Migne Patrologia Latina Tomus 69
VigPap.EpEtDe18 69 Vigilius papa Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
EPISTOLA ( olim II) VIGILII ADHUC PSEUDOPAPAE AD EUTHERIUM.
[recensere]Eutherii consultationibus respondet.
Dilectissimo fratri [Euthero] Eutherio Vigilius.
Directas ad nos tuae charitatis epistolas, plenas catholicae inquisitionis sollicitudine [et sollicitudinis], gratanter accepimus, benedicentes Dei nostri clementiam, quia tales in extremis mundi partibus dignatus est suis ovibus providere pastores, per quos et pascuis valeant salutaribus abundare, et ab antiqui hostis [iniqui lupi] rapacitate servari, ut insidias nequeant ejus subreptionis incurrere. Unde certum est, quia promissae vos beatitudinis gratia subsequatur, quando vobis coelestium perfectio doctrinarum tam votiva sciscitatione perquiritur. Scriptum est enim: Beati qui scrutantur testimonia ejus: in toto corde exquirunt eum (Psal. CXVIII). Hoc igitur, frater charissime, propositum tuae consultationis tota mente tractantes, de te quoque provenire contendimus [confidimus], qui regulam catholicae fidei iisdem studes tenere vestigiis quibus eam in apostolica fide cognoscis esse fundatam. Et quamvis sonus eorum toto orbe diffusus, et usque ad fines orbis terrae verba eorum distensa, dilectionis tuae corda Christo probaverint esse fidelia; tamen si quid ex his in Ecclesia quae tuae gubernationi Deo auxiliante commissa est, necdum plena luce claruerit, ad eumdem fontem de quo illa salutarius manarat lympha, recurritis; quod debita charitate sumus amplexi, quia fiducialiter de his, unde apud eos observantiam esse dixistis ambiguam, nostra voluistis responsione firmari. Quapropter dilectionem tuam in Domino salutantes, de singulis quid juxta catholicam disciplinam teneat apostolicae sedis auctoritas, subjectis aliquibus etiam sanctarum capitulis regularum, te credimus instruendum. I. Ac primum de his quos Priscillianae haeresis indicasti vitiis inquinari, sancta et conveniente religioni catholicae eos detestatione judicas arguendos, qui ita se sub abstinentiae simulatae praetextu ab escis videntur carnium submovere, ut hoc exsecrationis potius animo quam devotionis probentur efficere. In qua re quia nefandissimis Manichaeis esse consimiles approbantur, juste Patrum venerabilium constitutis ab hac superstitione sub anathematis sunt interminatione prohibiti, quando aliquid ciborum contagione carnium credunt [carnalium creditur] esse pollutum: quia de his omnibus quae ad humanum victum misericordia Dei contulit [tribuit], nihil catholicis esse judicatur immundum. Sic enim Titum doctor gentium Paulus monet apostolus, dicens: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum: sed pollutae sunt eorum mens et conscientia. Deum confitentur se nosse, factis autem negant, abominabiles et increduli, et ad omne opus bonum reprobi (Tit. I). Similiter et alio in loco ad Timotheum de hujusmodi cavendis erroribus praedicavit, dicens: In novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentes nubere, et abstinentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV). Haec igitur sequentia patrum venerabilium constituta specialiter eos censuerunt esse damnandos qui, cum carnibus abstinerent, ea quoque credebant esse vitanda, quae carnibus fuisse videbantur admixta. Nam et ipse Dominus noster Jesus Christus ita praemonuit, dicens: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quae procedunt de ore, haec sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV). Quapropter nec abstinentiam Deo placitam reprobamus, nec eos qui exsecrantur Domini creaturam recipimus in nostra societate.
II. De baptismo quoque solemniter adimplendo, similiter quid apostolica vel sanxerit vel observet auctoritas, in subjectis tua charitas evidenter agnoscet. Illud autem novelli esse judicamus erroris, quod cum in fine psalmorum ab omnibus catholicis ex more dicatur: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, aliqui, sicut indicas, subducta una syllaba conjunctiva, perfectum conantur minuere vocabulum Trinitatis, dicendo: Gloria Patri, et Filio, Spiritui sancto. Quamvis ergo ipsa nos ratio evidenter edoceat, quia subducta una syllaba, personam Filii et Spiritus sancti unam quodammodo esse designent; tamen ad errorem talium convincendum sufficit quod Dominus Jesus Christus designans in invocatione Trinitatis credentium debere baptisma celebrari, dixit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. ult.). Ergo cum non dixerit: In nomine Patris, et Filii, Spiritus sancti, sed aequalibus distinctionibus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum jusserit nominari, constat illos omnino a doctrina dominica deviare, qui aliquid huic voluerint confessioni derogare. Qui si in errore permanserint, socii nobis esse non possunt. III. De his qui etiam baptismatis gratia salutaris accepta apud Arianos iterum baptizati, profundae voraginis sunt morte demersi, quid per singulos ordines, vel aetates antecessorum nostrorum decreta censuerunt, quae multiplici sunt digesta ratione, e nostro scrinio revelata [relevata] capitula his subjecta direximus. In quibus tamen illud speciali charitate etiam convenit observari, ut quia pro peccatis plurimis in gentibus iniquitas illa subrexit, in aestimatione fraternitatis tuae aliorumque pontificum per suas dioeceses relinquatur, ut si qualitas et poenitentis devotio fuerit approbata, indulgentiae quoque remedio sit vicina. Quorum tamen reconciliatio non per illam impositionem manus, quae per invocationem sancti Spiritus fit, operatur, sed per illam qua poenitentiae fructus acquiritur, et sanctae communionis restitutio [restitutione] perficitur. IV. De fabrica vero cujuslibet ecclesiae, si diruta fuerit, instauranda, et si in eo loco consecrationis solemnitas debeat iterari, in quo sanctuaria non fuerint, nihil judicamus officere, si per eam minime aqua benedicta [exorcizata] jactetur: quia consecrationem cujuslibet ecclesiae, in qua Spiritus sancti ara non ponitur, celebritatem tantum scimus esse missarum. Et ideo, si qua sanctorum basilica a fundamentis etiam fuerit innovata, sine aliqua dubitatione, cum in ea missarum fuerit celebrata solemnitas, totius sanctificatio consecrationis implebitur. Si vero sanctuaria quae habebat ablata sunt, rursus eorum repositione [dispositione] et missarum solemnitate reverentiam sanctificationis accipiet. V. Pascha vero futurum nos, si Deus voluerit XI calendarum Maiarum die celebraturos esse cognoscite. Ordinem quoque precum in celebritate missarum nullo nos tempore, nulla festivitate significamus habere divisum [diversum]: sed semper eodem tenore, oblata Deo munera consecrare. Quoties vero paschalis, aut Ascensionis Domini, vel Pentecostes, et Epiphaniae, sanctorumque Dei fuerit agenda festivitas, singula capitula diebus apta subjungimus, quibus commemorationem sanctae solemnitatis, aut eorum facimus, quorum natalitia celebramus: caetera vero ordine consueto prosequimur. Quapropter et ipsius canonicae precis textum direximus subter adjectum, quem (Deo propitio) ex apostolica traditione suscepimus. Et ut charitas tua cognoscat, quibus locis aliqua festivitatibus apta connectes, paschalis diei preces similiter [simul] adjecimus. His igitur fraternitatis tuae inquisitioni responsis, Deum nostrum, quantum possumus, exoramus, ut omnibus catholicae religionis ecclesiis circa universos, quos fideles sibi efficit, gratiae suae dona multiplicet, et ab omnibus insidiis spiritualis hostis atque carnalis cunctos populos suos redigere dignetur immunes. Significatur [Significamus] etiam beatorum apostolorum, vel martyrum, sicut speramus, sancto nos affectui tuo direxisse reliquias, praesumentes fidem vestram eorum deinceps plenius esse meritis adjuvandam. VI. Si quis episcopus aut presbyter juxta praeceptum Domini non baptizaverit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in una persona Trinitatis, aut in duabus, aut in tribus patribus, aut in tribus filiis, aut in tribus paracletis, projiciatur de Ecclesia Dei. VII. Nulli vel tenuiter sentienti, vel pleniter sapienti dubium est, quod Ecclesia Romana fundamentum et forma sit Ecclesiarum, a quo omnes Ecclesias principium sumpsisse nemo recte credentium ignorat. Quoniam licet omnium apostolorum par esset electio, beato tamen Petro concessum est ut caeteris praeemineret; unde et Cephas vocatur, quia caput est et principium omnium apostolorum: et quod in capite praecessit, in membris sequi necesse est. Quamobrem sancta Romana Ecclesia ejus merito Domini voce consecrata et sanctorum Patrum auctoritate roborata, primatum tenet omnium Ecclesiarum; ad quam tam summa episcoporum negotia, et judicia, atque querelae, quam et majores Ecclesiarum quaestiones quasi ad caput semper referenda sunt. Nam et qui se scit aliis esse praepositum, non moleste ferat aliquem esse sibi praelatum. Ipsa namque Ecclesia quae prima est, ita reliquis Ecclesiis vices suas credidit largiendas, ut in partem sint vocatae sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Unde omnium appellantium apostolicam sedem episcoporum judicia, et cunctarum majorum negotia causarum, eidem sanctae sedi reservata esse liquet: praesertim cum in his omnibus ejus semper sit exspectandum consultum; cujus tramiti si quis obviare tentaverit sacerdotum, causas se non sine honoris sui periculo apud eamdem sanctam sedem noverit redditurum. Data calendis Martii, Volusiano [ Al. Vuilisiario male ] et Joanne viris clarissimis consulibus ( Anno Domini 538). EX EPISTOLA VIGILII PAPAE AD PROFUTURUM BRACARENSEM.(Ex Supplem. Mansi T. I, pag. 417.) In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti debet baptizari, non in nomine Patris, Filii, Spiritus sancti. Si motum fuerit altare, denuo consecretur ecclesia. Si paries renovetur, et altare non motum fuerit, exorcidetur [ forte exorcizetur] salibus tantum. Terna mersio fiat in baptismo.
NOTA.
Excerpti hujus auctoritate, optimam esse discimus epistolae hujus inscriptionem, quam mss. codices plures Baluzio indicarunt; non enim Eutherio, ut in editis, sed Profuturo directa est, quem virum eumdem esse episcopum Bracarensem, qui aetate illa florebat, ex hoc nostro excerpto ratum fixumque tenemus. Quae vero de baptismi formula, et de ecclesiis consecrandis in epitome hac continentur, desumpta plane fuisse ex § 2 et 4 ejusdem epistolae, quae in editis ad Eutherium directa legitur, ex collatione utriusque convincimur; quanquam excerpti auctor emendatiorem forte et magis integrum codicem epistolarum Vigilii nactus, sanctiones illas paulo aliter ac fert epistola vulgata ad Eutherium expressit. Quae dein in epitome succedit sanctio de terna in baptismo mersione, ne verbo quidem in epistola commemoratur; cum vicissim plura contineat epistola quorum ne vestigium quidem in excerpto. Unde facilis conjectura, epistolam illam, non integram, sed ex laciniis plurium epistolarum consertam ad nos pervenisse. Id ante me subodoratus est cl. Baluzius, qui in Colbertino codice multo breviorem ac cum § 5 desinentem nactus, censet omnia quae deinceps in vulgatis ejusdem epistolae sequuntur, ea praesertim quae de primatu Romanae Ecclesiae ac de appellationibus ex toto orbe ad eam devolvendis in illa enuntiantur, addititia esse et penitus expungenda. Verum nec Baluzii codex integrior est, cum neque ea repraesentet quae in excerpto nostro leguntur, nec ab anachronismis immunis habeatur. Baluziana etenim illa data est Joanne V. C. cos. die 3 cal. Julias, quae annum 538 signant; in ipsa autem epistola Pascha proxime futurum in diem XI cal. Maiarum enuntiatur, quod nunquam sub Vigilio accidit. Forte igitur ex epistola ad Profuturum nonnisi priores paragraphi usque ad quintum in editis exhibentur. Reliqua ex aliis epistolis sive Vigilii sive aliorum assuta sunt.
Denique addendum hic censeo epistolam hanc Vigilii ad Profuturum legi sibi in plena synodo jussisse Patres concilii Bracarensis anno 563 congregati. Ita enim legitur in actis ejusdem concilii apud Labbe tom. VI, col. 520, edit. Venet.: Relecta est auctoritas sedis apostolicae ad quemdam Profuturum directa episcopum, quae propter prolixitatem his gestis minime est inserta. In ea vero epistola regulas conferendi baptismi, et missae celebrandae ritum contineri concilii ejusdem Patres in canonibus 4 et 5 significant; quae sane duo in epistola Vigilii sese offerunt.
TESTIMONIA ANTIQUORUM CANONUM PRO TRINA IMMERSIONE.
EX CONCILIO APOSTOLORUM, TITULO XLIX (Ex nova Baluzii Collectione.) Quod in nomine Trinitatis debeat baptizari.
Si quis episcopus aut presbyter juxta praeceptum Domini non baptizaverit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in tribus sine initio principiis, aut in tribus filiis, aut in tribus paracletis, abjiciatur.
EX EODEM, TITULO L. Quod non debeat una mersio in baptismate quasi in morte Domini provenire.
Si quis episcopus aut presbyter non trinam mersionem unius mysterii celebret, sed semel mergat in baptismate quod dari videtur in Domini morte, deponatur. Non enim dixit Dominus: In morte mea baptizate, sed: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen.
EPISTOLA ( olim III) VIGILII ADHUC PSEUDO-PAPAE AD CAESARIUM ARELATENSEM. Ei Silverium consulenti de injungenda poenitentia regi Theodeberto ob incestuosas nuptias contractas respondet. Dilectissimo fratri Caesario Vigilius.
Si pro observatione coelestium mandatorum catholicae filios Ecclesiae opportune vel importune sacerdotes singulos decet instruere, quanto magis his qui devotione laudabili de rebus sibi dubiis ad studium veniunt consulendi, competenti necesse est ordine respondere? Hinc est quod gloriosi filii nostri regis Theodeberti interrogationem, qua nos per Modericum virum illustrem legatum suum credidit requirendos, duximus amplectendam: in qua gloriam suam desiderat informari; cujusmodi poenitentia possit illius purgare delictum, qui cum uxore fratris sui illicitum praesumpsit inire conjugium. Cui nos equidem missis affatibus, quorum tenorem tuam fraternitas in subjectis inveniet, hoc indicare curavimus, quoniam tale commissum non parva cordis afflictione valeat expiari. Sed quia (sicut charitatem tuam bene nosse confidimus) modus poenitentiae praesentium potius sacerdotum inspectioni committitur, ut juxta compunctionis meritum veniae quoque possit indulgeri remedium, tuae hoc potius aestimationi credimus relinquendum. Quapropter charitas tua, totius facti qualitate, ac poenitentis ipsius compunctione perspecta, praedictum gloriosum regem filium nostrum et de temporis observatione non omittat instruere, et ne ulterius tale aliquid praesumatur, instanter exposcat. Illud quam maxime praecavendum, ut ne ipse, qui hoc noscitur admisisse, ad eosdem vomitus revertatur, sed divisis etiam habitationibus commanentes, ab omni suspicione commissi facinoris reddantur immunes. Dominus te incolumem custodiat, frater charissime. Datum pridie nonarum Martiarum, Joanne viro clarissimo consule.
EPISTOLA ( olim IV) VIGILII PAPAE AD JUSTINIANUM. Dum Justinianus imperator coram Vigilio legitime electo fidem professus esset, ille ex hoste in defensorem, ex persecutore in praedicatorem, ex blasphemo in confessorem mutatus, in Anthimum ejusque collegas haereticos anathematis sententiam intorsit.
Gloriosissimo et clementissimo filio Justiniano Augusto Vigilius episcopus.
