum separare gaudentes, ut remedia quaererent, dummodo commune cum transgressoribus nihil haberent. Epiri metropolitanus, hoc est Nicopolitanus episcopus, cum synodo sua nuper segregatus ab impiis, ad apostolicam communionem deprompta quae efficeret professione se contulit. Quae ideo scriptis aestimavimus indenda praesentibus, ut sicut sortem nos convenit dolere pereuntium, ita laetemur pariter de salute remeantium; et ut fideles constituti ab eis longius instruantur, qua virus eorum sollicitudine debeat effugi, quos et a suis videant tam justa detestatione vitari. Et nos quidem dispensationis nostrae memores, necesse est eos repetitae legationis officio convenire: quo affectu salvationis suae, si respectu Dei, si rationis intuitu non moventur, saltem pulsantibus importune et pertinaciter acquiescant; et aut ad rectam viam declinatis erroribus revertantur, aut propter impoenitens cor ab omnibus inexcusabiles judicentur, qui et moniti toties in perfidiae obstinatione persistunt. Vos orate, et nobiscum ad Deum preces et vota conjungite, ut per opem misericordiae ejus nostra actio laborans pro catholicae fidei stabilitate promoveat, immaculatos vos et integros ab omni transgressorum societate servantes; ut aut cum correctis sensus et corda jungamus, aut ab eorum venenis intacti esse mereamur. Nam qui, sicut vos quoque conscientiam vestram non latere testamini, novimus Eutychetem atque Nestorium apostolicae, id est catholicae sententiae auctoritate damnatos; quemadmodum salvi esse poterimus, si eorum sectatoribus ac posteris qualibet parte communionis haereamus, cum Belial cum Christo nostro portionem habere non possit? Instructionis autem vestrae interesse credimus, ut ea quae apud nos Nicopolitanis vel Dardanis acta sunt, vel quo in communionem ordine sunt recepti, vobis nota faceremus ipsarum lectione chartarum. Data XV calendas Martias, Agapito consule.
EPISTOLA XI. AD ANASTASIUM AUGUSTUM, PER ENNODIUM TICINENSEM, ET PEREGRINUM MISENATIS ECCLESIAE IN CAMPANIA EPISCOPOS, SECUNDAE LEGATIONIS AD ANASTASIUM DESTINATAE MUNERE FUNGENTES, TRANSMISSA. Pacem Ecclesiae non nisi damnato Acacio posse restitui. Hormisda Anastasio Augusto per Ennodium et Peregrinum episcopos.
Dudum legatis mansuetudinis vestrae remeantibus, ad litteras vestras et mandata respondi, non quidem universa, plene, sicut magnitudo rei postulabat, expediens, et tamen pro tempore certa perstringens. Verum etsi sufficienter me allegare omnia contigisset; nunquid agens apud elementiam vestram causam fidei, poteram repetitis precibus importunitatis incessi? Timeant notam hujus ingratitudinis, quibus cura est studium negotiis navare mundanis. Opus non implet Evangelii, qui a praedicatione ejus venialiter putat posse cessari. Perviligem pastorum oportet esse custodiam, et lumbos sine relaxatione praecinctos. Bonae admonitionis sicut constat dulcem fructum, ita ejus non decet esse fastidium. Et alias, cur postulationis meae molestam mansuetudini vestrae quisquam dicat esse frequentiam, cum per ea quae fiunt ex officio meo, per remedia fidei vestro consulatur imperio? Etenim quae me onerat cura, vos relevat: mihi incumbit, sed vobis proficiet; licet ex diverso semine unus fructus amborum est. Nam sicut poena est nec dicere Deo accepta, nec facere, ita certa remuneratio vel illi qui spiritalia praedicaverit, vel illi qui audita non spreverit. Dedit quidem clementia vestra veluti obsidem propositi sui sub testimonio imperialis alloquii, et se quasi pignore quodam bonae voluntatis astrinxit? sed opus est coeptis adjicere firmitatem: sumant plenum decorem jacta fundamina: non remittantur propugnantes pro Dei Ecclesiis manus. Toties Israeliticus hostis intercedit, quoties Moyses brachia non remisit. Effectus opera, finis commendat initia. Non prodest coepisse deserentem, quia sola perseverantia fidei dat salutem. Benedicimus Deum, cujus zelo pietas vestra transgressores impios Nestorium et Eutychetem, vel eos persequitur, qui cum nefandis et sacrilegis dogmatibus profitentur. Probat odisse se vitia, qui condemnat errantes, nec relinquit sibi locum deviandi, qui non pepercerit excedenti. Primus innocentiae gradus est, odisse culpanda: sed veritatis interest, domine fili, et catholicae disciplinae, ut sectatores etiam eorum atque participes oderitis, quorum exsecrandos principes judicatis. Non in damnandis sola, id est certa nomina, sed in his etiam qui damnatos sequuntur, sunt crimina persequenda. Frustra aversari se plures asserit, qui unum de his qui detestatione digni judicantur exceperit: non enim numerus errantium hominum, sed meritum consideratur errorum. Hoc ideo, ne facile putet vestra clementia Acacii praetereundam esse personam. Nonne ille est Acacius, qui coeno Petri, Dioscori et Eutychetis dogmate et communione pollutus, dum copulatur, immersus est? Illius sustinens in condemnatione supplicium, cujus elegit in communione consortium? Qui viritim propter impietates suas horum singulos odit, et in illis Acacium necesse est oderit, et omnes in Acacio non amarit. Ab illo per Orientales Ecclesias fermentum nefandi erroris inolevit. Inde Alexandrinae perfidiae eousque nutrita superbia, ut non acquiescat, sicut scripsistis, mandatis salutaribus, cujus famulatur imperiis; et in errore declinando, non sequatur admonitionem, cujus in agendis rebus experitur sibi utilem potestatem. Unde et majore hujusmodi homines convenit detestatione vitari, quia quae docere debuerunt, nec dum ab aliis instruuntur, assumunt; spernentes in his imperantis monita, in quibus tantum non timeri jubentur imperia; et immemores devotionis contra salutem animae, quos contumaces esse oportuit pro salute. Hos mentibus perditis ausus nutrivit Acacii cum perfidis juncta communio: atque ideo aestimandus est auctoris loco, cujus gravius peccatur exemplo. Nihil enim vitia magis quam imitatio fovet, dum creduntur non improbanda esse, ad quae alii quoque videntur accedere. Fragilis est et caduca mortalitas: vix nefariae cogitationes dum comprimuntur intereunt. Jacet semen noxium sub errore, nec deficit: latum pandit derelinquentibus aditum qui jungit cum improbitate consensum. Utinam, invictissime imperator, inter ipsa apostolicae districtionis initia Orientales Ecclesiae Acacii contagia nefanda vitassent: non per multos error ille noxia venena diffunderet; ipsa quoque erecta tunc fortassis Alexandrinae Ecclesiae tunc colla cecidissent, dum perculsam perfidiam suam in damnatione imitatoris agnoscerent, et displicere in complicibus se viderent. Sed dum male nutriti foventur errores, et pravorum consensus inutilis aequitate corrigenda dissimulatur, per impunitatem sequacium mala dogmata multiplicavit auctorum. Et vos quidem, si placet, a Deo (adeo) efficaciter impetretis, ut condemnetis vestrum de alieno errore propositum. Sed cogitandum est, clementissime imperator, si ei apud Deum sufficiat errata culpasse, cui dedit posse corrigere: non est differenda curatio: admoveantur medicae profundis vulneribus manus. Sola ante Acacium Alexandria perfidiae suae foeditate sordebat. Respicite quantas jam partes emendatio neglecta polluerit. Quousque pateris, domine fili, Ecclesiam Dei divisionem suorum moerere membrorum? anticipent beneficia tua ad Deum perventura suspiria: assume fidei curam: et vexillum salutis attollens, ad errores ab Israel removendos velut Ezechias alter exsurge: fas tibi laude novorum operum titulos aequare priscorum. Ille dissipavit excelsa, tu superbiam erectae impietatis inclina: ille simulacra contrivit, tu dura infidelium corda confringe: ille memoriam serpentis aenei sustulit, tu virus praesentis effunde. Offer Deo recta quae fecit; et spera dona quae meruit. Fidelis est enim Dominus, qui reddit singulis secundum opera eorum (Matth. XVI). In aperto est quanta sit exspectatio fidelium, quanta trepidatio perfidorum. Illi ambiunt gaudere cum angelis de receptis: isti metuunt, ne ab his quos deceperant destituti, poenis remaneant praeparatis. Pendent anxia corda cunctorum. Ab ultimis ad nos Galliis directa legatio, si quid de unitate redintegrationis sollicitudo nostra promovisset, fama secuta, consuluit. Nec difficile opus clementiae tuae. Scit Deus suorum laboribus subvenire. In usu est ad principes suos convertere colla subjectos. Dat specie maximum signum recens religiosae memoriae Marciani imperatoris exemplum. Quid egit tunc vulgus, aut populus? Non opus nota revolvere. Adulta est perfidia ista per devios, sopita per justos. Imitare religiosi integritatem propositi, quam studio civilitatis aequasti. Ad haec nostris lacrymis, nostris precibus alleganda, Ennodium atque Peregrinum fratres et coepiscopos nostros vice nostra pro exhibenda etiam honorifica salutatione direximus; ideo maxime designato viro fasce secundae legationis imposito, ut qui nobis spei bonae detulit initium, nunc adjutore Deo plenum reportet effectum. Acquiescite, precamur, fidelibus monitis, cujus vos delectatos dudum legimus institutis. Data III nonas Aprilis, Agapito viro clarissimo consule (anno Domini 517).
EPISTOLA XII. AD TIMOTHEUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM HAERETICUM COMMONITORIA, PER SUPRADICTOS LEGATOS. Pro unitate Ecclesiae laborandum. Hormisda Timotheo episcopo Constantinopolitano.
Non mirabitur dilectio tua rationem praeteriti silentii mei, si quae praecesserint universa consideret: non mirabitur praesens alloquium, si quae sit vis caritatis expendat. Sustinere enim omnia caritatem, magistro gentium docente (I Cor. XIII), cognovimus; quae si sua, sicut continet doctrina ipsa, non quaerit, an incongrue abusus privilegio meo, quod tibi potius prodesse possit, exhibeo? Exspectare enim me decuit ab errantium conjunctione te liberum, et sic amare correctum: videre ab improbandis dividi, atque ita litterario sermone complecti. Sed quem optem reducem, cur differam vocare tardantem? Cur non detur locus moderationi, cum nihil detrahitur aequitati? Impendenda sunt quae laborantibus prosunt, si nos societatis contagione non polluunt. Haec causa mihi fuit praesentium litterarum, ut horter, ut moneam, ne terram nostram jacere patiamur negligentius infecundam. Non diu infructuosam arborem occupare solum diligens permittit agricola: patienter exspectat; sed nunquid sub continuatione perdurat? Vocatus ad salutaria, non moreris. Prope ab innocentia non recedit, qui ad eam sine tarditate revertit. Movere Patrum monitis, et insistens fidelibus sine lapsu aut errore vestigiis, praecedentia dilue per futura. Adjacet tibi modo ad justa populos incitando, modo pro fide principalibus vestigiis supplicando, dirigere quod devium est, solidare quod dubium: magno te convenit labore providere, ut causas transacti temporis rectae tegat sedulitas actionis. Praestat quidem animae suae, per quem universali aliquid confert Ecclesiae. Et ita se res habet, ut si studiosus, si indefessus institeris, fiet tibi utilis causa communis. Data ut supra (anno Domini 517).
EPISTOLA XIII. COMMONITORIA AD UNIVERSOS HAERETICOS EPISCOPOS ORIENTIS PER SECUNDAM LEGATIONEM TRANSMISSA. Unitas catholicae fidei custodienda. Hormisda universis episcopis in Orientis partibus constitutis.
Etsi admonitionis meae cura desideret, vos tamen proprii memores conveniret officii, non negligenter omittere quae enixe omnes decet pro animae suae salute servare, ut mandatorum coelestium disciplina, non alieno studio, sed ipso vobis clareret inesse proposito. Nam licet laude non careat qui bonis consiliis obsecundat, tanto est tamen potior in honore sapientiae qui praevenit recta, quam qui sequitur instituta, quanto est illustrius docere quam discere. Recordetur unusquisque in qua vocatione a Domino sit vocatus, et quid ab eo exspectetur advertat. Miserum est intra meritum jacere propositi, cum id quod praefertur nomine, non ostenditur actione. Magna meruimus, si quod indulta (indicta) postulant impleamus. Qui se ad pascendas dominici gregis oves gaudet adscitum, cogitet de commissa sibi gubernatione judicium. Pervigil adhibenda tutela est, continuanda custodia: non dandus lupis rapacibus locus, non ullius casibus relinquendus: quia neglectus error ovium, culpa pastorum est. Veniet qui rationes creditae dispensationis examinet. Omnium quidem constat esse justitiam, nec ulli impunitam licentiam patere peccandi. Sed qui gradus nesciat esse meritorum, et sicut non aeque praemia, ita diversa esse supplicia? Multiplicantur scientibus plagae: pauca flagella leguntur inscitiae. Quod si ita est, sicuti esse non dubium est, existimandum quid in eo deceat esse propositi, cui alienos quoque errores necesse est imputari. Clamat sanctus Spiritus per prophetam: O pastores Israel: nunquid semetipsos pascunt pastores (Ezech. XXXIII)? Certum est plus ab eo, cui plus creditur, exigendum; et tanto magis nos obnoxios fieri, quanto effusiore gratia contigerit honorari. Magister bonus, et docens per obscura lucem, per similitudinum aenigmata veritatem, servum talenti a se traditi, praeter augmenta, custodem non arguit infidelem, sed condemnavit inutilem (Matth. XXV). Unde in aperto est in quo metu esse deceat eum qui dominicum numisma perdiderit, si culpatus est ille qui acceptum sine imminutione servavit (Luc. XIX). Nullus contentus sit innocentia sua, quia Deo nostro universa cernenti, per praedicationis assiduitatem, rationem quoque propositi debemus alieni. Largam scientiam decet esse doctorum. Non amat fides Christiana secretum; quam quisquis in aure tantum effundit, abscondit. Per universas gentes verbi praedicatio mandatur apostolis, et quam inexcusabiliter hoc quisquam potest sibi tacere commissum. Quid prodest cuilibet paternarum reverentiam servare regularum, si concuti haec ab aliis, si sine honore tractari patienter accipiat? Infirmum ostendit affectum, qui quod diligit non tuetur. Incursantur passim sancta a perfidis constituta, et rediviva subinde de compressis excessibus resurgit improbitas. Quemadmodum, rogo, pietatem in Deum probat, qui tam nefanda dissimulat? Recordemur qua catholicorum frequentia sacerdotum illa quibus nitimur celebrata didicerimus esse concilia: quantos nec debilitas impedivit, nec senectus onerosa tardavit. Exigua visa sunt spatiosarum intervalla regionum, et labores ipsi pro quadam consolatione jucundi, dum spiritu sanctarum congregationum regente sapientiam, sera aetas quod servaret acciperet. Et haec insectantibus impiis post damnatam in radice perfidiam, tacet, qui scit sibi esse mandatum: Exalta vocem tuam qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere (Psal. XL). Nonne hoc ante oculos habens, discipulum ita gentium doctor instituit, ut opportune evangelizare non cesset? admonens: Attende tibi et doctrinae: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt (II Thess. IV). Ergo vel propheticis stimulis excitati, vel normis apostolicae institutionis instructi, curam salutaris praedicationis assumite. Diligite et vindicate sententias probatas piis, infidelibus inimicas. Et ad petram, supra quam est fundata Ecclesia, revertentes, apud illorum etiam vos Patrum spiritus, quorum veneranda constituta improbe labefactantur, absolvite; aestimantes, cum Dominus ad illud quod exspectatur examen advenerit; qualis apostolis creditus, qualis aliquorum tentantium dubitatione compertus, qualis angelo praenuntiante promissus; utrum ab illis melius sit argui, an cum eorum cohorte conjungi? utrum talis qualis videbitur, aut qualis ab impiis negatur, Dominum confiteri? Nil vos retrahat a salute: velocibus ad viam redite vestigiis. Lapsus ruentem non gravat, si resurgat. Larga est dominicae doctrina clementiae: noxia sunt erroris vincula, dum retinent. Odit justitia pertinaces, fovet clementia corrigentes. Data III nonas Aprilis, Agapito V. C. consule (anno Domini 517).
EPISTOLA XIV. AD EPISCOPOS ORIENTALES ORTHODOXOS EADEM SECUNDA LEGATIONE TRANSMISSA. Laudat eorum in fide constantiam, et ad pacem conciliandam a se legatos denuo Constantinopolim missos esse scribit. Hormisda episcopis orthodoxis.
Est quidem fidelium speciale solatium Deus, nec unquam inter quaelibet dura deficiunt, qui se ad eum toto mentis studio contulerunt. Verumtamen hoc votum proposito vestro debere me fateor, ut sicut exsulto de sinceritate fidei vestrae, ita de firmitate merear gaudere constantiae. Unde et aspectu interiore vos intuens, ad desiderium colloquendi vobiscum promptus assurgo, ut et dilectionem circa Deum vestram litterario sermone remuneret, et spem paginali adhortatione confirmem; atque ita his cum quibus mihi est consortium sanctae communionis, jucundum reddam testimonium caritatis. Non enim sufficit animo meo de vobis esse securum, nisi ostendero illum quoque, quo vos complector, affectum. Siquidem declarat se non ex judicio odisse a Dei dilectione divisos, qui potest non amare conjunctos. Benedico igitur Deum, dum fervorem fidei vestrae inter procellas varias, tempestatum adversa considero. Vos quoque, ut super his pietatem ejus glorificetis, uberiore exsultatione suadeo; qui electorum suorum mentes quo acceptiores sibi reddat, examinat; et licet cognitos sibi, quibusdam tamen difficultatibus probat, ut justitiam quoque inesse dono quod largitur ostendat. Atque ideo pertinaciter bono vos convenit imminere proposito, nec in via quae ducit ad coeli regna deficere. Qui intuetur dominica munera non aestimanda promissa, nullius potest respectum habere periculi. Non enim frangit consideratio praesentium malorum, nisi futurorum bonorum vincat oblivio: quando omnem amaritudinem laboris excludit, qui dulcedinem spei, quae exspectatur, amiserit. Quae enim difficultas beatitudini par est? aut quae condignae praemiis passiones ad futuram scilicet gloriam, quae in nobis Apostolo annuntiante revelabitur (Rom. VIII)? Absit ne quidquam a Christi caritate nos separet. Quanta est tribulatio, si gloriam parit? Materia prosperorum est quae putatur adversitas. Dum inclinamur, erigimur. Nemo haberet futuram remunerationem, nisi necessitates praesentium sustineret. Videte quanto opere hominum terrena messis assurgat. Quanto est igitur labore procurandum, ut coelestia dona non pereant? Quieta est negligentium vita, sed non voti opulenta substantia: Dignus est operarius, ut fructum mercedis accipiat (Luc. X). Indiscrete passim pietas cum impietate languesceret, si examinatio bonos a malis divisura cessaret. Gratum admodum spectaculum Domino in agone justorum: nec quidquam ita supernam gratiam conciliat homini, sicut adversorum impetus patienter excepti. Quis milites sub pacis securitate miretur? Non est arduum in sicco secura fixisse vestigia; nec artem gubernatoris ostendit marina tranquillitas. Satis est intrepidum inter bella procedere, inter lubrica non labare, fluctus in tempestate contemnere. Saeviat, et motus suos exerceat mundana tentatio, dum manifesti appareant qui probantur. Haec scientes, carissimi fratres, fidei vestrae tenete constantiam, et ipsa etiam, si inciderint, militantia meritis vestris amate pericula. Annuntiate quae colitis, et participate etiam per universum orbem mandata evangelica quae tenetis: supra stipendia vestra, correctio quoque vobis ascribatur aliena: inter caeterorum enumerationem, quibus sibi divinam gratiam plenus spiritu Dei propheta conciliat (Psal. L), inter ea quibus misericordiam, qua conservetur, exorat: docere se iniquos vias Domini, et conversionem per se fieri praedicat impiorum. Beati quibus vita innocenter acta dat praemium. Beati per quos aliis quoque praestatur exemplum. Et nos quidem, quantum in nobis est, nec sollicitudine, nec labore cessamus, ut humilitatem, quam nos Dominus noster docuit, imitati, quae saluti eorum conveniunt postulemus: ut dispensationis mihi creditae, dum agnoscitur cura, probentur officia. Nam repetita vice Ennodium atque Peregrinum fratres et coepiscopos nostros, mandata legatione, direximus, rationem, adhortationes, preces, lacrymas ingerentes, ut ab impiorum contagione separati, ad veram fidem iisdem quibus vos modis, et apostolica scit sedes, se conferant, aut certe non nos defuisse praedicationi, sed illos propriae saluti mundus agnoscat. Data Agapito viro clarissimo consule (anno Domini 517).
EPISTOLA XV. AD POSSESSOREM EPISCOPUM. In fide catholica perseverandum. Hormisda Possessori episcopo.
Optimam vestrae caritatis audientes instantiam, et cognoscentes rectae vitae tramitem, quem sine strepitu vindicatis, Deo nostro gratias sine cessatione persolvimus: ut et in ea dispositione persistas, et caetris quod sequantur tribuere possis exemplum. Ista sunt dona coelestia: ista sunt divinae retributionis indicia: ista sunt Dei judicia, quae te a catholico sacerdotum noluerunt separari consortio. Unde, frater carissime, praesentibus hortamur alloquiis, ut in ea constantia, qua electus es, perseveres, et augmenta probabilibus initiis subministres: quia bonum opus, praecipue quod ad doctrinam fidei pertinet, nisi semper creverit, videtur imminui. Et si tribulatio mundana contingerit, ante oculos vestros, futura praemia ponentes, apostolica vos admonitione consulimus, dicentes: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (II Cor. X). Meliora tamen speramus, quia Deus, qui per beatum Apostolum dixit: Qui vos non dimisit tentari super quod potestis (Rom. VIII); ipse pro sua pietate, quos suos elegit esse, et de laqueis adversariorum, sicut semper, eripiet. Libellum dilectionis tuae de confessione rectae fidei per legatos nostros remeantes accepimus, et in eo sinceritatem tuae fraternitatis agnovimus: quia quod recte credit, sub attestatione publica praedicare non distulit. Data III nonas Aprilis, Agapito viro clarissimo consule (anno Domini 517).
EPISTOLA XVI. AD POPULUM ET MONACHOS CONSTANTINOPOLITANOS, PER EOSDEM LEGATOS DIRECTA. Abstinendum a consortio haereticorum, et in catholica fide perseverandum. Hormisda clero, populo et monachis orthodoxis Constantinopoli consistentibus.
Si is qui calicem aquae frigidae, mandata evangelica secutus, obtulerit, mercedem boni propositi, ipso Domino, qui hoc docuit, restituente, consequitur; nonne qui tanto populo fidelium veritatem annuntiare distulerit, juste poenam damnationis incurrit? Hinc est quod interminationem mandati coelestis effugiens, (quod decet loquendum est in his quae ad Deum pertinent, nec tacendum) habens quoque vestrae salutis affectum, admonitionem eorum quae praesens necessitas poscit assumpsi; omnes, quibus curae est fide integra Christianam religionem servare, contestans, ut eos qui sanctam Chalcedonensem synodum et beati Leonis de fide catholica conscriptas epistolas declinant, quibus possunt viribus aversentur et fugiant: quando ipsi sunt, qui Eutychetis et Dioscori Alexandrini, vel potius nefanda Manichaeorum contagione polluti, verbo quidem adversus constitua Patrum videntur habere certamen, rebus autem contra incarnationem Domini nostri Jesu Christi evidenter insurgunt. Recordamini, carissimi, quae fuerunt Basilisco palatinae aulae incubante tentata; et temporum illorum acta vel visa vel audita recolite. Quam scelesta tunc fuerit Timothei cognomento Aeluri, quam impudens et monstruosa praesumptio: quantus etiam per universum orbem fidei se vestrae fervor ostenderit. Probavit tunc Constantinopolitanus populus, quam pure deceat credentes Christiana servare mysteria. Sed transacta utinam studia fuissent, et non nunc similia tempus expeteret. Rursum enim iidem haeretici caput improbum de profundo, quo immersi tenebantur, attollunt. Atque ideo rogo, hortor, admoneo dilectionem vestram, ab eorum vos conciliis et communione secernite. Recordamini zeli prioris, et vivere in vobis lucem, scintillam ignis spiritualis ostendite, ne simplicem in vobis veritatis affectum perditorum astutia expugnasse se gaudeat. Et haec quidem, quantum ad praesentem necessitatem, et assumendam contra impios cautionem, dixisse sufficiat. Spero tamen quod si admonitio ista promoverit, et mihi et vobis utilis erit; quando et Deus in vestra salute glorificabitur, et fructus nostrae sollicitudinis apparebit. Data III nonas Aprilis, Agapito viro clarissimo consule (anno Domini 517).
EPISTOLA XVII. AD ENNODIUM ET PEREGRINUM EPISCOPOS. A Joanne Nicopolitano, quae contra eum Thessalonicensis tentaverit, se cognovisse scribit, novamque causam sedi apostolicae ingestam, iisdem cognoscendam per litteras hasce commisit. Hormisda Ennodio et Peregrino episcopis.
Posteaquam profecta est caritas vestra, Nicopolitanus diaconus, qui vobis etiam occurrit in itinere, Romam venit; quem praeter moram vidimus, cogitantes ne forte esset quod ad instructionem mandatae vobis legationis adjicere deberemus: quod et rationabiliter factum ipsa res evidenter ostendit. Obtulit enim nobis epistolam Joannis episcopi sui, et aliam synodi sibi subjacentis Ecclesiae Nicopolitanae, qua queruntur ab episcopo Thessalonicensi excitatas adversum se tam principales quam judiciarias potestates: concussionibus et dispendiis se vehementer affligi propter hoc, quia de ordinatione sua ad episcopum relationem secundum prisca exempla non miserit. Pro qua causa speraverunt, ut de remedio cogitare deberemus, consulentes etiam nos, ut daremus eis licentiam relationem ad designatum episcopum secundum consuetudinem destinandi. Unde tractavimus, et episcopum quidem Nicopolitanum admonuimus, ne tale aliquid audere tentaret, si nobiscum velit in communione persistere; ne per illum, si ab eo qui a communione nostra alienus est, confirmationem petiisset, nostra quoque communio contagium sustineret. Haec vos, ut omnia sciretis, instruximus. Quid autem propitio Deo vobis de hac agendum sit, subjecta declarant. Data pridie idus Aprilis, Agapito consule.
EPISTOLA XVIII. AD EOSDEM. Quid in causa Nicopolitana cum Thessalonicensi agendum sit praescribit. Hormisda Ennodio et Peregrino episcopis.
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, intercedentibus et adjuvantibus sanctis, quid agendum sit de causa Nicopolitanae Ecclesiae. Primum ubi Thessalonicam, Deo juvante, veneritis, epistolas nostras, quas in hac causa misimus, episcopo Thessalonicensi tradite, illum quidem ordinem in ejus salutatione servantes, quem scitis a nobis esse mandatum circa eos qui cum sede apostolica, hoc est Ecclesia catholica non communicant. Traditis autem epistolis, instanter agere debetis ut se ab ejus Ecclesiae concussione suspendat: rationem reddentes, quia non potuit reversus ad communionem et ad corpus Ecclesiae cum illis qui necdum reversi sunt quidquam habere conjunctum, nos non solvere a praedecessoribus nostris concessa privilegia, si ipse ecclesiastica instituta non deserat. Certe redeat ad unitatem, et nos cum eo insistemus, ut omnia privilegia quaecunque consecuta est a sede apostolica Ecclesia ejus, inviolata serventur. Dicite etiam aperte illum ostendere inimicum se esse fidei, si insequitur quos viderit ad catholicam communionem reverti. Quod poteritis causam ibi Deo propitio componere, scriptis ad episcopum Nicopolitanum litteris, quid vestra promoverit opera nuntiate. Si vero obstinatus fuerit, nec ab insecutione ejus cessare voluerit, secundum litteras quas ad clementissimum imperatorem misimus, apud principem causam Ecclesiae Nicopolitanae sic agite, ut dicatis: Alcyson episcopus Nicopolitanus satisfecit Ecclesiae catholicae, susceptus est, et ad communionem reductus: hujus successor Joannes episcopus et Deum ante oculos habens, et de salute sua cogitans, et praedecessoris sui bonum exemplum sequens, condemnatis haereticis vel transgressoribus ad sedem B. Petri apostol misit, et susceptus est: huic nunc Thessalonicensis episcopus insidiatur, et eum concutit; contraria his quae fecit ab eo exigere volens. Hinc pater vester, et omnes orthodoxi rogant ut jussionibus vestris removeatur ab eo ista molestia; ne videatur hominibus propter hoc illum persecutionem pati, quia ad communionem sedis apostolicae rediit; et qui exspectant per vos unitatem fieri, aliud incipiant credere, si pietatem vestram viderint hoc dissimulare, hoc negligenter accipere. Visum est nobis expedire, ut litteras quas ad Thessalonicensem in causa Nicopolitana direximus, quolibet ordine prudentia vestra diversis in locis faciat publicari, magnopere tamen in civitate Thessalonicensium, quia hoc facto, et a persecutione nostrorum potest cessari, et ad ipsius, si se correxerit, credimus pertinere salutem.
EPISTOLA XIX. AD ANASTASIUM AUGUSTUM. Joannem Nicopolitanum ei commendat. Hormisda Anastasio Augusto, per Ennodium et Peregrinum episcopos.
Dum sapientiae vestrae, clementissime imperator, profunda considero, providentes saluti propriae, vobis displicere non aestimo. Neque enim aut divina monita, aut humana continent instituta, ut qui consulit bonae spei, qualibet debeat reprehensione culpari: cum maxime pietas quoque vestra affectu se unitatis et pacis flagrare fateatur. Quae res me quoque vel pro fiducia conscientiae vestrae, vel pro creditae quoque mihi dispensationis officio, emergente compulit non supersedere negotio. Joannes frater et coepiscopus meus Nicopolitanae civitatis antistes, praedecessoris sui sanctae recordationis Alcysonis secutus exemplum, beati Petri apostoli communionem cum synodo sua, damnatis his quos Ecclesia detestatur, expetiit. Is nunc gravibus fatigatur insidiis. Precor mansuetudinem vestram, iniqua molientibus obviate, et removete molestias, et correctum fovete, cui, ut corrigeretur, debuisset insisti. Scient enim qui tardaverint, se reos futuros, cum a vobis foveri viderint jam reversos. Fateor, clementissime imperator, miror insidiantium pertinaciam neque Dei neque vestro intuitu permoveri. Nam qui oderunt in homine studium desiderii boni, quod de se aes imant judicari, insequuntur, ad recta reduces; jure culpandi, si non converterint deviantes. Date fidei vestrae clara documenta, si adfore cunctis ad unitatem reductis et officio omni et adhortatione cogitetis.
EPISTOLA XX. AD JOANNEM EPISCOPUM NICOPOLITANUM. Aequo animo aerumnas pro fide sustinendas, et ideo provinciales episcopos ad fidei unitatem ab eo confirmandos. Hormisda Joanni episcopo Nicopolitano.
Remeante Pulione subdiacono nostro, litteras caritatis vestrae suscepimus, de constantia fidei, vel de intentione, quam circa communionem sedis apostolicae geritis, gratulantes: sed contristati sumus, quod vos aliquas sustinere molestias perhibetis. Ista tamen diuturnam non possunt habere substantiam; quia ubi Deus pure colitur, etsi adversa contingerint, in prospera commutantur, secundum Apostolum dicentem: Spes non decipit (Rom. V). Dubitans apostolorum princeps incedens per pelagus laboravit (Matth. XIV): mox tamen invocato Domino suo, paratum habuit qui eum porrecta manu non pateretur sustinere discrimen. Ergo auctorum nostrorum sequentes exempla, et in ipsorum fide permanentes, illius poscamus auxilium, de quo scriptum est: Qui nos non dimittit tentari supra quae possumus (I Cor. X). Igitur salutantes caritatem tuam hortamur ut, quemadmodum praediximus, in his quae bene inchoata sunt perseveres: quia qui perstiterit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Frequenter alloquiis tuis nostram sollicitudinem relevare non desinas. Paroeciales quoque sacerdotes tuos competenti adhortatione confirma, quia ista faciendo, talentum tibi creditum poteris multiplicare quotidie. De illa quoque parte, quam dilectio tua postulat, cogitamus, ut ad imperatorem clementissimum pro generalitatis quiete preces nostrae perveniant. Tantum est ut votum studiumque nostrum congruis orationibus juvare non cesses, quia nos in his Deo auctore perficiendis vacare minime potuerimus. Data V nonas Martias, Agapito viro clarissimo consule (anno Domini 517).
EPISTOLA XXI. AD EUMDEM JOANNEM. Hormisda Joanni episcopo Nicopolitano cum synodo.
Optaremus, dilectissimi fratres, ab omnibus vos molestiarum fluctibus alienos, vitam sub tranquillitatis serenitate transigere, et Deo nostro, remota mundanarum tempestatum mentis perturbatione . . . . . moverunt: quia quae fieri nolumus, necesse est, ut facta doleamus. Sed abundat mundus incommodis et tentationibus: saeculum istud, in quo peregrinamur, expositum est passim, veluti magna moles, ventorum procellis. Ita fidelium mentes diabolicis pulsantur insidiis, et, sicut dictum est, qui volunt pie vivere in Christo, persecutiones patiuntur (II Tim. III). Sed consolatur spes a justo retributore promissa: quia beatus est, qui non fuerit scandalizatus in Domino (Matth. XI). Non dejiciant milites Dei impetus fragiles et caduci. Qui assistit strenuis, non delectatur ignavis. Facile contemnuntur ista quae transeunt, si illa quae sunt mansura cogitentur. Amplectenda est probationis occasio: quia licet sint dura onera laborum, praemia tamen majora virtutum. Quemadmodum par erit ei remuneratio, qui se imparem monstrat examini?
Non simus segnes ad fortia, si pervenire cupimus ad promissa. Quis super hoc exspectet vocem hominis, cum quotidie nobis insonet sententia veritatis: Beati qui passiones patiuntur propter justitiam (Matth. V)? Sed ne me, fratres carissimi, (licet apud fideles magna sint) spiritualia tantum vestrae exhibere credatis confirmationis solatia; providendis enim pro vestra tribulatione remediis, quantum in homine esse potuit, non quievi. Nam per legatos ad Orientis principem destinatos, et Thessalonicensem episcopum, ut ab infestatione vestra cessaret, admonui; et prorogatis paginis, ut imperatori supplicaretur, adjunxi.
Haec quantum ad praesentia sunt provisa: sed illa quae ad spem futuram pertinent, haec sunt potius mentibus intuenda. Sane hoc me fateor fuisse miratum, quod inter allegationes angustiarum religiosae prudentiae vestrae haec potuit cura subrepere, ut a me sub consolationis colore dirigendi ad Thessalonicensem episcopum solidas litteras licentia posceretur. Egone hujus rei auctor existerem, quam si inscio me cognoscerem factam esse, culparem? Absit ista perversitas. Audite apostolicam vocem, sed personae meae convenienter aptandam. Si quae destruxi, haec iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo (Gal. II). Nolite, obsecro, ad evitata vix redire contagia; nec pedes luto, quo tenebantur, avulsos, patiamini male rursus immergi. Sinite oblitterata esse transacta. Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro aptus est regno Dei (Luc. IX). Impediuntur a processu propositi itineris, qui reflexis oculis respiciunt quod relinquunt. Non amant ecclesiasticae disciplinae eos in quibus remanet memoria illa perfidiae: totos ab errantibus oportet abscindi: quia in tantum detestabiles existimantur ad spreta redeuntes, ut B. apostolus Petrus (II Petr. II) melius illis esse praedicaverit, ut non cognoscerent viam justitiae, quam cognoscentes retrorsum reflecti in tradito sibi sancto mandato. In aperto est qua pertinacia traditae fidei debeat constantia custodiri, si tolerabilius est in errore persistere, quam coinquinationibus rursum, quas quis fugerit, implicari. Data pridie idus Aprilis, Agapito viro clarissimo consule.
EPISTOLA XXII. AD DOROTHEUM EPISCOPUM THESSALONICENSEM. Hormisda episcopus Dorotheo episcopo Thessalonicensi.
Joannes frater et coepiscopus meus Nicopolitanae urbis antistes cum synodo sua variis se concussionibus atque dispendiis graviter causatur affligi; quod a transgressorum societate divisus, postquam communionem sedis apostolicae emeruit, ad Thessalonicensium Ecclesiam ordinationis suae initia non direxit. Potuisset neglectus esse culpabilis, si unum esset inter omnes mysterium caritatis. At cum multi se a petrae illius, quae Christus est, soliditate diviserint; quis non velit ab errantium conjunctione dirimi, ut mereatur cum his qui consistunt in veritate conjungi? Non igitur consuetudo est neglecta, sed vitata contagia. Ergo objicere quis possit errorem, ubi cogitatam salubriter intelligit cautionem? At nos, quod debueras primus assumere, credebamus te sequi saltem post aliena exempla potuisse. Non sufficit in lapsibus mora, nisi ad reprehensionis cumulum, circa eos quoque qui ad viam redeunt accedat invidia? Quid aliud, quam beati Petri (quod sine impietate dici non potest) ipsum quod a Domino datum est nomen oderunt, qui eos qui ad sedis ipsius altaria confugiunt insequuntur?
Quo pudore, rogo, privilegia circa te illorum manere desideras, quorum mandata non servas? et reverentiam quam non exhibes fidei, cupis tibi ecclesiastica potestate deferri? Si in iisdem vestigiis, quibus catholici nituntur, insisteres, insectationem tamen proximi vitare deberes; sciens secundum Domini nostri et Salvatoris, quem colimus, instituta, eum qui scandalizaverit unum de minimis, obnoxium magnis esse peccatis (Marc. IX). Ubi est, Domine, humilitas, quam sub occasione discipulorum tuorum certantium de loci qualitate docuisti? Tu ostendis illum esse maximum, qui exhibere studuerit se pusillum, Respice de coelo, vide: visita vineam istam te cultore plantatam (Psal. LXXIX): intende circa mandata tua minimos, et circa ambitum honoris elatos.
Cur recentia cupitis, et prisca deseritis, circa summa desides et parva curantes? Nonne hoc est rerum vilia decimare; et legis praecepta contemnere? Serva illa quae Deo congruunt; et facile ea quae sunt ab hominibus subsequentur. Quin potius curam salutis assume; et cur te alius praevenerit in veritate, suspira: ne si insectari eos qui ad Ecclesiae revertuntur membra perstiteris, tu quoque cum his quos nominatim condemnat apostolica sententia, copuleris. Data pridie idus Aprilis, Agapito viro clarissimo consule.
EPISTOLA ANASTASII AD HORMISDAM. Suggillat Hormisdae nimiam duritiam. Anastasius Augustus Hormisdae papae.
Etsi magnum aliquid taciturnitas judicatur, tamen necessarium est admirantes Dei misericordiam assidue frequentare sermonem. Et quia initium fidei, quam nos Dominus et Deus Salvator noster Jesus Christus docuit, in remissione peccatorum praecellit, nulli habetur ignotum. Ipse enim per propriam passionem omnia Adam peccata mundavit: et haec fuit negotiatio humilitatis ipsius, ut et praefatum et omnes fratres liberaret ex servitute peccati, voluntarie personam servi suscipiens. Nam beatus Paulus apostolus docuit nos scribens ad Romanos: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et in eos qui non peccaverunt (Rom. V): ex quo est universitati quodammodo declaratum ex generali dispositione, sive mirabilibus, specialia quaeque exempla debere semel tam magnae legis jussiones, et tam pia bonitate firmatae, ut omnis doctrina, quam discipulis suis tradidit, in hoc firmamento consistit. Fugavit aegritudines, sive multifaria genera passionum: nodum peccati propria, sicut dictum est, passione resolvit; et agens, ad implenda similia discipulos factis et sermonibus instruebat. Verum, si sicut aliqui nituntur ostendere, certi ex ipsius apostolis tam piam doctrinam per inobedientiam implere dissimulant; ignoramus ubi magisterium misericordis Domini et magni Dei nobis possit occurrere. Nos autem non ea credimus ratione, ut immisericordes esse putemus, qui misericordiam didicerunt: sed postulationem nostram a praesenti tempore taciturnitate comprimimus, irrationabile judicantes illis precum adhibere bonitatem, qui rogari se nolint, contumaciter respuentes: injuriari enim et annullari sustinere possumus, juberi non possumus. Data V idus Julii Constantinopoli, Anastasio Augusto IV et Agapito viro clarissimo consulibus (anno Domini 517)
EXEMPLUM RELATIONIS MINORUM ARCHIMANDRITARUM ET CAETERORUM MONACHORUM SECUNDAE SYRIAE. Scribunt quae pro fide catholica ab Eutychianistis, quos imperator minime coercendos curaverat, patiantur, et quod ab imperatore non auditi, Romanum pontificem tanquam communem patrem interpellent. Sanctissimo et beatissimo universae orbis terrae patriarchae Hormisdae, continenti sedem principis apostolorum Petri, deprecatio et supplicatio minimorum archimandritarum et caeterorum monachorum secundae Syriae provinciae.
Gratia Salvatoris omnium nostrum Christi nos ad vestram beatitudinem refugere velut de hieme et tempestate ad portum tranquillitatis admoniti, minime circumvallantibus teneri jam credimus. Nam etsi patimur, gaudentes sustinemus scientes, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). Quoniam vero Christus Deus noster principem pastorum et doctorem et medicum animarum constituit vos et vestrum sanctum angelum, dignum est passiones, quae nobis contigerunt, exponere, et immisericordes ostendere lupos, qui dissipant gregem Christi: ut auctoritatis baculo eos expellat de medio ovium, verbo autem doctrinae animam sanet, et orationis medicamentis mitiget. Qui autem sint isti, et qui hos adversum nos armaverint, audistis utique, beatissime: Severus ille et Petrus, qui nunquam in Christiano numero reputati sunt, qui per singulos dies sanctam Chalcedonensem synodum, sanctissimum patrem nostrum Leonem publico anathemate impetentes, qui judicium Dei nihil aestimantes, et colendos canones sanctorum Patrum conculcantes, episcopos quidem principali potentia facientes exhiberi, et nos cogentes illudere praedictam sanctam synodum, suppliciis inaestimabilibus affligentes. Unde et quidam eorum injectas plagas minime sustinentes, de hoc saeculo transierunt, et nostrorum vero non exigua multitudo perempta est. Euntibus namque nobis ad mandram domini Simeonis pro causa Ecclesiae, insidiati sunt nobis in itinere praedicti coinquinati, et supervenientes occiderunt ex nobis trecentos quinquaginta viros, quosdam autem vulneraverunt; alios vero, qui potuerunt ad colenda altaria confugere, ibidem peremerunt et monasteria incenderunt, per noctem mittentes multitudinem inquietorum hominum redemptorumque omnem paupertatem ecclesiasticam hujusmodi pestiferi homines consumentes. Ad singula autem delatae ad vestram beatitudinem instruent chartae a venerabilibus fratribus Joanne et Sergio, quos miseramus Constantinopolim, sperantes vindictam fieri de his quae commissa sunt. Sed eos nec verbo dignatus est imperator, sed etiam cum grandi contumelia expulit, comminatus eis qui ista porrigerent. Unde hinc est nos vel sero cognoscere, quoniam tanta pravitas et audacia talium malorum adversus Ecclesias facta, ipsius immissione composita est. Deprecamur ergo, beatissime pater, supplicantes et rogantes, ut exsurgatis, cum fervore et zelo, et condoleatis juste pro corpore laniato (nam caput estis omnium) et vindicetis fidem contemptam, canones conculcatos, Patres blasphematos, et talem synodum anathemate impetitam. Vobis a Deo data est potestas et auctoritas ligare et solvere. Non opus habent qui sani sunt medicis, sed male habentes (Matth. XVI). Exsurgite, Patres sancti, venientes ad salvandos nos; imitatores estote Domini nostri, qui de coelo super terram advenit quaerere errantem ovem: Petrum illum respicite principem apostolorum, cujus sedem ornatis, et Paulum qui est vas electionis, qui circumeuntes, orbem terrarum illuminaverint: nam magna vulnera majoribus indigent adjumentis. Mercenarii videntes lupos venientes adversus oves dimittunt eas dissipari ab illis: vobis autem veris pastoribus et doctoribus, quibus cura pro salute ovium commissa est, occurrit ipse grex cognoscere suum pastorem, ab immitissimis bestiis liberatus, et vocem sequens pastoris, sicut Dominus ait: Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me (Joan. X). Non ergo despiciatis nos, sanctissime, qui a bestiis ferocibus quotidie vulneramur. Ad perfectam autem notitiam vestri sancti angeli, anathematizamus in eadem nostra deprecatione virtutem habente libelli omnes projectos et excommunicatos a vestra apostolica sede. Dicimus autem Nestorium, qui fuit Constantinopolitanus episcopus, Eutychetem, Dioscorum, et Petrum Alexandrinum, qui cognominatus est Balbus, et Petrum, qui dicebatur Fullo, Antiochenum nihilominus et Acacium, qui fuit Constantinopolitanus episcopus, eorum communicatorem, et omnes qui unum illorum haereticorum defendunt.
SUBSCRIPTIONES. Ego Alexander misericordia Dei presbyter et archimandrita sancti Maronis deprecatus sum. Simeon misericordia Dei presbyter et archimandrita ut supra. Joannes misericordia Dei diaconus et dispensator ut supra. Procopius misericordia Dei presbyter et archimandrita ut supra. Petrus misericordia Dei presbyter ut supra. Eugenius misericordia Dei presbyter ut supra. Geladius misericordia Dei presbyter ut supra. Bassus misericordia Dei presbyter ut supra. Romulus misericordia Dei presbyter ut supra. Eusealius misericordia Dei presbyter ut supra. Malchus misericordia Dei presbyter ut supra. Leontius misericordia Dei diaconus ut supra. Stephanus misericordia Dei presbyter ut supra. Carufas diaconus ut supra. Thomas presbyter ut supra Samuel diaconus ut supra. Theodorus presbyter ut supra. Joannes misericordia Dei presbyter ut supra. Joannes presbyter ut supra. Thomas diaconus ut supra. Joannes diaconus ut supra. Simeonius diaconus ut supra. Salinus archimandrita ut supra. Eusebius presbyter ut supra. Mucymus presbyter ut supra. Simeonius presbyter ut supra. Thomas presbyter ut supra. Jacobus presbyter ut supra. Joannes presbyter ut supra. Paulus presbyter ut supra. Priscus presbyter ut supra. Antonius presbyter ut supra. Joannes presbyter ut supra. Thomas presbyter ut supra. Julianus presbyter ut supra. Simeonius presbyter ut supra. Thomas presbyter ut supra. Simeonius presbyter ut supra Zachaeus presbyter ut supra. Thomas presbyter ut supra. Simeonius presbyter ut supra. Thomas presbyter ut supra. Simeonius presbyter ut supra. Thomas presbyter ut supra. Sergius presbyter ut supra. Thomas presbyter ut supra. Eusebius presbyter ut supra. Paulus presbyter ut supra. Joannes presbyter ut supra. Sergius diaconus ut supra. Item Sergius diaconus ut supra. Julianus presbyter ut supra. Sergius presbyter ut supra. Ammonius diaconus ut supra. Thomas presbyter ut supra. Lucas presbyter ut supra. Thomas diaconus ut supra. Simeonius presbyter ut supra. Flavianus archimandrita ut supra. Monimus diaconus ut supra Joannes diaconus ut supra Joannes presbyter ut supra. Antonius diaconus ut supra. Thomas diaconus ut supra. Eliseus presbyter ut supra. Sergius diaconus ut supra. Isaacius presbyter ut supra. Sergius presbyter ut supra. Thomas diaconus ut supra. Joannes presbyter ut supra. Philippus diaconus ut supra Jacobus presbyter ut supra. Zenobius presbyter ut supra. Moras diaconus ut supra. Isaacius presbyter ut supra. Ananias presbyter ut supra. Sergius presbyter ut supra. Simeon presbyter ut supra. Thomas presbyter ut supra. Joannes presbyter ut supra. Simeon presbyter ut supra. Thomas presbyter ut supra. Joannes presbyter ut supra. Simeon presbyter ut supra. David thos diaconus ut supra. Thomas diaconus ut supra. Joannes diaconus ut supra. Lamneus presbyter ut supra. Daniel archimandrita ut supra. Simeon archimandrita ut supra. Abramius presbyter ut supra. David presbyter ut supra. Dorotheus presbyter ut supra. Antoninus presbyter ut supra. Thomas presbyter ut supra. Darsumas (Forte Barsumas. [HARD.]) presbyter ut supra. Sergius presbyter ut supra. Eusebius presbyter ut supra. Simeonius presbyter ut supra. Marcellus presbyter ut supra. Priscus presbyter ut supra. Maras presbyter ut supra. Sergius presbyter ut supra. Jacobus presbyter ut supra. Thomas presbyter ut supra. Item Thomas presbyter ut supra. Thomas presbyter ut supra. Salinus presbyter ut supra. Thomas presbyter ut supra. Joannes presbyter ut supra. Varasaldas presbyter ut supra. Joannes diaconus ut supra. Marcellus diaconus ut supra. Simeonius presbyter ut supra. Gennadius presbyter ut supra. Thomas presbyter ut supra. Simeonius presbyter ut supra. Abramius presbyter ut supra. Simeonius presbyter ut supra. Jacobus presbyter ut supra, Joannes presbyter ut supra. Isidorus archimandrita. Julianus presbyter ut supra. Joannes et Romanus et Thomas presbyteri ut supra. Antoninus diaconus ut supra. Abraham presbyter, Maras diaconus et Abraham presbyter ut supra. Zenobius et Stephanus presbyteri ut supra. Simeonius et Demetrius presbyteri ut supra. Thomas et Domnus presbyteri ut supra. Simeonius et Elias presbyteri ut supra. Abramius et Pelagianus presbyteri ut supra. Romanus et Abram presbyteri ut supra. Simeonius presbyter et Carufas diaconus ut supra. Simeonius et Joannes presbyteri ut supra. Simeonius et Julianus presbyteri ut supra. Eutychianus et Joannes diaconus ut supra. Thomas et item Thomas presbyteri ut supra. Romanus diaconus et Joannes presbyter ut supra. Eusebius archimandrita et Eustasius presbyteri ut supra. Jacobus et Eusebius presbyteri ut supra. Sergius et Maras presbyteri ut supra. Joannes et Julianus presbyteri ut supra. Paulus et Isacius presbyteri ut supra. Thomas et Dasianus presbyteri ut supra. Joannes et Daniel presbyteri ut supra. Jevenas presbyter et Azizos diaconus et archimandrita ut supra. Antonius diaconus et archimandrita et Cyrillus presbyter ut supra. Job presbyter et Stephanus diaconus et archimandrita ut supra. Bassus diaconus et Basilius presbyter ut supra. Simeonius et Joannes presbyteri ut supra. Jacobus presbyter et Julianus diaconus et archimandrita ut supra. Simeonius et Alpheus presbyteri ut supra. Joannes presbyter et Petrus diaconus ut supra. Daniel diaconus et Eunus diaconus archimandrita ut supra. Alexander et Epiphanius presbyteri ut supra. Zoilus et Abramius presbyteri ut supra. Julianus presbyter et Joannes diaconus et archimandrita ut supra. Carufas et Simeonius presbyteri ut supra. Timotheus diaconus et Petrus presbyteri ut supra. Macedonius presbyter et archimandrita ut supra. Dionysius archimandrita ut supra. Joannes archimandrita ut supra. Simeonius presbyter et archimandrita ut supra. Menas diaconus et archimandrita et Darabsabas presbyter ut supra. Sergius presbyter et Theodorus archimandrita ut supra. Benjamin archimandrita et Isacius presbyteri ut supra. Daniel presbyter et archimandrita et Abraham archimandrita ut supra. Simeonius archimandrita ut supra. EPISTOLA XXIII. AD ARCHIMANDRITAS SYRIAE. Illos solatur hortaturque ut in fide catholica perseverent. Ὀρμίσδας ἐπίσκοπος, πρεσβυτέροις, καὶ ἀρχιμανδρίταις τοῖς ἐν δευτέρᾳ Συρίᾳ οὖσι, καὶ λοιποῖς ὀρθοδόξοις ἐν οἱῳδήποτε ἀνατολικῶ κλίματι διάγουσι, καὶ ἐν τῇ τῆς Ἀποστολικῆς καθέδρας κοινωνίᾳ διαμένουσιν.
