Jump to content

Epistolae et decreta (Symmachus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et decreta
anno incognito

editio: Migne 1848
fons: incognitus

SymPap.EpEtDe14 62 Symmachus papa Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA (OLIM II). AD AEONIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. Ut ipse et episcopus Viennensis Romam certos homines mittant, qui de ipsorum controversiis instructi, sedi apostolicae alleganda suggerant.

Dilectissimo fratri Aeonio Symmachus.

Movit equidem nos, quod dilectionis tuae relatio declaravit: namque (al., nempe) contra regulas ecclesiastici constituti, et adversus reverendorum canonum tractatum, per subreptionem Viennensis Ecclesiae pontificem de apostolica, praesidente praedecessore nostro, sede culpabiliter aliqua meruisse; cum, si sit vera conquestio, effectum non possint impetrata frivole possidere: nec a nobis aliquid novi poterit ordinari, nisi quae a patribus praedecessoribusque nostris hac causa statuta claruerint. Tamen ne facile alterius partis absentia praejudicabiliter videremur aliqua decrevisse, id magis duximus ordinandum, ut fraternitas tua competenti tempore de ecclesiastico ordine instructum non moretur de omni causa dirigere, qui apud nos veritatem causae competenter alleget; quatenus pertractatis omnibus, quod statuendum est, sub deliberationis robore sanciatur. Illud etiam dilectionem tuam facere debere praecipimus, ut fratrem et coepiscopum nostrum Viennensis urbis antistitem misso nuntio et scriptura commoneat, ut constitutis diebus is quoque hominem proprium dirigat, qui partis ejus allegationes competenter insinuet, ut depromptis ab utraque suggestionibus, securius quae in perpetuum servanda sint disponantur. Quia semper suspectus judicat, qui sub unius quod videtur eligit deploratione sancire. Dominus te incolumem custodiat, frater carissime. Data sub die III calendas Novembris, post consulatum Paulini viri clarissimi (Anno Chr. 499).

EPISTOLA II (OLIM III). AD LIBERIUM PATRICIUM. De electo episcopo Aquileiensi, cujus praebet electioni assensum.

Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae, Liberio patricio salutem.

Cum pro veneranda (est Ennodii prima lib. V) religione conscientiae verba dirigitis in Aquileiensis electione pontificis, et divinis initiata lingua cultibus militat consecranda, in ignoti nos diligentia sermonum vincula tenuerunt: quia nihil superat judiciis, quoties aliquid probatus extulerit. Quid enim sententiae sequacium derelinquat, quando justitiae obsequitur, cujus in examen definitio non vocatur? Agitis bono conscientiae, quod vestro vix negaretur imperio. Exhibuit inter arbitros Marcellini venerabilis collegam Maximus hominum humilitate sublimior, et ne potestati favor per obliquos adscriberetur interpretes, quod de proprio descripsit ingenio, laudati junxit ad pretium. Egistis mediocrem, ne praeexcelsi esset suspecta praedicatio; clarissimorum testimonia, ut vires accipiant culmina, castigantur. Felix sacerdotium, cui facem praetulit plena mens luminis. Beata conversatio, quae idcirco in discussionem deducta est, ut tanto viro adstipulante superaret, quae non didicisset saporem victoriae nisi subjacuisset incertis. Semper innocentibus gloriam adversa pepererunt: providet defensores fortissimos mediocris impugnatio. Sed quid epistolae terminos loquacitate produxi, coactas lege paginas in humana concinnatione transgressus? Jungo et ego amplissimis patribus (al. amplissime partibus) vestris, pro modulo exiguitatis propriae, vobis coelo obsequente consensum: et quod mirabile inter homines habetur, consideratione vestri attrahor ad amorem. Inspirata mihi per alterum placet affectio, dum manet caritas imis inserta visceribus. Peregrinante persona, comitem se tamen coelestis gratia desideriis jungat, et dum cupitis datur effectus, aut veniat bonum pontificatus, aut faciat. Data XVIII calendarum Novembrium die, indictione octava (Anno Chr. 499).

EPISTOLA III (OLIM I). SYMMACHI PAPAE AD AEONIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. Rescissis iis quae Anastasius decessor in Viennensi controversia innovarat, antiqua sedis apostolicae decreta observari jubet.

Dilectissimo fratri Aeonio Symmachus.

Dilectionis tuae litteras, mandataque filio nostro Crescentio presbytero internuntio deferente suscepimus, quibus constat inter Arelatensem et Viennensem Ecclesiam aliquod de ordinandis episcopis in vicinis civitatibus oriri luctamen: illa re videlicet faciente, quod decessor noster sanctae recordationis Anastasius, tractans confusionem provinciae, aliqua contra veterem consuetudinem jusserit observari, decessorum suorum videlicet ordinationem (quod non oportebat) sub qualibet necessitate transgrediens. Nam dum ad trinitatis instar, cujus una est atque individua potestas, unum sit per diversos antistites sacerdotium; quemadmodum priorum statuta a sequentibus convenit violari? Huc accedit, quod ne sit sententiarum varietas ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem credimus pertinere: cujus omnis potestas infringitur, nisi universa quae a Domini sacerdotibus semel statuuntur, perpetua sint. Quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quae gesta sunt, faciat rata esse quae gesserit. Quanta enim vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quae in sacerdotio praecipiunt, eisdem transeuntibus dissolvantur? Relegentes ergo veterum antistitum super hac causa ordinationes, quibus ecclesiasticum gravatur scrinium; dilectionem tuam enixissime commonemus, ut in ordinandis per singulas urbes sacerdotibus cana ac reverenda servetur antiquitis, nec novella constitutio vetustae sanctionis robur imminuat, quia non aliter inter vos poterit servari concordia, nisi novis cupiditatibus antiquitatis reverentia modus prudentiori adhibeatur consilio. Dominus te incolumem custodiat, frater carissime. Data III calendas Octobris, iterum post consulatum Paulini junioris viri clarissimi (Anno Chr. 500).

Dominicum pascha VIII calendas Aprilis (X cal. Maii anno 501).

EPISTOLA IV (OLIM XII). AD AVITUM EPISCOPUM VIENNENSEM. Cur inauditam causam judicare noluerit: quodque leges sint aliquando solvendae.

Dilectissimo fratri Avito Symmachus.

Non debuit caritatem tuam offendere quod ad fratrem et coepiscopum nostrum Aeonium nuper rescripsimus. Non enim juri tuo, dilectissime frater, praejudicatum fuit, cum nos, inaudita parte et absque competenti instructione non posse judicare respondimus. Unde fraternitati tuae salvum est allegare, quod putaverit allegandum et proponere quod viderit proponendum. Nam licet confusionem provinciae a praedecessore nostro sanctae memoriae Anastasio episcopo praeter Ecclesiae consuetudinem et antiqua praedecessorum nostrorum statuta factam esse dixerimus et non esse tolerandam; attamen si ea quae fecit, rationabiliter fecisse fraternitas tua docuerit, gaudebimus nihil esse ab eo contra canones attentatum, quia quod fit praeter regulam, modo sit ex justa causa, non infringit regulam, quam sola pervicacia et antiquitatis contemptus laedit. Nam quamvis a patribus statuta diligenti observatione et observanti diligentia sint custodienda, nihilominus propter aliquod bonum de rigore legis aliquid relaxatur, quod et ipsa lex cavisset si praevidisset. Et saepe crudele esset insistere legi cum observantia ejus esse praejudiciabilis Ecclesiae videtur; quoniam leges ea intentione latae sunt, ut proficiant, non ut noceant. Quamobrem pergat dilectio tua, rationes quae praedecessorem nostrum ad tractandam praedictam confusionem impulerunt ad nos dirigere, ut et sciamus quid fuerit statuendum, et in Domino laetemur beatae memoriae Anastasium nihil fecisse retractandum. Deus te incolumem servet, frater dilectissime. Data III idus Octobres, Avieno et Pompeio consulibus (Anno Christi 501).

EPISTOLA V (OLIM IV). AD MAXIMINUM PATAVINUM. Qua ejus virtutes describuntur.

Dilectissimo atque carissimo fratri Maximino Patavinae Ecclesiae episcopo, Symmachus episcopus in Domino salutem.

Prodit religiosae votum conscientiae, mens laudibus devota pontificum: assertio ingenii est, Deo obsequentibus mancipare quod loquimur, in quorum praeconiis forte angustus sermo vulget imperitiam, manifestat tamen, si abstineatur, infantiam. Quis mendicam narrationem aestimet, quam vota locupletant? Saepe in facundiae dotibus pauper invenitur vena praedicantis, et e diverso thesaurus cordis irradiat in egestate verborum. Qui vice Dei judicat, non desiderat picta alloquia (al., colloquia), sed quae infucatus commendat nitor ingenii: quia in his etiam sine amore blanditur eloquentia, in illis splendorem suum veritas nuda commendat. Sine phaleris est omne quod dictat affectio: ad unguem fabricantur illa, quae volumus non tam speciem recti habere quam similitudinem. At te, venerabilis mihi antistes maxime, sermo est, cui cum meritorum testimonio virtus coepit a vocabulo, in quo actus eloquitur qui nomen appellat. Provida parentum diligentia tuorum prius te eligi (al., eligere) voluit, quam probari. Te olim saecularibus inhaerentem titulis, castrensis sudor excoluit, et ad Ecclesiae gubernacula pars adversa solidavit, sicut Dominus loquitur in Evangelio: Qui in minimo fidelis, et in magno fidelis est (Luc. XVI). Te sacrum judex et consilii comitem meruit, et laboris. Bene, venerandis initiandus altaribus, et in laica conversatione quod sacrum esset, elegisti. Tu pudicitiae in illa aetate custos inventus es, in qua et lex obsequitur desideriis. Satis enim est, pueritiae ambitum, quam licentia fulcit, horreri (al., horrere). Christus milites suos, quos in personam ducis attollat inter acies quaerit hostiles. Adscitus Ecclesiae, pontificem actibus implesti ante tempora dignitatis. Non fuit advena benignitas, quae naturae innixa radicibus, de cano flore germen ostendit. Temporalo enim est omne quod fingitur: perpetuum quod cum aetate maturescit. Non tibi sacerdotium rem doni credimus evenisse, sed praemii. Alii vulgari gratia lenocinante commendantur (al., Alius vulgi ora g. l. commendat): tibi rigida circa culpabiles districtio dedit affectum. Manet te singularis sapientia, quae licet generaliter optanda est, tamen existit in magistro necessaria. Frustra monitoris personam suscipit, qui impacti non praevalet aestimare pondus officii. Vilissimis comparandus est, nisi praecellat scientia et sanctitate, qui est honore praestantior. Dedit tibi apicem res judicii, non favoris. Dignus pontifice amor est, quem censura conciliat. Devenustat institutoris genium (al., ingenium), qui per solam gratiam vult placere. Tu his eruditus et formatus coeli beneficiis, plus agendo populum institues quam docendo. Illa monita discipulorum conscientiam erudiunt, quae probantur exemplo. Sine pudore invitat ad innocentiam, qui illam fuerit ipse sectatus. Te inter secreta penetralium quasi testem metuunt, qui peccare disponunt. Nascentibus culpis metus et reverentia tua negat effectum (al., affectum). Qui inter exordia occurrit vitiis, et occasionem lapsuum adimit, et concupiscentiae purgat auctorem. Haec beatitudini tuae quasi strictim pro linguae meae commendatione dedicavi: si precibus tuis vitae successus arriserit, gestorum tuorum plena me relatione consecrabo; ut quae universis nota sunt, mansuris in posterum litteris, quatenus gaudeat aetas secutura, serventur.