Litteris clementiae vestrae, glorioso viro filio nostro Dominico exconsule atque patricio deferente, assueta veneratione susceptis, jucunditate multiplici universali Ecclesiae gaudendum esse perspeximus, quod Christianam fidem, qua divina Trinitas honoratur et colitur, in nullo dissimilem, in nullo permittitis esse discordem; et hanc clementissimo imperio vestro Dei, cui serviendo regnatis, et regnando servitis, gratiam indefessis cumulatis operibus; ut in his quae vobis pro integritate et devotione fidei vestrae Dominus singulari pietate concessit, agnoscantur juste ac convenienter impleri, quam praedicationem docet Apostolus: Quia sancti per fidem vicerunt regna (Hebr. XI). Qualia enim regna plus armis fidei quam corporea fortitudine viceritis, docet immensitas gentium subjectarum, quae quanto major assurgit numero, tanto mystici solius perfecta operatione miraculi superatur. Unde nos in Domino nimium convenit gloriari, quod non imperialem solum, sed etiam sacerdotalem vobis animum concedere sua miseratione dignatus est: et quod omnes pontifices antiqua in offerendo sacrificia traditione deposcimus, exorantes ut catholicam fidem adunare, regere Dominus, et custodire toto orbe dignetur, summis hoc pietas vestra viribus effecit; cum per omnes regni vestri partes, et universos fines terrae, eam fidem quam per venerabiles semper Christianae confessionis judicio complectendas Nicaenam, Constantinopolitanam, Ephesinam primam, sed et Chalcedonensem synodos constat irreprehensibiliter solidatam, inconcussa jubeatis pace servari, nec Christiano quemquam vocabulo nuncupetis, qui se a praefatarum synodorum unitate sejungit: et qui fidem earum non omnibus viribus omnique defendit adnixu, non judicandum (sed jam judicatum) potius existimetis. Cui non ergo sacerdotum jucundam exsultationem et gaudia infinita conciliet, quod insertum per Dei nostri gratiam cordi vestro lumen evangelicae veritatis, perniciosorum atque haereticorum dogmatum nocte discussa, universali resplendet Ecclesiae? Absit ergo a nobis, ut quod omnibus fratribus coepiscopis nostris generare gaudium profitemur, nostrum non aut cum omnibus misceatur, aut (quod magis dignum est) supra cunctos emineat. Ex qua re, venerabilis imperator, devota venerationis gratulatione suscipimus, quod ardore fidei, et suavis iracundiae commotione succensi, nobis etiam pios direxistis affatus, in quibus beatae recordationis Coelestinum atque Leonem apostolicae sedis praesules, qui singulas haereses pro divina sibi dispensatione commissa, cum synodali congregatione damnantes, quid cuncti generaliter sequi debeant Christiani, mansura in aevum lege sanxerunt, laudabili commemoratis affectu. Quorum probabilia constituta sanctae recordationis Hormisda, atque Joannes senior, nec non et Agapetus, decessores nostri per omnia conservantes, universos Nestorianae atque Eutychianae sequaces haeresis justae mucrone sententiae perculerunt. Quod nos summis viribus sequi, summoque adnixu defendere, pietatis vestrae clementia indubitabiliter agnoscat, sed et beati Leonis epistolas ad sanctae recordationis Flavianum tunc Constantinopolitanae civitatis antistitem, nec non et ad clementissimae memoriae Leonem principem destinatos; quibus haereticorum id est Nestorii atque Eutychetis perfidiam, rationabili assertione, Deo sibi inspirante, confudit, omnino amplectimur, et qua oportet charitate defendimus. Et quamvis nos animi fideique nostrae, Deo custodiente, sinceritas contra ea nullatenus venire permittat; perpendere tamen debet vestrae pietatis admiranda prudentia, quia non digni censentur antistites, qui praefatorum praesulum sedis apostolicae inviolabiliter minime constituta servaverint. Haec ergo quae de fide a Patribus sanctarum quatuor synodorum, et a designatis beatae recordationis papae Leonis epistolis, atque a suprascriptorum praedecessorum nostrorum constitutis, sunt venerabiliter definita, per omnia nos sequentes, et eorum doctrinae contrarios probabili apostolicae sedis auctoritate damnantes, anathematizamus eos, quicunque de fidei ejus expositione vel rectitudine aut disputare perverse, aut infideliter dubitare tentaverint: et contra eadem sentientes, quae de fide in Nicaena, Constantinopolitana, Ephesina prima et Chalcedonensi, sanctissimis synodis, nec non et beatae recordationis praedecessoris nostri Leonis epistolis, quarum fecimus mentionem, vel universis quae ipsius sanxit auctoritas, continentur, catholicae fidei unitate secernimus, amplectentesque, et in omnibus comprobantes fidei vestrae libellum, quem nostri obsequii famulatu tunc praedecessori nostro piae recordationis Agapeto pietas vestra orthodoxa devotione contradidit; in quo ea quae mente geritis, ad eruditionem futurae aetatis, scripturae quoque testimonio declarastis, nihilque a saepe dictorum praedecessorum nostrorum fide deviantibus sub qualibet occasione servamus, nisi forte, haeresis in qua volutantur amputata caligine, suprascriptam de fide veritatem poenitentiae competentis voluerint correctione sectari; et damnatis omnibus, quae contra ea quae praefati sumus pravissima quidam impietate dixerunt, subscriptionibus suis et propriis vocibus cunctos haereticorum respuentes errores, canonica fuerint districtione conversi; ut tunc communionis sacrae mysterium mereantur, dum omnia quae praefati sumus canonica et apostolica districtione impleverit; quia nos nulli corrigenti se poenitentiae locum convenit amputare. In his vero in quibus Mennam fratrem et coepiscopum nostrum, memorem libelli sui, quem praedecessori nostro beatae memoriae Agapeto, ordinationis suae tempore, vestrae clementiae consensu porrexerat, sequentem revera sedis apostolicae disciplinam, haereticis inferius comprehensis, id est Severo Eutychiano, Petro Apameno, Anthimo, qui etiam Ecclesiam Constantinopolitanam prava ambitione pervaserat, Xeneae, sed et Theodosio Alexandrino, et Constantino Laodicensi, atque Antonio Versentano Eutychianae haeresis, sed et Dioscoro, qui in Chalcedonensi synodo inter alios legitur fuisse damnatus, et defensoribus atque sequacibus anathema dixisse pietas vestra mandavit: in nullo a nobis quidem moleste suscipitur a praedicto fratre nostro vel a quolibet alio in haereticos dicta damnatio: sed et libenter amplectimur, et sedis apostolicae auctoritate firmamus, complices damnatorum simili anathematis ultione plectentes; ea videlicet ratione, ut (sicut supra meminimus) secundum praesulum sedis apostolicae constituta, his qui resipuerint, et praecedentium synodorum, vel suprascriptorum apostolicae sedis pontificum susceperint constituta, poenitentiae et communionis aditum reseremus. Sed quia novimus potius plus illos qui haereticam perfidiam destruunt, sibi magis prodesse errantium vitando consortium, quam sententiae suprascriptorum Patrum multipliciter solidatae aliquid firmitatis adjungere, quam constat suis indubitate viribus Deo auctore subsistere: ideo hactenus tanquam non noviter latam damnationem minime arbitrati sumus novo aliquo indigere responso. Qui enim haeresum quarum supra meminimus, vel omnium aliarum quae sunt apostolica definitione et constitutione damnatae, sectatores fuerint inventi, non tantum ex nova lege, sed ex ipsa auctorum suorum jam pridem damnatione perculsi sunt. Et licet pietatem vestram aliter de taciturnitate nostra suspicari vel intelligere voluerit malignus interpres, nos tamen quos beatus Petrus apostolus (I Petr. III) omni poscenti rationem reddere pia traditione constituit, libenti animo Christianitati vestrae satisfaciendum esse perspeximus; suppliciter sperantes [petentes], ut nullius subrepentis insidiis privilegia sedis beati Petri apostoli Christianissimis temporibus vestris in aliquo permittatis imminui. Quae si turbentur, quod non credimus, aut minuantur in aliquo, violatae fidei instar ostendant [offendant]. Scit enim sapientiae vestrae pietas singularis illam se auctoritatis ipsius beati Petri apostoli retributionem modis omnibus merituram, quam vel in illius privilegiis, vel in nostra humili vestra servaveritis, Deo vobis aspirante, persona. Tamen, ut cuncta pietatem vestram informent, et nihil pro callidi insidiatoris astutia ulterius relinquatur ambiguum, beatae recordationis praedecessoris nostri papae Leonis, quae diversis ad Orientem sunt directa temporibus constituta, quanta de plurimis in praesenti necessaria credidimus, superadjecimus, rogantes per ipsum, cujus causam integre agere festinatis et cupitis Christianitatis affectu, ut universa legere pietas vestra dignetur, ne aliquid supersit quod minimo relegatur. Scio enim quia sicut Deus vobis legem dederit voluntatem, ita cuncta tractantes, sapientia vobis singulariter a Deo concessa disponitis, ut neque de religione neque de aliquo praejudicio quilibet fidelium sacerdotum possit in qualibet parte vexari. Rationem his igitur (prout Christianitatis vestrae meritum postulabat), inquantum valuimus, reddidisse sufficiat; quamvis nos nihil contra synodalia, vel praedecessorum nostrorum praesulum sedis apostolicae constituta, aut commisisse aliquid, aut tentasse quisquam, licet astutus et subtilis, inveniet. Ea vero quae fidei catholicae vel animae nostrae expediunt (de qua, sicut novit pietas vestra, et pro sacerdotali officio, et pro multiplicibus praestitis clementiae vestrae, causam plus aliis habeo cogitandi) suggerere non omitto. Imprimis supplicantes, et ipsius beati Petri apostoli quem diligitis, intercedente suffragio, postulantes ut semper ad hanc sedem apostolicam pro disponendis reipublicae vestrae utilitatibus orthodoxas, et Deo placitas, et rugam aut maculam fidei non habentes, dignemini destinare personas, per quas et ea quae publico vestro conveniunt salubriter ordinentur, et pro animae vestrae mercede catholicae disciplinae in nullo conturbetur integritas: ut universi revera illud gratiae coelestis munus jam, sicut et credimus, pietatem vestram habere cognoscant, quod Salomon adhuc a Domino postulabat, dicens: Dabis servo tuo cor audire, et judicare populum tuum in justitia, et intelligere inter malum et bonum (III Reg. III). Et quia per filium nostrum Dominicum praesentium portitorem quaedam verbo suggerenda mandavimus, speramus ut ea, aspirante vobis Domino, et libenter audire dignemini, et maxime quae ecclesiasticae paci, ac dehinc generalitatis quieti profutura sunt, consueta Christianitate et providentia diponatis.
EPISTOLA ( olim V) VIGILII PAPAE AD MENNAM.
[recensere]Gratulatur eum haereticis damnatis sanctas quatuor universales synodos amplecti: ab haeresi resipiscentes debere recipi. Dilectissimo fratri Mennae episcopo Vigilius episcopus.
Licet universa, prout Deo auxiliante potuimus et credidimus expedire, domino filio nostro serenissimo et Christianissimo imperatori de ecclesiasticis causis nostrae insinuationis sermone suggesserimus; necessarium tamon judicavimus et charitati vestrae per Christianissimi filii nostri patricii Dominici personam scripta dirigere: quibus nos grandi exsultatione et gaudio suscepisse cognoscite, quod Nicaenam, Constantinopolitanam, Ephesinam, et Chalcedonensem sanctissimas synodos, in quibus fidei orthodoxae atque apostolicae fundamenta monstrantur, sicut pollicitationis vestrae tunc ad praedecessorem nostrum sanctae recordationis Agapetum lectio data testatur, inviolabiliter vos asseritis custodire, et maxime beati Leonis praedecessoris nostri sequi in omnibus constituta. Quid est charitati tuae dignius honoris quod conveniat, nisi a Romanorum praesulum non deviare doctrina? Aut quid nobis jucundius, quidve sit gratius quam illos in Christi Domini et Salvatoris nostri charitate complecti, qui majorum nostrorum et praedecessorum facta custodiunt? Unde spiritualiter salutantes te, hortamur, et qua nos convenit affectione incessanter alloquimur, ut illius normam, illius admonitionem, illius (sicut et promisisti et indicas) sequaris in omnibus constituta. Plena sunt enim de praedicti praedecessoris nostri sanctae et venerandae recordationis Leonis scriptis vestrae fraternitatis scrinia, quae ad praedecessores tuos leguntur ab eodem destinata pontifice: ibidemque, quae nostris praedecessoribus vestri promiserint, releguntur. Sed haec dixisse sufficiat: Apostoli namque sermo ante oculos nostros est, qui dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. I). De his vero quibus te memorem libelli quem suprascripto praedecessori nostro tradideras, et sequentes apostolicae constituta doctrinae in haereticos inferius comprehensos, id est in Severum Antiochenum, Petrum Apamenum, Anthimum quoque pervasorem Constantinopolitanae Ecclesiae, et Theodosium Alexandrinae civitatis, nec non et Constantinum, atque Antonium Versentanum Eutychianae haeresis, sed et Dioscorum, qui in Chalcedonensi synodo inter alios legitur fuisse damnatus, cum defensoribus atque sequacibus anathema dixisse cognovimus, in quibus non aliquid novum sententiae olim a Patribus decretae junxisti, nec talibus praesulibus beati Petri vicariis in auctores haeresum ipsarum data sententia penitus indigebat, quia qui damnatae haereseos sectator agnoscitur, non tantum ex novella lege, sed ex ipsa jam auctoris sui damnatione perculsus est, grate admodum et libenter amplectimur, et auctoritatis sedis apostolicae, cui nos Deus praesidere voluit, interpositione firmamus: et universi eorum complices, vel omnes haeretici pari damnationis sententiae subjacebunt. Hoc tantummodo, sicut apostolicae moderationi convenit, per omnia reservantes, ut si aliquis vel eorum vel quorumlibet errantium quasi agnita catholicae fidei veritate poenitentiam agens reverti voluerit, et haeresis in qua volutatur errore contempto, Scripturae quoque professione universam errorum suorum ac complicum damnaverit pravitatem, et apostolicae sequens instituta doctrinae anathema dixerit ei qui vel praedictas quatuor synodos in fidei causa non sequitur, vel beatae recordationis praedecessoris nostri Leonis venerabilia constituta in omnibus non confitetur, et non in omnibus viribus omnique animi sequitur puritate, tunc communionis nostrae (quam nulli nos negare convenit poenitenti) sub apostolica et canonica, sicut praefati sumus, satisfactione modis omnibus agetur: quia Redemptor noster non venit aliquem perdere, sed omnes pro sua pietate salvare. Et manu domini papae. Deo juvante, per ipsius gratiam, Vigilius episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romae has schedas epistolarum suprascriptarum, quas ego Deo juvante dictavi, ipso auxiliante cognovi atque subscripsi. Et alia manu subscriptio Flavii Dominici patricii. Flavius Dominicus vir clarissimus comes domesticorum, exconsul ac patricius, has schedas a beatissimo atque apostolico papa Vigilio in causa fidei factas ad domnum nostrum Justinianum piissimum et Christianissimum principem, sed et ad Mennam virum beatissimum Constantinopolitanae archiepiscopum civitatis relegens, conferens, consentiensque subscripsi, die XV calendas Octobris, Justino viro clarissimo consule ( Anno Domini 540).
EPISTOLA ( olim VI) VIGILII PAPAE AD AUXANIUM ARELATENSEM.
[recensere]Usum pallii, quem postulabat, differt, quoad certiorem faciat imperatorem. Dilectissimo fratri Auxanio Vigilius.
Scripta de ordinatione charitatis vestrae, Joanne filio nostro presbytero, sed et Teredio diacono deferentibus, cum animi spiritali gratulatione suscepimus, Domino gratias referentes, quia hoc in Ecclesia Arelatensi factum est, quod et canonibus et decessorum nostrorum regulis conveniret: quatenus ex sequenti ordine sacerdotii tua fraternitas ad pontificalis proveheretur apicem dignitatis, et divinae in te electionis judicium compleretur, sicut scriptum est: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio (Jacob. I). Et iterum doctor gentium apostolus Paulus dicit: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron (Hebr. V). Superest ut Deus, qui nos immeritos ineffabili misericordia honorem miserans pontificalem habere pro sua pietate concedit, donet et praemium, ut illud in nobis compleatur quod Christi Dei et Salvatoris nostri verba testantur, dicentis: Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium domini tui (Matth. XXV); et iterum: Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensurum? Beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem (Matth. XXIV). Sunt etiam quae per Dei gratiam super fraternitate vestra ad facienda bona hortentur exempla. Si enim decessoris tui illa, quae a sede apostolica de fundamento petrae dominicae doctrinae bona suscipiens actibus exaequavit, imitari volueris, et a sedis apostolicae in nullo deviaveris constitutis; sicut scriptum est: Coronam sine dubitatione percipies, quam dedit Deus diligentibus se. De his vero quae charitas vestra tam de usu pallii, quam de aliis sibi a nobis petiit debere concedi, libenti hoc animo etiam in praesenti facere sine dilatione potuimus, nisi cum Christianissimi domini filii nostri imperatoris hoc, sicut ratio postulat, voluissemus perficere notitia, Deo auctore; ut et vobis gratior praestitorum causa reddatur, dum quae postulastis cum consensu Christianissimi principis referuntur, et nos honorem fidei ejus servasse cum competenti reverentia judicemur. Deus te incolumen custodiat, frater charissime. Data XV calendas Novembres, iterum post consulatum Basilii viri clarissimi ( Anno Domini 513).
EPISTOLA ( olim VII) VIGILII PAPAE AD EUMDEM.
[recensere]Vices illi suas in Gallia delegat, et pallii usum concedit, admonens ut pro imperatore Deum oret, pacemque inter ipsum et Childebertum regem conservare studeat. Dilectissimo fratri Auxanio Vigilius.
Sicut nos pro tuae charitatis affectu, et pro gloriosissimi filii nostri regis Childeberti Christiana devotione mandatis, vices nostras libentissima voluntate contulimus, ita fraternitatem tuam convenit Deo placitis operibus tantae sedis auctoritate digna conversatione uti atque disponere, ut bonis actibus innotescens, rectum circa charitatem tuam judicium nostrae dilectionis ostendas. Convenit enim nos Doctoris gentium mandata recolere, quibus Timotheum discipulum suum instructionibus sanctis hortatur, dicens: Exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate (I Tim. IV). Et sicut item apostolorum primus saluberrima admonitione praecipiens: Pascite qui in vobis est gregem Dei, consequenti adhortatione subjungit: Forma facti gregis ex animo, et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam (I Petr. V). Si quae ergo inter fratres et coepiscopos nostros, in locis vestrae charitati praesenti auctoritate commissis, seminante illo auctore ex antiqua iniquitate zizanias, dissensiones emerserint, adhibitis vobiscum sacerdotibus numero competenti, causas canonica et apostolica aequitate discutite, ea modis omnibus prolato judicio finituri, quae Deo placitis decessorum nostrorum possint regulis convenire. Si qua vero certamina aut de religione fidei, quod Deus auferat, aut de quolibet negotio, quod ibi pro sui magnitudine terminari non possit, evenerint, totius veritatis indagine diligenti ratione discussa, relationis ad nos seriem destinantes, apostolicae sedi terminanda servate: ut universis a fraternitate vestra competenti ratione dispositis, pax quae Salvatoris voce collata est Ecclesiae Dei, quae una est in toto orbe diffusa, stabili firmitate servetur, nec antiqui hostis possit taxatione vexari, in illius petrae Christi Dei Domini et Salvatoris nostri erectione firmata stabilitate persistens. Quae cuncta ut fraternitas vestra melius per Dei gratiam possit implere, universis episcopis, quibus te praeesse voluimus, auctoritatis nostrae est serie declaratum. Nullus ergo de pontificibus tuae per has vices ordinationi commissis, sicut et ad eos data loquitur nostra praeceptio, in longinquis quibuslibet locis audeat proficisci, nisi solemni more, sicut decessore nostro decessori vestro similiter concedente consueverant, formatam vestrae charitatis acceperit. Oportet ergo fraternitatem vestram incessantibus supplicationibus Deo nostro preces effundere, ut domnos filios nostros, clementissimos principes, Justinianum atque Theodoram, sua semper protectione custodiat: qui pro his vestrae charitati mandandis, et suggerente gloriosissimo et excellentissimo filio nostro patricio Belisario, pro quo item vos convenit exorare, pia praebuerunt devotione consensum. Hortamur quoque, ut sacerdotali opera inter gloriosissimum virum Childebertum regem, sed et antedictum clementissimum principem, conceptae gratiae documenta paterna adhortatione servetis. Bene enim Domini et Salvatoris nostri, quae populis praedicamus, mandata ante oculos retinemus, quibus ait: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). Et quia digna credimus ratione compleri, ut agenti vices nostras pallii non desit ornatus; usum tibi ejus, sicut decessori tuo praedecessor noster sanctae recordationis Symmachus legitur contulisse, beati Petri sancta auctoritate concedimus. Ea vero quae de praesenti ordinatione nostra directa praeceptione signavimus, ad universos episcopos per charitatem tuam volumus pervenire. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data XI calendas Junias, IV [quater] post consulatum Basilii viri clarissimi ( Anno Domini 545).