Ἀναγνωσθέντων γραμμάτων τῆς ὑμετέρας ἀγάπης, δι' ὧν τῶν ἐχθρῶν τοῦ Θεοῦ ἀφροσύνη ἐφανερώθη, καὶ τῶν ἀπίστων ἡ ἐπίμονος μανία λυπηρῶς δήλη γέγονεν, οἵτινες ἐπειδὴ τῳ κακῶς ζῶντι πνεύματι ἐμίσησαν τὸν Κύριον, τὰ μέλη ἐκείνου ἀσεβῶς διώκουσιν, ὅσον ἀπὸ τῆς ὑμετέρας βεβαιότητός ἐστι γνῶναι, ηὐλόγησα τὸν Κύριον, τὸν τὴν πίστιν τῶν ἑαυτοῦ στρατιωτῶν μεταξὺ τῶν ἐναντίων φυλάττοντα. Καὶ πάλιν τῶν ἐκκλησιῶν τὸν σάλον, καὶ τῶν δούλων τοῦ Θεοῦ τὰς ἐπαχθείας, καὶ τοὺς κόπους κατανοήσας στενάζων κατὰ τὸν προφήτην, ἐκέκραξα· « Ἀνάστα, Κύριε, δίκασον τὴν δίκην σου, μνήσθητι τῶν ὀνειδισμῶν σου, τῶν ὑπὸ ἄφρονος ὅλην τὴν ἡμέραν. » Ἡδέως καὶ τὰ ἑξῆς ὁμοίως ἐπάγω, « Μὴ ἐπιλάθῃ τῆς φωνῆς τῶν ζητούντων σε, ἡ ὑπερηφάνεια τῶν μισούντων σε ἀνέβη διαπαντὸς πρὸς σέ. » Καὶ γὰρ ὥσπερ χρὴ ἡμᾶς τὸ ἑδραῖον τῆς πίστεως φυλάττειν, οὕτως οὐχ ἁρμόζει περὶ τῆς δικαιοσύνης τῆς θείας κρίσεως ἀπιστεῖν. Οὐκ ἔστι νέος, ἀδελφοὶ, τῆς ἐκκλησίας οὗτος ὁ κόπος· ὅμως ἐν αὐτῷ τῷ ταπεινοῦσθαι, ὑψοῦται, καὶ δι' ἐκείνων, δigr;' ὧν πτωχεύειν δοκεῖ, πλουτίζεται. Ἐν πείρᾳ ἐστὶ τοῖς πιστοῖς τοῦ Θεοῦ τὸ διὰ τοῦ θανάτου τῶν σωμάτων τὴν ζωὴν κερδαίνειν τῶν ψυχῶν· ἀποβάλλονται μὲν τὰ ῥέοντα, ἀλλ' ἐμπορεύονται τὰ αἰώνια, καὶ ἐν τῷ τὸν διωγμὸν ὁδοποιεῖν τῇ δοκιμῇ αἰτία γίνεται τῆς ἀξίας ἡ δοκιμή· ἀνόητοι καὶ ἐν τῇ τυφλώσει μαινόμενοι ἀγνοοῦσιν, ὅτι ὁὺς ἐκ τῆς τῶν ἀνθρώπων ἀναστροφῆς χωρίζειν δύνασθαι νομίζουσι, τούτους εἰς τὴν βασιλείαν ἄγουσι τοῦ Θεοῦ· ἐντεῦθεν ἐν αὐτοῖς τοῖς κινδύνοις αἱ εὐφροσύναι, καὶ ἡ περὶ τὸ πάσχειν σπουδή· ἐκδέχεται γὰρ τοὺς ἀγῶνας τῶν ἰδίων, ὁ τῶν μεγάλων δωρεῶν ἀνταποδότης. Τίς γὰρ οὐκ ἂν ὀκλάσειεν ἐν τοῖς κακοῖς, εἰ μὴ διὰ τῶν ἐπάθλων παραμυθηθείη τὰ ἐναντία; ἐκείνη ἐστὶν ἡ ἐλπὶς ἡ μὴ συγχωροῦσα ἐν τῇ ἀνελπιστίᾳ ἡμᾶς ἀτονεῖν· ἀποκλείει τῶν θλίψεων τὸ πικρὸν ἡ γλυκεῖα γεῦσις τῶν ἀρετῶν. Τίς γὰρ ἂν οἰηθείη τὰ παρόντα μεγάλα, ἐννοῶν τὰ μέλλοντα; τίς τὸν θάνατον ἀπαρνεῖται, εἰ τῶν μελλόντων τὴν ἀντίδοσιν κατανοήσειεν; Ἔνστητε, ἀγαπητοί μου, καὶ ἀσάλευτον τὴν πίστιν βεβαίῳ λογισμῷ φυλάττοντες, τῆς ὑπομονῆς τὸν ἔπαινον, ἐν ᾧ ἔστιν ἡ σωτηρία, καὶ τῶν ἀγαθῶν ἔργων τὸ βραβεῖον, καρπῷσασθε. Μεγάλα εἰσὶν εἰς ἃ καλούμεθα οἱ ἀνάξιοι. Μὴ βραδυνάτω ἡ ἀσθένεια, ὅτι ὁ καλῶν ἀνταποδότης πιστὸς, καὶ δυνατὸς βοηθός ἐστι· μὴ τῇ τῶν καταθυμίων ἐλπίδι ἀπατηθῶμεν, μήτε τῶν ἡδέων, μήτε προκρίνωμεν τὰ εὐχερῆ· οὐ τρυφηλὰ ἡμῖν ὁ Κύριος ἡμῶν, οὐ κολακευτικὰ ἐπηγγείλατο· ἐκεῖνος ἔπαθλα ὑπέσχετο, οὐκ ἀργίας. Οὐ συμβαίνουσιν ἔπαινος καὶ ῥᾳθυμία. Τίς τῆς ἀνταμείψεως ἔσεται τόπος, εἰ οὐδεμία ἐστὶ φροντὶς τῆς ἀρετῆς; στενὴ ἡ πύλη, ἀλλὰ πλάτεα τὰ βασίλεια· ὀλίγοις ἡ εἴσοδος, ἀλλὰ τοῖς δοκίμοις. Οὐχ οὗτοί εἰσιν οἱ πρῶτοι λόγοι πρὸς ἐκείνους οὓς ἐδίδαξε, « Διώξουσι, καὶ ἐν ταῖς συναγωγαῖς μαστιγώσουσιν ὑμᾶς; « Διὰ τῆς ὑπομονῆς, καθὼς γέγραπται, κτησώμεθα τὰς ἑαυτῶν ψυχὰς, μήποτε ταύτας διὰ τῆς οὐχ' ὑπομονῆς ἀλγήσωμεν ἀπολέσαντες. Πρῶτος εἰς τὸν σταυρὸν ὁ Κύριος ἡμῶν, καὶ τῆς ὑπομονῆς ἑαυτοῦ διδάσκαλος, ἀνῆλθεν ἐν τῶ ἰδίῳ τυπῶν ὑποδείγματι ἐκείνους, οἷς ἔμελλε βοηθεῖν. Αὐτὸς μεταξὺ τῶν ἀρετῶν, καὶ τῶν κόπων, τόν ζυγὸν κατέχει, ἱστάμενος μετὰ τῶν δηλητηρίων τῶν μεμηνότων, ἵνα κατὰ τὴν ὀργὴν τοῦ διωγμοῦ, αὐτὸς, καὶ τῆς αἰωνίου βασιλείας τοὺς στεφάνους παράσχῃ. Ἀναλογίσασθε, ποία τῶν Μακαβαίων ἡ ἔξοδος, τοῖς καρτερικοῖς ἡ πάλη, ἱστορία τῶν ἐπαίνων ἐφέπεται, ποίᾳ Ἰούδας, κἀκείνη τῶν ἀδελφῶν ἡ φάλαλξ, θανάτου τιμῇ ἀναγορεύεται; ἐν ποίοις ἐστὶ στόμασιν ὁ λαὸς ὁ ἐν τῷ ἀναλωθείς· καὶ αὗται πᾶσαι αἱ δυνάμεις ὑπὲρ τῆς τοῦ νόμου φυλακῆς, ὁμοιώματα, καὶ σκιαὶ τῶν μελλόντων οὖσαι, ἠξιώθησαν παραδειγμάτων τοσούτων, ἡμεῖς ἐν τοῖς πατράσιν ἑωράκαμεν, ἐψηλαφήσαμεν, ἐδοκιμάσαμεν ἐν τίνι ἀκολουθήσομεν. Τί οὐκ ἐφαρμόζει τῇ ὑποθέσει; τί ἀπᾴδει τῆς ἀληθείας; τί οὐκ ὀφείλεται τῷ λυτρωτῇ καταθυμίως κοινωνοῦμεν ἐν τούτοις ὑμῖν τοῖς δόγμασι. Λέγει γάρ που ὁ σοφώτατος Σολομὼν, « Μακάριος ὁ κηρύσσων λόγον εἰς ἀκοὴν ὑπακούοντος· » εὐφροσμίη μὲν οὖν ἐστι τὸ διαλέγεσθαι τοῖς θέλουσιν, καὶ πρὸς τὴν ὀρθὴν ὁδὸν τοὺς μὴ ἀντιπαλαίοντας προτρέπεσθαι. Κατέχομεν γὰρ ἐνεχυρον τῆς πίστεως τῆ' ὑμετέρας, τὴν ἀπὸ τῶν γραμμάτων ὁμολογηθεῖσαν ἔνστασιν, δἰ ἧς ἐκ τῆς τῶν παραβατῶν λύμης χωρισθέντες εἰς τἁ τῆς Ἀποστολικῆς καθέδρας δόγματα, καὶ ἐντολὰς ἐπανέρχεσθε, ὀψὲ μὲν οὖν ἐπιβάντες τῆς ὁδοῦ τῆς ἀληθείας· ἀλλ' εὐλογητὸς ὁ Θεὸς οὐκ εἰς τέλος ἐπιλανθάνεται, ὃς παιδεύει, καὶ ἰᾶται, καὶ οὐδὲ τῆς ἡνωμένης αὐτοῦ ποίμνης τὰ πρόβατα καρτερεῖ τῶν ἐπιβουλευόντων λύκων τῇ ἁρπαγῇ διασπᾶσθαι, ὃς διὰ τῆς κεκραμένης αὐστηρίας οὐδὲ τῆς ἀσφαλείας τῶν ἰδίων ὑπερορᾳ, οὐδὲ τῆς σωτηρίας. Ἀλλὰ τί θαυμαστὸν, εἰ τὰ πρόβατα καταλειφθέντος ἐκείνου τοῦ ἑνὸς καὶ ἀληθινοῦ ποιμένος διασκορπισθέντα ὁ πανοῦργος, ὁ αἵμασι πεφυρμένος, καὶ ἅρπαξ, ταῖς ἐνέδραις ἐτάραξεν; Οἱ τὴν ἀσφάλειαν τὴν ἰδίαν καταλιμπάνοντες, αὐτοὶ ἑαυτοὺς τοῖς κινδύνοις ὑφ' ὧν σπαράττονται ἐμβάλλουσιν. Ὥστε καὶ νῦν γοῦν στεῤῥοῖς βήμασιν ἐν τῇ ὁδῷ τῶν πατέρων πρὸς ἣν ἀνεδράμετε, ἔνστητε· δύναται γὰρ τὸ τοῦ Θεοῦ ἔλεος καὶ τὴν τῶν ἄλλων ὁμοίως διόρθωσιν τῷ ὑμετέρῳ μισθῷ, εἰ παρ' ὑμῶν πρὸς τὸ εὐθὲς ὁδηγηθεῖεν, λογίσασθαι. Ἀλλ' ἑαυτοῦς καθόλου ἀπὸ τοῦ βορβόρου, ἐν ᾧ οἱ αἱρετικοὶ καταποθέντες κεκράτηνται, ἀποσπάσατε, καὶ ἐκτινὰξαντες τὴν ἀκαθαρσίαν τοῦ κονιορτοῦ τοῦ κολληθέντος, γενικῶς ἅπαντας τοὺς ἀπὸ τῶν Ἀποστολικῶν δογμάτων ἀποκλίναντας, εὐσεβεῖ ἀποκηρύξει κατακρίνατε. « Οὐδεμία τῷ σκότει πρὸς τὸ φῶς κοινωνία, » οὔτε οἱ διὰ τῶν εὐθειῶν ὁδῶν βαδίζοντες τὰ ἑαυτὼν ἴχνη μετὰ τῶν ἀποκλινόντων πλάνης συνάπτουσι. Κατασχετέος ἐστὶ τῆς πίστεως σύνδεσμος, καὶ παραιτητέα ἡ ἐκ τῆς ἀπίστου κοινωνίας λύμη, ὅτι κατὰ τὸν Ἀπόστολον, « ὃν τρόπον ὁ ἑαυτὸν προσκολλῶν τῷ Κυρίῳ ἓν πνεῦμά ἐστιν, οὕτως ὁ κολλώμενος τῇ πόρνῃ ἓν γίνεται σῶμα· » ἀγαπῶσιν αἱ ἀρεταὶ τὰς ἀλλήλων κοινωνίας, καὶ τοὺς κολλωμένους αὐτῇ μεθ' ἑαυτῆς ἡ ἀσέβεια ἐν τῷ βυθῷ καταποντίζει. Ἐν ὀφθαλμοῖς, ἐν τῷ στόματι, ἐν αὐταῖς ταῖς χερσίν εἰσι τῶν πατέρων τὰ δόγματα, ἃ φυλάττειν ἐντελλόμεθα· καθ' ἑκάστην πρὸς τὴν φυλακὴν ἑαυτῶν αἱ σεβάσμιαι σύνοδοι περισφίγγουσι. Μακρηγορία ἐστὶ καθ' ἕκαστον πάντα φανεροῦν· τὰ τῆς ἐν Χαλκηδόνι συνόδου, ἐν ᾗ πασῶν τὸ σέβας περιέχεται, ἀλλὰ, καὶ τὰ παρὰ τοῦ σεβασμιωτάτου Λέοντος προενεχθέντα ἐξ αὐτῆς τῶν Ἀποστόλων τῆς καρδίας ὁρίσματα, καὶ γινώσκειν ἡμᾶς προσήκει, καὶ τηρεῖν. Ἐν τούτοις τὸ σεβάσμιον τῆς πίστεως, ἐν τούτοις οἱ προμαχῶνες τῆς ἀληθείας, ἐν τούτοις ὁ Χριστὸς γινώσκεται, ἐν τούτοις τῆς λυτρώσεως τῆς ἡμετέρας ἡ ἔλπὶς, καὶ ὑπόθεσις φυλάττεται. Οὗτός ἐστιν ἐκεῖνος, ὃν ἐν τῷ Ἀποστόλῳ ἀνέγνωμεν, θεμέλιος, ἐν ᾧ ἑαυτόν τις παραλογίζεται, εἴ τις ξύλα, χόρτον, καλάμην καταναλισκόμενα τῷ πυρὶ ἐποικοδομῆσαι πειρασθῇ· ἐν ταύταις ἀνῃρήθη τὰ Εὐτυχοῦς καὶ Νεστορίου ταῖς συνόδοις δηλητήρια, οἵτινες ἐξ ἐναντίας τῆς δεσποτικῆς τοῦ σωτηριώδους μυστηρίου οἰκονομίας, ἐν ὅσῳ ἐναντίῳ μεταξὺ ἑαυτῶν συλλογισμῷ φιλονεικοῦσιν, ὑπό τινι τῆς ἱεροσυλίας ἰσότητι συμφωνοῦσιν, ἄνισοι ταῖς γνώμαις, καὶ ὁμόψυχοι τῇ ἀσεβείᾳ· ὧν ὁ ἕτερος μὴ θέλων τὴν παρθένον Μαρίαν Θεοῦ εἶναι γεννήτριαν, ἅπερ ἐν τῷ κυρίῳ ἡμῶν εἰσιν ἡνωμένα διαιρεῖ, ὁ δὲ ἕτερος, ἐν ὅσῳ ἴδια τῶν συνελθουσῶν φύσεων, καὶ τὰ ἀληθῆ συγχεῖ, τὸ μυστήριον τῆς ἡμετέρας λυτρώσεως σβέννυσιν· ἄλλος Φωτεινοῦ τὴν θρησκείαν, ἕτερος τοῦ Μάνεντος τὴν ἀφροσύνην ἀσεβεῖ συγγενείᾳ συνάπτων. Κατὰ τούτων, ἀδελφοὶ ἀγαπητοὶ, προενοήθησαν ἰατρεῖαι, ἐκεῖνας τῇ τοῦ λογισμοῦ δυνάμει διεκδικήσατε, ἐπειδὴ εἰς ἀνατροπὴν αὐτῶν ὁρᾶτε τοὺς αἱρετικοὺς διὰ τῆς ἀσεβείας μαχομένους. Μὴ ἔστω ἐν ὄκνῳ τῆς διδασκαλίας ἡ ἀλήθεια· ποίᾳ χρὴ σπουδῇ τὴν σωτηρίαν ἀγαπᾶσθαι, ὁπότε ὁρᾶτε τὴν θανατηφόρον ἀπώλειαν οὕτω στεργομένην; Αἰδεσθῶμεν νωχελῶς σαφηνίζεσθαι τῆς ἀληθείας τοὺς νόμους, ὁπότε ἐπιμόνως διεκδικοῦνται αἱ πλάναι. Καὶ τοὺς ἀρχηγοὺς μὲν τῶν κακῶν ἐφευρέσεων, ἃ προείπομεν συνοδικὰ θεσπίσματα, δικαίαις κατακρίσεσι μετέρχονται· ἀλλ' ἡμεῖς καὶ τούτων τοὺς ἀκολούθους ὅπως ἐκκλίνητε, ὁμοίως ὑπομιμνήσκομεν, οὓς ἡ Ἀποστολικὴ καθέδρα, καὶ κατέλαβε παραπλησίους ὄντας τοῖς ἑαυτῶν διδασκάλοις, καὶ τοῖς κατακριθεῖσι συνέζευξε Τιμόθεον τὸν πατραλοίαν, καὶ Διόσκορον, καὶ Πέτρον, τοὺς Ἀλεξανδρεῖς, Ἀκάκιον τὸν Κωνσταντινουπολίτην, μετὰ τῶν ἑαυτοῦ ἀκολούθων, ὡσαύτως Πέτρον τὸν Ἀντιοχείας, τῷ προλεχθέντι ὅμοιον τῇ τε πλάνῃ, καὶ τῷ ὀνόματι, ἀλλὰ καὶ Σευῆρον τοῦ αὐτοῦ τόπου οὐδὲν ἧττον καὶ τοῦ ἰοῦ, Ξενέαν τὸν Ἱεραπολίτην, Κύρον τὸν Ἐδέσης, Πέτρον τὸν Ἀπαμείας, οὐ μόνον ὑπὲρ τῆς οἰκείας, ἀλλὰ καὶ ὑπὲρ τῆς τῶν ἄλλων ὁμοίως ἀπωλείας, κατακριτέους, οἵ τινες ἐν ὅσῳ ἑαυτοὺς τοῖς ῥύποις τῆς ἰδίας δόξης ἀπαύστως ἐγκυλίουσιν, ἄλλους ὁμοίως ἐν τῷ διδάσκειν, τοὺς κακῶς αὐτοῖς ἀκολουθήσαντας ἐμόλυναν, διὰ γενικῆς σωτηριώδους ἐντολῆς ὑμῖν παραινῶ. Πᾶν ὅτι οὖν ἐξεναντίας τῶν πατρικών κανόνων, ἐξ οἱωνδήποτε ὑπομνημάτων προενεχθείη, ἀπώσασθε. Μηδεὶς ὑμᾶς ἀπροσφόροις προστάγμασιν, ἢ νεωτέροις ὁρίσμασι καινισάτω. εἰ μὲν γάρ εἰσι κοσμικοὶ, καὶ οὐ δύνανται τὰς ἐκκλησίας κατέχειν, ἐπειδὴ τούτοις ἁρμόζει τό διδάσκεσθαι, μᾶλλον ἢ διδάσκειν· ἀθέμιτον γὰρ τοῖς σεβασμίοις θυσιαστηρίοις ξένας προσφέρειν σπονδὰς, ἐπειδεὶ σαφεῖς εὐσεβέσιν ἐπιστήμαις ὅρους ἐν αὐτοῖς ὁμοίως τῆς ἰδίας τιμῆς τοῖς προοιμίοις προέγραψε, μεταξὺ Λευιτῶν, καὶ τοῦ ἰδίου λαοῦ διεῖλε τῆν λειτουργίαν. Ἄλλη ἐστὶν ἡ τῶν ἀνθρώπων ἐξουσία, ἄλλαι αἱ τῶν ἱερέων ὑπηρεσίαι· παρώξυνε μᾶλλον τὸν Κύριον, ἤπερ ἐξιλεώσατο, ὃς ἀλλότριον πῦρ ἐν τοῖς θείοις ἀδύτοις τὰ ἱερὰ μολύνας ἐπεισήνεγκε. Τίς ἐστιν, ὅς ἑαυτῷ ἐν ἀλλοτρίοις θεσπίσμασι τοῦ κελεύειν τὴν αὐθεντίαν δύναται προσλαβεῖν; καὶ γὰρ οὐκ ἔστιν ἀμφίβολόν τι προσφέροντα τιμὴν κεχρεωστημένην ὑπὲρ μόνης τῆς ἐγχειρήσεως τῆς λειτουργίας τετιμωρῆσθαι ἐν τῷ ναῷ. Ὀζίας ἐν τῇ εὐλαβείᾳ, καὶ τῇ ὑπηρεσίᾳ διέμεινεν, εἰ δὲ νουθετηθεὶς τῷ ὑποδείγματι τῆς τοσαύτης ἐπιπλήξεως ἀπὸ τῶν ἱερῶν διατάξεων ἐφοβήθη μᾶλλον ἢ κατετόλμησε τούτων, ἄμεινον ἂν ἐβασίλευσεν· ἀλλ' ἐπειδὴ μηδὲ κωλυόντων τῶν ἐπιμελητῶν τοῦ ναοῦ ὁ ἐπίμονος παραβάτης ἀπέστη. Ἐν αὐτοῖς βδελύγματι λέπρας πληγεὶς τοῖς θυσιαστηρίοις τὴν λειτουργίαν τῆς βασιλείας ἀπολέσας, τῇ ὑπηρεσίᾳ τοῦ ἱερέως ἐπελθών· Γινωσκέτωσαν τοιγαροῦν μὴ εἶναι Θεῷ προσδεκτὰ, ἅπερ ἐκ τῶν αὐτοῦ ἐντολῶν παρὰ τῶν τολμηρῶν ὑφαρπάζεται, ὁπότε ἕνα πρὸς ἐπίδειξιν τῆς ἀποφάσεως τῇ τῆς μεγάλης ἀκοσμίας τιμωρίᾳ ἐφυλαξεν, ἄλλους ταχινὴ φλὸξ κατηνάλωσε. Διὸ δὴ ἤπερ τινά εἰσί τινι σχήματι θρησκείας δεδεγμένα, ἰσχὺν ἔχειν οὐ δύναται τοσαύταις αὐθεντίαις καταπαλαιόμενα. Βοᾷ Παῦλος ὁ Ἀπόστολος· « κᾂν ἡμεῖς, ἢ ἄγγελος ἐξ οὐρανοῦ εὐαγγελίζηται ὑμᾶς, παρ' ὃ εὐαγγελισάμεθα, ἀνάθεμα ἔστω· » οὐχ ἅπαξ εἰρηκὼς τοῦτο ἠρκέσθη· ἐπανέλαβε δὲ τὴν ὑγιαίνουσαν ἐντολὴν, « ὡς προείπομεν, καὶ ἄρτι πάλιν λέγω, εἴ τις ὑμᾶς εὐαγγελίσεται, παρ' ὃ παρελάβετε, ἀνάθεμα ἔστω. » Φυλάττει γὰρ τὴν προενεχθεῖσαν ὑπὸ τῆς φυλακῆς τῆς πίστεως ἀπόφασιν, εἴ τις τῇ Ἀποστολικῇ ἀκολουθεῖ διδασκαλίᾳ· καὶ ἡμῖν μὲν οὖν φροντὶς ἐνέλειψε. Καὶ γὰρ τῇ τῆςδε διπλῆς ὑπηρεσίᾳ πρεσβείας, εἴ τι ἐν ταῖς δεήσεσι ταπεινὸν, εἴ τι ἐν ταῖς δικαιολογίαις εὔλογον, εἴ τι ἐν ταῖς ἐντολαῖς ὑγιὲς, ὑπηνέγκαμεν. Ἀλλὰ μὴ διὰ τοῦτο ἀμελητέα ἐστὶν ἡ ὁδὸς τῆς δικαιοσύνης; ἐπειδὴ τὰς ἰδίας πλάνας ἀγαπᾷ μετὰ ἀπονοίας ἡ ἀπιστία, οὐκ ἔστι συνάπτεσθαι μετὰ τοῦ τῶν πιπτόντων ὀλισθήματος, ἄνευ τῆς ἡμετέρας λύμης ἀπολλύσθωσαν οἱ ἀπὸ τῶν οἰκείων ἀσεβειῶν μηδὲ μαστιγουμένης τῆς πλάνης ἐκκλίνοντες. Καὶ ἑτέρᾳ χειρί· Ὁ Θεὸς ὑμᾶς ὑγιαίνοντας διαφυλάξῃ, τέκνα ἀγαπητά.
Ἐδόθη προτεσσάρων εἰδῶν Φευρουαρίων μετὰ τὴν ὑπατείαν Ἀγαπητοῦ τοῦ λαμπροτάτου
Hormisdas episcopus presbyteris, diaconis et archimandritis secundae Syriae, et reliquis orthodoxis in quocunque Orientali climate degentibus, et in apostolicae sedis communione permanentibus.
Lectis litteris dilectionis vestrae, quibus inimicorum Dei patefacta vesania est, et infidelium pertinax furor dolenter expositus, qui dum redivivo spiritu oderunt Dominum, membra illius impie persequuntur, quantum ad constantiae vestrae agnitionem benedixi Deum, fidem militum suorum inter adversa servantem. Sed rursum Ecclesiarum concussionem et servorum Dei molestias, laboresque considerans, propheta gemitus meos adjuvante clamavi: Exsurge, Domine, judica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die (Psal. LXXII): libenter ea quoque quae sequuntur adjungens: Ne obliviscaris vocem quaerentium te: superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper ad te. Nam sicut oportet nos stabilitatem fidei custodire, ita non convenit de divini judicii aequitate diffidere. Non novus hic, fratres, Ecclesiae labor, et tamen dum humiliatur, erigitur, ac per ea quibus atteri creditur, damna vitantur. Ex usu est fidelibus Dei, ut per mortes corporum vitas lucrentur animarum: amittunt quidem caduca, sed mercantur aeterna, et dum persecutio viam facit probationi, probatio causa fit meriti: stulti et in caecitate saevientes nesciunt, quia quos conversationi hominum subtrahere se posse credunt, ad Dei regna perducunt: hinc in ipsis periculis gaudia, et ambitus passionum: exspectat enim agones suorum qui magnorum retributor est munerum. Nam quis non frangeretur malis, nisi consolarentur adversa de praemiis? Spes illa est, quae non sinit in desperatione deficere: excludit siquidem amaritudinem tribulationum dulcis sapor virtutum. Quis enim magni habeat (magna ducat) praesentia, sciens aestimare ventura? Quis dispendia vitae renuat, si quae sunt recipienda considerat? Persistite, carissimi mihi, et inconcussam fidem fixa animi virtute servantes, perseverantiae laudem, in qua est salus et bonorum hominum palma, praesumite. Magna sunt ad quae vocamur indigni: non retardet infirmitas, quia qui vocat retributor fidelis, et fortis adjutor est. Non prosperorum spe decipiamur aut mollium: nec facilia proponamus: non deliciosa nobis Dominus noster, non est blanda pollicitus: praemia promisit ille, non otia. Non bene laudi convenit et quieti. Quis locus erit remunerationi, si nulla est cura virtutis? Angusta porta, sed regna diffusa: paucis aditus, sed probatis. Nonne haec sunt ad eos praevia verba, quos docuit: Persequentur, et in synagogis flagellabunt vos (Matth. XV)? Per patientiam, sicut scriptum est, possideamus animas nostras, ne eas per impatientiam doleamus amissas. Primus crucem Dominus noster et patientiae ipsius magister ascendit, suo informaturus exemplo, quos erat adjuturus auxilio. Ipse inter virtutes lancem retinet et labores, stans contra venena furentium, ut secundum persecutionis iras, illis aeterni imperii det coronas. Revolvite, quas Machabaeorum exitus pertinaces vetus historia laudes persequitur: quo Judas et illa suprema fidelium phalanx mortis honore referatur: in quanto ore sit constans populus in monte consumptus: et hae omnes pro custodienda lege virtutis species et umbra futurorum tanta exempla meruerunt: nos in Patribus vidimus, palpavimus, probavimus quem sequamur. Quid non referendum est rei, quod denegandum est veritati; quid non debitum Redemptoris? libenter communicavimus dogmata ista vobiscum. Dicit enim sapientissimus Salomon, Beatus qui praedicat verbum in aurem obedientis (Eccli. XXV): gaudium est siquidem volentes alloqui, et ad rectam viam eos, qui non reluctentur, hortari. Tenemus enim obsidem fidei vestrae, sub litterarum professione constantiam, qua a transgressorum contagione divisi, ad apostolicae sedis dogmata et mandata recurritis, sero quidem viam veritatis ingressi; sed benedictus Deus, qui non in finem obliviscitur, qui corripit, et medetur, nec continue gregis sui oves patitur insidiantium luporum rapacitate discerpi, qui per districtionis temperantiam, nec coercitionem suorum negligit, nec salutem. Sed quid mirum si oves relicto illi uno, et vero pastore dispersas, callidus, cruentus et rapax turbavit insidiis? Qui tutelam suam deserunt, ipsi se periculis, quibus lanientur, exponunt. Ergo nunc saltim solidis passibus in viam Patrum, ad quam recurristis, insistite: potens erit misericordia Dei, aliorum quoque correctionem mercedi vestrae, si a vobis ad rectum deducantur, ascribere. Sed in totum vos a coeno, quo immersi haeretici tenentur, avellite, et excutientes immunditiam pulveris inhaerentis, generaliter universos ab apostolicis dogmatibus declinantes religiosa detestatione damnate. Nulla tenebris cum luce communio (I Cor. VI); nec qui per recta itinera gradiuntur, vestigia sua cum deviantium errore conjungunt. Tenendum est fidei vinculum, et vitandum de perfida societate contagium: quia secundum Apostolum, quemadmodum qui adhaeret Domino unus spiritus est: ita qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur (Ibid.): amant virtutes collegia sua: et adhaerentes sibi secum impietas in profunda demergit: in conspectu, in oculis, in ore, in ipsis manibus sunt Patrum dogmata quae custodienda mandamus: quotidie nos ad conservationem sui concilia veneranda constringunt. Longum est sigillatim universa retexere: Chalcedonensem synodum, in qua omnium reverentia continetur, seu et venerandi Leonis prolata de ipsis apostolorum praecordiis instituta et nosse nos convenit, et tueri: in his vexillum fidei, in his propugnaculum veritatis: in his Christus agnoscitur; in his redemptionis nostrae spes et causa servatur. Hoc est illud quod in Apostolo (I Cor. V) legimus fundamentum, in quo seipsum decipit, quisquis ligna, fenum, stipulas consumendas ignibus superaedificare tentaverit. His interfecta sunt Eutychetis et Nestorii venena conciliis: quia adversum dominicae dispensationis salubre mysterium, dum contraria inter se disputatione nituntur, sub quadam sacrilegii aequalitate consentiunt, sententiis dispares, et impietate concordes: quorum alter nolens beatam Mariam virginem Dei esse genitricem, in Domino nostro quae unita sunt, dividit, alter dum convenientium naturarum propria et certa confundit, mysterium nostrae redemptionis exstinguit: alter Photini sectam, alter Manetis insaniam impia contagione contingens. Adversum hos, dilectissimi fratres, provisa remedia illa animi virtute defendite, qua in labefactionem eorum videtis haereticos impietate pugnare. Non sit pigra veritatis assertio. Quo studio oportet salutem diligi, cum videatis perditionem mortiferam sic amari? pudeat segniter asseri veritatis leges: cum tam pertinaciter defendantur errores. Et auctores quidem inventionum malarum, quae praediximus synodica constituta justis condemnationibus insequuntur: sed vos etiam sequaces eorum ut declinetis, pariter admonemus, quos apostolica sedes et deprehendit pares auctoribus suis, et conjunxit addictis (damnatis) Timotheum parricidam, et Dioscorum et Petrum Alexandrinos, Acacium Constantinopolitanum, cum sequacibus suis. Antiochenum quoque Petrum praedicto similem sicut errore sic nomine: sed et Severum ejusdem loci, nihilominus et veneni, Xenaiam (Xeneam) item Hieropolitem, Cyrum Eladensem (Edessenum), Petrum Apameae, non jam pro sua tantum, sed pro aliorum quoque damnatione damnandos: qui cum se opinionum suarum sordibus indesinenter involvunt, alios quoque docendo, quae male assecuti sunt, polluerunt, generalis mandati salubritate vos moneo: Quidquid adversus regulas Patrum de quibuslibet commentariis profertur, abjicite. Nullus vos incongruentibus praeceptis, aut novis moveat institutis. Si enim mundani sunt, et Ecclesias tenere non possunt: quia eis convenit magis discere, quam docere. Nefas est enim altaribus piis peregrina inferre libamina: quia certos religiosis disciplinis terminos Deus inter ipsa quoque cultus sui praescripsit initia; inter levitas et populum suum divisit officium. Alia est potestas hominum, alia ministeria sacerdotum (Luc. X): incitavit potius Dominum, quam placavit, qui externum ignem divinis adytis sacrorum temerator invexit. Quis est qui sibi in alienis institutis jubendi auctoritatem possit assumere, cum non sit ambiguum offerentis honorem debitum pro sola officii praesumptione punitum? In regia Ozias reverentia et administratione permansisset (II Par. XXVI), si monitus tantae destructionis exemplo ac religiosis institutis, timendo quam haec assumendo meliora temperasset ( melius imperasset): sed dum nec prohibentibus cultoribus templi pertinax temerator absistit, inter ipsam leprae abominationem percussus, altaria et officia regni perdicit, dum ministeria sacerdotis invadit. Sciant ergo non esse accepta a Deo, quae de mandatis ejus a praesumptoribus assumuntur, quando unum ad ostensionem sententiae vivacis dedecoris (magnae deformitatis) poena servavit, alios velox flamma consumpsit. Quod si sunt, quae religionis aliquo colore contecta sint, vires habere nequeunt, quae tantis auctoribus reluctantur. Clamat Paulus apostolus, Licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit (Gal. I). Nec semel hoc dixisse sufficit, repetit salubre mandatum: Sicut praediximus, et nunc iterum dico, Si quis vobis evangelizaverit, praeter id quod accepistis, anathema sit. Servet ergo latam pro fidei conservatione sententiam, quisquis apostolicam sequitur disciplinam: et quidem nobis cura non defuit; nam gemino legationis officio quidquid in precibus humile, quidquid in allegationibus rationabile, quidquid in mandatis salubre detulimus. Sed nunquid ideo negligenda est justitiae via? Qui errores suos diligit (quoniam infidelitas suos errores amat, etc.) cum obstinatione perfidiae, non sunt jungendi cum cadentibus lapsus. Sine nostra contagione pereant, qui ab impietatibus suis nec castigato errore declinant. Et alia manu: Deus vos sanos custodiat, filii dilectissimi. Data IV idus Feb. (anno Christi 518) post consulatum Agapeti V. C.
EPISTOLA XXIV. AD JOANNEM TARRACONENSEM EPISCOPUM. Libenter de ejus in Italiam adventu audivisse, litteras ad Hispanienses de ecclesiasticis institutis ab eo datas probat, eique vices suas committit Dilectissimo fratri Joanni Hormisda.
Fecit dilectio tua rem caritati et fidei congruentem, ut adventum tuum ad Italiam nobis directis litteris indicaret, et quae in te sit summa religiosae voluntatis ostenderet. Atque utinam ad plenioris affectus satietatem praesentiae tuae nobis gaudia contigissent, ut gratulemur nos et colloquio et praesentia frui, quam sumus ante per scripta complexi. Verumtamen probasti, dilectissime frater, quo Christianam fidem veneraris affectu, dum ea quae ad regulas Patrum pertinent, et ad mandata catholica, sine alia cupis transgressione servare; sperans, ut prorogatis generalibus ad Hispanienses Ecclesias constitutis, quae aut negligentius aut irreligiosius fiunt, ecclesiasticis disciplinis congruentia sanciamus: quod amplexi sumus, captata istius desiderii facultate. Quid enim aut vobis dulcius, quam cum fidelibus loqui? aut Deo aptius (beatius), quam deviantes ab errore revocare? Salutantes igitur caritatem qua jungimur, per Cassianum diaconum tuum significamus, nos direxisse generalia constituta, quibus vel ea quae juxta canones servari debeant competenter ediximus, vel circa eos qui ex clero Graecorum veniunt, quam habere oporteat cautionem, sufficienter instruximus. Sed et causae ipsius ordinem instructionemque abunde decretis ecclesiasticis vos docebunt, ut agnoscentes et impiorum transgressionem, et apostolicae sedis curam, pro Patrum regulis excubantem, ostendatis vos perosos (perosa habere) damnatorum consortia, et amare fidelium. Et quia per insinuationem dilectionis tuae hujus nobis est viae patefacta providentia ( al. prudentia. HARD.), remuneramus sollicitudinem tuam, et servatis privilegiis metropolitanorum vices vobis apostolicae sedis eatenus delegamus, ut inspectis istis, sive ea quae ad canones pertinent, sive ea quae a nobis sunt nuper mandata, serventur, sive ea quae de ecclesiasticis causis tuae revelationi contigerint, sub tua nobis insinuatione pandantur. Erit hoc studii ac sollicitudinis tuae, ut talem te in his quae injunguntur exhibeas, ut fidem integritatemque ejus, cujus curam suscipis, imiteris. Data IV nonas Aprilis, Agapito V. C. consule (Aera DLV. Anno Chr. 517 in ms. codice).
EPISTOLA XXV. AD UNIVERSOS EPISCOPOS HISPANIAE. I. De sacerdotibus juxta statuta canonum ordinandis. II. Ut pro episcopatu praemium non accipiatur. III. De concilio per annos singulos celebrando. Dilectissimis fratribus universis episcopis per Hispaniam constitutis Hormisda.
Benedicta Trinitas Deus noster, qui per misericordiam suam Romanae reipublicae per universas partes suae pacis tranquillitate diffusa, nobis quoque viam demonstrandae circa nos invicem caritatis indulsit, ut qui cohaeremus firmitate fidei, jungamur quoque votiva jucunditate colloquii, quo facilius, dum per litterarum ministeria ad vos usque pertendimus, etiam corda vestra ad religiosum cultum apostolicis admonitionibus incitemus: et dum dilectionis nostrae pignus reddimus velut quoddam debitum, plenum circa Deum monstremus affectum. Jungamus igitur, dilectissimi fratres, continuas et humiles preces, et Dominum nostrum oris et cordis lacrymis supplicantes jugi deprecatione poscamus, ut et institutione et opere illi cujus esse membra cupimus haereamus: nec unquam ab illa via quae Christus est devio tramite declinemus, ne ab eo juste quem nos impie relinquimus deseramur. Quod cum superni favoris auxilio ea nobis potest ratione contingere, si apostolica dogmata, si Patrum mandata servemus. Dicit enim Dominus noster: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Et licet haec possint generaliter dicta sufficere ut vel declinemus errata, vel custodiamus catholica constituta, tamen quia Joannis fratris et coepiscopi nostri nobis insinuatione vulgatum est, contra canonum reverentiam nonnulla praesumi, periculum, quod doctoribus imminet de taciturnitate declinans, et prophetica voce compunctus, qua dicitur: Loquere, ne taceas (Isai. XVIII), generalibus edicendum credidi constitutis.
I. Ut in sacerdotibus ordinandis, quae sunt a Patribus praescripta et definita cogitetis: quia sicut est caput Ecclesiae Christus, Christi autem vicarii sacerdotes, sic et in eligendis his curam oportet esse perspicuam. Irreprehensibiles enim esse convenit, quos praeesse necesse est corrigendis: nec quidquid illi deesse personae, penes quam est religioni summa et substantia disciplinae. Aestimet quis pretium dominici gregis, ut sciat quod meritum constituendi deceat esse pastoris. Hoc ita fiet, si non sacerdotii gradus saltu quodam passim laicis transferantur. Longa debet vitam suam probatione monstrare, cui gubernacula committuntur Ecclesiae. Non negamus esse in laicis Deo placitos mores, sed milites suos probatos sibi quaerunt instituta fidelia. Discere prius quisque debet antequam doceat; et exemplum religiosae conversationis de se potius aliis praestare, quam sumere. Emendationem esse convenit populo, quem necesse est orare pro populo. Longa observatione religiosus cultus tradatur, ut luceat, et clericalibus obsequiis erudiendus inserviat, ut ad venerandi gradus summa perductus, qui sit fructus humilitatis ostendat. Nec leve nec vacuum fuit, quod nec apud veteres quidem, nisi Levitici generis viri, ad sancta admittebantur altaria, ne pessime, meritis contemptis, aut pretio, aut praesumptione ad sacros cultus impar accederet. Tunc migrabant per illam praerogativam familiarum ad instituta cultorum: nunc est doctrina pro genere. Quod illis fuit nasci, hoc nobis imbui. Illos tabernaculo dabat natura, nos altaribus parturit disciplina. Nec tantum de laicis consecrari inhibemus, sed nec de poenitentibus quidem quisquam ad hujusmodi gradum profanus temerator aspiret. Satis illi postulanti sit venia. Qua conscientia absolvat reum, qui se peccata sua populo scit teste confessum? Quis (cum) enim, quem paulo ante vidit jacentem, veneretur antistitem? Praeferens (perferens) miserandi criminis labem, non habet lucidam sacerdotii dignitatem.
II. Hoc quoque ad praemissa adjungimus, ne benedictionem, quae divina esse creditur per impositionem manus, quis pretio comparet: quoniam ante oculos esse convenit, quod Simon Spiritum sanctum volens redemptione mercari, apostoli fuerit detestatione percussus (Act. VIII). Tunc deinde quis non vile putat esse quod venditur? Istam sacerdotibus ordinandis reverentiam servet electio, ut in gravi murmure populorum divinum credatur esse judicium. Ibi enim Deus, ubi simplex sine pravitate consensus. Verum nec hanc quidem partem sollicitudinis et admonitionis omittimus, ne vel ille se a culpa aestimet alienum, qui, etsi ipse quidem a redemptione liber, initiaverit benedictione mystica sacerdotem, et tamen ad alterius redempti voluntatem vel sponte in hoc vel necessitate consenserit. Quid prodest illi suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti? Procul dubio contra mandata committit et qui habet peccatum proprium, et qui peccatum sequitur alienum. Incassum animus resistit cupiditati, si non resistit et timori. Adversus haec facilius, Deo adjuvante, providebitur, si circa metropolitanos privilegia a sanctis Patribus constituta permaneant; si metropolitani circa parochias suas ordinem suum ea qua decet veneratione custodiant, ut nec electio praesulis empta detur pretiis, et nec obsequentis sit quaesita operibus, sed ita fixa habeantur in cordibus, quemadmodum releguntur in Scripturis. Si nulla sint in templis emptionum semina, nulla erunt fomenta discordiae; sed, regnante caritate, sub illa quam nobis promisit Deus et retribuit pace vivatur.
III. Ob hoc Patres Providentia qua Spiritus sanctus cultores suos compungere dignatus est incitati, bis in anno per parochias singulas concilia haberi debere docuerunt, ut in unum juxta salubris institutionis dogmata congregati, pro ecclesiasticis causis tractandis libere convenirent, ut si juxta votum universa consistunt, Deum junctis vocibus, qui praestat desiderata, collaudent. Difficile est enim ut cujusquam cor pravis sic cogitationibus induretur, ut a se patiantur culpanda fieri, cum noverit (sibi subeundum) se judicium subiturum esse concilii. Praecinctos ad hanc viam semper lumbos habeant, scientes rationem actuum suorum esse reddendam. Suspendantur ab illicitis per formidinem, et qui nequiverint per pudorem. De conveniendo bis in anno notum est canones sanctos constituisse; et praefinitum quidem, si possibile est, inviolabiliter convenit custodiri. Sed si aut temporum necessitates, aut emergentes causae hoc non patiuntur impleri, semel saltem (quamvis non licuerit) sine ulla excusatione praecipimus convenire. Haec, fratres carissimi, et alia quae Patrum regulis continentur, in labiis et in cordibus nostris invisa retractatione meditemur; et, sicut scriptum est, narremus ea filiis nostris, ut ea meditentur in cordibus suis, sedentes in domo, ambulantes in itinere, dormientes atque surgentes (Deut. VI): quia beatus in Domino, qui in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I). Hoc et magister gentium, discipulum suum secutus instituit, admonens: Haec meditare, in his esto (I Thess. III): et subjiciens plenitudinem, Attende tibi et doctrinae, inquit, quia si fidelibus sine intermissione incumbimus institutis, separamur a vitiis dum impensa cura divino operi humano locum non relinquit errori. Data IV nonas Aprilis, Agapito viro clarissimo consule (anno Domini 517).
EPISTOLA XXVI. AD SALLUSTIUM. Sallustius apostolicae sedis vicarius constituitur per Baeticam et Lusitaniam (provincias). Carissimo (Dilectissimo) fratri Sallustio Hormisda.
Suscipientes plena fraternitatis tuae votiva gratulatione colloquia, quae nos geminae salutis tuae laetificaverunt indicio (siquidem retulerunt te corporali cum spiritualibus officiis incolumitate subnixum), congruum esse perspeximus hanc ipsam quam mente gerimus expedire (aperire) laetitiam. Edidisti enim boni documenta pontificis, dum et praedicanda facis, et ea suadere non differs. Praerogativam de nostri sumpsimus electione judicii, quando id te sponte amplecti (operari) didicimus quod caeteris imperamus. Oramus siquidem divinam clementiam (divina beneficia), cunctos et haec ad studia ecclesiasticae pacis instrumenta transmisimus. Tu vota nostra et fideli intelligentia percepisti, et officii protinus devotione complesti, cunctis fratribus innotescens quae per coelestem gratiam cunctis profutura cognoveras. Suffragantibus igitur tibi tot meritis piae sollicitudinis et laboris, certe jam delectat injungere quae ad nostri curam constat officii pertinere, ut provinciis tanta longinquitate disjunctis, et nostram possis exhibere personam, et Patrum regulis adhibere custodiam. Vices itaque nostras per Baeticam Lusitaniamque provincias, salvis privilegiis quae metropolitanis episcopis decrevit antiquitas, praesenti tibi auctoritate committimus, augentes tuam hujus participatione ministerii dignitatem, relevantes nostras ejusdem remedio dispensationis excubias. Et licet de singulis non indigeas edoceri, quem jam probavimus cautius universa servare, gratius tamen esse solet, si iterum trames ostendatur, et laboris injunctio superius formata monstretur. Paternas igitur regulas et decreta a sanctis definita conciliis omnibus servanda mandamus. In his vigilantiam tuam, in his curam fraternae monitu exhortationis extendimus. His ea qua dignum est reverentia custoditis, nullum relinquit culpae locum, nec sanctae observationis obstaculum. Ibi fas nefasque praescriptum est, ibi prohibitum ad quod nullus audeat aspirare, ibi concessum quid debeat mens Deo placitura praesumere. Quoties universalis poscit religionis causa, ad concilium te cuncti fratres evocante conveniant: et si quos eorum specialis negotii pulsat contentio (intentio), jurgia inter eos oborta compesce, discussa sacris legibus determinando certamina. Quidquid autem illis pro fide et veteribus constitutis vel provida dispositione praecipies, vel personae nostrae auctoritate formabis (firmabis), totum ad scientiam nostram instructae relationis attestatione perveniat, ut noster animus officii caritate dati, et tuus securitate perfruatur accepti. Deus te incolumem custodiat, frater carissime.
