Jump to content

Epistolae et decreta (Pelagius II)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et decreta
VI saecolo

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72

PelIi.EpEtDe19 72 Pelagius II Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA [Olim III],

AD GREGORIUM DIACONUM Ut ab imperatore auxilium contra Langobardos sibi impetret. Pelagius episcopus dilecto filio Gregorio diacono.

Omnia quidem quae necessaria fuerunt, per Honoratum notarium tibi curavimus indicare; quem cum fratre, et coepiscopo Sebastiano ad dilectionem tuam direximus, ut quia illis in partibus ad Ravennam usque nunc cum viro glorioso domino Decio Patricio fuit, ipse sua relatione te de omnibus studeat informare: vel si qua necessaria judicaveris, possis domino imperatori suggerere. Quia tantae calamitates ac tribulationes nobis a perfidia Langobardorum illatae sunt, contra suum proprium jusjurandum, ut nullus possit ad referendum sufficere. Praedictum autem fratrem Sebastianum quomodo susceperimus, vel in quali apud nos, te suggerente, fuerit charitate, ipsius poteris relatione cognoscere; qui etiam promisit nobis necessitates vel pericula totius Italiae piissimo domino imperatori suggerere. Loquimini ergo, et tractate pariter, quomodo nostris possitis celeriter subvenire periculis: quia ita hic coangustata est respublica, ut nisi Deus piissimi in corde principis inspiraverit, ut insitam sibi misericordiam suis famulis largiatur, et super illam diacoposin, vel unum magistrum militum, et unum ducem dignetur concedere, in omni sumus angustia destituti, quia maxime partes Romanae omni praesidio vacuatae videntur. Et Exarchus scribit, nullum nobis posse remedium facere, quippe qui nec ad illas partes custodiendas se testatur posse sufficere. Imperet ergo illi Deus nostris velociter periculis subvenire, antequam nefandissimae gentis exercitus loca, quae adhuc a republica detinentur, Deo sibi contrario, quod absit, praevaleant occupare. Presbyterum autem ad nos, Deo adjuvante, retransmittere festina: quia et in monasterio tuo, et in opere, cui eum praeposuimus, necessarius esse omnino cognoscitur. Data IV Nonas Octobris, indictione 3.

EPISTOLA II [Olim IV], AD AUNACHARIUM EPISCOPUM AUTISIODORENSEM Regum Francorum fidem orthodoxam commendat, hortaturque ut illis suadeat, ne cum Langobardis foedus habeant, et de reliquiis quas mittit. Dilectissimo fratri Aunario Pelagius urbis Romae episcopus.

Laudanda tuae charitatis vota relegimus, quibus te, nisi gentilis motus obsisteret, ad nos venire voluisse significas. Licet enim spiritaliter, et simul et unum semper simus in Domino, verumtamen etiam praesentias corporales et antiquiores patres, et ipsos quaesisse invenimus apostolos. Sed dum tua desideria, causasque quibus obstareris exponeres, mirati sumus minus te illud quod ipsis obviaret excusationibus attendisse. Si enim mundo venerabilem judicatis hanc urbem, si ad pacem sedis apostolicae cunctarum regere moderamina ecclesiarum praedicatis; cur non et tribulationes nostras, et temporales angustias charitatis compassione gemiscitis? scientes divino per Apostolum nobis ore mandari (Rom. XIII, Gal. VI), ut nos invicem diligamus, ut onera invicem nostra portemus, ut quoties fratrum quicunque uritur, nos uramur: dum pene in conspectu vestro tantus sanguis innocentium sit effusus, ita sacra violentur altaria, ita catholicae fidei ab idololatris insultetur. Novimus et vos, quod temporalia ista flagella sint et ad probationem, sicut de caelesti confidimus miseratione, proficiant; et proximum, sicut a vobis scribitur, Dominus noster de tribulatione det gaudium: quia qui nequiter agunt exterminabuntur, et inimici Dei mox ut exaltabuntur, sicut fumus deficient (Psalm. XXXVI), et generaliter peribunt gentes de terra ejus. Propter quod vos decuerat, qui illic catholicae membra estis Ecclesiae, uni corpori unius capitis gubernatione conjuncta, omnibus quibus viribus valeretis, paci quietique nostrae pro ipsa sancti Spiritus unitate concurrere. Nec enim credimus otiosum, nec sine magna divinae providentiae admiratione dispositum, quod vestri reges Romano imperio in orthodoxae fidei confessione sunt similes; nisi ut huic urbi, ex qua fuerat oriunda, vel universae Italiae finitimos, adjutoresque praestaret. Cavete igitur, charissime frater, ne dum regibus vestris juvandi nos virtus sit data divinitus, charitatis vestrae circa nos levitas arguatur: qui illis et in fide, et in consiliis, vestro sacerdotio sic devotis, suadere talia, aut negligitis, aut differtis. Sacras autem reliquias, quas et tua charitas, et gloriosissimus filius noster petiit dirigendas, cum cohaerenti sibi sanctificatione transmisimus. Propter quod nihilo minus admonemus, ut quorum virtutem quaeritis, eorum templa a pollutione gentium liberari, in quantum vobis est possibile, festinetis: et vestris regibus instantissime suadeatis, quatenus ab amicitiis et conjunctione nefandissimi hostis, Langobardorum, salubri se provisione segregare festinent; ne dum illorum vindictae tempus advenerit, sicut et celere fieri divina miseratione confidimus, eorum etiam illi inveniantur esse participes: quia scriptum est: Non solum qui ea faciunt? sed etiam qui consentiunt facientibus puniendos (Rom. I). Deus te incolumem custodiat, charissime frater. Datum III Nonas Octobres, imperante domno Tiberio Constantinopoli Augusto, anno 7.

EPISTOLA III [Olim V]. QUAE EST PRIMA AD ELIAM ET EPISCOPOS ISTRIAE. Dilectissimis fratribus Eliae aliisque episcopis, universis filiis in Ecclesiae Istriae partibus constitutis, Pelagius episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romae.

Quod ad dilectionem vestram, fratres filiique charissimi, nostra tardius scripta dirigimus, non malevolae voluntatis, aut dissimulationis vel negligentiae fuisse credatur, sed, sicut nostis, temporalis qualitas et hostilis necessitas hactenus impedivit. Nam sicut ait Dominus per prophetam: Nunquid obliviscitur mulier filium uteri sui (Isa. XLIX)? Non ergo credatur nos viscerum nostrorum divisionem non cum gravi fletu ac gemitu doluisse: sed utinam, charissimi, illuminet Dominus oculos cordis vestri, ut nostri cordis gemitus pro vobis videre possitis. Quis enim, sicut ait beatus apostolus (II Cor. XXI), infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Et alibi (I Cor. XII): Quia patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Postea ergo quam Deus omnipotens pro felicitate Christianorum principum per labores atque sollicitudinem filii nostri excellentissimi Smaragdi exarchi et chartularii sacri palatii pacem nobis interim vel quietem donare dignatus est, cum omni sollicitudine festinamus praesentia ad vos scripta dirigere, hortantes et obsecrantes, ne in divisione ecclesiae ulterius quisquam studeat permanere. Nos enim secundum evangelicam vocem studemus fraternitati ac dilectioni vestrae, in quantum fragilitas nostra sufficit, quae nobis jussa sunt, cum sinceritate cordis humiliter exhibere. Nostis enim in Evangelio Dominum proclamantem (Luc. XXII): Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te Patrem, ut non deficiat fides tua, et tu conversus confirma fratres tuos.

Considerate, charissimi, quia veritas mentiri non potuit, nec fides Petri in aeternum quassari poterit vel mutari: nam cum omnes discipulos diabolus ad excribrandum poposcerit, pro solo Petro se Dominus rogasse testatur, et ab eo voluit caeteros confirmari; cui etiam pro majori dilectione quam prae caeteris Domino exibebat, pascendarum ovium sollicitudo commissa est: cui et claves regni coelorum tradidit; et super quem Ecclesiam suam aedificaturum esse promisit, nec portas inferni adversus eam praevalere testatus est (Matth. 16). Sed quia inimicus humani generis usque in finem saeculi non quiescit in Domini Ecclesiam bono semini superseminare zizania, ideoque ne forte quisquam maligno studio aliqua de fidei nostrae integritate diaboli instigatione fingere praesumpserit et argumentari, et ex hoc vestri fortasse videantur animi perturbari, necessarium judicavimus per praesentem epistolam nostram, et ad viscera vos matris Ecclesiae ut reverti debeatis, cum lacrymis exhortari, et de fidei nostrae integritate vobis satisfactionem nostram mittere; quatenus nulla possit in cordibus vestris de nobis remanere suspicio, ut in divini tremendique judicii die de taciturnitate mea reus inveniri non possim.

Nos enim illam fidem praedictam tenemus, et cum omni puritate conscientiae usque ad sanguinis effusionem defendimus, quae ab apostolis tradita, et per successores eorum inviolabiliter custodita, reverenda Nicaena synodus trecentorum decem et octo Patrum suscepit atque reliquit [redegit] in symbolum, sed et Constantinopolitana centum et quinquaginta Patrum sub piae memoriae Theodosio seniore principe factum; etiam Ephesina prima, cui praesedit beatae recordationis praedecessor noster Coelestinus Romanae urbis antistes, et Cyrillus Alexandrinae episcopus; sed et Chalcedonensis sexcentorum triginta patrum, quae sub piae memoriae Marciano imperatore convenit: cuique sanctae recordationis papa Leo per legatos vicarios suos praesedit; et ut diversarum haeresum damnanda exigebat adversitas, eamdem fidem uno eodemque sensu clamanter [clamantes] latius ediderunt. Sed et epistolam praedicti beatae memoriae Leonis ad Flavianum Constantinopolitanun episcopum datam, quae et tomus appellatur, per omnia veneramur, tenemus, defendimus, atque secundum ejus tenorem, adjuvante Domino, praedicamus. Et sicut praedecessor noster saepe dictus beatae memoriae papa Leo synodum Chalcedonensem suscepit atque firmavit, ita et nos per omnia, operante divina gratia, veneramur, custodimus atque defendimus.

Si quis autem contra hanc fidem aut sapit, aut credit, aut docere praesumit, secundum eorumdem Patrum sententiam, damnatum atque anathematizatum se esse cognoscat. Non ergo patiamini falsis suspicionibus aut rumoribus denuo agitari, et in divisione Ecclesiae malorum hominum persuasionibus (quod avertat Dominus) remanere. Quid enim vos a sanctae Ecclesiae unitate dividitis? quando nihil novi, nihil (quod absit) contrarium in dicta Ecclesia praedicari cognoscitis vel teneri? Sed unam eamdemque fidem, quae ab apostolis tradita, et a sanctis Patribus et praedictis quatuor synodis explanata atque confirmata dignoscitur, sincerissime teneri atque defendi modis omnibus comprobatur. Ubi ergo de fidei firmitate nulla vobis poterit quaestio vel suspicio generari, in unitate fidei, atque in sinu sanctae matris catholicae atque apostolicae Ecclesiae permanere. Si quid forte causae est, unde vestri scandalizati animi videantur, manentes in unitatis charitate, eligite de fratribus ac filiis nostris, quos ad nos, inquirendo [in quaerendo] de quibus movemini, transmittere debeatis; et parati sumus secundum praeceptionem apostolicam (I Petr. III), et cum charitate eos suscipere, et cum humilitate ad placita satisfactionis reddere rationem; et sine aliquo impedimento cum omni dilectione, quando reverti voluerint, voluntate sincerissima relegare.

Audiamus autem Doctorem gentium clamantem: Sicut accepistis Christum Jesum Dominum, in ipso ambulate, radicati et superaedificati in ipso, et confirmati in fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione. Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, nec ad contentionem aut superfluas quaestiones vestra ulterius studia convertantur (Coloss. II). Vocem ejusdem apostoli cum humilitate cordis attendite; sic enim scribens ad Timotheum ait: Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites; servum autem Domini non oportet litigare (II Tim. II); et iterum ad Corinthios: Si quis autem videtur inter vos contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor XI); et iterum post alia: Non est Deus dissensionis, sed pacis.

Considerate ergo, quia quicunque in pace et unitate Ecclesiae non fuerit, Dominum habere non poterit. Item ad Galatas scribens ait: Qui ex fide, sunt, hi sunt filii Abrahae (Gal. III). Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae, quia benedicentur in te omnes gentes (Genes. XXII). Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. Quam ergo excusationem apud Dominum post praesentem satisfactionem nostram habere ulterius potestis, quando nulla vobis de fidei nostrae sinceritate et puritate contraria suspicio remanebit? Audite potestatem et commonentem eumdem apostolum: Nolite seduci, corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV). Non ergo circum veniamur a Satana, non enim ignoramus cogitationem ejus. Cum dilectione ergo fraterna et humilitate Deo placita, si cujus forte animi scandalizari videntur in aliquo, manens in unitatis charitate, perquirat atque cognoscat. Nam sicut beatus Jacobus apostolus ait: Ubi zelus et contentio, ibi et inconstantia et omne opus pravum (Jac. III); et iterum Doctor gentium: Quis vos impedivit charitati non obedire: persuasio haec non est ex eo qui vocavit vos; modicum fermentum totam massam corrumpit (Gal. V); et alibi: Ego confido in Domino, quod nihil aliud sapiatis; qui autem conturbat vos portabit judicium quicumque est ille (Ibid.); et in subsequenti ait: Utinam abscindantur qui vos conturbant (Ibid.)! Et rursum admonens dicit: Quod si invicem mordetis, et comeditis, videte ne ab invicem consumamini (Ibid.); et iterum: Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus; non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. Alter alterius onera portemus, et sic adimplebimus legem Christi (Ibid.); et alibi idem apostolus ait: Flecto genua mea ad Dominum Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtutem, corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis (Ephes. III). Et post alia: Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis in vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnia, et per omnia, et in omnibus nobis (Ephes. V). Et dum tales exhortationes apostolicas habeamus, quis nos separabit a charitate, quae est in Christo Jesu Domino nostro? Si enim cum humilitate et fletu diligenter intendimus, consideramus et intelligimus quod ille sit insidiator noster, de quo dictum est: Quia adversarius vester diabolus, sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Pet. V); cui secundum ejusdem apostoli ex hortationem, cum omni nos concordia et unitate in fortitudine fidei resistere atque obviare necesse est. Exemplo enim omnes didicimus, charissimi fratres ac filii, quanta mala quantaque flagella divisionem Ecclesiae fuerint subsecuta. Unde in ipsius misericordia, licet indigni, confidimus, quia si Ecclesiam suam adunare atque pacificare concesserit, omnia a nobis quae pro delictis nostris suscepimus flagella, celerius removentur, et unitas ac firmitas pacis Ecclesiae pacem nobis et temporalem obtinet et aeternam.

Tantummodo rogamus, et obsecramus, et per divinum vos tremendumque Dei judicium obtestamur, ubi sibi nullus hominum poterit argumentis vel excusationibus subvenire; ne ulterius per vos Dei dividatur Ecclesia, sed haereditatem Domini communi possideamus et teneamus studio. Quae autem sit ejus haereditas, ipsius verba quae ad discipulos dicta sunt audiamus: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV); et iterum: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII). Idipsum autem, sicut ait Vas electionis, dicamus omnes, et non sint in vobis schismata, simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia (I Cor. I), ut in sinum matris Ecclesiae congregati efficiamur unus grex, et unius Christi pastoris custodia ab omnibus externis internisque hostis insidiis ejus protectione atque defensione servemur illaesi. Haec autem ad vos direximus per fratrem et coepiscopum nostrum Redemptum et Quodvultdeum abbatem monasterii majoris basilicae beati Petri apostoli, quos vestra dilectio et complacita Deo charitate suscipiat, et ad nos cum unitatis vestrae gaudio sine mora reverti dimittat: quatenus cognoscentes dilectionem atque obedientiam charitatis vestrae, cum sanctis angelis communiter atque veraciter dicere mereamur: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II)

EPISTOLA IV [Olim VI] QUAE EST SECUNDA AD EPISCOPOS ISTRIAE. Dilectissimis fratribus Eliae vel aliis episcopis Istriae Pelagius episcopus.