EXEMPLUM LIBELLI A CAESARIO EPISCOPO SYMMACHO PAPAE OBLATI.

Sicut a persona beati Petri apostoli episcopatus sumit initium, ita necesse est, ut disciplinis competentibus sanctitas vestra singulis ecclesiis quid observare debeant evidenter ostendat. In Gallia siquidem provincia ab aliquibus personis ecclesiastica praedia diversis titulis alienantur. Ita fit, ut pro suo quis arbitrio devota mente relinquentium et egentium necessitatibus deputatas imminuat facultates. Hoc postulamus ut fieri prehibeat apostolicae sedis auctoritas, nisi forsitan aliquid pietatis intuitu monasteriis fuerit largiendum. Illud etiam pari supplicatione deposcimus, ut de laica conversatione, qui in singulis judicum officiis meruerint, aut certe rexerint sub aliqua potestate provincias, nisi multo ante tempore praemissa conversatione legitima, et vita examinata, nullus clericus aut episcopus ordinetur. Viduas etiam jam diu religioso habitu assumpto, et sanctimoniales longo jam tempore in monasteriis consistentes, poscimus ut unicuique conjugii causa, nec volentes sibi jungere, nec invitas rapiendi libera sit facultas. Illud etiam humili prece suggerimus, ut nulli per ambitum ad episcopatum concedatur accedere, nec data pecunia sibi potentes homines suffragatores adhibeant. Et ut haec facilius possint custodiri, clerici vel cives decretum facere, vel subscribere, sine metropolitani notitia vel consensu penitus non praesumant. Haec omnia ultio e districtionis vestrae fieri prohibete; quatenus et in Ecclesia vestra, et in supradicta provincia, disciplina bonis actibus amica servetur.

EPISTOLA VI (OLIM V). AD CAESARIUM EPISCOPUM ARELATENSEM. Caesarii consultationibus respondet. IV. Ut raptores viduarum, vel virginum, ab Ecclesiae I. Ut res Ecclesiae non alienentur. II. Ut nullus honorem praemiis accipiat. III. Ut laici per gradus ad sacerdotium provehantur. communione pellantur. V. Ut viduae vel virgines continentiam professae non nubant. VI. Ut nullus per ambitum ad episcopatum accedat. Dilectissimo fratri Caesario Symmachus.

Hortatur nos aequitas postulationis, desiderio fraternitatis tuae gratanter annuere de singulis quae ab apostolica sede concedi supplicas (al. postulas), quod a Patrum cautela et provisione non discrepat. Et quamvis ecclesiasticae regulae pene omnia comprehendant, tamen superfluum esse non credimus, denuo (al., nunc) quae sunt saepius interdicta repetere. I. Possessiones igitur, quas unusquisque Ecclesiae proprio dedit aut reliquit arbitrio, alienari quibuslibet titulis atque contractibus (al., distractionibus), vel sub quocunque argumento non patimur: nisi forsitan aut clericis honorum meritis, aut monasteriis religionis intuitu, aut certe peregrinis necessitas largiri suaserit: sic tamen ut haec ipsa non perpetuo, sed temporaliter donec vixerint perfruantur.

II. Illud magnopere commonentes, ut hi qui non Dei gratia, sed promissione rerum ecclesiasticarum praemiis (al., promissa) ad sacerdotium conantur accedere, desideriorum talium priventur (al., reprimantur) effectu. Qui aut ab hujusmodi se intentione cohibeant, aut vindictis (al., Qui autem se a. h. in. non cohibent, vindictis, etc.) canonum sciant se sine dubitatione subdendos. III. De laicis personis decernimus, ne facile ad sacerdotium permittantur accedere, quibus et tempora, et gradus constituti sunt, per quos ad hanc dignitatem debeant adspirare: quia quicunque sine instituto promovetur, non facile caret offensa, et sine experimento non potest quis electionis obtinere sententiam. IV. Raptores igitur viduarum vel virginum, pro immanitate tanti facinoris detestamur, illos vehementius persequendo, qui Deo sacratas virgines, vel volentes, vel invitas, matrimonio suo sociare tentaverint: quos pro tam nefandi criminis atrocitate a communione suspendi praecipimus. V. Neque viduas ad nuptias transire patimur, quae in religioso proposito diuturna observatione permanserunt. Similiter virgines nubere prohibemus, quas annis plurimis in monasteriis aetatem peregisse contigerit. VI. Nullus itaque per ambitum ad episcopatus honorem permittatur accedere. Nam cum hic excessus in laica conversatione culpetur, quis dubitat quod religiosis et Deo servientibus inurat (al., inducat) opprobrium? Si quis episcopatum desiderat, data pecunia potentes personas minime suffragatrices adhibeat: nec ad decretum sibi faciendum clericos vel cives subscribere, adhibito cujuslibet generis timore, compellat, vel praemiis aliquibus hortetur. Decretum sine visitatoris praesentia nemo conficiat, cujus testimonio clericorum ac civium possit unanimitas declarari. Hortamur itaque ut pro catholicae religionis intuitu, et Ecclesiarum pace, haec universi fideli ac devota mente custodiant: quia non est dubium praevaricatores interdictorum talium juxta venerandos canones propriae communionis subire jacturam. Haec tamen ad omnium episcoporum volumus perferri notitiam. Deus te incolumem custodiat, frater carissime. Data VIII idus Novembris, Probo viro clarissimo consule (Anno Chr. 502). EPISTOLA ORIENTALIUM EPISCOPORUM AD SYMMACHUM. Petunt ut Orientalibus Ecclesiis schismate laborantibus opem ferat, seque in communione recipiat: catholicam fidem profitentur, et heraeses damnant.

Ecclesia Orientalis ad Symmachum episcopum Romanum.

Bonus ille et amator hominum Dominus noster Jesus Christus, qui propter bonitatem suam in nos inclinans coelos, et descendens ad terras, immaculatis Evangeliis quotidie illud clamat: Non est opus valentibus medico, sed male habentibus (Matth. IX); Non veni vocare justos, sed peccatores ad paonitentiam (Marc. II). Plus autem volens aperire opera suae clementiae, adjecit in sequentibus dicens: Quis autem vestrum habens centum oves, si perdiderit ovem unam ex iis, nonne relinquit nonaginta novem in deserto, et vadit ad perditam, quandiu inveniat illam? et inveniens imponit illam gaudens in humeris suis, et veniens domum suam, convocat amicos suos et vicinos, dicens: Congaudete mihi, quia inveni ovem meam perditam (Luc. XV). Et ut clarius fieret quod dicitur, mox adjecit parabolam mulieris quae perditam invenerat drachmam, utrisque adjungens et dicens: Amen dico vobis, quia sic fiet gaudium in coelis de uno peccatore poenitentiam agente.

Haec diximus, sanctissime, ausi supplicare non pro perditione unius ovis, neque pro perditione unius drachmae, sed pro amica nobis salute, non Orientalium partium tantum, sed trium prope plagarum habitabilis mundi, non corruptibili argento aut auro redemptarum de vana conversatione a parentibus tradita, sed pretioso sanguine Agni Dei: sicut docuit beatus gloriosorum apostolorum princeps (I Petr. I), cujus cathedram beatitudini tuae credidit Christus optimus pastor, qui venit quaerens et liberans quod perierat, et ponens animam suam in redemptionem pro multis. Quem imitatus, sanctissime beatissimeque, festina ad adjuvandum nos, sicut beatus Paulus doctor vester ad auxilium quandoque Macedonum festinavit (Act. XVI): et quidem ille in visione cognoscens periclitari Macedones, in veritate adjuvare eos properavit.

Tu autem affectuosus in filiis pater, non visiones, sed in veritate spiritualibus cernens oculis pereuntes in praevaricatione patris nostri Acacii, noli remorari: magis autem (ut ita dicam sicuti propheta) non dormites, sed festina ad liberandum nos (Psal. CXX): quia non in ligando tantum potestas est tibi data, sed in solvendo quoque diu vinctos ad imitationem magistri: neque in eradicando, vel diruendo, sed in plantando et aedificando, secundum beatum Jeremiam, magis secundum salvatorem mundi Christum, in cujus ille exstitit typo: neque in tradendo tantum Satanae in interitum carnis, sed et in caritate formando, longa aversione dejectos: ne (quod absit) majori tristitia absorptis nobis a Satana videamini pertulisse dispendium. Non enim ignoras ejus ingenium, qui quotidie a sacro doctore tuo Petro doceris oves Christi per totum habitabilem mundum creditas tibi pascere, non vi, sed sponte coactas: qui cum doctissimo Paulo clamas nobis subjectis et dicis: Non enim dominamur vobis in fide, sed cooperamur in gaudio (II Cor. I).

Quare deprecamur disrumpi novum chirographum nostrum, sicut Salvator et dux noster Christus vetus illud in cruce disrupit; ne ultra post lavacrum regenerationis, malorum nostrorum subjaceamus delicto, sed ut ejus qui comedit, uva acerba ligaverit dentes, secundum B. Ezechielis prophetiam (cap. XVIII). Cum ergo in veritate parabolam istam salutari adventu suo salvator impleverit, cur, sanctissime ac beatissime, Acacii inobedientia, uvam acerbam comedentis, nostri, id est filiorum ipsius in tam longo annorum cursu ligati sunt dentes? Si unus homo peccavit, quare toti synagogae, aut magis toti habitabili mundo per anathema divinus furor incumbit? Ubi ergo Dei promissio, quae dicit: Non percipient filii parentum peccata, neque parentes filiorum suorum, sed unusquisque morietur in suo peccato (Deut. XXIV; Ezech. XVIII).