EPISTOLA JUSTINI IMPERATORIS AD HORMISDAM. Se imperatorem electum esse significat. Justinus Augustus Hormisdae papae.
Dei beneficia licet multis, maxime tamen summis pontificibus convenit indicari. Proinde sanctitati vestrae per has declaramus epistolas quod primum quidem, inseparabilis Trinitatis favore, deinde amplissimorum procerum sacri nostri palatii et sanctissimi senatus, nec non electione firmissimi exercitus, ad imperium nos, licet nolentes ac recusantes, electos fuisse atque firmatos. Precamur proinde ut sanctis orationibus vestris divinae potentiae supplicetis, quatenus initia nostri roborentur imperii. Hoc enim et nos sperare, et vos decet implere. Data calend. Augusti, Constantinopoli, Magno viro clarissimo consule (anno Domini 518).
EPISTOLA XXVII. AD JUSTINUM. Illo imperante sperat fore ut Ecclesiae pax restituatur. Hormisda Justino Augusto.
Venerabilis regni vestri primitiis, fili gloriosissime, loco muneris gratulationem suam catholica transmittit Ecclesia, per quas se post tantam discordiae fatigationem requiem pacis invenire confidit. Nec est dubium ideo ad rerum summam coelesti vos providentia pervenisse, ut vestris temporibus impacta religioni in Orientis partibus aboleatur injuria. Debitas beato Petro apostolo imperii vestri primitias reddidistis, quas hac ratione devoti suscepimus, quia Ecclesiarum per vos proxime futuram credimus sine dubitatione concordiam. Deus qui pietatis vestrae sensibus alloquendi nos vota concessit, ipse circa sincerum religionis suae cultum praestabit, sicut optamus, effectum. Significastis nolentibus et recusantibus vobis imperii pondus impositum, qua ratione electos vos coelesti constat esse judicio, secundum Apostolum dicentem: Non est potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinata sunt (Rom. XIII). Superest ut a Deo electi, sicut et credimus, Ecclesiae, quam laborare cernitis, manus vestrae solatia porrigatis. Cessent qui paci ejus obsistunt, obmutescant qui in forma pastorum conantur gregem Christi disperdere. Istorum correctio vires vestri firmat imperii; quia ubi Deus recolitur, adversitas non habet effectum. Hanc gratulationis paginam per Alexandrum virum clarissimum non omisimus destinare, sperantes cum Dei nostri adjutorio per (Ed. Rom. ad Gratum ) virum clarissimum filium nostrum de singulis quae ad unitatem Ecclesiae pertinent nos clementiae vestrae praebituros esse responsum (anno Domini 518).
EPISTOLA JUSTINI AD HORMISDAM. Ad petitionem concilii Constantinopolitani Justinus per Gratum comitem petit, ut pontifex ad pacem Orientali Ecclesiae reconciliandam, et ad lapsos recipiendos legatos Constantinopolim mittere dignetur. Justinus Augustus Hormisdae papae.
Joannes vir beatissimus, hujus regiae urbis antistes, et caeteri viri religiosi episcopi de diversis locis et civitatibus hic reperti, nostram serenitatem docuerunt pro concordia veram et orthodoxam fidem colentium, proque unitate venerabilium ejus Ecclesiarum litteras tuae sanctitati offerendas confecisse, ac magnopere postularunt, nostras etiam epistolares paginas super hoc ad eam emanare. Quorum petitiones, utpote semper unitatis amatores, libenter amplexi, hos divinos apices ad tuam beatitudinem censuimus prorogandos. Quibus scriptis, desideriis supradictorum reverendissimorum antistitum subvenire, proque nobis et republica, cujus gubernatio nostrae pietati coelitus credita est, supernam majestatem suis orationibus placare dignetur. Ut autem tuae sanctitatis pacis et unitatis atque concordiae jura plenius patefiant, quosdam religiosissimos sacerdotes pacem amplectentes et desiderantes ad sacratissimum nostrum pervenire disponat comitatum. Ob hanc enim causam Gratum virum clarissimum sacri nostri consistorii comitem, et magistrum scrinii et memoriae direximus, cujus praeclaram opinionem multis antea notam habemus temporibus. Data VII idus Septembris, Constantinopoli, Magno viro clarissimo consule (anno Domini 518).
EPISTOLA XXVIII. AD JUSTINUM AUGUSTUM RESPONSORIA. Commendat ejus de concilianda pace sollicitudinem, et coeptis monet insistendum, nomenque Acacii abolendum esse. Hormisda Justino Augusto.
Sumptam de imperii vestri ortu laetitiam, quamvis apud nos pollentem merito praecedenti, quoque geminastis alloquio, reciproca devotione testati. Jam tunc secutura praevidimus, quae nunc de ecclesiasticae unitatis affectu coelestis gratiae inspiratione significastis. Habes ergo, clementissime imperator, praesentem de tali voto jam gloriam, sed exspectatur de perfectione perpetua. Hae sunt validissima imperii vestri fundamenta, quae in ipso nascentis regni principio divinam universis praeferunt sancta dispositione culturam. Tenete itaque hanc piae sollicitudinis curam, et pro catholicorum pace, sicut coepistis, insistite: quia Deus noster, qui vobis hunc tribuit animum, elegit etiam per quos praestet effectum. Nam et episcoporum vota precesque nobis effusas gratanter amplectimur: qui tamen loci sui consideratione commoniti, ea desiderant quae dudum ut sequi vellent sedis apostolicae exhortatio crebra non defuit. Et quoniam clementiam vestram id cupere, illos etiam haec didicimus postulare, quae res hactenus Ecclesiarum pacem sub contentiosa obstinatione diviserit, nec pietatis vestrae, nec illorum refugit, velut latenti causa, notitiam. Quid igitur facere debeant, et litteris nostris, et libelli, quem direximus, serie continetur. Haec si, Deo nostro et clementia vestra adjuvante, suscipiunt et sequuntur, poterit ad eam quam maximo desideramus ardore perveniri concordiam. Filius praeterea noster vir clarissimus Gratus sacri consistorii comes et magister scrinii memoriae ostendit in se vestrum allegationis suae maturitate judicium: cujus mora sensibus vestris, eo referente, melius asseretur (anno Domini 518).
EXEMPLUM RELATIONIS JOANNIS EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI PER GRATUM MISSAE. Ut communionem Romanae Ecclesiae impetret mittit libellum quo fidem catholicam profitetur; et ipsius pontificis a se nomen in diptychis descriptum esse; legatos per quos pax constituatur destinandos. Domino et per omnia Dei amatori sanctissimo fratri et comministro Hormisdae Joannes in Domino salutem.
Saluto vestram sanctitatem, carissime in Christo frater, et salutans praedico, quoniam recta fides salva est, caritas fraternitatis firmata est. Hoc Deus solus potens per studium Christianorum et piissimorum imperatorum fieri voluit. Scribere igitur apostolice et rescripta suscipere fraterne Dei amore dignemini. Ego enim inquisibili ratione doctrinam sanctissimorum apostolorum secundum traditionem sanctorum Patrum tenens, similiter honorem consubstantiali et per omnia sanctae Trinitati offero, sicut in Nicaea CCCXVIII coetus promulgavit, et in Constantinopoli CL conventus firmavit, et in Ephesina CC firmavit, et in Chalcedone conventus DCXXX Patrum firmavit. Hanc ergo fidem usque ad ultimum anhelitum per gratiam Dei custodiens, spiritualibus amplexibus, tam vestram sanctitatem quam etiam orthodoxas Ecclesias ex animo amplector, una tecum in veritate sentiens, et una tecum sperans illo die per hanc fidem salvari bona voluntate Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Consubstantiali enim Trinitati omnis gloria debetur nunc et in saecula saeculorum. Omnem in Christo fraternitatem, quae cum vestra est sanctitate, ego et qui mecum plurimum in Domino salutamus. Tantum ad satisfaciendum scripsimus, ut et venerabile nomen sanctae recordationis Leonis, quondam urbis Romae archiepiscopi, in sacris diptychis tempore consecrationis propter concordiam affigeretur, et vestrum benedictum nomen similiter in diptychis praedicetur. Ut de omnibus autem satisfiat vestrae sanctitati (quoniam pacem vestram amplectimur, et de unitate sanctarum Dei Ecclesiarum curamus), rogamus vos pacificos viros destinare, et vestrae dignos apostolicae sedis, qui debeant satisfacere, et satisfactionem nostram suscipere, ut et in hac parte Christus Deus noster glorificetur, qui per vos pacem hanc mundo servavit. Accepta XIII calendas Januarii (anno Domini 518), post consulatum Agapiti.
EPISTOLA XXIX. AD JOANNEM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM RESPONSORIA. Commendat Joannem episcopum, et gaudet concilium Chalcedonense et divi Leonis epistolas ab eo complexas. Ad Ecclesiae communionem admittendum pollicetur, si nomen Acacii e diptychis sacris expunxerit. Hormisda Joanni episcopo Constantinopolitano.
Spirituale gaudium directis caritas tua significavit affatibus, docendo ut catholicae religionis disciplinam ordine suo vestri pastores, Deo nostro juvante, receperint. Haec esse beneficia misericordiae supernae quis dubitet? Haec quis dubitet venerabilis principis tropaeis adjungi? Qui ambigat quia major ei de hac pace quam de quibuslibet praeliis triumphus acquiritur? Istius laboris gloria nescit occasum: quia ubi Deus recte colitur, nunquam adversariorum crescit iniquitas. Dilectionis tuae confessionem gratanter accepimus, per quam sanctae synodi comprobantur, inter quas instauratione constitutorum omnium Chalcedonense concilium praedicastis, et catholicorum numero adjungi desiderans sancti papae Leonis in diptychis nomen asseveras scriptum. Ista laudanda sunt, si perfectionis subsequatur effectus: quia recipere Chalcedonense concilium, et sequi sancti Leonis epistolas, et adhuc nomen Acacii defendere, hoc est inter se discrepantia vindicare. Quis Dioscorum et Eutychetem condemnans, innocentem ostendere possit Acacium? Quis Timotheum et Petrum Alexandrinum, et alium Petrum Antiochenum, et sequaces eorum declinans, sicut diximus, non abominetur Acacium, qui eorum communionem secutus est? De caritate siquidem tua meliora Dei omnipotentis exspectamus auxilio, habentes optimae promissionis spem, sicut ad nos quae direxisti tua scripta ostendunt, tecum in veritate sentiens, et ipsa defendens, sperans in illo judicio per ipsa te posse salvari. Post haec quid restat, nisi ut sedis apostolicae, cujus fidem te dicis amplecti, sequaris etiam sine trepidatione judicia? Igitur partibus Orientalibus ostende per te quod sequantur exemplum, ut omnium laus, qui correcti fuerint, tuis laboribus applicetur. Ergo cum magna denunties, et fidem beati apostoli Petri te amplecti significes, recte credens in ea salutem nostram posse subsistere, libellum, cujus continentia subter annexa est, a caritate tua subscriptum ad nos dirige, ut sine conscientiae formidine unam communionem, sicut oramus, habere possimus. Pro persona quoque filii nostri Grati viri clarissimi Deo nostro gratias sine cessatione persolvimus, cujus fides et recta credulitas nostrum circa se excitavit affectum; dignus re vera qui tantae curam susciperet actionis, et maximi principis ad nos mandata perferret.
EPISTOLA JUSTINIANI AD HORMISDAM MISSA PER EUMDEM GRATUM IMPERATORIS LEGATUM. Pro pace et unitate Orientalis Ecclesiae pontificem rogat, ut si minus se Constantinopolim velit conferre, legatos mittat. Justinianus comes Hormisdae papae.
Desiderabile tempus, quod summis votis optavimus, divina clementia, dolores generis humani respiciens, largiri dignata est, quo omnes catholici et Deo perfecti fideles majestati ejus se valent commendare. Idcirco has ad apostolatum vestrum, libera licentia jam mihi beneficio coelesti indulta, direxi. Dominus etenim noster invictissimus imperator orthodoxam religionem semper amplectens ardentissima fide, cupiensque sacrosanctas Ecclesias ad concordiam revocare; mox ut adeptus est coelesti judicio infulas principales, sacerdotibus hic positis denuntiavit ut pro regulis apostolicis unirentur Ecclesiae: et magna quidem pars fidei est composita Deo auctore. De nomine tantummodo Acacii vestrae beatitudinis convenit audire consensum. Quam ob causam dominus noster serenissimus princeps Gratum virum sublimem, unanimem mihi amicum, cum paginis Augustis ad sanctitatem tuam transmisit, ut modis omnibus dignetur Constantinopolim ad reliqua concordiae componenda venire: sed absque quadam dilatione vestrum exspectamus adventum, quem si qua tarditas, quod fieri non debet, forsitan retinuerit, interim vel sacerdotes idoneos destinare festinet; quia totus mundus partium nostrarum conversus ad unitatem moras non patitur. Accelerate ergo, domine sanctissime, ne vobis absentibus, quae debent praesidentibus, ordinari. . . . Scimus etenim litteras vestrae beatitudinis et antecessorum vestrorum ad Orientem directas quid super hac eadem causa contineant. Ut autem nihil praetermittatur, propter causam saepius memoratam, ab invictissimo rege religionis quoque negotium filio vestro viro sublimi Grato est injunctum, favente Domino nostro Jesu Christo.
EPISTOLA XXX. AD CAESARIUM ARELATENSEM. Docet Dardaniae et Illyrici episcopos ad sedis apostolicae communionem, Eutychiana haeresi damnata, rediisse, et de legatione in Orientem missa. Dilectissimo fratri Caesario, vel his qui sub dilectionis tuae ordinatione consistunt, Hormisda.
Justum est ut qui catholica communione laetamini, nobiscum de Ecclesiae, si qua provenit, concordia gaudeatis; ut quemadmodum unus nobis consensus est fidei, ita sit individua gratulatio prosperorum. Nostis qualiter detestabilis Eutychiana haeresis per Orientales serpat Ecclesias, et quoties praefatae superstitionis virus synodus generalis exstinxerit, vel quoties ejus sequaces salubria monita apostolicae sedis spreverint, et, quasi erubescentes manus dare veritati, aut apostolicae sedis praedicationibus obedire, in hac tamen obstinatione perstiterunt. Elatio enim semper affert saluti periculum, per quam ipsius inventor diabolus angelica potestate privatus est. Pro his nobiscum saepissime fraternitas vestra condoluit, apostolicae non immemor lectionis, qua monstratur: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII). Sed Dominus, qui vult omnes homines salvos fieri et ad cognitionem veritatis venire, nunc multorum sensus illuminans, eis desiderium apostolicae communionis infundit, ut quod dudum intentione praedicabant, hoc nunc correctionis professione condemnent. Quorum reditum ideo absque suspicionis morsu recipimus, quia dum peccatum sine aliquo excusationis velamine confitentur, manifestum desiderium correctionis ostendunt. Ergo episcopi tam Dardani, quam Illyrici pene omnes, ne sint errore condemnandi praeterito, petentes beati Petri apostolorum principis communionem, et scriptis et legationibus destinatis se apostolicae sedis regulis obedire confirmant. Pro quibus quantum nos oporteat gratulari, soli quorum fides fervet intelligunt. Sciendum vobis est igitur anathematizari nunc ab ipsis quoque Nestorium, qui dividit incarnationem Domini nostri Jesu Christi, et per hoc duos filios conatur asserere. Eutyches, carnis negans veritatem, et duas naturas in una persona non praedicans, ut Manichaeam phantasiam Ecclesiis Christi quemadmodum putavit insereret, simili ratione damnatur. His adjungitur Dioscorus Alexandrinus, qui malitiae praefatae consentiens, in sancto Chalcedonensi concilio particeps damnationis effectus, et malorum seminum aequales fructus inveniens, in eam cecidit foveam quam fidelibus parabat. Facti sunt istorum successores Timotheus Aelurus et Petrus: quorum sibi ubique consensit iniquitas, et mentientes magistros in nullo deserunt, sed in omnibus pravitatibus antecedunt. Hi approbati sunt generalis materia laesionis, quorum et manus sacerdotalis sanguinis maculavit effusio, et vitam innocentium peremit interitus. Habent per universum mundum a catholicis infixa aeternae damnationis stigmata, quos orthodoxi non solum fecerunt communionis expertes, verum etiam eos Christianorum spoliavere vocabulo. Petrum Antiochenum cum suis, sicuti ab his de quibus ne sermonum prolixitas nasceretur hoc tantum dixisse sufficiat, Petrum et ejus socios in nullo ab eorum qui damnati sunt dogmate discrepare. Quos Acacius aliquando condemnans, in laudes suas omnium Christianorum ora converterat, et eos impugnans qui Eutychianam haeresim vindicabant, fidem colentibus gratissimus apparuerat. Sed huic solitis insidiator fraudibus quod fraudabatur invidit. Nam postea hos suos complices habere desiderans, et in catholicos arma convertens, cum ipsis invenit sortem quos optavit habere participes. Longum est epistolae brevitate per universa discurrere. Unde ex totius summa negotii partem aliquam pro instructione direximus, judicantes quod tanta res vestram non possit latere notitiam; praecipue cum hoc per praedecessorum nostrorum litteras vestris fuerit regionibus nuntiatum. Quod et nos pro his quae nuper acciderunt fraternitatem vestram curavimus instruendam, ne alicubi per ignorantiam fidelium locum invenire possit subreptio praedictorum (perditorum); sed qui nituntur talia vindicare sacrae consortio communionis arcendi evidentius innotescant. Igitur ubi interest fidei, quidquid ad gratiam hujus pertinet saeculi respuatur; cum nec naturalis affectio rebus debeat coelestibus anteponi, ut illud praeceptum Domini compleatur: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X). De caeteris quae in religionis causa, confidentes divinis beneficiis, praesenti tempore iterum de Orientis partibus speramus, et legatos direximus Domino Jesu Christo supplicate [ F. suppilcato], ut ipse qui pro pietate sua prosperum donavit initium, similem concedere dignetur effectum. Urbanum sedis apostolicae defensorem, etiam huic aptum negotio, ad caritatem tuam direximus: per quem de universarum effectuum causarum responso congruo cupimus quae sunt votiva cognoscere. Deus vos incolumes custodiat, fratres carissimi. Data VI idus Septembres, Florentio viro clarissimo consule.
OBSERVATIO P. ANTONII PAGI AD ANNUM CHRISTI 515, N. 3. Ad annum Christi 515 revocandae litterae Hormisdae ad Caesarium Arelatensem episcopum scriptae, in quibus docet Hormisda Dardaniae et Illyrici episcopos ad sedis apostolicae communionem rediisse, significatque se legatos in Orientem misisse. Ea enim epistola dicitur data VI idus Septembres, Florentio V. C. cos. Baronius et collectores conciliorum autumantes annum Christi 518 Magni et Florentii consulatu notatum fuisse, easdem retulere ad eum Christi annum. Verum eo anno Magnus solus consul processit, ideoque eae litterae, cum quibus aliquae annis sequentibus datae connexionem habent, ad annum 515 omnino retrahendae, et in nova Conciliorum editione in suum ordinem restituendae erunt.
EPISTOLA XXXI. AD JUSTINIANUM AUGUSTUM. Ad pacem assequendam Acacium, damnandum, legatos mitti significat. Hormisda episcopus Justiniano Augusto.
Litterarum vestrarum serie religionis ope pollente, devotionis optatissima gratulatione suscepta, gratias divinitati retulimus, quia dedistis indicium facile a vobis fieri quod potuissemus hortari. Hinc est quod quia sponte laudabilia cupitis, digne ad principatus apicem generis vestri stemmata pervenerunt. Quapropter insistite et religiosae vivacitatis animis imminete, ut quemadmodum pro bonae voluntatis initio genus vestrum meruit culmen imperii, in aeterna vobis de perfectione gloria sint triumphi. Videte quo desiderio ad pacis gaudia ludificatus diu mundus exhortet (exsultet). Respicite generalitatis animos, vestri praesumptione beneficii, certa spe quietis attoli; non est quod se dubietas inserat, non est quod aliquid ambiguitatis accedat, cum testamini, quod et nos quidem bene novimus, accedere ad Ecclesiarum concordiam religionis (religiosi) principis vota. Quapropter tantae magnanimitati gratias agentes, quanta possumus petitione deprecamur ut Acacii nomen cum sequacibus suis, quod plene unitatis Ecclesia rum impedit gaudium, damnationis ordine sit remotum. Nos enim convenientes causae qualitati direximus legatos, quibus praesentibus initium quod dedisti gaudii possit secundum quae mandatis continentur impleri (anno Domini 517).
INDICULUS QUEM ACCEPERUNT LEGATI APOSTOLICAE SEDIS. Legatos instruit. Cum Deo propitio partes Orientales fueritis ingressi, si qui episcopi vobis occurrerint, et libellum, cujus continentiam percepistis, a se subscriptum offerre voluerint, suscipite, eisque praebete sanctae communionis consortium. Si vero occurrentes ipsi eo quo superius diximus ordine profiteri noluerint, a vobis equidem sub sacerdotali affectione tractentur: sed neque vobis sit cum his mensa communis, neque ab his vel victualia praesumatis accipere, nisi tantum subvectionem, si causa poposcerit, et hospitalitatem, ne credant se omnino fastidiose despectos. Cum autem Constantinopolim Deo adjuvante veneritis, in eam secedite quam imperator praebuerit mansionem; et nullum ad salutationem vestram prius permittatis accedere, exceptis his quos ipse mi erit imperator, aut quos nostrae communionis esse cognoscitis, donec ipsum principem videatis; cui praesentati, salutantes, litteras nostras offerte, suggerentes magnum nos de ejus imperio gaudium percepisse, et nimium gratulari quod eum Deus omnipotens ad hoc evexit, juxta ejus sacras litteras, ut secundum ea quae sunt ab apostolicae sedis constituta praesulibus, Deo auctore et regno ejus adnitente, Ecclesiarum et pax et unitas his temporibus desiderata proveniat. Qui si vos hortatus fuerit ut Constantinopolitanum videatis episcopum, intimate vos praefinita habere, quae etiam ab eis saepe sunt cognita, quae ab universis episcopis catholicam communionem amplectentibus professio debeat celebrari. Haec si episcopus Constantinopolitanus implere paratus est, ei gratanter occurrimus; si vero sedis apostolicae adhortationem sequi contemnit, quid necesse est ut ad occasionem contentionis salutatio nostra proficiat, quibus non est disputationis aut certaminis causa in mandatis? Si vero imperator sibi aperiri voluerit quid sit quod ab episcopo fieri postuletis, formam libelli quam portatis ostendite. Quod si de anathemate Acacii consentiens, successores ejus dixerit recitandos, ob hoc quod propter defensionem Chalcedonensis synodi aliqui eorum (nempe Euphemius et Macedonius) fuerint exsilio deportati, insinuabitis nihil vos de libelli posse forma decerpere, in qua sequaces damnatorum pariter continentur. Sed si eos ab hac non potueritis intentione deflectere; saltem hoc acquiescite, ut anathematizato specialiter per libellum, quem vobis dedimus, Acacio, de praedecessorum ejus nominibus taceatur, abrasis eorum de diptychorum inscriptione vocabulis. Quo facto episcopum Constantinopolitanum in vestram communionem accipite. Libellum vero vel episcopi Constantinopolitani, vel aliorum, quos vos suscipere Deo volente contigerit, primo agite, ut praesente populo recitetur. Quod si hoc fieri non potuerit, saltem in secretario praesentibus clericis et archimandritis relegatur. Haec omnia si Deo fuerint volente completa, imperatorem rogatu [ F. imperator rogetur], ut destinatis sacris per metropolitanos episcopos, adjunctis ipsius episcopi Constantinopolitani litteris, innotescat episcopum Constantinopolitanum, suo quoque consensu celebrata professione quam sedes apostolica destinavit, in unitatem communionis fuisse susceptum, quibus litteris etiam ipsos hortetur similia profiteri. Quod si in hac parte imperator aliquid difficultatis attulerit, episcopus Constantinopolitanus, directis praeceptionibus episcopis suis paroecialibus, vel caeteris metropolitanis, eis praesentibus qui a vobis pariter directi fuerint, quid ipse fecerit, innotescat: quod ab eo modis omnibus vos oportet exigere, ut facti hujus testimonio peragrante, etiam universos, vel qui longe sunt positi, latere non possit.
EPISTOLA XXXII. AD JUSTINUM AUGUSTUM. Ab iis qui, admissis Chalcedonensis concilii decretis Acacium damnare recusabunt, c vendum; legatosque ob pacem et unionem Orientalis Ecclesiae missos commendat. Hormisda Justino Augusto.
In tantum pro gratia Divinitatis gloriae vestrae famam constat extensam, et ita vos suffragante vitae merito laudabiliter mundo contigit innotescere, probatissimorum hominum opinione vulgante, ut super vos potius credatur delatum culmen imperii, quam per imperium vos aliquis dicat agnosci. Certum est quidem hujusmodi provectione vestra pristino splendori accessisse decoris cumulum; sed sicut tenuistis olim moribus principatum, sic cum vos per ora gentium impatiens secreti magnitudo detulerit, ad nos quoque, sicut mystice loquuntur Scripturae, testimoniis suavitatis vestrae odor advenit. Et certe cum late prudentium hominum sententia religiosae vitae vestrae fuerint instituta dispersa, habere non potuimus incognitum quidquid de vobis fuerat mundi attestatione vulgatum: quia sicut mediocri laude digna in immensum sibi nequeunt vindicare praeconia, ita sine fine praedicandum rapitur in populum quidquid bono fuerit admirationis ornatum. Vindicat enim sibi quantitatis suae jure magnitudo famae testimonia, quia nesciunt latere miranda. Hinc est quod principatus vobis ac honores ( Ed. Rom. adoreas) publica jura commiserunt: nam quod meritorum insignia generalitatis facta sunt vota, nemo ita rerum arbiter iniquus exstitit, qui p ssim vos aestimet arches inclytae accepisse titulos, cum negari nequeat digne vos meruisse imperii culmen, quorum probitatem mundus agnovit. Sed parum est, quamvis judicio universitatis, suscipere loco praemii jura regnandi. Illud magis est admirabile quod ita vos hominum laudabilitate firmatos suscipiunt imperia, ut judicia sint divina. Non est dubium electos suos venerabili praedestinatione Divinitatis ad tantae potestatis ornamenta venire, quos sincerae fidei documenta circumvallant. Vere vobis prophetici spiritus convenire verba dixerimus: Priusquam te formarem in utero, novi te (Jer. I). Ad hanc vos gloriam, incomprehensibili supernae majestatis dispositione procurante, obsequium naturae mundo protulit, sub custodia fidei transactae vitae probitas instituit, atque ad imperia clementia divina provexit; ob hoc scilicet ut tandem aliquando divisores dominici corporis fidei vestrae exsecutione compressi, Ecclesiarum concordia diabolica impedimenta succideret, et universitas de adunatione gauderet. Hoc religioni, hoc fidei, hoc serenitati vestrae specialiter coelitus mandatur officium, quibus et posse omnia, et perficere videmus indultum. Itaque sicut instituistis facere, navate suscepti operis munus quod superna vobis Providentia videtis injunctum. Et vere sic decuit ut per principem pax debeat fieri, quam reverentia Divinitatis exposcit. Date has assumpti Deo nostro vestri oblationes imperii, ut per vos possit pacis fructus impleri. Sine dubio quidquid tali facto animae vestrae fuerit praestitum, a vobis mundo judicatur impensum. Magnum et inaestimabile est, venerabilis imperator, propter quod adsciti estis judicio Divinitatis: extenduntur ecce vota pacem desiderantium; diuturni temporis tractu moeret Ecclesiarum indivisibilis discissa communio; est in gemitu discerpta fraternitas, cum circa Patrum dogmata varia sit voluntas. Accingite ergo lumbos viribus fidei, videte cui vos regi Divinitas velit obsequi, quantum sit quod per vos procurat impleri. Ecclesiae venerandae corpus, quod propria Christus noster passione fundavit, gloriae vestrae adunare factis instituit. Non est quo magis circa vos gratia supernae majestatis eluceat, quam si Ecclesiae corpus per vestrum reparetur officium, sanguinis Domini redemptione formatum. Est quidem causae hujus vetustissima calamitas, sed pro immanitate sui recentissimus dolor, et tanto Christianis animis fortior gemitus, quanto temporibus est dilatus. Videndum vobis est in quantum quotidie antiqui hostis fervescat insania, et, cum olim causa sit decisa fine sententiae, pacis faciat tarditatem: et cum Chalcedonensis synodus, et B. papae Leonis constituta placeant, quo ad caritatem reverti volumus a certamine non desistas. Sequuntur quae dogmatibus praedictis ascripta sunt, et eorum sequacibus, quos praedicta auctoritate damnatos intelligunt, non recedunt. Tenent adhuc in complexibus nomen Acacii, quem vident judicio sedis apostolicae merito poenam subjecisse damnati. Quis non intelligat simulate dici: Sanctorum Patrum sequimur dogmata, sed non diligimus facta? Quae a sancta synodo Chalcedonensi constituta sunt, et quae beati Leonis epistola continet, fovemus, veneramur, amplectimur, sed Acacio, qui damnatorum communionem secutus est, impendimus vota. Sed quid opus est de judicatis rebus verba facere, cum nos hortari tantummodo deceat ut, expressa superius simulatione submota, sub omni puritate pacem debeant a quibus haec dicuntur optare. Apud vos mihi est omnis deprecationis causa, imperator egregie: vos his ac talibus religiosi operis resistite viva caritate; vobis imminet, ut qui ecclesiasticae concordiae habuistis sub privata vita desiderium, sub principatu detis effectum. Non fuit quo magis gratiae vestrae cumulus accederet, quam quod vobis divinitus datum est, ut quod semper voluistis fieri, per vos ad terminum possit adduci. Nec breve specimen circa vos gratiae Divinitatis effulsit, quibus datur posse facere quod semper optastis. Quapropter quoniam vobis tantae causae titulum videtis esse servatum, removete quidquid ambiguum remansisse creditur ad plenitudinem gaudiorum. Nos enim qua decuit affectione per Gratum virum clarissimum, cui pro moderatione sui congrue sensimus officium legationis injunctum, litteris vestri principatus acceptis, causae magnitudini convenientes, destinavimus viros Germanum et Joannem episcopos, et Blandum presbyterum, nec non et Felicem diaconum, per quos si, quemadmodum praesumimus, serenitatis vestrae favor arriserit, secundum quae mandata sunt, Ecclesiarum adunatione generalitatis possit vota firmari (anno Domini 519).
EPISTOLA XXXIII. AD EUPHEMIAM AUGUSTAM. Augustum ad pacem Ecclesiae restituendam cohortandum. Hormisda Euphemiae Augustae.
Ecclesiarum pax jam coelesti ordinatione componitur, cum vos ad imperium Deus elegit, apud quos esse integrum semper religionis suae cognovit affectum. Nam sicut in privata vita Deum semper recto dogmate coluistis, ut de religionis concordia cogitaretis, et multa quidem inter ipsa imperii vestri primordia facta sunt, quae spem nobis correctionis integrae pollicentur. Unde quia in vobis amorem fervere fidei gratulamur, agentes Deo gratias, quotidie pro vobis beato Petro apostolo supplicamus, ut votis vestris apud Dominum suffragetur, et cursum bonae voluntatis adimpleat. Nec dubium est divinis vos auxiliis adjuvari, quia tanto religionis studio mandatis coelestibus obeditis. Hinc est quod quia sanctum conjugii vestri constat esse propositum, has fiducialiter ad vestram clementiam litteras destinamus, ut per vos ad perficiendam Ecclesiae pacem mariti vestri pietas amplius incitetur. Magnum opus arripuistis, magna vobis causa commissa est. Per vos etiam populos Christus vult ad Ecclesiae foedera revocare, quos per se voluit a morte redimere. Magna etiam vestro sexui parata est laudis occasio, si vobis instantibus ecclesiae suae Christus quae divisa fuerant membra conjungat. Nec ejus major est gloria, quae humanae salutis lignum scrutata est, et solam crucem quam omnis veneratur mundus invenit. Superabitis quinimo illius merita, quia Ecclesiae unitas per illam suum invenit signum, per vos est habitura remedium. Agat igitur jugalis vestri religiosa clementia, ut fratres et coepiscopi nostri sub eo libelli tenore, quem dudum misimus, fidem suam dignentur asserere; quatenus perfecta possit esse quae est inchoata correctio: quia irrita est quaelibet in cultura Dei confessio, cui deest fidei plenitudo. Hoc enim quod a reliquis fieri poposcimus, a multis jam sacerdotibus constat effectum: et unitas esse justa in communione non poterit, si non fuerit in reversione servata (anno Domini 519).
EPISTOLA XXXIV. AD JOANNEM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM. Acacium damnandum, et in legatorum manibus fidei professionem emittendam. Hormisda Joanni episcopo Constantinopolitano.
Reddidimus quidem, frater, congruum litteris tuis sub ecclesiastica libertate responsum; et quid in his congratulati fuerimus insertum, qui taciturnitate praeteritum, evidenter expressimus. Ac licet cuncta sensibus tuis nunc crebra legatio, nunc usu in Ecclesia diuturnae conversationis tuae vetustas infuderit, juvat tamen adhuc latius aperire nostrum repetita ratione consilium: quia tunc bene de fidei firmitate disseritur, quando simplicibus verbis conciliandae pacis cupiditas explicatur. Desideria quippe tua, quibus te ad ecclesiasticam testaris festinare concordiam, ut haberent partes illae semper optavimus; nec sola votorum ambitione contenti, usi etiam precibus sumus. Vestro sunt haec et mundi testimonio roborata quae loquimur: quia ut catholicae unitatis reparatio fiat, auctoritatem nostram integritate submittimus. Inclinet orationibus nostris aurem suam divina miseratio, ut quod creditis postulandum, sequamini, et ametis oblatum. Nobis una causae sollicitudo, una custodia est, ita pacem cupere, ut sic religionis, sic venerabilium Patrum constituta serventur: quoniam quae inter se consona credulitate non discrepant, aequum est ut simili observatione subsistant. Sed cur diutius immoramur? Scis ipse unitatis causa quid exigat, scis ipse qua via ad beati Petri apostoli debeas venire consortium. Habes itineris tui ducem, quem te jam sequi asseris, Chalcedone habitum pro religione conventum. Jam te quoque, quod idem amplecti testatus es, beati Leonis redeuntem dogma comitabitur. Haec si placent, Acacii defensio damnati non placeat: hoc est quod boni studii a perfectione vota suspendit. Si sunt enim illa adversum Dei et legis ejus inimicos venerabilium Patrum congregatione disposita, ut quisquis eos in communione sequeretur, jam tunc latam subiret in sua damnatione sententiam; non sunt igitur nova quae constanter exsequimur, sed temporibus illis facta judicia justa Patrum constitutione servamus. Hortamur itaque, frater, et mentem tuam Dei nostri misericordia adjuvante pulsamus, ut ab omni te haereticorum contagione, Acacium cum sequacibus suis condemnando, disjungens, una nobiscum dominici corporis participatione pascaris. Si nobiscum universa praedicas, cur nobiscum non universa condemnas? Tunc enim nobiscum quae veneramur amplecteris, si nobiscum quae detestamur horrueris. Pax integra nescit aliquam habere distantiam, et unius Dei vera esse non potest nisi in confessionis unitate cultura. Quapropter salutantes te fraternae caritatis affectu, petitionem tuam, missis, sicut sperasti, religiosissimis viris Germano ac Joanne episcopis, Felice diacono, Dioscoro diacono, atque Blando presbytero, significamus esse completam. Hi vero quibus fuerint mandatis instructi ante allegationes eorum, si cogites, evidenter agnosces. Hi pacem tuam sub ea qua saepe scripsimus professione suscipient. Imple ergo, frater carissime, gaudium nostrum, et tuum ad nos per eos rectae fidei tuae remitte praeconium, ut per te universis detur exemplum (anno Domini 519).
EPISTOLA XXXV. AD EUMDEM. Cum jam fidem catholicam profiteatur, illi potissimum de stabilienda pace cogitandum, pro qua ipse legatos destinavit. Hormisda Joanni episcopo Constantinopolitano.
Ea quae caritas tua destinatis litteris significavit agnovimus, et gratulamur ad conscientiam nostram fidei tuae indicia pervenisse: optantes ut intentioni tuae, quam rectam esse cupimus, plenum Deus noster circa ecclesiasticam pacem concedere dignetur effectum, cujus spem animo supernae majestatis assumpsimus: quia imperatorem serenissimum ad hoc providentia divina judicamus electum, ut per eum Ecclesiarum redintegratio tantis temporibus desiderata proveniat. Quapropter licet quae pro fidei unitate facienda sunt tuae caritatis notitiam latere non possit, legatos tamen direximus, quos ratio causae poscebat: quibus hortantibus, et quae jam pridem a nobis significata, et quae nuper iterata sunt, ad effectum, Domino nostro auctore, perveniant.
EPISTOLA XXXVI. AD ARCHIDIACONUM ET CLERUM CONSTANTINOPOLITANUM. Catholicis haereticorum molestia liberatis, legati ad pacem confirmandam mittuntur. Hormisda Theodosio archidiacono Constantinopolitano, et universis catholicis a pari.
Gratias misericordiae divinae competenter exsolvimus, quae fidem vestram diu laborare non passa est: et nam tempus oblatum est, quo fidos milites suos catholica recuperare possit Ecclesia. Quae enim major animum vestrae potest obtinere jucunditas, quam malorum commemorata depulsio? Gaudiis praesentibus compensate afflictionis incommoda: quia Deus noster, qui remedio fuit, adversis opprimi caritatem vestram noluit, sed probari. Nam si transacti temporis mala cum praesenti, quae divina esse non ambigitur, retributione compensetis, quis dubitat ampliora vos praemia consecuturos quam nocere potuisset adversitas? Et quamvis pro statu fidei catholicae nunquam sollicitudo nostra cessaverit, tam serenissimi principis sacris affatibus incitati, legatos destinare curavimus, quorum officio, Deo auctore, in his quae saepe mandavimus subsequi non dubitamus effectum. Et ideo competenter enitere, ut Ecclesiae catholicae hoc praecipuum vestrae liberationis munus possitis offerre, quatenus, repulsis omnibus quae hactenus nocuerunt, in una quam semper optavimus communione gratulantes, Deo nostro laudes referre sine cessatione possimus
EPISTOLA XXXVII. AD JUSTINIANUM DOMESTICORUM COMITEM POSTEA JUSTINI SUCCESSOREM. Sperat fore ut ejus opera pacem Ecclesia adipiscatur, et missa ab eo munera se accepisse nuntiat. Hormisda Justiniano viro illustri.
Magnitudinis vestrae litteras sanctae fidei plenas amore suscepimus, quibus, ad exercendam apud vos praedicationis apostolicae firmitatem, opportunitatem nobis provenisse divinitus nuntiastis. Unde indesinenter Domino nostro agimus gratias, qui ad tam praeclara remedia et tempus vobis et animum dedit. Et nos quidem desuper ista agnovimus ordinari, postquam ei detulit divina majestas imperium, qui se ad componendam Ecclesiarum pacem indicat ordinatum. Ergo restat ut universi episcopi partis Orientalis, juxta libelli seriem, ad correctionis pervenisse se testentur effectum. Patet venerandae via concordiae: nota (notata) sunt optatae remedia sanitatis. Sacerdotes qui catholicam pacem desiderant, professionem catholicam non recusent; non enim opus est partibus errorem corrigi, sed radicitus amputari. Insistite igitur, sicut coepistis, ut merces apud Deum vestra, quae de boni operis inchoatione habet initium, de perfectione consequatur effectum. Animum quidem vestrum talem missa ad nos testantur alloquia, ut ad plenitudinem boni propositi non multum indigeatis hortatu: nostri tamen desiderii ea quae spem dedit ratio (oratio) amplius accendit ardorem; et avidius gaudia impleri cupimus, quae instare jam divinitus arbitramur. Hinc est quod beatum Petrum apostolum quotidie suppliciter obsecramus, ut vobis, per quos integrari membra sua sancta jam sperat Ecclesia, et effectum Deus celerem, et salutem tribuat longiorem. Nos quidem vestris animis obsequentes viros direximus, ad solidandam sub apostolicae dispositionis ordinatione concordiam. Vestrum est, ut sicut nos bonae intentioni deesse noluimus, ita eos apud nos optatum referre faciatis effectum. Munus vestrum veneranda sacraria susceperunt; quod amplius beato Petro apostolo facietis acceptius, si per vos optatam Ecclesiae receperint unitatem (anno Domini 519).
EPISTOLA XXXVIII. AD CELEREM ET PATRICIUM CLARISSIMOS AULICOS. Legatos in causa pacis coadjuvandos. Hormisda Celeri et Patricio a pari.
Quamvis pro loci nostri consideratione de causa fidei catholicae minime tacere possimus, tamen ad hanc partem serenissimus princeps magnopere directis affatibus nostrum incitavit studium, pro cujus legatos voluntate direximus. Et quia hujusmodi causa filiorum Ecclesiae sublevari debeat auxilio, salutantes vos cultu atque honorificentia competenti, poscimus ut pro ecclesiastica pace allegationes eorum qui directi sunt apud animos serenissimi principis adjuvetis: siquidem vestrae celsitudinis laborem non parva retributio subsequitur, cum omnipotenti Deo nos gratias persolvere de vestris operibus feceritis (anno Domini 519).
EPISTOLA XXXIX. AD PRAEFECTUM PRAETORIO THESSALONICENSEM. Eadem quae in superiori. Hormisda praefecto praetorio Thessalonicensi et caeteris illustribus a pari.
Licet pro causa ecclesiastica nunquam sollicitudo nostra cessaverit, tamen imperatoris serenissimi sacris affatibus promptius incitati, legatos cum coelestis misericordiae favore direximus; quorum officio bona, quae de principis mente praesumimus, impleantur. Et ideo salutantes amplitudinem vestram, cultu et honore quo dignum est, poscimus ut pro redintegratione fidei vestrum commodetis studium, nec tantis fidelium tardari vota temporibus permittatis: quia non est dubium celsitudinem vestram fructum tantae laudis acquirere, si per eam quae ab omnibus bonis optantur, Dei nostri misericordia operante, proveniant (anno Domini 519).
EPISTOLA XL. AD ANASTASIUM ET PALMATIAM CLARISSIMAS FEMINAS SENATORIAS, QUAE TEMPORE PERSECUTIONIS ANASTASII PRO FIDE CATHOLICA INCONCUSSAE STETERANT. Eadem quae in superiori. Hormisda Anastasiae et Palmatiae a pari.
Bonae voluntatis studium divinae semper comitatur prosperitatis effectus. Dei nostri providentia temporis facultas oblata est, in qua pro fidei vestrae praemio debeatis anniti. De superna primitus misericordia, deinceps de conscientia clementissimi principis praesumentes, legatos pro religionis catholicae causa direximus, per quos amplitudinem vestram debitae venerationis salutamus officio; postulantes ut pro ecclesiasticae redintegratione concordiae vestrum laborem atque operam non negetis, quatenus cum, repulsis remotisque iis quos apostolicae sedis damnavit auctoritas, ad unam, quae recta est, communionem plebs Christiana redierit, beatum Petrum apostolum, pro cujus fide nitimur, in vestris possitis habere actibus adjutorem (anno Domini 519).
EXEMPLUM SUGGESTIONIS SECUNDAE GERMANI ET JOANNIS, EPISCOPI, FELICIS ET DIOSCORI DIACONORUM, ET BLANDI PRESBYTERI. Quanto cum honore Scampi fuerint accepti. In civitate Aulonitana quo ordine cum Dei adjutorio pervenimus, et quomodo sumus suscepti ab episcopo civitatis ipsius, et quid est actum, vel quale responsum dederunt, et quia haec promisit, ut cum metropolitano suo faceret libellum, in alia epistola beatitudini vestrae significavimus: quod in Scampina civitate factum est vestris orationibus tacere non permisimus. Antequam nos ingrederemur in civitatem ipsam, venerabilis Trojus (Troilus) episcopus cum suo clero vel plebe in occursum nobis egressus est. Et quomodo Deus in ipsa die benedictus est, et quae festivitas per ipsius pietatem est subsecuta, ad notitiam apostolatus vestri referimus. Nobis praesentibus, vel suo clero et nobilibus viris ipsius civitatis, libellum subscripsit, porrexit: suscepimus, et praesente omni clero vel plebe, in gradu suo a servo vestro Petro notario sanctae Ecclesiae Romanae est relectus. Erat conventus in basilica Sancti Petri. Confitemur beatitudini vestrae, tantam devotionem, tantas Deo laudes, tantas lacrymas, tanta gaudia difficile in alio populo vidimus. Prope omnes cum cereis viri cum mulieribus, milites cum crucibus in civitate nos susceperunt. Celebratae sunt missae, nullius nomen obnoxium religionis est recitatum, nisi tantum beatitudinis vestrae. Noster episcopus venerabilis Germanus missam celebravit. Et promiserunt nec postea recitari, nisi quos sedes apostolica suscepit. Quanta a nobis operata sunt, Deus propitius in vobis conservet. Istam epistolam ante triginta milliaria a Lignido fecimus, sperantes ipsa die in eadem civitate cum Dei adjutorio pervenire. Et quomodo ad nos pervenit Scampinus episcopus, speramus et ipsius civitatis Lignidi episcopum similia facere. Quod si factum fuerit, data occasione rescribemus. Scampis nobis positis, post missas, hora coenatoria, Stephanus et Leontius vv. cc. ab imperatore missi in occursum nobis venerunt, adhuc nescientes nos in partibus Graeciarum positos, quia talia mandata fuerunt comiti Stephano data, ut ad partes Italiae transirent in occursum nostrum. Est Stephanus iste, qui modo dicitur, de parentela filii vestri magistri militum Vitaliani. Hi nobis nuntiaverunt Patricium senatorem proscriptum et in exsilium missum. Pro qua tamen causa, nisi quomodo ad nos pervenerit, non possumus dicere, quia non est de talibus rebus facile deliberare. Dicitur tamen et apocrisiarios Thessalonicensis Ecclesiae teneri, apud quos dicunt epistolas inventas; pro qua causa, nescimus: cum ipsis et Philumenum, Demetrium, Magistrianum, et alias personas, quarum nomina ignoramus. Ista sunt, quomodo praediximus, quae audivimus. De causa tamen ecclesiastica cum Dei misericordia prospera nuntiantur. Cosmatem tamen medicum pro qua causa in Italia venit, penitus intelligere non potuimus, nisi hoc, quia fortiter quaeritur, de quo debetis esse solliciti, ut sciatis, pro qua causa ibidem venit.
ITEM TERTIA SUGGESTIO LEGATORUM SUPRANOMINATORUM. Lignidum pervenisse, et juxta ejus mandata omnia peracta. In alia epistola significavimus beatitudini vestrae de Scampina civitate de venerabili Trojo episcopo, quo ordine libellum dedit, et qualis festivitas est celebrata in ipsa civitate. Cum Dei misericordia venimus Lignidum, Theodoritus episcopus venerabilis vir ipsius civitatis similiter libellum dedit, qui libellus in Ecclesia est relectus, et omnia secundum constitutionem vestram sunt facta. Rogate Deum; sperate ab apostolis ejus beatissimo Petro et Paulo, ut Deus, qui initia talia donavit orationibus vestris, similiter sequantur [ sic ] et prospera, ut tempora coronae vestrae incorrectione Ecclesiarum semper praedicentur. Quam epistolam ad apostolatum vestrum direximus die nonarum Martiarum.
EXEMPLUM RELATIONIS ANDREAE EPISCOPI PRAEVALITANI. Continet simulationem episcoporum in synodo Epiri novi, et quae Scampis et Lignidi in adventu legatorum acta sunt. Domino semper meo beatissimo, et apostolica sede intima veneratione praeferendo, atque angelicis meritis coaequando patri patrum papae Hormisdae Andreas.
Commendans me humillime vestigiis vestris piissimis, indico propter synodum Epiri novi, quoniam finxerunt anathematizare intra semetipsos aliquas personas. Hoc tantummodo ingenio usi sunt, ut os in sua malitia caperent: quibus restitit divina Trinitas per vestras sanctas preces; et cum deprehensi fuissent in sua malitia, nunquam potuimus archiepiscopo suadere ut ad viam veritatis et ad vestra praecepta verteretur. Sed modo cum advenerunt beatissimi atque sanctissimi domini episcopi vel diaconi directi a sancta corona vestra, occurrerunt illis Scampinus episcopus vir beatissimus Trojus cum omni gaudio et luminaribus: et, porrecto libello secundum vestram praeceptionem, statim recepti sunt in pace Christi, et missas celebravere cum episcopo in Scampina civitate. Et videntes Lignidonenses quod fecit Scampinus, simili modo et ipsi secuti sunt. Nunc dum istas litteras ordinaremus, supervenit Magistrianus de urbe Constantinopolitana, qui nuntiavit quia Deo propitio precibus sanctis vestris et Constantinopolitani miserunt anathema Acacio, et cum pace Pascha celebraverunt. Jam quod sequatur, vestra intercessio apud Deum laboret, ut ad perfectum servi sedis apostolicae inveniamur. Epistolas vero quas destinaverunt ad meam humilitatem supra memorati viri beatissimi episcopi pietati vestrae junctas transmisi. Accepta die quo supra.