Dilectionis vestrae per eos quos direxistis scripta suscepimus, relectisque his, gravi sumus moerore et dolore perculsi; cum neque his quae nos vobis scripsimus respondistis, neque, ut fraternam decuerat charitatem, fidei nostrae satisfactione suscepta ad unitatem Ecclesiae revertendi obedientiam commodastis; postremo nec eos aliter qui venerunt dirigere pertulistis, ut apertissimam lucidissimamque satisfactionem se paterentur accipere; sed scripto nobis quasi capitulare, vel interdictum potius ostenderunt, nihil injunctum sibi a vobis aliud asserentes, nisi ut vestrae tantummodo essent portatores epistolae. In qua tamen nullam rationis satisfactionem quaesisse vos legitur, sed velut judicatum quid nobis expressisset, quod quam pravum sit, quam injustum, Patrumque regulis inimicum, si volueritis ad cognitionem veritatis accedere, splendidissime cum divino auxilio potestis addiscere. Unde nos cum propheta lacrymabiliter convenit exclamare: Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis, et dolor cordis mei renovatus est (Psal. XXXVIII). Renovatus est dolor cordis nostri, quando diuturnae divisionis scandalum minime tanto fidei fulgore superatur, maxime quia pravorum hominum persuasione decepti, scripta nobis diversis infecta contagiis direxistis: et quod in epistolis Patrum quaedam testimonia non incongrua solum, sed nec ad causam pertinentia tentastis inserere; ita ut nec ordinem testimoniorum, qui in ipsis epistolis Patrum, servaretis, quippe ut quod scriptum nomine alterius fuerat, alterius nominis titulo promeretur. In quo evidenter dictum vobis apostolicum constat aptari: Nescientes neque de quibus dicent neque de quibus affirmant (I Tim. I).

Quod quidem non vestrae malitiae vel calliditati credimus ascribendum, sed veneno hostis malignissimi perspicimus exquisitum, qui zizania seminare per vasa irae usque in finem saeculi, in Dei Ecclesia non quiescit. Ex quo intelligimus, fraternitatem vestram epistolas, de quibus posuistis testimonia, non legisse; neque enim si vobis eorum scriptura constaret, illa quae apertissime pro fidei tantummodo causa sunt posita, aliis congruere fingeretis, propter quod ab errore divisionis, in quem falsis opinionibus incidistis, hortor et opto vos celerius revocari, et non (sicut scriptum est) jugum cum infidelibus ducere (II Cor. VI), sed illi iterum jugo mansueta colla submittere, de quo ipse Dominus dicit: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI): quod nullo modo poterit quis vel ferre vel discere, nisi eidem jugo charitatis vinculis fuerit subjugatus, ipsi oneri per dilectionem quippe ut spiritali sarcinae mentes, humeros, viresque subdiderit. Sicut namque animositas abscissionis intellectum facit per superbiam colligare, ita recuperatae charitatis humilitas mentes in unitate fidei perseveranter ad cognitionem veritatis illuminat.

Propter quod praesentium portatoribus quos fraternitas vestra direxit, et ex Codicibus et ex antiquis polypticis [polyptichis] scrinii sanctae sedis apostolicae relecta sunt aliqua, quibus evidenter apparet, nihil eorum quae in vestra posuistis epistola causa trium capitulorum convenire ullatenus, aut verisimiliter coaptari. Ideoque necesse est vos omnes epistolas synodales sollicite vigilanterque percurrere, ut evidentius agnoscatis, quia sancti Patres nihil aliud de Chalcedonensi synodo in suis epistolis firmaverunt, nisi ut inviolabilis fidei definitio servaretur. Nam ad eamdem synodum confirmandam beatae recordationis praedecessor noster papa Leo scribens, inter alia sic ait: « Ne ergo per malignos interpretes dubitabile videatur, utrum quae in synodo Chalcedonensi per unanimitatem vestram de fide statuta sunt approbarim, haec ad omnes fratres et coepiscopos nostros, qui praedicto concilio interfuerunt, scripta direxi, quae gloriosissimus et clementissimus princeps, sicut poposci, in notitiam vestram mittere pro catholicae fidei amore dignabitur; ut et fraterna universitas et omnium fidelium corda cognoscunt, me non solum per fratres qui vicem meam exsecuti sunt, sed etiam per probationem gestorum synodalium, propriam vobiscum munisse sententiam: in sola videlicet fidei causa, (quod saepe dicendum) propter quam generale concilium, et ex praecepto Christianissimorum principum, et ex consensu apostolicae sedis, placuit congregari. » [Huc usque verba sancti Leonis.]

Sed ne forte animis vestris aliqua adhuc videatur quaestio aut dubietas remanere, apertius quae ad Maximum Antiochenae Ecclesiae antistitem scripserit pariter curavimus indicare. Post plurima itaque sic ait: « Si quid sane ab his fratribus, quos ad sanctam synodum vice mea misi, praeter id quod ad causam fidei pertinebat, gestum esse perhibetur, nullius erit firmitatis: quia ad hoc tantum ab apostolica sede directi sunt ut excisis haeresibus, catholicae essent fidei defensores. Quidquid enim praeter speciales causas synodalium conciliorum ad examen episcopale defertur, potest dijudicandi habere rationem, » etc. Ecce, sicut superius dictum est, cognoscitis, fratres charissimi, nihil aliud saepe fatum praedecessorem nostrum, quam ea quae de fidei firmitate definita sunt, confirmasse, quod pene in omnibus epistolis ejus, si volueritis, plenius potestis cognoscere. Nam privatae causae, quae illic post definitionem fidei actae sunt, non solum minime confirmavit, sed et retractari atque dijudicari concessit. In encycliis vero (quod est episcopalium collectio litterarum, ex quibus aliqua in scriptis vestris testimonia incongrue similiter posuistis) unde mota sit causa, vel quid piae recordationis Leo imperator per universas provincias sacerdotibus scripserit consulendo, aut qualiter ab ipsis responsa susceperit, nobis quoque tacentibus, eorum lectione valebitis plenius informari: ut nulla de caetero in vestris cordibus malignae excogitatio pravitatis locum subreptionis inveniat. Nos enim propter prolixitatem hujus epistolae ordinem causae ipsius declinavimus indicare. Nam si cum studio charitatis, quae a nobis scribuntur, cum timore Domini sollicite vigilanterque relegetis, facile sentietis quantum sit periculum pro superfluis quaestionibus, et haereticorum defensione capitulorum, tandiu ab universali Ecclesia segregari.

Nolite ergo amore jactantiae, quae superbiae semper est proxima, in obstinationis vitio permanere, quando in die judicii nullus vestrum excusare se valeat, et neque Theodorus Mopsuestenus, neque Ibae epistola, quae ab adversariis est prolata, ante tribunal tanti judicis vobis valeat subvenire. Doctori itaque gentium pareamus, qui in prima ad Corinthios epistola dicit: Aemulamini charismata meliora, et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro (I Cor. XII). Quae ergo majora sint, et a se demonstranda promittat, ex ipsius voce audiamus intentius: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum sicut aes sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim omnia mysteria, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (Ibid. XIII); et iterum: Fides, spes, charitas, tria haec, major autem his charitas (Ibid.). Quam igitur ante Dominum poteritis habere fiduciam, quando nullum scandalum generari vobis de fidei nostrae integritate cernentes, tantis temporibus per superfluas quaestiones ab Ecclesia Dei, quae una est, et a fraterna charitate vos dividi duratis. Ubi namque sit ecclesia constituta, licet ipsius Domini voce in sancto Evangelio sit apertum, quid tamen beatus Augustinus ejusdem dominicae memor sententiae definierit, audiamus. In his namque, ait, esse Dei Ecclesiam constitutam, qui sedibus apostolicis per successionem praesulum praesidere noscuntur. Et quicunque ab earumdem sedium se communione vel auctoritate suspenderit, esse in schismate demonstratur. Et post alia. Positus foris, etiamsi pro Christi nomine mortuus fueris, inter membra Christi [non numeraberis]. Patere pro Christo, haerens corpori, pugna pro capite. Sed et beatus Cyprianus egregius martyr in libro quem de unitatis nomine titulavit, inter alia sic dicit: Exordium ab unitate proficiscitur; et primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia et cathedra monstretur: et pastores sunt omnes, sed grex unus ostenditur, qui ab apostolis unanimi consensione pascatur. Et post pauca: Hanc Ecclesiae unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit? Qui cathedram Petri, super quam Ecclesia fundata est, deserit, et resistit, in Ecclesia se esse confidit? Item post alia: Ad pacis praemium pervenire non possunt, quia pacem Domini discordiae furore ruperunt.

Item ex eodem libro sic ait: Ad sacrificium cum dissentione venientes revocat ab altari, et jubet prius concordare cum fratre, tunc cum pace redeuntes Domino munus offerre (Matth. V); quia nec ad Cain munera respexit Deus (Genes. IV); neque enim habere Dominum pacatum poterat, qui cum fratre pacem per zeli discordiam non habebat. Quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum? Quae sacrificia celebrare se credunt aemuli sacerdotum? Secum esse Christum cum collecti fuerint opinantur, hi qui extra Ecclesiam colliguntur? Tales etiam si occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur. Inexpiabilis et gravis culpa discordiae nec passione purgatur. Esse martyr non potest, qui in Ecclesia non est: ad regnum pervenire non poterit, qui eam quae regnatura est dereliquit. Et post alia: Cum Deo manere non possunt, qui esse in Ecclesia Dei unanimiter noluerunt, ardeant licet flammis et ignibus traditi, vel objecti bestiis animas suas ponant: non erit illa fidei corona, sed poena perfidiae; nec religiosae virtutis exitus gloriosus, sed desperationis interitus: occidi talis potest, coronari non potest.

Item ejusdem: An esse sibi cum Christo videtur, qui adversus sacerdotes Christi facit? qui se a cleri ejus et plebis societate secernit? Arma ille contra Deum portat, contra Dei dispositionem repugnat: hostis altaris adversus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, inobsequens servus, filius impius, frater inimicus, contemptis episcopis et Dei sacerdotibus derelictis, constituere audet aliud altare. Item cujus supra: Pejus schismatis crimen est, quam quod hi qui sacrificaverunt, qui tamen in poenitentia criminis constituti Dominum plebis satisfactionibus deprecantur. Hic Ecclesia quaeritur et rogatur, illic Ecclesiae repugnatur. Hic potest necessitas fuisse, illic voluntas tenetur in scelere. Hic qui lapsus est, sibi tantum nocuit, illic qui haeresim vel schisma facere conatur, multos secum trahendo decepit. Hic animae unius est damnum, illic periculum plurimorum. Certe se peccasse hic intelligit et plangit, ille tumens in peccato suo, et ipsis sibi delictis placens, a matre filios segregat, oves a pastore sollicitat, Dei sacramenta disturbat, et cum lapsus semel peccaverit, ille quotidie peccat. Postremo lapsus martyrium postmodum consecutus potest regni promissa percipere: ille si extra Ecclesiam fuerit occisus, ad Ecclesiae non potest praemia pervenire.

Item qui supra: Quod si in Scripturis sanctis frequenter et ubique disciplina praecipitur, et fundamentum religionis a fidei observatione ac timore proficiscitur, quid cupidius appetere, quid magis velle ac tenere nos convenit, quam ut radicibus fortius fixis, et domiciliis nostris super petrae robustae mole solidatis, inconcussi ad procellas ac turbines saeculi stemus, ut ad Dei munera per divina praecepta venire possimus?

Et ideo hortamur dilectionem vestram, et obsecramus, ut tam terribilia Patrum testimonia cognoscentes, nullo modo patiamini ulterius in divisione Ecclesiae persistere; sed in viscera sanctae matris catholicae atque apostolicae regredi tota mentis intentione celerate [eccelerate]: ut radicati in charitate unitatis atque fundati dicere mereamur: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII); veraciter exclamantes: Repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione (Psal. CXXV). Quibus breviore quidem stylo, abundanti tamen charitate responsis, et de fraternitatis vestrae mentibus, et de divinae misericordiae virtute confidimus, vos sanctae citius reformari indubitanter Ecclesiae. Si tamen pro nostris adhuc delictis aliquid inimicus animarum vobis obstinationis (quod absit) aut dubietatis intulerit, secundum quod interlocutio nostra gestorum apud nos habitorum suprema complectitur, et sicut excellentissimo domino filio nostro Smaragdo exarcho Italiae supplicare curavimus, instructas huc ad nos personas, quibus facilius reddenda recipiendaque sit ratio, mittere festinate, ut nulla deinceps consensus vestri dubietas supersit, aut tarditas, si eis satisfactio plena reddatur. Vel si pro longinquitate locorum, vel temporum qualitate pavescitis, illic Ravennae fiat congregatio sacerdotum, quo nos etiam qui loco nostro intersint, divinitate propitia, dirigemus, a quibus satisfactionem plenissimam capiatis; ne amplius animae simplices divisae a sancta Ecclesia pro superfluis quaestionibus tam longa obstinatione remaneant, nec per vos, quos dominici gregis decet esse pastores, oves a septis ecclesiastiscis evagantes rapacis lupi dentibus consumantur.

EPISTOLA V [Olim VII], QUAE EST TERTIA AD ELIAM ET EPISCOPOS ISTRIAE. Hujus epistolae meminit beatus Gregorius lib. II, epist. 36, ad episcopos Hiberniae, quam librum appellat. Eam ab eodem beato Gregorio, cum adhuc esset diaconus, scriptam fuisse nomine Pelagii papae, testatur Paulus Warnefridus lib. III de Gestis Langobardorum, cap. 10, al. 20. Dilectissimis fratribus, Eliae, vel universis episcopis in Istriae partibus constitutis, Pelagius episcopus. I. Virtutum mater charitas (I Cor. XIII), quae Redemptoris sui lucris serviens, quae nunquam ea quae sua sunt quaerit, desiderio anhelanti me impulit dudum fraternitati vestrae plena dulcedinis scripta transmittere, quae disjuncta diu possint suo corpori Christi membra sociare. In quibus plus precibus quam monitis loquens, affectu quo valui, exhortari curavi, ut quos aptos discutiendae rationi praeviderit, huc Dilectio vestra dirigeret, quatenus in trium capitulorum negotio, vel quaeque aperta sunt cognoscerent, vel quaeque forsan obscura viderentur, haec eis collatio pacificae intentionis aperiret: tandem Dilectionis vestrae scripta suscepi, quae non rationis causas quaererent, sed deliberata apud vos judicii sententia imperarent. Hoc autem quod vos audere de vestra sapientia video, fateor, dolens miror; et quidem per epistolas exempla, ut puto, ostendi humilitatis, amoris specimen praebui. Sed dum nihil apud vos reperi admonitionis meae verba proficere, flens gemensque cum propheta cogor exclamare: Curavimus Babylonem, et non est sanata (Jer. LI). Ignem quantum valui charitatis accendi, et tantae scissionis exurere rubiginem volui; sed impletam prophetae sententiam peccatis exigentibus inveni, qui ait: Frustra conflavit conflator, scoriae ejus non sunt consumptae (Jer. VI). Nulla in rescriptis flamma charitatis aspicitur, nullam vel post exemplum dulcedinem redolent in cunctis suis sermonibus, nihil quod ad pacem perveniat, sonat. Pensate, quaeso, hoc (quod dicere nisi singultu interrumpente non valeo) longo divisionis usu quanto mentis frigore fraternitas vestra torpuerit, quae nec confricta recalescit. Quid igitur inter haec faciam, nisi ut pro vobis ad lacrymas vertar? Quia enim leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Petr. V), scio et vos stantes extra caulas ovium [devorandos]. Non demptis fructibus palmites attendo, sed abscissos a radice vitis aspicio. Et sudantes vos operarios cerno, sed tamen laborare extra vineam non ignoro. Ecce urgente fine, cuncta vastantur, ad solitudinem terra redigitur, atque (ut ita dixerim) procella diluvii mundum subruit, et vestra fraternitas arcam fugit. Cum Jeremia dicam: Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum (Jer. IX): et rursum: Deducant oculi nostri lacrymas, et palpebrae nostrae defluant aquis (Ibid.); dicam cum illo iterum: Plorabo et requiescam. Quia enim quietem concordiae in vestro corde non invenio, fessae menti lacrymas sterno. Quae enim mei spiritus requies esse potest, si ab occulto hoste inflictum vulnus mederi non potest? Ecce in cunctis mundi partibus sancta et universalis Ecclesia unitatis suae radiis fulget, sed tamen adhuc umbram vestrae divisionis sustinet. Ubique in fidei statu perdurat; sed gaudere eam de sua salute prohibet vulnus, quod de vestra abscissione tolerat. Neque enim sanum caput brachiis moerentibus gaudet; nec se quasi incolume esse pectus laetatur, cum subjectorum viscerum doloribus tangitur; tota namque corporis compago afficitur, si pars ejus vel extrema laceratur. Quidquid ergo est quod aliam pati sentit, in se harmonia charitatis attrahit, Paulo attestante, qui ait: Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur caetera membra (I Cor. XI). Nos itaque sumus, qui vestro dolore transfigimur, nos qui vestris scissionibus secamur. Tanto igitur damnis vestris festina debemus consolatione succurrere, quanto ea per charitatem cogimur ut nostra sentire. Nam etsi differre forsitan volumus, supernae increpationis voce terremur, quae ignavos pastores increpans dicit: Quod fractum erat, non alligastis, et quod abjectum non reduxistis, et quod perditum non quaesistis. Si differre volumus, indiscretae inventionis increpamur, qua per prophetam Dominus dicit: Numquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? Quare ergo non est obducta cicatrix filiae populi mei (Ezch. XXXIV)? Quid enim per resinam, quae fomentum ignis est, quae et in ornamentum domus marmora dissipata conjungit, nisi charitas designatur? Quae et in amore corda succendit, et ut sanctam Ecclesiam unitatis ornamento componat, discordes hominum mentes per pacis in se studium ligat? Quid per Galaad, quae acervus testimonii interpretatur, nisi in Scripturae sacrae altitudinem innumera sententiarum densitas dicit? Quid per medici vocabulum, nisi unusquisque praedicator? Quid per non obductam filiae cicatricem, nisi culpa plebis ante Dei oculos nuda monstratur? Resina ergo in Galaad defuisse convincitur, si pro ostendenda veritate, cum tanta adsint Scripturae sacrae testimonia, associando vos sanctae Ecclesiae, nequaquam digne ardoris charitas exhibetur; et velut absente medico cicatrix non obducitur, si exhortatione cessante, tantae scissionis culpa nullo velamine subsequentis pacis operitur. Sed jam tempus est, ipsa nos susceptionum vestrarum vulnera tangere, eisque auctore Deo medicamina patefactae veritatis adhibere.