EPISTOLA ( olim VIII) VIGILII PAPAE AD AUXANIUM ARELATENSEM.
[recensere]De cognoscenda causa Praetextati episcopi. Dilectissimo fratri Auxanio Vigilius.
Licet fraternitati vestrae apostolicae sedis vicibus attributis, quas directa auctoritate commisimus, generaliter emergentium causarum sit discutiendarum licentia; tamen quia filii nostri Joannis presbyteri, sed et Teredii diaconi, qui ad nos a tua charitate directi sunt, de Praetextati excessu est porrecta petitio, necessarium valde credidimus, specialiter memorati negotii examinationem praesenti vobis auctoritate mandare. Quapropter charitati, qua in Christo jungimur, reddentes fraternae alloquia visitationis, hortamur ut adhibitis vobiscum fratribus et coepiscopis nostris numero competente, discussa ratione canonica veritate, ea sapienti ordinatione disponat, quae decessorum nostrorum conveniant statutis, charitas vestra; ratione prospiciens ne aliquem facile ex laicis ad sacratos ordines saltu praecipiti cuiquam sacerdotum liceat aggregare. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data undecimo calendas Junias, IV post consulatum Basilii viri clarissimi.
EPISTOLA ( olim IX) VIGILII PAPAE AD EPISCOPOS GALLIAE.
[recensere]Auxanium vicarium sedis apostolicae constitutum esse nuntiat; cujus muneris partes explicat, omnesque eidem obtemperare jubet. Dilectissimis fratribus, universis episcopis omnium provinciarum per Gallias, qui sub regno vel potestate gloriosissimi filii nostri Childeberti regis Francorum constituti sunt, sed et his qui ex antiqua consuetudine ab Arelatensi consecrati sunt, vel consecrantur episcopis, Vigilius.
Quantum nos divina potentia apostolorum primi sedem, non pro nostris meritis, sed pro ineffabili suae misericordiae pietate habere constituit, tantum nos de universarum Ecclesiarum dispositione, et pace, et statu curam habere convenit, cum gentium dicat Apostolus: Instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum (I Cor. XI). Quomodo ergo inter Domini sacerdotes sancta et Deo placita potest manere concordia, nisi ut, si humani generis hostis antiqua nequitia consuetam zizaniam seminare voluerit, is qui absentiam nostram sedis apostolicae vicibus perfruendo spirituali gratia repraesentat, auferat certamen exortum? Quapropter Auxanio fratri et coepiscopo nostro, Arelatensis civitatis antistiti, vices nostras charitas vestra nos dedisse cognoscat; ut si aliqua, quod absit, fortassis emerserit contentio, congregatis ibi fratribus et coepiscopis nostris, causas canonica et apostolica auctoritate discutiens, Deo placita aequitate diffiniat. Contentiones vero si quae, quas Dominus auferat, in fidei causa contigerint, aut emerserit forte negotium quod pro magnitudine sui apostolicae sedis magis judicio debeat terminari, ad nostram discussa veritate perferat sine dilatione notitiam. Et quia necesse est ut aptis Deo propitiante temporibus Arelatensis episcopus nostris vicibus fungatur; quoties judicaverit expedire ut pro facienda consolatione communi episcoporum debeant congregari personae, nullus inobediens ejus forte mandatis sit. Quod si fuerit, a congregatione suspendatur: nisi aut corporalis infirmitas, aut justae causae eum excusatio venire prohibeat: ita tamen, ut si se, quominus occurrat, rationabili potest exceptione defendere, ad synodum pro suo presbyteri aut diaconi dirigat loco personam: quatenus quae a nostro vicario congregatis fratribus definita sententia fuerint terminata, ad ejus qui absens est per suos perducta notitiam sincera et inviolabili stabilitate serventur. Necesse est enim, quoties in nomine Domini ejus famuli ad tractanda quae sunt ipsi placita colliguntur, sancti Spiritus non deesse praesentiam. Ita enim Christi Dei Domini et Salvatoris nostri mandata nos instruunt, quibus ait: Ubi fuerint duo aut tres in nomine meo congregati, ibi ero in medio eorum (Matth. XVIII). Quid ergo se aestimat subiturum, qui Deo odiosa superbia in illa congregatione interesse contemnit, in qua se Dominus noster adfuturum pia promissione denuntiat? Illud pari auctoritate mandamus, ne quisquam episcoporum sine praedicti fratris et episcopi nostri formata ad longinquiora loca audeat proficisci; quippe quia et decessorum nostrorum decessoribus ejus, quibus vices suas libentissime contulerunt, sanctae sic definiunt jussiones: ut his omnibus obedientia Deo placita custoditis, pax quae a Christo Deo Domino et Salvatore nostro apostolis tanquam haereditario est nomine derelicta in Ecclesia Dei, quae una est toto orbe diffusa, firma stabilitate servetur. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi. Data XI calendas Junias, IV post consulatum Basilii viri clarissimi ( Anno Chr. 545).
DECRETUM JUSTINIANI IMPERATORIS.
In nomine Domini Dei nostri Jesu Christi. Imperator Caesar Flavius Justinianus, Alemanicus, Gothicus, Francicus, Germanicus, Anticus, Alanicus, Vandalicus, Africanus, Pius, Felix, Inclytus, Victor, ac Triumphator, semper Augustus, beatissimis episcopis et patriarchis, Eutychio Constantinopolitano, Apollinario Alexandrino, Domnino Theopolitano, Stephano, Georgio et Damiano religiosissimis episcopis vicem agentibus Eustochii viri beatissimi archiepiscopi Hierosolymitani et patriarchae, et reliquis religiosissimis episcopis ex diversis provinciis in hac regia urbe degentibus.
Semper studium fuit orthodoxis et piis imperatoribus patribus nostris, pro tempore exortas haereses per congregationem religiosissimorum episcoporum amputare, et recta fide sincere praedicata, in pace sanctam Dei Ecclesiam custodire. Quapropter et Constantinus piae recordationis Ario blasphemante et dicente, non esse Filium consubstantialem Deo Patri, sed creaturam, et ex non exstantibus factum esse, congregavit Nicaeae ex diversis dioecesibus trecentos decem et octo sanctos Patres: et cum ipse etiam concilio interfuisset, et adjuvisset eos qui consubstantialem Filium Patri confessi sunt, condemnata Ariana impietate, studium habuit rectam fidem obtinere. Exposito itaque sancto symbolo, vel mathemate fidei, per hoc sancti Patres confessi sunt consubstantialem esse Filium Deo Patri, quod usque tunc apud plurimos dubitabatur. Sed et Theodosius senior piae recordationis, Macedonio negante deitatem sancti Spiritus, et Apollinario vel Magno ejus discipulo in dispensatione incarnati Dei Verbi blasphemantibus, et dicentibus sensum humanum non recepisse Verbum [Deum Verbum], sed carni unitum esse animam irrationabilem habenti: congregatis in regia urbe centum quinquaginta sanctis Patribus, cum et ipse particeps fuisset concilii, damnatis praedictis haereticis una cum impiis eorum dogmatibus, fecit rectam praedicare fidem. Secuti enim iidem sancti Patres expositam rectam fidem a trecentis decem et octo sanctis Patribus, explanaverunt de deitate sancti Spiritus, et perfecte de dispensatione incarnati Dei Verbi docuerunt. Iterum Nestorio impio alium dicente Deum Verbum, et alium Christum, et hunc quidem natura Filium Dei Patris, illum autem gratia filium impie introducente, et sanctam gloriosam semper Virginem Dei Genitricem esse negante, cum pene omnes orientales partes sua impietate adimplesset idem Nestorius, Theodosius junior piae recordationis congregavit priorem Ephesinam sanctam synodum, cui praesidebant Coelestinus et Cyrillus sancti Patres, et directis judicibus, qui deberent concilio interesse, compulit et ipsum Nestorium ibi pervenire, et judicium propter eum procedere; et tali examinatione facta, secuti iidem sancti Patres per omnia ea quae de fide definita sunt ab anterioribus sanctis Patribus, condemnaverunt Nestorium una cum ejus impietate. His ita subsecutis, cum insurrexissent contra Cyrillum sequaces Nestorii impii, festinaverunt (quantum in ipsis fuit) refutare condemnationem contra Nestorium factam: sed praedictus piae recordationis Theodosius, vindicans ea quae ita recte contra Nestorium et ejus impietatem fuerant judicata, fecit firmiter obtinere contra eum factam condemnationem. Et post haec iterum cum Eutyches demens emersisset, negando consubstantialem nobis esse carnem Domini, multis interea motis, tam Constantinopoli quam Ephesi, tanta pro illo facta est haereticorum circumventio, ut etiam ejiceretur propter eum Flavianus religiosae memoriae regiae urbis episcopus. Piae autem recordationis Marcianus congregavit Chalcedone sanctos Patres, et magna contentione inter episcopos facta, non solum per suos judices, sed etiam per seipsum in concilium pervenit, et ad concordiam omnes perduxit. Qui sancti Patres in omnibus secuti ea quae pro fide definita sunt a praedictis tribus sanctis conciliis, et quae judicata sunt de haereticorum damnatione et impietate eorum, damnaverunt et anathematizaverunt Eutychem dementem, et impia ejus dogmata, nec non et Nestorium cum impiis ejus dogmatibus, quoniam tunc festinaverunt quidam defendere Nestorium et impia ejus dogmata. Super haec autem iidem in Chalcedone sancti Patres anathematizaverunt eos qui aliud symbolum tradiderunt, aut tradunt, praeter hoc quod expositum est a trecentis decem et octo sanctis Patribus, et explanatum a centum quinquaginta sanctis Patribus. His itaque omnibus per diversa tempora subsecutis, praedicti piae recordationis nostri Patres ea quae in unoquoque concilio judicata sunt, legibus suis corroboraverunt et confirmaverunt, et haereticos qui definitionibus praedictorum sanctorum quatuor conciliorum resistere, et Ecclesias conturbare conati sunt, expulerunt. Defuncto autem Marciano divae recordationis, cum contentio esset per diversa loca de Chalcedonensi sancto concilio, Leo piae recordationis ad omnes ubique sacerdotes scripsit, ut unusquisque eorum propriam sententiam manifestaret de eodem sancto concilio, et cum alius alium episcopum non exspectasset, ad hoc quod interrogati sunt responderunt. Exiguo autem tempore transacto, iterum insurrexerunt Nestorii et Eutychis sequaces, et tantas turbas in sanctis Dei Ecclesiis fecerunt, ut divisiones et schismata in eis fierent, et nullam communionem ad se invicem Ecclesiae haberent. Nec enim praesumebat aliquis de civitate ad civitatem veniens communicare, nec clericus ex alia civitate in aliam civitatem veniens in ecclesiam procedere. Cum autem secundum suam misericordiam Dominus Deus reipublicae gubernationem nobis credidit, initium et fundamentum nostri imperii fecimus, conjungere divisos sacerdotes sanctarum Dei Ecclesiarum ab Oriente usque Occidentem, et omnem contentionem amputantes quae contra Chalcedonensem sanctam synodum ab Eutychis et Nestorii impiorum sequacibus movebatur, fecimus praedicare eamdem sanctam synodum cum praedictis aliis sanctis tribus conciliis in Dei ecclesiis, certe scientes quod ea quae ab ea de fide exposita sunt, consonant per omnia aliis tribus sanctis conciliis: et multis quidem ad eamdem sanctam synodum contradicentibus satisfecimus; alios autem qui perseveraverunt eidem sancto concilio contradicentes expulimus sic in sanctis Dei ecclesiis et venerabilibus monasteriis, ut concordia et pace sanctarum Ecclesiarum et earum sacerdotum firmiter custodita, una et eadem fides quam sanctae quatuor synodi confessae sunt, sanctis Dei Ecclesiis praedicetur. His ita pro firmitate sanctarum quatuor synodorum Deo propitio per nos factis et obtinentibus in sancta Dei Ecclesia, Nestorii sequaces propriam impietatem applicare volentes sanctae Dei Ecclesiae, et non ponentes hoc per Nestorium facere, festinaverunt eam introducere per Theodorum Mopsuestenum doctorem Nestorii, qui multa pejora Nestorio blasphemavit, et super alias innumerabiles suas blasphemias contra Christum Deum nostrum factas, alium dixit Deum Verbum, alium Christum, nec non et per impia conscripta Theodoreti, quae contra rectam fidem et Ephesinam primam sanctam synodum, et contra sanctae memoriae Cyrillum et duodecim ejus capitula exposuit, et insuper sceleratam epistolam, quam dicitur Ibas ad Marin Persam scripsisse, quae plena est omni impietate Theodori et Nestorii. Per hanc etenim impiam epistolam non solum impietatem, sed etiam ipsas personas Theodorii et Nestorii, quas maxime laudat [vindicat ex c. Joly ] et judicat; eadem impia epistola, festinaverunt condemnationem liberare, dicentes eam susceptam esse a sancta Chalcedonensi synodo. Hoc autem dicunt non pro defensione sanctae synodi, sed nomine ejus, sicut putant, suam impietatem confirmare festinantes. Certum autem est, quod impia intentio est ista vindicantium, ut si eis evenerit, non praedicetur Deus Verbum homo sanctus esse, nec sancta gloriosa Virgo Maria Dei genitrix praedicetur. Haec enim Theodorus et Nestorius in suis conscriptis impie exposuerunt, et qui epistolam scripsit, in ea blasphemat. Nos igitur sequentes sanctos Patres, et volentes rectam fidem sine quadam [ Forte, aliqua] macula in Dei ecclesiis praedicari, et impiorum conatum resecare, primum quidem et in vestris vos degentes ecclesiis interrogavimus de praedictis impiis tribus capitulis, et vestram nobis voluntatem manifestam fecistis, pro qua et comprobavimus vos, quod indubitanter et cum omni alacritate rectam fidem confessi estis, et impiam condemnastis. Quoniam vero et post condemnationem a vobis factam, in eisdem ipsis permanent quidam, eadem impia tria capitula vindicantes, ideo vocavimus vos ad regiam urbem, hortantes communiter convenientes, quam habetis pro his voluntatem, iterum manifestare. Vigilio enim religiosissimo papae antiquioris Romae cum pervenisset ad hanc regiam civitatem, de tribus capitulis subtiliter omnia manifestavimus, et interrogavimus eum quid sapit de hoc [hac causa sapit]: et ipse non semel, nec bis, sed etiam saepius in scriptis anathematizavit impia tria capitula. Quod vero ejusdem voluntatis semper fuit de condemnatione trium capitulorum, et per plurima alia declaravit, et per condemnationem Rustici et Sebastiani aliquando diaconorum antiquioris
Romae, cujus etiam chirographa apud nos conservantur. Et post haec fecit quod dicitur Judicatum: quod omnibus sacerdotibus ab ipso editum manifestum factum est, et pariter in eo praedicata [ Forte, praedicta] impia capitula anathematizavit his verbis: Et quoniam his verbis quae nobis de nomine Theodori Mopsuesteni scripta porrecta sunt, multa contraria rectae fidei releguntur: nos monita Pauli sequentes apostoli docentis, Omnia probate, quod bonum est retinete: ideoque anathematizamus Theodorum, qui fuit Mopsuestiae episcopus, cum omnibus suis impiis scriptis, et qui vindicant eum. Anathematizamus et impiam epistolam quae ad Marim Persam scripta esse ab Iba dicitur, tanquam contrariam rectae Christianorum fidei, et omnes qui eam vindicant, vel rectam esse dicunt. Anathematizamus et scripta Theodoreti, quae contra rectam fidem et duodecim capitula sancti Cyrilli scripta sunt. Et haec quidem in ea quae dicitur Judicatum inserta sunt. Putamus autem quod nec hoc vestram latuit religiositatem, quod Rusticum et Sebastianum suos diaconos, et alios clericos, qui primo quidem susceperunt quod fecit Judicatum; in quo, sicut dictum est, anathematizavit eadem impia capitula; postea vero vindicarunt et defenderunt eadem impia capitula, deposuit. Et non solum hoc, sed etiam ad Valentinianum episcopum Scythiae, et Aurelianum episcopum Arelati, quae est prima Galliae Ecclesiarum, scribens, manifestavit condemnationem eorumdem capitulorum, praecipiens eis nihil suscipere a condemnatis scriptum contra praedictum Judicatum: et ( Hoc est, et ut verbo dicam) compendiose dicere, semper in eadem voluntate perseveravit. Et haec omnia jussimus vobis insinuari. Quoniam vero cum postea venistis ad regiam civitatem, scripta facta sunt inter vestram sanctitatem et Vigilium religiosissimum papam senioris Romae, ut vos omnes conveniatis: et propter eos qui vel ex ignorantia vel scientia impietatem capitulorum vindicant, convenientem his quae a sanctis quatuor conciliis definita sunt sententiam dare. Et nunc idem religiosissimus Vigilius contrarie factus est suae voluntatis, nolens una cum omnibus secundum quod placuit convenire: sed solos tres patriarchas et alium unum episcopum, et per [ Forte, ut per] contradictionem causa moveretur, dicens tres tantum episcopos habere [ Forte, se habere], cum multi episcopi ab Occidente cum ipso sint. Nos hoc audientes, saepius mandavimus ei, et per nostros judices, et per aliquantos ex vobis, ut cum omnibus conveniret; et [ Forte, ut] sententia detur rectae fidei conveniens, vel unusquisque patriarcha una cum quinque aut tribus episcopis convenirent cum ipso et episcopis ejus; aut si hoc non elegerit, sed per contradictionem voluerit causam exercitari, ut judices dentur secundum consuetudinem synodorum, et sicut antecessores nostri fecerunt; qui debent haec quae ab unaquaque parte moventur disceptare, eo quod non est possibile eosdem et contradicere et judicare. Cum autem ad nullam propositionem voluisset convenire, mandavimus ei quod et vestram sanctitatem et alios patriarchas in scriptis de hoc interrogavimus; ut tanquam impia ista capitula ab omnibus condemnentur; vel si quis putaverit recta ea esse, evidenter suam voluntatem manifestet. Alienum enim Christianis est, cum recta fide impietatem suscipere, et non discernere recta a malis. Scire enim vos volumus, etc.