EXEMPLUM LIBELLI JOANNIS EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI. Catholicam fidem profitetur. Haereticos omnes et praecipue Acacium detestatur. Domino meo per omnia sanctissimo et beatissimo fratri et comministro Hormisdae Joannes episcopus in Domino salutem.
Redditis mihi litteris vestrae sanctitatis, in Christo frater carissime, per Gratum clarissimum comitem, et nunc per Germanum et Joannem reverendissimos episcopos, Felicem et Dioscorum sanctissimos diaconos, et Blandum presbyterum, laetatus sum de spirituali caritate vestrae sanctitatis, quod unitatem sanctissimarum Dei Ecclesiarum secundum veterem Patrum requiris traditionem, et laceratores rationabilis gregis Christi animo repulsare (amore pulsare) festinas. Certus igitur scito, per omnia sanctissime, quia, secundum quod vobis scripsi, una tecum cum veritate sentiens, omnes a te repudiatos haereticos renuo et ego, pacem diligens. Sanctissimas enim Dei Ecclesias, id est superioris vestrae et novellae istius Romae unam esse accipio illam sedem apostoli Petri, et istius Augustae civitatis unam esse definio. Omnibus actis a sanctis illis quatuor synodis, id est Nicaena, Constantinopolitana, Ephesina, et Chalcedonensi, de confirmatione fidei et statu Ecclesiae assentior, et nihil titubare de bene judicatis patior: sed et conantes aut enixos (scissos) usque ad unum apicem placitorum perturbare, lapsos esse a sancta Dei generali et apostolica Ecclesia scio, et tuis verbis recte dictis evidenter utens, per praesentia scripta haec dico: Prima salus est, rectae fidei regulam custodire, et a Patrum traditione nullatenus deviare; quia non potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia, dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). Haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus: quia in sede apostolica inviolabilis semper catholica custoditur religio. De hac igitur fide non cadere cupientes, et Patrum sequentes in omnibus constituta, anathematizamus omnes haereses, praecipue vero Nestorium haereticum, qui, quondam Constantinopolitanae urbis episcopus, damnatus in concilio Ephesino a beato Coelestino papa urbis Romae, et a venerabili viro Cyrillo episcopo Alexandrinae civitatis: et una cum illo anathematizamus Eutychetem et Dioscorum Alexandrinae civitatis episcopum, damnatos in sancta synodo Chalcedonensi, quam venerantes sequimur et amplectimur, quae sequens sanctam synodum Nicaenam, apostolicam fidem praedicavit: his conjungentes Timotheum parricidam, Aelurum cognominatum, anathematizamus, et hujus discipulum et sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum similiter condemnantes. Anathematizamus similiter Acacium quondam Constantinopolitanae urbis episcopum complicem eorum, et sequacem factum, nec non et perseverantes eorum communioni et participationi: quorum enim quis communionem complectitur, eorum et similem adjudicationem in condemnatione consequitur. Simili modo et Petrum Antiochenum condemnantes, anathematizamus cum sequacibus suis, et in omnibus suis (omnibus supradictis). Unde probamus et amplectimur epistolas omnes B. Leonis papae urbis Romae, quas conscripsit de recta fide. Quapropter, sicut praediximus, sequentes in omnibus sedem apostolicam, et praedicamus omnia quae ab ipsa decreta sunt, et propterea spero in una communione vobiscum, quam apostolica sedes praedicat, me futurum, in qua est integra Christianae religionis et perfecta soliditas. Promittentes in sequenti tempore sequestratos a communione Ecclesiae catholicae, id est in omnibus non consentientes sedi apostolicae, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. Quod si in aliquo a professione mea dubitare tentavero, his quos condemnavi, per condemnationem propriam consortem me esse profiteor. Huic vero professioni subscripsi mea manu, et direxi per scripta tibi Hormisdae sancto et beatissimo fratri et papae magnae Romae, per suprascriptos Germanum et Joannem venerabiles episcopos, et Felicem et Dioscorum diaconos, et Blandum presbyterum. Et alia manu: Joannes misericordia Dei episcopus Constantinopolitanae novellae Romae hac mea professione consentiens, omnibus supradictis subscripsi sanus in Domino. Data mense Martio die 27 (28), indictione duodecima, (consulibus domino Justino imperatore Augusto et Eraclio [Eutharico] v. c. aera DLVII), consensu domini Justini imperatoris Augusti, Eutharico viro clarissimo consule (anno Domini 519).
ITEM SUGGESTIO GERMANI ET JOANNIS EPISCOPORUM, FELICIS ET DIOSCORI, DIACONORUM, ET BLANDI PRESBYTERI. Quanto cum honore ab imperatore sint accepti: a Joanne episcopo fidei (Ed. Rom. addit libellum) subscriptum, et Acacio caeterisque sectatoribus damnatis, pacem Ecclesiae redditam. Non miramur apostolatus vestri precibus cuncta nobis prospera successisse, scientes quod amplius nostro ministerio vestra pro nobis elaboret oratio. Ita enim totus se ecclesiastici negotii tulit eventus. ut dubitari non possit beati Petri per singula provenisse miraculum; primum quod tantum in ipsis qui dignitate funguntur invenimus religionis ardorem, ut Vitalianus, Pompeius et Justinianus nobis occurrerent in decem millibus, et de adventu nostro cum vestra gratiarum actione gloriari non arbitrarentur indignum. Deinde quod tanta fuit etiam in plebe devotio, ut pars maxima populorum cum cereis simul et laudibus vestris nostrum praestolaretur adventum. Sub hac itaque celebritate secunda feria hebdomadae majoris Constantinopolim sospites hilaresque convenimus: posteroque die piissimo principi praesentati, tanto ejus relevati sumus affectu, ut si alia minime praecederent. sola nobis ad solatium piissimi principis gratia suffecisset: sed orationibus vestris majora secuta sunt. Nam eo die sub senatus cuncti praesentia episcopi quoque quatuor adfuerunt, quos Joannes Constantinopolitanus antistes pro partis suae defensione transmiserat, quibus apostolicae sedis libellum ostendimus, omniaque in eo recta canonicaque esse probavimus. Postremo quinta feria, hoc est, in coena Domini ad palatium in generali conventu venit episcopus, et perlecto libello consentiens, cum summa devotione subscripsit. Quis explicet quanta illic principis pariter ac senatus laetitia fuerit, quas ibi lacrymas gaudia pepererint, quas voces vel in laudem principis, vel in sedis vestrae, totius coetus et cleri favor emisit? Explicari haec relatione non possunt, sed considerationi vestrae portitorique relinquimus quod eloqui non valemus. A palatio in ecclesiam summa cum celebritate pervenimus, ut fidei animorumque concordiam solemnis quoque celebritas roboraret. Vix credi potest quis fletus laetantium, quae immensitas fuerit exundatioque populorum: ipsa suam laetitiam turba mirabitur: nec dubitari poterat manum adfuisse coelestem, quae talem mundo contulit unitatem. Acacii praevaricatoris anathematizati nomen de diptychis ecclesiasticis, sed et caeterorum episcoporum, qui eum in communione secuti sunt, sub nostro conspectu significamus erasos. Anastasii quoque ac Zenonis nomina similiter ab altaris recitatione submota: pax est orationibus vestris Christianorum mentibus reddita: una totius et Ecclesiae anima, una laetitia: solus luget humani generis inimicus, vestrae precis expugnatione collisus. Orate ut Antiochenam quoque similis felicitas illustret Ecclesiam, de cujus antistite adhuc tractatus nutare conspicitur; quoniam inter diversa vota populorum de personae electione non constat. Credimus tamen quod precibus beatitudinis vestrae de ipsa quoque velociter ordinatio digna proveniat, ut coepta pax temporibus vestris per omnem mundum pariter dirigatur, et cunctis in apostolicam partibus communionem fidem que convenientibus perfecte, sicut pridem fuerat, omnibus membris capiti suo connectatur Ecclesia.
SUGGESTIO DIOSCORI DIACONI PER PULIONEM (Pollianem) SUBDIACONUM. Nuntiat quae Thessalonicae et Constantinopoli acta fuerant. Ineffabilis Dei omnipotentis misericordia, et pietas ejus, quam super humanum genus clementer effundit, humanis viribus aestimari non potest, nec sermonibus explicari; sed sufficit ejus tantum consilia devotis sensibus admirari, et scire omnia bona de ejus tantum gratiae pendere remediis. Est ista quotidiana probatio: audacter tamen praesumo dicere, domine meus beatissime papa, quia praesens causa praeterita cuncta transcendit, quam Deus vestris temporibus et meritis reservavit. Quid in Aulone sit actum, quid Scampis, quid Lignidi fuerit subsecutum, anteriore significatione suggessi. Ad Thessalonicam pervenimus; quas intentiones (contentiones) habuerimus cum episcopo Thessalonicensi, et quae dicta fuerint vel etiam constituta, harum portitoris viva insinuatione discetis. Quod tamen non oportet praeterire silentio, insinuare non differo. Post multa certamina praefatus episcopus ratione convictus libellum subscribere voluit: sed quia episcopi qui sub ejus sunt ordinatione constituti omnes non aderant, in praesenti hoc convenit, hoc promisit, ut post dies sanctos, uno ex nobis a sede Constantinopolitanae urbis directo, episcopis congregatis, qui in ejus sunt dioecesi constituti, libellum subscriberent: quod cum Dei adjutorio credimus esse complendum. Haec sunt Thessalonicae constituta. Vestris orationibus commendati ad Constantinopolitanam pervenimus civitatem feria secunda hebdomadis authenticae. Decimo ab urbe praedicta milliario sublimes et magnifici viri nobis occurrerunt, inter quos sunt magister militum Vitalianus, Pompeius et Justinianus, et alii senatores, cunctique (multique) catholicae fidei ardore ac desiderio redintegrandae pacis ardebant. Quid plura? Cum summis pene omnium gaudiis ingredimur civitatem. Alia die, quae est tertia feria, piissimi principis praesentamur aspectibus: cunctus illic aderat senatus, in quo conventu erant et episcopi quatuor, quos episcopus Constantinopolitanus pro sua persona direxerat. Obtulimus beatitudinis vestrae litteras, quas clementissimus princeps cum grandi reverentia suscepit. Dicta sunt quae ante examinationem causae oportuit intimare: mox causa coepta est. Hortabatur nos clementissimus imperator, hoc dicens: Videte civitatis hujus episcopum, et invicem vobis pacifico ordine reddite rationem. Nos e contra respondimus: Quid imus ad episcopum certamina facere? dominus noster beatissimus papa Hormisda, qui nos direxit, non nobis praecepit certare: sed prae manibus habemus libellum quem omnes episcopi volentes sedi apostolicae reconciliari fecerunt; si praecipit pietas vestra, legatur; et si est in ipso quod ignoretur, aut verum esse non credatur, dicant, et tunc ostendemus nihil extra judicium ecclesiasticum in eodem libello esse conscriptum; aut si illi possunt docere quia non convenit religioni catholicae, tunc nobis incumbit probare. Relectus est libellus sub conspectu principis et senatus. Nos statim subjunximus: Dicant praesentes quatuor episcopi qui adsunt pro persona Constantinopolitani episcopi si haec quae in libello leguntur gestis ecclesiasticis minime continentur? Responderunt omnia vera esse. Post quae nos subjunximus: Domine imperator, et nobis grandem laborem episcopi abstulerunt, et sibi convenientem rem fecerunt dicere veritatem. Mox clementissimus imperator his qui aderant dixit episcopis: Et si vera sunt, quare non facitis? Similiter et aliquanti de ordine senatorio dixerunt: Nos laici sumus; dicitis haec vera esse: facite, et nos sequemur. Intermissa quarta feria episcopus Constantinopolitanus in palatio suscepit a nobis libellum, et imprimis quasi tentavit epistolam potius facere quam libellum. Sed non post multa certamina hoc convenit, prooemium modicum facere, et subjungere mox libellum, quemadmodum vestra beatitudo dictavit. Subscriptio ab eodem facta est, libello conveniens, similiter et datarum, cujus exemplaria et Graece et Latine apostolatui vestro direximus. Post factum libellum nomen Acacii de diptychis est deletum, similiter et Phravitae, Euphemii, Macedonii et Timothei: et non solum hoc in ipsa sola ecclesia, in qua episcopus manet, verum etiam per omnes ecclesias cum grandi diligentia, Deo adjutore, suggerimus fuisse factum. Similiter deleta sunt de diptychis Zenonis et Anastasii nomina. Episcopi diversarum civitatum, quanti inventi sunt, libellum similiter obtulerunt: et cum grandi cautela suggerimus custoditum, ne quis nobiscum communicaret episcopus, qui libellum primitus non dedisset. Pari modo et omnes archimandritae fecerunt: apud quos archimandritas et certamina nos habuisse suggerimus, dicentibus illis: Sufficit quia archiepiscopus noster fecit; nos factum ejus sequimur. Quid amplius? Post multa certamina, ipsi quoque ratione convicti, libellos modis omnibus obtulerunt. Post haec omnia, Deo juvante, in ecclesiam processimus: et qualia gaudia facta sint unitatis, et quemadmodum Deus benedictus sit, quae laudes quoque beato Petro apostolo, et vobis relatae sunt, ipsius actionis consideratione perspicitis, quod mea lingua non valet explicare. Nihil est subsecutum secundum vota inimicorum, non seditio, non effusio sanguinis, non tumultus, quod veluti terrentes inimici antea praedicebant. Ipsi quoque ecclesiastici Constantinopolitani admirantes, et Deo gratias referentes, dicunt nunquam se meminisse ullis temporibus tantam populi multitudinem communicasse. His adimpletis etiam clementissimus imperator ad beatitudinem vestram sua scripta subjunxit, ordinem rei gestae significans, similiter et vir reverendissimus Joannes Constantinopolitanae civitatis antistes. Noveris etiam et sacra generalia esse edita, atque credimus Deo propitio et vestris sanctis orationibus per universas provincias quantocius destinari. Haec Constantinopoli gesta sunt, et nunc de Antiochena Ecclesia tractatur; et ideo adhuc laboratur, quia nondum persona congrua est electa. Oret ergo beatitudo vestra intentius, ut Deus, qui vestris precibus exoratus Constantinopolitanam Ecclesiam apostolicae sedi restituit, ipse et dignam personam donet in Antiochia ordinandam, et assiduas adunet Ecclesias. Rescribite episcopo Constantinopolitano. Si videtur beatitudini vestrae facite mentionem damnationum Severi et illorum quos nominastis in epistola illa quam scripsistis ad secundam Syriam per Joannem et Sergium monachos, hoc ipsum det ad imperatorem rescribentes. Si feceritis, videtur mihi necessarium esse.
EPISTOLA JUSTINI AD HORMISDAM. Joannem episcopum catholicam fidem amplexum haereticos anathematizasse, atque nomen Acacii, cum aliorum schismaticorum nominibus, e sacris tabulis expunctum esse. Victor Justinus, pius, felix, inclytus, triumphator semper Augustus, Hormisdae sanctissimo (sacratissimo) ac beatissimo archiepiscopo et patriarchae (almae urbis Romae).
Scias effectum nobis, pater religiossime, et quod diu summis studiis quaerebatur, noveris patefactum, et antequam advenerint qui a vobis destinati sunt: quod Joannes vir beatissimus antistes novae vestrae (nostrae) Romae una cum clero ejus vobiscum sentiunt, nullis variantes ambiguitatibus, nullis divisi discordiis; scias libellum ab eo subscriptum, quem offerendum indicaveras, sanctissimorum Patrum concilio congruentem. Omnes concurrunt alacri opere ad suscipienda vota tam vestra quam Constantinopolitanae sedis, quos veritatis coruscus fulgor illuminat; omnes accelerant libentissime, quos oblectat via dilucida; sequuntur scita Patrum sanctissima, leges probatissimas: et conciliis quorumdam firmatis qui rectum tenebant tramitem, aliorum correctis qui vagabantur incerti, in eo res colligitur, ut unitatem individuae Trinitatis ipsi quoque unitate colant mentium. Negatum est inter divina mysteria memoriam in posterum fieri (pro tenore libelli quem diximus) Acacii praevaricatoris quondam hujus (regiae) urbis episcopi, nec non aliorum sacerdotum, qui vel primi contra constituta venerunt apostolica, vel successores erroris facti sunt, nulla usque ad ultimum diem suum poenitentia correcti. Et quoniam omnes nostrae regiones admonendae (religionis admonendi) sunt, ut exemplum imitentur civitatis regiae, destinanda ubique principalia praecepta duximus, tanto flagramus religionis officio, tanto affectamus studio pacem catholicae fidei pro remuneranda coelitus pace nostrae reipublicae, pro conciliando subjectis meis superno praesidio. Quid autem (enim) gratius reperiri potest? quid justius? quid illustrius? quam quos idem regnum continet, ejusdemque fidei cultus irradiat, eos non diversa contendere, sed collectis in eodem sensibus, instituta venerari non humana mente lata, sed divini prudentia Spiritus? Oret igitur vestrae religionis sanctitas, ut quod pervigili studio pro concordia Ecclesiarum catholicae fidei procuratur divini muneris opitulatio, jugi perpetuitate servari annuat.
Datum X cal. Maii Constantinopoli.
EXEMPLUM RELATIONIS EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI AD HORMISDAM. Ecclesiae pacem initam esse nuntiat, ideoque plurimum eum gaudere monet. Domino meo per omnia sancto et Deo amabili fratri et comministro Hormisdae Joannes in Domino salutem.
Quando Deus propria mirabilia in suis operatur, tunc oportet ea quae divinis litteris continentur ipsius Scripturae vocibus fiducialiter exclamare: Quis loquetur potentias Domini aut auditas faciet omnes laudes ejus in omni tempore (Psal. CV)? Ecce enim talem pium principem Romanae reipublicae suscitavit, quali multo ante et catholica indigebat Ecclesia, et omne genus hominum videre cupiebat. Ideoque ita etiam cornu (coronam) gratiae super eum coelitus declinavit, ut affluenter in sacrum ejus caput misericordia funderetur: omnique annuntiationis ejus tempore cum magna voce Deum omnium principem glorificaverunt, quoniam talem verticem meis manibus tali corona decoravit. Is vero maximus imperator primam suorum certaminum palmam, devicto inimico, evidenter ostendit; secundum virtutis ejus meritum, adunationem sanctissimis Ecclesiis sapientissime comparavit: regnum ejus tertium bonum, dissipata conjunxit et pacem mundi sapientissime procuravit. Idcirco in omnibus Deo magno gratias referens cuncta sapientissime gubernanti, annuntiare tibi pacem pacis filio nuntiavi, in omnibus Deo amantissime; ut illud gaudium salias, quo David quidem secundum legem in arcae Dei revocatione figuraliter exsultabat (II Reg. VIII), apostoli vero per gratiam veraciter laetabantur. Gaude itaque in Domino gaudium tuae conveniens sanctitati, et scribe ea quae vestrum benignum animum decent, homo Dei: nam quae fuerant divisa conjuncta sunt, et dispersa collecta sunt; et quae longe erant sibi invicem adunata sunt; et, sicut oportet dicere et olim scripsi, utrasque Ecclesias, tam senioris quam novae Romae, unam esse evidenter intelligens, et utriusque earum unam sedem recte esse diffiniens, indivisibilem adunationem, et utriusque nostrorum consonam confirmationem cum judicii integritate cognosco. Unde rogo Deum semper eam inseparabilem permanere orationibus sanctorum apostolorum et tuae precibus sanctitatis, per quas donari nobis et universo mundo clementissimum et Christianissimum principem Justinum, et piissimam ejus conjugem, nostram autem filiam Euphemiam, in pace multis temporibus comprecatur, per omnia beatissime frater. Gavisi igitur de praesentia reverendissimorum episcoporum, nec non et clericorum vestrorum, gratias agimus, quoniam secundum petitionem nostram tales pacificos viros et vestrae dignos sedis apostolicae destinastis, regulam Patrum sine confusione servantes, fidemque indivisam custodientes. Quorum amplectentes in omnibus mentem, cuncta per eos ad satisfactionem vestrae egimus sanctitatis. Omnem in Christo fraternitatem, quae cum vestra est sanctitate, ego quoque et mei plurimum salutamus.
EXEMPLUM EPISTOLAE JUSTINIANI AD HORMISDAM, CUI DE PROSTRATA PERFIDIA ET INITA PACE CONGRATULATUR. Cum jam Ecclesia pace fruatur, pro imperatore ad Deum preces fundendae. Domino meo sanctissimo Hormisdae primo archipontifici et papae urbis Romae Justinianus comes salutem.
Venerandae sanctitatis vestrae praedicatio regularum, quae Christo Deo pro Ecclesiarum pace et pro plebis concordia jugiter supplicat, quidquid nunc per beatissimos suos sacerdotes annuit peragendum, propitia divinitate cuncta effectui sociata sunt, nulla prorsus quorumdam valente discordia. Igitur vestris sacris orationibus ac praeceptionibus orthodoxorum fide muniti, supplices petimus ut hi pro sanctissimo Augusto nostro, totius fidei fautore, proque ejus republica, pro nobis quoque mandatorum vestrorum custodibus, aeterno Regi consueti impetrabiles preces offerre dignemini, nosque vobis fideliter supplices vestris salutiferis rescriptionibus visitare (anno Domini 519).
EXEMPLUM EPISTOLAE POMPEII AD HORMISDAM. De prostrata perfidia, et pace Orientalis Ecclesiae inita, pontifici congratulatur. Domino meo beatissimo et apostolico patri Hormisdae archiepiscopo universalis Ecclesiae Pompeius.
Sanctis beatitudinis vestrae precibus omnipotentis Dei pietas exorata tantae nobis fidei principem condonare dignata est, ut religiosissimis clementiae ejus meritis redintegratio pacis ecclesiasticae, quae votis omnium fidelium poscebatur, jure videatur esse collata; in cujus regis proventu solidissima principatus sui fundamenta sancti Spiritus operatione constituit, quae tantum robur obtinent stabilitatis invictae, quantum actionis excellentia unica et admirabilis aestimatur. Et ideo reverendam vestri pontificatus beatitudinem cultu reciprocantis alloquii salutantes, quaesumus ut magis magisque pro clementissimi atque invictissimi domini nostri principis prosperitate orare dignemini, quatenus ineffabilis omnipotentis Dei pietas sua dona, in quibus etiam fructus vestrae agricolationis exuberat, justis gratiae opitulatione custodiat: nobis quoque filiis vestris spirituali vobis conglutinatis affectu, quos hujus operis maxime semper sollicitudo perstrinxit, suffragatrix intercessio sanctimoniae pontificalis assistat (anno Domini 519).
EXEMPLUM EPISTOLAE JULIANAE ANICIAE AD HORMISDAM. Praesentia legatorum omnes Ecclesiae dissensiones compositas esse nuntiat; hos non nisi firmata pace discedere permittendum. Domino beatissimo patri Hormisdae Juliana Anicia.
Precibus vestrae beatitudinis, adventu legatorum principalis sedis apostolicae elisis erroribus haereticorum, in unitatem fidei catholicae convenimus congregati simul ad ubera materna Ecclesiae in die sanctae resurrectionis. Quapropter stylo venerationis alloquentes sanctitatem vestram, admonemus ut intimetis, destinatis a vobis reverendissimis viris, nullo modo abscedere, antequam, sicut praevideritis, ut oportet, firmentur ea quae bene disposita sunt ab eis: ut, amputatis omnibus reliquiis transacti erroris, impendiis vestrae beatitudinis roborata unitas ad effectum perpetuum deducatur (anno Domini 519).
EXEMPLUM EPISTOLAE ANASTASIAE AD HORMISDAM Ut pro piissimi imperatoris salute preces ad Deum fundat, precatur. Domino sancto et beatissimo patri patrum Hormisdae archiepiscopo universalis Ecclesiae Anastasia.
Divini luminis illuxisse nobis gratiam merito profitemur, apost latus vestri reverentiam in sancto corde nostri tenere memoriam paginali assertione noscentes; veraci namque spe confidimus supernae misericordiae propitiationem de pontificali intercessione subsistere, domine beatissime et apostolico honore suscipiende pater. Pervigiles vestrarum orationum excubiae, et miranda victoriosissimi principis fides splendore catholico semper irradians, diu exspectatam sacrosanctis Ecclesiis concordiam pacis restituit, quam omnibus triumphis suis solidissime firmatis invictum jure exsultat praecoluisse vexillum. Ideoque illibata vestrae paternitatis sanctimonia pro incolumitate atque prosperitate praedicti domini nostri Augusti vota precesque omnipotenti Deo offerre indesinenti continuatione persistat, ut ineffabilem tantorum bonorum gratiam, quam ipse piis ejus sensibus inspiravit, ad futurae quoque beatitudinis profectum conservare dignetur. Domino etiam jugali filio vestro, et mihi peculiari cultrici vestrae, cum sobole, quam nobis Dominus donare dignatus est, a vestro pontificatu oratio benigniter impendatur, cujus suffragio divini favoris protectio nobis clementer aspiret (anno Domini 519).
EXEMPLUM EPISTOLAE THEODORITI EPISCOPI LIGNIDENSIS AD HORMISDAM PAPAM. Gratulatur pontifici de unione Ecclesiarum. Domino sancto beato praedicabili et adorando apotolico patri Hormisdae papae urbis Romae humilis famulus tuus Theodoritus.
Meae quidem exiguitatis non esse tam magna praesumere, et ad vestrum pium sanctum apostolatum pusilli sermone praesentes parvulas destinare paginas. Sed quia, pro insita vobis humanitate, pio propitiationis animo omnia nutu Divinitatis protegere consuevistis, lucidum diem et totius festivitatis repletum omni reddidistis mundo, et vestris praedicandis precibus ad pristinum veritatis (unitatis) revocastis statum, et in unum concordare vel subjugare vestris praedicabilibus et adorandis meritis annuistis. Ideoque etsi meis obrutus iniquitatibus, et ab eis undique oppressus, ex ipsius [ F. ipsis] recreatus infernis, recurrente ad religiosa vestigia vestra famulo tuo viro religioso Pulione (Pollione), usurpavi me tam per cum, quam etiam his parvulis et exiguis chartis, vestris praedicandis et adorandis praesentare vestigiis, divinum omnibus viribus exhortans favorem, et clara voce cum omnibus omnino canens: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II), qui pro sua incomprehensibili pietate vestris mirificis operibus omnia illuminavit et liberavit, et lucidum et totius festivitatis repletum diem in toto orbe vestris Deo dignis precibus praestitit, et ab omni iniquitate eripuit, et omnem nodum colligationis absolvit, et omnem semitam aperuit. Hanc itaque gratulationis repletam pio vestro pronius offerens apostolatui, deprecor uti pro meae flebilitatis exiguitate vestris piis precibus memores esse dignemini, domine sancte beate apostolice pater. Accepta XIII calendas Julii, domino Eutharico viro clarissimo consule (anno Domini 519).
EPISTOLA XLI. AD GERMANUM CAETEROSQUE LEGATOS. De eorum incolumitate et rebus gestis certior fieri cupit. Hormisda Germano et ( ad. Joanni) episcopis, Felici et Dioscoro diaconis, et Blando presbytero.
Opinionum diversitas diu nos facit de prosperitate vestra vel de susceptae actionis qualitate sollici os: praecipue cum nihil certum tam diuturno tempore restrae dilectionis potuissemus rescriptione cognoscere. Nos tamen reperta latoris occasione haec ipsa significare maluimus. Quapropter salutantes cum Dei omnipotentis auxilio incolumes nos esse cognoscite, quod et de vobis audire desideramus. Sed ut de omnibus quae gesta sunt nostram plenius possitis instruere notionem, a quibus personis, vel in quibus locis bene, sicut credimus, suscepti fueritis, vel ubi, aut sub qua festivitate resurrectionis dominicae caritas vestra tenuerit diem. Et quid deinceps egeritis, per omnia rescriptis currentibus declarate, quatenus vestram [ F. nostram] cogitationem de vestra et actuum prosperita e relevare possitis, et si quid instructioni quam suscepistis causae defuerit, subjungere cum Dei nostri solatio valeamus. Data VII calendas Maias Eutharico viro clarissimo consule (anno Domini 519).
EPISTOLA XLII. AD EOSDEM LEGATOS. Dolet illos non scribere: se Paulinum ad imperatorem misisse ait. Hormisda quibus supra.
Animus noster diuturna redditur exspectatione sollicitus: praecipue ad tantum principem destinati, sub celeritate nos certiores debuissetis efficere. Nam ante diem Ascensionis dominicae litteras vestras credebamus nos posse suscipere. Idcirco tam vestrae sospitatis indicia, quam profectum causae, quam peragendam cum Dei nostri juvamine suscepistis, desideramus agnoscere. Paulinum Ecclesiae Romanae defensorem cum scriptis praesentibus destinare curavimus, tam principi litteras, quam singulis, quibus oportuit, dirigentes. Quapropter Deum nostrum congruis precibus oramus, ut ipse salutem vestram sua propitiatione custodiat, et causae qualem desideramus concedere dignetur effectum. Qui [ F. quia] nihil majus inter titulos optimi imperatoris ascribitur, quam si eum Ecclesia Graeca, praesens et futura, praedicare mereatur pacis auctorem. Data III calendas Maias, Eutharico viro clarissimo consule (anno Domini 519).
EPISTOLA XLIII. AD EOSDEM LEGATOS De his quae agant vult se moneri: Stephanum commendat. Hormisda legatis nostris quibus supra.
Necesse est ut vel de injunctae actionis statu vel de vestrae dilectionis cogitemus absentia, et pro his rebus sollicitudo nostra non patitur scribendi quaslibet occasiones omittere. Antehac per Magistrianum, qui in Symmachi patricii remeavit obsequium, litteras caritati vestrae direximus, hortantes ut nos de universis quae in causa ecclesiastica gesta sunt vel geruntur non omitteretis instruere, quod et facere pro nostrae cogitationis revelatione debetis. Nostri enim voti est ut labori vestro Deus omnipotens desideratum concedere dignetur effectum. Stephanum negotiatorem per quem vobis nostra contradentur alloquia, in quo ratio poposcerit, competentibus solatiis adjuvate, quia hunc semper nostrum fuisse recolitis. Data eodem die (anno Domini 519).
EPISTOLA XLIV. AD JUSTINUM AUGUSTUM. Gratulatur cum ejus opera Constantinopoli pax vigeat, hoc ipsum Antiochiae et Alexandriae faciendum curet. Hormisda episcopus Justino Augusto.
Lectis clementiae vestrae paginis, quae restitutam fidei concordiam nuntiabant, in divinae laudis canticum mens totius Ecclesiae laeta prorupit, quo canitur: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Hujus igitur fiducia hymni dignam fidelibus meritis gloriam felicitatemque praesumite. Neque enim te ita Deo placitum principem ad imperii verticem humanus tantum consensus evexit, te sibi divinus favor ante formaverat. Tradidit enim tibi Orientis imperium ut ejus operum fieres instrumentum; atque ideo ut hoc in te propheticum dictum jure conveniat efficiatis: Constitues eos principes super omnem terram; memores erunt nominis tui, Domine, in omni progenie et generatione (Psal. XLIV). Etenim cum tibi sit Christianam pacem servare propositum, quis te dubitet a Christo esse dilectum (delectum)? Haec prima sunt vestri fundamenta principatus, Deum placasse justitia, et ascivisse vobis excellentissimae majestatis auxilia, dum adversarios ejus velut proprios comprimitis inimicos. Haec nimirum maxima reipublicae fundamenta sunt, hoc solidum invictumque robur. Neque enim humanis ictibus potest esse pervium quod est divinae gratiae firmitate vallatum. Testis est huic prophetica Scriptura; ait enim: Elegi David servum meum, oleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum (Psal. LXXXVIII). Contra autem frustra arma, frustra sibi copias quaerit, quem gratia superna destituit. Etenim veraciter scriptum est: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI). Bellabis tu quidem divino tutus auxilio, excellentissime princeps, et tuae reipublicae jugo ferocissimarum gentium colla submittes; sed nulla victoria potest esse praestantior, quam quod humani generis hostem post quaesita tam longi temporis firmamenta subvertis. Enimvero caeterorum natura praeliorum distincta gentibus, regionibus terminata, cruore polluta; haec omne genus humanum palma complectitur, hunc omnibus regionibus imputabis (importabis) triumphum; et quod divinae proximum pietati est, qui paulo ante ductu diaboli grassabantur, nunc ad propriae salutis effectum sine sanguinis effusione vincuntur. Durabit igitur hujus Christianae victoriae per aevum triumphus. Neque enim poterunt labe temporis aboleri, quae in sempiterna fidei stabilitate fundata sunt. Permanebit longe lateque vestrorum fama factorum, et sicut divinis designatur eloquiis, in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines terrae verba eorum (Psal. XVIII). Et caeteris quidem bellis agros, urbes, oppida et, quod supremum est, subjectorum libertatem tueris, quae, mortalium usibus comparata, simili quadam mortalitate solvenda sunt. In hoc certamine vita ipsa defenditur, et quodammodo pro sempiternae beatitudinis arce pugnatur. Quocirca continuam tanti operis apparatus clementiae vestrae intentionem requirit. Facite ut nullum prorsus receptaculum eo quo rursus immanissimus hostis emergat inveniat; cunctis eum nudate praesidiis, et si quid usquam vestigiorum ejus reliquum est, id omne elementi remedio purgate: omne nequitiae germen funditus eruatur; adversa Deo stirps ad vivum usque resecetur, ne minus compressa (quod absit) iniquitatis radix venenata latius iterum virgulta diffundat. Quorsum haec? Quia superest adhuc vobis Alexandrinae atque Antiochenae et aliarum Ecclesiarum nullo modo negligenda correctio, in qua si suam curam clementia vestra immiserit, spes est quo auctore bona cuncta credimus incipi, eodem celeriter auxiliatore compleri. Commendamus praeterea legatos ab apostolica sede directos, et apud vestram fidem religionemque deponimus; quos ita perfectis omnibus pietas vestra dimittat, ut divinis vestrisque beneficiis ad apostolicam sedem plenam referant de Ecclesiarum omnium pace laetitiam. Quae scripta per Paulinum Romanae Ecclesiae defensorem famulum vestrae pietatis ingerenda transmisimus. Data VII idus Julii, Eutharico viro clarissimo consule (anno Domini 519).
EPISTOLA XLV. AD JOANNEM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Laudat Joannem ad unitatem Ecclesiae rediisse; hortatur ut Alexandrinae et Antiochenae Ecclesiae unionem procurent, legatosque ei commendat. Hormisda Joanni episcopo Constantinopolitano.
Consideranti mihi tuae scripta caritatis, in quibus cum sede beati apostoli Petri unam tibi esse fidem professus es; prophetica libet exclamare licentia: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. XXXII). Neque enim refert quam longinquis locorum spatiis dividamur, quando jam Deo auctore una fidei cohabitatione conjungimur; nunc enim misericordia procurante divina in unius corporis vultum dissipata olim Christi membra conveniunt, et ab iniquissimis direpta latronibus annuntiata a propheticis vocibus Domini nostri redintegratur haereditas, et vere in hujus petrae fide, id est apostolorum principis firmitate, Orientalis Ecclesiae fundamenta solidantur, quae, cum facta tuis litteris indicentur, tempestiva exsultatione dicendum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. X). Gratias igitur excellentissimae Trinitati, quae consentientis in Christum Ecclesiae ac reipublicae dedit esse rectores: enimvero rerum salus est, quotiens in fidei catholicae veritate sacerdotes ac principes mens una connectit. Hoc firmum pacis vinculum est, haec coelitus dimissa societas; neque fas est enim in quo vident concordari praepositos, aliud sentire subjectos. An dubium est cuncta haec providentiam disposuisse divinam? Primum eum principem esse delectum, qui cum se hominum suscepisse videret imperium, non se oblitus est Deo esse subjectum. Dehinc quod talem fraternitatem tuam Ecclesiae suae praesulem dedit, quem non esset ambiguum cum sede nostra, id est apostolica, certam mansuramque fidei subiturum esse concordiam. Etenim libello a nobis fidei libenter accepto, cum redintegrationis in Christo fueris avidus, nunquam in praedestinatione divina fuisse a nobis cognosceris alienus. Itaque, dilectissime frater, Dei nostri sponte currentibus instate beneficiis, sparsi olim gregis plenius membra colligite, et custodite collecta. Memento nunc clementer assignatae a Christo navis esse te rectorem: fac cogites diabolicae contumaciae spiritus, quietem itineris et curam turbantes; nec te latent fluctus tempestatis incertae, quos evigili mente prospicias, et erecta in Deum ratione compenses. Nulla tibi commissi negotii negligentia clavum dominicae ratis extorqueat. Illud unicum recti itineris signum fixis semper obtutibus intuere, quo certius perflantis diaboli turbata contemnas, et ad promissi portus tranquilla pervenias. Haec est Christiani palaestra certaminis, tali Christi militiae sempiternae vitae palma proponitur. Haec tibi rectissime cogitanti non deerit suo militi praesidium ducis; et quanto hostium multiplicantur insidiae, tanto summi gratia rectoris adversantis venena misericordiae suae facit esse materiam, sicut sermo apostolicae veritatis asseruit, dicens: Ubi abundavit iniquitas, superabundavit et gratia (Rom. V). Tu tantum divinis rectissimisque inhaerens institutis, ecclesiasticam fovendo concordiam, veluti quodam pacificae voluntatis signatus indicio, illius esse discipulus approberis qui ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). Hortare etiam, quamquam sponte ad recta tendentem, filium nostrum clementissimum principem Justinum, Christiano saeculo divinitus comparatum, ea perficere quae regalibus litteris dignatus est polliceri, ut missis ad eos edictis quos ab Ecclesiae matris uberibus etiam nunc devius error abducit, diabolicam fraudem et auctoritate religionis et moderata potestate compescat imperii, eamque sibi contra communem totius humanitatis hostem maximam ducat esse victoriam, si supernae auxilio Divinitatis vetusti serpentis venena compresserit. De Antiochenae quoque atque Alexandrinae Ecclesiarum statu non supersedeas esse sollicitus, et clementissimo subinde supplicato ut in his quoque pacem religiosa ordinatione restituat, quatenus bonis coeptis plenae cumulum perfectionis adjungat. Frustra enim bonum opus incipitur, si non in totum perfectio subsequatur. Commendamus praeterea legatos a sede apostolica destinatos, quos ita faciat ad nos tua dilectio remeare, ut nobis plenam referre queant de restituta universis Ecclesiis pace laetitiam. Data VII idus Julii (anno Domini 519), Euthayrico v. c. consule.
EPISTOLA XLVI. AD JUSTINIANUM. Commendat eum, quod Justino adjumento fuerit in pace Ecclesiae reddenda, ad quam perfecte ineundam hortatur. Hormisda illustri viro Justiniano.
Benedicimus ineffabile Divinitatis auxilium, quia de Ecclesiarum pace universitatis desiderium sub tranquillitate agnovimus fuisse completum. Quod quidem non praeter opinionem nostram contigit fieri: quia religiosissimi Augusti praesumpti genere spem semper gessimus de quiete, et quod credidimus faciendum sub principe Christiano de adunatione, erat in votum. Quare habebit gloriosus imperator de hac causa triumphorum titulos, non quibus se oblivio mortalitatis interserat, sed quos Divinitatis gratia super perpetuitate confirmet: et vobis quoque coelestis remunerationis non deerit praemium, qui adjuvistis boni principis institutum, atque obsequio convenienti desiderio horrorem segregationis fecistis excludi. Benedictus Dominus Deus noster, qui visitavit et fecit redemptionem plebis suae (Luc. I). Superest nunc ut, quia vobis hujusmodi officium certum est providentia Divinitatis injunctum, accingatis, ut ait, lumbos, et pacificae adhortationis viribus persequamini, a quibus pacem non videtis agnosci, maxime quia gratiae gloriae vestrae detrahitur, si quid in hac causa fuerit minus impletum. Circumspicite omnia fide qua vivitis, et diligentia qua vigetis occurrite omnibus incursibus quibus religionis Christianae reverentiam videtis esse vexatam, ut instantiae vestrae bene possimus cum exsultatione dicere: Reminiscentur, et convertentur ad Dominum omnes fines terrae (Psal. XXI). Quae cum ita sint, vos qui Ecclesiae catholicae tranquillitati fecistis initium, procurare decet effectum: non deerit Salvatoris nostri favor in perfectione, qui vobis hoc opus inspiravit incipere. Data consule suprascripto (anno Domini 519.)
Hormisda.
Cum necesse fuerit scripta domino filio nostro clementissimo principi destinari, amplitudinem vestram silentio praeterire nequivimus. Et ideo salutationis honorificentiam praeloquentes eos qui in rem destinati sunt commendamus, postulantes ut domino nostro auctore sub vestra dispositione celeriter ut ( leg. ad) destinata perveniant, ut sacratissimus et religiosissimus imperator meritorum suorum gloriam possit sine dilatione cognoscere.
EPISTOLA XLVII. AD POMPEIUM. Laudat Pompeium quod se pacis studiosum ostenderit: hortatur ad operam navandam, ut perfecta Ecclesiae tranquillitas reddatur. Hormisda Pompeio.
Ita devotionis nostrae animum gaudio concordiae fatemur impletum, ut nulla credamus verba sufficere quibus fidei vestrae puritatem valeamus explere. Magna profecto memoria felicitatis transibitis ad posteros, quia vos in facienda pace sollicitudine certum est fuisse constrictos. Habetis apud Divinitatem meritum, cujus religioni persolvitis affectum. Operati quidem estis generalitatis desideria, sed et vestra pariter completa sunt vota; et cum animae vestrae paraveritis praemium, universitas sibi gaudet beneficium impensum. Quapropter debita honorificentia salutantes hortamur, et petimus, ut vivacitate qua quietis ecclesiasticae coepistis initium, procuretis effectum; et quocunque contentionis alicujus videritis remansisse vestigia, curetis modis omnibus insequenda. Adeste Ecclesiarum Dei plenissimae tranquillitati, insistite labori, quem fidei vestrae munere Domino curastis offerre. Facitis enim, ut majore a vobis fiducia exigamus plenitudinem, quos gratulamur desideratae dulcissimae adunationis initia votiva fundasse. Data consule suprascripto (anno Domini 519).
EPISTOLA XLVIII. AD JULIANAM ANICIAM. Eadem quae in superiore Hormisda Julianae Aniciae.
Litteris amplitudinis vestrae perceptis, gratias Deo nostro de catholicae fidei redintegratione persolvimus; optantes ut ipse vestris sensibus, pro religione sua, quod concessit longa aetate conservare dignetur studium: ut sicut personam vestram imperialis sanguinis vena nobilitat, ita conscientiae bonorum meritorum luce praefulgeat. Unde salutantes cultu atque honorificentia competenti, poscimus ut in eo quo coepistis permanere proposito debeatis, et dare operam, ut ad effectum conatus tantae causae perveniat, ne aliquod in posterum semen hujus mali remaneat, unde posthac sub qualibet occasione inimicus quilibet fidei revirescat (anno Domini 519).
EPISTOLA XLIX. AD ANASTASIAM. Eadem quae in superiori Hormisda Anastasiae.
Postquam Deus noster Ecclesiae suae membra in pacem pristinam redeuntis solidavit, diu vos desiderasse certamina . . . Quod provenisse gaudentes, et nos quidem indesinenter divinam clementiam deprecamur ut, sicut has regni primitias gratanter accepit, ita fidem boni principis omni semper adjuvet prosperitatis affectu, et tam ipsum quam vos omnes in sacrosancto religionis amore custodiat, ut quorum fides errorem pessimae dissensionis abjecit, et tu ita in terris floreas, ut aeternae salutis remuneratio subsequatur. Nunc igitur vos quoque vota nobis conjungite, et omnibus a Deo viribus implorate: ut hujus correctionis exemplum omnes sequantur Ecclesiae, ut nihil sibi diabolus remansisse gaudeat, quem in totum pene nostra concordia gratulatur exclusum (anno Domini 519).
EPISTOLA L. AD GRATUM. Gratum salutat, ab eoque certior fieri de ejus salute postulat. Hormisda Grato viro sublimi
Contristavit nos amplitudinis vestrae silentium, quia inter quaslibet occupationes nostri esse non debuistis immemores. Et ideo ne quod in vobis reprehendimus incurrere videamur, necesse fuit operam styli praesentis assumere, per quam nobilitatem tuam honorifice salutamus, postulantes ut sollicitudinem nostram de bono vestrae prosperitatis non desinatis efficere certiorem, quia incolumitatis vestrae bona quibuslibet indiciis Deo nostro cupimus propitiante cognoscere.
EPISTOLA LI. AD OMNES EPISCOPOS HISPANIAE. Joannis Constantinopolitani episcopi professionem dirigit, propter orientales episcopos (clericos), qui eorum communionem poposcerint. Dilectissimis fratribus universis episcopis per Hispaniam constitutis Hormisda.
Inter ea quae notitiae nostrae Joannes frater et coepiscopus noster studio ecclesiasticae utilitatis ingessit, hoc quoque pro affectu catholicae fidei et apostolicae sedis veneratione consuluit, quo ordine ex clero Graecorum venientibus tribui deberet sancta communio, propter causam scilicet Acacii, a praedecessoribus nostris pro haereticorum communione damnati, in qua, qui se ab ejus contagione non dividunt, a nostra communione habeantur excepti. Laudo propositum viri hoc zelo circa fidem et apostolica instituta ferventis, ut nec per ignorantiam quidem quemquam coeno erroris alieni pateretur immergi. Digna haec cura fidelibus, ut sollicito studio semper invigilent, et inculpatos se ab omni perversitate conservent. Ipsa est enim fidei innocentia, ut praevideat, ne vel casu possit errare (praevidere vel cavere possit errores). Satisfacientes igitur et laudabilibus desideriis memorati viri, et memores nostri (sicut oportet) officii, documenta quaeque de Ecclesiae scriniis assumentes, ad concilium vestrum pro generalitatis instructione direximus, ut ex illis plenius quae sunt acta discentes, ab omni vos errantium communione (contagione) separetis. Neque enim est personalis odii causa in impios transgressores dicta (Deo inspirante) sententia, in qua quidem causa nequaquam (neque) a praedicatione cessavimus, et principi supplicando, et sacerdotes et populos admonendo, ut transgressores absoluti, ad rectam se fidem et affectu Dei et judicii timore converterent. Sed obstinatio miseranda eo perduxerat illos, ut nullis modis mortifera venena vincantur, sed mala semina fixis in deterius pullulent radicibus. Ergo, dilectissimi fratres, ad omnia competenter instructi, servate vos et Ecclesiam Dei apostoli exhortatione compuncti (Act. XX). Nos autem libellum misimus, sub quo si quis communionem vestram de Orientalibus clericis poposcerit, ad eam possit admitti, secundum quam et de Thraciae et Scythiae, Illyricique partibus, vel Epiri veteris, sed et secundum quod (quam) de Syria multos jam constat esse susceptos, gaudentes ad recta confluere, et devia declinasse. Unde pro subreptione mandamus, ut omnis cura et sollicitudo omnis invigilet, et ut jam nullus sit ignorantiae locus, nullus utatur simplicitatis excusatione praeterita (praeteritis). Scienti peccare necessaria confessio est. Necesse (Et necesse) est ut errorem sibi scribat, qui monstratur institisse pravo itineri. Bonifacius notarius sanctae Ecclesiae Romanae ex scrinio editi exemplaria libelli exsequitur
Prima salus est, rectae fidei regulam custodire et a constitutis Patrum nullatenus deviare. Et quia non potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia dicentis: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI), etc., haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio. De qua spe et fide minime separari cupientes, et Patrum sequentes constituta, anathematizamus omnes haereses, et praecipue Nestorium haereticum, qui quondam Constantinopolitanae fuit urbis episcopus, damnatus in concilio Ephesino a beato Coelestino papa urbis Romae, et a venerabili viro Cyrillo Alexandrinae civitatis antistite. Similiter et anathematizamus Eutychen et Dioscorum Alexandrinum in sancta synodo, quam sequimur et amplectimur, Chalcedonensi damnatos, quae secuta sanctum concilium Nicaenum fidem apostolicam praedicavit. Detestamur et Timotheum parricidam, Aelurum cognomento, discipulum quoque ipsius, et sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum condemnamus. Et etiam anathematizamus Acacium Constantinopolitanum quondam episcopum ab apostolica sede damnatum, eorum complicem et sequacem, vel qui in eorum communione aut societate permanserint. Qui Acacius quorum se communioni miscuit, ipsorum similem habere meruit in damnatione sententiam. Petrum nihilominus Antiochenum damnamus cum sequacibus suis et omnibus suprascriptis. Suscipimus autem et probamus epistolas beati Leonis papae universas, quas de religione Christiana conscripsit, sicut praediximus, sequentes in omnibus apostolicam sedem, et praedicantes ejus omnia constituta. Et per omnia spero, ut in una communione vobiscum, quam sedes apostolica praedicat, esse merear, in qua est integra et vera Christianae religionis et perfecta soliditas: promittens in sequenti tempore sequestratos a communione Ecclesiae catholicae, id est non consentientes sedi apostolicae, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. Quod si in aliquo a mea professione deviare tentavero, his quos damnavi complicem me mea (hac) sententia esse profiteor. Hanc autem professionem meam ego manu mea subscripsi, et tibi Hormisdae sancto ac venerabili papae urbis Romae direxi.