Si propter Alexandrinorum aut magis Eutychianorum amicitiam, qui aversantur et anathematizant sanctissimum et beatissimum papam Leonem, vel in Chalcedone synodum habitam, anathematizatus est Acacius; quare nos a vobis aestimamur haeretici, et in anathemate sumus nos, qui amplectimur solam illam epistolam, et quae dicta sunt in sancta synodo? Qui propter praedicationem recti dogmatis vestri quotidie oppugnamur, et ut haeretici anathematizamur ab iis qui Eutycheti consentiunt. Noli facere judicium per illum qui cunctam judicat terram: ne perdas justum cum impio: nec fiat apud te justus ut impius: nec aequaliter judicentur a te orthodoxi et haeretici, vel qui anathematizant praedictam sanctam epistolam, sanctamque synodum vestram rectam, et ii qui vobiscum ab eis anathematizantur, et qui orant mori quotidie pro recta fide quae a vobis praedicatur.

Et Jesus quidem Nave incircumcisos (Jos. X), et idolorum servitores Gabaonitas cum mendacio fugientes ad se, dum oppugnarentur ab Abimelech vel caeteris quatuor cum eo principibus, pro eo quod ad eum confugerant, Deo cooperante, strenue vindicavit, ne blasphemaretur nomen Dei ejus tanquam non eos adjuvare praevalentis. Vos autem, sanctissimi viri, Jesu magni Dei et Salvatoris spei nostrae discipuli, imitatoresque ejus qui figuram servi assumpsit, ut nos liberos redderet a peccato quod regnabat in nobis; videntes oppugnari nos et mortificari, non sicut Gabaonitas incircumcisos, sed vobiscum circumcisos in Christi circumcisione, neque idolorum servitores et aemulos, etsi peccatores, tamen Christianos, et vobiscum omnia in Christo sapientes, non despiciatis, neque contemnatis ultra, pii Patres: sed sicut beatissimus praedictus Jesus Nave (Jos. XVI), non illos tantum, sed et Raab meretricem illis anteposuit propter duorum exploratorum susceptionem; ita et vos nos vigilanter assumite cum Dei juvamine propter duarum naturarum traditionem, quae a vobis per epistolam inter sanctos constituti papae Leonis contra Eutychetis deliramenta directa est. Et illa quidem suscipiens explorantes, in stupam lini suae domus abscondit: nos autem rectae fidei vestrae suscipientes confessionem, in corde nostro non abscondimus, sed in Ecclesiarum dogmatibus Dei misericordia eam cum auctoritate praedicamus. Et illa quidem rogata per metum eos se habere negavit: nos autem oramus, ne unquam humano metu negemus rectae doctrinae nostrae veritatem; et usque ad sanguinem pro ea stabimus, si sit necesse (al., si ita contingat).

Unde non taedeat nos adjuvare, neque odio habeatis propter adversantium communionem: quando se ab hac plurimi facultatibus impediti, et non habentes sollicitudinem multarum animarum suspenderint: quibus vero multarum animarum cura commissa est in creditis sibi communicent Ecclesiis, nullum contrarium habentes communicantem sibi, et metuentes relinquere lupis oves propter vocem Domini dicentem: Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et relinquit oves et fugit, et lupus rapit eas atque dispergit; quia mercenarius est, et non habet ovium curam (Joan. X). Quod ergo non amore vitae capti, sed ovium salutem curantes plurimi sacerdotum hoc faciunt, deinceps, miserante Deo, cognoscere poterit tua paternitas.

Quidam enim de his qui in sacerdotio constituti sunt, spectantes (al., sperantes) in exsilio mitti presbyteros orthodoxos et sanctos viros, volentes se praeter necessitatem ab Ecclesiis suo arbitrio subducere, ipsosque sequi, non cesserunt eis hoc facere, adjurantes eos ut manerent in creditis sibi sanctis Ecclesiis ad populi munimen orthodoxi, in se suscipiendo quae putantur discretionis illorum. Sicut Rebecca quondam dicens Jacob: In me peccatum tuum (Genes. XXVII), fili: ita illi ab Ecclesiis sibi creditis discedere sponte volentibus dixerunt: In nos veniat peccatum discretionis vestrae: tantummodo oves Christi praeter necessitatem lupis non relinquatis; ne in loca vestra haeretici ingredientes, lupi discerpant oves; aut certe ab ipsis ovibus suis propter rectam fidem fugati, et his qui non fugantur, sed sponte discedere cupiunt, ne cui adversantium communicent, tali fide dicentes: Putas isti amore vitae hoc faciunt, an amore animarum, ad imitationem Domini sui primi pastoris nostri Jesu Christi magni Dei et Salvatoris spei nostrae, qui animam suam posuit pro ovibus suis.

Omnimodo autem et qui videntur communicare orthodoxi, et qui se a communione abstinent, omnes post Deum tuae lumen visitationis et assumptionis operimur. Quare festina juvare Orientem, ex quo vobis duo grandia diei lumina Petrum et Paulum ad illuminationem totius mundi Salvator direxit. Reddite ergo ei bonam retributionem, quam ipse vobis dedit: illuminate eum rectae fidei lumine, sicut per ipsum vos quondam divinae cognitionis lumine idem illuminavit. Sicut enim quando toto mundo in peccatis aegrotante, unius hominis delicto lassati, in aegritudinis curatione boni illius medici discipuli ipsum coelestem medicum et principem pastorem, magistrum suum ad curam vocantes aegritudinis ipsius, aliquando dicebant: Domine, inclina coelos tuos, et descende (Psal. CXLIII): aliquando rursum: Qui regis Israel, intende: qui sedes super cherubim, appare: excita potentiam tuam, et veni, ut liberes nos (Psal. LXXIX): sic nos modo, qui infirmitati novae praevaricationis patris nostri dejicimur, ad tuam clamamus beatitudinem: ut et tu imitator existens Filii Dei, ad dilectionem (al., dejectionem) deprecatione venias, imitatione ipsius coelestis Patris tui, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V). Festina in auxilium nostrum, sciens, sanctissime (sicut in principiis dictum est) quia non opus habent sani medico, sed male habentes (Matth. IX).

Quod si parva existeret aegritudo, nos forsitan ad spiritualem nostrum medicum curreremus, quatenus et passiones bonorum medicorum, id est gloriosorum Christi discipulorum, vestrorumque doctorum, et sancta adoraremus tua vestigia, ut et praevaricationis medicinam, et solutionem vinculorum, et delicti remissionem de tuo sancto ore susciperemus.

Sed quia non est ulcus, aut macula, neque plaga tumens, sed totum ulcus est a pedibus usque ad caput (Isai. I), sicut beatus Isaias antiquam praevaricationem deflens dixit: vos jam boni medici, et illius veri medici, vel bonorum discipulorum ipsius certissimi plantatores festinate ad curam resolutorum ecclesiastici corporis membrorum, ut dissolutas manus nostras, dissolutaque genua erigatis, et cursus rectos faciatis pedibus nostris; ne quod claudum est, amplius distorqueatur, sed curetur magis per strenuitatem et optimam diligentiam vestram.

Sicut enim magistro nostro domino Paulo glorioso apostolo propter infideles aliquos, dum eum pigeret sermonem Domini in Corintho loqui, astans Dominus dixit: Loquere et non taceas, quia multus est mihi populus in hac civitate (Act. XVIII), et nunc tuae dicit beatitudini ejus benignitas: Festina, et noli tardare ad Orientis auxilium, magis autem ad majores partes habitabilis mundi, quia non tantum pro centum viginti millibus in magna quandoque constitutis civitate Ninive, sed a multo pluribus spera exspectari tuam post Deum medicinam. Si enim qui praecessit beatitudinem tuam inter sanctos constitutus Leo archiepiscopus ad Attilam tunc erronem barbarum per se currere non duxit indignum, ut captivitatem corrigeret corporalem, nec tantum Christianorum, sed et Judaeorum (ut credibile est) atque paganorum: quanto magis festinare ad tuam attinet sanctitatem, non ad corporeae, quae bello fit, captivitatis correctionem atque conversionem, sed animarum, quae captivatae sunt, vel quotidie captivantur? et inter duas diabolici vias erroris, Eutychetis atque Nestorii, tertiam imo mediam nobis ostendas expressius veri rectique dogmatis viam.

Dubiam eam fecerunt nostra peccata, aestimantibus quibusdam non posse inter Nestorii et Eutychetis salutis viam mediam reperiri; sed quod omnino necesse sit, aut illius esse quemquam, aut illius. Propter hoc festina post Deum nos adjuvare: et sicut inter Arii dividentis atque separantis unam deitatis naturam atque substantiam, et Sabellii quoque confundentis personas et minuentis numerum trinitatis, ostenderunt sanctissimi Patres viam mediam veritatis, in confessione divinitatis unam substantiam, naturam, virtutemque demonstrantes, propter Sabellium tres personas et aequae potentiae unam veritatem: sic et vos nunc, sanctissimi atque beatissimi, illuminate nos spiritualis scientiae vestrae lumine, quae est inter sententiam Eutychetis ad imitationem Sabellii naturas atque substantias confundentis, et inter Nestorii ad imitationem Arii personas atque substantias dividentis, vera rectae fidei confessio, tradita nobis a papa Leone inter sanctos constituto, et discipulorum in Chalcedone sanctorum Patrum duarum substantiarum aut naturarum unitas in una eademque persona et substantia magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi.

Ipsi enim docuerunt nos divinis Scripturis alteram esse visibilem, et palpabilem et passibilem carnis naturam, et alteram invisibilem, impassibilem et incomprehensibilem naturam in una persona et substantia magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi; alteram de matris substantia et natura venientem de semine David, Abrahae et Adae, secundum carnem natam, alteram vero ex utero ante Luciferum genitam de substantia et natura Patris. Sed ne rursus propter immaculati partus duas naturas et substantias occasionem apprehendentes qui secundum Nestorium sapiunt, duas personas, aut duos filios, vel duos Christos male introducant; docuerunt sancti illi et beati Patres unam scire personam et substantiarum inseparabilem unitatem ex duabus substantiis et naturis, et in duabus substantiis et naturis magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi.

Nos enim, o sanctissime et beatissime Symmache, eumdem esse existimamus ex duabus naturis et in duabus naturis, et non (sicut illi dicunt) ex duabus naturis unam naturam post adunationem, in duabus autem subsistentibus naturis cum unitate non pati confiteri; ut se doceant Arianorum esse imitatores, dicentium per Filium glorificari Patrem, cum Filio autem non pati se eum glorificari. Sed sicut contra illos docuerunt fratres tui sanctissimi Patres, Per quem et cum quo aequaliter pati dicere nos: quia, Per quem, humanitatem; Cum quo, divinitatem significantes magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi: sic et nunc illis, Ex duabus quidem naturis, dicentibus: In duabus autem non confitentibus, nos ex duabus, et in duabus pariter dicimus. Ex duabus enim dicentes, ex quibus subsistit unitas. In duabus autem, in quibus visus est, et palpatus est, et assumptus post passionem et resurrectionem, confitemur, et in quibus veniet judicaturus vivos et mortuos.