Romae: qui cum primum suscepissent factum ab eo Judicatum, in quo anathematizavit eadem impia capitula, postea susceperunt et defenderunt eorum impietatem. Sed etiam Valentiniano episcopo Scythiae, et Aureliano Arelati, quae est prima sanctissimarum Galliae Ecclesiarum, scripsit et manifestavit de condemnatione istorum capitulorum: et praecepit eis nihil suscipere quod a condemnatis diaconis scribitur contrarium praedicto Judicato: et compendiose dicere, semper in eadem voluntate perseveravit. Et haec omnia per suum tempus vobis manifesta faciemus. Quoniam vero postea, cum pervenissetis, sicut dictum est, ad hanc regiam civitatem, scripta facta sunt adinvicem a vestra sanctitate, et a Vigilio religiosissimo papa antiquioris Romae, ut omnes vos uniti conveniatis, et propter illos qui sive ex ignorantia, sive scientia, impietatem capitulorum defendunt, congruum judicium eis quae a sanctis quatuor synodis pro fide definita sunt, proferatis; mandavimus illi etiam per nostros judices, et per quosdam ex vobis, ut una cum omnibus conveniret, et communiter disceptaret de praedictis capitulis: ut forma daretur rectae fidei conveniens: et quod et ipsum et vestram sanctitatem in scriptis interrogavimus de hoc, ut aut tanquam impia capitula ab omnibus condemnarentur, aut si putat recta esse, aperte suam manifestaret voluntatem. Alienum enim est Christianorum, cum recta fide impia suscipere, et non a malis recta discernere. Ille vero nobis mandavit, quod de praedictis tribus capitulis per semetipsum faciens, porriget nobis. Adhortamur igitur etiam vos de his disceptare. Scire etenim vos volumus, quod nos ea quae a sanctis quatuor conciliis, Nicaeno, Constantinopolitano, Ephesino primo, et Chalcedonensi, de una eademque fide exposita et definita sunt, et de ecclesiastico statu regulariter disposita servamus, et defendimus, et ea sequimur, et omnia quae consonant istis suscipimus et amplectimur. Quidquid autem non consonat istis, vel a quacunque persona scriptum inveniatur contra ea quae de una eademque fide a sanctis quatuor conciliis vel uno ex his definita sunt, hoc tanquam alienum omnino pietatis exsecramur: sequimur autem in omnibus sanctos Patres et doctores sanctae Dei Ecclesiae, id est, Athanasium, Hilarium, Basilium, Gregorium theologum, et Gregorium Nyssenum, Ambrosium, Theophilum, Joannem Constantinopolitanum, Cyrillum, Augustinum, Proculum, Leonem, et omnia quae ab his de fide recta et ad condemnationem haereticorum conscripta et exposita sunt suscipimus. In praedictis igitur omnibus permanentes, illos Patres et sacerdotes
suscipimus qui ea quae a sanctis quatuor conciliis de fide exposita sunt, et a praedictis sanctis Patribus praedicata sunt, servant, et praedicant in sancta Dei Ecclesia. Quando vero haeretici per omnia Theodorum et Nestorium et eorum impietatem vindicare volentes, sicut praedictum est, et susceptam esse dicunt a sancto Chalcedonensi concilio impiam epistolam quae ad Marim Persam ab Iba scripta esse dicitur; hortamur vos considerare ea quae a Theodoro impie tam in aliis scripta sunt, quam in Judaico symbolo, quod et Ephesi et Chalcedone prolatum, anathematizatum est ab utraque synodo cum his qui ita sapuerunt, vel sapiunt; considerare autem et quae de ipso et ejus blasphemiis sancti Patres conscripserunt, et antecessores nostri promulgaverunt, nec non et quae ecclesiasticarum historiarum scriptores de eo exposuerunt. Ex his etenim omnibus cognoscetis, quod ab illo tempore condemnatus est tam ipse quam blasphemiae ejus a sanctis Patribus, et quod propter istas superioribus temporibus deletum est et nomen ejus a sacris diptychis Ecclesiae, cujus fuit episcopus. Hortamur autem etiam illud disceptare, quod vane profertur ab eis qui dicunt non oportere post mortem haereticos anathematizari; et sequi in hoc doctrinam sanctorum Patrum, qui non solum viventes haereticos condemnaverunt, sed et post mortem, ut pote in sua impietate mortuos, anathematizaverunt, sicut eos qui injuste condemnati sunt, revocaverunt post mortem, et in sacris diptychis scripserunt: quod factum est et in Joanne, et in Flaviano religiosae memoriae episcopis Constantinopolitanis. Sic enim vestra reverentia, quod positum est a Domino in Evangelio de ipso: Quod qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit in eum, jam judicatus est, quod non credit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. III). Manifestum autem est, quod [quod hoc] non tantum de vivis, sed etiam de his dictum est qui in sua impietate mortui sunt. Insuper autem hortamur vos inspicere et quae impie scripta sunt a Theodoreto contra rectam fidem et Ephesinam primam sanctam synodum, et contra sanctae memoriae Cyrillum, et contra duodecim ejus capitula, et quae impie idem Theodoretus conscripsit pro Theodoro et Nestorio et blasphemiis eorum contra sanctae memoriae Cyrillum. Examinare autem et de impia epistola, quae dicitur ab Iba ad Marim Persam scripta esse: in qua scriptor ejus abnegat Deum Verbum hominem factum esse: et sanctam gloriosam semper virginem Mariam Dei Genitricem esse. Condemnat autem eadem impia epistola et Ephesinam primam sanctam synodum, tanquam sine judicio et quaestione Nestorio condemnato; et sanctae quidem memoriae Cyrillum Ecclesiae doctorem, haereticum vocat, et impia dicit duodecim ejus capitula; Theodorum autem et Nestorium et eorum impietatem defendit et laudat. Et quoniam, sicut dictum est, praesumunt quidam dicere, et epistolam quae praedictam impietatem continet susceptam esse a Chalcedonensi sancto concilio, hortamur vos conferre ea quae dicta sunt ab eodem sancto concilio in definitione pro fide exposita, cum his quae in impia epistola continentur, ut undique recta quidem confirmentur, impia autem condemnentur. Omnia igitur praedicta cum omni subtilitate disceptantes, sicut sacerdotes decet, in mente habentes Dei timorem et futurum judicium, et nihil pietati et rectae fidei et veritati et Dei gloriae et honori praeponentes, in mente autem habentes et apostolicam pronuntiationem, quae contra eos qui contraria rectae fidei tradunt, prolata est, manifeste dicentem: Quod licet nos vel angelus de coelo evangelizaverit vobis, praeter quam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et modo iterum dico: si quis vobis evangelizaverit praeter quam accepistis, anathema sit (Galat. I). Scientes autem et Petri apostoli praeceptum dicentis: Parati semper estote ad satisfactionem omni petenti vos rationem de spe quae in vobis est (I Petr. III); celeriter de his quae interrogavimus, vestram manifestate voluntatem. Cum enim qui de recta fide interrogatur, diu protrahit; nihil aliud est nisi abnegatio rectae confessionis. In interrogationibus enim et responsis quae de fide sunt, non est primus vel secundus, sed qui in recta confessione paratior invenitur, acceptabilis apud Deum est. Divinitas vos servet per multos annos, sancti ac religiosissimi patres. Datum IV nonas Maias, Constantinopoli, imperii domini Justiniani perpetui Augusti anno 27, post consulatum Basilii viri clarissimi anno 12.
Stephanus et Georgius et Damianus religiosissimi episcopi, vicem agentes Eustochii sanctissimi patriarchae Hierosolymitani, per unum ex ipsis, Stephanum religiosissimum episcopum Raphiae, dixerunt: Theodorus vir magnificus exeat, cum satisfecerit piissimi imperatoris jussioni. Et cum exisset vir spectabilis silentiarius, sancta synodus dixit: Certis constitutis, quae lecta imperiali forma continentur, quoniam inter nos et Vigilium sanctissimum antiquioris Romae papam scripta quaedam facta sunt respicientia [ adde ad praesentem causam], necessarium esse putamus ante alia omnia haec lectione manifestari. Et cum suscepisset Stephanus notarius et instrumentarius, recitavit.
EPISTOLA ( olim X) VIGILII PAPAE AD AURELIANUM ARELATENSEM. Post obitum Auxanii suas Aureliano episcopo vices in Gallia delegat. Dilectissimo fratri Aureliano Vigilius.
Administrationem vicum nostrarum fraternitati vestrae animo libenti committimus, et credimus charitatis vestrae officio actibus Deo placitis diligenter universa compleri; quando et summi sacerdotii consortio vos dignos divina esse gratia judicavit, et gloriosissimi Childeberti Francorum regis Christiana et Deo placita in perhibendo vobis testimonio voluntas accessit. Quapropter vices nostras vestrae charitati hac auctoritate committimus, ut universa quae decessorum nostrorum vel canonum statuta sanxerunt, Deo congruis operibus faciendo atque servando, et nostrum, et praedicti gloriosi regis judicium circa charitatem tuam rectum fuisse possis ostendere. Sanctarum enim Scripturarum nos docet auctoritas, quia Christus Deus Dominus et Salvator noster prius universa quae bona sunt facere voluit, quam docere: scriptum est enim: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere usque in diem, qua praecipiens apostolis per Spiritum sanctum quos elegit assumptus est (Act. I). Item quid commonendo Timotheum doctor gentium dicat Apostolus, fraternitatem tuam semper ante oculos habere confidimus. Ait enim: Confortare in gratia quae est in Christo Jesu; et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere (II Tim. II); et item ipse: Sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis (Ibidem); et iterum: Labora sicut bonus miles Christi Jesu. Intellige quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum (Ibidem). Si quam ergo inter fratres diabolus, humani generis hostis antiquus, zizaniam seminaverit calliditate nequitiae consuetae, aut de aliquo sacerdotum fraternitati tuae, servatis majorum per omnia constitutis fuerit querela deposita: adhibitis tibi fratribus et coepiscopis secundum qualitatem negotii numero competente, causam canonica et apostolica ordinatione discutiens, ea sententia definies, quae et decessorum nostrorum conveniat statutis, et Deo aequitate in omnibus diligenti sit grata. Si quod vero de religione fidei, quod Deus auferat, fuerit certamen exortum, aut tale aliquod negotium fortassis emerserit, quod pro sui magnitudine ibidem nequeat definiri; veritate discussa, relationis serie distincta, ad nostrae sedis consultationem potius ut remittas hortamur; quia ita decessores vestros, qui decessorum nostrorum vices egisse monstrantur, fecisse testimonium nostri declarat scrinii: quatenus ea dispositione servata, Ecclesiae unitas stabili firmitate persistens, pacis bono in omnibus perfruatur: cujus velut haereditarium munus Christus Deus Dominus et Salvator noster, ad coelos, unde nunquam defuit, rediturus, discipulis suis legitur reliquisse, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIII). Et ut universa fraternitas vestra diligenti possit ratione complere, episcopis, quibus pro vice nostra te praeesse voluimus, nos praecepta destinasse signamus, ut et illi vobis obedientiam exhibere debeant competentem, et fraternitas tua eos in Christi charitate complectens, exemplis bonorum potius operum, ad quae sunt Deo placita facienda semper invitet. Illud pari eis auctoritate signavimus, ne quis sine formata tuae fraternitatis ad longiora loca audeat proficisci; sed ut consuetudinem illam debeat custodire, quam constat semper nostrae sedis habuisse vicarium, et a vobis formatam postulent, si causarum suarum necessitate compulsi ad longiora itinera destinare disponunt. Sed ne in aliquo sedis nostrae vicarius minor suis decessoribus videatur, necessarium fore credidimus pallii vobis usum, quemadmodum decessori vestro hactenus dederamus, praesenti auctoritate concedere; ut morum, et omnium bonarum rerum, vobis beato Petro apostolo suffragante, non desit ornatus. Oportet ergo charitatem vestram sacerdotali semper studio inter domnos filios nostros clementissimos principes, et gloriosissimum virum, id est filium nostrum Childebertum regem, gratiae intactae foedera custodire. Scitis enim, nec vos convenit ignorare, quod necessario praedicatis, quia Scriptura pronuntiat, dicens: Beati pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. X). Et hoc quoque vestrum facere desideramus affectum, ut glorioso viro filio nostro patricio Belisario destinatis scriptis gratias referatis, qui homini vestro laborem ad clementissimum principem abstulit transeundi; sed mox ut responsum recepit, nobis suis litteris indicavit. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data X kal. Septembres, quinquies post consulatum Basilii viri clarissimi ( Anno Christi 546).
EPISTOLA ( olim XI) VIGILII PAPAE AD EPISCOPOS GALLIAE.
[recensere]Nuntiat se Aureliano vices suas in Gallia delegasse, mandatque ut eidem obtemperent. Dilectissimis fratribus universis episcopis, qui sub regno gloriosissimi filii nostri Childeberti regis sunt per Gallias constituti, Vigilius.
Admonet nos loci nostri ministerium divinae misericordiae dono collatum, Domini nos gratia protegente, negligentis speculatoris evitando periculum, bonis potius palmam retributionis promissae et studeamus, et mereamur accipere. Unde quantum nos Christus Deus Dominus et Salvator noster primi apostolorum locum pro ineffabili pietatis suae gerere largitate concessit, tantum nos de universarum pace Ecclesiarum, quae licet in multis, una tamen est toto orbe diffusa, incessanti studio convenit esse sollicitos. Quippe quia nos sanctarum Scripturarum eloquia reddunt diligenter instructos, quod cum Moyses Dei famulus divinis jussionibus obsecundans ad montem voluisset ascendere, loco sui Aaron et Hur legitur reliquisse, dicens: Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum, si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos (Exod. XXIV). Ita enim inter sacerdotes Domini potest pax super omnia Deo placita custodiri, si fuerit qui vicum nostrarum auctoritate subnixus, personam nostram in Galliarum partibus praesentans, secundum consuetudinem a nostris decessoribus attributam, sapientiam sollicita indagatione custodiens, si quam humani generis hostis antiquus zizaniam inter Dei famulos nequitia consueta seminare tentaverit, sapientiae suae moderamine, adhibitis sibi fratribus ac coepiscopis nostris, justitia Deo placita scandala orta submoveat. Unde quia dudum Auxanio, quondam Arelatensis civitatis antistiti, vicum nostrarum sollicitudinem dederamus, sed cursum vitae praesentis implendo de hac luce migravit, in cujus loco Aurelianus frater noster noscitur successisse, necessarium valde credidimus sollicitudinem hanc a nobis antefato debere committi, confidentes illum et pro loci sui qualitate bonis actibus universa quae Deo placeant posse complere: et maxime cum gloriosus filius noster Childebertus rex testimonium bonae conscientiae pro Christiana suae voluntatis devotione perhibuit. Oportet ergo charitatem vestram ei in omnibus, quae servatis per cuncta canonibus salubriter secundum nostrorum definita majorum pro nostra auctoritate censuerit, praebere obedientiam competentem. Et quia omnino necesse est, ut pro diversis cum fratribus Deo juvante tractandis, statutis aptisque temporibus episcoporum synodum debeat congregare, idcirco praesenti auctoritate censemus, ut nullus ubi aut quando constituerit se audeat excusare, excepta infirmitatis causa, quam humana non potest evitare fragilitas, aut certe quem dignae excusationis ratio fecerit non venire. Omnibus nihilominus scientibus quod Christus Dominus et Salvator noster pia institutione pronuntiat, dicens: Quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re, quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo qui est in coelis (Matth. XVIX). Quemadmodum autem quis sibi quae postulat credit posse concedi; si congregationis sanctae conventum, ubi Dominus praesentiam suam promisit modis omnibus adfuturam, sine aliqua rectae excusationis causa vitare crediderit? Sed, sicut praefati sumus, si justa causa illum ad synodum fecerit non venire, pro se aut presbyterum, aut diaconum destinare non differat; quatenus quae fuerint constituta, per eos possit agnoscere, et definita complere. Pari auctoritate mandantes, ut nullus sine praedicti formata ad longinquiora loca audeat proficisci: praesertim quia et decessorum nostrorum decessoribus ejus, quibus vices suas commisisse praeteritis temporibus releguntur, sic definiunt statuta; ut his omnibus obedientia Deo placita custoditis, pax Ecclesiarum stabili firmitate persistat; et, sicut doctor gentium dicit Apostolus (Ephes. I), Ecclesia Dei possit sine ruga et macula permanere. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi.
EPISTOLA ( olim XIII) VIGILII PAPAE AD AURELIANUM ARELATENSEM.
[recensere]CONSTANTINOPOLI SCRIPTA.
Nihil a se contra concilia generalia, Romanorumque pontificum decreta fuisse admissum, hortatur ut Childeberto regi suggerat, ut ad regem Gothorum scribat, ne quid in Ecclesia Romana turbari sinat. Dilectissimo fratri Aureliano episcopo Vigilius.