EPISTOLA LII. AD GERMANUM CAETEROSQUE LEGATOS. Monet ut cum imperatore ejusque conjuge agant, ut omnes Ecclesiae, praecipue vero Alexandrina et Antiochena, ad apostolicae sedis communionem revocentur. Hormisda Germano et Joanni episcopis, Felici et Dioscoro diaconis, et Blando presbytero.
De his quae acta caritatis vestrae relatio comprehendit, gratias Deo nostro referimus, qui laborem vestrum juvare dignatus est, et hortamur ut clementissimo principi et piissimae Augustae conjugi ejus officiis imminere competentibus debeatis, et agere, auxiliante Christo nostro universis sub ecclesiastica observatione dispositis, ut omnes Ecclesiae, quae in qualibet mundi parte sunt positae, ad communionem sedis apostolicae revocentur. De Alexandrina vero atque Antiochena Ecclesiis laborate ut nostrae fidei sub observatione rationabili connectantur, quia tantae rei perfectio, tam clementissimo principi, quam vobis, gratiam divinae propitiationis acquirit. Data Eutharico viro clarissimo consule (anno Domini 519).
EPISTOLA LIII. AD DIOSCORUM DIACONUM. Ut cogitet quomodo ii qui Chalcedonense concilium scripto damnaverant, et ad Ecclesiam redire cupiebant, recipiendi sint. Thomam, Nicostratum et Joannem episcopos ei commendat. Hormisda Dioscoro diacono.
De laboris tui, quem cum Dei omnipotentis juvamine suscepisti, pro ea parte quae acta est, gratulamur effectu; et indicamus ut quemadmodum revocandi sunt hi qui ex scripto Chalcedonensis concilii constituta damnaverunt debeas cogitare. Forsitan tales non schismatici, sed magis haeretici videantur. An certe una sit causa tam eorum qui sermonibus quam eorum qui convincuntur scripto damnasse, quia per hanc distantiam filius noster vir illustris Albinus religiosus videtur facere quaestionem, et cogita utrum et scribentes contra Chalcedonense concilium, per illum generalem libellum tantum suscipi debeant, an certe aliquid amplius addicere. De Alexandrina et Antiochena Ecclesiis solatio Dei nostri adjutus enitere, ut omnibus recte dispositis communioni catholicae socientur. Thomae quoque et Nicostrati fratrum et coepiscoporum nostrorum observatio nos longa contristat; et miramur cur apud catholicum principem rectae fidei laborare videantur episcopi, quorum desideria tua debebit caritas sublevare, agendo quatenus optata consequendo moeror converti possit in gaudium. Joannes Nicopolitanus episcopus per Ammonium diaconum nobis scripsit, quod ei aliqui malevoli apud principem nituntur generare calumniam: quem dilectioni tuae commendamus, hortantes, ut elabores ne ejus quieti inimicorum possit nocere subreptio. Quem Ammonium diaconum ad nos venientem in sedis apostolicae nolumus communione suscipere, tandiu donec, habito cum Sergio diacono tractatu, quid ordinari debuerit quaereremus, et hoc deliberatio nostra de supradicto diacono probabilis invenit, ut per testimonium libelli communioni catholicae jungeretur; quem libellum solemniter oblatum, et nostrae offerentem communioni significamus adjunctum. Data consule suprascripto (anno Domini 519).
EPISTOLA LIV. AD EUMDEM. Laudat ejus de firmanda pace sollicitudinem. Ad imperatorem se litteras daturum, ut eum Alexandrinae Ecclesiae praeficiendum curet. Thomam et alios ei commendat, et hortatur ne pro reditus festinatione quidquam indispositum relinquat. Hormisda Dioscoro diacono.
De laboris tui quidem, quem Dei omnipotentis juvamine suscepisti, pro ea parte quae acta est, gratulamur effectu; indicantes omnibus Italiae populis quae auctore Deo (per te acta sunt placuisse; et gratias Deo) nostro sine cessatione persolvimus, qui te fecit agnoscere, quia non pro odio, sed pro causae magis fueris amplitudine destinatus. Unde quoniam supplicem et puram cogitationem nostram per te misericordia divinae propitiationis adjuvit, necesse est ut de industriae vel fatigationis tuae praemio et vicissitudine cogitemus. Nam sequenti tempore scribere domino et filio nostro imperatori disponimus ut te Alexandrinum episcopum debeat ordinare. Justum est enim ut ea doctrina et moderatione tua corrigatur Ecclesia, in qua praecipue ab ipsis aetatis tuae principiis militasti; nam displicuit nobis quod caritatem tuam amplissimus imperator Antiochenae praeponere nitebatur Ecclesiae. Melius enim in solo patriae tanti accipies sacerdotii dignitatem, ut Aegyptios populos doceas, quam inter Syros, novos et incognitos homines, in alia orbis parte progenitus errare videaris. Thomae quoque et Nicostrati fratrum et coepiscoporum nostrorum observatio longa nos contristat, et miramur cur apud catholicum principem rectae fidei laborare videantur episcopi, quorum desideria tua debebit caritas sublevare, agendo quatenus optata consequendo moeror converti possit in gaudium. Joannes Nicopolitanus episcopus per Ammonium diaconum nobis scripsit, quod ei aliqui malevoli apud principem nituntur generare calumniam: quem dilectioni tuae commendamus, hortantes, ut elabores ne ejus quieti inimicorum possit nocere subreptio. Quem Ammonium diaconum ad nos venientem in sedis apostolicae noluimus communione suscipere, tandiu donec, habito cum Sergio diacono tractatu, quid ordinari debuerit quaereremus; et hoc deliberatio nostra de supradicto diacono probabilis invenit, ut per testimonium libelli communioni catholicae jungeretur; quo libello solemniter oblato nostrae offerentem communioni significamus adjunctum. Paulinum Ecclesiae Romanae defensorem commendamus et hortamur, ut nihil indispositum pro festinatione vestri reditus relinquatis: quia melius cuncta sub prolixitate temporis cum Dei nostri juvamine disponuntur, et gratius est, ut sub mora omnium Ecclesiarum ordinetur status, quam cum per festinationem aliquid imperfectum remaneat, unde iterum et labor nobis generetur et nostris afferatur ordinationibus difficultas. Data supradicto consule (anno Domini 519).
EPISTOLA LV. AD THOMAM ET NICOSTRATUM. Se de eorum salute esse sollicitum. Joanni et Dioscoro per litteras eos commendasse. Hormisda Thomae et Nicostrato episcopis.
Animum nostrum pro negotio vestro otiosum aut desidem non putetis, nam non aliter de vestra fatigatione quam de propria cogitamus. Mena siquidem Ecclesiae nostrae notario insinuante, cognovimus caritatem vestram adhuc observationum molestias sustinere: et ideo in istis adversitatibus Deus omnipotens dignetur praestare remedium, tam ad Joannem fratrem et coepiscopum nostrum scripta direximus, quam dilectissimo filio nostro Dioscoro diacono per litteras nostras injunximus, ut domino et filio nostro Justino principi necessitatem et causam nostrae dilectionis insinuet, et instanter agat, quatenus desideriis vestris dominus noster congruum dignetur praestare effectum: cum quo Dioscoro diacono debet loqui vestra fraternitas, quia necesse est ut intentioni vestrae, vel intuitu catholicae communionis vel consideratione nostrae adhortationis, studeat. Data quo supra consule (anno Domini 519).
EPISTOLA LVI. AD JOANNEM ET DIOSCORUM LEGATOS. Thomam et Nicostratum Constantinopoli congruo honore dolet non fuisse receptos. Hormisda Joanni episcopo et Dioscoro diacono.
Reperimus Thomatem et Nicostratum fratres et coepiscopos nostros Constantinopolim non ita susceptos sicuti nostra fuere desideria, et ipsi semper optabant: non solum enim loca eis debita dicuntur ablata, sed a communione quoque eos cognovimus fuisse suspensos. Quod quam acerbe ferat animus noster, etiam fraternitatem et dilectionem tuam credimus aestimare: et ideo quantam diligentiam causae videtis magnitudinem poscere, tantam vos efficaciam debetis sine mora praestare; et agere, ne nos magis, apud quos fuerunt, videamur esse contempti, cum illis, contra quam desiderium commune habuit, sollicitudinis molestia fuerit indecenter injecta, in tantum ut nec de facultatibus eorum (quae cis dicuntur invasae a fratre et coepiscopo nostro Joanne) dicatur aliquod ordinatum, nec litteras nostras, quas per eos misimus, fuisse susceptas. De quibus omnibus ita vos agere desideramus instanter, ut ad nos caritas vestra de effectu hujus causae valeat sub celeritate rescribere. Data quo supra consule. (anno Domini 519).
EPISTOLA LVII. AD JUSTINUM AUGUSTUM. Ut suis sedibus Heliam, Thomatem et Nicostratum restituendos curet Hormisda Justo Augusto.
Gloriosis clementiae vestrae laboribus ecclesiasticae palma concordiae et orbis pacati votiva tranquillitas generali praedicatione respondent. Quae res nostrum parcum reddit ac retinet ad agendas gratias sermonis officium. Illud tamen, quod pro vobis indesinenter Domino nostro preces effundimus, non taceamus, quia in votis infinitus affectus est, finitum esse potest in praedicatione judicium. Verum inter haec pietatis vestrae beneficia, uno [ F. una] nos, quae etiam vehementer afficit, cura non deserit, quod Heliam, Thomatem, atque Nicostratum fratres et coepiscopos meos, qui primi ecclesiasticam festina secuti sunt devotione concordiam, non solum magni frustratur palma principii, verum etiam mali miseria comitatur exempli. Quare clementiam vestram, mixto etiam precibus fletu, deposcimus, ne gaudia nostra, quae de haereticorum quotidie conversione praestatis, praefatorum abjectio intoleranda conturbet, quia non sola personarum nos causa sollicitat, quibus et boni facti simul sufficere gloria posset et meriti: sed quod venerabilium constituta canonum contemnuntur, et quod non parvam eorum abjectio apostolicae sedis tangit injuriam, nec Christianitatis vestrae sinceritas qua et magnum patrocinium veteribus constitutis impenditis, et sedis apostolicae principatum acta noviter veneratione sancitis, uno inexpugnabilem relinquat posteris negotio quaestionem.
EPISTOLA LVIII. AD EUPHEMIAM AUGUSTAM Perpetuas pro Euphemiae et ejus viri salute ad Deum se preces effundere. Thomam et alios commendat. Hormisda Euphemiae Augustae.
Orare nos et pro vestra incolumitate Deo nostro vota persolvere, cum catholicorum etiam coetu sine cessatione pontificum, non vestrae studium exorationis invitat, sed devotum atque persistens in ecclesiastica stimulat reconciliatione propositum. Quis enim ab haeretica segregatus conspiratione se teneat, quis aliis in sua utatur deprecatione principiis, nisi ut vobis serenissimoque principi jugali vestro et vita sit longior, et ad prosperitatis augmentum gratia divina proximior, qui initia felicis imperii plectendi exsecrationibus consecrastis erroris, et amicam diabolo pacifica expulistis intentione discordiam? Unde nunc decet vos laudabilibus coeptis insistere, et per totum orbem perfectam spargere medicinam; quia Christo major numerus gregis oblatus mercedem confidenter exigit largiorem; inter quae curae vestrae sit ut nullum Satanas jamdudum prostratus vulnus efficiat, sed communionis unitas magnum sit justitiae impetrandae suffragium. Quaesumus namque ut tandem de venerabilibus fratribus et coepiscopis nostris, Helia, Thomate atque Nicostrato, quod sacratissimorum canonum dictat auctoritas vobis decernentibus impleatur, ne videantur, ut auctores alicujus mali, quod primi ad unitatem sedis apostolicae festinarunt, in communi omnium gaudio soli meruisse percelli, et in facto laudabili victam personali odio cessisse justitiam. Nostris ergo precibus apud clementissi mum Augustum vestras adjungite, ut fructum, quem illis Patrum regulae tribui et conservari praecipiunt, inimica tergiversatio auferre non possit.
EPISTOLA LIX. AD JUSTINIANUM. Justiniani studium erga ecclesiasticam pacem laudat, eique Heliam, Thomatem et Nicostratum episcopos commendat. Hormisda Justiniano viro illustri.
Studium vestrum erga ecclesiasticam pacem et damnatos haereticae contentionis errores, ipsis rerum effectibus approbamus; cujus vos operis magna immensaque sine dubio merces exspectat. Hinc est quod quidquid pro canonum firmitate et pro apostolicae sedis reverentia necessarium duxerimus, magnitudini vestrae secura peragendum protinus praesumptione mandamus, quia cum magno vos gaudio pro causis talibus sperata suscipere, multiplicia hujusmodi exempla testantur. Quare omissis in longa circuitione principiis, ad rem ipsam praesentis paginae verba convertimus. Moeret Ecclesia, et magno votivae unitatis exordio frui praestita non potest pro unius causae afflictione laetitia: hanc ut nobis sollicitudinem beneficia vestra submoveant, non parvis precibus exoramus. Angit nos enim et praesens dolor, et futurorum occasio procurata certaminum, per quam et venerabilium Patrum regulae negliguntur, et apostolicae sedis putatur auctoritas posse contemni. Nam cum divino clementissimique principis beneficio, sed et vestro simul adnixu hi soli credantur esse pontifices, et jure Ecclesias continere, qui ad communionem nostram damnatis erroribus redire consentiunt; Heliae, Thomati atque Nicostrato fratribus et coepiscopis nostris, qui bonum causae etiam sub adverso imperatore dedere principium non solum nihil ad provectum bona studia profuerunt, verum etiam collatae sibi a domino obtinere nequeunt officia dignitatis, et extorres a commissis sibi gregibus subire coguntur miserias damnatorum. Quapropter quaesumus et per divinam vos misericordiam obtestamur ut eorum causae (quae justa est) summum patrocinium et probatae vivacitatis impendatis affectum, piissimi principis haerendo vestigiis, quatenus eos tandem suis Ecclesiis et pietatis intuitu et justitiae contemplatione restituat; quia in illorum contumeliam ab inimicis asseritur optatum nostrae communionis displicuisse consortium.
EPISTOLA LX. AD GERMANUM VIRUM ILLUSTREM. Eadem quae in superiori. Hormisda Germano viro illustrissimo.
Excubantibus vobis probabili pro ecclesiastica pace proposito, et tanto fidei calore ferventibus gratiarum actio sola non sufficit; quia nec vos humanae laudis praerogativa sollicitat, sed divinae exspectatio retributionis inflammat. Quod igitur maxime debemus exsolvimus, et Deum nostrum, cujus vos causis impenditis, pro incolumitate vestra quotidie deprecamur, rogantes ut studium vestrum in omni pro ecclesiasticae unitatis affectu parte sic ferveat, ut nullus boni relinquatur locus officii, ubi non paternis regulis vestrae patrocinium defensionis assistat. Praecipue tamen Heliae, Thomae atque Nicostrati fratrum et coepiscoporum nostrorum causa nos commovet, qui primo mundo [ sic ] necessariam secuti concordiam, Ecclesiarum suarum privatione perculsi, cum venerabilium quoque canonum contumelia deprimuntur, fitque illis propriae reconciliationis gloria causa difficilis, quasi ipsi magis pertinaci mente restiterint, et aliis ad sedis apostolicae redeuntibus unitatem ipsi Ecclesiae magis membra discerpserint; quod quam nobis durum sit, quamque clementissimi temporibus imperatoris indignum, prudentiam vestram convenit aestimare, et tandem praestare remedium, quo et illorum labores, et nostram grato possit solamine auferre moestitiam.
Justinus Augustus Hormisdae.
Illustrem virum episcopum R. grato suscepimus animo non pro honore tantum qui debetur sacerdotibus, verum etiam pro affectu vestrae sanctitudinis. Nam quicunque tuo comprobatus judicio fuerit est apud nos etiam judicatus probatissimus. De opera tamen et favore qui sacrosanctis inferendus est Ecclesiis tunc demum opportunius statuetur cum legati quos nuper ad regem magnificum Trasamundum destinasse noscimur reversi propitia Divinitate responsum nobis detulerint. Vestra autem beatitudo supremum nobis praesidium indefessis orationibus postulare dignetur. Data XV cal. Decembris Constantinopoli domino Justino perpetuo Augusto. Accepta XI cal. Junii Rustico cos.
EPISTOLA LXI. AD HELIAM, THOMAM ET NICOSTRATUM. Ad imperatorem et alios se pro illorum causa scripsisse significat. Hormisda Heliae, Thomae et Nicostrato episcopis.
Quanto mens nostra doloris vestri participatione fatigetur supervacuum est apud probantes mutuam caritatem verbis astruere: sed ille qui et nostrum animum et vestros labores scrutator praescius intuetur, moerorem nostrum vestra in gaudium prosperitate convertat. Verum ne unquam pro vestro negotio sub allegatione justissima et blanda intercessione cessemus, noveritis nos tam ad clementissimum principem, quam ad praecellentissimam Augustam, nec non ad illustres et magnificos viros Justinianum atque Germanum filios nostros litteras destinasse, vestrum specialiter negotium continentes, quas viro sublimi Eulogio ita tradidimus, ut in vestro primum ponat arbitrio utrum per vos eas eligatis offerre, an per ipsum potius perlatorem tam principi porrigantur quam caeteris, quas designavimus supra, personis.
EPISTOLA LXII AD LEGATOS. De iis quae Thessalonicae ab Eutychianis gesta per famam audiverat, Dorotheum et Aristidem Romam venire compellendos. Hormisda Germano et Joanni episcopis, Felici et Dioscoro diaconis, et Blando presbytero.
Cum nos ecclesiasticae prosperitatis gaudia sublevarent, et prope plenum laboris vestri fructum quotidie carperemus, repente nos inimica universi, quae repente successerat, fama confundit: cujus opinionis ordinem, etsi vobis necdum referentibus suspicamur incertum, pro ipsius rei tamen magnitudine credimus non tacendum. Itaque perlatum est fratrem et coepiscopum nostrum Joannem, dum ad Thessalonicam pro suscipiendis tantum libellis qui promittebantur accederet, ita plebis irrationabili seditione concussum, ut exstincto primum eo qui hospitium venienti praebuerat, ipse quoque non dissimili caede mactatus, et vix sacrosancti fontis reverentia vindicatus evaserit: cujus seditionis initium, sub interrogationis dolosae commento ab Aristide presbytero narratur exortum. Verum nos, si haec manifesta sunt, adeo de plebe non querimur. Erit in potestate venerandi principis, temporis sui et catholici sacerdotis injuriam, qua jubeat resecare censura. Sed quod ad nos attinet, cura pervigili per vos (Deo propitio) desideramus impleri, quia nullum volumus, aut non reddita ratione converti, aut sic rectam viam fidei profiteri, ut sibi a principe aliquid sine doctrinae remedio causetur imponi. Haec igitur suggestione vestrae supplicationis peragite, ut Thessalonicensis episcopus, qui sub interrogationis obtentu ecclesiasticam pacem protracto in longum nititur dissipare negotio, quoniam a vobis suscipere noluit a principe ad urbem directus, ab apostolica percipiat sede doctrinam, et quidquid sibi dubium putet, huc veniens praesenti a nobis inquisitione condiscat: sic enim probare potest se catholicae professionis servare cautelam, non malitiose concepta vindicare certamina. Sciat nos paratos esse, et bene inquirentes instruere, et errantes ad fidei rectum tramitem scientia duce revocare: quia si dubitans paratam non vult experiri doctrinam, nec rursus in simplicitate cordis quae pacis et religionis causa jubentur admittere, in aperto est qua mente vel Dei nostri praeceptis obsistat, vel orthodoxi principis exempla contemnat. In hac ergo parte totus suggestionis vestrae actus immineat, quia nec illi alia possunt ratione salvari, et incitatae plebis sub hoc melius moderamine causa sedatur; cum quo etiam Aristidem presbyterum clementissimus princeps ad nos venire praecipiat, quia, sicut praefati sumus, omnes quorum pax ecclesiastica ambiguitate dividitur, simul ad communionem nostram, depulsa mali erroris aegritudine, catholicae scientiae cupimus sentire medicinam. Praeterea mox ut praesentia vos contigerit scripta suscipere, debebitis ad nos de vestris aliquem destinare cum relatione quae universa contineat, unde his quae gesta sunt vel geruntur sollicitudinem nostram relevare debeatis. Datarium quoque litteris vestris adjungite, ne vobis portitoris tarditas possit ascribi. Data III idus Octobris, Eutharico viro clarissimo consule (anno Domini 519).
SUGGESTIO GERMANI EPISCOPI, FELICIS ET DIOSCORI DIACONORUM, ET BLANDI PRESBYTERI. Quae Thessalonicae a Dorotheo contra Joannem episcopum acta fuerint. Magna misericordia Dei est, et inaestimabilia ejus judicia, qui nihil occultum dimittit, ut probetur uniuscujusque conscientia. Dorotheus Thessalonicensis episcopus non novus apparuit, nec ad praesens factus, sed se demonstravit quem olim vera praedicabat opinio. Iste semper in malis desideriis suis involutus, data occasione exercuit quod contra fidem catholicam semper parturiebat scelus. In aliis litteris significavimus beatitudini vestrae quo ordine transeuntes Thessalonica libellos non potuimus suscipere. Erat tamen constitutum post ordinationem sanctae Ecclesiae Constantinopolitanae unum ex nobis ad ipsum dirigere, quia hoc sperabat praedictus, ut unus ex nobis post susceptos libellos cum ipso missas celebraret, quasi testimonio habens in generalitate se ad unitatem sedis apostolicae esse conjunctum. Etsi tarde, factum est tamen: et venerabilem Joannem episcopum ad ipsum dirigentes, directus est cum ipso ex communi electione Epiphanius presbyter. Germanus venerabilis et illustris episcopus erat cum eis, et Licinius comes scholae ex ordinatione clementissimi imperatoris. Qui Licinius tamen cum prius pro alia causa esset Thessalonicam directus, congregata synodo de paroecia Ecclesiae Thessalonicensis, ibi est inventus, exspectans secundum promissionem unum ex nobis. Voluerunt ipso praesente libellos facere et subscribere: quod factum est; signavit ipsos libellos praedictus vir, et veniens Constantinopolim, factum nuntiavit. Dicebatur nobis ab apocrisiario Dorothei: Jubete dirigere qui libellos suscipiat. Deliberatum est, sicut praediximus, venerabilem Joannem episcopum ambulare, ut haberet testimonium subscriptionis illorum. Rogavimus piissimum imperatorem ut comes Licinius ambularet cum eo: quod et factum est. Et quia pervenerunt in civitatem, nuntiatum est Dorotheo per comitem Licinium praesentiam adesse nostrorum. Qui direxit Aristidem presbyterum cum aliis duobus episcopis, quos solos sciebat adversarios esse negotii, ut nostros videret: cum quibus voluerunt facere primum certamen de libellis, dicentes: Sunt capitula quae debent emendari. Dixerunt nostri non esse in potestate ipsorum hoc facere: si vultis facere, Deo gratias; si non vultis facere, venimus, salutavimus vos, perambulavimus. Discesserunt post ista verba. Ad aliam diem convenerunt, iterum ista loquentes; et antequam propositionem verborum fecissent, ibi non est intentio generata, non injuria secuta est: subito populus insanus irruit super ipsum, et duos pueros occiderunt episcopi, caput etiam fregerunt episcopo in duabus partibus, et renes ejus dissipaverunt, et nisi misericordia Dei, et defensio Sancti Marci basilicae eruisset eos de manibus eorum, ibi perierant: liberati sunt tamen, quomodo dicitur, quia manus publica supervenit, quae eos eruere potuit. Ista et istorum concinnamenta Dorothei malitia fabricavit, qui ante biduum quam pervenirent nostri Thessalonicam super duo millia baptizavit: sacramenta tanta erogavit in populo, quae possint ipsis ad tempora sufficere, significans plebi quia fides recta mutatur. Ista quomodo non habuerant excitare populum? Ista quem non invitabant ad seditionem? Post hoc ipsum libellum quem fecerat cum episcopis ante populum scidit, dicens: Ego istud usque ad mortem meam nunquam facio, nec facientibus consentio. Occiderunt et hominem (Joannem) venerabilem catholicum, qui nos venientes susceperat in domo sua, qui semper separatus fuit a communione Dorothei propter synodum Chalcedonensem: in quo talem mortem exercuerunt, qualem illi qui sanctum Proterium occiderunt. Ista ad clementissimum imperatorem pervenerunt, et prope in tota civitate catholicus luctus est propter talia quae contigerunt scelera. Promittit sancta clementia vindicare et citare Dorotheum, quia nos contestati sumus pietatem ejus, dicentes: Nulla ratione Dorotheum inter episcopos aut in communione sedis apostolicae potest beatissimus papa recipere, et contra qui voluerint eum in sua communione recipere, scire se esse reos auctoritate ecclesiastica. Ista ad notitiam beatitudinis vestrae festinavimus referre, ut nihil vos lateat, quod in istis partibus agitur. Accepta IV calendas Decembris, Eutharico consule (anno Domini 519).
EPISTOLA LXIII. AD LEGATOS. Dolet Joannem occisum: et Dorotheo ab episcopatu remoto, alium, Aristide excepto, in ejus locum substitui praecipit. Thomam et Nicostratum suis Ecclesiis restituendos. Monachos Scythas Romae usque ad legatorum adventum detineri. Hormisda Germano et Joanni episcopis et Blando presbytero.
Graviter nos Joannis catholici afflixit interitus, quem haeretici Dorothei vasania perhibetis exstinctum. Nam eumdem Dorotheum Constantinopolim jussu principis didicimus evocatum. Adversus quem domino et filio nostro clementissimo principi debetis insistere, ne in eamdem civitatem denuo revertatur: sed, episcopatus, quem nunquam bene gessit, honore deposito, ab eodem loco ac Ecclesia longius relegetur, vel certe huc ad urbem sub prosecutione congrua dirigatur. Ad hanc etiam partem evigilare debetis, ne in locum ejus Aristides totius mali incentor et conscius quibuslibet subreptionibus ordinetur: nam nulli prodest mutari personam, si ejusdem forma nequitiae perseveret: sed talem virum debetis eligere, ut de judicio vestro cuncta catholicorum congregatio gratuletur. Iis igitur observatis, pro Thomae et Nicostrati fratrum et coepiscoporum nostrorum personis intentio dilectionis vestrae vehementer debet incumbere. Nam quid prodest Ecclesiam redintegrasse, si ab ejus corpore sacerdotes videamus extraneos, quos in nostram communionem vos caute aut rationabiliter non ignorastis esse susceptos? Unde non leviter nos res ista contristat, si ab his qui sedis apostolicae praedicationem sequuntur, negligantur qui in ejus fide et consensu recepti sunt. Idcirco, sicut hortati sumus, pro eorum communione atque loco, serenissimo principi vehementer insistere: nam in eadem causa domino et filio nostro clementissimo principi et viro illustri Justiniano filio nostro scripta direximus, hortantes eum ut cum vestra, quantum ad Ecclesiarum suarum receptionem pertinet, debeant caritate tractare. De eo vos articulo nostrae admonitionis suspicamur non immemores. Diximus enim quemadmodum, exclusis occupatoribus, hi, de quibus loquimur, ad proprias revertantur Ecclesias, ut illi alibi (si tamen rectae sunt fidei) ordinentur. De personis Scytharum monachorum Justinianus vir illustris nobis scripsit, quarum exemplaria litterarum fraternitati vestrae direximus, qui cum nollent sustinere vestrae dilectionis adventum, et observationum moras se dicerent ferre non posse, tentaverunt clam de urbe discedere; quos tum nos faciemus sollicitius custodiri, ea quae de vobis contraria dixerunt volentes agnoscere, ut cum reversi, Deo propitio, fueritis, eorum error rationabilibus adhortationibus corrigatur. Data III nonas Decembris, Eutharico viro clarissimo consule (anno Domini 519).
EPISTOLA LXIV. AD JOANNEM MELICITANUM (MILITANAE ECCLESIAE) EPISCOPUM. Constantinopolitanam Ecclesiam ad sedis apostolicae communionem rediisse Hormisda Joanni episcopo Melicitano (Nilecopolitano).
Vota nostra caritatem tuam latere nolumus, ne qui particeps fuit sollicitudinis, gaudiorum fructu reddatur extorris. Et ideo Constantinopolitanam Ecclesiam ad communionem nostram rediisse, Domino propitiante, tradentibus significamus alloquiis; et mandatorum, quae legatis nostris dedimus, in omnibus seriem fuisse completam. De qua parte, ut ad dilectionem tuam plenius perfectum gaudium perveniret, libelli Joannis fratris et consacerdotis nostri episcopi Constantinopolitani, et Justini clementissimi principis Orientis sacrarum litterarum exemplaria pariter credidimus destinanda; indicantes nihilominus per Orientis partes plurimos episcopos sic fecisse. Superest ut a nobis competentibus precibus Divinitas exorata concedat quatenus de aliarum quoque Ecclesiarum redintegratione gratulemur. Ea vero quae significare curavimus in eorum sacerdotum qui fraternitati tuae vicini sunt curabis perferre notitiam, ut et ipsi de effectu tantae rei gratias nobiscum coelestis misericordiae beneficiis referre non cessent. Deus te incolumem custodiat, frater carissime.
EPISTOLA LXV. AD EPISCOPOS HISPANIAE (BAETICAE PROVINCIAE). Gratulatur de pace Orientalis Ecclesiae. Fratribus dilectissimis universis episcopis per Baeticam provinciam constitutis Hormisda episcopus.
Quid tam dulce sollicito quam quod (quum) mihi de vobis innotescunt illa quae cupio? Quid tam religiosis conveniens institutis quam ut inter sacerdotes pacem, quam eos necesse est aliis pro officio annuntiare, conservent? Plena, fateor, gratulatione suscepi, quod votiva mihi caritate (quae inter vos est) Ecclesiarum et pace litteris indicastis. Sponte mihi, quidquid hortari poteram, quidquid monere, delatum est. Confirmet hoc Deus, quod operatus est in nobis (Psal. LXVII): et quae praecepit pro animarum salute facienda, haec ipse qui praecepit, pro ea qua nos redemit pietate faciat. Et his tam bonis nuntiis nos quoque religiosorum vicem reddimus nuntiorum. Quidquid cum Orientalibus, quos ad Ecclesiae corpus unitatemque revocatus dudum Dei nostri ope litteris significavimus destinatis, denuo, cum aptum fuerit, repetitis vobiscum participabimus indiciis. Mox post nostrorum reditum (pro nostro edicto) ab Orientalibus missa legatio est. Certa speravit, certa consuluit. Sed facimus de his quae fuerant dicenda compendium, ipsi potius, ad instruendam notitiam vestram, quae a nobis sunt responsa dirigentes, ne quid sibi sub spatio prolixiore terrarum aut opinio vindicet, aut error assumat, cum ad rerum fidem ipsam teneri sufficit veritatem. Quod autem ad continentiam vestrarum pertinet litterarum, oportuit quidem desideria plenius expedire, ut aestimatis omnibus responsum rationi congruum redderetur. Sed quia privilegiorum veterum et statutorum paternorum indidistis iisdem litteris mentionem, ad Sallustium fratrem et coepiscopum nostrum sub hac parte rescripsimus, vobis quoque strictim quae dicta sunt illis latius indicantes, ne privilegia nobis (a nobis) indulta convellerent, et nihil tam conveniens fidei judicare, quam ut in honore suo a Patribus decreta serventur. Deus autem vos incolumes custodiat, fratres carissimi (anno Domini 519)
SUGGESTIO DIOSCORI DIACONI. Paulum Antiochiae episcopum ordinatum. Scythas monachos tumultus excitasse, dicentes unum de Trinitate fuisse crucifixum. Verum est nulla esse gaudia magnopere spiritualia, a quibus ex toto tribulatio possit esse separata. Gaudemus de unitate Constantinopolitanae Ecclesiae, quae facta est cum sede apostolica: laetamur quotidie diversorum episcoporum libellos nobis satisfactionis offerri. Modicum in Ephesina civitate contigit scandalum, ubi contempta est et injuriata synodus Chalcedonensis. Est invocatus clementissimus imperator hoc corrigere, quod et sperat cum Dei adjutorio fieri. Nunc, etsi post labores, etsi post intentiones plures, Antiochena Ecclesia ordinata est; electus est quidam Paulus nomine presbyter Constantinopolitanae Ecclesiae, quem huic honori aptissimum imperatoris testimonio comprobatum voluerunt et tentaverunt hic ordinare. Ego jussionis vestrae non immemor contradixi, dicens: Jussit dominus noster beatissimus papa, secundum antiquam consuetudinem, ibi eum episcopum ordinari. Hoc obtinuit quod praecepistis. Orate ut Deus precibus apostoli Petri et ipsam civitatem cum pace faciat electum suscipere sacerdotem. Et quia ista aguntur, et in his quotidie proficit Ecclesia, insidiator antiquus suscitavit monachos de Scythia, qui de domo magistri militum Vitaliani sunt, omnium Christianorum votis adversarii, quorum inquietudo non parvas moras generavit unitati Ecclesiarum, et magnopere de praedictae Ecclesiae Antiochenae ordinatione. Isti monachi, inter quos est Leontius, qui se dicit esse parentem magistri militum, Romam festinant, sperantes aliqua capitula a beatitudine vestra confirmari. Est in ipsis inter caetera ubi volunt dicere unum de Trinitate crucifixum: quod est nec in sanctis synodis dictum, nec in epistolis sancti papae Leonis, nec in consuetudine ecclesiastica. Quod si permittuntur fieri, mihi videtur dissensiones et scandala non mediocria nasci inter Ecclesias. Istud Anastasius imperator magnopere catholicis imponere festinavit: istud et Eutychetis discipuli in synodo Chalcedonensi proposuerunt. Quia quotiescunque Patres de Dei Filio Domino nostro Jesu Christo disputaverunt, Filium Dei Verbum, consubstantialem Patris, homousion Patri dixerunt. Iste autem sermo ideo nunquam est in synodis a Patribus introductus, quia procul dubio catholicae fidei minime poterat convenire. Cujus sermonis si subtiliter attendatur intentio, ad quantas haereses pateat, et quae mala per eum possint disputationibus ecclesiasticis introduci, quoniam longum est per praesentes insinuare, praeterimus. Unde sanum mihi videtur et utile, et ad pacem Ecclesiarum conveniens, nihil aliud responsum dari, nisi: Sufficit sanctum Chalcedonense concilium, in quo et aliae synodi continentur: sufficiunt epistolae papae Leonis, quas synodus confirmavit: novitatem in Ecclesia introducere nec volumus, nec debemus. Est in propositione eorum callida et haec dicere. Nos synodum Chalcedonensem suscepimus: hoc speramus, ut jubeatis nobis eam exponere, quia non sufficit sic quomodo est exposita contra haeresim Nestorianam: non quasi non intelligentes, nisi conantes per subtilitatem ad hoc nos adducere, ut disputetur de synodo Chalcedonensi. Quod si factum fuerit, dubia et infirma ostenditur, et haereticorum omnium patuit errori. Inter alia si post synodum Chalcedonensem, si post epistolas papae Leonis, si post libellos quos dederunt et dant episcopi, et per ipsos satisfecerunt sedi apostolicae, iterum aliquid novum addatur, sic mihi videtur, quia quidquid factum est destruitur. Data III calendas Junias, Constantinopoli.
SUGGESTIO GERMANI ET JOANNIS EPISCOPORUM, FELICIS ET DIOSCORI DIACONORUM, ET BLANDI PRESBYTERI. Eadem quae in superiori. Cum Dei misericordia, quo ordine et qua cautela communicavimus in Ecclesia Constantinopolitana, jam aliis litteris per servum vestrum Pollionem directis vestra beatitudo cognovit. Et similiter in aliis litteris non semel, sed secundo, qualia aemuli homines religionis tentant significare curavimus: ut nihil sit actum, aut cogitatum faciendum, quod lateat beatitudinem vestram. Stat nobiscum cum Dei adjutorio quidquid in Constantinopolitana Ecclesia est ordinatum. Non titubant gaudia spiritualia, quae celebrarunt et celebrant catholici. Causa Antiochenae Ecclesiae ordinationis non solum nobis labores fecit, sed grandes tribulationes: quia homines festinantes impedimentum facere generali unitati, diversis modis diversa impedimenta fecerunt. Nostra erat propositio de his qui se suspenderant de anathemate in praedicta Ecclesia ordinare sacerdotem. Non proposuerunt ante oculos suos futurum judicium palam dicentes: Omnes qui sedi apostolicae communicabant Nestoriani sunt: et magis illis non debere credere, qui modo videntur ad communionem sedis apostolicae revocati. Post multas afflictiones, et pene in tres menses a Patribus protracta certamina, piissimus imperator sua auctoritate Paulum nomine presbyterum de Ecclesia Constantinopolitana elegit episcopum fieri in Ecclesia Antiochena, dicens inter alia et hoc testimonium de ipso, quia duobus annis in Antiochia positus non mediocriter resistebat Severo haeretico: similia et omnes catholici consonabant. Et omnia ista de persona praedicti imperator se promisit ad vestram beatitudinem relaturum. Harum tamen tribulationum provisores et socii et unitati Ecclesiarum impedimento monachi de Scythia fuerunt, qui postea hic defecerunt (hinc discesserunt), assignati ab omnibus nihil pacificum cogitare, ad beatitudinem vestram cucurrerunt, sperantes subrepere, et per litteras vestrae sedis suas intentionis confirmare. Isti de sua provincia episcopos accusant, inter quos est Paternus Tomitanae civitatis antistes. Petitiones obtulerunt, et coacti piissimi principis et domini Vitaliani magistri militum jussione, frequenter ad audientiam causae convenimus, non quasi volentes nos in his negotiis occupare: quia nobis sunt ante oculos beatitudinis vestrae praecepta, quibus praecepistis ut causae tantum cui veneramus intenti nullis aliis negotiis misceremur, sed sperantes posse intentione eorum pacari, ad hoc descendimus. Et quia nobis diu laborantibus, et illis nullam suscipientibus rationem, nihil proficiebat in eo quo tenebamus, clementissimus imperator in conventu publico, ubi et nos interfuimus, Paternum praedictum episcopum, et magnificum virum Vitalianum reduxit ad gratiam: accusatores quoque ejus suo praecepit episcopo supplicare. Monachi vero cum similiter ad concordiam quaererentur, fuga lapsi maluerunt de civitate discedere, quam ad concordiam pervinere. Praedicti monachi ad Italiam venientes, aliquanta capitula proponere habent, inter quae et unum de Trinitate crucifixum continetur, sperantes ita confirmari ex auctoritate beatitudinis vestrae, sicut et in aliis litteris significavimus, et modo hoc dicimus, ut nulla novitas a sede apostolica scribatur: quia et nos ante imperatorem, et ante senatum haec indicavimus, dicentes: Extra synodos quatuor, extra epistolas papae Leonis, nec dicimus nec admittimus quidquid non continetur in praedictis synodis, aut quod non est scriptum a papa Leone non suscipimus: quia si voluerit dominus noster qualemvis novitatem scribere, pejus erit istud initium (vitium) quam illud quod factum est per Eutychetem. Sufficere debet Ecclesiae quod per sexaginta annos ab Eutychete usque modo sustinuit. Nobis quod visum est scripsimus: in vestra potestate est deliberare quod vobis Deus imperaverit: quoniam haec illi nituntur asserere, eo modo sibi satisfacere cupientes, ita ut profiteamur et dicamus unum de Trinitate passum esse; quod nec Patres nec synodi dixerunt. Ista ideo per singula exposuimus, ne illorum subtilitas glorietur in nostra simplicitate propter istas novas suas intentiones. Vitaliano magnifico viro subrepserunt, ut et talia vindicare pro talibus rebus, et contra nos quaecunque potuit impedimenta afferret; cujus immutationem omnis nobiscum deflet Ecclesia. Quapropter rogamus, ut consueta cautela, et qua solet dominus noster vigilantia, cogitetis, et quomodo suspendendi sunt, qui a nobis taliter recesserunt, et a nostra communione fuerunt sejuncti; et quid eis respondeatur, vel quomodo eorum capitula repellantur; quia eos omnes Constantinopolitana catholica exhorret Ecclesia. Data III calendas Julias, Constantinopoli.
SUGGESTIO LEGATORUM AD HORMISDAM PAPAM. Reliquias S. Laurentii et sanctuaria apostolorum Justiniano concedi petunt, qui illa in basilica Apostolorum collocare cupiebat. Filius vester magnificus vir Justinianus, res convenientes fidei suae faciens, basilicam sanctorum Apostolorum, in qua desiderat et beati Laurentii martyris reliquias esse, constituit, sperat per parvitatem nostram, ut praedictorum sanctorum reliquias celeriter concedatis. Habuit quidem petitio praedicti viri secundum morem Graecorum, et nos contra consuetudinem sedis apostolicae exposuimus. Accepit rationem. Et quia talis est fervor fidei ejus, qui meretur quidquid de apostolica sede depoposcerit, et talis est qui sperat unde et salus animae et fidei effectus accrescat, talibus desideriis postulata competit non negare. Unde si et beatitudini vestrae videretur, sanctuaria beatorum apostolorum Petri et Pauli, secundum morem, ei largiri praecipite; et si fieri potest, ad secundam cataractam ipsa sanctuaria deponere, vestrum est deliberare. Petit et de catenis sanctorum apostolorum, si possibile est, et de craticula beati Laurentii martyris. Ista sunt desideria praedicti viri: in hoc fides ipsius est incitata. Propter hoc in urbem vestram virum spectabilem Eulogium magistrianum direxit, hoc sibi satisfacere judicans, si de ipso fonte, de quo per omnem terram sanctuaria apostolorum sunt data, inde et ipse reliquias suscipere mereatur. Et bene facitis causam ecclesiasticam magnopere in contestatione Dei tali homini commendare, cujus sinceritas et integritas circa religionem catholicam nota est omnibus hominibus. Hic voluerunt capsellas argenteas facere et dirigere; sed postea cogitaverunt ut et hoc quoque a vestra sede pro benedictione suscipiat. Singulas tamen capsellas per singulorum apostolorum reliquias fieri debere suggerimus. Data III calendas Julias, Constantinopoli.
EXEMPLUM EPISTOLAE JUSTINIANI AD HORMISDAM. Dissensiones a monachis Scythis excitatas ab eo compescendas. Apostolorum reliquias se cupere. Domino sancto meritis beatissimo et apostolico domino patri papae Hormisdae Justinianus vir clarissimus.
Propitia Divinitate, quae semper Ecclesiam catholicam per incrementa fidei instituit, unitas sanctarum Ecclesiarum per doctrinam et auctoritatem apostolatus vestri provenit. Sed quoniam comperimus quosdam nomine monachos, quibus magis discordia in studio est quam caritas et pax Dei, cupientes quaedam perturbare, ad angelum vestrum hinc discedentes iter arripuisse: quos beatitudo vestra, praesentibus scriptis causam livoris eorum cognoscens, ita ut merentur, suscipere et a se longe pellere dignetur: quoniam vaniloquia ipsorum festinantium novitates introducere in Ecclesia, quod neque quatuor synodi venerabiles, neque sancti Leonis papae epistolae continere noscuntur, in omni loco turbas excitare videntur. Quamobrem etiam et a viris reverendissimis episcopis et diaconibus directis ab apostolatu vestro ad nos angelus vester destinare dignetur, et ipsos digna correctione perculsos, ut superius dictum est, pellere jubeat. Ergo haec petimus ut (sicut supradictum est) ipsas hujusmodi litteras per eumdem portitorem ad nos dirigere magnopere festinet. Sunt autem nomina eorum, Achilles, Joannes, Leontius et Mauritius (Maxentius). Haec nostra est maxima sollicitudinis causa, ne unitas, quam vester labor oratioque perfecit, per inquietos homines dissipetur, sperantes in Domino Deo, quia si quid est quod adhuc a totius orbis pace dissentiat, hoc quoque orationibus vestris apostolicae sedis communioni societur. Praesumentes autem de beatitudinis vestrae benevolentia, paternam dilectionem nimium petimus, quatenus reliquiis sanctorum apostolorum tam nos quam basilicam eorum hic in domo nostra sub nomine praedictorum venerabilium constructam illustrare et illuminare large dignemini; cognoscentes quod nullum nobis majus beneficium nec munus praestare potestis, domine beatissime pater, quam si hanc nostram petitionem adimpleveritis. Subito autem iter arripiente praedicto agente in rebus, etiam duo pallia serica ad ornamentum altaris sanctorum apostolorum direximus, quae suscipientes, efficacissimis precibus vestris, nostri jubete jugiter facere memoriam.
EXEMPLUM EPISTOLAE JUSTINIANI PER FRATREM PROEMPTORIS AD HORMISDAM PAPAM. Petit ut expedito monachorum negotio Joannem et Leontium ad se remittat. Quidquid est cautius, quidquid firmius, ut pro sancta fide et concordia sacrarum Ecclesiarum geratur, optamus. Unde ad beatitudinem vestram et frater noster gloriosissimus Vitalianus per Paulinum virum sublimem defensorem vestrae Ecclesiae rescripsit, et nos per eumdem significare curavimus illa debere beatitudinem vestram perficere, quae pacem et concordiam sanctis concedant Ecclesiis. Subinde tamen, qui certius responsum ad sanctitatem vestram referat, cum litteris piissimi nostri imperatoris destinavimus. Nam quanta quaestio in partibus nostris orta est, potest etiam antelatus vir religiosus defensor sanctitatem vestram instruere. Unde petimus ut, si est possibile, celerrimo dato responso et satisfactis religiosis monachis, Joannem et Leontium ad nos remittatis: nisi enim precibus et diligentia vestra ista quaestio soluta fuerit, veremur ne non possit Ecclesiarum sanctarum pax provenire. Ergo cognoscentes quia et merces et periculum hujus rei vobis servatur, diligenter tractate, et firmissimum responsum per antelatos religiosos monachos, si est possibile, antequam legatus noster ad beatitudinem vestram perveniat, nobis remittite; in hoc enim solo omnis pendet intentio.
EXEMPLUM EPISTOLAE JUSTINIANI AD HORMISDAM. An dicendum sit unum de Trinitate fuisse crucifixum. Ut plenissima fidei perfectio doctrina beatitudinis vestrae nobis proveniat, iterum Eulogium virum strenuum agentem in rebus juxta alias causas, etiam hanc propter direximus, per quem valde petimus ut per omnia responso apostolatus vestri circumspecto et cautissimo in confessione catholicae fidei confirmetur. Post semel enim divina misericordia donatam Ecclesiae catholicae unitatem, quidam asserunt Christum Filium Dei Dominum nostrum pro nostra salute carne crucifixum unum de Trinitate debere praedicari: quod si suscipiendum sit, paterna provisione reverentia vestra cautissimo suo rescripto, quid sequi, quidve super hoc evitare debeamus, nos certiorare dignetur: quoniam verba videntur facere dissensionem: nam sensus inter catholicos omnes unus esse probatur. Imponite igitur vobis semel susceptum laborem, sancte ac venerabilis Pater, etiam in hoc praedecessores vestros sequentes, quorum memoriam et amplectimini, et consortio pontificatus ornatis, et de hac intentione liberos nos properate reddere et securos. Hoc enim credimus esse catholicum, quod vestro religioso responso nobis fuerit intimatum. Quia vero dictum est Scythicos monachos hac ratione ad sedem vestram accessisse pro traditione Patrum et ordine regularum, praebito eis responso, nihil formidante, ad nos cum vestris litteris jubete remittere. Quarum etiam exemplaria consignata praedicto viro strenuo Eulogio dari praecipite. Haec enim omnia ideo petimus vos disponere cautius, ut ne locus mendacio vel insidiis detur: quoniam summo cum desiderio fidem catholicam amplectentes, vestra doctrina unitatem universo orbi petimus condonare.
EPISTOLA LXVI. AD JUSTINIANUM. Monachos Scythas ante legatorum adventum Roma non discessuros. Apostolorum sanctuaria transmittit. Hormisda Justiniano viro illustri.
Ita magnificentiae vestrae animum vigere novimus religionis affectu, ut beneficium a vobis in perfectione pacis Ecclesiae velitis magis exigi quam rogari, judicantes meritis excellentiae vestrae proficere, quod vos generalitatis desiderio contingit offerre. Unde et nos a vobis praesumpte quaerimus tanquam debitum quod meritis vestris novimus esse profuturum: et ideo, domine fili, sub omni caritate salutantes, speramus ut immineatis operi quod Domino adjuvante fundastis, memores divini testimonii: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Praeterea monachos, quos venisse Romam significastis litteris vestris, ad propria mox voluimus reverti. Sed quia sub testificatione potentiae divinae dicebant per insidias in itinere paratas vitae sustinere se posse discrimen, volentes redire Constantinopolim, passi non sumus violenter expelli. Quapropter necesse habuimus venientibus legatis nostris inquirere qua revera faciente causa inter eos fuerit commota discordia. Beatissimorum vero apostolorum Petri et Pauli sanctuaria, sicut religiosissimo quaesistis affectu, per harum portitorem sub omni veneratione transmisimus; optantes orationibus eorum ut mentis vestrae oblatio et desideria gratiae sint Divinitatis accepta. Petimus itaque ut tam de his quae geruntur pro concordia quam etiam de incolumitatis vestrae bono nuntietis sollicitudini nostrae gaudium, currente pagina litterarum. Data IV nonas Septembris, Eutharico viro clarissimo consule (anno Domini 120).
EPISTOLA LXVII. AD EUMDEM Scythas monachos ante legatorum adventum Roma non discessuros. Hormisda Justiniano illustri.