Neque enim nuda divinitas poterat aut palpari, aut crucifigi pro vita mundi; nec simplex humanitas morti subjacens per mortem confundere eum qui obtinebat mortem, hoc est diabolum. Unde et post resurrectionem in immaculata carne sua visum Verbum Dei et Deus noster omnibus discipulis suis dicebat: Videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum: palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habentem (Luc. XXIV). Habentem dixit, ut non is in illa mutatus putaretur, sed in veritate assumpsisse crederetur. Beato quoque Thomae diffidenti clamat: Infer digitum tuum et vide manus meas: et da manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. X). Unde dum assumeretur, duo viri visi discipulis in albis vestibus clamabant et dicebant: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus, qui ablatus est a vobis in coelum, ita veniet, sicut vidistis euntem in coelum (Act. I), cum venerit omnimodo in gloria Patris cum sanctis angelis in die terribili justi judicii: sic infideles Judaei videbunt in quem compunxerunt, et cum eis peccatores etiam nostri, cum qui eorum misertus est et liberavit eos, neglectus autem ab eis est. Secundum vos autem sancti et justi videbunt quem dilexit anima eorum, et laetabuntur laetitia ineffabili et gloriosa, accipientes consummationem fidei suae in salutem animarum suarum, et audientes suavissimam vocem ejus dicentis: Venite, benedicti Patris mei, haereditate paratum vobis regnum ab initio mundi (Matth. XXV). Cujus beatae vocis cum tua beatitudine et nos indignos dignetur Christus Dominus noster, per omnia, sanctissime pater.

EPISTOLA VII (OLIM VIII). AD ORIENTALES, ETC.

Quod fieri plane cupimus, si quae scribimus, impleantur. Nullus stupeat servatum hactenus nos nunc solvisse silentium, cum prudentissimi Salomonis ista vox personet: Tempus loquendi, et tempus tacendi (Eccles. III). Quia taciturnitatem praesens tempus expugnat: nam inter caetera quae accidunt, silere, nec fidei stimulis excitari, magni constat esse fastidii. Quippe ubi religionis reverentia et summa concutitur, aptum juxta divinam Scripturam (Luc. XXII) dicere, eos qui sunt mites, debere esse pugnaces. Siquidem et spiritualis quaedam Deo accepta congressio inde et laudabiliter universa tolerat, ne quisquam a divina caritate separetur, et vos quidem docere quod doceatis, grave onus pudoris, sed necessarium et utile tales admonere: nec enim congruum illis religiosae afferre dogmata disciplinae, a quibus institutionis ipsius exspectatur plena perfectio.

Sed breviter clara perstringemus. Cui incognitum, Constantinopolitana Ecclesia qua Nestorii contagione laboravit? Nestorii, inquam, qui quasi putre corporis membrum a societate catholicae communionis excisus est. Ubi terrarum non praedicatur congregatio Chalcedonensis sancti concilii, quae Eutychetem et Dioscorum, duo nomina famosa et magnae perfidiae, unius sententiae integritate damnavit, iniquitatis complices uno spiritu divinis dogmatibus adversa sectantes? Quis Petrum et Timotheum praefatorum vernulas ignoravit, propugnatores intentionis addictae, auctores ac magistros suos saevo errore vincentes? Illum Timotheum loquimur patricidam, qui sanctae recordationis Proterio superstite, non solum ecclesiam non religiosis auctoribus occupavit, verum etiam effusionem pii sanguinis ad crimen pervasionis adjecit. Ipsius nempe damnationem universalis est Ecclesiae vox locuta, dum cum nomine quoque Christiani honoris exueret. Ejus Petrum sequacem notum fecerunt orthodoxorum plurimae passiones, in quibus ille virtutem animi sui exsultavit ostendere. Novit hunc Ephesus cum tota societate Dioscori, ubi cum praedicto auctore peccati finem sancti Flaviani operatus innotuit.

Tacenda sunt Antiochiae mala, ubi per alterius Petri nefanda ludibria reverendum sacerdotii nomen irrisum est. Quis Apamiae et Tyri gemitus, tragicis criminibus comparandos, vel si solis vacet, digna possit lamentatione deflere? Quid Acacium? qui quasi boni sui fascino gravatus, quae Basilisco imperante praemiserat, novo exemplo pene deprehensus est adversus seipsum dicens sententiam, illos mutata voluntate defendens, quos prius gloriosum putavit addicere (al., abjicere), et laborans sociare fidelibus quos dudum haereticos manifestae praevaricationis ostenderat: propter quod maxime fugiendus, et designato superius damnatorum agmini coaequandus, illa propter quae fidelis probatus est dissolvens, permixtus his per quos laesio Ecclesiae generalis evenit.

Adversus hos si Patrum dogmata ratio suadet esse servanda, cogitate, si possunt ea majori transgressione calcari, quam nunc per eos qui in partibus vestris Eutychetis dogmata rediviva (al., recidiva) resuscitant. Si vero tanquam infirme constituta sententia, sine piaculo negliguntur, citra ullum robur credulitatis nostrae summa subsistit, semper succedentibus novis, vetera constituta solventibus. Quando enim paternarum regularum despiciuntur inventa, nec eorum quae bene instituta sunt firmitas vindicatur, hujusmodi impietates necesse est fidei supervenire. Nam ubi facilis dissolutio est rationabilis constituti, ibi omnis sanctitatis forma corrumpitur, Christus impetitur, et (quis hoc fidelium patienter accipiat?) instituta Patrum reverenda calcantur. Et quis non vitae mortem justa electione praeponat? Ubi catholicae fidei adoranda reverentia? Ubi multo cruore sanctorum dogmata constituta? Ubi doctorum veterum fidelis auctoritas? Ubi illa religiosarum mentium stupenda patientia, propriis bonis contenta nudari, ne de spe aeternae haereditatis excideret, quasvis ambiens passiones, ne incorruptibilis illius boni judicaretur indigna? Nam nulla majora documenta sunt fidei, quam ubi temporis ratio suadet vitam subdere passioni: et ideo qui pro ea periculum persecutionis subire meruerit, dignum se coelestis ostendit esse militiae. Christus nos pio sanguinis pretio comparavit gratiae libertate concessa, nihil invenientibus humanis operibus, quod dignum tanta mercede tribuerent. Atque ideo ubi religionis injuria est, amorem fidei omnem transcendere oportet affectum.

Unusquisque ergo exsilia et peregrinationes tanquam domum patriamque respiciat; ne desideriis retentus humanis, Christi societate privetur. Ecce tempus quo repetit fides milites suos, et inclamat ad defensionem sui fervorem gratiae consecutos. Fidem ipsam dicere judicemus. Ecce tempus optabile, ecce fructuum congregatio desiderata fidelium, parvis passionibus munera magna compenset.

Pluribus caritatem vestram pro dispensatione nobis credita cuperemus hortari: sed quid opus est vocis stimulis, ubi ad tolerandas pro Christo magnanimiter passiones apostolicis et Patrum docemur exemplis, qui per damna humanarum rerum, coelestium nobis ostenderunt argumenta (al., augmenta) virtutum? Ergo pronuntiemus intrepidi claras Ecclesiae cum magna fiducia disciplinas. Longe sit a nobis prophetae sermo dicentis: Et sacerdotes vera celaverunt (Thren. II). Quem enim latet, discipulorum scientiam a doctoribus exigendam? et quod non pronuntiatum laedit sequaces, hoc constat periculosum esse tacentibus. Necesse est enim apud eos laborare veritatem, apud quos non manifestatum latet sub veritatis colore mendacium, magnum robur ad impugnantium fidem, quandiu adversus eos prolatae sententiae non viriliter asseruntur. Sed de vobis dicere opto meliora: ut ea quae per improbos confusa sunt, per vos correctionis remedium consequantur. Non est tam durum decipi quemquam, quam deceptum in errore persistere. Malum hoc et malis omnibus gravius, cum a corpore suo membra dissentiunt. Nam etsi non sigillatim occupet omnia lineamenta debilitas, necesse est tamen juxta apostolicam vocem, totum corpus ex parte praegravari.

Unde addictorum fugienda communio, juxta beatum Apostolum: Pronuntiationem fidei nullus erubescat: virtus est enim omni credenti (Rom. I). Declinemus sacrilegum Eutychetis errorem cum Manichaea malitia congruentem; communionem quoque eorum qui sunt a talibus educati, pari intentione vitemus, qui nunc quasi morbum et contagium Ecclesiis partium vestrarum tentant irrepere. Nemo se separet cum praedictis, et ferre tempestatem dissimulet, donec portum verae fidei ab eorum communione separatus introeat. Quae quidem amans moneo, non odio persequens accuso. Nam qui culpanda vituperat, nec utilia subministrat, exprobrantis habet potius studium, quam amantis affectum: et qui cohortatur ad profutura, vehementius boni propositi designat imaginem, ut ferventius utilia expetantur, invitans.

Propter quod, fratres, illius bonae Ecclesiae desiderantes unitatem, et beatum decorem sanctae concordiae praesumentes, dicamus cum sancto David: Quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII): et ut de vobis apostolus Paulus dixerit: Vos autem omnes fratres in Christo uno estis (I Cor. XI). Donec enim unitas non redeat, nullus ambigat tandem (al., eadem) nihilominus esse ventura, quae in Constantinopolitana nuper Ecclesia contigerunt; de quibus mihi pariter ingemiscere necesse est et tacere. Nam qui apostolicae sedis admonitionem negligendam esse crediderunt, merito inciderunt in ea quae evenire solent solatio destitutis. Si quis ergo salutem propriam cogitans servare cupit apostolica judicia, cum a praefatorum se labe sejunxerit, nostrae communionis se noverit sine dubitatione participem. Quia si ab eorum, quos apostolica sedes damnavit, non se societate removerit, sciat nullo colore, nullo figmento, nullaque calliditate ecclesiasticae se custodiae posse subrepere: quia sicut illos, qui se a suprascriptorum, hoc est Eutychetis, Dioscori, Timothei, Petri et Acacii venenis dissociant, libenter amplectimur; ita circa istorum sectatores cura et sollicitudo nostra, ne subrepere possint, semper invigilat. Et alia manu: Deus vos incolumes custodiat, fratres carissimi. Data octavo idus Octobris (Anno Chr. 512) post consulatum Felicis viri clarissimi.