II. Per ea quae piae memoriae Justiniani principis temporibus acta sunt, fraternitas vestra suspicatur, sanctam Chalcedonensem synodum fuisse convulsam. Sed absit hoc a Christiano opere, a Christiana cogitatione. In ipsa quippe Nicaena, Constantinopolitana, ac prima synodus Ephesina firmata est; et quisquis illam partem aliqua convellere nititur, illas nimirum funditus, quae per hanc firmatae sunt, destruere conatur. Cui suspicioni in scriptis vestris ex sancti praedecessoris nostri Leonis epistolis ac encycliis testimonia adjungitis, ut praefatam sanctam Chalcedonensem synodum illibatam debere observari monstretur. Quae quidem, fratres charissimi, ex paucis epistolis sumpta permixto ordine confusoque posuistis, ut dum interjecta alia epistola, ad alia prioris epistolae verba recurritur, quasi ex multis epistolis prolata viderentur. Et valde miramur, cur fraternitas vestra de tam (sicut diximus) paucis epistolis non pauca sumpserit, cum constet quod de sanctae Chalcedonensis synodi illibata veneratione et praedecessorum nostrorum assertio innumera, et multorum Patrum consensus in encycliis, quasi quaedam se mundo, nobis infudit [ Forsan sumendo lux mundo se n. inf.]. Sed quia semper dictandi ordo tanta sibimet connexione subjungitur, ut et praecedentia subsequentibus serviant, et subsequentia ex praecedentibus suspendantur: eorum sensum quae prolata sunt, melius pandimus, si infra supraque legentes, vel quo tendant, vel unde pendeant, demonstremus. III. A dilectione igitur vestra primum testimonium sancti praedecessoris nostri Leonis ponitur, quod in ejus epistola ultima continetur (Epist. 78 ad Leon. imp.), quo ait: De rebus apud Nicaeam et apud Chalcedonem sicut Deo placuit definitis, nullum audemus inire tractatum, tanquam dubia vel infirma sint, quae tanta per Spiritum sanctum fixit auctoritas. (Cui secundum testimonium ex ea epistola a vobis adjungitur, quod illic paulo superius habetur, quo dicitur (Ibid.): Quia sicut sancte veraciterque dixistis, perfectio incrementum, et adjectionem plenitudo non recipit.) Interjectis autem duobus testimoniis de encycliis assumptis, praefati praedecessoris nostri Leonis item ad Leonem principem scripto vestro verba replicantur quibus dicitur: Legitimas divinitus inspiratas constitutiones velle movere, non est pacifici hominis, sed rebellis, dicente apostolo: Verbis contendere, ad nihil est utile, nisi ad subversionem audientium (II Tim. II). Nam si humanis persuasionibus semper disceptare sit liberum, nunquam deesse poterunt qui veritati audeant resultare. (Et ejus rursus ad eum: Non sinas contra dexterae omnipotentis Dei triumphos redivivis exurgere motibus extincta certamina.) Cujus adhuc testimonium post pauca subdidisti: nihil prorsus de bene compositis rectractetur. Ultimum vero a vobis ponitur testimonium, quod in priori ejus epistola, de qua multa jam testimonia prolata fuerant, continetur, primum dicitur (Ibid.): Quae jam patefacta sunt quaerere, quae perfecta sunt retractare, et quae sunt definita convellere, quid aliud est, quam de adeptis gratiam non referre, et ad interdictae arboris cibum improbos appetitus mortiferae cupiditatis extendere? Haec sunt, fratres dilectissimi, quae beati Leonis ad Leonem principem verba posuistis; quae videlicet ab eo pro custodia illibatae fidei, non autem pro causis episcoporum specialibus, quae apud Chalcedonem gestae sunt, proferuntur. Nam quia pro solius fidei intemerata observatione dixerit, pensandum est in eadem epistola quid praemisit; ait enim, ad eumdem principem loquens (Ibid.): Supra curam rerum temporalium religiosae providentiae famulatum divinis et aeternis dispositionibus perseveranter impenditis, ut scilicet catholica fides, quae humanum genus sola vivificat, sola sanctificat, in una confessione permaneat; et dissensiones quae de terrenarum opinionum varietate nascuntur, a soliditate illius petrae, supra quam civitas Dei aedificatur, abigantur. (Si igitur fidem, fratres charissimi, in cunctis mundi partibus uno ac solido statu vigere non cerneretis, convulsum quidquam de sancta Chalcedonensi synodo recte diceretis. At postquam nihil nunc aliud nisi de personis agitur, nihil de sancta Chalcedonensis synodi fide quaeritis, auctoritatem patrum quasi sequendo declinati. Namque ut iisdem beatus Leo ostenderet, retractari quae perfecta sunt non deberi; qua haec intentione dixisset, illico subdidit (Ibid.): Quia ad pacem universalis Ecclesiae, et ad custodiam catholicae fidei cura dignamini sollicitiore vivere [respicere]. Quid igitur cum prohiberet definita convelli, admonitionem protinus de custodia catholicae fidei subjunxit, et quia non hoc de retractandis causis specialibus, sed de sola fidei professione dixisset, indicavit? Illa namque nunc in vestra quaestione vertuntur, quae ipse quoque praedecessor noster beatus Leo dijudicat; dum non nisi ea quae apud Chalcedonem de fide sunt statuta, confirmat. Ipse quippe ad Anatolium Constantinopolitanae urbis episcopum scribens, dum eum de quodam novo ausu corriperet, dicit (Epist. 58): Ut sanctam synodum ad extinguendam solum haeresim, et ad confirmationem fidei catholicae studio Christianissimi principis congregatam, in occasionem ambitus trahas. (Et rursum (Ibid.): Ita abuti voluit concilio synodali, ut fratres in fidei tantummodo negotio convocatos, et definitionis ejus causa, quae erat curanda, pertractos [definitione ejus causae, q. e. c. perfunctos], ad consentiendum sibi aut depravando traduceret, aut terrendo compelleret.) Qui ut nihil se omnimodo de Chalcedonensi synodo suscipere, nisi de sola fide gestum fuerat, demonstraret, eidem synodo scribens, ait (Epist. 61): Ut et fraterna universitas, et omnium fidelium corda cognoscant, non solum per fratres, qui vicem meam executi sunt, sed etiam per approbationem gestorum synodalium propriam vobiscum inisse sententiam, in sola videlicet fidei causa, quod saepe dicendum est. (Qui ergo unit cum Chalcedonensi synodo in sola fidei causa convocata, cuncta quae illic specialiter gesta sunt, se procul dubio extraneum demonstrat. Hinc est rursum quod cum praefato Anatolio de recipiendo Attico presbytero scribere, dicit (Epist. 77): Ita ut Chalcedonensis synodi definitionem de fide, cui etiam dilectio tua subscribendo consensit, quam apostolicae sedis firmavit auctoritas, profiteatur se per omnia servaturum.) Qui Chalcedonensis synodi definitionem dicens, Vigilanter etiam, de fide, non adderet, nisi causas, quae illic specialiter motae fuerant, reprobasset (solam nihilominus exciperet) quae ei singulariter displicerent. At postquam nihil aliud synodi, nisi fidei definitionem recepit: quid est aliud, nisi quod caetera quae illic specialiter mota sunt, refutavit? Neque enim si vellet, unam tantummodo causam praefati Anatolii reprehendere vereretur, qui hanc suo judicio non approbatam, et serenissimis principibus, et auctori ejus eidem Anatolio non est veritus scriptis discurrentibus indicare. Cum vero et de illa praefato Anatolio private loquitur, et rursum ad synodum scribens, quod de sola fide gestum fuerat, se recipere confitetur; constat quod et Anatolium de speciali criminis causa redarguit, et cuncta privata negotia, quae moto in synodo fuerant, retractari concessit. IV. Rursum in scripto vestro testimonium ac exemplum de encycliis ponitur, quod multi episcopi simul dicunt: Neque unum iota vel apicem possumus aut commovere, aut commutare eorum quae apud Chalcedonem decreta sunt. (Cui aliud quoque testimonium quasi ex eadem epistola subjunxistis, quod videlicet Anatolii Constantinopolitanae urbis episcopi esse non dubium est, quo ait: De Chalcedonensi vero sancta synodo dico, quoniam ipsum quaerere omnino, aut revolvere aliquid eorum quae ab ipsa finita sunt, hominum est insidiantium tantummodo Ecclesiis, et universali Christi paci.) In quo revolvi et convelli prohibeat, ipse subjungat; ait enim: Quando apostolica quidem et paterna dogmata olim nobis tradita, in eo roborata sunt atque firmata. (Si igitur insidiantium est hominum apostolica dogmata et paterna convellere, qui eadem paterna et apostolica dogmata illibata recipiunt, constat procul dubio, quia insidiantes non sunt. Ejusdem namque synodi fidem intemeratam Deo auctore retinemus, et sic privata negotia quae illic gesta sunt, cum sancto praedecessore nostro Leone praeterimus, ut definitionem fidei illic prolatam, proposita etiam morte, reservemus. In praecedenti autem testimonio multorum simul episcoporum utrum dictator, an scriptor erraverit, ignoramus; neque enim in encycliis continetur, ut ipsi in scriptis vestris posuistis. Neque enim iota unum aut apicem possumus commovere aut violare eorum quae ab ea recte sunt et inviolabiliter definita.) At longe est aliud, non posse commoveri ea quae decreta sunt, et non posse commoveri ea quae recte et inculpabiliter sunt decreta. Sciebant enim viri doctissimi, ea quae illic gesta fuerant de causis specialibus, a praedecessore nostro Leone recepta omnimodo non fuisse; et idcirco cautissime scribunt, commoveri aut violari quae recte ab ea et inculpabiliter definita sunt, non deberi; ne si cuncta confirmare se dicerent, sententiae saepe fati praedecessoris nostri Leonis obviarent. Unde et illic illico subjungunt: Ita sapiamus semper, sicut sapit apostolica Romanorum sedis Ecclesia.) V. Post haec quoque exempla ejusdem praedecessoris nostri Leonis ad Basilium episcopum testimonium posuistis, quo ait: Obsecro Dilectionem tuam, ut Chalcedonensis synodi definitionibus in nullo animum relaxetis; et quae ex divina sunt inspiratione composita, nulla patiamini novitate temerari (et rursum: Ut autem possit haec exhortatio ad omnium fratrum et coepiscoporum notitiam pervenire, diligenter vestrae Fraternitatis cura perspiciat, quia (quod saepe dicendum est) tota religio Christiana turbatur, si quidquam de his quae apud Chalcedonem constituta sunt, convellatur.) Sed utrum de causis quarumdam personarum specialibus, an de sanctae fidei definitione asserat, inquiratur ipse quid superius dicat; ait enim: Haec scripta direxi, quibus Dilectionem vestram credidi commonendam, ut sceleratis ausibus sancta constantia resistatis, ne in quoquam nostra communis fides aut trepida inveniatur, aut tepida. (Qui igitur admonitionem servandae fidei praemisit, ubi custodiri synodum voluit, indicavit. Si autem in hujus epistolae sermonibus ambigimus, eum ex aliis suis epistolis quo sensu haec dixerit, requiramus. Marciano namque Augusto scripta sua pro eadem synodo dirigens, ait (Epist. 59): Ad Gloriam vestram et ad Constantinopolitanum antistitem scripta direxi, quae evidenter ostenderent, me, quae de fide catholica in praedicta synodo definita fuerant, approbare.) Qui si cunctas et speciales causas ejusdem synodi recepit, cur ea se approbare quae de catholica fide in praedicta synodo definita sunt, specialiter asserit? Rursum quoque praefato principi scribens (Ibid.): Quia omnibus modis obediendum est potestati [pietati] vestrae et religiosissimae voluntati, constitutionibus synodalibus, quae mihi de confirmatione fidei catholicae placuerunt libens adjeci sententiam meam. (Si ergo confirmationem fidei catholicae sibi placuisse, eique sententiam adjecisse astruit; in his, in quibus confirmatio fidei non fuit, constat quia sententiam non adjecit. VI. Adhuc autem ex ejusdem beati Leonis epistola testimonium scriptis vestris inseritis, quae ad Basilium dicit: Pie nobis et constanter utendum [ Forsan vivendum] est, nedum talium disputatio admittitur, eorum quae divinitus definita sunt, auctoritati derogetur. Et infra: Nec enim aliquam [ Forsan ad aliquam] disceptationem plene definita revocanda sunt, ne ad arbitrium damnatorum ipsi de his videamur ambigere, quae manifestum est per omnia propheticis et evangelicis atque apostolicis auctoritatibus consonare. (Quae autem vel superius definita divinitus, vel inferius plene definita asserat, ex ipsa vel ex aliis ejus epistolis vestra Fraternitas penset: in quibus nunquam specialia gesta commemorari, sed sola quae de fide sunt prolata confirmat. Unde in his quoque verbis vigilanter imprimitur [ Forsan exprimitur], et quae plene definita dixerit attenditur [ Forsan ostenditur], cum dicit: Ne de his ipsis videamur ambigere, quae manifestum est per omnia propheticis et evangelicis atque apostolicis auctoritatibus consonare.) Pensate, quaeso, fratres charissimi, si scripta Theodori propheticis et evangelicis atque apostolicis auctoritatibus consonant, quae redemptorem nostrum iniquis ausibus Dominum negant. Pensate si illa epistola propheticis et evangelicis atque apostolicis auctoritatibus consonare videatur, in qua et hostis Ecclesiae Nestorius defenditur, et defensor Ecclesiae Cyrillus accusatur. Pensate si illa Theodoriti scripta propheticis, evangelicis atque apostolicis auctoritatibus consonant, quae prius contra rectam fidem edita, ipse postmodum conversus damnat. Extremum quoque saepe fati Leonis ad Aetium presbyterum testimonium ponitis, quo ait: Ne patiatur sopitarum rerum certamen afferri, quarum retractator non nisi sacrilegus invenitur. (Quod de quibus rebus astruat, ad eumdem Aetium scribens ipse manifestat, dicens: Nihil ab apostolicis unquam potero sentire diversum, nec a mea ipse deviare sententia; et quod sancto Spiritu revelante confessus sum, quodque mecum totius synodi professione praedicante patefeci, aliqua varietate commutem: cum facilius mihi sit quibuslibet et suppliciis ab hoc mundo auferri, quam ab ea quam generaliter credidi, professione mutari.) Si ergo cuncta res quae retractari non debet, sola est professio fidei, ille retractator rerum erit sacrilegus, qui professioni ejus fuerit diversus. Nam quod idem beatus Leo solam in synodo professionem fidei summo ardore custodiat, innumeris epistolis demonstrat, ex quibus pauca breviter perstringimus, ut in eis certior facta vestra Fraternitas colligat quam multa taceamus. Hinc est enim quod Marcianum Augustum scripto suo alloquitur, dicens (Epist. 59): Fratri autem meo Juliano episcopo noverit vestra Clementia hoc me proprie delegasse ut quidquid illic ad custodiam fidei pertinere probaverit, meo nomine vestrae fiducialiter suggerat potestati. (Hinc est quod Pulcheriae Augustae scribens, ait (Epist. 60): Quod vero piissimus imperator ad omnes episcopos qui Chalcedonensi synodo interfuerunt, voluit me scripta dirigere, quibus ea quae illic de fidei regula sunt definita firmarem, libenter implevi.) Hinc est quod Juliano episcopo scribens, dicit: Quod necessarium credidit clementissimus imperator, libenter implevi, ut ad omnes fratres qui Chalcedonensi synodo interfuerunt, scripta dirigerem, quibus placuisse mihi quae a sanctis fratribus nostris de regula fidei confirmata sunt, demonstrarem. (Hinc est quod Pulcheriae Augustae iterum scribens, ait (Epist. 58): Circa fratrem autem meum veneratorem vestrum Julianum episcopum quantum debeat credere vestra dignatio, apostolicae sedis aestimate judicio, cum in causa fidei, cui gloriosa Pietas vestra famulatur, vicem ipsi meam eatenus delegarim, ut ab ea quae vobis debetur observantia non recedens, me Pietati vestrae praesentare non desinat.) Causam quippe fidei memorans, nequaquam, Eatenus, diceret, nisi quidquid extra fidem ageretur, ex synodo excludi voluisset. VII. Rursum per epistolam vestram dicitur, a sede apostolica vos doctos, atque ab scrinio sanctae Ecclesiae, cui Deo auctore praesumus, confirmatos, ne huic rei quae sub piae memoriae Justiniano principe gesta est, consentire debeatis: atque hanc opitulationem excusationi vestrae adjungitis dicentes, quod in causae principio et sedes apostolica per Vigilium papam, et omnes Latinarum provinciarum principes damnationi trium capitulorum fortiter restiterunt. In quibus verbis attendimus, quod res quae provocare vos ad consensum debuit, a consensu vos ipsa divellit. Latini quippe homines et Graecitatis ignari, dum linguam nesciunt, errorem tarde cognoverunt; et tanto eis celerius credi debuit, quanto eorum constantia, quousque verum cognoscerent, a certamine non quievit; quorum consensum certe [recte] Fraternitas vestra despiceret, si ausu praecipiti, priusquam verum cognoscerent, consensissent: at postquam diu ab eis laboratum est, et longo tempore ad injurias usque certatum, hinc vestra Fraternitas penset quia tot labores repente non relinquerent, nisi quae vera sint agnovissent. Quid enim divini consilii fuisse credimus, fratres, quod diu Saulum omnipotens Deus repugnatorem suae fidei esse permisit, et sic eum suae fidei praedicatorem fecit, nisi ut cunctis, quibus per illum fuerat praedicaturus, ostenderet, quia valde verum est Dei Evangelium, quod et tanta duritia inclinata praedicaret, ut dum ea auditores ejus quae ab illo contra fideles gesta recolerent, repente eum ad fidem versum non sine evidenti ratione sentirent? Unde ipse quoque dum praedicationem suam debere facile ab infidelibus recipi Domino diceret, ait: Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcere, et caedens per synagogas eos qui credebant in te (Act. XXII). Et cum Galatas, relicta Evangelii regula, in Judaismi conspiceret errorem declinasse, suam eis priorem contra Evangelium duritiam retulit, et ab intentione perfidiae eorum mentes retorsit, dicens: Auditis conversationem meam aliquando in Judaismo, quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam; et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. Cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non acquievi carni et sanguini. Ecce, fratres charissimi, Paulus egregius doctor, quia diu veritati restitit, inde ad confirmanda corda audientium in ejusdem praedicatione veritatis adjutorium sumpsit: ostendens profecto, quia fidem, cui tanto prius labore restiterat, postmodum sine magnae rationis certitudine non tenebat. VIII. Debet ergo perpendere vestra Dilectio, quia praedecessorum nostrorum in hac causa consensus tanto post inanis non fuit, quanto prius duris contradictionum laboribus insudavit. Sed his insuper factum Petri, qui et Paulum superat, vestra Fraternitas ad memoriam reducat. Diu quippe restitit, ne ad fidem gentes sancta Ecclesia sine circumcisione reciperet, diu se a conversarum gentium communione subtraxit, Paulo attestante, qui ait: Cum venisset Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam ab Jacobo, cum gentibus edebat; cum autem venissent, subtrahebat se, timens eos qui ex circumcisione erant (Galat. I). Et paulo post: Et cum vidissem quod non recte ambularet ad veritatem evangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu cum Judaeus sis, gentiliter et non judaice vivis, quomodo gentes cogis judaizare? Qui tamen ab eodem Paulo postmodum ratione suscepta, dum quosdam conspiceret qui gentiles ad Ecclesiam venientes pondere servandae circumcisionis onerarent, dicit: Cur tentatis Deum, imponentes jugum cervicibus discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus (Act. XV)? Nunquid, fratres lectissimi, Petro apostolorum principi sibi dissimilia docenti debuit ad haec verba responderi? Haec quae dicis, audire non possumus, quia aliud ante praedicasti? Si igitur in trium capitulorum negotio, aliud cum veritas quaereretur, aliud autem inventa veritate, dictum est, cur mutatio sententiae huic sedi in crimine objicitur, quae a cuncta Ecclesia humiliter in ejus auctore veneratur? Non enim mutatio sententiae, sed inconstantia sensus in culpa est. Quando ergo ad cognitionem recti, intentio incommutabilis permaneat, quid obstat, si ignorantiam suam deserens, verba permutet? De ipso quoque auctore omnium Deo Scriptura attestante cognoscimus, quia dum consilium non manet [ Forsan mutat], saepe sententiam mutat; neque enim inopinatus ei proventus accesserat, cum de eo quem ipse ungi praeceperat, dicebat: Poenitet me Saulem unxisse regem in Israel (I Reg. XV). Hoc quippe se facturum etiam tunc praescivit, cum eum quasi approbando praetulit; nec ad poenitentiam quasi inopinatus dolor accessit, sed tamen poenitere se insinuat, quia non mutato consilio, ea quae dudum dixerat de illo verba permutat. IX. In his autem testimoniis quae ex epistolis Leonis praedecessoris nostri posuistis, praemisistis dicentes: Doctrina vestrae reverendae sedis est per beatum Leonem, successoresque ejus, unde pauca commemorare praesumpsimus, mortuum ab hominibus damnari nullatenus oportere; (et tamen nulla ejus testimonia subdidistis, quibus hanc sententiam firmaretis. Etenim quae a vobis subjuncta sunt, retractationem fidei fieri prohibent, non autem damnari infideles mortuos contradicunt. Sed neque hoc beatum Leonem praedecessorem nostrum quodam loco dixisse meminimus. Quis autem nesciat, quod in nullo sibi ejusdem Leonis et beati Augustini praedicatio contradicat? Ipse namque ad Bonifacium comitem scribens, ait (Epist. 50, sup. coll. 5): Si vera essent quae ab eis objecta sunt Caeciliano, et nobis possent aliquando monstrari, ipsum jam mortuum anathematizaremus. Sed tamen Ecclesiam Christi, quae non litigiosis opinionibus fingitur, sed divinis attestationibus comprobatur, propter quemlibet hominem relinquere non debemus.) Ecce mirabilis praedicator et scissionem Ecclesiae propter hominem vetat, et si qua perversa deprehendat, eum quem publice defendebat Caecilianum, se etiam post mortem anathematizare non abnegat, quia videlicet tunc viventibus vere consulatur, cum culpa in fide perpetrata nec morte interveniente laxetur. Si vero hoc faciendum, dicere fortasse praesumimus, hoc procul dubio facimus, quod fieri vetamus. Theodorum quippe mortuum sancta synodus prima Ephesina damnavit (Act. VI). Nam cum ab ejus discipulis dictatum ab illo symbolum eadem synodo fuisset prolatum, illico illic a sanctis Patribus cum auctore damnatum est. Et quidem ipsi sancti Patres in eadem synodo residentes ad Dominum jam recepti sunt, postquam Theodorum damnavere: et si damnari mortuum non debuisse dicimus, procul dubio mortuos accusamus, et incipimus committere, quod nitimur prohibere. Sed cur diu et quae nostis loquimur? Ejusdem Theodori ex libris illius dicta replicemus. Et si Jesum Dominum ac Deum nostrum, qui post mortem vivere, imo quia vivere creditur, post mortem Theodorus postposita dubitatione damnavit; neque enim nostra fides patitur ut qui tot blasphemiis Redemptori nostro hostis exstitit, a vobis ulterius defendatur. Ipse quippe contra Apollinarem in libro tertio loquens ait (Sup. coll. 4): X. « Quomodo igitur tu, cui super omnes maxime decet mentium regimen, illum qui ex Virgine natus est, Deum esse, et ex Deo consubstantialem Patri existimari dicis, nisi forte sancto Spiritui illius creationem imputare non jubes? Sed quis est Deus, et ex Deo, et consubstantialis Patri? Is idem qui ex Virgine natus erat,) o mirandum!) et qui per Spiritum sanctum secundum divinas Scripturas plasmatus est, et confictionem in muliebri accepit ventre? Inerat forsitan, quia mox quam plasmatus est, et ut templum Dei esset accepit: non tamen existimandum nobis est Deum de Virgine natum esse. » Et post pauca: « Nec secundum tuam vocem pronuntiandum est, omnino ex Virgine natum Deum esse, et ex Deo, consubstantialem Patri. » Et post pauca: « Si igitur cum carne eum natum esse dicunt, quod autem natum est, Deus et ex Deo, et consubstantialis Patri est, necesse est et hoc carnem dicere, quod si non hoc caro est, quoniam nec Deus, nec ex Deo, nec consubstantialis Patri, sed ex semine David, et consubstantialis ei cujus semen est, non id quod natum est ex Virgine, Deus, et ex Deo, et consubstantialis Patri. » Et post pauca: « Non Deus Verbum ex Maria natus est, natus autem est ex Maria, qui ex semine est David; non Deus Verbum ex muliere natus est. » Et iterum: « Quod edictum est enim Ducebatur a Spiritu (Matth. IV), aperte hoc significat, quod ab eo regebatur, ab eo ad voluntatem [virtutem] propositorum confortabatur; ab eo ad haec quae oportebat ducebatur, ab eo quod decebat docebatur, ab eo cogitationibus roborabatur, ut ad tantum certamen sufficeret, sicut et beatus Paulus dicit: Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei (Rom. VIII). »