Eulogio viro clarissimo filio nostro deferente, litteras celsitudinis vestrae suscepimus, eoque remeante, debitum persolventes salutationis officium, significamus Scythas monachos allegasse plurima quae nos relinquere indiscussa non possumus: sed legatorum nostrorum Deo juvante festinemus adventum: pro qua re eos in Urbe credimus retinendos, a qua nec ipsi ordinatione dissentiunt. Amplitudinem vestram tamen retinere confidimus, quod de ipsis nobis praeterito tempore litteris destinatis scripserint. In quorum allegationibus cum legatis remeantibus competenter fuerimus instructi, si quid reprehensione dignum cognitio nostra repererit, necesse est ut circa eos teneamus ecclesiasticam disciplinam. Victorem praeterea, qui diaconi habere perhibetur officium, cujus fidem hi ipsi monachi vehementer accusant, vel alios qui perversas forsitan objiciunt quaestiones, ordinatione domini filii nostri clementissimi imperatoris ad urbem vobis suggerentibus dirigantur [ sic ], ut universas allegationes de quibus contendunt nos possimus agnoscere.
SUGGESTIO DIOSCORI DIACONI AD HORMISDAM PAPAM. Ab haereticorum se consortio carere. Victorem diaconum catholicam fidem professum. Scythas monachos Chalcedonense concilium damnasse. Suam fidem exponit, quam pontificis judicio submittit. Per Eulogium virum sublimem litteras beatitudinis vestrae suscepimus, in quibus significastis intentionem monachorum Scytharum, et quomodo visum fuerit apostolatui vestro episcopo Constantinopolitano causam delegare, ut ipse inter eos, et qui ab eis impetuntur audiret: mihi quidem non displicuerat, quia ubi conscientia cum Dei adjutorio nulla formidine terretur, a nullo debet declinare; imo magis festinare, ut per examen quod verum est omnibus manifestetur. Significastis mihi ab illis contestationem datam, ut non mihi haeretici jungerentur. Quos dicunt haereticos ego ignoro, nisi illos forte qui synodum Chalcedonensem suscipiunt, quos ego catholicos dico. Victor diaconus dicitur: quidam cum isto, antequam nos Constantinopolim ingrederemur, habuerunt intentionem (contentionem) de uno de Trinitate crucifixo, et de Christo composito, et de aliis capitulis nobis hic positis: obtulerunt contra ipsum libellum tam nobis quam episcopo Constantinopolitano. Convenimus in domum episcopi, ut inter eos intentionem, quae vertebatur, agnosceremus. Praedictus episcopus synodum Chalcedonensem protulit: legit ante omnes omnia quae sunt in eodem concilio constituta, dicens.: Praeter ista nihil mihi aliud dicatur. Qui sequitur ista potest inter catholicos esse. Victor respondit: Suscipio similiter et epistolas papae Leonis, et sancti Cyrilli epistolas synodales, quae sunt in Chalcedonensi concilio allegatae: et manu subscribo, et sacramentis confirmo ista me suscipere, et praeter ista nihil aliud praedicare: etsi inventus fuero aliquando extra ista aliud praedicans, nullam circa me peto misericordiam. Scythae e contra inchoaverunt dicere: Addatur et unus de Trinitate. Nos e contra diximus: Quod non est in quatuor conciliis definitum, nec in epistolis beati papae Leonis, nos nec dicere possumus nec addere. Displicuit hoc dictum. Victor autem utrum sincero animo haec diceret an dolose, quis nosse potest nisi qui corda cognoscit? Verba ista nos audivimus; Dei est animum judicare. Postea sine nobis magnificus vir Vitalianus magister militum inter se et episcopum Constantinopolitanum vocaverunt praedictum Victorem, locuti sunt cum eo: quid definierint inter se, nescimus. Postea nec Victor ad nos venit, nec est causa dicta. Isti tamen Scythae (sciat beatitudo vestra) omnes qui accipiunt synodum Chalcedonensem Nestorianos dicunt, dicentes: Non sufficit synodus contra Nestorium, et sic debere synodum suscipere quo modo ipsi exposuerint: qui homines quales sunt, et quales intentiones habent, et quid volunt in fide catholica introducere, cum Dei adjutorio manifestatum est omnibus catholicis: nec indiget causa meo labore, quam pro sua misericordia Deus produxit ad lucem. Ego quod a Patribus didici, quod semper Ecclesia catholica servavit, non tacui, non abscondi. Unus est Deus, de quo Moyses loquitur, dicens: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI); et in alio loco ait: Dominus solus docebat eos. Unius substantiae credimus Trinitatem, quomodo praedixi unam deitatem; tres personas, quia nec plures deos dicimus, credentes unum Deum esse, id est Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, nec tres personas negamus, ne Sabellii dogma videamur sequi. Verum est personam Filii, id est Verbi Dei, consubstantialem Patri, et ipsa caro facta est; ipsa in utero Mariae habitavit; ipsa naturam humanam suscepit sine peccato; ipse Filius Dei homo factus natus est de virgine Maria; propter quod eam Dei genitricem dicimus et credimus, quia unitas divinitatis et humanitatis, quae fieri coepta est ex quo Mariae angelus Gabriel annuntiavit dicens: Ave, Maria, gratia plena, Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. I), etc., non tantum in utero non est divisa, sed nec in partu, nec in nutrimentis, nec in passione, nec in sepulcro, nec in resurrectione, nec in coelo separata est: quia unus est Filius Dei Dominus noster Jesus Christus, non in personis divisus, non in naturis separatus, neque in potentia diversus. Idem est namque et sustinens passionem, quia omnes homines, aut dividens quemadmodum Nestorius, aut negans quomodo Eutyches, aut minus incarnationem credens quomodo Apollinaris, aut phantasiam introducens quomodo Manes, a tide catholica sunt incisi; homines operarii iniquitatis, et hostes doctrinae apostolorum. Ista didici, ista audivi a majoribus nostris: et si forte extra ista quid debeamus sequi ignoro, exponente beatitudine vestra necesse est me sequi. Maxentius tamen, qui sub abbatis vocabulo dixit se congregationem habere, si interrogetur, aut cum quibus monachis vixit, aut in quo monasterio, aut sub quo abbate monachus factus est, dicere non potest. Similiter et si de Achille dicere voluero, rem facio supervacuam: cui sufficit semper latere propter conscientiam suam ab omnibus catholicis damnatam. Data idibus Octobris Eutharico consule (anno Domini 519). Accepta XV calendas Decembris, Rustico viro clarissimo consule (anno Domini 520).
EPISTOLA JUSTINI AD HORMISDAM. Preces de fide quaestiones continentes sibi oblatas, eas Dioscorum non probasse. Se aliquem ad pontificem destinaturum ut quaestiones terminet. Justinus Augustus Hormisdae papae.
Quanto flagramus studio pro colligendis concordia sacratissimis Ecclesiis, jamdudum nos palam fecisse dignoscitur: qui et ineunte nostro imperio sanctitudinem vestram admonendam duximus, quo certos dirigeret, ut interventu eorum remedium aliquod his rebus inveniri possit. Et antequam advenerint qui destinati sunt, cuncta praeparavimus, quo facilius transigerentur quae per hanc florentissimam urbem disponenda fuerant. Verum quoniam preces nostro numini porrectae sunt ex diversis Eois provinciis, certa quaedam disserentibus pro fide catholica, secretaque suae mentis declarantibus, quae apud se pro individua Trinitate constituta testantur, quaeque firmiter sese recepturos ostenditur (ostendunt): hisque relectis, Dioscorus aliqua asseruit non convenienti ordine inserta fuisse: merito duximus aperienda vobis ea quae sumus edocti. Non multo itaque post a nobis quidam destinabitur ad certiorem faciendam beatitudinem tuam super omnibus, et insinuandas vobis supplicationes quae nobis oblatae sunt, et responsum pietatis vestrae referendum, quo possint resecari tandem dubitationes incongruae. Securi igitur de nostro concilio, sollicitis orationibus placare nobis Divinitatem summam dignemini. Data XIV calendas Februarii, Constantinopoli, Vitaliano et Rustico consulibus (anno Domini 520).
RELATIO JOANNIS EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI. Instantem dominicae passionis diem recte celebrari XIII calendas Maias. Domino per omnia amabili Deo, sanctissimoque fratri comministratori Hormisdae, in Domino salutem.
Quemadmodum puro corde et caritate spirituali apud nosmetipsos habemus te, frater carissime, et quemadmodum te per omnia ducimus venerandum, ex operibus his satisfactum esse vestrae reverentiae judicamus, dominicae obsequentes voci manifeste clamanti: Quae vultis ut faciant vobis homines: sic et vos facite eis (Matth. VII), et apostolicam doctrinam amplectentes docentem: Vos invicem honore praevenientes (Rom. XII). Haec operibus ostendere festinamus, vinculum insolubile spirituali caritate ad unitionem (adunationem) sanctarum Ecclesiarum continentes, quo nec contrariorum spirituum ictibus, nec fluctuationibus malorum principis, vel veritatis inimici titubare possimus, auxiliante nobis sancta et consubstantiali Trinitate, intercessione gloriosae et verae Dei genitricis Mariae: per quae praecipue nobis, domine atque sanctissime, immobilem permanere oramus nostrarum vestrarumque sanctarum Ecclesiarum statum, nihilominus et inseparabilem custodire fidei unitionem: potens est enim Deus victoriae palmam sperantibus in eum sine certamine condonare. Instantis autem dominicae passionis numerum, qui vestris continetur litteris, ex repositis apud nos diei paschalis annalibus recte habere significamus (et ante quidem scientes), et nunc scrupulosius requirentes, sine dubitatione mundi festivitatem incolumes nos celebrare XIII calendarum Maiarum die optamus: qui est proprie nonus decimus dies futuri mensis Aprilis. Orate igitur, et circa nostram memoriam nullam oblivionem vester animus, sanctissime, habere dignetur. Omnem quae cum vestra est sanctitate in Christo fraternitatem ego quoque et mei plurimum salutamus. Alia manu: Incolumis in Domino ora pro nobis, amabilis Dei et sanctissime frater. Data Constantinopoli, XIV calendas Februarii, Vitaliano et Rustico vv. cc. consulibus (anno Domini 520).
SUGGESTIO GERMANI EPISCOPI, FELICIS ET DIOSCORI DIACONORUM, ET BLANDI PRESBYTERI. Dorotheum Heracleam fuisse perductum, nec imperatorem permisisse ut Romam duceretur: inde autem a quibus fuerit dimissus ignorari. De paschali die Orientalem Ecclesiam cum Romana convenire. Reverenda vestri apostolatus alloquia per filios vestros Leonem atque Eulogium desiderabili hilaritate suscepimus; quorum prius praeceptum, cur quae Thessalonicae contigerunt non insinuavimus, arguebat. Sed longe ante ejus adventum, occasione comparata, curavimus significare quaecunque vel rumore venientium, vel eorum qui pertulerant scriptis, quorum exempla subter adjunximus, vel piissimi principis narratione comperimus. Secuta est vindictae promissio: adeo ut Dorotheus Thessalonicensis episcopus ad Heracleam deduceretur civitatem, donec causa terminum reperiret. Inter haec, secundum ea quae praecepistis, auctoritatem apostolatus vestri principi insinuare curavimus, ut ad percipiendam doctrinam catholicae puritatis Romam praefatus Dorotheus una cum Aristide mitteretur. Qui respondit causam non esse pro qua Romam delegarentur audiendi, ubi sine accusatorum controversia se possent liberius excusare. Sed repente, dum haec geruntur, ab Heracliensi, quantum agnovimus, in qua tenebatur, dimissus est civitate: quam ob causam, vel qua ratione, aut conditione, vel quibus agentibus ignoramus. De paschali die vestra beatitudo cognoscat concordare Orientalium cum apostolica sede sententiam, ut XIII calendarum Maiarum die festivitas celebranda speretur, sicut Joannis quoque Constantinopolitani antistitis relatione clarebit. Superest ut orationis beatitudinis vestrae adminiculo celeriter, sicut cupimus, vestris mereamur praesentari vestigiis.
INDICULUS QUI DIRECTUS EST A JOANNE, EPISCOPO, VEL AB EPIPHANIO PRESBYTERO DE THESSALONICA. Thessalonicensium crimina narrantur. Si pro peccatis nostris isti qui hinc adducti sunt episcopi Constantinopolim fuerint ingressi, non dicamus quod imperatorem visuri sunt modis omnibus, sed quod et suis locis restituentur. Tantas enim pecunias secum detulerunt, ut non homines, sed possint angelos excaecare. Si ergo (quod absit) ingressi fuerint, tanta falsa per nostram absentiam dicturi sunt, quanta potest diabolus invenire. Nam si hic in conspectu nostro plura tentaverunt, et domino nobiscum stante confusi sunt, quanta facient per absentiam nostri? Ut ergo eorum possit dissipari malignitas, jubete nobis praesentibus, si ad audientiam pro peccatis ventum fuerit, ut constet apud homines nos immerito mortuos esse, et illos patrocinio pecuniae laborare. Nos enim eos in omnibus in conspectu senatus convincere possumus, quod haeretici perfecti sunt; tunc demum eorum potest monstrari fallacia. Item dicendum: Si haeretici non sunt, quomodo ante duas hebdomadas quam nos venissemus statuerunt omnes in unum episcopi ne quis missas foras civitatem teneret. Sed hinc omnes, ut et multitudo esset futurae seditioni congregata, et doceri possit secundum errores eorum. Qui postquam senserunt nos venisse publicaverunt, festinandum esse cum parvulis, ne persecutione veniente pagani morerentur infantes: et tunc velut ad alterum Pascha tantos baptizaverunt, ut consuetam festivitatem superarent. Item dicendum: Si haeretici non sunt, quomodo tanta sacramenta confecerunt, ut canistra plena omnibus erogarent, ne imminente (sicut dicebant) persecutione communicare non possent? Item si haeretici non sunt, postea quare accusati sunt gestis a Candido, viro sublimi, vicario magistri militum praetorianorum in judicio praefectorum? Et si maturum periculum cognoscent adfuturum, quare denuo, tanquam damnandi, velint subvenire iterum parvulis cupientes; tanta rursum et confutati exercuerunt baptismata, ut vere cunctis se haereticos ostendissent: ad quam rem satis et magnifica potestas praefectorum gravissime indignata est. Item si haeretici non sunt, quomodo cum in baptisterio absconditi essemus, consilium inter se habitum per noctem, veluti de periculo liberare nos volentes, in navi mittere voluerunt, ut hac occasione mari praecipites darentur? Cumque nos respondissemus per Demetrium et Andream diaconos: Omnes nos apud vos esse cognoscunt; quomodo per noctem navigare possumus; sed si vos vere pro nostra salute consuluistis, crastina die secrete quinque vel sex senatores, qui periculum substantiae vel salutis suae metuunt, una cum magistris militum et vicario Candido comite jubete advocare; cognoscant et ipsi ubi transferimur, et facimus quod jubent; sin autem soli secretim, hoc non facimus; tunc illi non invenientes effectum, ad horam tacuerunt, et alia die iterum seditionem populi commoverunt: unde vix, Deo volente evasimus.
SUGGESTIO DIOSCORI DIACONI AD HORMISDAM PAPAM. Epiphanium in locum Joannis Constantinopolitani suffectum. Erat optabile et voto nostro conveniens consonantia praeteritis annuntiare, scilicet pontificem Constantinopolitanae Ecclesiae Joannem esse superstitem, et confessionem libello editam; cujus merita non est dubium Deo placere, qui inter catholicos et communicatores sedis apostolicae meruit ad aliam ex hac vita discedere. In cujus locum Epiphanius quidam presbyter quondam syncellus ejus successit, cujus initia bona videntur: nam rationabilia loquitur, et promittit Patrum se regulas servaturum, pacem unitatemque ordinatam non dissipare, sed magis augere. Ista sunt quae promittit. Quid tamen opere possit implere, adhuc ignoramus. Has siquidem litteras, quarta post ordinationem ejusdem die, reperta occasione transmisimus: necdum cum eo communicavimus; non quasi resistentes, sed quia adhuc ab eo non sumus invitati. Superest ut beatitudinis vestrae insistat oratio, quatenus divinae gratiae adjutorio talis erumpat, per quem de perfecta possimus unitate gaudere. Accepta VII idus Aprilis, Rustico viro clarissimo consule (anno Domini 520).
RELATIO SYNODI CONSTANTINOPOLITANAE DE ORDINATIONE EPIPHANI EPISCOPI. Epiphanium episcopum electum significat. Domino nostro sancto ac beatissimo patri patrum archiepiscopo et patriarchae Hormisdae Theophilus, Basiliscus, Isaias, Anastasius, Paternus, Martianus et caetera, sancta synodus quae in Constantinopolitana est civitate congregata.
Innumerabilem et ininvestigatam magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi sapientiam, quantum hominibus datur intelligi, considerantes, caritatem ejus immensam juste miramur, et cum magna clamamus voce: Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus (Psal. CV)? Ecce enim per bonam voluntatem sanctae et unius essentiae Trinitatis, et intercessione gloriosae Mariae virginis, studio quoque et vigilantia Christianissimi et fidelissimi imperatoris et piissimae reginae, olim quae fuerant membra divisa, per Spiritus sancti gratiam ad unitatem et caritatem perfectam sunt redacta: et sicut Moyses et Aaron duces Dei vere culturae Israeliticae nominati, nunc ita et nos gaudentes clamamus: Cantemus Domino: gloriose enim honorificatus est. Adjutor et protector factus est mihi in salutem (Exod. XV). Et haec sentire et praedicare cum fiducia sumus edocti. Considerantes autem caritatem et Deo amabilem vestrae beatitudinis vitam etiam ex his qui a vobis sunt destinati reverendissimi legati, similiter et pacem sanctarum Dei Ecclesiarum tam senioris quam novellae Romae, cui nos ipsi participes fuisse monstramur, bono pastori et principi omnium Christo Deo nostro consuete gratias referimus. Nam post obitum sanctae recordationis quondam archiepiscopi et patriarchae Joannis Constantinopolitanae civitatis, Deus, qui propriam sanctam Ecclesiam in petra rectae fidei incorrupta fundavit, et portas inferni non praevalere ei decrevit (Matth. XVI), dedit nobis sanctum pastorem et patriarcham Epiphanium, virtutibus, et correctionibus, et meditatione divinarum florentem Scripturarum, rectam quoque tenentem fidem, et orbatorum paternam regentem sollicitudinem: et, quid amplius dicam? omnem praeconiorum fontem transcendentem. His ergo virtutibus pollens, non immerito proprias et creditas sibimet maximas Ecclesiae curas sapienter et honorifice gessisse dignoscitur, habens in mente illud quod a sacri cantici auctore relatum est: Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam (Psal. LXXXVIII). Unde secundum rectam et probabilem fidelissimi et Christianissimi nostri principis, et piissimae reginae, et gloriosissimorum communis reipublicae procerum sententiam, nostra quoque etiam omnium in hac urbe habitantium testificatione, judicium Pauli mirabilis communis Ecclesiae doctoris non est in eo fraudatum, qui irreprehensibilem debere esse episcopum denuntiat (I Tim. III): ita et nostrum pontificem virtutibus undique coronatum esse videmus. Igitur ecclesiasticam legem implentes, apostolatui vestro salutationis debitum persolventes officium, speramus ut amplius caritatis vinculum et paternum affectum circa nos caritas vestra custodire dignetur, et sapienti gubernatione et humilitate, quae Christianum decet, et mansuetudine, quae ad rationabilis traditi vobis ovilis salutem pertinet, peragatis, commune lucrum existimantes, quod per vos et vestrum germanum et comministratorem, nostrum autem dominum et patriarcham, pacem totius orbis Ecclesiarum esse provisam. Frater enim a fratre adjuvari spiritualiter, murus est inexpugnabilis, et civitas munita, ex divinis est accipere Scripturis. Nam in intercessionibus vestrae beatitudinis generalis tranquillitas Ecclesiis orthodoxorum fuerit redonata, gloria quidem in excelsis Deo omnium Salvatori per angelos cum laetitia referetur, pax vero in terra confirmabitur: bona autem voluntas fidelibus (in fidelibus) communis Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi servis fundetur. Adjicient igitur nostris supplicationibus, quod minus dictum est, Joannes sanctissimus episcopus Claudiopolitanae civitatis noster comministrator; et Heraclianus reverendissimus presbyter Sanctae Majoris ecclesiae et cohabitator praedicti sanctissimi archiepiscopi et patriarchae Epiphanii, et Constantinus vir reverendissimus diaconus ejusdem sanctae ecclesiae, qui probationem suae rectae fidei, et bonae voluntatis olim his, qui a vestra apostolica sede fuerant directi, dedisse cognoscuntur: digni autem et vestrae sanctitatis, et administratione [ F. administrationis pacis, et gratiae Domini nostri Jesu Christi Dei nostri, et unitionis sanctarum Ecclesiarum monstrabuntur. Quos speramuslaetantes in Domino, et pacem desideratam nuntiantes, ad nos citius vestris Deo amabilibus correctionibus edoctos remeare dignemini. Omnem in Christo fraternitatem nos quoque et qui nobiscum sunt plurimum salutamus (anno Domini 519).
SUSCRIPTIONES. Theophilus misericordia Dei episcopus Heracliensis civitatis, metropolitanus subscribens in synodalibus, saluto vos in Domino, domine. Patricius misericordia Dei episcopus Eudoxiopolitanae Basiliscus misericordia Dei episcopus, qui Zicinentium metropolitanus ut supra. Stephanus misericordia Dei episcopus Nicomediensium metropolitanus ut supra. Isaias misericordia Dei episcopus Rhodiae civitatis metropolitanus ut supra. Anastasius misericordia Dei episcopus Nicaeensius metropolitanus ut supra. Joannes misericordia Dei episcopus Claudiopolitanae civitatis provinciae Isauriae ut supra. Paternus misericordia Dei episcopus provinciae Scythiae metropolitanus ut supra. Martianus misericordia Dei episcopus Chalcedonensis civitatis metropolitanus ut supra. Stephanus misericordia Dei episcopus. civitatis metropolitanus ut supra. Polydeucius misericordia Dei episcopus Antiochenae civitatis metropolitanus ut supra. Eulogius misericordia Dei episcopus Melitenae civitatis metropolitanus ut supra. Philomediensis civitatis provinciae Pisidiae ut supra. Christodorus misericordia Dei episcopus Methymnensis civitatis ut supra. Palmantius minimus episcopus Oenandae civitatis provinciae Lyciae ut supra. Joannes misericordia Dei episcopus Attaliensis civitatis ut supra. Joannes misericordia Dei episcopus Olympinae civitatis provinciae Lyciae ut supra. Martianus minimus episcopus Martianae civitatis provinciae Lyciae ut supra. Phocas minimus episcopus Dardanae civitatis provinciae Hellesponti ut supra. Zoticus misericordia Dei episcopus Carpatiensis civitatis provinciae Insularum ut supra. Sabbatius misericordia Dei episcopus Stratoniciae civitatis provinciae Lydiae ut supra. EPISTOLA JUSTINIANI AD HORMISDAM. Eliam Ecclesiae suae non posse restitui vivente eo qui in illius locum suffectus fuerat. Thomam et Nicostratum pace firmata suis sedibus se restituturum. Justinianus Augustus Hormisdae papae.
Cum in animo nobis sit, pater religiosissime, ut in omni re nostra inter se concurrant consilia, tum et in Elia viro reverendissimo episcopo id constituendum credimus, legatis admonentibus vestris, quod inter varias utrasque rationes expeditius esse perspectum est. Nam et in praesenti pontificem Caesariensium urbis favor tutatur omnium, quem ob instituta pulcherrima non solum incolae validissime retinendum arbitrantur, sed prope cunctus Oriens sine dubio veneratur, et qui prior in eodem fuit sacerdotio, injuria esse remotum queritur. Visum est itaque convenire ut nec faciamus impetum contra infinitarum vota multitudinum, aut homo integritate nobilis sede dejiciatur, qua se dignum exhibet, nec anteriori spem prorsus adimi patiamur, repetendi locum denuo, quo se spoliatum sine causa confirmat; sed in re dubia temperantius versemur, ita ut interim quidem hic idem Elias vir reverendissimus episcopus in quiete permaneat; verum postquam successor ejus vitam deposuerit, tum demum ad sedem revertatur, quia destitit adhibendis prius omnibus quae ad impetrandam reditionis licentiam sacratissimarum regularum postulant definita, interponendo etiam consensu tam tuae sedis apostolicae, quam florentissimae hujus urbis, nec non aliarum quarum hoc interest. De Thoma etiam et Nicostrato viris religiosissimis episcopis omnia mancipabuntur effectui. Postquam caeterae etiam vobis copulatae fuerint; sed et ad unitatem venerabiles Ecclesiae, quae praecedente superno praesidio statuenda duxerimus pro sacratissimarum regularum itidem ordine. Quoniam itaque vestrae quoque sanctitudini deliberationem nostram oportuerat declarare, ut ex hac etiam patefiat desiderium in quo omnem operam intendimus ad compescendas atque temperandas controversias, et optatam inter omnes concordiam prorogandam, praesentes quoque litteras duximus destinandas, moventes praecipue ut pro incolumi statu reipublicae numen supernum vestris exoretur precibus. Data VII idus Junias, Constantinopoli, Vitaliano et Rustico consulibus (anno Domini 519).
EPISTOLA JUSTINI AD HORMISDAM. Diligentia legatorum Constantinopoli et aliis civitatibus pacem restitutam. In damnandis episcoporum nominibus mitius agendum. Justinus Augustus Hormisdae papae per legato Germanum et Joannem episcopos, Felicem et Dioscorum diaconos, et Blandum presbyterum.
Summa quidem habenda vobis est gratia, quod alacrem operam non dubitatis impendere ad colligendas adunandasque venerabiles ecclesias, verum in ea praelucet maxime perfecta solertia, quod homines adoptatis qui voto benevolo tuae sanctitudinis sincero et integro possint animo deservire. Germanus siquidem reverendissimus episcopus, nec non Felix, et Dioscorus, et Blandus viri religiosissimi tanta semet praebuerunt attentos industria, ac in tanta sapientia versati sunt, ut quantum ad officium eorum pertinet, transactis in plenum et elaboratis omnibus, nihil altercationis superesset ulterius; sed cum ea conditione sit mortalis fragilitas, ut remissius circa se agi desideret, et interrogationibus suis planum praeberi responsum, maxime cum aliqua causa in immensa hominum fuerit multitudine devoluta, factum est ut in hac quidem urbe florentissima quidquid ordinatum est de causa religionis, deque unitate celebranda cum apostolica sede sub temporibus Joannis religiosissimae memoriae, cum in sacerdotio regiae esset hujus urbis, id favente Deo servetur immobile; quin et in aliis compluribus civitatibus probata sit vestra ordinatio atque suscepta. Caetera vero clementiore quodam indigeant moderamine in nominibus antistitum, non eorum qui specialiter numerati sunt in epistola quam sanctitudo tua nobis destinasse noscitur, sed aliorum quorum memoriam maximae civitates diligunt, in quibus floruisse noscuntur superstites. Quapropter legatis quidem tuae sanctitudinis nulla fuit licentia mandati tenorem egrediendi, cum quo directi sunt. Omnis autem finis negotii vestro jam tantum pendet arbitrio, ut solus pacem concludere debeat qui prima rei commovit exordia: sed ea quidem, nec non quaedam, commemorabuntur apertius per legatum nostrum, qui paulo post destinabitur. In praesenti vero redeuntibus viris religiosissimis, tam appellandam vestram reverentiam credidimus, quam commonendam, ut suis orationibus pro nostro utatur imperio, proque incolumi statu reipublicae. Data VII idus Julii, Constantinopoli, Vitaliano et Rustico viris clarissimis consulibus (anno Domini 519).
EPISTOLA EUPHEMIAE AUGUSTAE AD HORMISDAM. Sanctissimi pontificis orationibus se et virum suum commendat. Euphemia Augusta Hormisdae papae.
Beatitudinis vestrae litteras grato jucundoque suscepimus animo: quem etenim non solum apostolicae sedis auctoritas celebrat, sed vitae quoque commendat integritas, et studiosa rectae fidei solertia, hujus verba quis non libentissimis suscipiet auribus? Igitur poscimus ac monemus ut orationibus vestris nunquam excedat nomen meum, ac praecipue serenissimi conjugis nostri, sed tam utrique nostrorum, quam reipublicae supernum precibus vestris placetur praesidium.
EPISTOLA CELERIS AD HORMISDAM. Legatorum opera Constantinopoli omnes pacifice vivere, quod et in aliis civitatibus brevi futurum sperat. Domino beatissimo et apostolico patri Hormisdae Celer vir illustris.
Maxima nobis gratulationis causa praestatur, quotiens ad apostolatum vestrum scribendi tempus emerserit. Nunc igitur remeante beatissimo Germano episcopo, vel reverendissimis viris, qui a vobis pro conjungendis sanctis Ecclesiis fuerunt destinati, necessarium duximus sanctitatem vestram debere venerari, indicantes antedictos habuisse quidem studium ut voluntatem vestram plenus sequeretur effectus; sed quia totum corpus erat infirmum, interim caput, quod prius necessarium judicatur, adhibito medicamine vestro sanatum est, et dissensio quae erat inter venerabiles Ecclesias Romanam et Constantinopolitanam unitate interveniente sepulta est, et alia non parva membra similis Divinitatis gratia purgata atque conjuncta. Hanc etiam spem gerimus universi, quod gratia Dei, quae semper sedi vestrae permansit et permanet, hujusmodi vobis inspirationem bonitatis praebeat, et mansuetudine et dispensatione vestra reliquum adhuc corpus, quod habetur infirmum (sicut superius a nobis dictum), vestro medicamine unitate recepta jungatur. Specialiter autem deprecamur pontificium vestrum ut pro nobis benigno patris animo orare jubeatis.
EPISTOLA JULIANAE AD HORMISDAM. Pontificem salutat. Domino beatissimo atque apostolicae sedis probatissimo pontifici Hormisdae papae patri Juliana Anicia.
Quae prima sunt tuae beatitudinis salutationis obsequia persolvimus, optantes ut hanc paginam tuis venerandis obtutibus Divinitas faciat recenseri, et pro suae Ecclesiae vigore augmenta salutaria vestrae vitae suffragari dignetur, quatenus te pervigili possit contra adversos et rabidos canes status Ecclesiae vindicari. Etenim, venerabilis pater, quod de nostrae fidei integritate curam geris, vicariis gloriosi Petri apostoli ista conveniunt, cui Dominus pascendarum ovium injunxit officium. Cognoscat ergo tua pro nobis sancta sollicitudo, nos firmius tenere rectae fidei firmitatem immobilem: pro qua ne ejus violaretur sanctimonia hactenus repugnavimus. Quod vero tuus apostolatus pro tantae pietatis causa curam ferre praecepit, in quantum potuimus pro nostris viribus non desivimus spiritu lenitatis adversos admonere, et Dei nobis gratia cooperante . . . . . deest reliquum.
EPISTOLA LXVIII. AD LEGATOS SUOS. De eorum salute et rebus gestis certior fieri cupit. Hormisda legatis suis.
Ita nos incolumitatis et actuum vestrorum cura sollicitat, ut quamvis frequentibus occasionibus non praetermittamus hortari, certiores nos de his quae circa vos aguntur fieri fitteris destinatis. Nam et cum per hominem illustris viri atque magnifici patricii filii nostri Agapiti desideriis vestris congruos miserimus affatus, et nunc quoque anxietatis vestrae credidimus solatium, si ad vos praesentia scripta mitteremus: tantum est ut de actibus atque sospitate vestra, nec non et de mora per quam vos detineri plurimum dolemus, relevetis nos alloquiis sub occasione idonea portitoris. Data IV idus Julias, Rustico viro clarissimo consule (anno Domini 520).
EPISTOLA LXIX. AD EOSDEM. Cum eorum litteras non acceperit, monet ut scribant. Hormisda Germano episcopo, Felici et Dioscoro diaconis, et Blando presbytero.
Animos nostros tam diuturnum dilectionis vestrae silentium, ut tantorum temporum contristat absentia, praecipue cum vir magnificus patricius Symmachus, et vir illustris Romanus magister militum filii nostri reditum apud nos caritatis vestrae sine dilatione promiserint, et ignoramus utrum illic causarum qualitas, an certe fraus aliqua simulata sub necessitate detineat; quia nobis sollicitudinem sine cessatione gerentibus, et pene universos homines illarum partium percunctantibus, diversa et dissimilia nuntiantur: et ideo, quoniam vos causas tantae tarditatis melius deprehendere et intelligere potestis atque cognoscere, significare nobis ista, de quibus noster cruciatur animus, debuistis; vel si est causa dilationis idonea, sicut constitutum est, aliquem de vestris ad nos oportuerat destinari, unde ne forsitan per versutias, aut aliquam concinnationem vobis dilatio et impedimenta generentur, sub celeritate nobis scribite, ut sub rationabili ordinatione pro vestra repetitione ad filium nostrum clementissimum imperatorem dirigamus. Ergo tam circa personas quam de causa fidei, pro qua diu moramini, quid geratur instruite, atque plenissime nobis universa rescribite, ut omnibus cognitis, Deo nostro favente, tractemus quemadmodum personis vestris et causae ipsius cujus res agitur possit misericordia subvenire. Data idibus Julii, Rustico viro clarissimo consule (anno Domini 520).
RELATIO POSSESSORIS EPISCOPI AFRI PER JUSTINUM DIACONUM EJUS. Consulit pontificem de Fausti episcopi libro. Domino beatissimo et ineffabiliter mirabili, et in Christi gratia praeferendo papae Hormisdae Possessor episcopus in Domino aeternam salutem.
Decet et expedit ad capitis recurrere medicamentum, quoties agitur de sanitate membrorum. Qui enim majorem circa subjectos sollicitudinem gerit, aut a quo magis est nutantis fidei stabilitas exspectanda, quam ab ejus sedis praeside, cujus primus a Christo rector audivit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI)? Arbitror vestram beatitudinem non latere quantis in Constantinopolitana urbe Ecclesia laboret insidiis, et ad morem veteris morbi in saniem vulnus iterum quaerat erumpere, quod obductum creditur cicatrice. Unde cum quorumdam fratrum animus de codice Fausti cujusdam natione Galli Reginae civitatis episcopi, qui de diversis rebus et frequentius de gratia Dei diserte visus est disputare, in scandalum moveretur, aliis (ut se habent humana studia) in contrarium remittentibus, me crediderunt de hoc ambiguo consulendum. Dixi quidem ea quae a tractatoribus pro captu proprii ingenii disputantur, non ut canonica recipi, aut ad synodalium vicem pro lege servari; sed habere nos certa scilicet, quae veteri lege vel nova conscripta, et generalibus Patrum sunt decreta judiciis ad fundamentum fidei, ac religionis integram firmitatem; haec autem, quae antistites diversi conscripserunt, pro qualitate sui sine praejudicio fidei solere censeri. Sed cum haec (quantum in eorum frequenti postulatione persensimus) magis eis excusatio videretur: vel pro eorum prece, vel pro obsequii occasione reddendi apostolatui vestro, per Justinum diaconum meum praesumpsi apices parvitatis meae ingerere; quibus principaliter orationum vestrarum munimen exposcens, quaeso ut consulentes quid de praefati auctoris dictis videatur, auctoritate apostolicae responsionis agnoscant: maxime quod filii quoque vestri magistri militum Vitalianus et Justinianus praecipue super hac re rescripto beatitudinis vestrae similiter informari desiderant. Codicem quoque tractandum (tractatuum) antehac direxisse memini, continentem beati Pauli apostoli epistolarum explanationes; pro quo rescripto gratulari non merui. Unde simili prece deposco ut praerogativam benedictionis vestrae competenti responsione merear adipisci. Accepta XV calendas Augusti, Rustico viro clarissimo consule.
EPISTOLA LXX. AD POSSESSOREM EPISCOPUM. Scythas monachos, suos errores damnare nolentes, ut haereticos ab urbe expulsos. Fausti librum a Romana Ecclesia non recipi. Hormisda Possessori episcopo.
Sicut rationi congruit ut consulant ambigentes, ita par est respondere consultos, quia ipse impellit in errorem qui non instruit ignorantem; nec quidquam aptius est studioso religionis, quam imposito ( Edit. Rom., inquisitio) veritatis; quando facilius devium vitat, qui iter per quod graditur rogat. Sed priusquam respondendi curam de his quae dilectio tua percunctatur aggrediar, libenter in litteris tuis fidei tuae me fateor invenisse fervorem, cujus calore succensus, redivivam in illis partibus infidelium perversitatem vigere suspiras. Dignissimus dolor, qui dedita Deo corda contristet: nec enim est apud eos lapsus inlamentabilis, quibus est igniculus caritatis; quia unum spiritualium votum est salus inconcussa cunctorum. Sed non est ignota Ecclesiae Dei de hujusmodi procellis aut insueta tempestas: et quamvis rectoris sui gubernaculo inconcussa persistat, variis tamen insurgentium fluctuum laborat vexata turbinibus. Nam unde est psalmidici vox prophetae, qui ipsius Ecclesiae personam spiritu quo impellebatur assumens: Saepe, inquit, expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi? Concutiunt, sed in nihilo praevalebunt: adhuc in area sumus, mixta sunt frumenta cum paleis, gemunt boni consortia malorum, sed superest flamma non necessariis, et parata sunt horrea jam probatis. Ubi terrarum non est ista permixtio? Nos fixis decet instare (insistere) vestigiis: proficiemus inter adversantes propriis bonis, si erroribus non involvamur alienis. Probat enim virtutis suae validum robur, qui cum impellitur non movetur.
Ubi non variae tentationis aculei? Quales per hunc fere jugem annum quorumdam Scytharum, qui monachos prae se ferebant specie, non veritate; professione, non opere, subtili tectas calliditate versutias, et sub religionis obtentu famulantia odiis suis venena pertulimus, studentes eos ab interno vulnere medicabilis patientiae moderamine sanare, beati Pauli monita non tacentes: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium (II Tim. II). Sed quando virus quod viscera penetravit evellitur? Quando corda male sibi credula veritatis obtemperant institutis? Quando induit obedientiae humilitatem opinionibus suis vallata superbia? Quando acquiescunt paci contentionum studiis assueti, sola certamina amantes de religione captare, et mandata negligere? Nunquam apud eos caritas novo commendata praecepto, nunquam pax dominico relicta discessu; una pertinacis cura propositi, rationi velle imperare, non credere; contemptores auctoritatum veterum, novarum cupidi quaestionum; solam putantes scientiae rectam viam, qualibet concepta facilitate sententiam: eousque tumoris elati, ut arbitrium suum utriusque orbis putent inclinandum esse judicium: nec in numero fidelium deputantes sequaces traditionis paternae, si suae viderint cedere nolle sententiae: docti crimina serere, obtrectationum venena componere, integrum Ecclesiae corpus odisse, seditiones instruere, invidiam concitare, et pro obedientia, quae in coenobiis principatum regularis obtinet disciplinae, obstinationem pertinacis amare superbiae.
Non illos potuimus monitis, non mansuetudine, non auctoritate comprimere. In publicum usque prodiere conventum, ad concursionem quietis circa regum etiam statuas inclamantes: et nisi fidelis populi constantia restitisset, per diabolicae semina nefanda zizaniae apud illos dissensionem et discordiam commovissent (I Tim. III), per quos adjutorio Dei de religione eorum est pulsa dissensio. De eis sero probavimus prophetica apostolum voce dixisse, in novissimis diebus instare tempora periculosa, et fore homines sui tantum amatores, habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes; itaque esse vitandos. Haec ideo dilectionis vestrae indicanda sub occasione credidimus, ne, si illuc fuerint forte delati, ignorantes quemadmodum se in urbe Romana tractaverint, sub aliqua verborum simulatione deciperent.
Hi vero, quos vos de Fausti cujusdam Galli antistitis, dictis consuluisse, litteris indicastis, id sibi responsum habeant. Neque illum recipi, neque quemquam, quos in auctoritate Patrum non recipit examen catholicae fidei, aut ecclesiasticae disciplinae ambiguitatem posse gignere, aut religiosis praejudicium comparare. Fixa sunt a Patribus quae fideles sectari debeant instituta: sive interpretatio, sive praedicatio, seu verbum populi aedificatione compositum, si cum fide recta et doctrina sana concordat, admittitur, si discordat, aboletur.
Unum est fundamentum extra quod quaelibet fabrica si consurgit, infirma est, super illud quisquis aedificat, sive vilia, sive pretiosa, consideret. Errat autem a via, qui ab eo quod Patrum electio monstravit exorbitat, nec tamen improbatur diligentia per multa discurrens, sed animus a veritate declinans. Saepe de his necessaria providetur, de quibus ipsi aemuli convincantur, instructio. Nec vitio dari potest nosse quod fugias; atque ideo non legentes incongrua in culpam veniunt, sed sequentes. Quod si ita non esset, nunquam doctor ille gentium acquievisset nuntiare fidelibus: Omnia probate; quod bonum est tenete (I Thess. V). Non abs re est, etsi mundanum, non tamen a ratione discretum miscere sermonem. Fertur quidam nobilis arte pingendi, cum equum penicillo vellet explicare perfectum, asellum sibi proposuisse pingenti, asserens non ut jumentum imitaretur informe, sed ne in alicujus informis lineamenti similitudinem lapsus incideret.
Non improvide veneranda Patrum sapientia fideli potestati quae essent catholica dogmata definiit; certa librorum etiam veterum in auctoritatem recipienda, sancto Spiritu instruente, praefigens: ne opinioni suae lector indulgens, non quod aedificationi ecclesiasticae conveniret, sed quod voluptas sua concepisset, assereret. Quid ergo calumniantibus opus erat extra constitutos Ecclesiae terminos porrigere quaestiones, et de his quae habentur dicta, quasi dicta non sint, movere certamina, cum Christiana fides canonicis libris, et synodalibus praeceptis, et Patrum regularibus constitutis stabili et inconcusso termino (tramite) limitetur?
De arbitrio tamen libero, et gratia Dei, quod Romana (hoc est catholica) sequatur et asseveret Ecclesia, licet in variis libris beati Augustini, et maxime ad Hilarium et Prosperum, possit cognosci, tamen in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur, quae si tibi desunt, et necessaria creditis, destinabimus, quanquam qui diligenter apostoli dicta considerat, quid sequi debeat evidenter cognoscat. Data idibus Augusti.
EPISTOLA LXXI. AD EPIPHANIUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM. Epiphanium episcopum ordinatum nec scripsisse nec legatos misisse nuntiat. Hormisda Epiphanio Constantinopolitano episcopo.
Diu nos non nuntiata tuae primordia dignitatis tenuere suspensos, et in ipsa communis gratulatione laetitiae, mirati admodum sumus morem pristinum fuisse neglectum; quia reparata Ecclesiarum, Deo annuente, concordia, plenum fraternae pacis id flagilabat officium: praesertim quod illud sibi non arrogantia personalis, sed regularum observantia vindicabat. Decuerat siquidem, frater carissime, te legatos ad apostolicam sedem inter ipsa tui pontificatus initia destinasse, ut et quem tibi debeamus affectum bene cognosceres, et vetustae consuetudinis formam rite compleres. Sed licet his omissis, paginalia tantum sufficere judicasses ex occasione colloquia; nos tamen gratia stipulante (stimulante) compulsi, interim juste constantiam exspectationis abrupimus, reciproca mutuae caritatis verba reddentes; quia et noster animus amoris impatiens, et legatorum nostrorum votiva relatio exclusum quod imperabat causa silentium ad officia benigna traxerunt, quibus ad praesens gaudii nostri signa monstramus, et privatae quodammodo amicitiae votiva persolvimus. Legationem autem tuam et ea qua dudum gratia sustinemus, et fulti veteribus constitutis exigimus, ut quantum gaudii fructum, vel de tui pontificatus honore capiamus, vel quas tibi gratias referri conveniat pro impensis in negotio propagandae unitatis officiis (sicut nostrorum multipliciter astruxit legatorum narratio) evidentius exprimamus.
EPISTOLA LXXII. AD EUMDEM. Queritur Eliam, Thomam et Nicostratum suis sedibus non restitutos: ad Epiphanium spectare ut haec exsecutioni mandentur. Hormisda Epiphanio episcopo Constantinopolitano.
Oportuerat quidem fraternitatem tuam divini contemplatione judicii, atque caritatis nostrae respectu, Eliam, Thomam atque Nicostratum fratres et coepiscopos nostros, postquam in consortium communionis nostrae recepimus, ad divina mysteria incunctanter admittere, atque ad Ecclesias suas, a quibus eos discordiae error excluserat, pro pacis nostrae plenitudine revocare; ut unitas, quam post annorum multa curricula per totum orbem suis Deus restauravit Ecclesiis, nulla voluntatum nostrarum distantia laederetur. Sed quia rem tam gratam, et Patrum statutis venerabilibus congruentem quibusdam tarditatibus contigit nunc usque differri, unde etiam ad decessorem fraternitatis tuae nos scripsisse meminimus; hortamur ut laetitiam, quam de damnato praeteritae dissensionis errore percipimus: in nullo iterum discrepantium animorum causa contristet. Etenim nulli videtur vos nobiscum pleno communicare mentis affectu, si eos qui nobiscum communicant a vestro consortio segregatis. Incassum certe videntur pacem recipere qui pacis differunt praecepta complere. Quidquid enim in illorum suscipienda communione moramini, quodammodo de nostra reconciliatione detrahitis. Et providendum est, frater carissime, ne si Ecclesiarum nostrarum tandem desuper indulta concordia ab his exordium sumat exemplis, et religionis veneranda regula, et apostolicae sedis auctoritas imminuta (quod absit) per Orientem potius divulgata quam restituta videatur.
RELATIO EPIPHANII EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI. De sua electione. Fidem catholicam profitetur, et de omnibus cum Ecclesia Romana sentit. Sanctissimo ac beatissimo domino fratri et comministratori Hormisdae Epiphanius episcopus in Domino salutem.
Deus qui in alto habitat, et humilia respicit (Psal. CXII), et omnia pro salute hominum affluenter providet, pro sua bonitate et misericordia meam respexit parvitatem, et post obitum sanctae memoriae quondam archiepiscopi et patriarchae Joannis sedem sacerdotalem sanctae Ecclesiae catholicae regiae urbis mihi conferre dignatus est, sententia, et electione Christianissimi et justissimi principis nostri Justini, et piissimae reginae, quae ei ad omne studium communicat divinum, sequentiumque eorum his quibus est bona conversatio, et qui regiis honoribus sunt sublimiores, simul et sacerdotum, et monachorum, et fidelissimae plebis consensus accessit. Quapropter necessarium duxi hoc primum indicium meis inferre litteris, ut ostendam quam circa vestram apostolicam sedem habeo voluntatem. Est mihi oratio (ratio) magnopere, beatissime, uniri me vobis, et divina amplecti dogmata quae ex beatis et sanctis discipulis et apostolis Dei praecipue summi Petri apostolorum sedi sanctae vestrae sunt tradita, et nihil eis pretiosius existimare. Neque enim extra aliunde veniens sanctae Ecclesiae constituta ignoro, sed nutritus per Dei voluntatem ex teneris unguibus in sancta catholica Ecclesia, parui per tempora sanctissimis sacerdotibus et patriarchis. Nam saepius praepositus his qui per sacratissimum et ineffabile baptisma sua exuunt peccata, et veram unius essentiae Trinitatis docui fidem, quam (sicut praefatus sum) ex discipulis Dei magni et Salvatoris nostri Jesu Christi procedentem omnium sacerdotum et omnium laicorum amplectitur coetus. Divinum enim revera sanctum et a Deo datum symbolum trecentorum decem et octo sanctorum Patrum in Nicaea congregatorum adoro et praedico, et Christiani splendoris manifestum judicium esse annuntio: et quinquaginta et centum sanctorum sacerdotum in hac urbe regia factam venerabilem synodum: similiter et ducentorum Dei amatorum Patrum conventum in Ephesina factum: triginta et sexcentorum reverendissimorum Patrum et sacerdotum synodum factam Chalcedone unam (veram) esse et convenientem, et compaginatam praedictis sanctis conciliis, ipse ego didici, aliosque docere cognovi. In his ergo quatuor synodis sanctis et sacris magnum pietatis praedicatum mysterium, et omnium hominum est reposita salus. Eos enim qui fuerunt vel sunt ejusdem sententiae et suscipio et amplector, et unire me eis diligo. E contra autem eos qui praeter istas quid sentiunt aut praedicant, praeterito tempore aliquid conati sunt, a coetu orthodoxorum extorres esse existimo. Similiter rectas et revera religiosissimas epistolas venerabilis papae Leonis pro recta fide conscriptas circumamplector et suscipio. Habeat igitur hanc sententiam circa me vestrae beatitudinis sancta fraternitas. Vobis enim manifestum feci, et sub me Ecclesiis haec praedico, festinans per omnia eas mihique et vestrae beatitudini vinculo caritatis adunari, quas omnino oportet esse unitas et inviolabiles, et corpus unum communis apostolicae Ecclesiae idemque perpetuo custodire. Quantus enim circa vestram venerabilem fraternitatem in omnibus sit amor jubete perpendere; quia quos vestra apostolica sedes condemnans in sacris diptychis non recitare jussit, eos nec ego inter sacra facio nominari mysteria. Hoc autem et his notum est qui a vobis sunt directi viri reverendissimi, id est Germano sanctissimo et Joanni episcopis, Felici et Dioscoro diaconibus, et Blando presbytero, qui efficaciter secuti sunt ea quae eis sunt a vobis injuncta. Oret igitur vestra sanctitas tam pro me quam pro subjectis meis sacerdotibus ut perpetue custodiamur, rectam Dei tenentes confessionem; similiter et pro serenissimo principe nostro, et pro Christianissima Augusta, quia eorum salus communis sanctarum ubique est Ecclesiarum profuturum firmamentum. Istam igitur vobis habentibus intentionem nullo modo jam licebit sanctam Dei dilacerari Ecclesiam, per gratiam sancti Spiritus, et intercessiones sanctae gloriosae Dei genitricis virginis Mariae. Omnem quamcunque vestram fraternitatem ego quoque et mei plurimum salutamus. Alia manu: Incolumis in Domino ora pro nobis, Dei amator sanctissime frater. Accepta XV calendas Octobris, Rustico viro clarissimo consule (anno Domini 520).