EPISTOLA VIII (OLIM IX). AD EPISCOPOS GALLIAE. Confirmat divisionem provinciae inter Viennensem et Arelatensem Ecclesias a Leone papa constitutam.

Dilectissimis fratribus universis episcopis per Gallias consistentibus, Symmachus.

Sedis apostolicae instituta praedicanda sollicitant, ut de concordia universalis Ecclesiae, quae toto orbe diffusa est, pervigili cura tractemus: quae tunc praecipue efficacius adolescit, si ea quae a Patribus statuta sunt, aetas subsequens reverenter observet. Caesarius siquidem frater et coepiscopus noster, metropolitanae Arelate civitatis sacerdos, ecclesiae beati apostoli Petri liminibus praesentatus, ea quae pridem de privilegiis Ecclesiarum constituta sunt, nostris postulavit innovari sermonibus. Cuncta igitur inter Ecclesias Arelatensem et Viennensem a decessore nostro beatae recordationis Leone papa quae super hac parte ordinata sunt, Ecclesiae Romanae fidelis declarat instructio. Atque ideo ne ea quae semper veritatis est aemula, sibi aliquid vindicare queat oblivio, et prioris decreti vigor temporis diuturnitate vergat in senium, necessarium duximus olim promulgata in lucem reddere nostris affatibus. Idcirco quemadmodum decessor noster Leo papa dudum cognitis allegationibus partium definivit, parochiarum numerum, vel quantitatem Arelatensi et Viennensi sacerdotibus deputandam, et nos praecipimus nullius usurpatione transcendi; sed ut ante praediximus, juxta indulgentiam supradicti pontificis, Valentiam, Tarantasiam, Genevam, atque Gratianopolim oppida Viennensis antistes juri suo vindicet; nec quidquam amplius ab his quae semel ab apostolica sibi sede concessa sunt, aestimet praesumendum. Alias vero parochias vel dioeceses cunctas privilegio et honore suo Arelatensis episcopatus sub temporum continuatione defendat. Nec enim observatio et vetustatis reverentia custoditur, si amplius de humilitate gloria sacerdotalis attollitur. Proinde, fratres carissimi, singuli honoris sui distributione contenti, nec per saecularia patrocinia, nec per cujuslibet excusationis obtentum, illicita praesumptione terminos concessae potestatis excedant. Studere siquidem unusquisque debet devotionis officium magis gratia quam de ambitione, ne et Domini nostri offensam et humanam in se lacessat invidiam. Tacere nos ista commissae dispensationis jura minime patiuntur: ut et de his qui ecclesiasticis regulis obsecundant perseverantibus in concordia sedis apostolicae gratulemur, et illi qui catholicis disciplinis obtemperare destiterint, ab Ecclesiae gratia et caritate se alienos ostendant. Deus vos incolumes custodiat, fratres carissimi. Data idibus Novembris, Probo viro clarissimo consule (Anno Chr. 502).

EXEMPLUM LIBELLI SYMMACHO PAPAE OBLATI AB AEGIDIO ABBATE, ET MESSIANO NOTARIO, DE PRIVILEGIIS ECCLESIAE ARELATENSIS.

Quantum in omnibus Ecclesiarum pontificibus, quae in toto orbe diffusae sunt, apostolica sedes, sibimet vindicat principatum, et synodalibus decretis firmior ejus praecellit auctoritas; tantum potestatis suae provisione dudum a sese concessa debet inconcussa servare, quatenus Arelatensis Ecclesia fruatur privilegiis suis. Quae nunc per antistitem Caesarium seriem suae petitionis insinuat, et quam hactenus habuit potestatem vestra deposcit auctoritate firmari; ut quod veneranda sedes quondam perenni sanctione custodiri praecepit, et pragmaticis specialiter decreta sunt constitutis, beatitudinis vestrae praeceptis suis etiam nunc confirmet auctoritas. Aquensis etiam civitatis episcopum sanctitatis vestrae moneri praecipite constitutis, ut dum a metropolitano antistite Ecclesiae Arelatensis ad synodale concilium fuerit evocatus, vel aliqua ordinationis causa eum sibi postulet religio divina necessarium, minime venire frustretur; quatenus ea quae longaevis saeculis priscorum sanxit auctoritas, vobis praesulibus praesenti futuraeque aetati inviolata serventur. Data ab Aegidio abbate et Messiano notario.

EPISTOLA IX (OLIM X), AD CAESARIUM ARELATENSEM. Respondet praecedenti.

Dilectissimo fratri Caesario Symmachus.

Qui veneranda Patrum statuta custodit, amicum se absolutae religionis ostendit; et qui providet ut locum excessibus non relinquat, demonstrat se de bono gratiae cogitare. Rationabile est ut sancta Arelatensis Ecclesia propriis privilegiis perfruatur; et quod vetustas praestitit, et Patrum auctoritas roboravit, nova non debet violare praesumptio. Sic tamen, ut caeterarum Ecclesiarum privilegia temporibus acquisita non titubent: quia nec potest ex parte firmum esse quod generalitatis tangit injuriam. Manentibus siquidem his quae Patrum constituta singulis Ecclesiis concesserunt, decernimus ut circa ea quae, tam in Galliae quam in Hispaniae provinciis, de causa religionis emerserint, solertia tuae fraternitatis invigilet: et si ratio poposcerit praesentiam sacerdotum, servata consuetudine, unusquisque tuae dilectionis admonitus auctoritate conveniat: et si Dei adjutorio controversia incidens amputari potuerit, ipsius hoc meritis applicemus: alioquin existentis negotii qualitas ad sedem apostolicam te referente perveniat, ut cunctis ordine suo peractis, unde inimicus bonitatis sibi blandiatur, locum invenire non possit. Igitur, quemadmodum supra diximus, per singulas ecclesias beneficia quae sunt diu custodita serventur. Et si tam Ecclesiae Aquensis antistes, vel alius quilibet, metropolitano pontifici juxta canonum definitionem vocatus obtemperare noluerit, noverit subdendum se, quod non optamus, ecclesiasticae disciplinae. Et in hac parte magnopere te volumus esse sollicitum, ut si quis de Gallicana vel Hispania regionibus, ecclesiastici ordinis atque officii, ad nos venire compulsus fuerit, cum fraternitatis tuae notitia iter peregrinationis arripiat; ut nec honor ejus per ignorantiam aliquam contumeliam patiatur, et ambiguitate depulsa a nobis animo securo in communionis gratiam possit admitti. Deus te incolumem custodiat, frater carissime. Data III idus Junias, Flavio senatore viro clarissimo consule (Anno Chr. 514).

EPISTOLA X (OLIM VI). APOLOGETICA ADVERSUS ANASTASII IMPERATORIS LIBELLUM FAMOSUM, QUOD PONTIFICEM OB LATAM IN SE EXCOMMUNICATIONIS SENTENTIAM PROSCINDEBAT.

Ad Augustae majestatis Gratiani imperatoris epistolam octo libris beatus respondit Ambrosius, quia pro fide catholica et illum non piguit prolixius praedicare, et hic non fast divit gratanter accipere. Haec dixerim, ut si modum libelli promendo collegerim, non existimer quae non oportuit locutus. Si mihi, imperator, apud exteros reges, eosque totius divinitatis ignaros, pro fide catholica dicendum foret, quidquid ejus veritati rationique congrueret, etiam praetenta morte perorarem. Vae mihi erit si non evangelizavero (I Cor. IX), meliusque est jacturam vitae praesentis incidere, quam sempiterna damnatione puniri. Verum tu si Romanus imperator es, etiam gentium barbararum legationes debes clementer admittere. Si Christianus princeps es, qualiscunque praesulis apostolici debes vocem patienter audire. Contumelias tuas, imperator, quas sub divino judicio ipse perpendis, utrumne in me religiosa mente profuderis, fateor vel mei causa, vel tui dissimulare me non posse. Mei causa, promissionem Domini recolendo, dicentis: Cum vos persecuti fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, propter justitiam gaudete (Matth. V). Tui autem, quia nollem sic meam gloriam provenire, ut te possit non mediocriter onerare. Et ego quidem dominicis et apostolicis eruditionibus institutus, benedictionem studeo tuis, imperator, referre maledictis, contumeliis honorificentiam reddere, et odiis redhibere caritatem. Sed vide, quaeso, ne ab eo qui ait: Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII); quantum a me remittitur, tantum a te cumulatius exigatur. Quid enim Christus dicat de his qui vel nimirum ( forte minimum) in eum credentem scandalizaverint, Evangelium referat, non mea voce promatur. Sed fortasse dicis, imperator, potius te esse minimum, qui credas in Christo, et de te hoc rectius accipi, et me esse scandalizantem tuam fidem. Christus itaque Deus veraciter totus, et totus homo est sic conceptus, sic conversatus in saeculo, sic passus, sic apud inferos, sic resuscitatus, sic cum discipulis apparens, sic elevatus in coelum, sic exinde dictus est esse venturus, sic hodieque in coeli regione persistit, dicente Apostolo: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II), et certe de eo dicit, quod nunc est ipse. Ergo ille est minimus, qui sic credidit in Christum. Sed hujusmodi in Christum credit qui in integrum. Christum credit, non in semi-Christum, et ideo non Christum, quia Christus non nisi integer. Integer autem non nisi hujusmodi. De tali ergo in se credente dicit: ipse etenim minimus ejus, et parvus est: pro quo scandalizato quid promiserit, ipsius, ut dictum est, melius verbis ostenditur. Fortasse dicas, imperator: Sed ego quoque talem Christum credo, et ideo inter ejus minimos jure connumeror. Hoc gravius, si et talem credis, et talem non credentibus communione misceris. Non solum, inquit Apostolus, qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus (Rom. I). An communicare non est consentire cum talibus? Proinde aut dece alios non esse, aut longe gravius, ut dictum est, contra notam sibi erit tendere veritatem. Contumelias igitur, imperator, quas in meam proferendam putas esse personam, utinam quam mihi gloriosae sunt, ita te gravare non possent! Domino meo dictum est a quibusdam: Daemonium habes, vorator (Joan. VIII); De fornicatione natus (Matth. XI): et putas quia ego debeam mihi dolere? Quam talia proferenti cautum est, et divinis legibus et humanis? In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum (Matth. XVIII). Quid cum et humano et cum humano te examinante judicio falsa fuerint approbata? Quid facies, imperator, in divino judicio? An quia imperator es nullum Dei putas esse judicium? Taceo quod imperatorem accusatorem esse non conveniat. Postremo iisdem divinis humanisque legibus nemo possit esse accusator et judex. Nunquidnam sub alieno judicio dicturus es causam? vel accusator astabis? Dicis esse me Manichaeum. Nunquid ego Eutychianus sum, vel Eutychianos defendo: quorum furor maxime Manichaeorum suffragatur errori. Roma mihi testis est, et scrinia testimonium perhibent, utrum a fide catholica, quam in sede beati apostoli Petri veniens ex paganitate suscepi, aliqua ex parte deviaverim. Procedat aliquis, et qualibet ratione convincat: alioqui convicia sunt ista, non criminum probamenta. Nescio utrum quibus objicitur falsum, an falsis objectoribus inimica dicentibus me non ordine consecratum. Inter imbres lapidum totus evasi: judicavit Deus. An quia imperator es, divinum putas contemnendum esse judicium? Sed fortasse dices, etiam indignantem Deum noxia quaeque plerumque permittere. Scriptum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII). Ostende ergo quid existimes arguendum, ut iratum maxime Deum, quae non convenerant, permisisse demonstres. An quia Eutychianis nullatenus acquiesco? Me quidem ista non sauciant, sed te palam aperteque demonstrant meum cogitasse honorem repellere, quem interventu suo beatus Petrus imposuit. An quia imperator es, contra Petri niteris potestatem? Et qui Petrum Alexandrinum recipis, beatum Petrum apostolum in suo qualicunque vicario calcare contendis? An bene factus essem, si Eutychianis faverem? si Acacii nomini communicarem? Latere non potest cur ista praetendas. Conferamus autem honorem imperatoris cum honore pontificis: inter quos tantum distat, quantum ille rerum humanarum curam gerit, iste divinarum. Tu imperator a pontifice baptismum accipis, sacramenta sumis, orationem poscis, benedictionem speras, poenitentiam rogas. Postremo tu humana administras, ille tibi divina dispensat. Itaque ut non dicam superior, certe aequalis honor est. Nec te putes mundi pompa praecellere: Quia quod infirmum est Dei fortius est hominibus (II Cor. II). Itaque videris quid te deceat. Tamen cum in accusationem proruperis, tam in divinis legibus quam humanis pari mecum sorte consistis; in qua cariturus honore summo si fuero, quia id mavis, te accusante convictus, amissurus pari ratione, si non conviceris dignitatem. Sit istud in mundo judicium, spectante Deo et angelis ejus, spectaculum omni saeculo simus, quo aut sacerdos bonae vitae, aut imperator religiosae modestiae consequatur exemplum. Quia his praecipue duobus officiis regitur humanum genus, ut non debeat aliquid eorum existere, quo valeat offendi divinitas, maxime cum uterque honor videatur esse perpetuus, atque ita humano generi ex alterutro consulatur.