Idem cujus supra: « Dicant igitur nobis omnium sapientissimi, si pro sensu Domino Jesu Christo qui est secundum carnem, divinitas facta esset, sicut dicunt, quid sancti Spiritus cooperatione ad haec Christus indigebat? Nec enim unigeniti divinitas Spiritu indigebat ad justificationem, Spiritu indigebat ad vincendum diabolum, Spiritu indigebat ad operanda miracula; Spiritu indigebat ut doceretur ea quae decebat peragere; Spiritu indigebat ut immaculatus appareret. »

Et post pauca: « Ac si dicat Jesus: Ego quidem, quem videtis, nihil quidem facere possum secundum meam naturam, cum homo sim, operor autem, quia in me manens Pater omnia facit (Joan. XIV). Quoniam enim et ego in Patre, et Pater in me (Ibid.), Deus autem Verbum unigenitus Dei in me est, certum est quod et Pater cum ipso in me manet, et opera facit. Et non est mirandum de Christo haec existimari, cum evidenter ipse de caeteris hominibus dicat: Qui diligit me, meum verbum observet: et Pater diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud ipsum faciemus (Ibid.). » Et iterum: « Sciebat subtiliter, ut notam quidem faceret gentibus pietatem, pateretur autem laborantium infirmitates, et sic ad effectum suam voluntatem educeret: et justificabatur inde, et immaculatus ostendebatur, sive reparatione [pejorum], sive custodia meliorum, sive etiam paulatim ad meliora profectibus. »

Et post pauca ejusdem Theodori ex commento secundum Joannem: « Dicit ad Thomam: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et porrige manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX). Quoniam, dicit, non credis, et tactum solum sufficere tibi ad credendum putas, (haec enim dicens non me latuisti) tange manu, et cape experimentum, et disce credere, et non diffidere. Thomas quidem cum sic credidisset, Dominus meus et Deus meus, dicit, non ipsum Dominum et Deum dicens (non enim resurrectionis scientia docebat et Deum esse eum qui surrexit), sed quasi pro miraculo facto Deum collaudat. » Ejusdem Theodori ex commento quod est in Actus apostolorum libro primo: « Ille autem dixit, oportere poenitentiam agentes eos pro crucis in iniquitate, et agnoscentes Salvatorem et Dominum, et omnium auctorem bonorum Jesum Christum, quoniam per ista pervenit et assumptus est divina natura, in [ipsum] Spiritu quidem fidem suscipere, et ejus discipulos fieri ante omnia ad baptisma accedentes, quod et ipse tradidit nobis, reformationem quidem habens inspirationis [praeformationem q. h. sperationis] futurorum, in nomine autem celebrandum Patris et Filii et sancti Spiritus. Hoc enim quod est: Et baptizetur unusquisque in nomine Jesu Christi (Act. II), non hoc dicit, ut vocationem quae in nomine Patris et Filii et sancti Spiritus est, relinquentes, Jesum Christum in baptismate vocet; sed quale est hoc, quod in Moyse baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X), ut diceret quia sub nube et in mari Aegyptiorum separati sunt, liberati eorum servitute, ut Moysis leges attenderent; tale est, et baptizetur unusquisque in nomine Jesu Christi: ut cum ad ipsum accessissent tanquam Salvatorem, et omnium bonorum auctorem, et doctorem veritatis, ab ipso utpote auctore bonorum et doctore veritatis vocarentur, sicut omnibus hominibus quamcunque sectam sequentibus consuetudo est ab ipso dogmatis inventore vocari, ut Platonici, et Epicurei, et Manichaei, et Marcionistae, et quidem [si quidem] tales dicuntur. Eodem enim modo et nos nominari Christianos judicaverunt apostoli. »

Ejusdem Theodori in libris de Incarnatione: « Plus inquietabatur Dominus, et certamen majus habebat ad animae passiones, quam corporis; et meliori animo libidines vincebat, mediante deitate ad perfectionem. Unde et Dominus ad haec maxime instituere videtur certamen. »

Item ejusdem in libro contra Synusiastas, vel Apollinaristas: « Sed si caro erat, inquit, crucifixa, quomodo sol radios avertit, et tenebrae occupaverunt terram omnem, et terrae motus, et petrae scissae sunt, et mortui surrexerunt (Matt. XXVII)? Quid igitur dicant et de tenebris in Aegypto factis temporibus Moysis non per tres horas, sed per tres dies (Exod. X? Quid autem propter alia per Moysem facta miracula, et quae per Jesum Nave, qui solem stare fecit (Josue X), qui sol temporibus Ezechiae regis et contra naturam retroversus est (IV Reg. XX); et de Elisaei reliquiis, quae mortuum suscitaverunt (IV Reg. XIII)? » Ejusdem ex libro octavo de Incarnatione: « Manifestum autem est quod unitas convenit: per eam enim collectae naturae, unam personam secundum unitatem effecerunt. Sicut enim de viro et muliere dicitur, quod jam non sunt duo, sed una caro (Genes. II; Matth. XIX); dicamus et nos rationabiliter secundum unitatis rationem, quod non sunt duae personae, sed una, scilicet naturis discretis. »