EXEMPLUM EPISTOLAE JUSTINIANI VIRI ILLUSTRIS AD HORMISDAM PAPAM. Acacio damnato Constantinopoli pacem vigere: cum Orientalibus pacem quoquo modo ineundam: et de sanctissima Trinitate. Domino N. Jesu Christo favente regnat in saeculo qui sacra religione suum fundat imperium; quoniam bene gubernat humana, cui prius divina placuerint: quod praesentibus evenisse temporibus gratulamur. Filius etenim vester clementissimus imperator aeternitatis beneficio sceptra sortitus, fidei causas arripuit explicandas, et ad tuam sanctitatem missa legatione sedis apostolicae promeruimus sacerdotes, quorum adventu non mediocriter adolevit Ecclesiarum concordia sacrosanctarum, vobis instantibus, ut decebat. Acacii namque, quod dissidium gerebat, nomine stirpitus amputato, pro tenore libellorum quos direxistis, in hac urbe regia multisque civitatibus unitas optata provenit, quam summis inventam laboribus venerari convenit: in perpetuumque custodiri necesse est. Haec quibuslibet argumentis retractari quispiam patietur, quae sempiterna majestas rite composuit? Sed quia prosperos cursus frequenter impedire festinat humani generis inimicus, pars Orientalium non exilis, nec ferro flammisque compelli potest, ut episcoporum nomina post Acacium defunctorum condemnet: quae difficultas generali concordiae moras nectit. Sanctitas itaque vestra coelitus inspirata, temporum rerumque qualitatem consideret, et condemnatis hujus erroris auctoribus, id est Acacio Constantinopolitano, Petro, et Timotheo Aeluro, et Dioscoro Alexandrinis, Petroque Antiocheno, finire dignetur inveteratum certamen, de caeterorum nominibus quaestione sopita: ut redimatis plebem de sanguine, quam Deus noster regendam commisit, ac non persecutionibus ac cruore, sed patientia sacerdotali populum Domino nostro concilietis: nec, dum volumus animas lucrari, et corpora multorum perdamus et animas. Errores etenim diuturnos lenitate clementiaque convenit emendari, praecipue quia vestrae beatitudinis praedecessores saepissime voluerunt reipublicae nostrae antistites ad suam revocare communionem, si tantummodo taceretur Acacius caeterique praedicti. Non est ergo grave quod suasit vestra sedes ut praestet: illud etiam magis magisque deposcimus, ut tua sanctitas concepta gratia coelesti quae praetendunt Orientales episcopi tractare dignetur, eorumque fidei competentem praebere consensum. Nobis etenim videtur, quoniam Filius Dei vivi Dominus noster Jesus Christus ex virgine Maria natus, quem praedicat summus apostolorum carne passum, recte dicitur unus in Trinitate cum Patre Spirituque sancto regnare: sicut enim videtur ambiguum dicere simpliciter unum de Trinitate, non praemisso nomine Domini nostri Jesu Christi; sic ejus personam in Trinitate cum Patris Spiritusque sancti personis non dubitamus esse: sine Christi namque persona nec credi Trinitas religiose potest, nec adorari fideliter, quemadmodum S. Augustinus ait: An aliqua ex Trinitate persona; et alio loco: Solus in Trinitate corpus accepit; et iterum: Unus trium. Rogamus igitur, reverendissime salutantes, ut futuri judicii memores, causam taliter ordinetis, ne quid dubitationis relinquatur in posterum, quatenus omni scrupulo discordiarum sublato, pacis desideratae per orbem totum vincula renoventur, et venerandarum floreat Ecclesiarum concordia, corporisque unius in pristinum statum membra recolligantur. Ille namque medicus jure laudatur, qui veteres aegritudines ita sanare deproperat, ut ex his nova vulnera non nascantur. Specialiter ergo cognoscat vester apostolatus, compositis eisdem duobus capitulis, universos sacerdotes istius reipublicae libenter amplecti vestram communionem. Accepta XV calendas Octobris, Rustico viro clarissimo consule (anno Domini 520).
RELATIO EPIPHANII EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI. Imperatoris ejusque conjugis, suamque de Ecclesiarum unione animi alacritatem demonstrat. Ponti et Asiae, et maxime Orientis sacerdotes suorum episcoporum nomina damnare volentes in unionem admittendos. Calicem et alia pontifici munera mittit. Domino per omnia sancto ac beatissimo fratri et comministratori Hormisdae Epiphanius episcopus in Domino salutem.
Quantam habuimus alacritatem nos quoque et piissimus et Christianissimus imperator una cum fidelissima et in omnibus bonis florente conjuge sua circa rectam et puram sanctarum Ecclesiarum unitionem, et quemadmodum cum caritate Dei qua nos decebat destinatos a vobis sanctos episcopos et religiosos suscepimus, et venerandos habuimus clericos, existimamus quidem et ante ex his quae acta sunt satisfactum vestrae beatitudini: credidimus tamen quod si Dominus Salvator Jesus Christus Deus noster idem ipsos reverendissimos comministratores nostros incolumes vestris obtutibus praesentavit, omnia quae excitata sunt vobis sanctissimis manifesta fieri, et laborem, quem potuimus sustinere, per hos ipsos manifestius cognoscetis. Quemadmodum per Dei gratiam et fidelissimorum principum nostrorum, Constantinopolitanae civitatis nostra Ecclesia pacifice est gubernata: et nomina eorum inter sacra non sunt recitata mysteria, quae sedi vestrae profana cognovimus, sed quatuor conciliorum pro recta fide consonantia praedicatur et hoc ipsum omnibus sacrorum diptychorum recitatione manifestum est. Annuntient igitur vobis quia non pauci nobis subjecti sacerdotes, nec rursus sub eorum ordinatione episcoporum parva est subdita multitudo, quae bonum hujus coeptae unitionis amplectitur: vestra etiam sanctitas cognoscat istius se generalis boni et principem et inceptorem nihilominus constitutum. Unde fortiter ad vigilandum beatitudo vestra laudum est stimulis excitanda, ne id quod divina in honorem vestri coeperat ordinare misericordia, non ad plenum ita ut condecet communis unitas pervenire videatur. Diligentius autem de his fidelissimi et piissimi nostri principes de sanctarum Dei Ecclesiarum unitate et concordia gaudentes, ad vestra mandaverunt beatitudinem supplicationes a plurimis sanctis sacerdotibus suscipientes, tam Ponti quam Asiae provinciae, et maxime Orientis, apud quos nomina quondam sacerdotum suorum tacere difficile et impossibile esse videtur, tantaque eorum obstinatio est, ut omnes periculum pro tali facto parati sint sustinere. Igitur praecedentes omnes circa pacis studium necessarium causas considerantes, quia per solam istam humilitatis viam communem omnibus unitionem et salutem invenimus interrogantes sicut dictum est, et satisfacientes vobis ab illis qui a nobis in hoc negotio sunt destinati, causam cum pacifica, qua vos decet, gubernatione dispensetis: nam dum una utraque sit Ecclesia, procul dubio et bona, quae per vigilantiam eveniunt, communis exinde laudis gloria utriusque patriarchalibus sedibus rimatur, ut consuete omnium Dominus et conditor Christus verus Deus noster magnificetur. De his autem omnibus summo vobis supplicentur affectu Joannes sanctissimus episcopus, multos nobiscum sudores in praesenti deponens certamine, et Heraclianus reverendissimus presbyter sanctae nostrae majoris ecclesiae, et cohabitator noster, et Constantinus reverendissimus diaconus ejusdem majoris ecclesiae, per quos et nostra synodalia secundum ecclesiasticas vestrae beatitudinis destinavimus leges. Nunc igitur piissimi nostri imperatoris studium circa sanctarum Ecclesiarum unitionem ostendentis, pacificis ad vestram beatitudinem de his causis utendo litteris, et oblatas sibimet ab Hierosolymitanis et Orientalibus petitiones destinavit. Nos ergo occasionem salutationis invenire volentes, hanc ad vos fecimus epistolam, per quam supplicamus, proponentes vobis sanctissimis hanc vocem divinam: Ecce tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI). Ecce credidit nobis omnium Dominus talentum, quod augmentatum possit retitui boni operis fructu, et salvari per laudabilem vestram dispensationem tantas quidem sanctas Ecclesias, tantosque eorum sacerdotes, et multitudinem innumerabilem, nunc quidem unitam sanctae Ecclesiae, periclitantem autem et errantem: si vestrae beatitudinis gubernaculum commoretur (commemoretur), et maxime his, qui in sanctis locis habitant Christi Dei nostri, ita ubique sanctis adhaerentes ecclesiis, ut eorum respui non debeat multitudo. Nam omnes per suggestionem eorum ita in obstinationis suae malo perdurant, ut velint ante e vita recedere, quam excogitata relinquere: ut si Deus hos, per vestram beatitudinem adunari praeceperit, vestrae laudis meritum, et praesentibus, et futuris ascribatur temporibus. Oret igitur vestra sanctitas tam pro piissimis et Christianissimis principibus, quam pro nostra parvitate et universali unione, ut gratia sanctae et unius essentiae Trinitatis, et intercessionibus dominae nostrae sanctae et gloriosae virginis et Dei genitricis Mariae, omnia ad unitatem indivisam conveniat, et fundamentum inconcussum catholicae fidei confirmetur, per omnia, sanctissime frater. Indicia autem nostrae secundum Christum Dominum nostrum caritatis per viros reverendissimos destinavimus, ad administrationem divinae culturae, et sanctae apostolicae vestrae Ecclesiae, calicem autem gemmis circumdatum, patenam auream, et alium calicem argenteum, vela serica duo; quae suscipere vestram beatitudinem supplicamus cum illa caritate quam vos habere secundum Deum non dubitamus. Omnem in Christo fraternitatem, quae cum vestra est sanctitate nos quoque et qui nobiscum sunt plurimum salutamus. Accepta pridie calendas Decembris, Rustico viro clarissimo consule (anno Domini 520).
SACRA JUSTINI AUGUSTI. Joannem episcopum ad tractandam Ecclesiae pacem destinatum, quamprimum convaluerit, profecturum. Justinus Augustus Hormisdae papae.
Dum beatissimum Germanum episcopum, vel eos qui cum eo a vobis fuerant destinati, de hac dimitteremus regia civitate, hujusmodi illis mandata tradidimus, quod capitula quae ad perfectam unitatem Ecclesiarum pertinebant apostolatui vestro per reverendissimum Joannem episcopum sequenter manifesta faceremus; quae tamen ipsis hic praesentibus fuerant declarata. Sed evenit praefatum Joannem antistitem longa aegritudine detineri. Ne qua igitur vestram reverentiam ingrediatur adversa sententia, quasi vobis promissa nostra desidia quadam ultronea minus ad effectum perducentibus, necessarium esse perspeximus dilationis causam vobis exponere per Eulogium V. S. tribunum et notarium, quem ad praecelsum regem Theodoricum super negotiis quibusdam transmisimus: hoc quoque adjicientes quod dum propitia Domini et Dei nostri majestas eumdem virum religiosissimum Joannem pristinae voluerit reddere sanitati, sicut semel promiseramus, statim illum ad tuam sanctitatem transmittemus. Superest ut sanctitudo tua divinum nobis praesidium orationibus suis dignetur acquirere. Data pridie calendas Septembris, Constantinopoli. Accepta Romae calendis Octobris, Rustico viro clarissimo consule (anno Domini 520).
RELATIO DOROTHEI EPISCOPI THESSALONICENSIS. Objectum sibi crimen refellit. Sanctissimo ac beatissimo patri ac comministratori Hormisdae Dorotheus in Domino salutem.
Propositi nostri et orationis est summum studium, per omnia beatissime et ter beate Pater, et scribere frequenter ad vos sanctissimos, et mutua mereri colloquia; et nullo tempore extorrem me ab hujusmodi laetitia esse condecet. Quoniam igitur manifeste cognovi quosdam sanctas aures vestras perturbare, et scio procul dubio vos in omnibus esse perfectos, et quia nihil sine judicio audire possitis, nec ulli penitus vestrum animum commodare, et ut non amplius per taciturnitatem largiri tempus videar illis qui nihil quidem a nobis laesi sunt, sed sine causa et superflue adversus nos armati sunt: Deo tamen et vestrae satisfacio sanctitati, quia pro Joanne viro reverendissimo episcopo, qui paulo ante a vestra venerabili corona directus est, praedestinavi me periculis, et mortem sustinui, et meam pro ejus scio me objecisse animam: et hoc ostenditur gestis: et ex his, qui quanquam per meam absentiam acerrime videantur esse discussi. Et quid longo sermone opus est uti? cum vobis omnia Dominus Deus noster Jesus Christus patefacere et satisfacere possit; quia et quando cognovi vos ad apostolicae sedis praesulatum advocari, commune gaudium totius mundi esse judicavi. Ab illo enim tempore, hoc ipsum scribens ad vos, quantum ad me, quidquid ad honorem et satisfactionem vobis et apostolicae sedi pertinet, nihil praetermisi, sed nec praetermitto. Paulo post autem scietis per venerabiles, annuente Domino Jesu Christo, quia haec ab exordio mihi sunt excogitata, et quando Dominus Deus tempus dedit ad effectum haec sunt perducta. Omnem cum vestra sanctitate in Christo fraternitatem ego quoque et mei plurimum salutamus.
EPISTOLA LXXIII. AD DOROTHEUM THESSALONICENSEM EPISCOPUM. Romam ei veniendum, ut catholicam doctrinam percipiat, et objectum crimen purget. Hormisda Dorotheo episcopo Thessalonicensi.
Considerantes tuae fraternitatis Ecclesiam ante praetereuntis mala discordiae olim cum sede apostolica praecipua fuisse caritate conjunctam, te nuper pacis redditae esse credebamus auctorem, sed quia quos praevenire debueras, sequi etiam remoraris, non leviter pro fraternitatis tuae dilatae correctionis ingemiscimus tarditate; scribis enim aures nostras cujusdam sceleris atrocitate turbatas. Utinam usque ad nos tantum detestabilis fama percurreret, et non toto orbe Christianis mentibus tam dolendum, tam exsecrabile facinus nuntiaret? ut qui te innocentem nesciunt, a Christianitatis simul credant tramite deviasse. In qua enim mundi parte immanitatis hujus invidia non et catholicas contristat Ecclesias, et haereticorum prava vota laetificat? quae nos a dilectionis tuae conscientia, sicut litteris intimas, ostendi cupimus aliena: quid enim votis nostris magis convenit, nisi ut redire ad pacem catholicam volentes episcopos, a crudelitate et criminibus contingat semper innoxios comprobari. Exspectamus igitur, si non desunt fraternitati tuae veritatis Deo nota praesidia, ut et tanti sceleris a te repellas invidiam, et in reconciliatione fidei tandem eorum qui reversi sunt sequaris exempla. Data IV calendas Novembris, Rustico viro clarissimo consule (anno Domini 520).
EPISTOLA LXXIV. AD JUSTINUM AUGUSTUM. Accepisse ejus litteras, et de ejus fide et pietate nunquam dubitatum. Hormisda Justino Augusto.
Benedicta Trinitas Deus noster, qui vobis gubernacula commisit mundani imperii, quibus non solum pro jure regni veneratio deberetur, verum etiam pro gloriosi modestia et integritate propositi. Vere enim glorificamus Deum, lectis vestrae pietatis epistolis, quibus promissae legationis moram pro infirmitate ejus, qui dirigendus fuerat excusando, luce clarius reddidisti quam curam fidei et pudoris haberetis, ostendentes rerum summam regentibus non sufficere ad dominationis apicem quam obtinent potestatem, nisi ornamenta morum pretiosiorem faciant principatum. Servet circa vos, clementissime imperator, Deus noster beneficia sua, et respiciens bona vestra, largiatur aeterna. Nec nos tamen momordit ulla suspicio aut implendi tarditatem promissi; nec mutatione credimus evenisse consilii. Nefas enim erat de ejus verbis qualibet sollicitudine dubitari; cujus fidem in magnis rebus datum est tam evidenter agnosci. Redeunte igitur filio nostro spectabili viro Eulogio tribuno et notario cultum debitae salutationis exsolvimus, Deo magno continuis precibus supplicantes, ut qui vestro studio per infideles vulnera impacta curavit, aevo vobis per longiora tempora propagato, unitatem Ecclesiae redditam ex omni quoque faciat parte securam. Data IV calendas Novembris, Rustico viro clarissimo consule (anno Domini 520).
EPISTOLA JUSTINI AD HORMISDAM. Gratum ad pontificem mittit, suadetque ut Asianis et praecipue Orientalibus suorum episcoporum nomina damnare nolentibus Anastasii exemplo indulgeat: ab iisdem preces pro Ecclesiarum unione oblatas transmittit. Justinus Augustus Hormisdae papae.
Quo fuimus semper, et quo sumus studio pro conciliandis sententiis catholicam fidem colentium, ut eodem animo cuncti venerentur numen individuum Trinitatis, palam fecisse dignoscimur: nunc legatum ad vestram beatitudinem ultro ob hoc ipsum dirigentes Gratum virum sublimem magistrum scrinii, quo remedium tandem reperiatur discordiis varia cunctantium, nunc prono libentique suscipientes affectu viros religiosissimos, quos interventores unitatis vestra sedes apostolica credidit destinandos. Profecto enim tanquam ipsam pacem, et jucundis eos oculis aspeximus, et extensis manibus duximus amplectendos. Quin etiam omni intentione ordinavimus, ut venerabilis Ecclesia Constantinopolitana, nec non complures aliae vota suscipiant, vestra, non solum in caeteris, sed in auferendis etiam nominibus ex sacris diptychis, quae removenda maxime postulastis. Verum nonnullae fuerunt urbes et Ecclesiae tum Ponticae, tum Asianae, praecipuae Orientales, quarum clerici vel populi omnibus pertentati minis et persuasionibus, tamen nequaquam flexi sunt ut tollant antistitum et repellant nomina quorum apud eos opinio floruit, sed morte vitam duriorem aestimant, si mortuos condemnaverint, quorum gloriabantur vita superstitum. Quid igitur faciamus hujusmodi pertinaciae, quae nec dicto audiens existit, et tormenta in tantum despicit, ut amplum sibi ac festivum judicet, si corpore prius quam religioso desistat consilio? Nobis quidem videtur opus esse mollius agendi et clementius: quae si uno in tua sanctitate, jam nec in alio poterunt inveniri, nam neque sanguinis et suppliciorum cupidi (quod dictum etiam grave est) libellum suscepimus, neque ut parvo discrimine remaneant imperfecta concordiae desideria, sed ad propagandam quo possumus ordine conjunctionem membrorum Ecclesiae. Utrum itaque praestantius erit minorum gratia in totum esse nobis adjectas tantas multitudines, an, concessis exiguis et remissis, majora et omni ratione quaerenda corrigi, ut quae non licuit per omnia, saltem ex necessariis partibus allegentur? Veniam itaque nominum postulamus, non Acacii, non utriusque Petri, non Dioscori, vel Timothei, quorum vocabula ad nos datae tuae sanctitatis epistolae continebant, sed quos in aliis celebravit civitatibus episcopalis reverentia, et hoc exceptis urbibus, ubi vestrae beatitudinis libellus jam in plenum admissus est, nisi hanc quoque partem benevolentia statuerit vestra mitius corrigendam. Verum nec judicio caret sedis apostolicae, ut non magis venia dicenda sit quam deliberata jam ac perspecta diffinitio. Anastasius quidem religiosissimae memoriae vestrae culmen Ecclesiae palam aperteque constituit, cum hoc idem scriberet negotium praedecessori nostro, satis esse pacem affectantibus, si nomen tantum reticeatur Acacii. Ergo priora vestrae sedis constituta sequitur qui non omnes memorias mortuorum judicat contemnendas, ut indignum habeatur et incongruum, si non placidior omnibus non solum defunctis, sed etiam superstitibus vestra divulgetur in omni fine terrarum lenitas. Et hoc quidem non dubitaverimus ita gratiosum vobis futurum, ut pacifico statim responso laetior mundus reddatur. Retinet autem vestra sanctitas, quod dudum scripsimus, ex Oriente supplicationes nobis esse destinatas, voluntatem ipsorum continentes et arbitrium, in quo sese duraturos ostendunt firmiter, et quo nulla ratione desistendum existimant. Hanc itaque chartulam secundum nostra promissa per Joannem virum reverendissimum episcopum dirigendam vobis in praesenti merito credidimus, ut a vestra sede etiam tenor ejus admissus ad colligendas proficiat et adunandas ubique venerabiles Ecclesias, et Hierosolymitanam praecipue; cui tamen omnes favorem impendunt quasi matri Christiani nominis, ut nemo audeat ab ea sese discernere: consensum itaque propitium tuam sanctitudinem epistolari quoque pagina convenit declarare; ut, cognito omnibus atque patefacto, tenorem ejusdem chartulae a vobis etiam laudari, et tenaciter custodiri laetior mundus existat. Data idibus Sept. Chalcedone, Rustico viro clarissimo consule. Accepta pridie calendas Decembris, consule suprascripto (anno Domini 520).
EXEMPLUM PRECUM. Ejus opera ad Ecclesiae unitatem admitti rogant. Catholicam fidem profitentur. Deo amabili ac piissimo imperatori ex Deo Augusto et principi Justino Christianissimo deprecatio et supplicatio ab Hierosolymitanis, et Antiochenis, et secundae Syriae clericis et abbatibus et possessoribus Syriae provinciae.
Haurite aquam cum laetitia ex fontibus salutis (Isai. XII), vociferator Isaias propheta exclamat, fontes salutis evangelicae veritatis praedicationes manifeste ostendens, ex quibus beati Apostoli et eorum qui per ordinem fuerunt discipuli et sapientes Ecclesiae doctores, salutarem aquam fidei haurientes, omnem sanctam Dei Ecclesiam irrigaverunt, quae in petra summi apostolorum subnixa rectam et inflexibilem confessionem custodiens, fiducialiter cum eo ad unigenitum Filium Dei exclamat omni tempore, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI). Hanc salutarem confessionem a sanctis quatuor synodis, quae evangelicis praeceptis sunt honoratae, suscipientes, nunquam per Christi gratiam a traditis nobis rectis dogmatibus deviavimus, sicut rerum testatur probatio, et tempore necessitatis fidei constantia demonstrat. Si igitur ut Christiani rationis fidei sumus participes, domine piissime, et ad communem pacem et unitatem festinamus, nostram fidem, quam ab initio suscepimus, per hanc satisfactionem nostram manifestam vestrae facimus pietati; ut notum sit quia et paci concurrimus, et a recta cum Dei juvamine non divertimus fide, sed omnem ex aequo haeresim exsecramur, non solum Eutychianistas et Acephalos, sed et Nestorianos, et hominem colentes toto animo audentes anathematizamus. Nos autem, domine carissime imperator, sicut supra dictum est, in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, ab initio baptizati quoque et credentes essentiam Dei in tribus subsistentiis, adoramus: secundum sanctorum Patrum symbolum credentes in unum Deum Patrem omnipotentem, et in unum Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum Deum Verbum, similiter et in unum Spiritum sanctum; et secundum hoc divinum mathema, definitionem a sancta Chalcedonensi synodo promulgatam intelligimus quoque et suscipimus, confidentes et credentes, quia unam substantiam vel personam, quod idem est, ipsa sancta synodus in duabus naturis, id est in deitate et humanitate indivise et inconfuse praedicavit Deum Verbum. Dominus noster Jesus Christus unus est ex sancta et unius essentiae Trinitate; si enim unum Deum in tribus subsistentiis, sicut dictum est, accipimus, Pater autem non est incarnatus, nec Spiritus sanctus; Deus Verbum incarnatus est, et homo factus est unus ex sancta et unius essentiae Trinitate, secundum filiationis proprietatem. Sic ita secundum praedictas quatuor synodos credentes, et secundam Dei Verbi nativitatem secundum carnem confiteri non renuimus. Unde proprie Dei virgo genitrix esse creditur, tanquam quae natura et veritate unius essentiae Patri Filium Deum Verbum, natura immutabilem, ex ipsa factum hominem, enixa est, et duas naturas in Christo per essentiam vel substantiam unitas confitentes sicut in unius persona, vel substantia. Neque harum diversitatem vel proprietatem post unitionem auferimus, nec eas dividere in duabus personis et substantiis per unitionem sumus edocti; eumdemque scimus unigenitum Filium Dei, et ante incarnationem ejus, et post: eumdem Deum quidem simul et hominem; passibilem carne, impassibilem deitate; circumscriptum corpore, non circumscriptum spiritu, eumdem terrenum et coelestem, quem mundus ut hominem cepit, et ut Deum continere non potuit, mortalem et immortalem, nusquam naturarum diversitate ejus ablata, neque dividentes per essentiam unionem. Hoc enim verae magnum pietatis mysterium, quia unus ex sancta unius essentia Trinitatis incarnatus, et homo factus Deus Verbum in utraque natura deitatis et humanitatis indivise et inconfuse cognoscitur et adoratur, non conversionem vel mutationem sustinens, sed proprietatem utriusque naturae in una persona in semetipso conservans. Ob hanc igitur fidem praedictas sanctas synodos suscipientes et custodientes anathematizamus omnes qui adversus eas quocunque tempore vel modo aliquid conscripserunt, praecipue Joannem Aegeotam, qui adversus memoratam sanctam Chalcedonensem synodum multas ut Nestorianus blasphemias evomuit; similiter et condemnantes Timotheum, Aelurum cognominatum, sicut Eutychianistam, adversus eam cum suis latrantem sequacibus. Ita ergo cum Dei juvamine semper sensimus, et jam nunc sentimus. Quapropter hanc satisfactionem vestrae obtulimus pietati: et ut jubere dignata est, nos proprium intellectum, et quemadmodum de sana fide sentimus exponere: quia quidam haeretici, dum suam malam fidem occultare festinant, nostram in Christo libertatem et rectam fidem detrectaro conantur. Supplicamus igitur vestram clementiam, sollicitudinem perfectam in Ecclesiarum unitione sanctarum habere debere; ut unitas quae cum Dei fuerit juvamine, nec ullo deinceps rationabili aut irrationabili occasionis fomite inquietari pax possit. Deus autem omnium vestrum pium adimpleat desiderium in gloriam sui et reipublicae disciplinam.
EPISTOLA LXXV. AD SYNODUM CONSTANTINOPOLITANAM. Gratulatur Epiphanium pontificem electum. Hormisda synodo Constantinopolitanae.
Fratrem et coepiscopum nostrum Epiphanium, apud felicissimam (Deo favente) Constantinopolim ad officium muneris sacerdotalis assumptum pervenisse ad nos, fraternitate vestra referente, gaudemus, quia gratius quodammodo suscipiuntur indicia, quae significaverit amata persona, et tanto majus pro auctoritate nuntii nascitur gaudium, quanto non est quod de testimonio disputetur. Sic erat congruum, carissimi nobis, sic se circa proximum patefacere decebat affectum, ut per vos sedi apostolicae innotescat quod moribus et sanctitate fulgeret; quod usque adeo se omnium bonis (sicut et vos asseritis) imbuit institutis, ut non sit fortius meritis testimonium, quam in honorem sacerdotis adscitum. Quid est enim quod de eo habeatur ambiguum, in quo de bonis moribus sub probatione factae concordiae praesuscepta sunt divina. Quapropter facitis sancte, facitis religiose, facitis pie, quod veritati testimonium libenter impenditis, quod praemium bene meritis non negatis. Quia idem error est tacere veritatem, qui est falsis assistere; et eadem injustitia est si negetur honor moribus placitis, quae est si concedatur indignis. Certum est, amantissimi, participari vos cum sacerdotis laudibus intimatis, quia omni fraternitatis vestrae ordini transcribitur, quod in uno, quem ex vobis elegistis, esse laudatur. Deus omnipotens fidei suae pacem sub perpetuitate conservans electionem ordinationemque vestram, quam insinuandam sedi apostolicae per Joannem fratrem et coepiscopum nostrum, nec non et Heraclianum presbyterum, atque Constantinum diaconum filios nostros religiose credidistis, tanta firmitate confortet, ita et omnium discordantium luctamina disjiciat, ita dissidentium corda compescat; et quemadmodum sub fratre et coepiscopo nostro Epiphanio pacificationis datum est indicium, gratulemur effectum. Data VII calendas Aprilis, Valerio viro clarissimo consule (anno Domini 521).
Gesta in causa Abundantii episcopi Trajanopolitani in scrinio habemus.
EPISTOLA LXXVI. AD EPIPHANIUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Quod qua decuit via ad sacerdotium pervenerit. In unione Ecclesiae perseverandum. Et de acceptis muneribus. Hormisda Epiphanio episcopo Constantinopolitano.
Benedicimus Dominum fraternae caritatis affectu, quia non solum synodica relatione ad sacerdotium te digne pervenisse cognovimus, sed factis atque moribus comprobamus: et ita se meriti tui gradus patefecit affectibus, ut ante fratrum et coepiscoporum nostrorum testimonium cuncta crederemus. Quod enim illi te promittunt posse omnia agere, nos videmus implesse; et tanquam fidei tuae servata pacis fuerit gratia, sic unitatis hactenus dilata sunt vota divina. Eorum praedestinationi caritatis tuae vocabulum quo nuncuparis accessit, sub quo spiritu apparente concordia, factum est ut dicamus: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXI). Quapropter in Christo Domino nostro reddentes officia salutationis, hortamur ut boni operis initium laudabile continuet institutum, secundum sanctum Evangelium, quo monemur: Qui perseveraverit in fine, hic salvus erit (Matth. X). Adhortamini igitur reliquos, invitate monitis, colligite blandimentis: quia talenti crediti multiplicata compendia sacrificia sunt divina. Praeterea gratissime tulimus quod Joanni fratri et coepiscopo nostro, necnon Heracliano presbytero, atque Constantino filiis nostris internuntiis promotionem caritatis tuae cognovimus, qua esse aliquid dulcius non putamus. Et cum te praedicti viri, etsi pro obsequio suscepto facerent, non tantum ratione laudarent, beati omnium sumus, quod dignae rei nuntius relator dignus exstabat, ut tibi absolutissime de legatorum meritis probatio sit honoris. Manu papae: Suscepimus calicem aureum gemmatum, patenam argenteam, et alium calicem argenteum, et vela duo ministerio basilicae beati Petri apostoli profutura, a caritate tua directa. Data VIII calendas Aprilis, Valerio viro clarissimo consule (anno Domini 521).
EPISTOLA EPIPHANII AD HORMISDAM. Ab Orientalibus imperatori preces oblatas se ad eum misisse. Domino meo per omnia amabili Deo sanctissimoque fratri et comministratori Hormisdae Epiphanius episcopus in Domino salutem.
Quantam alacritatem aut quale desiderium piissimus et Christianissimus imperator caram perfectam unionem universarum Ecclesiarum habeat, non voluntate tantum, sed operibus ipsis habitantibus, in hac regia urbe, et antequam ad regnum a Deo sibi datum perveniret, ostendit. Sanctitati autem vestrae ex correctis ab initio regni ejus, et usque nunc laboribus maxime manifestavit, per quos omnia catholicae Ecclesiae membra in unum Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi corpus cum prompto nititur animo conjungere: et quid opus est verbis uti prolixis, qui rebus ipsis, quanquam nos veri testes, existere valeamus. Habet tamen et vestra sanctitas experimentum quod et per scripta cognovit: confirmat quidem haec quod nunc additur. Nam quidam qui sub potentissima ejus manu sunt, religiosissimorum sacerdotum ex Orientalium partium regionibus, preces porrexerunt, docentes de his quae voluerunt. Nec hoc latere vestram volens sanctitatem, bene deliberavit ut quod jam factum est in praesenti nuntiaret vestrae sanctitati. Paulo post de ea his manifestius significare; ut, communi concilio praecedente omnium, Domino et Salvatori nostro Jesu Christo ea quae ad utilitatem communem conveniunt, et undique sunt irreprehensibilia, catholicae fidei correctionibus, clarescant. Opportune igitur existimantes fraternis litteris vestram sanctitatem et carissimis alloquiis rogamus ut majus et instantius pro piissimo principe nostro omnium Dominum Deum orare dignemini. Omnem in Christo fraternitatem quae cum vestra est sanctitate ego quoque et mei plurimum salutamus. Alia manu. Incolumis in Domino ora pro nobis, amabilis Deo et sanctissime pater.
RELATIO EPIPHANII EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI. Paulini sollicitudinem laudat. Domino meo per omnia amabili Deo sanctissimoque fratri et comministratori Hormisdae Epiphanius in Domino salutem.
Paulinus vestrae sedis defensor, qui vestram retulit epistolam, vestraeque sanctitatis virtutem in se ostendens, cum gaudio nobiscum conversatus, suam sollicitudinem communibus consiliis actibusque contulit. Sed quoniam ad vos festinantem non oportebat eum prolixiore tempore remorari, ideoque reciprocis alloquentes vestram sanctitatem, protegi praefatum virum et nostri dignum amoris fidelem servum subsistentem commendamus. Erit autem de his quae a nobis gesta sunt pro vestro animo, et circa sanctas Ecclesias sollicitudinem quam gerimus, vigilare nobis dignus fide enarrator. Nam nos orationibus vestrae sanctitatis, ut naturalem bonitatem hujus rei respicientes, vigilantissimum habentem studium, et Deo cooperante in plurimis verbum gratiae decurrens sine aliqua obsistentia ad effectum nostrum ducit et intentionem. Sed quia difficultates aliquae accesserunt, gubernatione utique et inniti dispositione ea quae hic movetur oportet, et competenter exponi, sicut et vestra cognoscit super omnia sanctitas. Et quemadmodum oportet eos qui Dei greges pascere sortiti sunt universa ad gloriam Dei et agere et moliri, spem salutis in eum habentes: et sicut scriptum est: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII). Ea enim quae vobis placeant, sicut dictum est, sentire quoque et agere nitimur, sanctissime. Omnem in Christo fraternitatem, quae cum vestra est sanctitate, ego quoque et mei plurimum salutamus.
EXEMPLUM EPISTOLAE JUSTINIANI VIRI CLARISSIMI AD HORMISDAM. Petit ut pro Ecclesiarum unione laboret, et sibi ad ea respondeat quae per legatos scripserat. Domino beatissimo atque apostolico patri Hormisdae papae urbis Romae Justinianus.
Quanta reverentia vestram beatitudinem veneremur, multis epistolis, ex quo serenissimus imperator filius vester regnavit, cognoscitis. In praesenti quoque debito pudore salutantes tuam sanctitatem, postulamus enixius ut assiduis precibus et frequentissimis orationibus pro concordia laboretis Ecclesiarum vestrarum, nobisque (sicut per legatos etiam vestros post omnia scripsimus) tam de sermone de quo vertitur controversia, quam de nominibus episcoporum sub Acacio defunctorum, per Eulogium virum sublimem tribunum et notarium dignetur apostolatus vester integrum indubitatumque destinare responsum; omnibus videlicet quae praesentibus legatis vestris ordinata sunt in perpetuo firmiter duraturis. Vir namque religiosus Joannes episcopus, qui venturus est Romam, detinetur aegritudine corporali: nihil enim prohibet ante ejus quoque adventum concordiam praevenire, sublata dubitatione religionis, et eum tamen mox dimittemus favente divinitate, quia jam melius habet: quoniam nec difficilia sunt quae ceciderunt in ambiguitatem; nec expedit diutius causam vitae protrahi sempiternae, ne dilatis temporibus aliquid nascatur incertius. Aeternitatis igitur supernae tremendique judicii non immemor sanctitas vestra, quae sibi commissa sunt efficaciae tradi deproperet, ut intelligant cuncti recte vos apostolicae sedis esse primatum sortitos. Haec igitur quae scribuntur a nobis affectu paterno jubete quantocius adimpleri. Scitis namque quam sit admirabilis gloriae tantorum errores annorum vestri pontificatus tempore stirpitus aboleri.
EXEMPLUM EPISTOLAE JUSTINIANI COS. AD HORMISDAM. Confitemur Christum Dominum recte unum in Trinitate dici, secus unum ex Trinitate. In nominibus episcoporum damnandis non ita severe agendum. Domino viro beatissimo sanctoque patri Hormisdae urbis Romae pontifici Justinianus cos.
Quantam venerationem religionis habeamus, quamque solliciti semper fuerimus propter uniendas sanctas Ecclesias, testis est quoque vestra beatitudo. Postquam regnavit enim dominus noster inclytus imperator, per omnes ad Italiam venientes direximus litteras, apostolatum tuum rogantes sicut decebat. Nunc etiam ne quid eorum quae fieri convenit praetermittatur, Joannes vir reverendissimus antistes, Heraclianus presbyter, et Constantius diaconus sacrosanctae Ecclesiae hujus inclytae civitatis destinati sunt ad urbem feliciter, ut super omnibus quae scripsit filius vester serenissimus imperator integrum responsum accipiant. Dignetur ergo sanctitas tua suscipere memoratos viros religiosissimos libenter, et habitis orationibus, placataque Divinitate, sic omnia debeat ordinare venerabiliter, ut nihil ultra remaneat in ambiguum. Nobis etenim videtur quoniam Filius Dei vivi Dominus noster Jesus Christus ex virgine Maria natus, quem praedicat summus apostolorum carne passum, recte dicitur unus in Trinitate cum Patre Spirituque sancto regnare, majestatisque ejus personam in Trinitate, et ex Trinitate non infideliter credimus. De nominibus autem defunctorum episcoporum clementer, et ut decet pacificum patrem disponite: quia vester quoque praedecessor beatae recordationis ad memoriae principalis Anastasium scripsit, ut si nomen Acacii tantummodo tolleretur, una nobis esset communio. Nonne igitur suasit vestra sedes, ut praestet imitari beatissimum et sanctissimum Leonem Romanum pontificem, ac sicut ille scripsit Leoni, ita et vos omnibus amputatis dubitationibus perfectas pacificasque paginas ad invictissimum principem filium vestrum rescribere Ecclesiae, ut ante tribunal venturi judicis participes eorum sitis quorum sedem jure sacerdotali tenetis. Ostendat ergo tuus apostolatus quod Petro successit apostolo; quoniam Dominus a vobis utpote summis pastoribus exacturus est universorum salutem, qui poterunt esse salvi firmata concordia. Nos etenim finitis capitulis, de quibus scripta suscepistis, ultra non patiemur a quoquam controversiam religionis in republica nostra moveri, nec vestram sanctitatem convenit audire superflua concertantes.
EPISTOLA LXXVII. AD JUSTINIANUM. Commendat Justinianum de reverentia sibi exhibita. Promissam legationem se exspectare. Sanctissimae Trinitatis mysteria explicat. Hormisda Justiniano viro illustri.
Quod celsitudo vestra animi circa me sui benevolentiam dignatur ostendere, facitis rem Deo placitam, et rectae conscientiae congruentem; sed non parva sunt nobis hujus emolumenta propositi. Major in nos fructus de tali bonitate revertitur, neque enim vacua honorificentia est quae defertur antistiti. Indubitatum siquidem est quia honor ministri cultus est domini, et qui personam sacerdotis magni habet, majorem remunerationem ab eo cui sacerdos famulatur accipiet, dicente Domino Jesu iis qui prophetas in honore suscipiunt, suam mercedem esse reddendam: et apud me quidem magni est gratia vestra momenti, eo tamen pretiosior, quia quidquid mihi gratiae dignanter impenditis, in Ecclesiarum defensione monstratis. Sed ut ad id quod celsitudo vestra desiderat noster sermo dirigatur, quanquam et clementissimus imperator, et vos promittatis legationem esse venturam, et id cum ratione convenerit, ut eorum qui dirigendi sunt super omnibus nos decuerit exspectare praesentiam; tamen quia gratum nobis est studium quod circa religionem vos habere declarastis, non gravat praelibare, dicendo non opus ut stabilitatem fidei vestrae intentionis (contentionis) potius quam rationis sequaces procaci verborum novitate confundant. Sancta Trinitas Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unus est Deus; hanc Israel jussus adorare, cujus inseparabilis et indiscreta substantia non potest dividi, non potest sacrilega distinctione separari, servata tamen proprietate sua unicuique personae. Haec interim commendanda fidei vestrae, epistolaris styli terminum cogitantes, congrua credimus brevitate sufficere, plenius disserenda cum florente imperio clementissimi principis, si promissam legationem et nos suscipere Deo propitiante contigerit, et cognitis omnibus cum adjutorio Dei nostri responso reddito pro universitatis informatione remittere.
EPISTOLA JUSTINIANI VIRI ILLUSTRIS AD HORMISDAM. Petit ut legatos rebus bene gestis redire quamprimum curet . Diligenter apostolatus vester cognovit quanto fide calore filius vester serenissimus imperator nosque fuimus ab initio. Nunquam cessavimus agere quae pertinebant ad firmamentum religionis divinae. Pro qua re nuper etiam reverendissimos sacerdotes Romam direximus, ut integrum componeretur de capitulis, quibus ad ea dubietas vertebatur. Sed ignoramus quae difficultas provenerit ut minime sopirentur hactenus ea quae videntur esse levissima. Salutantes ergo vestram reverentiam petimus ut nulla praebeatur occasio, qua de tua quisquam possit ambigere voluntate; sed habentes prae oculis judicium majestatis supernae, modis omnibus festinare dignemini.
EPISTOLA LXXVIII. AD JUSTINUM AUGUSTUM. Ad evitandam discordiam nihil innovandum: et de his qui ad communionem admitti possunt Epiphanio scriptum. Hormisda Justino Augusto.
Scio quidem, venerabilis imperator, clementiam tuam conscientia boni operis tantum esse contentam; nec in his quae pro catholicae Ecclesiae unitate disponitis, humanis laudibus indigere, et (ne) magni studii gloria non digna remuneratione vilescat. Quanta est enim circa eum humani summa praeconii, cui contigit terrarum regna committi? Cum eo noxia sint blandimenta adulationis suspicioni, quae humilitas detulerit imperanti. Et alias secundum evangelicam traditionem necesse est ut fructu supernae remunerationis careat, qui retributionis laudem exspectat. Hinc mansuetudinem vestram omni bonitatis perfectione pollentem, ad Deum universa quae memorabiliter facitis referre non ambigo, nec caduca cogitantes, ab illo exspectatis pro actuum vestrorum retributione mercedem, quem bonorum omnium constat auctorem. Et tamen ego divinis, quibus obsecundo, convenio institutis, ne religiosae conscientiae vestrae beneficia conferta dissimulem, ne taciturnitas mea, quae vobis crescit ad gloriam, mihi, quod absit, vertatur in culpam. Novi enim de illis decem Domini et Salvatoris nostri pietate mundatis, quia et novem sunt nota ingratitudinis improbati, et unus testimonium fidei et merita receptae salutis retulit, qui gratiarum actionem sanatus exsolvit. Exsequor exempla quae didici, et quod per officii mihi crediti materiam praedico, sub occasione litterarii sermonis exhibeo. Ago gratias quanto amplius possum, et si quantas debeo non possum: sed solatium mihi est quod de beneficiis mecum vestris mundus exsultat, et laceratae hactenus Ecclesiae membra ad compagem suam revocata gloriantur. Reduxisti populis fidem, persecutus errorem; inclinata est superbia inimicorum Ecclesiae Dei, et humilitas erecta fidelium. Magna res tibi contigit, imperator: magna in te emolumenta cum potestate coierunt, quae merearis intellige. Non exiguam in te partem boni operis illius quod vadens ad coelos Dominus noster Jesus Christus contulit transtulisti: nam pacem quam ille discipulis dedit per te mundus invenit: non dubium congratulari tibi angelos coeli: nam si juxta assertionem evangelicam laetitia est eis super uno peccatore salvato, quae potest esse populo? Salve Ezechias praesentis aetatis. Nam etsi fuerunt ante eum reges Juda bonum qui facerent, nullus tamen eorum dissipavit excelsa; tu quoque schismatum et superbiae dissipator, et cultus veteris restitutor, praesume tibi similitudine illius annorum augenda curricula, qui operum ejus imitaris exempla. Haec omnia, quae ad majus gloriae tuae spectant augmentum, non stimulo adhortationis alienae, non ullis precibus excitatus aggrederis: solus tibi in consilio Deus: non est qui se ad participationem tanti operis tentet inserere: tibi debes actionis hujus studium, tibi bonae actionis effectum. Tu me, venerabilis imperator, Ecclesiae vulnera tam longa moerentem ad spem reddendae salutis animasti. Tu me post tam continuos turbines jam pene desperatione cessantem ad novam tranquillitatem directis ultro piis litteris excitasti: hoc quoque procul dubio divina intelligentia conferente, ut inter ipsa tui principatus exordia fidei ejus dicares obsequium, cui acceptum debebas imperium, sed qui te ad incipienda haec non potui primus impellere; nunc majore fiducia tantis beneficiis compellor provocatus orare, ne patiaris in re tam boni operis esse defectum; ne manus, quas ad Deum erigis, accepti operis perfectione suspendas. Negare non possum pro domini nostri haec me affectu et unitatis exposcere: sed fateor et saluti tuae pro tanta mansuetudinis gratia haec studia me debere. Scriptum est enim quia qui perseveraverit usque ad finem salvus erit (Matth. X). Nec vos aliquorum obstinatio reddat a proposito pigriores. Durum est, ut efficacior sit eorum pertinacia qui dividunt pacem, quam eorum qui asserunt unitatem. Amentur vulnera cum provideantur pro salute remedia, et praeoptabile . . . . putetur se . . . . mortuis quam inhaerere cum vivis. An non aequum est, ut religiosi principis subdantur imperio qui non moventur exemplo? Non omnis aeger remediis salubribus acquiescit, et medendi studium saepe ipsis quibus adhibetur ingratum est: et tamen grata est pro salute necessitas, nec ipsi post respirationem non sunt beneficiis obnoxii qui curantur inviti. Cavenda est sublilium magna circumspectione calliditas, qui ingerunt difficilia, dum nituntur labefactare composita. Et quis hoc possit admittere, ut ad illa per pacem credamur adduci, ad quae non potuimus discordiae necessitate compelli? Et putetur aequum, ut contra salutem princeps subjectorum voluntatem sequatur, quam pro sua salute subjecti, principis non famulentur imperio? Ipsam tibi mecum, venerabilis fili, crede Ecclesiam Dei supplicare, ut eam sine macula et ruga, sicut scis Domino placere, custodias; nec in eam oculus ille qui pervigilat naevum aliquem quem aversetur aspiciat. Ama quod a Deo compunctus elegisti, et intemeratum serva illud cujus pars esse voluisti. Fuerit ante sollicitudo tantum mea, nunc unam nobis causam tua fecit esse clementia. Nec austeriorem me quisquam dicat esse prioribus, nec adhortatio alicujus pro sententiae auctoritate teneatur. Diligentiorem me non pertinaciae studium, sed scandala, secuta fecerunt. Forte inter initia locus esse potuit lenitati: male (sicut notum est) per accessus praecedentium temporum errorum augmenta creverunt. Non parvi habeas, fili sanctissime, quod curasti, ubi sancta Chalcedonensis synodus, et inter sanctos venerandi papae Leonis religiosissima constituta locum alicujus honoris habuerunt? Ubi non adversum tanta fidei fundamenta quasi quodam bellicum hostium Dei insonuit exercitus? Quanto acrioribus haec impetita sunt jaculis, tanto validioribus sunt munienda subsidiis. Rogo, clementissime imperator, ne me aut ad delenda ( Edit Rom. deserenda) haec quae dudum beneplacita sunt, aut mutanda compellas. Vox enim illa auribus meis indesinenter immurmurat: Quia nemo manum ad aratrum mittens, et post se respiciens aptus est regno Dei (Luc. IX), cum in evidenti sit, quia poenitentia malorum est operum, non bonorum. Sed quanquam his urgemur angustiis, tamen propter mansuetudinis tuae considerationem, et venerabilium legatorum Joannis episcopi Heracliani presbyteri, et Constantini diaconi allegatio nos non inhumana permovit, qui innocentibus aut ignaris causae remedia credidit esse poscenda: ad fratrem et coepiscopum nostrum Epiphanium scripta transmisimus, ut memor fidei, memor religionis, quos dignos susceptione esse crediderit, et alienos a communione quam respuimus, sicut asseritur, innocentes eos ad societatem suae communionis admittat, libelli tamen qui a nobis interpositus est tenore servato. Melius est enim et magis Deo placitum, si salva fide ecclesiastico corpori jungantur abscissi, quam in abscissos transeant, qui in beati Petri immaculata communione manserunt. Data septimo calendas Aprilis, Valerio viro clarissimo consule (anno Domini 521).
EPISTOLA LXXIX. AD JUSTINUM AUGUSTUM. Divinitatis et incarnationis mysterium exponitur. Hormisda Justino Augusto.