Precor, imperator, pace tua dixerim, memento te hominem, ut possis uti concessa tibi divinitus potestate: quia etiamsi haec sub humano praevenere judicio, sub divino necesse est ut discutiantur examine. Fortassis dicturus es, scriptum esse: Omni potestati nos subditos esse debere (Rom. XIII). Nos quidem potestates humanas suo loco suscipimus, donec contra Deum suas erigunt voluntates. Caeterum si omnis potestas a Deo est, magis ergo quae rebus est praestituta divinis. Defer Deo in nobis, et nos deferemus Deo in te. Caeterum si tu Deo non deferas, non potes ejus uti privilegio, cujus jura contemnis.

Dicis quod mecum conspirante senatu excommunicaverim te. Ista quidem ego, sed rationabiliter factum a decessoribus meis, sine dubio subsequor. Dicis quod male te Romanus tractet senatus. Si nos te male tractamus, suadentes ut discedas ab haereticis, tu nos bene tractas, quos vis sociare praecipitanter haereticis? Quid ad me, inquies, quod egit Acacius? Recede ergo, et nihil ad te. Nam si non recedis ab eo, pertinet et ad te. Relinquamus uterque mortuum. Et nos hoc petimus, ut nihil ad te pertineat quod egit Acacius. Tu nos facis objicere tibi, qui vis ad te pertinere quod egit Acacius. Nos vitamus quod egit Acacius; vita et tu: et ad utrosque non pertinet quod egit Acacius, ut possis sine iis quae egit Acacius cum ea quae ad nos pertinet causa conjungi, ut possis sine Acacio nostrae communioni sociari. Nos non te excommunicavimus, imperator, sed Acacium: tu recede ab Acacio, et ab illius excommunicatione recedis. Tu te noli miscere excommunicationi ejus, et non es excommunicatus a nobis. Si te misces, non a nobis, sed a teipso excommunicatus es. Ita fit ut in utroque, sive discedas, non sis excommunicatus a nobis, sive non discedas, non sis excommunicatus a nobis. Catholici principes quidem semper apostolicos praesules institutos suis litteris praevenerunt, et illam confessionem fidemque praecipuam, tanquam boni filii, quaesierunt debitae pietatis affectu, cui noscis ipsius Domini Salvatoris ore curam totius Ecclesiae delegatam. Quod quia per occasiones fortasse publicas tua creditur praeteriisse tranquillitas, ne magis honorem meum quam sollicitudinem dominici gregis appetere judicaret, appellare non distiti meis te sponte colloquiis.

Vulgatum fuisse designas, quod tua serenitas directa militari manu compelleret eos qui se a contagione perfidorum multis temporibus abstinere delegerint, vi et armis in praevaricatae communionis consortia detestanda. Ubi te, rerum humanarum princeps, qualiscunque sedis apostolicae vicarius contestari mea voce non desino, ut te memineris hominem quantalibet sis mundi potestate subnixus, circumspiciasque cunctos, qui ab initio dogmatis Christiani catholicam fidem diverso proposito persequi vel affligere sunt conati, quemadmodum (vastitatis insectatione, cujus placuit contritionis illatae) ipsi, qui intulerint ista praevalendo, defecerint, et orthodoxa veritas hoc praevaluerit magis, quo putaretur oppressa: quae sicut sub insectatoribus suis crevisse monstratur, sic obtrivisse cognoscitur insequentes. Miror si non humanus sensus intendit, praecipue qui se Christiano vult vocabulo nuncupari, inter illos sine dubio deputandum, qui rectam confessionem communionemque Christianam variis superstitionibus impugnare sunt nisi, dum hanc et ipsi quocunque modo percellere moliuntur. Quid interest enim, utrum paganus, an, quod est deterius, sub nomine Christiano veram sinceramque traditionem apostolicae regulae conetur infringere, atque in hanc prorumpere caecitatem, ut cum in illis regionibus, cunctae prorsus haereseos opiniones suas habeant publice licentiam profitendi, sola catholicae communionis libertas putetur ab iis qui se religiosos existimant subruenda? Quae si putatur error (quod non licet) cum caeteris, quibus illic facultas est agere, sinatur erroribus. Sin integritas aestimatur, sequenda potius fuerat quam violenta persecutione vastanda. Nec eam probantur insequi potuisse, nisi prava sectantes. At ne ipsi convincerentur errare, repellere cogitarunt, quo nutabantur errantes, malentes non assectari quod justum est, sed potius submovere quo docerentur injusti. Sic recessit ab humanis mentibus Deus, ut obstinate contra jus voluntatem non aspiciant, et in isto saeculo divinum non deesse posse judicium, et post hujus vitae cursum illi sit tremendo non defuturus examini, sub quo perniciosarum studia modis omnibus actionum discussa patefiant, et patefacta puniantur, nisi qui haec omnino non credunt, quive illa se perpetrasse impune confidunt. Nos autem humani generis conscientiam contestari, qua possumus voce, nullatenus cessamus omnipotentem Deum suis minime defuturum, et quantacunque sit humana praesumptio, quantacunque potentia, sub divino nutu hujus atrocitatis censuram sine dubitatione vindicandam. Nam talem ausum neque hic confidimus evasurum, et in illo magno Dei judicio recepturum, quod iis temeritatibus divina retributione debetur. Haec nos nequaquam tacuisse sufficiat, ut cum superna fuerit ultio subsecuta, et vera nos protulisse consideratio humana cognoscat, et poenam non inaniter pronuntiasse venturam, et praeposuisse praemonitionis formam, qua hujusmodi praecipitiis de caetero temperetur. Certe si hujusmodi propterea relinquendos proprio definitis arbitrio, quia nec a Christianis vexari deceat Christum quocunque titulo confitentes, nec viventes in jure Romano lacerari conveniat a Romanis; consequenter ostenditur, Romanos homines, et qualiscunque Christianae professionis impetere, nec Christianum dici posse modis omnibus, nec Romanum. Proinde aut repellendi fuerant, aut nullus penitus impetendus, et quod in uno genere judicas amovendum, in omnibus repelle, si praevales. Si omnia sunt sinenda, nullus penitus excludendus. Alioqui dum parcendo cunctis erroribus sis amicus, non nisi solum tibi probatur displicuisse quod verum est. Omnes catholici principes, sive cum imperiis gubernacula susceperunt, sive cum apostolicae sedi novos agnoverunt praesules institutos, ad eam sua protinus scripta miserunt, ut se docerent ejus esse consortes. Itaque qui hoc non fecerunt, ab eadem seipsos profitentur alienos, quod chartis quoque tuis apud te etiam possumus astruere, nisi te aemulum, et reum, et inimicum vitaremus, et judicem. Non mirum si catholicos persequuntur Manichaeorum patroni, cum falsitas non possit non persequi veritatem. Non mirum si in orthodoxos saeviant, quibus potest cum cunctis haeresibus convenire, et universis erroribus amici non possint nisi solis esse non errantibus inimici. Si error est, convincendus est: verum si error non est, tibi verum deesse cognosce, qui persequeris quo profiteris errare (al. quo convinceris errore). Sed pravitatis complex non potest nisi eum persequi, qui est pravitatis inimicus.

EPISTOLA XI (OLIM VII). SYMMACHI PAPAE VEL SALTEM IPSIUS NOMINE AB ENNODIO DIACONO SCRIPTA AD EPISCOPOS CONFESSORES ( in Sardiniam et alias insulas deportatos ).

Dilectissimis fratribus episcopis Afris Symmachus.