Fraternitatis vestrae litteras pridie idus Julias, Anastasio deferente, suscepimus et gratias referimus divinae clementiae, quia sollicitudinem vestram in fidei causa, vel in nostrae opinione personae, sacris relegimus convenire mandatis, ut digne charitati tuae verba Dei et convenienter aptentur, quibus ait: Elegi te sacerdotem ex omnibus ascendens ad altare meum, et portes coram me [forte apud] nomen magnum cunctis diebus vitae tuae (I Reg. II). Necesse ergo nobis est charitatis vestrae sollicitudinem brevi interim, quantum pro temporis qualitate potuimus, relevare colloquio: quatenus modis omnibus confidatis, nihil nos penitus admisisse quod decessorum nostrorum constitutis, vel sanctae, quae una eademque est, fidei quatuor synodorum, id est, Nicaenae, Constantinopolitanae, Ephesinae primae, atque Chalcedonensis, inveniatur (quod absit) esse contrarium, aut quod ad personarum injuriam pertineat, quae definitioni ejusdem sanctae fidei subscripserunt, vel sanctorum praedecessorum nostrorum Coelestini, Xysti, Leonis aliorumque praecedentium atque sequentium definitis reperiatur adversum, sed a nobis omnibus praedictis synodis unam venerationem, unamque fidei credulitatem indubitabiliter exhiberi: et eos qui omnes suprascriptas quatuor synodos in rectitudine fidei non sequuntur, vel unam ex ipsis vel omnes in fide repravant, aut repravare [reprobare], aut injuriare, vel repudiare nituntur, abjicimus; sed et ea quae in ejusdem sanctae fidei injuriam verbo dicta vel reperiuntur scripta, anathematizanda exsecrandaque judicavimus, et constituimus judicanda: simili poena plectentes etiam eos qui fidem beati Cyrilli, quem sanctae recordationis Leo praedecessor noster ad praedecessores vestros aliosque datis probavit, et laudavit scriptis, et Chalcedonensis veneranda sancta synodus legitur protulisse, aliorumque Patrum, quos apostolicae sedis praesules susceperunt atque secuti sunt, exsecranda superbia impia vocaverunt. Fraternitas ergo tua, quem apostolicae sedis per nos constat esse vicarium, universis episcopis innotescat, ut nullis aut falsis scriptis, aut mendacibus verbis, aut nuntiis qualibet ratione turbentur, sed potius primi apostolorum, sicut convenit, verba sectentur dicentis: Adversarius vester diabolus, ut leo rugiens circumit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide (I Petr. V), et quod item doctor gentium dicit Apostolus: Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt, et declinate ab illis (Rom. XVI): in Domino confidentes, quia, sicut praefati sumus, ab apostolis fidem traditam, et a praedictis sanctis quatuor conciliis declaratam, et a decessoribus nostris et ab antedictis Patribus praedicatam, atque inviolabiliter custoditam, sincera voluntate tenuimus, tenemus, venerati sumus, veneramur atque defendimus, et contra eam facientes apostolica auctoritate damnamus. Sed quanta possumus per filium nostrum Anastasium de his quae gesta sunt breviter nos indicare necesse est, et cum nos dominus filius noster clementissimus imperator, sicut promisit, Deo (qui cor ipsius tenet) juvante reverti praeceperit, hominem, qui vobis ad singula subtiliter innotescat, Deo propitio destinamus. Quod ideo adhuc non fecimus, quia et hiemis asperitas, et Italiae, quae vos non latet, necessitas praepedivit: donec serenissimus princeps, sicut desiderat, Domino sibi [ Deesse videtur juvante] subveniat. Illud quoque credimus sperandum, ut quia scriptum est: Frater fratrem adjuvans exaltabitur (Prov. XVIII); et sicut de credentibus in Domino Actuum apostolicorum scriptura testatur, quia erat credentibus in Domino cor unum et anima una (Act. IV); ut sit fraternitas vestra in hac quoque parte sollicita, et glorioso filio nostro Childeberto regi, quem Christianitatis studio venerationem integram sedi apostolicae, cui nos Deus praeesse voluit, cognovimus exhibere, supplicare non desinas, quatenus in tanta rerum necessitate circa Ecclesiam Dei sollicitudinem, sicut et confidimus, Christiana devotione persolvat: ut quia Gothi cum rege suo in civitate Romana perhibentur ingressi, hoc eis dignetur scribere, ne se in Ecclesiae nostrae praejudicio, quippe velut alienae legis, immisceat, et aliquid faciat, aut fieri qualibet ratione permittat, unde catholica possit Ecclesia perturbari. Dignum enim est, et catholico, sicut est, regi conveniens, ut fidem et Ecclesiam, in qua Deus illum voluit baptizari, omni debeat virtute defendere. Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quia glorificantes me glorificabo (I Reg. II). Festina ergo, frater charissime, ut in sanctae fidei sinceritate persistens, Ecclesiarum pacem, quae vel a Deo per meritum sacerdotii tibi commissa est, vel a nobis per apostolicam auctoritatem vicaria potestate mandatur, competenti sollicitudine, Deo propitiante, custodias, et vicarium te sedis nostrae dignis Deo manifestes operibus. Deus te conservet, frater charissime. Datum III calendas Maias, imperii domini nostri Justiniani perpetui Augusti anno 24 post consulatum Basilii viri clarissimi anno octavo, per hominem quem Anastasius direxit.
EPISTOLA ( olim XIV) VIGILII PAPAE AD RUSTICUM ET SEBASTIANUM.
[recensere]Rusticum et Sebastianum excommunicat. Vigilius episcopus Rustico et Sebastiano.
Diu vobis, Rustice et Sebastiane, canonibus et decessorum nostrorum congruentem ultionem inferre pro apostolica moderatione distulimus; sed quia Doctoris gentium in cordis vestri duritia (quod a nobis cum nimia tristitia dicitur) verba videmus impleta, quibus ait: Nescitis quia patientia Dei ad poenitentiam vos adducit? tu autem secundum duritiam tuam et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae (Rom. II): ut excessus vestros ex plurimis paucos interim, inquantum possumus, designemus, venientibus nobis hic in regiam civitatem, tu Rustice, dum aliqua nobis ignorantibus legeres, quae hominem loci tui omnino legere non decebat, et plura committere dicereris, quae etiam nostram, si te non prohibuissemus (quod absit), opinionem atque animam laedere potuisset: dicente quoque de te nobis aliqua Paulo diacono, etiam te praesente, sicut oportuit, et pro affinitate, qua nobis a germano, quem dileximus, jungebaris, et pro eo quod nos te ad leviticum provexeramus officium, frequenter et secrete paterna monuimus charitate, ut si ea quae de te dicebantur, ex aliqua parte cognosceres, a talibus temperares, ne, quia Dei causam indiscussam non pateremur qualibet ratione relinquere, canonicum per nos in te judicium proveniret. Tu autem non solum admonitionem nostram audire malevolo spiritu noluisti, sed etiam, sicut scriptum est: Argue sapientem, et adamabit te; stultum, et odio habebit te (Prov. IX). Et iterum: Noluit intelligere ut bene ageret; iniquitatem meditatus est in cubili suo (Psal. XXXV): ad hoc malitia tua perducta est, ut, nostra admonitione contempta, in odium potius prosilires, et occasionem quaereres, quatenus causa capitulorum, id est, de dictis Theodori Mopsuesteni ejusque persona, sed et epistola quae ab Iba ad Marim Persam perhibetur scripta, nec non et dictorum Theodoriti, quae contra rectam fidem et epistolam beatae recordationis Cyrilli synodicam ad Nestorium cum duodecim capitulis, quam et sancta synodus Ephesina prima suscepit, et beata Chalcedonensis synodus, ad convincendas Nestorii vesanias in definitione fidei legitur posuisse, quae te etiam instante certum est flagitata, ita ut filiis nostris Sapato et Paulo diaconis, sed et Surgentio notariorum primicerio clamitares dicens, non solum nomen et scripta Theodori Mopsuesteni a nobis debere damnari, sed et territorium ejus ipsum ubi positus est, et si ossa ejus evulsa quisquam de sepultura ejiceret, et cum eodem territorio incenderet, gratanter acciperes. Et cum necesse esset, ut negotium quod fuerat in judicio nostro perductum, te etiam quam maxime inter alios tam sacrati ordinis, quam sequentis consentiente, sententia finiretur, quod constat effectum, et quid de eodem judicato feceris, quomodo etiam in palatio ut fratri nostro Mennae, ad quem scripseramus, celeriter traderetur institeris, nulli habetur incertum, ita ut filio nostro Surgentio primicerio petenti schedam ipsam judicati nostri, ut apud se pro loco secundum consuetudinem retineret, per multos dies dare penitus noluisses, donec exemplaria per plurimos sacerdotes ac laicos, sed et per gloriosum virum Tyrannum magistrum militum, aliosque laicos in Africana provincia destinares, quod in ecclesia nostra a diacono nunquam factum est, ac nobis etiam nescientibus, ejus exemplaria destinares. Nam et sabbato sancto, quo ipsum, te, sicut praefati sumus, imminente, protulimus judicatum, in ecclesiam sessum processisse, et communicasse, et officium tuum implesse cognosceris. Nam et eodem die revertens ab ecclesia, coepiscopo nostro, quantum perhibet, Juliano hoc diceres, quia melius fieri non potuit, quam quod factum est judicatum, et hortareris ut Deus oraretur, neque quod [ forte ne quod] factum est tolleretur. Quod etiam succedente dominico die Paschae similiter effecisti, et diu in eadem perdurando sententia, alios, ut judicatum nostrum libenti animo sequerentur, nihilominus hortabaris. Nam dum Antiochenae Ecclesiae apocrisiariis ejusdem judicati exemplaria nos dare petentibus differremus, sed hoc magis justum esse praedictis apocrisiariis diceremus, ut a fratre nostro Menna potius exemplaria peterent, ad quem a nobis videbatur fuisse prolatum, tu autem publica voce deposceres, dicens dominum Leonem ita de epistola sua diversis exemplaria destinasse, nos facere debere similiter asserendo, quia metueres, nisi universitas judicati nostri exemplaria de scrinio nostro edita teneret, qualibet ratione postea forsitan celaretur. Nam dum occasionem euntis ad Siciliam reperisses, et judicatum nostrum laudesque ejus, ubi etiam filii nostri diaconus primiceriusque tecum manifestum est subscripsisse, filiis nostris Pelagio diacono aliisque dirigere voluisses pro cautela, ne ab aliquo inveniri forsitan potuisset, nobis etiam ignorantibus, in membrana conscriptum, et in brevitate quadruplicatum, litteris scriptum minutissimis destinasti.
Nam et Vincentio secundae regionis subdiacono, iterum a nobis postea ad Siciliam directo, per eum filio nostro Pelagio diacono similiter scripsisti: sed quia ita memoratus subdiaconus prospere navigavit, ut illum qui in membrana scripta portaverat, praecedere potuisset, quantum nobis retulit, ea quae in membrana scripseras, Pelagius diaconus ipso praesente percepit. Ergo dum et te prae omnibus imminente prolatum fuerit judicatum, et tanta in ejus indicati laude succensus per multum tempus scripseris, fecerisve ut nunquam te crederemus ab hac posse rectitudine deviare, immutatum te subito post haec quadam animi levitate, vulgante opinione comperimus, et cum adversariis Ecclesiae, qui contra judicati nostri seriem nitebantur, et a nobis sunt per judicati ipsius tenorem a communione suspensi, secrete tractare: et dum filius noster Paulus diaconus ad Italiam discedere voluisset, posteaquam et ad eum pervenit, quod scandalum Ecclesiae in communione adhuc nostra positus, secrete et hic, et in Africana provincia, ubi antea defendendo et laudando judicatum nostrum, ejus exemplaria destinastis, facere nitebaris, tunc tibi coepit insistere et dicere, ut si verum esset, producere debuisses; quod tu convictus, celare minime potuisti. Tunc vero memoratus nobis coepit imminere diaconus, ut aut corrigere te ab his quae illicite faciebat, sub nostra praesentia clericorumque promitteres, aut certe petitionem adversum te, et varietatem tuam atque fallaciam ab eo factam, quam et prae manibus gerebat, debuissemus accipere: ad hoc es propria voluntate perductus, ut tactis Evangeliis sacramenta praestares, et verba tua a notario scripta in nostro teneantur scrinio, quibus inter alia legeris promisisse te nunquam a nostro penitus obsequio discessurum. Posteaquam vero pejor te Sebastianus, pro solo scandalo faciendo, sicut et initia ipsius venientis in Constantinopolim monstraverunt, et exitus pejor edocuit, noscitur advenisse, ita ut mox tui immemor sacramenti, conjurationem inter vos contra statuta canonum, nobis ignorantibus, facientes, in apertum uterque prorumperetis scandalum. Sed ut tua, Sebastiane, non inquantum sunt, sed inquantum referre possumus, mala quae feceris diversi cognoscant, et juste te, nam magis tarde, canonicam advertant subiisse sententiam, ad tuae ordinationis veniamus initia. Absentibus filiis nostris diaconis Anatolio atque Stephano, a nobis postulasti, ut ad tempus pro implendo officio, absentium loco diaconum te interim faceremus. Quod ideo tibi ad praesens speranti concessimus, quia ante ordinationem tuam cautionem nobis propria voluntate legeris emisisse, quam et testibus roborasti, et tactis Evangeliis juramentum corporaliter praestitisti, ut quidquid tibi a nobis pro ecclesiastica utilitate fuisset injunctum, fideliter et sine aliqua fraude compleres, officium vero locumque diaconi sine aliquo vitio, sine aliqua superbia, sine aliquo neglectuum, donec reverterentur diaconi memorati, aut quanto te tempore in levitarum voluissemus ordinatione ministrare cum omni humilitate et studio sine neglectu modis omnibus impleturum: in eadem cautione rursus adjiciens, quod si de his omnibus quae cum sacramento, tactis corporaliter Evangeliis, promisisti, aliquid minus implesses, tunc a sancta communione esses suspensus: ita ut si a die excessus tui intra annum poenitentiae noluisses colla submittere, tu tibi anathema manu propria scribendo dixisti. Tunc ergo ad praesens factus es sub ea quam sperabas et pollicitus fueras conditione diaconus. Postea vero ut a nobis ad Dalmatiarum patrimonium mittereris, summis precibus postulasti. Quod nos securi, quia talem feceras cautionem, animo libenti concessimus. Qui dum in Salonitanam urbem pro ordinatione patrimonii advenisses, quantum ad nos postea est plurimorum relatione perductum, illicitis te et a sede apostolica prohibitis ordinationibus miscuisti, et quos Honorius, tunc praedictae civitatis episcopus, contra consuetudinem Romanae vel suae Ecclesiae, sedis apostolicae constituta sacris ordinibus applicaverat, non solum prohibere penitus noluisti, sed nec nobis ex hac causa vel scripto referre, vel quando Thessalonicae nobis occurreras, memor conscientiae tuae, ne verbo quidem suggerere voluisti, et cum illis, tanquam cum legitimo et rationabili ordine factis, cupiditatis spiritu acquievisti procedere, et eorum socius es communionis venalitate repertus. Iterum Thessalonica ad Dalmatias patrimonii regendi causa remissus es, ex qua provincia frequenti te auctoritate monuimus, ut non ante discederes, nisi omnes secundum pollicitationem tuam tam de Dalmatiarum patrimonio quam de Praevalitano colligeres pensiones.
Sed tu omnia praetermittens, ad Constantinopolitanam urbem pro solo faciendo venire scandalo festinasti, quantum et sequens exitus declaravit. Relegens tamen constituti nostri seriem, quam de praefatis capitulis ad Mennam hujus civitatis antistitem dedisse relegimus, in conspectu diaconorum, subdiaconorumque, vel universorum clericorum, publica voce laudabas, ut de coelo judicatum nostrum ordinatum atque prolatum omnibus, sicut praefati sumus, clericis loquereris. Dicta vero Theodori Mopsuesteni asserebas te in Roma urbe inter aliquos codices invenisse, quae confirmabas omni exsecratione et blasphemiis esse completa. Haec dicendo, in nostro obsequio, et in ecclesia publice et in Placidias officium diaconatus implebas. Nativitatis Christi Dei Domini et Salvatoris nostri secundum carnem praeterito anno dies advenit: vocavimus te, quia ad nos, quae supra meminimus te fecisse in Dalmatiis, de recenti pervenerunt: et sicut oportuit, diximus tibi, si cum illis qui contra sedis apostolicae constituta in sacratis sunt applicati ordinibus, processisti, aut eorum te communioni, sicut dicitur, sociasti, necesse nobis est, ut si nos Deus ad nostram dignatur Ecclesiam revocare, quaeramus ista, et veritatem manifestius cognoscentes, secundum canones vindicemus. Tu vero conscientiae tuae reatu perterritus, quia contra apostolica feceras constituta, occasionem tibi discedendi dissimulans requirebas. Nam cum te pro certo mandata cum Joanne episcopo, et Surgentio primicerio, atque Saturnino consulario nostro ad Mennam, fratrem nostrum hujus civitatis antistitem, misissemus, reversus in Placidias, multis praesentibus et officium diaconi tu et Rusticus ex more complestis, et quando clementissimus princeps dominus filius noster, ut alia die ad ecclesiam procedere deberemus, referendarium destinavit, ut ei promitteremus, cum aliis diaconis et clericis nos tu et Rusticus fuistis hortati. Nam et ad refectionem pariter in nostra mensa ambo fuisse simili ratione probabimini. Sed sicut Judas, postquam buccellam accepit, de traditione Domini cogitavit, ita et vos noctis horis pro concitando scandalo ecclesiae discessistis. Nos autem alio die mandantes vobis, ut aut procederetis locum diaconi ex more complentes, aut a communione vos cognosceretis fuisse suspensos: tu vero, Sebastiane, his quos inter alios miseramus, fratribus nostris Joanni et Juliano episcopos, hoc, quantum renuntiaverunt, dixisti: Ego judicatum quod papa protulit sequor, si tamen in illos vindicat qui contra judicatum faciunt. Nam et simili eis, quantum perhibent, ratione dixisti, intantum ut diceres ibi venisse Lampridium et Felicem monachos, qui nostrum judicatum suscipere noluerunt, et mandasse vos eis: Non vos possumus videre, quia vos aliam causam habetis, et nos aliam. Postea vero ad hoc nequitia vestra pervenit, ut excommunicatis communicare contra canones superbo praesumeretis spiritu, id est, memoratis vel aliis, quos pro hoc quod contra judicatum nostrum scripserant, per ejusdem judicati seriem constabat jam a nobis communione suspensos: cui judicato, sicut supra meminimus, vos acquievisse et consensisse et communicasse, catholica probavit Ecclesia. Unde constat vos secundum regulas canonum juste damnari. Definiunt enim canones: Si quis excommunicatus ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se damnationem protulit.