Inter ea quae ad unitatem Ecclesiae pertinentia (pertinent), propter quam Deus clementiae vestrae elegit imperium, in litteras contulistis: haec quoque, venerabilis imperator, cura fidei, cui multipliciter vos studere declaratis, adjecit, ut aliquorum preces perferendae ad humilitatis notitiam jungerentur, quibus vel quid quaestionis oriretur agnoscerem; vel ad submovendum propositae consultationis ambiguum responsum a me religiosae scientiae conveniens redderetur. Legi omnia sollicitudine qua decebat; et licet ad responsi plenitudinem sufficere potuisset, si illa tantum quae a veteribus (ab auctoribus) sunt diffinita rescriberem, tamen ut religiosi propositi vestri remunerarem affectum, non subtrahendum credidi mei quoque sermonis obsequium. Quid enim est quod emergentibus Nestorii et Eutychetis venenis paterna omisit instructio? Pene omnes impietates cum inventoribus tam nefandorum dogmatum convenientia in unum synodica decreta presserunt: nec ulterius remansit locus ullus tam diris perfidiae seminibus amputatis, aut Christum Dominum nostrum credere sine carnis fuisse veritate, aut eumdem non Deum et hominem de materni uteri intemerata fecunditate prodiisse, cum alter eorum dispensationem, qua salvati sumus negando, quantum in se est, irritam faceret; alter opinione contraria, sed impietate consimili, in eodem Domino nostro Jesu Christo potestatem divinam a vera humanitate secluderet; neque ille recordatus quia palpandam carnem suam Christus ostendit, nec ille Evangelii memor Verbum carnem factum esse dicentis (Joan. I), cui vox Domini indeficienter insonare debuerat, qua dixit et docuit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis qui est in coelo (Joan. III). Saepe haec et multis praecedentium sunt comprehensa sententiis; sed nec clementia vestra licet jam dicta sint, fastidiose poterit repetita cognoscere: nec nobis pudor est ea quae sunt a decessoribus nostris praedicta (praedicata) revolvere. Neque enim possibile est ut sit diversitas praedicationis, ubi una est forma veritatis; nec ab re judicabitur alienum, si cum his, cum quibus conveniemus fide, congruamus et dogmate. Revolvantur piis mansuetudinis vestrae auribus decreta synodica, et beati papae Leonis convenientia sacrae fidei constituta; eadem invenietis in illis quae recensueritis (inveneritis) in nostris. Quid ergo est post illum fontem fidelium statutorum (statutum)? quid amplius (si tamen fidei termnum servat) quamlibet curiosus scrutator inquirat, aut opere aut institutione perfectius (non opus aut adjectione plenius aut institutione perfectius)? nisi forte mavult quisquam dubitare quam credere, certare quam nosse, sequi dubia quam servare decreta. Nam si Trinitas Deus, hoc est Pater et Filius et Spiritus sanctus, Deus autem unus specialiter legislatore dicente: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI), qui aliter habet, necesse est aut divinitatem in multa dividens (dividat), aut specialiter passionem ipsi essentiae Trinitatis impingat, et (quod absit a fidelium mentibus) hoc est, aut plures deos more profano gentilitatis inducere, aut sensibilem poenam ad eam naturam quae aliena est ab omni passione transferre. Unum est, sancta Trinitas non multiplicatur numero, non crescit augmento; nec potest aut intelligentia comprehendi, aut hoc quod Deus est discretione sejungi. Quis ergo illi secreto aeternae impenetrabilisque substantiae, quod nulla vel (neque ulla visibilium, vel) invisibilium naturarum potuit investigare natura, profanam divisionem tentet ingerere, et divini arcana mysterii (arcani ministerium) revocare ad calculum moris humani? Adoremus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, indistinctam (indivisam) distincte (Dionys. indistincta. HARD.), incomprehensibilem et inenarrabilem substantiam Trinitatis, ubi etsi admittit numerum ratio personarum, unitas tamen non admittit esseutiae separationem, ita tamen ut servemus divinae propria naturae, servemus propria unicuique personae, nec personis divinitatis singularitas denegetur, nec ad essentiam hoc quod est proprium nominum transferatur. Magnum est sanctae et incomprehensibile mysterium Trinitatis, Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, Trinitas indivisa: et tamen notum est quia proprium est Patris ut generaret Filium, proprium Filii Dei ut ex Patre Patri nasceretur aequalis, proprium Spiritus sancti ut de Patre et Filio procederet sub una substantia Deitatis. Proprium quoque Filii Dei, ut juxta id quod scriptum est: In novissimis temporibus Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Joan. I): ita intra viscera sanctae Mariae Virginis genitricis Dei unitis utriusque sine aliqua confusione naturis, ut qui ante tempora erat Filius Dei, fieret filius hominis; et nasceretur ex (in) tempore hominis more, matris vulvam natus non aperiens, et virginitatem matris deitatis virtute non solvens. Dignum plane Deo nascente mysterium, ut servaret partum sine corruptione, qui conceptum fecit esse sine semine, servans quod ex Patre erat, et repraesentans quod ex matre suscepit. Nam jacens in praesepio videbatur in coelo, involutus pannis adorabatur a magis, inter animalia editus ab angelis nuntiabatur, vix egressus infantiam, et annuntians mysticam sine instituente doctrinam, inter rudimenta annorum puerilium edens coelestia signa virtutum. Idem enim Deus et homo, non (ut ab infidelibus dicitur) sub quartae introductione personae: sed ipse Dei Filius Deus et homo, id est virtus et infirmitas, humilitas et majestas, redimens et venditus, in cruce positus et coeli regna largitus; ita nostrae infirmitatis particeps, ut posset interimi, ita ingenitae potentiae dominus, ne posset morte consumi: sepultus est juxta id quod homo voluit nasci, et juxta id quod Patri erat similis resurrexit, patiens vulnerum, et salvator aegrorum, unus defunctorum, et vivificator obeuntium; ad inferna descendens et a Patris gremio non recedens: unde et animam, quam pro communi conditione posuit, pro singulari virtute et admirabili patientia mox resumpsit. Haec ita esse, nec ullam dubitationem oportere recipere, idem Dominus noster Jesus Christus ne inter corporis passiones Deus non esse crederetur, aut ne Deus tantum, et non homo inter opera mirabilium stupenda virtutum, proposito nos duorum apostolorum informavit exemplo, Deum esse Christum Dominum nostrum Petri fide; hominem Thomae dubitatione declarans. Quid enim intererat, ut quem se homines dicerent, discipulos suos vellet inquirere, nisi ut respondente Petro: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI), notum faceret hoc non de carne et sanguine proditum, sed a Patre Deo inspirante revelatum, et per testimonium laudatae responsionis fides patefactae fieret veritatis? Quid intererat, ut apparente post resurrectionem Domino, Thomas tamen aut deesset caeteris aut solus ambigeret, nisi ut mundus crederet, quod ambigens discipulus exploraret (explorasset), ut dum unius manibus se pateretur tangi, ad universitatem (ab universitate) fidelium quid esset, possit (posset) agnosci? Non ergo ad improbandum discipulum interposita est dubitatio, sed quaesita posteritatis instructio. Anne ad aliud spectat (aliud exspectat), quod se idem Dominus Cleophae cum alio discipulo, cum ad Emmaus tendentes de se loquerentur, inseruit; et quanquam de resurrectione Domini per mulieres, quae primae ad monumentum convenerant, agnovissent; tamen ut per eorum dubitationem daret credendi futuris saeculis firmitatem, incipiens a Moyse et omnibus prophetis, oportuisse pati Christum, et ita intrare in gloriam suam, interpretatus Scripturas ostendit, et per passionem humanam naturam, et divinam in eo esse per gloriam, multipliciter haec sanctarum Scripturarum testificatus exemplis? Haec apud religiosam conscientiam tuam, venerabilis imperator, tanquam ignota dicuntur. Fides enim ipsa, quae a te constanter asseritur, tibi reddit hoc muneris, ut sensibus tuis et affectum sui miserat, et scientiam, per quam diligentius asseratur, infundat. Et tantum interest dispensationis mihi creditae, ut ego quoque vel apud scientes nota non taceam; ut succedente sibi per vices temporum catholicorum praedicatione sensuum quod indeficienter asseritur sine fide credatur. Latius haec quae ad deitatem humanitatemque Domini nostri Jesu Christi pertinent, et in eo unitas duas sine confusione naturas potui secundum veterum definita disserere, si esset adversum eos qui his dissentiunt disputandum: sed cum in manibus omnium sint et synodica constituta et beati papae Leonis dogmata, perstrinxisse potius pauca quam evolvere credidi convenientius universa. Nunc vero agnoscere satis est, et cavere proprietatem, et essentiam cogitandam, ut sciatur quid personae, quid nos oporteat deferre substantiae: quae qui indecenter (indigenter) ignorant, aut callida impietate dissimulant; dum omittunt quid sit proprium filii, trinae ( al. in Trinitate. HARD.) tendunt insidias unitati (divinitati). Sed si quae praedicta sunt, validis teneantur fixa radicibus, nec a paterna traditione receditur, et constanter quaestionibus obviatur. Data VII calendas Aprilis, Valerio viro clarissimo consule (anno Domini 521).
EPISTOLA LXXX. HORMISDAE AD EPIPHANIUM. Ipsi vicariam sedis apostolicae praefecturam in recipiendis lapsis delegat. Hormisda Epiphanio episcopo Constantinopolitano.
Multo gaudio sum repletus, quod circa Ecclesiae pacem, et sanctissimi imperatoris, et dilectionis tuae tale studium, quale litteris indicasti, legatorum quoque meorum assertione cognovi. Manifesta enim hinc supernae misericordiae documenta produntur, quando et humani principes causam fidei cum reipublicae ordinatione conjungunt, Ecclesiarum praesules, quod ad dispensationem suam pertinet, officii memores exsequuntur. Talibus indigebat post discordiae procellas religio Christiana rectoribus, qui compressis provida dispensatione turbinibus, diu peregrinatam pacem, depulsa tempestate reducerent, et in futura saecula propositi sui exempla tendentes, sibi ascribendum indubitanter ostenderent, quidquid Deo placitum posteri pro sua imitatione fecissent. Benedicamus Deum, frater carissime, nostris hoc diebus fuisse concessum, et totis orationum et curarum viribus annitamur, ut quae per Dei nostri opem bene correcta sunt, ipso adjuvante per omnia compleantur. Sperandum enim est ut ad compagem corporis sui reliqua quoque quae adhuc divisa sunt membra festinent, et a potioribus minora non discrepent: ad quod cum dilectio tua Christianae studio caritatis hortetur, debet id ad quod incitat sequi, et quod amandum suadet amplecti. Similem enim jam fidei curam gerentes, per religiosam patientiam, par etiam praemium de boni operis speramus effectu: neque enim difficultatibus est cedendum. Non fatigatur asperis fides: nec ad coelorum ardua per proclive contenditur: nec remunerationem circa laboris exercitia quis meretur. Unde ne facientes bona, deficiamus, specialiter admonemur: Beati etiam, teste Psalmista, qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore (Psal. CV): quia non initium laboris remunerationem praemii consuevit invenire, sed terminus. Ergo par studium sollicitudinis assumentes, quibus est una in communione et credulitate societas, quemadmodum de adunata sedi apostolicae Constantinopolitana Ecclesia pariter exsultamus in Domino: ita de reliquarum quoque (sicut affectuose admones) reintegratione curemus primum, ut fidem integritatemque nostram immaculatam ab omni contagione servemus. Nosti enim, frater sanctissime, quae ecclesiasticam servent vincula concordiam, quae nos ab haereticorum tueantur insidiis, per quae etiam canonum custodiatur auctoritas. His in robore suo omni circumspectione servatis, remedia sperantibus conferentur. Habet enim et ecclesiasticarum ordo regularum, et ipsius forma justitiae, ut medicina rationabilis benigne et fideliter sperantibus non negetur: nec quisquam ita est ab humanitate discretus, quem non a rigore discretionis inclinet incauta simplicitas. Sed ut caute hoc citra querelam, aut erroris alicujus naevum valeat expediri, dilectissime frater, personam meam te in hoc oportet induere, scientem in hujusmodi causis, sicut praedictum est, quid faciendum sit, quid cavendum: ita omnia providenda, ut non ambigas rationem dispensationis hujus Deo esse reddendam: ita tamen ut eos qui vobis fuerunt communione sociati, vel per vos sedi apostolicae vestra nobis scripta declarent, quibus etiam continentia libellorum, quos obtulerint, inseratur. Sic enim et Severi, et complicum ejus, aut similium absolvemus errores, nec eorum qui sanari potuerint, dispendia patiemur. Quod ideo vobis specialiter credimus imponendum, ad diligentiam vestram nostra onera transferentes, quia non prava jam documenta resistentes haereticis edidistis, nec debet de eo ambigi quem bene contigerit explorari. Simul assume remedia medicinae, simul accingere auctoritate justitiae, et sic circa supplices humanitate mollire, ut in haereticorum contagione perdurantes, aut eos qui innocentiam simulant, et cum nostris sola voce consentiunt, ab his quibus pro Ecclesiae redintegratione consulitur et providetur, excludas: nec enim expedit circa hos ecclesiasticam temperare censuram. Non enim erunt miserationis bona pro eorum, quibus consuli oportet, necessitate collata, si indiscrete fuerint bonis malisque communia. Et quia Hierosolymitanorum quoque faciebat in tuis litteris tua dilectio mentionem, quorum etiam ad nos quaedam delata professio, necessarium duximus vel recensere quae scripta sunt, vel respondere quae congrua. Qui si sanctorum Patrum constituta custodiunt, si illa fidei fundamenta venerantur ab his quae per eos sancto Spiritu compungente definita sunt, non recedent. Aut enim perfecta sunt, ita ut sunt, et adjectione non indigent: aut bene valida, et ideo non mutanda: quando per ea omnia haereticorum venena compressa sunt. Nec quidquam Chalcedonensis synodus, quod utile quaelibet diligentia potuisset excogitare, praeteriit: quae praecedentium quoque dogmata vel clarius manifestavit, vel repetita auctoritate firmavit, speciale quoddam adversus Nestorium et Eutychem aggressa certamen, alterum deitatem Dei nostri Jesu Christi a carne separantem, et ideo sanctam Mariam Dei genitricem pronuntiare vitantem: alterum veritatem carnis in Domino renuentem. Quando Dominus noster Jesus Christus idem Filius Dei, idem filius hominis, una in duabus persona naturis divinitatis et humanitatis carnis, nec naturis adunatione confusis, non velut quarta persona addita Trinitati, sed ipse Filius Dei exinaniens semetipsum, et formam servi accipiens (Philip. I), propter quod et unam nec divisibilem profitemur essentiam Trinitatis, et proprietatem tamen suam scimus inesse personis, unam Filii Dei cum assumpta carne, unam Spiritus sancti: et personas proprietatibus designantes, et per unitatem essentiae inseparabile Trinitatis mysterium confirmantes. Neque enim ambigi potest Verbum Dei intra matris viscera per carnem, humanam assumpsisse naturam, nec post a se factam intra vulvam naturarum unitionem divisum. Nam ut humanitas sine Deo non est edita, sic in cruce non est impassibilis divinitas a carnis passione divisa: quod virginis partus et intemerata fecunditas, et singularis a mortuis resurrectio, et ad coelos declarat ascensio. Haec si quemadmodum a Patribus constituta sunt servant, credant, nec definita transcendant: a quo tramite qui declinant, ipsi sibi nebulam dubitationis offundunt. Nobis autem illud apostolicum contentiosis respondere necesse est, nos hanc consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei (I Cor. II). Haec ideo breviter, quia nec ambigi convenit de rebus juxta fidem saepius definitis: et pene supervacua est allegatio, quae adhibetur instructis, cum super hac re et ad clementissimum principem filium nostrum non pauca perstrinxerim. Et quia de Hierosolymitanorum propositione respondimus, hoc quoque aestimavimus, salutis eorum causa competenter ad endum, ut si communionis apostolicae desiderant unitatem, professionem suam scripto inditam, quam legatis nostris apud Constantinopolim positis obtulerunt, aut per suos ad nos dirigant, aut fraternitati vestrae tradant, eodem tamen, sicut diximus, tenore conscriptam, quae ad nos modis omnibus sub vestra ordinatione deferatur. Nam de Thessalonicensibus, quorum ad nos legati sub clementissimi et fidelissimi principis filii nostri ordinatione venerunt, ne quid omisisse credamur, nosse vos volumus, secundum hoc quod Domino nostro inspirante placuerit, causam omnem nostri (vestra) dispositione tractandam, et si quod oportet impleverint, ordinanda haec per fratrem nostrum et coepiscopum venerabilem virum Joannem, sed et filios nostros Heraclianum presbyterum et Constantinum diaconum, ecclesiastico honore dignissimos; ad causam pertinentia conscripsisse contenti, gratulati sumus in viro ordinis nostri par meritum et religiosum nos invenisse propositum, et cum legatione mandata sapientiae et moribus congruentia. Votiva enim res et plena gaudii est, ut sint justa aestimatione probabiles, quos communionis et officii contigerit esse consortes. Et alia manu: Deus te sanum custodiat, frater venerabilis. (Data septimo calendas Aprilis, Valerio viro clarissimo consule [anno Christi 521].)
Sanctissimus archiepiscopus dixit: Nunc venerabilissimi notarii sanctissimae Ecclesiae nostrae, si quae sunt chartae apud eos praesentem causam concernentes, ipsas nobis manifestas faciant. Et productis chartis per venerabilem Cosmam diaconum, notarium et chartophylacem, Macarius venerabilis diaconus et notarius, libellum ex persona clericorum Theopolis, et relationem synodi ibidem in regia urbe congregatae, utrumque ad Joannem inter sanctos archiepiscopum ipsius regiae urbis, legit. Et Calonymus, venerabilis diaconus et notarius, ex codice epistolam ad Joannem sanctae memoriae archiepiscopum Hierosolymorum, et ad Epiphanium piae memoriae Tyriorum episcopum, legit. Insuper etiam epistolam missam ab ipso Joanne Hierosolymorum episcopo et synodo sua ad sanctum Joannem legit. Et tephanus, venerabilis notarius et diaconus, relationem missam ab Epiphanio Tyrio et synodo sub eo congregata legit. Et Paulus venerabilis notarius et diaconus relationem cum gestis destinatam ab episcopis secundae Syriae ad sanctissimum Joannem archiepiscopum regiae urbis; quae omnia inserta fuere.
ΕΠΙΣΤΟΛΗ Π'. Ὁρμίσδου πρὸς Ἐπιφάνιον Ὁρμίσδας Ἐπιφανίῳ ἐπισκόπῳ Κωνσταντινουπόλεως.
Πολλῆς ἐπλήσθην χαρᾶς, ὅτι περὶ τὴν εἰρήνην τῆς ἐκκλησίας, καὶ τοῦ ἁγιωτάτου βασιλέως, καὶ τῆς σῆς ἀγάπης τοιαύτὴ, σπουδη. οἵαν διὰ τῶν γραμμάτων ἐμήνυσας, καὶ διὰ τῆς τῶν ἐμῶν πρεσβέων καταθέσεως ἔγνων. Σαφὴς γὰρ ἐντεῦθεν τῆς οὐρανίου εὐσπλαγχνίας ἀπόδειξις πρόεισιν, ὅταν καὶ οἱ τοῦ κόσμου βασιλεῖς τὰς ὑποθέσεις τὰς περὶ τῆς πίστεως μετὰ τῆς διοικήσεως τῆς πολιτείας συζευγνύωσι, καὶ οἱ τῶν ἐκκλησιῶν ἡγούμενοι τὰ συντείνοντα εἰς τὴν ἰδίαν οἰκονομίαν μεμνημένοι τοῦ καθήκοντος ἐκτελῶσι. Τοιούτων ἔχρησε μετὰ τὰς τῆς διχονοίας καταιγίδας ἡ Χριστιανικὴ θρησκεία ἰθυντήρων, οἵ τινες κατευνασθεισῶν προνοητικωτάτῃ διατυπώσει τῶν θυελλῶν, τὴν ἐπιπολὺ ξενωθεῖσαν εἰρήνην, ἐξωσθέντος τοῦ χειμῶνος ἐπανάξωσι, καὶ εἰς τοὺς μέλλοντας μετὰ ταῦτα αἰῶνας τῆς ἰδίας προθέσεως τὰ ὑποδείγματα ἐπεκτείνοντες, ἑαυτοῖς ἐπιγεγράφθαι ἀναμφιβόλως ἐπιδείξουσιν, εἴ τι τῷ Θεῷ ἀρέσκον οἱ μεταγενέστεροι ἀπὸ τῆς αὐτῶν μιμήσεως ποιήσουσιν. Εὐλογήσωμεν τὸν Θεὸν, ἀδελφοὶ, ταῖς ἡμῶν τοῦτο ἡμέραις συγκεχωρημένον γεγονέναι, καὶ πάσαις εὐχῶν καὶ μεριμνῶν δυνάμεσιν ἐπερεισθῶμεν, ἵνα ἅπερ διὰ τῆς τοῦ Θεοῦ ἡμῶν συνεργίας καλῶς ἤρχθη, αὐτοῦ βοηθοῦντος ἐν πᾶσι πληρωθῶσιν. Ἐλπὶς γάρ ἐστιν, ὅτι περ εἰς τὴν ἁρμονίαν τοῦ οἰκείου σώματος καὶ τὰ λοιπὰ καὶ ἔτι νῦν διῃρημένα μέλη σπουδάσουσι, καὶ ἀπὸ τῶν κρεισσόνων τὰ ἥττονα οὐ διαφωνήσουσιν· εἰς ὃ ἐπείπερ με ἡ σὴ διάθεσις τῇ σπουδῇ τῆς Χριστιανικῆς ἀγάπης προτρέπεται, ὀφείλεις εἰς ὃ διεγείρει ἀκολουθῆσαι, καὶ ὅπερ ἀγαπᾶσθαι συμβουλεύει, περιπτύξασθαι. Ὁμοίαν γὰρ λοιπὸν τῆς πιστέως φροντίδα χειρίζοντες, διὰ τῆς εὐσεβοῦς ὑπομονῆς, ἶσον καὶ τὸ ἔπαθλον τοῦ ἀγαθοῦ ἔργου ἐκβάσει ἐλπίζομεν. Οὔτε γὰρ ταῖς δυσχερείαις ἐστὶ παραχωρητέον· οὐ καταπονεῖται τοῖς τραχέσιν ἡ πίστις, οὐδὲ εἰς τὰ τῶν οὐρανῶν ὑψώματα διὰ κατωφεροῦς τις ἐπεκτείνεται, οὔτε τῆς ἀνταμείψεως, ἄνευ τῆς τοῦ καμάτου γυμνασίας τις ἀξιοῦται. Διὸ ἵνα μὴ ἐκκακῶμεν τὸ ἀγαθὸν ποιοῦντες, ἰδικῶς ὑπομιμνησκώμεθα. Καὶ γὰρ μακάριοι, ὡς μαρτυρεῖ ὁ ψαλμῳδὸς, οἱ φυλάσσοντες κρίσιν καὶ ποιοῦντες δικαιοσύνην ἐν παντὶ καιρῷ, ὅτι οὐχὶ ἀρχὴ τοῦ καμάτου τὴν ἀντάμειψιν τοῦ ἐπάθλου εἴωθεν εὑρίσκειν, ἀλλὰ τὸ τέλος. Τοιγαροῦν ἴσην σπουδὴν τῆς μερίμνης ἀναλαβόμενοι, οἷς ἐστι μία ἐν τῇ κοινωνίᾳ καὶ τῇ πίστει ἡ ἑταιρία· ὃν τρόπον περὶ τῆς ἑνωθείσης περὶ τῷ Ἀποστολικῷ θρόνῳ τῆς Κωνσταντινουπόλεως ἐκκλησίας, ἐπίσης ἀγαλλιῶμεν ἐν κυρίῳ· οὕτω καὶ περὶ τῆς τῶν λοιπῶν, καθὼς ἐνδιαθέτως παραινεῖς, ἀποκαταστάσεως φροντίσωμεν πρῶτον, ἵνα τὴν πίστιν καὶ τὴν τελειότητα ἡμῶν, ἄσπιλον ἀπὸ παντὸς μιάσματος φυλάξωμεν. Καὶ γὰρ οἶσθα, ἀδελφὲ τιμιώτατε, ποῖοι τὴν ἐκκλησιαστικὴν ὁμόνοιαν φυλάττουσι σύνδεσμοι, τίνα ἡμᾶς ἀπὸ τῶν αἱρετικῶν φυλάττουσιν ἐπιβουλῶν, καὶ διὰ ποίων ἡ τῶν κανόνων φυλάττεται αὐθεντία. Τούτων ἐν τῇ ἰδίᾳ ἰσχύϊ πάσῃ προσοχῇ φυλαττομένων, ἴασις τοῖς ἐλπίζουσι προσενεχθήσεται. Ἔχει γὰρ τῶν ἐκκλησιαστικῶν κανόνων ἡ τάξις, καὶ αὐτῆς τῆς δικαιοσύνης ὁ τύπος, ὅπως εὔλογος θεραπεία τοῖς καλοθελῶς καὶ πιστῶς ἐλπίζουσι, μὴ ἀρνηθείη. Οὐδέ τίς ἐστιν οὕτως ἀπὸ τῆς φιλανθρωπίας διηρημένος, ὃν οὐχὶ ἀπὸ τῆς σκληρότητος τοῦ δεσμοῦ ἐπικάμψει ἡ ἀπάνουργος ἁπλότης, ἀλλ' ἵνα ἀσφαλῶς τοῦτο καὶ χωρὶς μέμψεως, ἢ τινὸς νεφώδους πλάνης ἰσχύσειε προελθεῖν, ἀγαπητὲ ἀδελφὲ, τὸ ἐμὸν πρόσωπόν σε ἐν τούτῳ χρὴ ὑπελθεῖν ἐπιστάμενον ἐν ταῖς τοιαύταις ὑποθέσεσι, καθὼς προείρηται, τί ποιητέον εἴη, τί φυλακτέον, οὕτω πάντων προνοούμενον, ὡς μὴ ἀμφιβάλλοντα λόγον ταύτης τῆς διατυπώσεως τῷ θεῷ ἀποδώσοντα, οὕτω μέντοι, ἵνα τούτους οἵ τινες ὑμῖν τῇ κοινωνίᾳ συναφθεῖεν, καὶ δι' ὑμῶν τῷ Ἀποστολικῷ θρόνῷ, τὰ ὑμέτερα γράμματα ἡμῖν δηλώσουσιν, οἷς καὶ τὰ περιεχόμενα τοῖς λιβέλλοις, οὓς ἂν προσενέγκοιεν, ἐμφερέσθω. Οὕτω γὰρ τοῦ Σευὴρου, καὶ τῶν τούτῳ συμπλεκομένων, καὶ τῶν ὁμοίων ἀπολυθήσονται πλάνης, καὶ οὐδὲ τούτων, οἶ τινες ἰαθῆναι δυνήσονται τὴν ζημίαν ὑπομείνωμεν. Ὅπερ διὰ τοῦτο ὑμῖν ἰδικῶς ᾠήθημεν ἐπιθεῖναι πρὸς τὴν ὑμετέραν ἐπιμέλειαν, τὰ ἡμέτερα μεταφέροντες βάρη, ἐπείπερ οὐ μικρὰς ἤδη ἀποδείξεις τοῖς αἱρετικοῖς ἀνθιστάμενοι δεδώκατε, καὶ οὐ χρὴ περὶ τούτου διστάζειν, ὃν καλῶς συνέβη δόκιμον ἀποδειχθῆναι. Ἅμα προσλαβέσθαι τὰς θεραπείας τῆς ἰάσεως, ἀναζώσασθαι τὴν αὐθεντίαν τῆς δικαιοσύνης, καὶ οὕτω περὶ τοὺς ἱκέτας τῇ φιλανθρωπίᾳ ἀπαλύνεσθαι, ἵνα τοὺς ἐν τῷ τῶν αἱρετικῶν μιάσματι ἐπιμένοντας, ἢ τούτους, οἳ τὸ ἀνεύθυνον ἀποκρίνονται, καὶ μετὰ τῶν ἡμετέρων μόνῃ τῇ φωνῇ συμφωνοῦσιν ἀπὸ τούτων, ὧν ὑπὲρ τῆς ἀποκαταστάσεως τῆς ἐκκλησίας φροντὶς καὶ πρόνοιά ἐστιν ἀπὸ τῆς ἐκκλησίας. Οὐδὲ γὰρ συντελεῖ περὶ τούτους ἐκκλησιαστικὴν κεράσαι αὐστηρίαν. Οὐ γὰρ ἔσται λοιπὸν τοῦ ἐλέους τὰ ἁγαθὰ διὰ τὴν τῶν προνοηθῆναι ὀφειλόντων ἀνάγκην συναχθέντα, ἐὰν διακρίτως ἔσονται κοινὰ καλοῖς καὶ κακοῖς. Καὶ ἐπειδὴ τῶν Ἱεροσολυμιτῶν ὁμοίως ποιήσασθαι ᾠήθη ἐν τοῖς οἰκείοις γράμμασι μνήμην ἡ σὴ ἀγάπη, ὧν καὶ πρὸς ἡμᾶς ἠνέχθη τὶς ὁμολογία, ἀναγκαῖον ἡγησάμεθα καὶ ἀναγνῶναι τὰ γραφέντα, καὶ ἀποκρίνασθαι τὰ πρόσφορα. Οἵ τινες εἰ τὰς τῶν ἁγίων πατέρων διατυπώσεις φυλάττουσιν, οἱ ἐκείνης τῆς πίστεως τοὺς θεμελίους σέβονται, καὶ ἀπὸ τούτων τῶν δι' αὐτῶν τοῦ ἁγίου πνεύματος κατανύσσοντος ὁρισθέντων, οὐκ ἀναχωρήσουσιν. Εἰ γάρ εἰσι τέλεια, ὥσπερ εἰσὶ, καὶ προσθήκης οὐ δέονται, ἢ καλῶς βέβαια, καὶ διὰ τοῦτο οὐκ ἀνταμειπτέα, ὁπότε δι' αὐτῶν πάντα τὰ τῶν αἱρετικῶν δηλητήρια καταπιεσθῇ, οὐδέ τι ἡ ἐν Χαλκηδόνι σύνοδος, ὅπερ χρήσιμον, οἱαδήποτε ἐπιμέλεια ἠδύνατο ἐπινοῆσαι, παρέδραμεν, ἤ τις τῶν προλαβουσῶν ὁμοίως τὰ δόγματα, ἢ τηλαυγέστερον ἐφανέρωσεν, ἢ ἐπαναληφθεῖσα τῇ αὐθεντίᾳ ἐβεβαίωσεν ἰδικόν τινα κατὰ Νεστορίου, καὶ Εὐτυχοῦς ἀναδεξαμένη ἀγῶνα, τοῦ μὲν ἑτέρου τὴν τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ θεότητα ἀπὸ τῆς σαρκὸς χωρίζοντος, καὶ διὰ τοῦτο τὴν ἁγίαν Μαρίαν Θεοτόκον ἐξαγγέλλειν ἐκκλίνοντος, τοῦ δὲ ἑτέρου τὴν ἀλήθειαν τῆς σαρκὸς ἐν τῷ κυρίῳ ἀπαναινομένου, ὁπότε ὁ κύριος ἡμῶν Ἰησοῦς Χριστὸς οὗτος υἱὸς Θεοῦ, ὁ αὐτὸς ἅνθρωπος, ἒν πρόσωπον ἐν δύο φύσεσι, καὶ θεότητος καὶ σαρκὸς, οὐδὲ τῶν φύσεων ἐν τῇ ἑνώσει συγχυσθεισῶν, οὐχ ὡς τετάρτου προσώπου προστεθέντος τῇ τριάδι, ἀλλ' αὐτὸς ὁ υἱὸς τοῦ Θεοῦ ἐκένωσεν ἑαυτὸν καὶ μορφὴν δούλου ἔλαβε. Διὸ καὶ μίαν καὶ οὐδὲ διαιρετὴν ὁμολογοῦμεν οὐσίαν τῆς τριάδος, καὶ τὴν ἰδίαν ὁμοίώς ἰδίοτητα ἴσμεν ἓν εἶναι τοῖς προσώποις. Ἓν γὰρ τοῦ πατρὸς ὁμολογοῦμεν εἶναι πρόσωπον, ἓν τοῦ υἱοῦ τοῦ Θεοῦ, μετὰ τῆς προσληφθείσης σαρκὸς, ἓν τοῦ πνεύματος τοῦ ἁγίου, καὶ τά πρόσωπα ταῖς ἰδιότησι σημαίνοντες, καὶ διὰ τῆς ἑνότητος τῆς οὐσίας, τὸ ἀχώριστον τῆς τριάδος μυστήριον ὁμολογοῦντες. Οὔτε γὰρ δυνατὸν ἀμφιβάλλεσθαι τὸν λόγον τοῦ Θεοῦ ἐν τοῖς τῆς μητρὸς σπλάγχνοις διὰ τῆς σαρκὸς, τὴν ἀνθρωπίαν προσειληφέναι φύσιν. Καὶ μὴ μετὰ τὴν παρ' αὐτοῦ γενομένην ἐν τῇ μήτρᾳ τῶν φύσεων ἕνωσιν διῃρημένον. Καθάπερ γὰρ οὐκ ἔστιν ἐν αὐτῷ ἀνθρωπότης ἄνευ Θεοῦ γεννηθεῖσα, οὕτως ἐν τῷ σταυρῷ ἡ ἀπαθὴς θεότης, οὐκ ἔστιν ἀπὸ τοῦ τῆς σαρκὸς πάθους διῃρημένη, ὅπερ ὁ τῆς παρθένου τόκος, καὶ ἡ ἄχραντος γονιμότης, καὶ ἡ ἐξαίρετος ἐκ νεκρῶν ἀνάστασις, καὶ ἡ εἰς οὐρανοὺς δείκνυσιν ἄνοδος, ταῦτα εἰ καθὼς παρὰ τῶν πατέρων ὡρίσθη, φυλάττουσι, πιστευέτωσαν, καὶ μηδὲ τὰ ὡρισμένα παραβαινέτωσαν, ἀφ' ἧς τρίβου οἱ ἐκκλίνοντες, αὐτοὶ ἑαυτοῖς νέφος ἀμφιβολίας περιχέουσιν. Ἡμῖν δὲ ἐκεῖνο τὸ Ἀποστολικὸν, τοῖς φιλονείκοις, ἀποκρίνασθαι ἀνάγκη ἐστίν· « Ἡμεῖς τοιαύτην συνήθειαν οὐκ ἔχομεν, οὐδὲ ἡ ἐκκλησία τοῦ Θεοῦ. » Ταῦτα διὰ τοῦτο διὰ βραχέων, ἐπειδὴ οὔτε ἀμφιβάλλεσθαι προσήκει περὶ πραγμάτων τῶν περὶ τῆς πίστεως πολλάκις ὁρισθέντων, καὶ παντελῶς περιττή ἐστιν ἡ δικαιολογία ἡ προσφερομένη τοῖς παρασκευασμένοις, ὁπότε περὶ τούτου τοῦ πράγματος, καὶ πρὸς τὸν ἐνδοξότατον, καὶ φιλανθρωπότατον βασιλέα τὸν ἡμέτερον υἱὸν, οὐκ ὀλίγα ἐσημάναμεν. Καὶ ἐπειδὴ περὶ τῆς Ἱεροσολυμιτῶν ὁμολογίας ἀπεκρινάμεθα, καὶ τοῦτο ὑπελάβομεν τῆς τούτων σωτηρίας χάριν ἁρμοδίως προσθεῖναι, ἵνα ἐὰν τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας ἐπιποθῶσι τὴν ἕνωσιν, τῆς ἰδίας ὁμολογίας τὸ ὕφος ἐγγράφως μηνυθεῖσαν, ἣν τοῖς ἡμετέροις πρεσβευταῖς ἐν Κωνσταντινουπόλει διάγουσι προσήνεγκαν, διὰ τῶν ἰδίων πρὸς ἡμᾶς ἀποστείλωσιν, ἢ τῇ ὑμετέρᾳ ἀδελφότητι δώσουσι, τῇ αὐτῇ μέντοι, καθῶς εἶπον, δυνάμει συγγεγραμμένην, ἥ τις πρὸς ἡμᾶς πᾶσι τοῖς τρόποις δι' ὑμετέρας διατυπώσεως, κομισθήσεται. Περὶ γὰρ Θεσσαλονικέων, ὧν πρὸς ἡμᾶς οἱ πρέσβεις διὰ τῆς τοῦ πιστοτάτου, καὶ ἐνδοξοτάτου βασιλέως τοῦ ἡμετέρου υἱοῦ διατυπώσεως ἦλθον, ἵνα μήτι παραλελοιπέναι δόξωμεν, γινώσκειν ὑμᾶς βουλόμεθα κατὰ ταῦτα, ἅπερ τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ ἐμπνέοντος ἤρεσαν, τὴν ὑπόθεσιν πᾶσαν τῇ ὑμετέρᾳ διασκέψει ψηλαφητέαν, καὶ εἰ ὅπερ χρὴ πληρώσουσι διατυπωτέαν. Ταύτα διὰ τοῦ ἀδελφοῦ, καὶ συνεπισκόπου ἡμῶν τοῦ σεβασμιωτάτου ἀνδρὸς Ἰωάννου, ἀλλὰ καὶ διὰ τῶν υἱῶν ἡμῶν, Ἡρακλειανοῦ τοῦ πρεσβυτέρου, καὶ Κωνσταντίνου τοῦ διακόνου, τῆς ἐκκλησιαστικῆς τιμῆς ἀξίων, τὰ πρὸς τὴν ὑπόθεσιν ἀνήκοντα ἀρκεσθέντες ἀντιγράψαι, ἥσθημεν ἐν ἀνδρὶ τῆς ἡμετέρας τάξεως ἴσην ἀξίαν καὶ εὐλαβῆ πρόθεσιν ἡμᾶς εὑρηκέναι, καὶ μετὰ τῶν τῆς πρεσβείας ἐντολῶν, τῇ φρονήσει καὶ τοῖς τρόποις συνᾴδοντα. Εὐκταῖον γὰρ πρᾶγμα, καὶ πλῆρες χαρᾶς, ἵνα ὦσι κεκριμένως δόκιμο·, οὓς τῆς κοινωνίας καὶ τῆς τάξεως συνέβη εἶναι συγκλήρους. Καὶ ἄλλῃ χειρὶ, « Ὁ Θεός σε ὑγιῆ διαφυλάττῃ, ἀδελφὲ τιμιώτατε. »
Ὁ ἁγιώτατος ἀρχιεπίσκοπος εἶπε· Νῦν καὶ οἱ θεοσεβέστατοι νοτάριοι τῆς ἁγιωτάτης ἡμῶν ἐκκλησίας, εἴ τινές εἰσι παρ' αὐτοῖς χάρται τὴν παροῦσαν ὁρῶντες ὑπόθεσιν, δήλους ἡμῖν τούτους ποιείτωσαν. » Καὶ προκομισθέντων τῶν χαρτῶν διὰ Κοσμᾶ τοῦ θεοσεβεστάτου διακόνου νοταρίου, καὶ χαρτοφύλακος, Μακάριος ὁ θεοσεβέστατος διάκονος καὶ νοτάριος τὸν ἐκ προσώπου τῶν Θεουπόλεως κληρικῶν λίβελλον, καὶ τὴν ἀναφορὰν τῆς ἐνδημούσης τηνικαῦτα τῇ βασιλίδι πόλει συνόδου ἀμφότερα πρὸς τὸν ἐν ἁγίοις Ἰωάννην ἀρχιεπίσκοπον γενόμενον τῆς αὐτῆς βασιλίδος πόλεως ἀνέγνω, καὶ Καλώνυμος ὁ θεοσεβέστατος διάκονος καὶ νοτάριος ἀπὸ κόδικος τὴν πρὸς Ἰωάννην τὸν τῆς ὁσίας μνήμης ἀρχιεπίσκοπον γενόμενον Ἱεροσολύμων ἐπιστολὴν, καὶ τὴν πρὸς Ἐπιφάνιον τὸν τῆς θεοφιλοῦς μνήμης, τῆς Τυρίων γενόμενον ἐπίσκοπον ἀνέγνω, ἔτι μὴν καὶ τὴν πεμφθεῖσαν ὑπό τε αὐtgr;οῦ Ἰωάννου τοῦ τῆς Ἱεροσολυμιτῶν ἐπισκόπου, καὶ τῆς ὑπ' αὐτὸν συνόδου, πρὸς τὸν ἐν ἁγίοις Ἰωάννην ἐπιστολὴν ἀνέγνω, καὶ Στέφανος ὁ θεοσεβέστατος νοτάριος, καὶ διάκονος, τὴν σταλεῖσαν ἀναφορὰν παρὰ Ἐπιφανίου ἐπισκόπου γενομένου Τύρου, καὶ τῆς ὑπ' αὐτὸν συνόδου ἀνέγνω, καὶ Παῦλος ὁ θεοσεβέστατος νοτάριος καὶ διάκονος, τὴν σταλεῖσαν ἀναφορὰν σὺν τοῖς πεπραγμένοις ἀπὸ τῶν ἐπισκόπων Συρίας δευτέρας, πρὸς τὸν ἐν ἁγίοις Ἰωάννην γενόμενον ἀρχιεπίσκοπον τῆς βασιλίδος πόλεως, ἅ τινα σύμπαντα καὶ ἐτέτακται.
EPISTOLA JUSTINI IMPERATORIS AD HORMISDAM Paulum Antiochenum de quibusdam accusatum episcopatu se abdicasse significat. Justinus Augustinus Hormisdae papae.
Ut quod in Paulo viro reverendissimo contigit apostolatui vestro patefiat; qui sacerdotio praeditus Antiochenae civitatis, ita versatus esse dicitur in multis causis quae religiosis alienae sunt episcopis, ut clericorum suorum proditione, habitatorum etiam dictae civitatis, aliorum insuper frequentium incusaretur, non tantum legatis vestrae sanctitudinis in hac regia positis urbe (ut ipsos quoque retinere censemus), verum post eorum recessum; qui malae conscientiae suae testimonio veritus insuper ne, quaestione habita, graviorem formam exitus rei posceret, recusatores libellos obtulit, ut liceret ei secedere a suscepto (sicut dictum est) episcopatus officio; quoniam igitur cordi nobis est et fuit ut semper civitatum antistites in amore sint omnium communi, quorum regendas acceperunt animas, Paulus autem reverendissimus ultro se de suo (prout memoravimus) abdicavit sacerdotio, praesentem epistolam duximus dirigendam, ut vobis aperiatur, et orationibus propriis coeleste nobis praesidium dignetur acquirere. Data calendis Maiis, Constantinopoli, Justiniano et Valerio viris clarissimis consulibus (anno Domini 521).
RELATIO EPIPHANII EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI. Eadem quae in superiori epistola. Per omnia sanctissimo ac beatissimo domino fratri et comministratori Hormisdae Epiphanius episcopus.
Frequentiores quidem litteras facere ad vestram beatitudinem et frui affectu fraternae caritatis optamus. Nunc autem ea quae evenerunt cupientes vestram sanctimoniam non latere, praesentibus usi sumus scriptis. Multis enim et non parvo spatio temporis perturbationibus Antiochiae maximam civitatem, quae est in dioecesi Orientali prima, circumstantibus, sub occasione quia Paulus amabilis Deo episcopatum memoratae habuit civitatis, et multis urbis ipsius habitatoribus, sicut dixerunt aliqui, a catholica sese separantibus, et assiduas interpellationes tranquillissimo et fidelissimo principi nostro ingerentibus, et eorum quae in accusationem ducebantur inquisitionem supplicantibus fieri manifestam. Quae quidem initium olim sumpserunt, sicut nec directos a vestra sanctitate Deo amabiles legatos latuit, cum in regia degerent civitate, agnoscentes super his omnia. Memoratus ergo amabilis Deo Paulus prodesse sibi hoc existimans, per libellos proprios designatae civitatis desertionem et episcopatus elegit, et universalem quietem, et a causis alienationem se praeferre monstravit. Quae omnia et amabilem Christo principem nostrum manifesta reverentiae vestrae fecisse novimus: sed nunc omnibus nobis pretiosius, et de quo maxime noctibus et diebus bonum nuntium de his qui ab amantissimo principe et a nobis directi sunt ad vestram beatitudinem Deo amabiles legati, amicam Deo pacem nuntiantes, et omnia pulchritudine decora unitatem sanctarum Ecclesiarum annuntiantes, quam cito ad nos destinare dignemini, ut praesentis causae (sicut saepe scripsimus) sit coeleste lucrum his qui in celeritate sunt bonae correctionis auctores, beatissime et sanctissime frater. Omnem quae est cum tua beatitudine in Christo fraternitatem nos et qui nobiscum sunt multis salutamus annis.
EPISTOLA LXXXI. AD REMIGIUM REMORUM EPISCOPUM. Vices suas illi deputat in regno Clodovei Francorum regis nuper ad fidem conversi. Dilectissimo fratri Remigio, Hormisda.
Suscipientes plena fraternitatis tuae congratulatione colloquia, quibus nos germanae salutis tuae laetificavit indicio, corporali cum spiritualibus officiis incolumitate subnixa, congruum esse perspeximus hanc ipsam quam mente gerimus verbis aperire laetitiam. Agis enim summi documenta pontificis, dum et praedicanda facis, et ea insinuare non differs. Praerogativam igitur de nostri sumpsimus electione judicii, quando id operatum te esse didicimus, quod caeteris agendum obnixius imperamus, ut in provinciis tanta longinquitate disjunctis, et apostolicae sedis vigorem, et Patrum regulis studeas adhibere custodiam. Vices itaque nostras per regnum dilecti et spiritualis filii nostri Clodovei, quem nuper, adminiculante superna gratia, plurimis et apostolorum temporibus aequiparandis signorum miraculis praedicationem salutiferam concomitantibus, ad fidem cum gente integra convertisti, et sacri dono baptismatis consecrasti, salvis privilegiis quae metropolitanis decrevit antiquitas, praesenti auctoritate committimus: augentes studii hujus participatione ministerii dignitatem, relevantes nostras ejusdem remedio dispensationis excubias. Et licet de singulis non indigeas edoceri, a quo jam probavimus acutius universa servari, gratius tamen esse solet, si ituris trames ostenditur, et laboraturis injuncti operis forma monstratur. Paternas igitur regulas et decreta sanctissimis diffinita conciliis ab omnibus servanda mandamus. In his vigilantiam tuam, in his curam et fraternae monita exhortationis ostendimus. His ea quanta dignum est reverentia custoditis, nullum relinquit culpae locum sanctae observationis obstaculum. Ibi fas nefasque praescriptum est, ibi prohibitum ad quod nullus audeat aspirare, ibi concessum quod debeat Deo placitura praesumere. Quotiens universae poscit religionis causa concilium, te cuncti fratres evocante conveniant, et si quos eorum specialis negotii pulsat intentio, jurgia inter eos oborta compesce, discussa sacra lege determinando certamina. Quidquid autem illic pro fide et veritate constitutum, vel provida dispensatione praeceptum, vel personae nostrae auctoritate fuerit confirmatum, totum ad scientiam nostram instructa relationis attestatione perveniat. Eo fiet ut et noster animus officii caritate dati, et tuus securitate perfruatur accepti. Deus te incolumem custodiat, frater carissime.
Hormisda.
Cum necesse fuerit scripta domino filio clementissimo principi destinari, amplitudinem vestram silentio praeterire nequimus. Et ideo salutationis honorificentiam praeloquentes eos qui in rem destinati sunt, commendamus, postulantes ut, domino nostro auctore, sub vestra dispositione celeriter ut ( leg. ad) destinata perveniant, ut sacratissimus et religiosissimus imperator meritorum suorum gloriam possit sine dilatione cognoscere.
Justinus Augustus Hormisdae.
Illustrem virum episcopum R. grato suscepimus animo non pro honore tantum qui debetur sacerdotibus, verum etiam pro affectu vestrae sanctitudinis. Nam quicunque tuo comprobatus judicio fuerit, est apud nos etiam judicatus probatissimus. De opera tamen et favore, qui sacrosanctis inferendus est ecclesiis, tunc demum opportunius statuetur, cum legati, quos nuper ad regem magnificum Trasamundum destinasse noscimur, reversi propitia Divinitate responsum nobis detulerint. Vestra autem beatitudo supernum nobis praesidium indefessis orationibus postulare dignetur. Data XV cal. Decembris, Constantinopoli, domino Justino perpetuo Augusto ( supple cos., id est anno 519), accepta XI cal. Junii Rustico cos., id est an. 520.
DECRETA HORMISDAE PAPAE EX GRATIANO DESUMPTA. DECRETUM PRIMUM Qui ad poenitentiam agendam in monasterio recluditur, presbyter non ordinetur. Si ille qui ultro petit poenitentiam, quamvis eam perfecte agat, non potest episcopus aut presbyter ordinari, ita ut etiamsi per ignorantiam ordinatus fuerit, et postea convincitur poenitentiam accepisse, dejiciatur: ille ergo qui invitus ad poenitentiam agendam mittitur in monasterium (qui utique nihil aliud quam poenitens dicendus est), qua conscientia ad sacerdotium pervenire permittitur? Nemo mihi talia quaelibet contra auctoritatem sedis apostolicae, vel contra trecentorum decem et octo episcoporum et reliquorum canonum constituta objiciat: quia quidquid contra illorum definitionem, in quibus Spiritum sanctum credimus locutum, dictum fuerit, recipere, non solum temerarium, sed etiam periculosum esse non dubito ( Dist. 50, Si ille qui ).
DECRETUM II. Nuptias occultas celebrare non licet. Nullus fidelis, cujuscunque conditionis sit, occulte nuptias faciat, sed benedictione accepta a sacerdote, publice nubat in Domino (30, quaest. 5, Nullus fidelis ).
DECRETUM III. Palea. Idem Eusebio episcopo. Tua sanctitas requisivit a nobis, frater venerande, de filio adultero [ F. adulto] quem pater matrimonium contrahere vult, si sine voluntate filii adulti facere potest; ad quod dicimus: Si aliquo modo non consentit filius, fieri non posse. Potest autem de filio nondum adulto, voluntas cujus nondum discerni potest, pater eum cui vult in matrimonium tradere, et postquam filius pervenerit ad perfectam aetatem, omnino observare et adimplere debet. Hoc ab omnibus orthodoxae fidei cultoribus, sancitum a nobis, tenendum mandamus (31, quaest. 2, Tua sanctitatis ).
DECRETUM IV. Absque episcopi permissu in ecclesia consecrata non erigatur altare. Nullus presbyter in ecclesia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab episcopo loci fuerit sanctificatum vel permissum, ut sit discretio inter sacrum et non sacrum; nec dedicationem fingat, nisi sit. Quod si fecerit, degradetur, si clericus est; si vero laicus, anathematizetur.
EX DOCTRINA HORMISDAE PAPAE CAP. IV.Burch. lib. IV, cap. 57. Si quis baptizat, aut aliquod divinum officium exercuerit per temeritatem, non ordinatur [ F. ordinatus], abjiciatur ab Ecclesia, et nunquam ordinetur.