Lucrum forsitan putaret inimicus, si inter pericula quae Christianis indixit, credentium animos subegisset, et per diversa Domini grege disperso, non superesset vel inter paucos, a quibus possit fide perseverante calcari. Regnat adhuc ille in numero vestro, qui sibi non tam in multitudine quam in devotione complacuit. Scriptum est enim (Luc. XXII) datam Satanae potestatem ut servos Christi cribraret: ut quod de tritico inveniri posset, horreis jungeretur: quod de paleis, ad ignium alimenta transiret. Ad vos specialiter dictum est: Nolite timere, pusillus grex: complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII). Venit inter vos gladius perfidorum, qui marcida Ecclesiae membra resecaret, et ad coelestem gloriam sana perduceret. Quos habeat Christus milites, certamen ostendit: qui triumphum mereatur, per bella cognoscitur. Nolite metuere, quod pontificalis a vobis apicis infulas abstulerunt. Vobiscum est sacerdos ille vel hostia, qui non tam honoribus consuevit gaudere quam mentibus. Majora sunt confessionis praemia, quam nominatae munera dignitatis: ad illa plerumque etiam minoris meriti personas favor humanus adducit: ista nisi gratia superna non tribuit. Ipse enim in vobis et pugnavit et vicit, quem fides meretur et inter hominum tormenta sociari.

Prolixis non est opus ad fervorem in vobis coelestem animare colloquiis. Habet incrementa sua divinae virtutis incendium. Non est opus eos in tropaeo jam positos attolli laudibus qui sine monitore vicerunt: gravant conscientiam Christiani quidquid afferunt blandimenta praeconii. Res quidem virtutis est quam fecistis, sed summi praemii restitutione superanda. Quod tamen, directis ad filium nostrum N. Ennodium diaconum litteris, sperastis, beatorum Nazarii et Romani benedictionem poscentes, fidelibus non negamus. Accipite veneranda patrocinia invictorum militum, quia et jam vestram piam fidem in praeliis imperator agnovit. Feliciter confessionis munera consummare dabit (al., consummate. Dabit) Deus, cum ipsi placuerit reducere Ecclesiis quietem; et ut moerorem, quem induxit (al., indixit) adversitas, pacis dulcedine consoletur.

EPISTOLA XII (OLIM XI) AD THEODORUM LAUREACENSEM CUI PALLII CONCEDIT USUM.

Symmachus sanctae apostolicae sedis gratia Dei episcopus reverendissimo et sanctissimo fratri Theodoro Laureacensis Ecclesiae archiepiscopo.

Diebus vitae tuae pallii usum, quem ad sacerdotalis officii decorem et ad ostendendam unanimitatem, quam cum beato Petro apostolo universus grex dominicarum ovium quae et commissae sunt habere dubium non est, ab apostolica sede sicut decuit, poposcisti, quod ut pote ab eisdem apostolis fundatae Ecclesiae majorum more libenter indulsimus ad ostendendum te magistrum et archiepiscopum, tuamque sanctam Laureacensem Ecclesiam provinciae Pannoniorum sedem fore metropolitanam. Idcirco pallio, quod ex apostolica caritate tibi destinamus, quo uti debeas secundum morem Ecclesiae tuae solerter admonemus pariterque volumus, ut intelligas, quia ipse vestitus, quo ad missarum solemnia ornaris, signum praetendit crucis, per quod scito te cum fratribus debere compati ac mundialibus illecebris in affectu crucifigi. Unde cum te foris hujusmodi insignio indueris, intus in animo considera quod hoc sit magis oneris quam honoris, atque cor tuum Deo tegente ab appetitu istius saeculi sic tempera, ut et commissam exsequi gubernationem studeas, et adeptae dignitati, cujus sublimaris officio, et probitate morum et vivacitate sollicitudinis ac custodia integerrimae fidei congruas, quatenus tu ipse a remuneratore omnium bonorum Deo, et benedictionis gratiam vitamque aeternam consequi merearis. Amen.

EXEMPLAR CONSTITUTI FACTI A DOMINO SYMMACHO PAPA, DE ABROGANDA LEGE ODOACRIS REGIS REPUGNANTE LIBERTATI ECCLESIASTICAE IN ELECTIONE PONTIFICIS, ET DE REBUS ECCLESIAE CONSERVANDIS. Flaviano (al., Flavio) Avieno viro clarissimo juniore consule, sub die VIII (al., nono) iduum Novembrium, in basilica beati Petri apostoli, residente venerabili viro papa Symmacho, una cum venerabilibus viris et episcopis Laurentio, Maximo, Petro, Laurentio, Aemiliano, Tigridio, Felice, Bassiano, Cresconio, Pacatiano, Benigno, Rufentio, Innocentio, Joanne, Maximo, Stephano, Joanne, Sereno, Eulalio, Proculeiano, Fortunato, Laurentio, Eustathio, Martiano, Jocundo, Candido, Fortunato, Felice, Eutychio, Elpidio, Aprile, Innocentio, Mercurio, Hilario, Fortunato, Concordio, Asello, Innocentio, Stephano, Gerontio, Paschasio, Vitale, Memore, Severino, Hilario, Venerioso, Innocentio, Casto, Colonico, Silvano, Maximiliano, Aristone (al. Ariste), Severino, Propinquo, Martyrio, Valentino, Sebastiano, Romano, Vindemio, Vindemio, Victore, Dulcitio, Urso, Mercurio, Asello, Servodei, Adeodato, Asterio, Martiniano, Felice, Eusebio, Augusto, Projectitio, Chrysogono, Venantio, Rustico, Sallustio, Probo, Amando (al. Anantio) Basilio, et Florentio. Residentibus etiam presbyteris, Projectitio, Martino, Epiphanio, Sebastiano, Servodei, Octaviano, Anastasio, Abundantio, Vincomalo, Paulino, Juliano, Marcello Agathone, Benedicto, Crescentiano, Paschasio, Juliano, Severo, Paulino, Adeodato, Joanne, Timotheo, Laurentio, Hilario, Adeodato, Marco, Stephano, Venantio, Petro, Chrysogono, Litorio et Chrysogono, Tinulo vel Maximo (al. Maximino), Fortunato: adstantibus quoque diaconibus Anastasio, Hormisda, Joanne, et Agapeto, Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit:

I. Bene quidem fraternitas vestra ecclesiasticis legibus obsecuta, sub divini timore judicii quae erant statuenda, definivit, et ad justitiae cumulum pervenit (al. perduxit), dum sufficienter universa complectitur, nec adjectione indiget plenitudo, maxime de clericis, quos amor dominationis invasit, et jugum disciplinae ecclesiasticae fecit respuere quos propterea schisma fecisse, apud vos (al. nos) constitit: quibus misericordiam tamen quam Deus mandat universis impendi (sicut oportuit), non negastis; si duritia cordis eorum non sibi acquirat poenam, dum contemnit oblata remedia, quorum excessus enarrare difficile est. Unum tamen, quod occurrit, venerando ordini vestro intimare non differo. Dixerunt inter alia, scripturam quamdam illustris memoriae Basilium, quasi pro ecclesiasticae amore substantiae, conscripsisse, in qua nullus Romanae Ecclesiae nec interfuit nec subscripsit antistes, per quem potuisset sortiri legitimam firmitatem. Ne vero ego inde disputem, sed ut possit (al. unde potest) vestrum judicare concilium: requiratur et referatur (al. deseratur) in medium ut lectione agnoscatis, cujusmodi possit habere substantiam. Sancta synodus respondit: Deferatur in medium, ut cujusmodi sit, possit agnosci. Et dum diceret, Hormisda diaconus recitavit.

II. Cum in unum apud B. Petrum apostolum resedissent sublimis et eminentissimus vir praefectus praetorio atque patricius, agens etiam vices praecellentissimi regis Odoacris, Basilius dixit: Quanquam studii nostri et religionis intersit, ut in episcopatus electione concordia principaliter servetur Ecclesiae, ne per occasionem seditionis status civilitatis (al. civitatis) vocetur in dubium, tamen admonitione beatissimi viri papae nostri Simplicii, quam ante oculos semper habere debemus, hoc nobis (meministis) sub obtestatione fuisse mandatum, ut propter illum strepitum, et venerabilis Ecclesiae detrimentum, si eum de hac luce transire contigerit, non sine nostra consultatione cujuslibet celebretur electio.

Et cum legeret Cresconius episcopus civitatis Tudertinae Ecclesiae surgens e consessu dixit: Hic perpendat sancta synodus, uti praetermissis personis religiosis, quibus maxime cura est de tanto pontifice electionem laici in suam redegerint potestatem, quod contra canones esse manifestum est.

Item Hormisda diaconus legit: Nam et cum quid (al. Cui nequicquam) confusionis atque dispendii venerabilis Ecclesia sustineret: miramur, praetermissis nobis, quidquam fuisse tentatum (al. testatum); cum etiam sacerdote nostro superstite, nihil sine nobis debuisset assumi. Quare, si amplitudini vestrae vel sanctitati placet, incolumia omnia, quae ad futuri antistitis electionem respiciunt, religiosa honoratione (al. veneratione) servemus, hanc legem specialiter praeferentes, quam nobis haeredibusque nostris Christianae mentis devotione sancimus. Ne unquam praedium, seu rusticum seu urbanum, vel ornamenta aut ministeria ecclesiarum quae nunc sunt, vel quae ex quibuslibet titulis ad ecclesiarum jura pervenerint, ab eo qui nunc antistes sub electione communi fuerit ordinandus, et illis qui futuris saeculis sequentur, quocunque titulo atque commento alienentur. Si quis vero aliquid eorum alienare voluerit, inefficax atque irritum judicetur; sitque facienti, vel consentienti, accipientique anathema. Maximus episcopus Bleranae (al. Bledanae) Ecclesiae dixit: Modo sancta synodus dignetur edicere, si licuit laico homini anathema in ordine ecclesiastico dictare. Aut si potuit laicus sacerdoti anathema dicere, et contra canones, quod ei non competebat, constituere. Dicite, vobis quid videtur? De me licuit laico legem dare? Sancta synodus dixit: Non licuit. Et adjecit: Lege sequentia. Hormisda diaconus legit. Et is qui praedium rusticum vel urbanum juris ecclesiastici fuerit consecutus, noverit se nulla lege vel praescriptione (al. legis praescriptione) munitum: sed sive is qui alienaverit, sive is qui consequenter voluntate contraria praedium hujusmodi alienatum revocare tentaverit, id cum fructibus restituat, qui illud fuerit consecutus. Et cum legeret, Stephanus episcopus Venusinae Ecclesiae surgens e consessu dixit: Perlegatur. Hormisda diaconus legit.