Et post pauca. « Quomodo igitur homo et Deus unum per unitatem esse potest? qui vivificat, et qui vivificatur; qui salvificat, et qui salvificatur; qui ante saecula est, et qui ex Maria apparuit? » Ejusdem ex interpretatione symboli trecentorum decem et octo Patrum: « Sed Christum quidem secundum assumptam servi formam, eum autem qui eam assumpsit, super omnia nominans Deum; intulit tamen hoc secundum conjunctionem, ut per significationem nominum naturarum manifestam divisionem faciat. Nemo igitur, neque eum qui secundum carnem ex Judaeis est, dicat Deum: nec iterum Deum [ Al., Dominum, nec ne iterum Dominum] qui est super omnia, secundum carnem ex Judaeis. »

Item ex commento Epistolae ad Hebraeos: « Jesum enim dicit a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute (Act. X): qui autem de Spiritu unctus est, omnimodo aliquid inde assumpsit. Quis autem furens dicat, de Spiritu aliquid assumpsisse divinam naturam? » Et iterum: « Certus quidem et ipse, Filium Dei se non secundum divinitatis dicens nativitatem, sed secundum quod domesticus Dei erat: per quod filii Dei, per voluntatem [virtutem] domestici Deo constituti homines, interim vocabantur. »

XI. Haec de innumeris pauca praetulimus, ut quasi per foramen angustum, quam nimium barathrum intus lateret, monstraremus. Ecce quales plus quam decem millia librorum Theodorus scripsisse perhibetur. Pensate, quaeso, si non tanto acriora tormenta promeruit, quanto pluriora conscripsit. Sed haec illius dicta quae prolata sunt, utrum ejus sint, fortasse dubitatur. Patrum, si placet, scripta proferamus: ita apud vos libros ejus, quos de perfidia illius testes deduximus, deductis insuper testibus affirmemus. Armeniae quippe episcopi Proclo Constantinopolitanae urbis episcopo libellos contra Theodorum porrigentes, dicunt (Sup. coll. 5): Fuit autem aliquis pestis [pestifer] homo, magis autem fera, hominis habens formam diabolicam, mentito nomine Theodorus, qui schema et nomen episcopi habuit, in angulo et ignobili loco orbis terrarum latitans, in Mopsuesteno Ciliciae secundae vili oppido, vere quidem et principaliter a Paulo Samosateno descendens, licet Photino et caeteris haeresiarchis in libro de Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, in toto suo proposito ipsis verbis inveniatur usus, et si quid pejus. Iste per machinationem et audaciam et errorem diaboli volebat omnes homines acuta sua sicut colubri lingua, et veneno quod sub lingua aspidis est, deperire. Et interim quidem retinebatur suo latibulo, timens potestatem eorum qui a magno Deo et Salvatore nostro Jesu Christo potestatem acceperunt calcare super colubros et scorpios, et omnes virtutes inimici (Luc. X): dico autem sanctos apostolos, et qui consequenter ab his susceperunt, martyres et confessores et episcopos et caeteros sanctos. Invento autem, nescio quomodo, tempore, coepit repere et extra fines suos, fiduciam gerens et in parochiam ad eum non pertinentem, tanquam eruditus sermocinator, et in Antiochia Syriae in ecclesia alloquens, sic dixit: « Homo Jesus, quid est enim homo quod memor es ejus? (Psal. VIII); Apostolus autem, de Jesu dictum fuisse hoc, dixit: Eum enim qui paulo minus ab angelis minoratus est, vidimus, inquit, Jesum (Hebr. II). Quid ergo? Homo Jesus similiter omnibus hominibus, nullam habens differentiam ad homines ejusdem generis, praeter ea quae gratia ei dedit. » Quibus Proclus Constantinopolitanae urbis episcopus rescribens, ait (Sup. coll. 5, conc. V): Fugiamus turbulentos et coenosos fallaciae rivos, septa Dei [sectas Deum] impugnantes: dico Arii furorem dividentem individuam Trinitatem, Eunomii audaciam circumcludentem scientia incomprehensibilem naturam, Macedonii rabiem separantem a deitate inseparabiliter procedentem Spiritum, et novam istam blasphemiam quae Judaismi multo amplius superat blasphemiam, introducentes, nam illi quidem cum Filium negant, fraudant ramo radicem; isti vero eum qui est negantes, alterum [ Al., eum qui est Filius denegant, fraudantes ramo radicem, isti vero ei qui est alterum] introducunt, detrahentes sinceram naturam. (Rursus de hujus errore Joannes quoque Antiochenae Ecclesiae antistes ait: Multo autem tempore perseverans Theodorus, persuasit multis et Nestorio, quod Christus Filius Dei vivi, qui de sancta virgine Maria natus est, non est qui ex Patre natus est Deus Verbum consubstantialis Genitori, sed homo pro qualitate suae voluntatis ex Deo Verbo cooperationem suscipiens.) Rursus de ejus errore Cyrillus ad Lamponem presbyterum scribens, ait: Cum apud Aeliam commorarer, vir aliquis ex his qui nobiliter militant in palatio, epistolam multorum versuum et grandem obtulit mihi signatam, quam se dicebat accepisse ab Antiochenis orthodoxis; subscriptiones autem erant in ea plurimorum clericorum et monachorum et laicorum. Accusabant autem orientales episcopos, quasi tacentes quidem Nestorii nomen, et dissimulantes ei adversari, transeuntes autem ad Theodori Codices de incarnatione factos, in quibus multo pejores nefariae blasphemiae [Nestorii blasphemiis] positae sunt: pater enim fuit Nestorii perfidi, qui et illius mala locutus, impius et in his factus est. Rursum de errore illius idem Cyrillus Alexandrinae urbis episcopus ad Acacium Melitenae urbis episcopum scribens, ait: Non oportebat latere Sanctitatem vestram, aut forsitan cognovit, quod omnes orientales religiosissimi episcopi in Antiochia convenerunt, cum transmisisset eis tomum dominus meus sanctissimus Proclus bonorum plenum intellectuum et rectorum dogmatum. Erat enim ei ratio multa et longa de dispensatione Domini nostri Jesu Christi. Supposuit vero capitula quaedam collecta e Theodori Codicibus, quae consonantem Nestorii perfidiis intellectum habent, et adhortatus est eos etiam illa anathematizare. XII. Rursus de errore illius [Rabbula] Edessenae Ecclesiae antistes ad beatum Cyrillum scribens, ait: Jam vero quidam unitatem secundum subsistentiam omnibus modis abdicant. Morbus enim aliquis sublatens inveteravit Orienti, immedicabilis modo vulneris depascens Ecclesiae corpus, apud aliquos quasi studiosos, et supercilia extollentes eruditione, latenter honoratus. Episcopus enim quidam provinciae Ciliciae Theodorus, vir verisimilis dicendi, et potens suadere, alia quidem supra tribunali de Ecclesiae statu [ecclesia statim] dicebat ad populi placentiam, alios autem laqueos [perditionis] in scriptis ponebat, qui in principiis quorumdam ejus Codicum anathemate circumcludebat inspicientem non manifestare aliis scripta. Iste primus exposuit, non esse vere Dei genitricem sanctam Virginem, tanquam Deo Verbo non suscipientem secundum nos nativitatem. (Et post pauca: Nec enim dicunt, secundum substantiam, vel secundum subsistentiam unitum esse Deo Verbo hominem, sed bona voluntate quadam, tanquam divina natura non suscipiente alterum modum unitatis propter non circumscriptibilem. Iste dixit Dominum nostrum Jesum Christum non oportere adorari sicut Dominum, sed relatione Dei honorari sicut imaginem quamdam: magis autem manifestius secundum eos dicere, sicut, instar aliquid relatione assidentis daemonis. Iste et carnem Domini pronuntiavit nihil omnino prodesse, dissipans Domini vocem, quae est: Caro nihil prodest (Joan. VI). Iste et apostolos dicit non cognovisse Christum quod Deus erat; sed supra fidem quae est in homine aedificatam esse Ecclesiam (Matth. XVI). XIII. Rursum de errore illius Hesychius Hierosolymorum presbyter, ecclesiasticae Historiae scriptor, ait: Ita Photinum multis ante eos saeculis Theodorus quidam praecipue imitatus est, malitiosus quidem loquendi et lingua paratissimus, et ipse tamen instabili voluntate, qui huc et illuc inclinans ferebatur. Clericatui enim Antiocheno a prima aetate connumeratus, et bene conversari pollicitus, ad saeculares libidines reversus iterum delectabatur. In omnibus autem bonis imitabilis et beatus vir Joannes Constantinopolitanus episcopus scripsit epistolam, quae usque adhuc in codicibus legitur, et a pejore ad meliorem poenitentiam eum transferre praevaluit; et iterum bene conversari, iterum in clericatu esse coepit. Et Antiochia relicta, in Tarsum transmigravit, ex qua in Mopsuestiam transiit, ordinatus in ea episcopus, nondum Deo volente manifestam impietatis illius praedicationem fieri. Prima autem elementa suae doctrinae ex Judaico vaniloquio incipiens, Codicem in prophetiam psalmorum conscripsit, omnes de Domino praedicationes [ Forsan praedictiones] abnegantem: culpatus vero et periclitatus, contraria sibi dixit, non ex voluntate, sed compulsus omnium querimoniis; et Codicem ipsum delere pollicitus, latenter conservabat Judaicae impietatis viaticum. Et post pauca: Christum enim Jesum generis nostri Salvatorem et Dominum (quem splendorem paternae gloriae et imaginem substantiae Paulus vocat [Hebr. I], ferre eum omnia dicens verbo suae virtutis, qui purificationem nostrorum fecit peccatorum, et ad dexteram paternae majestatis consedit; de quo ad Colossenses scripsit epistola: Quod in eo omnia creata sunt, quae sunt in coelis et in terris, visibilia et invisibilia, quod per eum creata sunt omnia [Coloss. I] ), hunc non incarnatum Verbum, sicut evangelicis vocibus edocti sumus, sed hominem per vitae provectionem et passionum perfectionem conjunctum Deo Verbo, scripsit stultus in omnibus. Et haec in mysticis sermonibus ausus est. XIV. Contra errores ejusdem Theodori, piae recordationis Theodosius et Valentinianus legem promulgantes, inquiunt: Debitam a nobis venerationem piissimae doctrinae reddentes, eos qui ausi sunt contra Deum impie conscribere, debitae condemnationi subjicere, et nominibus dignis vocari oportere existimavimus. Justum igitur circumdari eos confusione suorum peccatorum, et in tali vocabulo permanere in aeternum, quatenus nec vivi liberentur, et post mortem permaneant contempti. Igitur doctrina Theodori et Nestorii impiorum et pestiferorum visa est nobis abominanda esse: similiter autem et omnes qui sequuntur eorum errorem, et consentiunt eorum impietati, justum est ipsos eamdem nominationem mereri, et confusionem indui, ut non Christiani, sed Nestoriani nominentur; ne, dum nominantur Christiani, ex ipso inveniantur decorati vocabulo, longe constituti a Christianorum proposito, et alienati a recta et immaculata fide. Et post pauca: Si quis praeterierit praesentem nostram sanctionem, ut Theodoro et Nestorio assenserit, et illorum socios imitatus fuerit, post gladii ultionem omnis ejus substantia fisco addicatur. (Rursum contra errores illius, piae recordationis Theodosius et Valentinianus legem promulgantes, inquiunt: Nemo habeat, aut legat, aut scribat, aut proferat Nestorium, seu illius libros, vel Codices omnino inutiles [nocibiles]; vel ipsius Nestorii, vel alterius, et maxime Nestorii adversus solos Christianos conscripta, aut Theodori: sed unusquisque habens tales Codices, publice illos proferat, et in conspectu omnium igni tradat.) XV. Et si adhuc fortasse post tot prolatas Patrum contra illum sententias vestra Fraternitas dubitat, Theodoreti libros legat, in quibus dum contra Cyrillum Alexandrinae urbis antistitem eum defendere nititur, verius accusat, dicens: « Interpretationem Cyrillus accusat octavi psalmi, et arguit haec verba divini Theodori: Consideremus igitur, quis est homo, de quo stupescit et miratur quod unigenitus dignatus est ejus memoriam et visitationem facere. Sed quod quidem non dictum est de omni homine, in superioribus demonstratum est; quod autem [ Al., nec] de uno quolibet, et hoc certum est. » Deductas itaque tot testibus blasphemias has ejus esse quis dubitat? Et tantis blasphemiis illius cognitis, eum damnatum jure quis neget? XVI. Discusso ergo primo de Theodori damnatione capitulo, nunc ad dicta epistolae Theodoreti [Ibae] indaganda transeamus, cujus tota series si solerter aspicitur, sanctae Chalcedonensi synodo quam sit adversa pensatur. In gestis namque ejusdem synodi et scriptis Leonis Cyrillus praedicatur; in epistola vero illa Theodoreti Cyrillus in Apollinaris dogma corruens reprobatur; scriptum quippe in ea est: « Cyrillus autem libros Nestorii volens destruere, lapsus est et inventus est in Apollinaris dogma cadens. » In gestis Nestorius ut Redemptoris nostri adversarius jure damnatus ostenditur; verbis vero epistolae damnatus injuste memoratur. Sic quippe in ea dicitur: « Antequam in synodo adveniret reverendissimus ac sanctissimus archiepiscopus Joannes, Nestorium ex episcopatu deposuerunt, judicio et inquisitione non facta. » In gestis synodi in Dei et Domini nostri una persona duas naturas Cyrillus confessus ostenditur; in verbis epistolae unam naturam tradere dicitur, atque ab hoc sensu correptus vix resipuisse narratur. In gestis synodi anathematizatus Nestorius etiam post mortem dicitur; in verbis vero epistolae etiam post depositionem suam, pro solo civium suorum odio ad civitatem suam non redisse perhibetur. Sic quippe illic scriptum est: « Nestorius autem quia in suae erat odio civitatis, et virorum qui in ea sunt maximorum, illuc reverti non potuit. » In gestis ac definitionibus synodi unus Filius Jesus Christus dicitur; at juxta doctrinam Theodori atque Nestorii Deus tacetur. Et in gestis synodi nusquam Theodorus veritatis doctor dicitur; in verbis vero epistolae idem, cujus blasphemias supra protulimus, veritatis doctor clamatur: qui nimirum si vera dixit, falsa erunt quae de veritate synodus protulit. Quisquis igitur qui epistolam quae Ibae dicitur, ostendere quod sit de synodo nititur, quid aliud quam gesta ejusdem synodi destruere conatur? Si enim sibimetipsis diversa sunt, nulla procul dubio auctoritate subsistent, quia quae se impugnando destruunt, alios aedificare non possunt: si sibimetipsis diversa sunt, nulla firmitate convalescunt, Domino attestante qui ait: Regnum in se divisum non stabit (Luc. XI). Sed absit hoc, absit ab illo venerando concilio, ut sibimet contraria sapiat; et vel superiora subsequentibus discordia praeferat, vel inferiora praecedentibus impugnatura subjungat. Sancta enim fides, quae uno illic spiritu accepta est, uno sensu credita, una est et fide [ Forsan, voce] praedicata. Idcirco in cunctis mundi partibus forma nostrae professionis facta est, quia in precantium vocibus sibimet ipsa dissimilis non est. XVII. Sed cur tantummodo sanctam Chalcedonensem synodum convelli dicimus, si auctoritatem huic epistolae reprobemus? Quae nimirum si vera creditur, etiam tota sanctae Ephesinae synodi fides ac reverentia dissipatur. Haec quippe ait, quod in ea Cyrillus praemiorum medicamine sapientum oculos excaecavit. Quid ergo illic de veritate certum dicitur, ubi ipsa veritas sacerdotibus vendita esse perhibetur? Sed quis hoc dicere, quis hoc consentiat patienter audire? Reprobetur ergo una epistola mentiens, ne utraque sancta synodus tantae falsitatis crimen sustineat. Vestrae fidei fundamentum tenemus, ne postquam sancta prima Ephesina synodus quasi venalis arguitur, Chalcedonensis etiam (quod absit) culpa varietatis notetur: quae ut in verbis suis quantae sit concordiae clareat, necesse est ut vestra Fraternitas ubi sit completa cognoscat. Omnes namque novimus, quod in synodo nunquam canones, nisi peractis definitionibus fidei, nisi perfectis synodalibus gestis habeantur, ut servato ordine cum prius synodus ad fidem corda aedificet, tunc per regulas canonum mores Ecclesiae actusque componat. Vigilanti ergo cura respicite, quae in sexta illius actione sanctae fidei professio consummatur; moxque in septima ad institutionem jam fidelium regula canonum figitur. Ulterioribus vero actionibus nihil de causa fidei, sed sola negotia privata versantur. Quod cum responsales vestri ita esse ambigerent, curae nobis fuit ex prolatis multis hoc Codicibus demonstrare. Nos tamen hac de re nunquam dubitari posse credidimus, quia et eadem series sic se insinuat, ut credi aliter contradicat. XVIII. Primum quidem, quia (sicut dictum est) dum definita fidei regula in actione sexta ostenditur, ordo causae indicat, ut in actione subjuncta canonum forma sequeretur. Secundum vero est, quia et in actionis sextae terminum jam canonum norma praelibatur, dum illic a principe venerabilibus episcopis dicitur: Aliqua sunt capitula, quae ad honorem vestrae reverentiae vobis reservavimus, justum existimantes haec a vobis regulariter per singula synodum firmari [potius per synodum formari], etc. Praelibatione itaque sextae actionis ostenditur quia jure constitutiones canonum non nisi in septima continentur. Quid enim supererat quod perfecta fidei professione fieret, nisi ut quorumdam fidelium actiones illicitas sancta synodus positis regulis judicaret? Quamvis si solerter aspicimus, canonum regulas positas non, sicut putatur, in septima, sed intextas sextae actioni invenimus. Nam cum in eisdem constitutionibus sanciendis non dies, non imperium ponitur, non qui residerent, describuntur, procul dubio cum non consueto exordio coeptae sunt, quia praecedenti actioni subnexae sunt demonstratur. Quia vero in actione sexta fidei causa perficitur, ipsa episcoporum omnium generali subscriptione declaratur. Nam qui post subscripserunt sententiam, cuncta quae de fide agenda fuerant, finita testati sunt. Unde et in causis post specialibus, nudis tantummodo verbis loquuntur, atque ea quae decernentes dixerant, nulla supposita subscriptione firmaverunt. Quae [ Forsan Qui] reverendissimi episcopi ita in actione sexta omnia quae de fide agenda fuerant, cognoscebant; ut, sicut illic scriptum est, clamarent: Supplicamus, dimitte nos, pie imperator, dimitte nos. (Quodque non pro fide, sed pro specialibus causis detenti sunt, principali illic responsione monstratur, cum dicitur: Sacratissimus et piissimus dominus noster Marcianus Augustus ad sanctam synodum dixit: Laborastis multo spatio fatigationem perpessi: sustinet autem tres aut quatuor dies adhuc, et praesentibus magnificentissimis judicibus nostris, singula quaecunque vultis movere, competens adepturi solatium [ Al., auxilium].) Qui igitur ad singula quaeque vellent motura retenti sunt, licet [ Forsan liquet] quia nequaquam ultra actionis sextae terminum pro fidei causa restiterunt [remanserunt]. Sed cur de his extensa ratione agimus, qui tanta praedecessoris nostri beati Leonis auctoritate fulcimur? Ipse namque, sicut multa superius epistolarum ejus attestatione docuimus, gesta multiplicia causarum specialium reprobando, auctoritatem synodi in sola fidei definitione constrinxit. Hinc est enim, quod peracta synodo cunctas nobis suspicionum nebulas tergens, aperte ad Maximum Antiochenae sedis antistitem scribit, dicens (Epist. 62): Si quid sane ab his fratribus, quos ad sanctam synodum vice mea misi, praeter id quod ad causam fidei pertinebat, gestum esse perhibetur, nullus erit penitus firmitatis, quia ad hoc tantum ab apostolica sede sunt directi, ut excisis haeresibus, catholicae essent fidei defensores. Quidquid enim praeter speciales causas synodalium conciliorum ad examen episcopale defertur, potest aliquam dijudicandi habere rationem. (Sed solent nonnulli dicere, haec eum pro Anatolii Constantinopolitanae urbis episcopi praesumptione dixisse: qui si et res gestas, et ea quae nunc protulimus epistolae verba considerant, suspicari protinus falsa cessant. Namque cum praedictus Constantinopolitanae urbis episcopus novum aliquid conaretur arripere, constat illic ei legatos sedis apostolicae cum summa auctoritatis libertate restitisse (Act. XVI). Quod et factum in synodo legitur, et ejusdem synodi ad praefatum praedecessorem nostrum epistolis approbatur. A saepe fato autem eodem praedecessore nostro ad Maximum, sicut praediximus, novimus scriptum: Si quid sane ab his fratribus, quos ad sanctam synodum vice mea misi, praeter id quod ad causam fidei pertinebat, gestum esse perhibetur, nullius erit penitus firmitatis, quia ad hoc tantum sunt ab apostolica sede directi, ut excisis haeresibus, catholicae essent fidei defensores.) Si ergo de Anatolii causa loquens, hoc quod a vicariis suis actum in synodo fuerant, redarguit; nimirum quia contradixerant, reprehendit. Et quis haec vel stultus sentiat? Dum constat quod hac de re beatus Leo Anatolio conquerenti, multa in vicariorum suorum, quia contradixerant, laude rescribat (Epist. 53): cujus epistolae nunc idcirco verba non ponimus, ne volumen hoc immoderatius extendamus. Cum vero et subjicitur: Quidquid enim praeter speciales causas synodalium conciliorum ad examen episcopale defertur, potest aliquam dijudicandi habere rationem, (aperte nobis licentia tribuitur, ut quidquid illic extra fidei causas de personis gestum est, retractetur. Specialis quippe synodalium conciliorum causa est fides. Quidquid ergo praeter fidem agitur, Leone docente, ostenditur, quia nihil obstat, si ad judicium revocetur. Quia vero et apud eosdem episcopos qui in Chalcedone resederunt, in veneratione synodus nonnisi usque ad fidei definitionem fuit, per hoc aperte ostenditur, quod plerique Graeci antiquiores Codices continere synodum nonnisi in sex actionibus subjunctis cano nibus demonstrantur, ut omnino caetera quae privato studio fuerant mota, non habeant. Unde et encyclia haec ita esse testantur. Nam Leone Augusto Alypius episcopus Caesareae Cappadociae scribens, ait (In 3 part. Chalced. conc., c. 50): His itaque sic se habentibus, vestrae Pietati significo, quia ea quidem quae particulariter examinata sunt, et quae [atque] gesta a sanctis episcopis in Chalcedonensi civitate collectis, non legi; neque enim a sanctae memoriae tunc episcopo Thalassio, qui interfuit sancto concilio, aliquid huc amplius est allatum ex his quae gesta noscuntur, sed tantummodo definitionem expositam ab illo sancto concilio ab eo delatam inspexi.) Attestante ergo Alypio episcopo perdocemur, quia praeter causam fidei nihil de synodo in veneratione Thalassius tenuit qui illic et praeter causam fidei episcoporum negotiis privatis interfuit. Si igitur in actione sexta professio fidei consummatur, moxque canonum regula figitur; si beatus Leo negotiis, quae illic private mota sunt, contradicit: si hoc quod ultra fidem gestum est, nec is qui fecit Thalassius tenuit: cur nos haereticam epistolam retractasse reprehendimur, qui hac in re cunctorum nos praecedentium auctoritate roboramur? Et quamvis ab eadem epistola alienum se Ibas respondeat; quamvis quia approbata sit, aut difficulter, aut nullatenus demonstretur, licenter tamen unusquisque eam reprehenderet, etiamsi episcopi in eodem concilio residentes suis illam subscriptionibus approbassent; quia postquam, beato Leone scribente, jus retractandi et dijudicandi conceditur, etiam si qua esse poterat eorum qui interfuerant in privatis negotiis auctoritas, vacuatur.