Item placuit universo concilio, ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, sive episcopus, sive quilibet clericus, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se damnationis judicetur protulisse sententiam. Adjecistis etiam exsecranda superbia, quae nec leguntur, nec sine sui pontificis jussione aliquando ordinis vestri homines praesumpserunt, auctoritatem vobis praedicationis contra omnem consuetudinem vel canones vindicare, Ephesinae primae synodi impugnationem et exprobrationem, sed et beati recordationis Cyrilli; blasphemias quoque contra Jesum Dominum nostrum dictas simili defendentes insania, et per omnes provincias fallaciter scribentes, non aliquid commisisse, quod reperiatur adversum definitioni sanctae Chalcedonensis synodi, quae praecedentium se trium, id est, Nicaenae, Constantinopolitanae, atque Ephesinae primae concordat fidei synodorum. Ita ergo cunctorum animos, qui vestram malitiam nescierunt, sed tanquam a Romanis diaconis suscipientes scripta, simpliciter crediderunt, ad tantum scelus operatio fallaciae vestrae pervenit, ut humanus sanguis in aliquibus locis intra ecclesiam (quod dici nefas est) funderetur; et omnem legem ecclesiasticam superbo spiritu conculcare voluistis, sanctarum quoque regularum consequentiam injuriis affecistis, impia et quae non sunt licita per universas contra nos provincias fallaciter indicando. Nuper etiam malis vestris addentes pejora prioribus, domnum Leonem praedecessorem nostrum in Theodori Mopsuesteni dictis quae contra rectam fidem legitur scripsisse, consensum praebuisse atque firmasse, dato scripto ad Christianissimum principem dominum filium nostrum, ausi fuistis astruere. Absit ergo quemlibet credere Christianum, quod aliquid tale, quod contra rectam fidem a quolibet inveniatur scriptum, illius tanti praesulis sanctitas suscepisset, quippe qui in universis epistolis suis et Nestorium, et Eutychen, vel eis similia sapientes, pari legitur sententia condemnasse. In quo memorato scripto, etiam contra divinas Scripturas, non solum pontificibus multis, sed etiam (quod dici nefas est) ipsi quoque principi sacrilegas injurias irrogare tentastis, quatenus ignorantem Christianum populum diabolica amplius deciperetis astutia. Haec ergo sustinentes per multa temporis spatia, patientia sacerdotali resecare distulimus, credentes vos forsitan resipisci [ forte resipiscere], et ab illicitis temperare. Sed quia semel et secundo adhortatione nostra per fratres nostros episcopos, id est, Joannem Marsicanum, et Julianum Cingulanum, vel Sapatum filium nostrum atque diaconum, nec non et per gloriosum virum patricium Cethegum, et religiosum virum item filium nostrum Senatorem, aliosque filios nostros commoniti noluistis audire, et neque ad Ecclesiam, neque ad nos reverti, sicut omnia facitis, voluistis detestanda superbia; et ideo necesse nobis est in vobis canonice vindicare, ne videamur divinarum Scripturarum interpretationibus subjacere. Scriptum est enim: Videbam furem, et simul currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX); et ipse Dominus ac Salvator noster dicit: Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Expedit enim tibi ut pereat unum membrum tuum, quam totum corpus mittatur in gehennam (Matth. V). Et quoniam iste intellectus magis de officiis ecclesiarum, vel proximis non recte agentibus, et scandala in ecclesiis mittentibus sano sensu debet aptari, sicut et alibi nos admonet, dicens: Oportet venire scandala, sed vae illi per quem veniunt (Matth. XVIII). Et beatus Apostolus simili praedicat ratione: Utinam et abscindantur qui vos conturbant (Galat. V). Et iterum sancta Scriptura nos commonet, dicens: Ejice pestilentem de concilio, et exiet cum eo jurgium (Prov. XXII). Oportet ergo nos jam post tantas admonitiones in vobis, Rustice et Sebastiane, per auctoritatem beati Petri, cujus nos Dominus sibi voluit vice servire, regulariter vindicare, propterea ne si jam diutius differamus, omnis ecclesiasticus ordo solvatur. Ideoque quod a nobis cum gemitu, sed cum beati Petri auctoritate dicendum est, pro suprascriptis excessibus alienos vos a diaconi esse honore decernimus, et omni ministerio officii levitici, praedictum vobis honorem auferentes, penitus submovemus, nullam ulterius licentiam habentes, ut ex levitico nomine aut gradu aliquid facere praesumatis, vel sub nomine diaconorum scribendo, iterum Dei conturbetis Ecclesiam: quippe qui ex apostolica auctoritate et Patrum regulis, contra quas multa spiritu superbo atque irreligioso fecistis, vos olim dignos damnatione praesenti auctoritate deponimus. Et ut universi nos haec pro loco in quo nos Deus esse voluit, et auctoritate beati Petri apostoli recte fecisse cognoscant, canonum constituta posuimus, quae sancta Chalcedonensis synodus apud se relecta laudavit. Aetius archidiaconus relegit: Si quis presbyter aut diaconus, suum contemnens episcopum, a communione semetipsum suspendit ecclesiae, et secretius collectam facit, et altare constituit, et noluit evocanti episcopo consentire, et noluerit eidem acquiescere, neque obedire et prius et secundo vocanti: hunc omnino damnari, nec unquam hunc curationem mereri, nec recipere eum posse honorem. Si autem permanserit turbas faciens et seditiones Ecclesiae, per extraneam potestatem tanquam seditiosum debere comprimi. (Omnes reverendissimi episcopi clamaverunt: Haec justa regula, haec regula Patrum.) Pariter statuentes, ut si nobis viventibus, sicut optamus, sub humilitate et mansuetudine canonice poenitentes, matrem recognoveritis Ecclesiam, competenter a nobis venia concedatur. Si vero (quod non optamus) sub regulari poenitentia ad matrem Ecclesiam consueta distuleritis redire superbia, conciliorum in vobis, quorum regulas posuimus, censura servetur, ut nullus post transitum nostrum, quod ex beati Petri, cujus locum, licet immeriti, gerimus, auctoritate proferimus, canonum regulas exsequentes, in ecclesiastico gradu audeat revocare Joannem, Gerontium, Severinum, Importunum, Joannem atque Deusdedit, quos constat vestrae conjurationis et conspirationis esse participes, quos nos potentes bonos, militare Ecclesiae, cui Deo praesidemus auctore, nostro tempore feceramus: tamen ut et ipsi possint et diversi cognoscere de subdiaconorum et notariorum vel defensorum officio praesenti se sententia noverint fuisse depositos, et nullum penitus in Ecclesia nostra gradum ulterius detinere; nisi forte, sicut praefati sumus, nobis in hac luce superstitibus, et ipsi poenitentiae canonicae colla submiserint. Felicem etiam monachum Afrum, qui Gillitano monasterio dicitur praefuisse, et levitate sua atque inconstantia congregationem ejusdem monasterii per diversa loca certum est dispersisse, et vestrae pravitatis incentor est, cum universis, qui eum vel vos, tam clerici vel monachi, quam laici, post praesentia interdicta in aliqua vestra se societate polluerint, aut consensum consiliumque praebuerint, regularem in his, quae item superius legitur, constituimus monere sententiam: quatenus in his remediis, ordine servato canonico, nullus praesumat pacem, quam Dominus diligit, ulterius Ecclesiae perturbare. Praesentem autem sententiam per Joannem Marsicanum, Zacchaeum Syllacenum, Julianum Cingulanum, fratres et coepiscopos nostros, sed et Sapatum atque Petrum filios nostros diaconos, nec non et filium nostrum Surgentium primicerium notariorum, atque Servumdei subdiaconum regionis primae, nec non et Vincentium subdiaconum regionis secundae, nostrae cui praesidemus Ecclesiae, vobis noscimur transmisisse.
EPISTOLA ( olim XII) VIGILII PAPAE. AD VALENTINIANUM EPISCOPUM TOMITANUM.
[recensere]Quae Constantinopoli de tribus capitulis acta fuerint. Dilectissimo fratri Valentiniano episcopo de Tomis provinciae Scythiae Vigilius.
Fraternitatis tuae relegentes scripta, pontificalem in vobis sollicitudinem inesse gratanter accepimus; quia prophetica tibi possunt verba competenter aptari, quibus ait: Salvabo gregem meum, et suscitabo super eum pastorem qui pascat eum, servum meum (Ezech. XXXIV). Oportet ergo charitatem tuam ea quoque Domini nostri verba sectari, per quae dixit: Speculatorem te posui domus Israel; et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me (Ezech. III); et convocatos eos quos scandalizari diversis rumoribus retulisti, incessanter hortari, ne per hos forsitan seducantur, qui sub praetextu catholico, nequissimo spiritu simplicium Christianorum corda fallacia sua decipere moliuntur, et patris sui diaboli consuetudinem maligno sectantes spiritu, Ecclesiam tibi commissam diversis mendacibus scriptis conturbare desiderant, quibus apostolica lectio congruenter aptatur, dicens. Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt; et declinate ab illis (Rom. XVI). Et infra: Et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Ibidem). Vestra autem obedientia in omni loco divulgata est, quatenus fraternitatis vestrae adhortatione saepe commoniti, nulla fideles eorum animos a rectitudine viae, quae Christus est, qui ait: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV), qualibet maligna annuntiatione submoveat: sed si, quod non oportet, ab adversariis conturbati, aliquid (quod Deus avertat) contra fidem factum forte formidant, cum mansuetudine, quae convenit Christianis, prophetica verba sectentur, dicentis: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII), et alius propheta: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus (Malach. II). Et quoniam Basinianus illustris et magnificus vir, filius noster, cum his qui pro actibus tuae fraternitatis Ecclesiae in Constantinopoli observant, pari ratione dixisse noscuntur, etiam hoc Dei inimicos fuisse mentitos, quod personae episcoporum Ibae atque Theodoriti in nostro (quod absit) fuissent judicato damnatae: legant ergo quae de causa, quae hic mota est, ad fratrem nostrum Mennam Constantinopolitanae urbis episcopum scribentes legimus definisse, et tunc cognoscent nihil a nobis, Deo nos custodiente, commissum, vel certe dispositum, quod contra fidem praedicationemque venerandarum quatuor synodorum, quae pro una eademque fide definita sunt, id est Nicaenae, Constantinopolitanae, Ephesinae primae, et Chalcedonensis reperiatur aversum; aut unius ex his, qui definitioni suprascriptae Chalcedonensis fidei subscripserunt, tangant injuriam: vel quod decessorum praedecessorumque nostrorum inveniatur (quod absit) constitutis forte contrarium: sed in omnibus apostolicae sedis praesulum, et beatae recordationis papae Leonis, et praedicatarum synodorum adversariis restitisse. fraternitatem autem vestram credimus non latere, inimicos fidei Christianae hoc semper saeculari et reprobanda molitos astutia, ut evangelistas quatuor contraria sibi (quod absit) dixisse monstrarent; quibus a sanctis patribus per evangeliorum concordiae libros est coelesti sapientia contradictum. Quod nunc quoque sancti Chalcedonensis concilii adversarii (inter quos etiam Rusticum et Sebastianum comperimus istius auctores scandali, quos olim pro meritis suis a sacra communione suspendimus, in quibus nos, si non resipuerint celeriter, fraternitas tua cognoscat canonicam sententiam prolaturos), qui sub praetextu falsae defensionis student ut eamdem synodum contra praedictas tres synodos dixisse (quod absit) ostendant. Quibus haec conantibus prophetae dicta consonanter aptantur, dicentis: Vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum (Jer. VIII), Verbum Domini nostri projecerunt, et sapientia nulla est in eis. Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium; ut inique agerent, laboraverunt (Jer. IX). Quibus, si non poenituerint, veniet Psalmistae invocata sententia, dicentis: Ut destruas inimicum et defensorem. Credimus enim catholicis Ecclesiae filiis ea quae tunc ad fratrem et coepiscopum nostrum Mennam scripsimus, id est, de blasphemiis Theodori Mopsuesteni, ejusque persona, vel de epistola quae ad Marim Persam scripta ab Iba dicitur, et scriptis Theodoriti, quae contra rectam fidem et duodecim capitula sancti Cyrilli facta sunt, abunde posse sufficere; quippe dum in constituto nostro superis designato possit diligenter agnosci, quia in ipsa definitione fidei, quam sancti Chalcedonensis concilii sacerdotes secundum praecedentes eam tres alias sanctas synodos protulerunt, non aliquid mutaverunt, sed laudantes omnia quae a superioribus acta sunt, sancta definitione sua perpetuo roborare firmaverunt. Tamen si post haec aliquis (quod non credimus) dubitare voluerit, hortamur, ut cum tuae fraternitatis ordinationem ad nos venire festinet, quatenus lucida admonitione cognoscat, omnia quae decessorum nostrorum et antefatarum quatuor synodorum sunt de una eademque fide acta scriptaque temporibus, a nobis inviolabiliter fuisse servata. Qua ratione percepta, sublato, sicut oportet, de Christianissimis animis scandalo, pax Deo placita in ejus Ecclesia illibata perduret. Hoc quoque fraternitatem tuam credimus adhortandam, ne ulterius praedictorum Rustici et Sebastiani, aut illorum qui pravae eorum praesumptionis probantur esse participes, scripta suscipiat; sed et universos ad tuam pertinentes ordinationem commoneas, ne vel ipsi a praedictis relegant aliquid destinatum, vel falsitati eorum ulterius animum suae credulitatis accommodent. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Datum XV calendas Aprilis, imperii domini Justiniani perpetui Augusti anno 23 post consulatum Basilii viri clarissimi anno 9, per Joannem presbyterum et apocrisiarium, et ipse direxit eam per Maxentium hominem suum.
EPISTOLA ( olim XV) VIGILII PAPAE ENCYCLICA. AD UNIVERSAM ECCLESIAM.
[recensere]Exponit causas secessus sui ad Sanctam Euphemiam, et quid ibi egerit cum legatis Justiniani, simulque fidei suae confessionem interserit. Vigilius episcopus Ecclesiae catholicae universo populo Dei.
Dum in Sanctae Euphemiae basilica gravi laborantes aegritudine detineremur, piissimus atque clementissimus imperator dominico die, id est calendis Februarii, gloriosos judices suos ad nos destinare dignatus est, id est Belisarium et Cethegum exconsules atque patricios, nec non et Petrum exconsulem patricium atque magistrum, sed et Justinum exconsulem et curapalatii et Marcellinum quaestorem, qui nobis dicerent, ut sacramenta percipere deberemus, et de Sanctae Euphemiae ecclesia ad civitatem regiam remeare. Quibus tale dedimus Deo adjuvante responsum, dicentes: Nos quidem in hanc basilicam pro nulla pecuniaria vel privata causa confugimus; sed pro Ecclesiae tantum scandalo, quod jam in toto mundo pro peccatis innotuit. Et ideo, si causa Ecclesiae ordinatur, ut pacem ejus, quam avunculi sui piissimus princeps fecit temporibus, et modo restituat, ego sacramentis opus non habeo, sed statim egredior. Si autem causa Ecclesiae finita non fuerit, item sacramentis opus non habeo, quia nunquam de Sanctae Euphemiae basilica exire dispono, nisi scandalum ab Ecclesia Dei fuerit amputatum. Nam posteaquam edicta sua piissimus princeps jussit appendi omnibus episcopis diversarum partium, sed et presbyteris atque diaconibus, nec non et clericis Constantinopolitanae Ecclesiae ad nos venientibus, in Placidiana domo, antequam ad Sancti Petri confugeremus basilicam, facie ad faciem ita locuti sumus: Rogate piissimum principem, ut edicta sua quae praecepit appendi, removere dignetur, et constitutum commune debeat exspectare; id est ut scandalizati episcopi Latinae linguae, aut ad synodum veniant, aut certe, remota omni violentia, suas scripto declarent sententias. Quod si forte preces vestras audire noluerit, vos nulli rei praebeatis assensum, quae ad divisionem tendit Ecclesiae, nec contra constitutum comminatione aliqua veniatis. Quia si hoc forsitan, quod non credimus, feceritis, noveritis vos ex praesenti die, ut praevaricatores, a beati apostoli Petri sede per ministerium vocis meae communione suspensos.
Et quoniam his actis non solum ea quae commissa fuerant nullo modo sunt correcta, sed etiam ex aliis causis die ipso, in praejudicium regularum ecclesiasticarum, vel injuriam sedis apostolicae, pejora praesumpta sunt, nec ulterius eos communionis nostrae permisimus esse participes, nec aspectus eorum, post tot praevaricationes, nostri oculi receperunt. Ea enim quae verbo de memorata excommunicatione cunctis episcopis, presbyteris, et diaconibus, aliisque clericis Constantinopolitanae Ecclesiae voce publica dixeramus, postea etiam die XIX calendarum Septembrium nuper praeteritarum, in beati Petri basilica in Ormisda scripto firmavimus: in quo etiam illum, qui sub habitu episcopali lupi rapacis dominico gregi semper tendit insidias, et assumens totius ducatum scandali, universalem Dei perturbavit ac perturbat Ecclesiam, de episcopatus ordine deponentes damnavimus, alios vero, qui superius memorati sunt, a communione suspendimus. Sed ob hoc hactenus paginam ipsius damnationis proferre noluimus, quoniam et clementissimum principem pro tali ac tanto scandalo ea quae facta sunt, divini consideratione judicii revocare confidimus, et praedictis omnibus oportebat nos spatium poenitentiae reservare; imitantes beatum Petrum, cujus sedem tenemus, etsi immeriti.
Chartam vero ipsam excommunicationis atque damnationis cuidam Christianae personae tradidimus conservandam, ut si forsitan hi qui excesserant nullo modo corrigere voluissent, aut si nobis vis aliqua irrogaretur, sive quaelibet inquietudo fieret, vel certe humana sorte transitus de hac luce contingeret, mox eam in celeberrimis locis proponeret, quatenus ejus notitia Christianis omnibus patefacta servaretur in posterum. Dum haec autem praefatis judicibus diceremus, rogavimus et conjuravimus eos, invocato omnipotentis Dei judicio, ut clementissimo imperatori hoc quoque ex nomine nostro suggererent; qui illis qui a nobis excommunicati sunt, in quibus et is quem praediximus est, communicare non debet, ne grave, quod absit, peccatum incurrat. Iis ita se habentibus, per magnificum virum Petrum referendarium die pridie calendas Februarias, quaedam charta nobis est allata, quam a clementissimo principe nullo modo credidimus destinatam, quia nec fuerat pietatis ejus manu subscripta. Et dum memorato referendario diceremus ut in ea subscriberet, diemque quo ab ipso fuerat allata pariter designaret, omnino refugit hoc facere: quae res suspicionem nostram, quia charta ipsa a piissimo principe nesciretur, aperte firmavit. Tantis enim a veritate sepositis rebus atque injuriis probatur esse plenissima, ut hanc imperialis oris nunquam credatur mansuetudo dictasse, maxime contra illius primi apostolorum vicarium, cujus olim reverentiae se frequentibus scriptis professus est debitorem. Memorata autem charta, licet per se nullas vires obtineat, tamen contra eam ad singula, Deo juvante, veraciter atque simpliciter respondetur, quatenus ejus falsitas, quae sapientibus viris semper est odiosa, a cunctorum animis plenius excludatur. Nunc autem omnibus hominibus hoc quoque curavimus indicandum, quoniam nos ad sanctae Euphemiae basilicam sub magno timore atque anxietate discessimus. Nam cum ad beati Petri basilicam in Ormisda fundatam Augusto mense nuper praeterito fugissemus, nullum latere confidimus, quia cum in eadem ecclesia a comitatu praetoris cum multitudine armatorum militum veniente, tanquam ad bellum instructa acie, a sancto ejus altari tracti pedibus traheremur, tenuimus; et super nos etiam ipsa altaris mensa ceciderat, nisi clericorum nostrorum fuisset manibus sustentata.