III. Quam etiam poenam placuit accipientis haeredes prohaeredesque respicere. In qua re cuilibet clericorum contradicendi libera sit facultas. Iniquum est enim, et sacrilegii instar, ut quae vel pro salute, vel pro requie animarum suarum unusquisque venerabili Ecclesiae pauperum causa contulerit, aut certe reliquerit, ab his, quos haec maxime servare convenerat, in alienitatem transferantur. Planae quaecunque in gemmis, vel auro atque argento, nec non et vestibus, minus apta usibus vel ornatui videbuntur Ecclesiae, quae servari ac diu manere non possunt, sub justa aestimatione vendantur, et erogationi religiosae proficiant. Cumque lecta fuisset, Laurentius, episcopus Mediolanensis Ecclesiae, dixit: Ista scriptura nullum Romanae civitatis potuit obligare pontificem, quia non licuit (al. placuit) laico statuendi in Ecclesia, praeter papam Romanum, habere aliquam potestatem, cui obsequendi (al. subsequendi) manet necessitas, non auctoritas imperandi, maxime cum nec papa Romanus subscripserit, nec alicujus secundum canones metropolitani legatur assensus. Petrus episcopus Ravennatis Ecclesiae dixit: Scriptura quae in nostra congregatione vulgata est, nullis eam viribus subsistere (al. sustineri) manifestum est: quia nec canonibus convenit, et laica (al. a laica nunc) persona concepta videtur, maxime quia in ea nullus praesul sedis apostolicae interfuisse vel propria subscriptione firmasse monstratur. Eulalius episcopus Syracusanae Ecclesiae dixit: Scriptura quae in sacerdotali concilio recitata est, evidentissimis documentis constat invalida. Primum, quod contra Patrum regulas a laicis, quamvis religiosis, quibus nulla de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur unquam attributa facultas, facta videtur. Deinde, quod nullius praesulis apostolicae sedis subscriptione firmata docetur. Quod si cujuslibet provinciae sacerdotes, intra terminos suos concilio habito, quidquam sine metropolitani, suive antistitis auctoritate tentaverint, irritum esse debere Patres sancti sanxerunt: quanto magis, quod in apostolica sede, non existente praesule, qui praerogativa beati meritis apostoli Petri per universum orbem primatum obtinens sacerdotii, statutis synodalibus consuevit tribuere firmitatem, a laicis, licet consentientibus aliquantis episcopis (qui tamen pontifici, a quo consecrari probantur, praejudicium inferre non potuerunt), praesumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est, nec posse inter ecclesiastica ullo modo statuta censeri? Sancta synodus dixit: Liquet secundum prosecutionem venerabilium fratrum nostrorum, Laurentii, Petri, Eulalii, Cresconii, Maximi, vel Stephani, nec apud nos incertum habetur, hanc ipsam scripturam nullius esse momenti, quam, etiamsi aliqua posset subsistere ratione, modis omnibus in synodali conventu provida beatitudinis vestrae sententia enervari conveniebat, et in irritum deduci, ne in exemplum remaneret praesumendi quibuslibet laicis, quamvis religiosis vel potentibus, in quacunque civitate quolibet modo aliquid decernere de ecclesiasticis facultatibus; quarum solis sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur. Symmachus episcopus dixit: Modo, quia Deus praesentiam vestram votivam mihi sub qualibet occasione concessit, volo (si placet) rem fieri firmam, quam credo ecclesiasticis facultatibus convenire, ut agnoscant omnes, quos in me vanus furor excitavit, nihil me magis studere quam ut salvum esse possit quod mihi est a Deo sub dispensatione commissum, sed et quibuslibet (successoribus) Deum timentibus, gratum esse debeat, et ad ecclesiastici custodiam patrimonii pertinere. Sancta synodus dixit: Scimus provisionem vestram necessariis studere, et ideo in vestra est potestate sequenda disponere. Symmachus episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Magna quidem venerando et sacerdotali debetur cultura proposito, cui imminet de studio, quae recta sunt, non de necessitate, disponere. Sed quoniam in aliquibus aliena postulantibus, vitiorum mater avaritia, repudiatis honestatis repagulis, totum putat expedire quod libet: et ita, dum praedae inhiat patientia supernae pietatis abutitur, exspectantibus correctionem coelo moderante, judiciis se existimant non teneri, cum clarum sit, quod apud certos in occasionem rapiendi procedat divinae mora sententiae. Sed nobis quos pastoralis cura et ecclesiastica astringit, pro dispensatione credita, ratio reddenda substantiae: opus est, ut sollicitudinem nostram, non solum ad praesentia, sed etiam ad secutura saecula porrigamus, ne ad animae nostrae detrimenta contingat, si hi qui possunt statutis debere innocentiam, praesumentes de libertate, deliquerint, cum religiosa possint et nostra successoris nostri potestate fulciri, legibus ecclesiasticis servientes.

IV. His ergo perpensis, mansuro cum Dei nostri consideratione decreto, sancimus, ut nulli apostolicae sedis, praesuli, a praesenti die (donec, disponente domino, catholicae fidei manserit doctrina salutaris) liceat praedium rusticum, quantaecunque fuerit vel magnitudinis, vel exiguitatis sub perpetua alienatione vel commutatione ad cujuslibet jura transferre. Nec cujusquam excusentur necessitatis obtentu, quippe cum non sit personale, quod loquimur: nec aliquis clericorum vel laicorum sub hac occasione accepta tueatur. Sed nec in usufructuario jure aliquibus dare liceat, nec data retinere, praeter clericos, et captivos, atque peregrinos: ne malae tractationis ministretur occasio, cum liberalitati illi alia itinera reserventur.

V. Sane tantum domus in quibuslibet urbibus constitutae, quarum statum necesse est expensa non modica sustentari, acceptis (si offerri contigerit) sub justa existimatione reditibus, et divini timore judicii, commutentur (al. commodentur).

VI. Pari etiam ecclesiarum per omnes Romanae civitatis titulos, qui sunt presbyteri, vel quicunque fuerit, astringi volumus lege custodes: quia nefas dictu est, obligatione, qua se per caritatem Christi connectit summus pontifex, ea hominem secundi in ecclesia ordinis non teneri. Quicunque tamen obligatus, Dei, et decreti hujus immemor cujus Romanae civitatis sacerdotes volumus religiosis nexibus devinciri, in constitutum praesens committens, quidquam de jure titulorum vel ecclesiae superius praefatae quolibet modo, praeter aurum, argentum vel gemmas, vestes quoque, si sunt, vel si accesserint aliqua mobilia, ad ornamenta divina minime pertinentia, perpetuo jure, exceptis duntaxat sub praefata conditione domibus, alienare tentaverit, donator, alienator ac venditor, honoris sui amissione mulctetur.

VII. Praeterea, qui petierit aut acceperit, vel qui presbyterorum, aut diaconorum, seu defensorum danti subscripserit, quo iratus Deus animas percutit, anathemate feriatur. Sitque accipienti, vel subscribenti de personis superius comprehensis, id est quas anathemate feriri censuimus (instituta poena contubernalium servata), quam praemisimus in alienatore vindicta. Nisi forte et alienator sibi, dum repetit, et qui acceperit, celeri restitutione prospexerit.

VIII. Quod si minore animae suae cura, quisquam remedium oblatum forte neglexerit, supra ea poenarum genera, quae superius tenentur ascripta, contra fas si quod conceptum fuerit documentum, universis viribus, quamvis ab initio nullas habuerit, effetetur. Sed etiam liceat quibuscunque ecclesiasticis personis vocem contradictionis afferre, et ecclesiastica auctoritate fulciri, ita ut cum fructibus possit alienata reposcere: nec aliquo se ante tribunal Christi obstaculo muniat, qui a religiosis animabus ad substantiam pauperum derelicta, contra fas sine aliqua pietatis consideratione dispergit. Hujus autem constitutionis legem in apostolica tantum volumus sede servari, in universis Ecclesiis per provincias secundum animarum considerationem, quem, proposito religionis convenire rectores earum viderint, more servato

SUBSCRIPTIONES.

Caelius Symmachus episcopus Ecclesiae Romanae huic constituto a nobis facto subscripsi.

Caelius Laurentius episcopus sanctae Mediolanensis Ecclesiae huic constituto a venerabili papa Symmacho facto subscripsi.

Petrus episcopus catholicae Ravennatis sanctae Ecclesiae huic constituto a venerabili papa Simmacho facto subscripsi.

Eulalius episcopus Ecclesiae Syracusanae huic constituto a venerabili papa Symmacho facto subscripsi. Felix Interamnensis. Cresconius Tudertinus. . Aemilianus Vercellensis. Jocundus Subaugustanus (al. Augustanus). Tigridius Taurinas. Vitalis Fundanus. Bassus (al. Bassianus) Mutinensis. Pacatianus Comaclensis. Martinianus. Maximus Bleranus. Martyrius Terracinensis. Rufentius Ignatinus. Basilius Tollentinas. Ortensis (al. Ortonensis). Benignus Aquaevivensis. Fortunatus Suessanensis. Severinus Tyndarinensis. Eucarpus Messanensis. Joannes Spoletinus. Stephanus Venusinus. Valentinus Amiterninus. Romulus Praenestinus. Probus Carmelanensis (al. Camarinensis). Vindemius Antiatinus. Florentinus. Laurentius. Candidus Tiburtinus. Fortunatus Fulginas. Proculeianus Sepinas. Martianus Aesinus. Maximianus Perusinus. Chrysogonus Albanensis. Eutychius Tranensis. Boianensis. Fortunatus Anagninus. Paschasius Vulturnensis. Marcus Samninus. Aprilis Nucerinus. Memor Canusinus. Innocentius Forosemproniensis. Vestinensis. Felix Nepesinus. Concordius Mesenas. Amandus (Al. Amantius) Potentinus. Asellus Populoniensis. Colonius Foroclodiensis. Innocentius. Elpidius Volaterranus. Projectus (Al. Projectitius) Forinovis. Veneriosus Polensis. Bonifacius Foroflaminiensis. Sebastianus Soranus. Rusticus Buxentinus. Venantius Senogalliensis. Victor Lunensis. Triferninus. Silvinus Veliterninus. Justus Signiensis. Ariston (Al. Aristus) Ostiensis. Augustus Lyparitanus (Al. Luparitanus). Felix Nepesinus pro Urso. Asterius Aquinas. Propinquus Trebias. Eusebius Fanestris. Romanus Nomentanus.

DECRETUM SYMMACHIPAPAE.(Ex Gratiano XXX, q. 1, can. 8) Par poenitentia ei indicitur, quae spiritualem filiam et poenitentialem suam violare monstratur.

Omnes quos in poenitentia suscipimus ita, nostri sunt spirituales filii, ut et ipsi quos vel nobis suscipientibus, vel trinae mersionis vocabulo mergentibus, unda sacri baptismatis regeneravit. Sylvester quoque docens admonet unumquemque sacerdotem, ut nullus causa fornicationis ad suam poenitentialem accedat: quia scriptum est: omnes quos in poenitentia accipimus ita filii nostri sunt, ut in baptismate suscepti. Quapropter hoc scelus si quis perpetraverit, non solum dignitatis honorem amittat, verum etiam usque ad exitum vitae suae jugi poenitentiae se subdat.