XX. Discusso itaque secundo capitulo, tertium superest, quod tanto debemus in brevitate constringere, quanto et vos nobis haec in re non credimus resultare. Neque enim Theodoreti omnia scripta damnamus, sed sola quae contra duodecim Cyrilli capitula, sola quae contra rectam fidem aliquando scripsisse monstratur; quae tamen et ipse damnasse cognoscitur, qui in sancta Chalcedonensi synodo vera confessus invenitur. Nam quomodo post errorem recte sapiat, et ea quae prius scripserat, et ea quae in Chalcedonensi synodo ab illo sunt gesta, manifestant. Ipse namque Nestorio scribens, ait (Collat. 3): « In his quae in tuam Venerationem injuste atque inique prolata sunt, nec si mihi quis utramque manum absciderit, potero praebere consensum. » Aemerio [ Al. Himerio] quoque Nicomediae episcopo scribens, ait (Epist. 71 synod.): « Damnationi venerandi et sanctissimi episcopi Nestorii quae facta dicitur, non debemus praebere consensum. » (Ad Alexandrum quoque Hierapolitanum episcopum scribens, ait: « Et ante tuae Sanctitati praedixi, quasi domini mei venerabilis et sanctissimi episcopi Nestorii fuerit dogma damnatum, nec ego cum his qui faciunt communicabo. » ) Ad Alexandrum vero Syriae Palaestinorum praesulem scribens, ait: « Existimo prae omnibus maxime satisfactum esse domino meo sanctissimo ac venerando Joanni episcopo, quod nullatenus acquiescam in damnatione domini mei sanctissimi et venerandi Nestorii episcopi praebere consensum, quae in Tharso et in Epheso facta est. » (Qui postmodum tamen cum resistentium certamine a sancto Chalcedonensi concilio admissus, aperte anathema in Nestorium protulit; seque orthodoxum, ipso haeretico reprobato, monstravit. Dudum namque sanctae Ecclesiae diversa sentiens, et contra beati Cyrilli duodecim capitula scribens, ait (In 3 part. concil. Ephes. ad 3 anathem.): « Sanctam Virginem θεοτόκον, id est, Dei genitricem vocamus, non quod Deum peperit per naturam [natura], sed quod hominem ediderit conjunctum Deo, quem ipse formavit. » ) Et post pauca: « Si naturalis conjunctio facta est formae Dei et formae servi, invenietur legislator necessitatibus legis serviens. » (Et rursum [Ad anathem. 5]: « Nomine communicationis nitentes, ut unum quidem Filium adoramus, et eum qui assumpsit, et eum qui assumptus est; differentiam tamen cognoscimus naturarum. Theophoron autem dicere portans vel dominum indutus hominem Christum [ θεοφόρον id est, deiferum hominem dicere, ut a multis], ut a multis sanctis patribus dictum est, non recusamus. » Et post alia [Ad anathem. 10]: « Considerate, inquit, apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum fidelem ei qui fecit illum [Hebr. III], sicut et Moyses in omni domo sua. Facturam autem eum quis esse dixerit recta sentiens, increatum et cum Patre coaeternum et addam, verum [Deum Verbum]? sed eum qui est ex semine David, qui liber ab omni peccato pontifex noster fuit, et victimam ipse se pro nobis obtulit Deo, habens in se certe Dei Verbum adunatum sibi, inseparabiliterque conjunctum. » ) Et rursum, ut eum quasi ostenderet ad divinitatem per incrementa crevisse, in eodem opere subjungit, dicens: « Ait angelus Virgini: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I). Considerate hic etiam, quia cuncta humanitus dicuntur: Erit, inquit, magnus, non dixit, est; et filius Altissimi vocabitur, non dixit vocatur, et dabit ei Dominus sedem David Patris sui, non dixit, habet, sed dabit ei Dominus; et regnabit, non dixit, regnat; et super quos? super domum Jacob; non dixit, super angelos et archangelos. » Rursum in eodem libro secundo ait: « Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane (Luc. IV, 1). Et iterum: Regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam (Ibid., 14): non Dei Verbum cooperatione vel auxilio eguisse Spiritus sancti arbitreris, sed visibile templum variis sancti Spiritus donationibus fruebatur. » (Et post alia: « Jesus Christus, inquit, heri et hodie, ipse et in saecula. Quomodo igitur, sapientissimi, debemus advertere, quomodo idem ipse heri et hodie et in saecula, et temporaliter et aeternus, et in tempore et super tempora: nam si aeternus est, temporalis non est, et si in tempore est, super tempus non est. » Et rursum in Domino Deo nostro Jesu Christo deitatis et humanitatis quasi unitatem astruens, ait: « Naturas discernimus Dei Verbi; naturam integram dicimus, et personam sine dubitatione perfectam; nec enim sine persona fas est asseverare substantiam: perfectam quoque humanam naturam cum sua persona similiter confitemur. Cum vero ad conjunctionem respicimus, tunc demum unam personam merito nuncupamus. » ) Quis haec, fratres charissimi, plena omni impietate non videat? A quibus tamen constat, quod se postmodum ipse correxit, qui in sancta Chalcedonensi synodo Nestorium anathematizare consensit. Quis non videat quanta temeritate plenum sit. Theodoreti scripta superbiendo defendere quae eumdem ipsum constat, recta post profitendo, damnasse? Deum vero ejus et personam recipimus, et ea quae dudum latuerant pravae scripturae probamus [ Forsan prava scripta reprobamus], in nullo a sanctae synodi actione deviamus: quia sola ejus haeretica scripta respuentes, et cum synodo adhuc Nestorium insequimur, et cum synodo Theodoretum profitentem recta veneramur (Sup. coll. 4). Alia vero scripta illius non solum recipimus, sed eis etiam contra adversarios utimur. Nam cum Theodorus Canticum canticorum vellet exponere, et non ad commenta, sed potius ad deliramenta laboraret, per hunc librum Aethiopissae reginae blanditum fuisse, professus est, quod Theodoretus reprehendens, nomen quidem ejusdem Theodori supprimit, sed tamen vesaniam patefecit. Ejusdem namque libri commenta conscribens, ait ( In prooem. ): Audio plures Canticum canticorum detrahentes, et non credentes spiritalem esse librum, fabulas autem quasdam aniculares per vesaniam texentes componere, et praesumere, dicentes quia sapiens Salomon ad seipsum et filiam Pharaonis hunc librum conscripsit. Quomodo ergo nulla scripta ejusdem Theodoreti recipimus, qui illum etiam contra Theodorum, assertorem veritatis invenimus? Haec ad scripta vestra respondemus. XXI. Sed opportunum valde judicamus, ut ea quae sine scripto a responsalibus vestris audivimus, breviter verba replicemus. Dixerunt enim Theodorum a Joanne Antiochenae urbis episcopo mira per epistolam attestatione laudatum, quod verum nos nullo modo credimus. Si tamen et tale aliquid fortasse reperitur, plus fidei primae Ephesinae synodo, plus Cyrilli libris, plus Hesychii, quam aliis quae innotescere nunc usque nequiverunt epistolis commodamus. Debemus tamen accedere, etiam concedentes aliquid dicere. Ita ergo ut responsales vestri asserunt esse sentiamus. Vos scitis, fratres dilectissimi, quod res quae dubietati subjacet in partem semper est interpretanda meliorem. Quid itaque obstat, si dum de ejus errore occultum adhuc et dubium fuit, ab uno Patre laudatus est; et innotescente post perfidia, pene omnium magnorum Patrum sententiis velut immanis bestia quasi crebrescentibus jaculis est confossus? An non et malos a bonis aliquando laudatos novimus, nec tamen eisdem laudibus defensos? Quid namque in haeresiarchis Origene deterius, et quid in historiographis inveniri Eusebio honorabilius potest? Et quis nostrum nesciat in libris suis quantis Origenem Eusebius praeconiis attollat? Sed quia sancta Ecclesia suorum fidelium corda benignius, quam verba districtius pensat; et plus in haereticis sensum proprium, quam testatio Eusebii absolvere potuit, nec rursum Eusebium laudati Origenis culpa damnavit. An non et Gregorius Nyssae urbis episcopus cum Canticum canticorum exponit, magnis Origenem laudibus praefert? An non et Hieronymus nostrae Ecclesiae presbyter, et singularis Hebraei sermonis interpres, tanto erga Origenem favore intenditur, ut pene discipulus ejus esse videatur? Sed quia plus causa quam verba pensanda sunt, nec istis sua benignitas nocuit, nec illum a reatu proprio favor alienae attestationis excusavit. XXII. Cogor post haec, fratres charissimi, dolens cum Paulo dicere: Testimonium perhibeo vobis quod aemulationem Dei habetis, sed non secundum scientiam (Rom. X): cujus erga unitatem sanctae ecclesiae dum viscera charitatis aspicio, discordes vos intolerabilius ingemisco. Pensate, quaeso, quo ardore sanctae unitatis anhelabat cum Philippensibus diceret; Si qua consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societatis spes, si qua viscera et miserationes, implete gaudium meum, ut idem sapientes, eamdem charitatem habentes, unanimes, idipsum sentientes (Philipp. II). Qui igitur unanimitatem locuturus, tot et tales inquisitiones praemisit, quantum esset hujus virtutis meritum, non explendo, sed inquirendo monstravit. At contra quam sit malum discordiae, loquens Corinthiis ostendit. Ait enim: Significatum est mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos: hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit, ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi (I Cor. III). Quod cum quanta animadversione loquatur, agnoscimus, si subjunctae increpationis verba pensamus. Ait enim: Divisus est Christus? nunquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis (Ibid.)? Considerate igitur, fratres mei, et dum Deo adhuc expectante, omni incerto vitae fine permittimur, vigilanti cura perpendite, quia illam scissionem sanctae Ecclesiae pro Theodoro facere Fraternitas vestra non metuat, quam pro se vel profiteri Paulus expavit. Cur non ad memoriam pro unitate servanda beati Augustini dictum reducitur ( August., lib. de unico Baptis. )? qui dum de unico baptismate loqueretur, idcirco Cyprianum martyrem, qui de iterando baptismate scripserat, defunctum perhibuit, quia licet parvum quid senserit, nunquam tamen se a totius Ecclesiae communione suspendit. Sic igitur permanere in sanctitate servante constat, fratres dilectissimi, quia dum vos ab ecclesiae unitate disjungitis, omne virtutis meritum perdidistis, etiam si recte teneatis. Scriptum quippe est: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Dominum (Hebr. XII). XXIII. Multa locuti sumus, quia et ad multa ratiocinando respondimus. Et cum testimonia ex patrum dictis innumera suppeterent, perpauca posuimus: videlicet cupientes ut scripta nostra in causis singulis narratio breviata succingeret, ne fortasse taedium legenti generarent. Unum tamen quod jam superius diximus, non taedet si etiam crebro replicemus: Quia fidem sanctae Chalcedonensis synodi illibatam per omnia Deo auctore servamus, ejusque definitiones, sicut Ephesinae primae, Constantinopolitanae, ac Nicaenae synodi irretractabiles nunc usque tenuimus, vel morte proposita irretractabiles custodimus. Vestra igitur Dilectio communionem fidelium orthodoxorum fratrum non fugiat, ne praesentis vocis nostrae adjutorium si audire neglexerit, contra se in testimonium vertat. Nos autem ad Dominum post verba recurrimus, eumque quantum possumus fletibus exoramus, ut hoc quod vobis ad sequendam concordiam a nobis dicitur, ipse in vestris mentibus manu intimae inspirationis operetur. EPISTOLA VI [Olim VIII], AD JOANNEM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Eum arguit, qui universalis episcopi nomen sibi vindicabat, qua de causa generalem synodum convocaverat. Dilectissimis fratribus universis episcopis, qui illicita vocatione Joannis Constantinopolitani episcopi ad synodum Constantinopolim convenerunt, Pelagius.