Postea vero dum nobis dicitur quod exinde, nisi sacramenta voluissemus accipere, sub omni violentia traheremur; memorati judices a piissimo imperatore directi voluissent nobis sacramenta praestare: indiculum dedimus per quod dari personae nostrae scripto petivimus jusjurandum; quod clementissimus princeps non quale nos voluimus praeberi concessit, sed quale ipsi placuit per judices suos dandum esse dictavit. Et dum saepedicti judices, posito indiculo super altare, et cataracta beati Petri apostoli, et super crucem, quae de ligno passionis Domini habet inclausum, sed et super claves beati Petri apostoli praestitissent corporale jusjurandum; ad Placidianas, tanquam nihil mali ulterius patientes, secundum piissimi principis redivimus voluntatem. In qua dum multa mala intolerabilia saepius pateremur, quae jam omnibus nota esse confidimus, praedictos judices tam verbo, dum ad nos saepius a clementissimo fuissent principe destinati, quam etiam scriptis semel, secundo, et tertio credidimus contestandos, ut sacramenta quae dederant conservarent, et piissimo imperatori suggererent, quatenus nullas inquietudines aut molestias, sicut nobis juratum fuerat, pateremur. Dumque nihil nostra toties vel verbo vel scripto contestatio profecisset, sed diebus singulis pejora etiam pateremur; ante biduum natalis Domini per nos ipsos agnovimus, et auribus nostris audivimus, quia per singulos memoratae domus custodiremur ingressus; ita ut illi qui nobis ponebant insidias, a nostris hominibus plurimis viderentur, et eorum clamores in cubiculo, ubi manebamus, nocte qua discessimus audiremus. Quo facto, cum sub gravi desperatione nocturnis horis maximi et pavoris aegritudine teneremur, diffugimus, sicut locus ille poterit cunctis hominibus indicare. Nam si circumspiciatur quare quantumque discrimen metu faciente despeximus, ut per parvam maceriem fabricantium transire compediti dolore nimio in nocturna obscuritate positi cogeremur, tunc poterit evidenter agnosci quanta nobis fuerit temporis pro sola Ecclesiae causa necessitas, aut quanta custodia, quae nos sub tali discrimine coegit discedere. Sed ne quis forsitan, ut est perversorum hominum malitia, de praedicatione nostra religiosis animis ac Deum timentibus aliqua mentiatur, fidei nostrae praedicationem huic parvae relationi malorum quae pertulimus credidimus subjungendam. Sciant igitur universi nos illam fidem praedicare, tenere atque defendere, quam ab apostolis traditam, et per successores eorum inviolabiliter custoditam, reverenda Nicaena synodus 318 Patrum sancto Spiritu sibi revelante suscipiens redegit in symbolum: ac deinde tres aliae sanctae synodi, id est Constantinopolitana 150 Patrum sub piae memoriae Theodosio seniore principe facta, et Ephesina prima, cui beatae memoriae papa Coelestinus decessor noster, et Cyrillus Alexandrinus episcopus, praesederunt; sed et Chalcedonensis 630 Patrum, quae sub piae memoriae Marciano imperatore convenit, cuique sanctae recordationis decessor noster papa Leo per legatos suos vicariosque praesedit, et prout diversarum haeresum damnanda exigebat adversitas, eamdem fidem uno codemque sensu atque spiritu declarantes latissime ediderunt. Hinc est quod Deus noster contra errorum hujusmodi feritatem pastorale coelitus armavit officium quod beatissimo Petro apostolo trina praeceptione commendans ait: Pasce oves meas (Joan. XXI): et recte illi pascendarum est cura commissa, cujus fidei praeclara confessio Dei est ore laudata. Confitenti enim salutariter ac dicenti: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI), perennis beatitudo rependitur, et columbae filius vocitatur, et claves regni coelestis accipit. Interrogante siquidem Domino, quem eum dicerent esse filium hominis, eumdem ipsum hominis esse Deique Filium sub mirabili interrogationis responsionisque brevitate confessus est: Tu es Christus Filius Dei vivi. Sacratissimae scilicet mysterium incarnationis ejus aperiens, dum in unitate personae, servata geminae proprietate naturae, homo idemque Deus, et quod ex matre semper virgine sumpsit in tempore, et quod natus ex Patre est ante saecula, permaneret. Inconfuse autem, et indivise, atque inconvertibiliter et subsistentialiter uniens sibi carnem Deus Verbum Emmanuel noster qui lege et prophetis annuntiantibus exspectabatur, advenit. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I): totus in suis, totus in nostris, assumens ex vulva carnem cum anima rationali et intellectuali: et, sicut scriptum est, aedificans sibi domum, tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII), ineffabili salutarique mysterio, qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, incarnatus Deus Dei Filius ex Spiritu sancto, et ex beata Maria semper virgine humanitatis sumpsit initium, ut nos aeternitatis suae faceret cohaeredes, nostrae consors dignatus est esse naturae, ut nos suae immortalitatis faceret esse participes: pauper factus est, cum esset dives, ut ejus inopia ditaremur (II Cor. VIII): omnia quae nostra sunt evacuato noxarum nostrarum chirographo condonavit, sicut Vas electionis edocuit: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo. Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem; mortem autem crucis (Philip. II). Id peragens tam inscrutabilis mysterii et dispensationis arcano, ut mediator Dei et hominum homo Christus Jesus maledicto, quo primus homo terrenus mortis vinculis tenebatur astrictus, secundus homo coelestis (I Cor. XV), dum mortem morte calcaret, absolveret. Passus carne est pro nobis Dei Filius, crucifixus carne est, mortuus carne est, et die tertio resurrexit, ut divina impassibili permanente natura, et carnis nostrae veritate servata, unius ejusdemque Domini Dei nostri Jesu Christi et passiones et miracula fateamur. Ut glorificationem capitis nostri totius Ecclesiae corpus aspiciens, quales primitias in capite nostro, id est in Christo Deo ac Domino, intueretur ex mortuis, tales in his qui ejus membra sunt in futurae gloriae praestoletur adventum. Ipse igitur Redemptor noster sedet ad dexteram Patris, unus idemque sine confusione utriusque naturae, sine divisione personae, et ex duabus atque in duabus creditus permanensque naturis, inde venturus judicare vivos et mortuos. Pater autem cum eodem unigenito Filio, et Spiritu sancto, unus est in deitate, et aequalis indiscretaeque naturae. Hujus fidei plenitudinem Dominus noster post resurrectionem mandavit apostolis, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XVIII). In nomine, inquit, dixit, non in nominibus; ut in quibus una virtus, una potestas, una deitas, una aeternitas, una gloria, una omnipotentia, una beatitudo, una operatio est, unaque natura, unius quoque nominis existat integritas. Nihil in deitate quippe discretum est, cum tantum personarum proprietas manifesta distinctione signetur. Totum ergo quod Trinitas est permanet consubstantialis et indiscreta divinitas. Hanc fidem a me sub brevitate narratam, doctrinae propheticae atque apostolicae congruentem, suprascriptorum Patrum latius explanavit assertio; cum, sicut diximus, aut haereticorum infestantium convinceretur adversitas, aut rectorum dogmatum efficaciter declararetur auctoritas. Hanc quoque fidem praefatarum quatuor synodorum, sed et beatorum decessorum nostrorum epistolis de fidei integritate conscriptis, continet laudanda confessio, quae doctrinae sedis primi apostolorum per omnia probatur assimilis, et nulla ex parte discordans. Huic ergo fidei vel omnibus quae in supradictis quatuor conciliis a sanctis Patribus nostris definita sunt contradicentes, haereticos condemnamus; id est Arium, Macedonium, Eunomium, cum dogmatibus suis, et omnes qui errori eorum consenserunt atque consentiunt. Anathematizamus etiam Paulum Samosatenum, Photinum, Bonosum atque Nestorium, cum nefariis doctrinis suis, et quicunque eorum blasphemiis praebent aut praebuerunt aliquando consensum. Item anathematizamus Valentinum, Manichaeum, Apollinarem atque Eutychem, simulque Dioscorum defensorem, cum exsecrabilibus commentis et praedicationibus suis, et omnes qui erroribus eorum usque in die mortis suae implicati manserunt. Sed si quos haereticos nominatim omisimus, in cujuslibet erroris morbo pollutos, et usque ad suum exitum permanentes, cum propriis erroribus condemnamus, abjicimus atque respuimus: solam fidem catholicam, quam in suprascriptis quatuor sanctis conciliis ab apostolis traditam susceperunt, et suis expositionibus declaratam per successores suos usque ad nostra tempora transmiserunt inviolabiliter, operante gratia Domini, custodimus. Et quoniam nullus Christianorum usque ad praesentem diem gestarum rerum incertam debet habere notitiam, etiam quae post tantae relationis supplementum facta sunt simili rationi narramus. Dum hesterna die, id est dominicorum, qui fuit pridie nonas Februarias, magnificus vir Petrus referendarius ad nos cum mandatis clementissimi principis remeasset, dicens: Quando vultis ut veniant judices, et vobis praebeant sacramenta, quatenus de hac, in qua residetis, ecclesia egredi debeatis, et securi ad regiam civitatem remeare? ita ei publica voce respondimus: Et per gloriosos judices palatii, sicut praefati sumus, cum quibus et tua magnitudo ad Sanctam Euphemiam venerat, quae superius sunt dicta mandavimus, et nunc per te denuo clementissimo principi haec dicimus suggerenda. Nos ad pietatem tuam festinantes ante septem annos de civitate nostra sic egressi sumus, ut nulla haberemus privata negotia. Nunc quoque suggerimus et rogamus pro pace, quam per pietatem tuam pridem Deus donavit Ecclesiae, ut eam nullorum hominum turbari amplius insinuatione permittas nec auctorem totius scandali Theodorum ultra vexare fidem catholicam patiaris: quoniam ante sex menses a nobis inter alios communione sacra privatus est, et ab episcopatu pro sua pravitate depositus: per eam videlicet paginam, quam adhuc pro mansuetudinis vestrae intuitu, et spe conversionis ejus, sicut dictum est, publice proferre distulimus. Illud etiam pari modo per magnitudinem tuam ejus auribus intimamus, quia de causa Ecclesiae per te nullum possumus dare responsum, ob hoc quod quaedam, quae tibi dicimus nuntianda ejus clementiae, profiteris te non posse suggerere. Et ideo si directis duobus judicibus, quorum nomina tibi in praesenti prodidimus, sacramenta praestare dignetur, ut post haec sine metu periculi fratrem nostrum Dacium episcopum Mediolanensis Ecclesiae, vel alios quos cum eo transmiserimus, loco nostro suscipiat, parati sumus dirigere, ut per eos de ecclesiastica causa quaecunque mandavimus, veraciter innotescant. Siquidem Ecclesiae causa nulla sacramenta nobis dari deposcimus: sed mox pro gratiarum actione ejus occurrimus pietati, quia nihil aliud est, quod praeter scandalum nos Deo adjuvante perterreat, unde amplius in Sanctae Euphemiae basilica sedeamus. Supplicamus enim Deo nostro, et precibus indefessis optamus, ut per eum sublata dissensione pax, quam piae memoriae avunculi sui fecit ipse temporibus, reparetur Ecclesiae. Nam si ulla provenerit ultra dilatio, nos necesse est causam modis omnibus definire; quia neque proximos, neque alios parentes, aut quamlibet substantiam, animae nostrae vel piissimi principis opinioni praeponimus. Data nonis Februarii, imperante domino Justiniano perpetuo Augusto, anno 25, post consulatum Basilii viri clarissimi anno 10 ( Anno Chr. 551).
FRAGMENTUM DAMNATIONIS THEODORI EPISCOPI CAESAREAE CAPPADOCIAE A BEATO VIGILIO PAPA FACTAE.
[recensere]Theodorus episcopus sacerdotio et communione privatur. Constantinopolitanus et reliqui episcopi illius criminis conscii excommunicantur. Vigilius episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: Res est quidem divinae conveniens jussioni, patientiam praebere peccantibus, quam non tamen adusque decet extendi, ut spe continuae impunitatis jugiter sine correptione peccetur. Quoniam igitur, tu Theodore Caesareae Cappadociae civitatis episcopo, qui hactenus ab ordinationis tuae tempore, unius anni spatio in Ecclesia cujus gubernacula susceperas, non passus es residere, sed auctoritate nominis episcopalis abusus universalis Ecclesiae scandala generare non cessas; et a nobis modo familiariter objurgatus, modo precibus obsecratus, nonnunquam vero fraterna increpatione correptus, saepe etiam divinarum Scripturarum auctoritate commonitus, vel ecclesiasticae consuetudinis convictus exemplis, semper emendationem sermone promittens, quam factis nequissimis respuebas, nunquam a prava intentione cessasti. Nos vero longanimitatem nostram divina largitate concessam, tam circa te, quam circa seductos abs te, pene hoc quinquennio elapso monstravimus. Primum quidem in eo, quod pro scandalo refrenando condescendentes quorumdam animis, quos aliqua dissipatione [dispensatione] credimus temperandos, quia tu jam eos pluribus annis inquietissimus stimulator accenderas, quaedam pro tempore medicinaliter existimavimus ordinanda; tali scilicet conditione, ut, omni in posterum perturbatione sopita, nihil ultra nec verbo nec litteris quisquam facere ex eadem causa praesumeret. At tu pravae consuetudinis tractus audacia, neque tunc cessare a conscribendis vel praedicandis novitatibus voluisti, ita ut saepius libellis episcoporum redditis, et consensum tuum cum eis propria confessione condemnans, eorum vel tuis excessibus saepius a nobis concedi veniam postulasses. Post haec autem cum te a praesumptione solita nec pudor humanae verecundiae, nec sacerdotii pondus, nec timor divini judicii cohiberet, dum amplius, quam justum fuerat, patientiam tuis facinoribus praeberemus; ad hoc est causa perducta, quatenus semotis omnibus quae de trium capitulorum a quibuslibet dicto scriptove fuerant ordinata, quid de ipsa re facto opus esset, cum Africanarum, Illyricianarum, seu aliarum [Galliarum] partium congregata synodo tractaremus, eorum maxime praesentiam requirentes quorum fuerat scandalizata fraternitas. Illud quoque magnopere nobis cum clementissimo principe, praesentibus etiam Menna Constantinopolitanae civitatis, et Dacio Mediolanensis urbis antistite, aliisque tam Graecis quam Latinis episcopis, cum quibus omnibus, etiam tu Theodore pater adfuisti, nec non et praesentibus judicibus atque proceribus universoque senatu convenit, ne usque ad memoratam concilii diffinitionem quidquam de praefatis tribus capitulis ab aliquo fieri intentaretur. Ac deinde tuis ex consuetudine incitamentis liber condemnationem capitulorum ipsorum continens, in palatio, te assistente et instruente, coram quibusdam Graecis episcopis est relectus, a quibus assentationum favorem tuis vocibus exigebas. Ex quo facto tam tu, quam tibi consentientes episcopi, mitius licet a nobis quam oportuit increpati, ad promerendam ficta satisfactione veniam convolastis. Quis autem commemorare sufficiat quae te incitante atque exsequente mala commissa sunt? Nam ut de magnis excessibus tuis parva narremus, totius scandali incitamentum fuisti atque seditio; qui domi tuae sedens, antiquarios pretio caro conducens, ea quae jurata voce te non esse facturum usque ad constitutum tempus frequentius firmaveras, conscripsisti; et sub praetextu religionis, ea quae Dei Ecclesiam dividerent, sicut etiam rebus ipsius agnoscitur, perpetrasti. Nam usque ad hoc animum Christianissimi principis falsis suggestionibus perduxisti, ut clementia ejus, quae in suis hostibus pia semper apparuit, contra nos graviter moveretur. Sed haec omnia bona desideria nostra, quae pro pace Ecclesiae procul dubio militabant, ita animus tuus quietis impatiens dissipavit, ut illa quae fraterna collatione et tranquilla episcoporum fuerant reservanda judicio, subito contra ecclesiasticum morem, et contra paternas traditiones, contraque omnem auctoritatem evangelicae apostolicaeque doctrinae, edictis propositis, secundum tuum damnarentur arbitrium, dum fidelium nullus ignoret, per quos Dominus ac Deus noster doctrinis coelestibus plebem suam jusserit erudiri, vel quibus ligandi solvendique super terram dederit potestatem. Deinde in domo Pacidiana cum Graecarum vel Latinarum partium episcopis, qui in urbe regia aderant, et presbyteris ac diaconibus Constantinopolitanae Ecclesiae convenisti: ibique sub magnae vociferationis contestatione, tam nos quam frater noster Mediolanensis episcopus prohibuimus, ne aliquis vestrum praevaricationi communis constituti, contempta fraternitate, praeberet assensum. Tu autem, sedis apostolicae interdicentis per nos auctoritate despecta, ad Ecclesiam in qua edicta ipsa pendebant, reliquos tecum attrahens, perrexisti, ibique aliis adjectis praevaricationibus, missarum solemnia celebrasti: et quasi nihil tibi esset primae sedis antistitem praesentem et contradicentem contempsisse, pontificem etiam Alexandrinae Ecclesiae sacerdotem fratrem nostrum Zoilum, cujus nomen usque ad memoratum diem communicatum vobis fuerat diptychis eximentes, Apollinarem quemdam perversorem atque Ecclesiae ipsius adulterum vobis sociastis, ut vestra iniquitas non solum in removendo simplicissimo sacerdote, sed etiam in recipiendo patefieret perversore. Reticemus interim alia, quae eodem die a vobis in apostolicae sedis et in canonum perpetrata probantur injuriam, ne detenti enumeratione culparum, quarum inventor ostenderis, quod tibi competit diutius differamus. Et licet ante triginta dies pro memoratis excessibus vestris ab apostolicae vos communionis removissemus consortio, credentes quod sacerdotali proposito facilius quae male gesta fuerant satisfactione congrua curaretis: ideoque ex persona et auctoritate beati Petri apostoli, cujus, licet exigui, nos locum gerimus, cum Dacio Mediolanensi, Joanne Marsicano, Zacchaeo Scyllaceno, Valentino Silvae Candidae, Florentio Matellicatensi, Juliano Signino, Romulo Numanatensi, Dominico de Calliopoli, Primasio Adrumetino, Verecundo Lunensi, Stephano Ariminensi, Paschasio Aletrino, atque Jordane Crotonensi, fratribus et coepiscopis nostris, hac Theodorum, Caesareae Cappadociae civitatis quondam episcopum, sententiae promulgatione, tam sacerdotali honore et communione catholica, quam omni officio episcopali seu potestate spoliatum esse decernimus; nullis te vacare ulterius rebus, nisi poenitentiae lacrymis censentes, quibus percepta remissione culparum, locum communionemque tuam aut a me, aut post obitum meum a successore meo (si merueris) indulgentiae recipias. Teque Mennam Constantinopolitanae civitatis episcopum, qui non dissimili culpa constringeris, cum omnibus metropolitanis et micropolitanis episcopis, ad tuam dioecesim pertinentibus, sed et tuos Orientales, vel diversarum provinciarum majorum minorumque civitatum episcopos, qui his excessibus, pro quibus Theodorum Caesareae Cappadociae quondam episcopum condemnavimus, praebuistis assensum, humaniore sententia, pro Dei consideratione, tandiu a sacra communione suspendimus, donec unusquisque vestrum errorem suae praevaricationis agnoscens, culpam apud nos propriam competenti satisfactione diluerit. Haec est subscriptio sancti papae. Deo juvante, et ipsius gratia, Vigilius episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romae, huic damnationi atque excommunicationi Theodori Caesareae Cappadociae, et huic communicantis Mennae Constantinopolitanae urbis episcopi, vel aliorum praefectorum, subscripsi. Data XIX calendas Septembris, imperante domino Justiniano perpetuo Augusto anno 25, post consulatum Basilii viri clarissimi anno 11 [10] ( Anno Christi 551).