Manifesto (sicut optavimus) per gratiam Dei [S. Leo. epist. 53] lumine evangelicae veritatis, ab universali Ecclesia, perniciosissimi erroris nocte depulsa, ineffabiliter gaudemus in Domino: sed non modico contristamur moerore, quia ea quae olim calcata fuerant, et funditus damnata, nec unquam fieri debuerant, redivivis radicibus germinant atque pullulant. Et quoniam multa, quae poenitudinem possunt generare [Idem epist. 47], proveniunt, necesse est ea cassare quae contra ordinem et omnem auctoritatem facta esse noscuntur. Unde, fratres, rejecta penitus audacia, quae contra apostolicam sedem et contra ipsam Domini Salvatoris vocem, qua dictum est: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, (Matth. XVI), sumpta est disputandi contra Domini praecepta, vana errantium corda conquiescant, nec liceat defendi (Ibid.), quod non liceat agere [licet agi]. Relatum est ergo ad apostolicam sedem, Joannem Constantinopolitanum episcopum universalem se subscribere [scribere], vosque ex hac sua praesumptione ad synodum convocare [convocasse] generalem, cum generalium synodorum convocandi auctoritas apostolicae sedi beati Petri singulari privilegio sit tradita, et nulla unquam synodus rata legatur quae apostolica auctoritate non fuerit fulta. Quapropter, quidquid in praedicto vestro conventiculo (quia synodus taliter praesumpta esse non potuit) statuistis, ex auctoritate sancti Petri apostolorum principis, et Domini Salvatoris voce, qua beato Petro potestatem ligandi atque solvendi ipse salvator dedit, quae etiam potestas in successoribus ejus indubitanter transivit, praecipio omnia quae ibi statuistis, et vana, et cassata esse, ita ut deinceps nunquam appareant, nec ventilentur. Etenim ipse Salvator beato Apostolo Petro tanquam ipsa per se veritas loquitur, dicens: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI). Multis denuo apostolicis et canonicis atque ecclesiasticis instruimur regulis, non debere absque sententia Romani Pontificis concilia celebrari [Socr. II, 8 et 13, Soz. III, 9]: quapropter (ut jam dictum est) recte non concilium, sed vestrum conventiculum vel conciliabulum cassatur; et quidquid in eo actum est, irritum habetur ac vacuum. Vos quoque deinceps, ut nullius hortatu talia praesumatis, si apostolicae sedis communione carere non vultis. Modo vero ideo suspenditur ultio, ut locum possit habere correctio [S. Leo, epist. 47]. Praedecessores vero Joannis, et ipse Joannes, non semel, sed saepissime epistolas atque libellos propria manu subscriptos sanctis antecessoribus nostris miserunt, quibus coram Deo protestati sunt, nihil unquam proterve contra apostolicam sedem agere, nec de illius aut aliorum privilegiis quidquam usurpare: qui hactenus in archivo sanctae Romanae Ecclesiae sub sigillis ac chirographis eorum roborati habentur integri. In ipsis enim epistolis vel libellis, anathematis vinculo se et successores eorum constrinxerunt, si unquam aliquid contra eos praesumpsissent, aut contra apostolicam, vel ullius alterius episcopi sedem, quidquam adversi quoquo modo essent moliti. Idcirco eos non est necesse excommunicare, aut anathematizare; quia ipsi anathematis vinculo, propriis manibus professiones suas suaque scripta roborando, constrinxerunt. Sciat se tamen et ipse Joannes, nisi errorem suum cito correxerit, a nobis excommunicandum fore, et apostolicae sedis atque omnium sanctorum episcoporum communione carere. Universalitatis quoque nomen, quod sibi illicite usurpavit, nolite attendere, nec vocatione ejus ad synodum, absque auctoritate sedis apostolicae, unquam venite, si apostolicae sedis et caeterorum episcoporum communione vultis frui. Nullus enim patriarcharum hoc tam profano vocabulo unquam utatur, quia si summus [unus] patriarcha universalis dicitur, patriarcharum nomen caeteris derogatur. Sed absit a fidelis cujusquam mente, hoc sibi vel velle quempiam arripere, unde honorem fratrum suorum imminuere ex quantulacunque parte videatur. Quapropter charitas vestra neminem unquam suis in epistolis universalem nominet, ne sibi debitum subtrahat, cum alteri honorem offert indubitum. Adversarius namque noster diabolus, qui contra humiles saeviens, sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Pet. III), non jam, ut cernimus, caulas circuit [S. Greg., ibid.], sed ita valide in quibusdam Ecclesiae necessariis membris dentem figit, ut nulli sit dubium, quia nisi unanimiter, favente Domino, cunctorum provida pastorum turba concurrat, omne, quod absit, citius ovile dilaniet. Perpenditis, fratres charissimi, quid e vicino subsequatur, cum et in sacerdotibus erumpunt tam perversa primordia. Quia enim juxta est ille [illi] de quo scriptum est: Ipse est rex super universos filios superbiae (Job. XLI) (quod non sine gravi dolore dicere compellor, dum frater et coepiscopus noster Joannes mandata dominica, et apostolica praecepta, regulasque Patrum descipiens, eum per elationem praecurrere conatur in nomine) vestrae beatitudini indicet omnipotens Deus, quam gravi considerationis hujus gemitu torqueor, quod ille quondam mihi notissimus, ille omnibus dilectus, ille qui eleemosynis, orationibus, atque jejuniis videbatur occupatus, et ex eo quo foetebat cinere, ex ea quam praetendebat humilitate jactantiam tantam sumpsit, ita ut universa sibi tentet adscribere, et omnia, quae soli uni capiti cohaerent, videlicet Christo, per electionem pompatici sermonis ejusdem Christi sibi studeat membra subjugare. Nec mirum, quod ille tentator qui initium omnis peccati scit esse superbiam, et tunc ea in primo homine ante omnia usus est, et nunc eam in quibusdam hominibus ponit in fine virtutum; et qui aliquatenus bonis vitae studiis videbantur crudelissimas manus ejus effugere, eis in ipsis metis boni operis, et in ipsa quodammodo apponat perfectionis conclusione tendiculum. Unde magnopere orandum est, et omnipotens Deus assiduis precibus implorandus, ut hunc a mente illius avertat errorem, hoc ab unitate atque humilitate Ecclesiae malum superbiae et confusionis amoveat, et favente Deo, omnibus viribus concurrendum atque providendum, ne in unius veneno sermonis, viventia in Christi corpore membra moriantur. Si enim dici hoc licenter permittitur, honor patriarcharum omnium negatur; et fortasse is in errore perit, qui universalis dicitur, et nullus jam episcopus remansisse in statu veritatis invenitur. Oportet ergo ut constanter ac sine praejudicio servetis, sicut accepistis, ecclesias, et nihil sibi in vobis haec tentatio diabolicae usurpationis ascribat. State fortes, state securi, scripta quae universalis nominis falsitate condemnata sunt, nec dare unquam, nec accipere praesumatis. Omnes episcopos curae vestrae subjectos ab hujus adulationis inquinatione prohibete, ut universa vos Ecclesia patriarchas non solum in bonis operibus, sed etiam in veritatis auctoritate cognoscat. Si qua autem forsitan adversa subsequantur, unanimiter persistentes, etiam moriendo debemus ostendere, quia in damno generalitatis nostrum specialiter aliquid non amamus. Dicamus cum Paulo: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. I). Audiamus quod primus omnium apostolorum dicit: Si quid patimini propter justitiam, beati eritis (II Pet. III). Mihi enim credite, quia honorem quem pro praedicanda suscepimus veritate, si necessitatis causa exigat, securius pro eadem veritate relinquimus, quam tenemus [Huc usque sancti Gregorii verba interpolata aut corrupta]. Orate, fratres, ut honor ecclesiasticus nostris diebus non evacuetur; nec unquam Romana sedes, quae (instituente Domino) caput est omnium Ecclesiarum, privilegiis suis usquam careat aut expolietur. Confidimus autem de vobis, charissimi, meliora atque viciniora saluti [Edit. Rom., salutis]: quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia (magistro gentium docente) poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi, et quae in ipso est, recta fide. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem (Hebr. V, Rom. VIII, Hebr. X).

Patientia enim nobis necessaria est ad colluctationes adversariorum, quatenus fidem intemeratam usque in finem conservantes, repromissionem percipiamus, quam repromisit his qui legitime certare deproperant. Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est veniet, et non tardabit (Habac. II, sec. LXX). Ecce enim judex ante januam assistit (Jac. V), coronas hilariter promittens his qui pro eo passionibus submittuntur. Quod si quis se subtraxerit, non placebit animae meae; sed cadet de promissione propter negationem. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem animae. Propter quod assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo adversus omnes inimicos sanctae Dei Ecclesiae et vestros, et induite loricam justitiae, calceati pedes in praeparationem evangelii pacis, in omnibus assumentes sculum fidei, in quo possitis omnia jacula nequissimi ignea extinguere: et galeam salutis accipite, et gladium Spiritus, quod est Verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem radicati et fundati in solatio fratrum pro Christo Jesu Domino nostro (Hebr. X; Ephes. VI).

Sed et nunc, fratres, commendamus vos omnes Domino, et verbo gratiae ejus, qui potest perficere et dare haereditatem vobis cum omnibus sanctis. Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum, ut vobis invicem succurratis, et non sitis divisi, ut unanimes, uno ore et uno corde honorificemus eum in concordiam et consolationem fratrum, qui potens est confirmare vos secundum evangelium ejus, et juxta revelationem mysterii aeternis temporibus taciti (Act. XX; Rom. XV, XVI), quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera. Summopere etiam considerare debetis, quod hi qui fratribus invident, eosque damnare aut perdere cupiunt, per se et sua dogmata destruuntur [per se sua dogmata destruunt]. Dicit enim Dominus: Omne regnum in se divisum non stabit; et omnis scientia et lex adversum se divisa, non stabit (Matth. XII). Ideoque necesse est ut concorditer salubres suscipiatis hortatus [S. Leo, epist. 87], et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes divinis et apostolicis constitutionibus pareatis, et in nullo patiamini providentissima canonum decreta violari, quatenus et Nicaenorum canonum constituta, et quae a nobis, vel a praedecessoribus nostris sunt provide et salubriter decreta, intemerata permaneant in futuro; et in Apocalypsi Dominus per Joannem loquitur dicens: Nolite timere, ego sum primus et novissimus, et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum (Apoc. I). Et: Habeo claves mortis et inferni. Et paulo post: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei (Apoc. II). Et idem [ Edit. Rom. item]: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Et iterum: Qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo ei potestatem super gentes, et reget illas in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringentur. Item idem: Ecce sto ad ostium, et pulso. Si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, introibo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et consedi cum Patre meo in throno ejus (Apoc. III). Vos, fratres, si non vultis cum eo damnari (quia non solum, qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, rei sunt (Rom. I) hortamini eum, et monete recedere a praefatis illicitis, et memor sit unde exciderit, et agat poenitentiam, et prima opera faciat. Sin minus, non mea loquar verba, sed ipsa Domini Salvatoris, quae per praedictum Joannem in jam dicto libro locutus est, replicans, aio: Veniam et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris (Apoc. II). Ipse enim magis tenet doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, sicut iste docet vos scandalizare sanctam matrem Ecclesiam, et universum coetum tam sacerdotum, quam religiosorum Christianorum atque fidelium. Unde et in supradicto libro continetur ita (semper enim potius vos verbis Domini Salvatoris ferire et instrui cupio, quam meis, licet et ipsa apostolicae auctoritatis sint ponderibus plena): Novi opera tua novissima plura prioribus. Sed habeo adversus te pauca [In Edit. Rom. deest pauca], quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari et manducare de idolothytis. Et dedi illi tempus, ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicatione sua. Ecce ego mitto eam in lectum, et qui moechantur cum ea, in tribulationem maximam, nisi poenitentiam egerint ab operibus suis, et filios ejus interficiam in morte. Et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutans corda et renes, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra (Apoc. II). Haec, fratres, valde cavenda sunt, et praecepta Domini, atque sanctae sedis apostolicae, quae vice Domini Salvatoris legatione fungitur, monita fideliter amplectenda et peragenda. De caetero, fratres, super provinciae causa unde sedem apostolicam dudum consulere voluistis [Hincm. LV, C. 13], videtur nobis sufficienter tractatum a sanctis praedecessoribus nostris. Sed quia denuo nostram mediocritatem de eadem re interrogare dignum duxistis, scitote certam provinciam esse, quae habet decem vel undecim civitates, et unum regem, et totidem minores potestates sub se, et unum episcopum, aliosque suffragatores decem, vel undecim episcopos judices, ad quorum judicium omnes causae episcoporum, et reliquorum sacerdotum, ac civitatum causae referantur, ut ab his omnibus juste consona voce discernantur, nisi ad majorem auctoritatem fuerit ab his qui judicandi sunt appellatum. Unde non oportet ut degradetur, vel dehonoretur unaquaeque provincia, sed apud semetipsam habeat judices, sacerdotes, et episcopos singulos videlicet juxta ordines suos. Et quicunque causam habuerit, a suis judicibus judicetur, et non ab alienis, id est, a suae justis judicibus provinciae, et non ab externis, nisi (ut jam praelibatum est) a judicatis fuerit appellatum. Si vero in qualibet provincia ortae fuerint quaestiones, et inter ipsius provinciae episcopos discrepare coeperit ratio, atque inter ipsos dissidentes non conveniat, ad majorem tunc sedem referantur. Et si illae facile et juste non discernuntur, ubi fuerit synodus regulariter congregata, canonice et juste judicentur. Majores vero et difficiles quaestiones [Innoc. epist. 2], (ut sancta synodus statuit, et beata consuetudo exigit) ad sedem apostolicam semper referantur. Caeterum sanctorum Patrum statuta sequentes, synodali auctoritate omnes qui adversus Patres armantur, ut Patrum invasores et mactatores, infames esse censemus: quoniam ea vulnera, quae fomentis non sanantur, ferro abscindi vel curari necesse est. Unde, fratres, cessent injustae aemulationes, cessent insidiae, cessent falsae criminationes, ne infirmus quisquam, propter quem Christus mortuus est, talibus laceretur insidiis: ne ovis, pretio Christi redempta, lupinis a fratre saucietur morsibus. Merito ergo causa nos respicit [S. Caelest., epist. 1], si talibus favere coeperimus. Corripiantur semper talia, nec illis, qui haec exercere conantur, aut patribus vel fratribus insidiantur, libere loqui concedatur, aut pro voluntate sermo proferri permittatur. Liquet omnino quod conniveant illis qui talia eos loqui permittunt; quoniam occurreret veritas, si falsitas et calumnia displiceret vel odium. Desinat igitur falsitas incessere veritatem; desinat suspicio, quae juste repellitur, insidiari; desinat odium et inimicitia persequi patres vel fratres; desinat conspiratio, quae ab omnibus est repudianda, infestare magistros. Horum igitur vitiorum auctores vel patratores, non sunt in accusatione pontificum recipiendi, sed penitus repellendi: quoniam jubent canonica decreta Patrum, ut accusatio vel testimonium eorum qui odio quoslibet insequuntur, vel qui inimici aut suspecti habentur, nullo modo recipiantur. Quorum statuta et nos firmantes, eadem omnibus inviolabiliter futuris temporibus tencre censemus. Quidquid autem per hac causa patres nostri decernendum duxere dignum, ut condecet, necesse est, cum labefactari vel infirmari coeperit, apostolica denuo auctoritate firmari ac renovari, fratribusque dari. Data Kalendis Martii anno Domini 587, indictione 5.

OBSERVATIO PHILIPPI LABBE, S. J. Tomo I Bibliothecae novae mss. librorum exhibuimus nunquam antehac publicatam episcoporum Antissiodorensium historiam cujus cap. 19 haec de Aunario, sive Annachario habentur inter caetera: « Exstant quoque epistolae Pelagii papae ad eumdem beatissimum pontificem, quarum unam nimia vetustate fuscatam ab authenticis librorum nequaquam pleniter extrahere voluimus (haec forte est quam supra edidimus ordine quartam [Sup., col. 705] ), alteram vero huic operi inserendam dignum duximus.

Plura ab eodem Aunario sanctissime instituta circa rogationes, litanias, vigiliasque deinde recitat; tum de synodo, quam postea integram repraesentabimus haec subjicit: Denique congregavit venerabilem synodum in urbe Antissiodorensi, ubi plurima pertractans de salute populi sibi commissi, necessaria quaeque et valde utilia in 44 capitulis perstrinxit, etc.

EPISTOLA VII. EXEMPLAR LITTERARUM PELAGII PAPAE URBIS ROMAE AD AUNARIUM ANTISSIODORENSEM EPISCOPUM. Dilectissimo fratri Aunario Pelagius.

Quantum Deo placitos sedis apostolicae veneratione vos redditis, tanto commodatior illi, cujus sedes est, fit vestrae fiducia charitatis; nec aliter unam solamque Dei confitemur Ecclesiam, nisi omnes ad petram super quam fundata est fides catholica construamur: propter quod Dilectionis tuae desideriis successit effectus, et celeritas facilis; quia eorum sanctuaria quaeruntur, a quibus principibus sumpsit praedicatio veritatis exordium. Quod vero in vestris regionibus abundare indicatis ecclesias novas, gratulanter suscipimus, tamen si scienter expetere studium propheticae vocis amplecteris, quaerite faciem ejus semper. Quantum namque humanis intellectibus incarnationis Domini nostri veritas aperitur, tanto amplius et honoratur et colitur. Sicut autem vos cupitis Deo nostris orationibus commendari, vos etiam nostris necessitatibus et angustiis, quibus incessabiliter oneramur, intercessionis continuum ferte solatium orantes, et quibuscunque valetis viribus id agentes, quatenus sicut praedicationi sedis apostolicae consonatis, ita ejus paci vestra impetratio congaudeat et quieti. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Datum pridie Kalend. Novembrium, imperante domino Mauricio Tiberio imper. Augusto, anno 5, indictione 5.

DECRETA PELAGII. EX GRATIANO QUAE SECUNDO TRIBUUNTUR. VIII. Pelagius papa Antoninae patriciae, et Deciae.

De praesentium portitore, quod defensor factus non est, nulla vobis animi molestia sit, quia vere satis amarissimum habeo de isto proposito ad illud [ Al., aliud] officium homines deduci, in quo nullo modo quae a monachis Deo promissa sunt valeant adimpleri. Omnimoda enim est illius habitus et istius officii diversitas. Illic enim quies, oratio, labor manuum; at hic causarum cognitio, conventiones, actus, publica litigia, et quaecunque vel ecclesiastica instituta, vel supplicantium necessitas possit. Faciat autem Deus ut tales sint hi qui vel a nobis in isto habitu nutriuntur, vel in monasteriis crescunt, ut provecta aetate et vita probata non ad litigiorum officia, sed ad sacerdotium valeant promoveri.

IX. Pelagius papa Florentino episcopo. Qui post mortem, etc.

Fraternitatis tuae relatione suscepta, ejus latorem secundas quidem nuptias, expertum non fuisse didicimus; castitatem tamen eum [ Al., cum] priori non servasse, conjugio designasti. Et quamvis multa sint quae in hujusmodi casibus observari canonice jubeat sublimitatis [ Al., subtilitatis] auctoritas, tamen quia defectus nostrorum temporum, quibus non solum merita, sed corpora ipsa hominum defecerunt, districtionis illius non patitur in omnibus manere censuram, et aetas istius, de quo agitur, futurae incontinentiae suspicionem auferre dignoscitur; ut ad diaconatum possit provehi, temporum, ut dictum est, condescendentes defectui concessisse nos noveris. Et infra. Miscenam [ Al., Micinam] vero ancillam ejus, de qua post transitum uxoris filios habere confessus est, jubemus, ut tua dispositione cuiquam monasterio continentium professura tradatur.

X. Pelagius papa clero Catinensi. Qui in episcopum eligitur, etc.

Talia quidem jamdudum ad fratrem et coepiscopum nostrum Eucarpum de visitatione Carmensis Ecclesiae scripta direximus, ut in eis judicium nostrum potuissetis agnoscere. Verumtamen, quia quosdam ibi non sana intentione, sed pravis studiis dissensiones suscitare, vestra etiam relatione cognovimus, qui scientes se ad episcopatum nec aetate, nec scientia, nec vitae meritis posse perduci, ad hoc tantummodo inquietare Ecclesiam volunt, ut sibi de his, quae ex ipsa praesumpta sunt, impunitatem futurus promittat episcopus, et fiat rapinae securitas, episcopatus ambitio; hoc etiam vos duximus commonendos, ut decretum in Elpidium diaconum factum, et subscriptum ab omnibus, quos vestra relatio designavit, ad nos cum praedicti visitatoris epistola, et cum eodem diacono maturetis, Deo propitiante, perducere. Et post pauca. Cum igitur huc filius noster magnificus vir Leo praetor venisset, retulit nobis de singulis quae ibi mota sunt, et quomodo vota prope totius civitatis in Elpidio diacono concordarent. Unde quia de memorati viri testimonio dubitare omnino non possumus, idcirco, sicut dictum est, Elpidium diaconum ad nos facite properare, nec expectetis ulterius, ut admonitio ad eum nostra debeat destinari [ Al., iterari]. Quem tamen hoc per vestram dilectionem in praesenti jussione specialiter admonemus, ne cui se aliquid dare, vel daturum esse promittat: sed neque de ecclesiasticis praeteritis causis aliquam securitatem cuiquam audeat facere, sive promittere, aut quasi factus episcopus ea quae direpta sunt non repetat, sed apud eos a quibus direpta sunt permanere libere patiatur: sciens quod si tale aliquid fecit, vel fecerit, nec a nobis omnino permittitur valere ipsa promissio, et cum judicii nostri, quod de ipso habuimus, damno, pastoralis consecrationis ordinem promereri non poterit.

XI. Pelagius papa Cresconio illustri. De exactionibus episcoporum.

Illud te volumus modis omnibus custodire, ne qui episcoporum Siciliae de parochiis ad se pertinentibus nomine cathedratici amplius quam duos solidos praesumant accipere, neque compellere presbyteros, aut clerum parochiarum [suarum supra vires suas eis convivia praeparare.

XII. Pelagius papa Benegesto defensori. Ante judicem civilem clerici non accusentur.

Experientiae tuae praesenti auctoritate mandamus, ut in causis, in quibus quaelibet ecclesiastici officii persona loco petitoris existit, quemquam laicum pulsatura apud suae provinciae judicem suas proponere actiones non deserat. In iis vere negotiis, in quibus ecclesiastici officii persona pulsatur, totius submoto pulsationis obstaculo, ad episcopi, vel presbyterorum in loco, ubi quaestio vertitur, constitutorum occurrat indifferenter examen.

XIII. Item Sergio cancellario.

Si quisquam [ Al., idem] clericus, sive inferioris, sive potioris gradus petitor existat, et contra laicam personam suas dirigat actiones, iste modis omnibus non alibi, quam apud provinciae judicem negotium suum dicturus occurrat. Si quis autem laicus clericum cujuscunque gradus duxerit esse pulsandum, ad episcoporum judicium in eadem civitate vel territorio constitutorum proponat eas quas se habere existimat actiones. Quem ordinem legibus per omnia convenientem, atque consentaneum demonstrari illa regula manifestat, quae praecepit actorem forum semper sequi pulsati. Clericis vero pulsatis in episcopali judicio forum competere, principalium quoque sanctionum designat auctoritas.

PELAGII II EPISTOLARUM FRAGMENTA. Synodorum congregandarum auctoritas Apostolicae sedi privata commissa est potestate, nec ullam synodum generalem ratam esse legimus, quae ejus non fuerit auctoritate congregata vel fulta. Haec auctoritas testatur canonica, haec historia ecclesiastica roborat, haec sancti Patres confirmant.

XIV. Pelagius Eucarpo episcopo Messanensi.

Charitatem illam, qua Dilectionem tuam semper amavimus, omnia superare secundum Apostolum credimus, et nullum sanctitati tuae laborem pro ecclesiastico statu onerosum existere. Scit Fraternitas tua, quia pro peccatis nostris omnes quae sua quaerunt, non quae Jesu Christi. Haec ideo praelibavimus, quia tibi rursus Catinensis [ Al., Cathenisis] Ecclesiae visitationem injungimus, cujus episcopus de hac luce transisse suscepta cleri relatione didicimus. (Impossibile est enim ut nos in provincia illa duntaxat in Syracusanis partibus alii cuilibet causas, quae ad Deum pertinent, committamus, nisi forte talem per te Deus nunc in Catinensi eligere voluerit, de cujus conscientia possimus esse securi, ut a te labores istos paululum removere possimus.) Mox ergo Dilectio tua ad supradictam Catinensem ecclesiam pergat, et hominem de clero, qui nec uxorem habeat, nec filios, nec crimen aliquod canonibus inimicum, eligi cum auxilio Dei compellat atque suadeat, et statim eum ad urbem Romam cum decreto et testificatione relationis tuae transmitte.

IDEM. Fraternitatis tuae relatione suscepta, ejus latorem secundas quidem nuptias expertum non fuisse didicimus, castitatem tamen eum priori non servasse conjugio designasti. Et quamvis multa sint quae in hujusmodi casibus observari jubeat subtilitatis auctoritas, tamen quia defectus temporum nostrorum, quibus non solum merita, sed corpora ipsa hominum defecerunt, districtionis illius non patitur in omnibus manere censuram, et aetas istius, de quo agitur, futurae incontinentiae suspicionem auferre dignoscitur, ut diaconatus possit ordinem provehi, temporum condescendentes, ut dictum est, defectui, concessisse nos noveris; ita tamen, ut de moribus et vita vel actu ipsius tu in die judicii ante tribunal illud terribile reddas communi Domino rationem: quia sic praeterita prae angustia temporis mitigamus, ut caute atque sollicite futuris excessibus obviemus. Propter quod jubemus Micinam ancillam, de qua se post uxoris transitum habere confessus est filios, neque cum ipso manere liceat, et quicunque [ Al., cuicunque] monasterio continentiam professura, tua dispositione tradatur, ut meliori sorte ad quod promovetur officium sub bonae possit famae merito ministrare, nec aliqua opinionis ejus maculandae relinquatur occasio (Gratianus Dist. 34, cap. Fraternitatis).

PELAGII II DECRETA, Ex Gratiano aliisque. ADMONITIO COLLECTORIS. Pelagii papae II decreta quaedam ex Gratiano Labbeus dedit, sed ita collecta ut nonnulla omiserit. Ne quid ergo ad plenam eorumdem decretorum collectionem desit, quae illius diligentiam fugerunt, supplenda hic assumpsi.

XV. Pelagius papa clero Narniensi.

Quia frater et coepiscopus noster Joannes, ecclesiasticae utilitatis studio suadente, et naturae suae simplicitate laudabili consideratione tractata, ob hoc quod se in gerenda patrimonii gubernandi cura, vel in disciplina ecclesiastica conservanda minime fatetur idoneum; Constituti presbyteri ad haec explenda sibi exposcit adhiberi personam: ut ea quae sunt necessaria, competenti disponente sollicitudine fiant, nihil indecens fieri, vel inutile permittatur. Ideoque praesenti vobis jussione praecipimus, ut servata primo in loco episcopo memorato reverentia, quam vos [ Cod. Vat., nos] convenit inculpabiliter exhibere, in omnibus, quae ad divini cultus obsequium pertinent, vel quae ecclesiasticae utilitatis peragere cura suaserit, praebeatis obedientiam Constituto [Constituto abest a Cod. Vat. ubique ] competentem, in nullo dispositionibus ejus spiritu contumaci resultantes ( Forsan reluctantes), imo, competenti vigilantiae vestrae studio, quae pro ecclesiastica utilitate gerenda Constitutus monuerit, adimplentes; ut his ita dispositis, et consueta vobis stipendia ministrentur, et quaecunque in praefatae ecclesiae patrimonio, vel de rebus ad eam pertinentibus repetendis sunt necessaria, compleantur.

XVI. Pelagius papa II Oplioni [ Al., Apollonio] defensori.

Nullam potestatem de caetero, nullam licentiam monachis relinquimus pro arbitrio suo aut abbatem expellere aut sibimet alios ordinare, quia nulla auctoritas remanebit abbati, si monachorum potestati coeperit subjacere, ut de caetero fideliter [ Vat. Cod., discrete] et studiose universa quae ad divini cultus reverentiam vel ad utilitatem ejusdem [ Deest in Vatic. ] monasterii pertinent, abbatis sollicitudo ad quem potestas tota pertinere convenit, debeat adimplere. (Gratian. XVIII, q. 2, cap. Nullam.)