EPISTOLA EUTYCHII AD VIGILIUM.
[recensere]Τῷ τὰ πάντα ἁγιωτάτῳ, καὶ μακαριωτάτῳ κυρίῳ ἀδελφῷ, καὶ συλλειτουργῷ Βιγιλίῳ, Εὐτύχιος. Ἰδόντες ὁπόσων ἀγαθῶν αἰτία ἐστὶν ἡ τοῦ Θεοῦ εἰρήνη φρουροῦσα τὰς καρδίας, καὶ τὰ νοήματα τῶν πιστῶν, καὶ συνάγουσα αὐτοὺς εἰς τὸ ἓν καὶ τὸ αὐτὸ φρονεῖν, ἐν τῇ περὶ τῆς ὀρθῆς πίστεως ὁμολογίᾳ, καὶ τῇ τῶν θείων ἐντολῶν κατορθώσει, καὶ τὸν Θεὸν εὐμενῆ καθιστῶσα τοῖς εἰς τὰ ὀρθὰ ὁμονοοῦσι· διὰ τοῦτο σπουδάζοντες τὴν ἕνωσιν φυλάξαι, πρὸς τὴν καθολικὴν καθέδραν τῆς ὑμετέρας μακαριότητος, φανερὸν ποιοῦμεν ὅτι ἀεὶ ἡμεῖς ἐφυλάξαμεν, καὶ φυλάττομεν τὴν πίστιν, τὴν ἐξαρχῆς παραδοθεῖσαν ὑπὸ τοῦ μεγάλου Θεοῦ, καὶ σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ τοῖς ἁγίοις ἀποστόλοις, καὶ παρ' ἐκείνων ἐν παντὶ τῷ κόσμῳ κηρυχθεῖσαν, καὶ ὑπὸ τῶν ἀγίων πατέρων σαφηνισθεῖσαν, καὶ μάλιστα ὑπὸ τῶν ἐν ταῖς ἁγίαις τέτρασι συνόδοις συνελθόντων, οἷς διαπαντὸς, καὶ ἐν πᾶσιν ἀκολουθοῦμεν, καὶ δεχόμεθα, τουτέστι τοὺς τριακοσίους δέκα καὶ ὀκτὼ ἁγίους πατέρας τούς ἐν Νικαίᾳ συνελθόντας, καὶ τὸ ἅγιον σύμβολον, ἤτοι μάθημα τῆς πίστεως ἐκθεμένους, καὶ τὴν Ἀρείου μανίαν ἀναθεματίσαντας, καὶ τοὺς ταύτην φρονήσαντας, ἢ φρονοῦντας. Δεχόμεθα δὲ καὶ τοὺς ἑκατὸν ἁγίους πατέρας τοὺς ἐν Κωνσταντινουπόλει συνελθόντας, οἵ τινες τὸ αὐτὸ ἅγιον μάθημα ἐσαφήνισαν, καὶ τὰ περὶ τῆς θεότητος τοῦ ἁγίου πνεύματος ἐτράνωσαν, καὶ τὴν αἵρεσιν Μακεδονίου τοῦ πνευματομάχου, καὶ τὸν ἀσεβῆ Ἀπολινάριον κατέκριναν, μετὰ τῶν τὰ αὐτὰ ἐκείνοις φρονησάντων, ἢ φρονούντων. Δεχόμεθα δὲ καὶ τοὺς διακοσίους ἁγίους πατέρας τοὺς ἐν τῇ κατ' Ἔφεσον πρώτῃ συνόδῳ ἀθροισθέντας, οἵ τινες διὰ πάντων ἠκολούθησαν τῷ αὐτῷ ἁγίῳ συμβόλῳ, ἤτοι μαθήματι, κατέκριναν δὲ Νεστόριον τὸν ἀσεβῆ καὶ τὰ μυσαρὰ αὐτοῦ δόγματα, καὶ τοὺς τὰ ὅμοια αὐτῷ ὁτεδήποτε φρονήσαντας, ἢ φρονοῦντας. Πρὸς τούτοις δεχόμεθα καὶ τοὺς ἐξακοσίους τριάκοντα ἁγίους πατέρας τοὺς ἐν Χαλκηδόνι συνελθόντας, οἵ τινες καὶ αὐτοὶ διὰ πάντων συνῄνεσαν ταῖς προῤῥηθείσαις ἁγίαις τρισὶ συνόδοις, καὶ ἠκολούθησαν τῷ προῤῥηθέντι συμβόλῳ, ἤτοι μαθήματι, τῷ παρὰ τῶν ἁγίων πατέρων ἐκτεθέντι, καὶ ἀπὸ τῶν ἑκατὸν πεντήκοντα ἁγίων πατέρων σαφηνισθέντι. Καὶ ἀνεθεμάτισαν τοὺς ἕτερον παρὰ τὸ εἰρημένον σύμβολον τολμῶντας διδάσκειν, ἢ ἐκτίθεσθαι καὶ παραδιδόναι ταῖς ἁγίαις τοῦ Θεοῦ ἐκκλησίαις. Κατέκριναν δὲ, καὶ ἀνεθεμάτισαν καὶ Εὐτυχῆ, καὶ Νεστόριον, καὶ τὰ ἀσεβῆ αὐτῶν δόγματα, καὶ τοὺς τὰ ὅμοια αὐτοῖς φρονήσαντας, ἢ φρονοῦντας. Τούτων οὕτως ἐχόντων, δῆλον ποιοῦμεν, ὅτι πάντα τὰ ἀπὸ τῶν προειρημένων ἁγίων τεσσάρων συνόδων κριθέντα τε, καὶ ὁρισθέντα, καὶ ἐφυλάξαμεν, καὶ φυλάττομεν. Ἐπειδὴ κᾂν κατὰ διαφόρους χρόνους αἱ εἰρημέναι ἁγίαι τέσσαρες σύνοδοι ἐγένοντο, ὅμως μίαν καὶ τὴν αὐτὴν ὁμολογίαν τῆς πίστεως ἐφύλαξαν, καὶ ἐκήρυξαν. Δεχόμεθα δὲ καὶ περιπτυσσόμεθα καὶ τὰς ἐπιστολὰς τῶν προέδρων τῆς ἐν Ῥώμῃ ἀποστολικῆς καθέδρας, τῶν τε ἄλλων, καὶ Λέοντος τοῦ ἐν ἁγίοις, τὰς περὶ τῆς ὀρθῆς πίστεως γεγραμμένας, περὶ τῶν ἁγίων τεσσάρων συνόδων, ἢ μιᾶς ἐξ αὐτῶν. Ὁπότε τοίνυν τὰ προειρημένα παντα καὶ ἐφυλάξαμεν, καὶ φυλάττομεν, καὶ ἐν τούτοις συμφωνοῦμεν ἀλλήλοις, ἀναγκαῖόν ἐστι διαντιβληθῆναι περὶ τῶν τριῶν κεφαλαίων, περὶ ὧν τισι ζήτησις ἀνεφύη. Καὶ διὰ τοῦτο αἰτοῦμεν, προκαθημένης ἡμῶν τῆς ὑμετέρας μακαρεότητος, ἀταράχως καὶ μετὰ ἱερατικῆς πρᾳότητος, τῶν ἁγίων προκειμένων εὐαγγελίων, τὰ αὐτὰ κεφάλαια ἐν μέσῳ προτιθέμενα κοινῷ τρακτάτῳ ζητηθῆναι, καὶ ἀντιβληθῆναι, καὶ πέρας ἐπιτεθῆναι τῇ ζητήσει Θεῷ ἀρέσκον, καὶ σύμφωνον τοῖς παρὰ τῶν ἁγίων τεσσάρων συνόδων ὁρισθεῖσιν· ἐπειδὴ εἰς αὔξησιν τῆς εἰρήνης, καὶ εἰς ὁμόνοιαν τῶν ἐκκλησιῶν συντείνει, τὸ πάσης διχονοίας ἐν μέσου ἀναιρουμένης, τὰ ὑπὸ τῶν ἁγίων τεσσάρων συνόδων ὁρισθέντα, ἀσάλευτα τηρηθῆναι, τοῦ σεβάσματος τῶν ἁγίων συνόδων ἐν ἅπασι φυλαττομένου. Τούτοις δὲ καὶ ὑπεσημηνάμεθα. Καὶ ὑπογραφή. Ἐῤῥωμένος ἐν κυρίῳ ὑπερεύχου ἡμῶν, ἁγιώτατε, καὶ μακαριώτατε ἀδελφέ. Ἐγὼ Εὐτύχιος ἐλέει Θεοῦ ἐπίσκοπος Κωνσταντινουπόλεως νέας Ῥώμης, πᾶσι τοῖς προγεγραμμένοις ὑπέγραψα.
NOTA. Ὁ αὐτὸς λίβελλος ἐγένετο καὶ παρὰ Ἀπολιναρίου τοῦ ὁσιωτάτου ἀρχιεπισκόπου τῆς Ἀλεξανδρέων μεγαλοπόλεως, καὶ Δομνίνου τοῦ ὁσιωτάτου ἀρχιεπισκόπου τῆς Θεουπολιτῶν, καὶ τῶν ὑπ' αὐτοὺς θεοφιλεστάτων ἐπισκόπων, τῶν καὶ ἐνδημούντων ταύτῃ τῇ βασιλίδι πόλει, πρὸς τὸν αὐτὸν ὁσιώτατον Βιγίλιον.
D
[recensere]Profitetur fidem catholicam, et petit ut quaestio de tribus capitulis in concilio terminetur. Sanctissimo et beatissimo domino et consacerdoti Vigilio Eutychius.
Scientes quantorum bonorum causa est pax Dei, custodiens corda et sensus fidelium, et colligens eos ut unum idemque sapiant in recta fidei confessione, et ad perficienda divina mandata, et propitium Deum faciens in his quae recta sunt concordantibus: ideo festinantes unitatem conservare ad apostolicam sedem vestrae beatitudinis manifestum facimus, quod nos semper et servavimus et servamus fidem ab initio traditam a magno Deo et Salvatore nostro Jesu Christo sanctis apostolis, et ab illis in omni mundo praedicatam, et sanctis Patribus explanatam, et maxime ab his qui in sanctis quatuor synodis congregati sunt, quos per omnia et in omnibus amplectimur et suscipimus, id est, trecentos decem et octo sanctos Patres qui Nicaeae congregati sunt, et sanctum symbolum sive mathema fidei exposuerunt, et Arianam impietatem anathematizaverunt, et eos qui similia eis sapuerunt vel sapiunt. Suscipimus autem et centum quinquaginta sanctos Patres Constantinopoli congregatos, qui idem sanctum mathema explanaverunt, et de deitate sancti Spiritus dilucidaverunt, et haeresim Macedonianam, sanctum Spiritum impugnantem, et impium Apollinarium condemnaverunt, cum his qui similia illis sapuerunt vel sapiunt. Suscipimus autem et sanctos ducentos Patres in Ephesina prima synodo congregatos, qui per omnia secuti sunt idem sanctum symbolum sive mathema, et condemnaverunt Nestorium impium, et impia ejus dogmata, et eos qui similia ei aliquando sapuerunt vel sapiunt. Ad haec autem suscipimus et sexcentos triginta sanctos Patres Chalcedone congregatos, qui etiam ipsi per omnia consenserunt praedictis tribus synodis, et secuti sunt praedictum symbolum sive mathema a trecentis decem et octo sanctis Patribus expositum, et a centum quinquaginta sanctis Patribus explanatum, et anathematizaverunt eos qui aliud praeter praedictum symbolum praesumunt docere, aut exponere, aut tradere sanctis ecclesiis Dei. Condemnaverunt autem et anathematizaverunt et Eutychem, et Nestorium, et impia eorum dogmata, et eos qui similia eis sapuerunt vel sapiunt. His ita se habentibus, certum facimus, quod omnia quae a praedictis sanctis quatuor synodis judicata et definita sunt, et servavimus, et servamus; quia etsi per diversa tempora praedictae sanctae quatuor synodi factae sunt, tamen unam eamdemque confessionem fidei servaverunt et praedicaverunt. Suscipimus autem et amplectimur et epistolas praesulum Romanae sedis apostolicae tam aliorum, quam Leonis sanctae memoriae de recta fide scriptas, et de quatuor sanctis conciliis, vel uno eorum. Cum igitur praedicta omnia et servavimus et servamus, et si in his nobis ipsis invicem consentimus, necessarium est conferri de tribus capitulis, unde quibusdam quaestio nata est. Et ideo petimus, praesidente nobis vestra beatitudine, sub tranquillitate et sacerdotali mansuetudine propositis sanctis evangeliis, communi tractatu eadem capitula in medio proponenda, quaeri et conservari, et finem quaestioni imponi Deo placitum, et convenientem his quae a sanctis quatuor conciliis definita sunt: quoniam ad augmentum pacis et concordiam Ecclesiarum pertinet, ut omni de medio dissensione sublata, quae a praedictis quatuor sanctis conciliis definita sunt, inconcussa serventur, sanctarum synodorum reverentia in omnibus custodita. His autem et subscripsi incolumis in Domino. Ora pro nobis, sanctissime et beatissime frater.
Ego Eutychius, misericordia Dei episcopus Constantinopolis novae Romae omnibus suprascriptis subscripsi.
NOTA. Idem libellus scriptus est et ab Apollinario sanctissimo archiepiscopo magnae civitatis Alexandriae, et a Domnino sanctissimo archiepiscopo Theopoleos, et a Deo amantissimis episcopis qui sub ipsis sunt, qui et praesentes erant in hac regia civitate, ad eumdem sanctissimum Vigilium.
EPISTOLA ( olim ) XVI. VIGILII PAPAE AD EUTYCHIUM.
[recensere]A
[recensere]Τῷ ἀγαπητῷ ἀδελφῷ Εὐτυχίῳ, καὶ τοῖς ὐπὸ σὲ ἐπισκόποις, Βιγίλιος. « Ἐπληρώθη χαρᾶς τὸ στόμα ἡμῶν, καὶ ἡ γλῶσσα ἡμῶν ἀγαλλιάσεως (Ψαλ. 125), » ὅτι τῆς συγχύσεως τοῦ διχονοεῖν περιαιρεθείσης, τὴν εἰρήνην ὁ Θεὸς τῇ αὐτοῦ ἀποκατέστησεν ἐκκλησίᾳ, ἵνα πληρωθῇ τὸ γεγραμμένον, « Ἰδοὺ δὴ τί καλὸν, ἢ τί τερπνὸν, ἀλλ' ἢ τὸ κατοικεῖν ἀδελφοὺς ἐπιτοαυτό (Ψαλ. 132); » Πάνυ γὰρ ἡμᾶς ἐν κυρίῳ ἀγαλλιᾶσθαι προσήκει, ὅτι περ ἐγγράφως ἡμῶν [ἴσ. ἡμῖν] προσηνέχθη πληροφορία τῆς ὑμετέρας ἀγάπης, ἧς ἡ δύναμις οὕτως ἔχει. Inserta est hoc loco superior Eutychii epistola, plenior autem hic est subscriptio aliquot verbis, ut in editione Latina. Τούτοις δὲ καὶ ὑπεσημηνάμεθα, ταύτης τῆς ὀρθοδόξου ὁμολογίας τὴν φαιδρὸτητα ἀσμένως περιπτυξάμενοι, τὰ αὐτὰ ἡμεῖς διὰ πάντων καὶ ἐν ἅπασιν ἀποδεχόμενοι, φυλάξειν τε καὶ ἀμωμήτως τηρήσειν, τοῦ Θεοῦ ἡμῶν προηγουμένου, ἐπαγγελλόμεθα. Ἁπάντων τοίνυν τῶν τῇ ὑμετέρᾳ περιεχομένων ὁμολογίᾳ ἐν τῇ οἰκείᾳ δυνάμει εἰς τὸ διηνεκὲς μενόντων, ᾔτησεν ἡ ἀδελφότης ὑμῶν ὥστε ἡμῶν προκαθημένων, περὶ τῶν τριῶν κεφαλαίων, ἐξ ὧν ζήτησις ἀνεφύη, ἀταράχως τε, καὶ μετὰ ἱερατικῆς πρᾳότητος, τῶν ἁγίων προκειμένων εὐαγγελίων, συγκριθῆναι, καὶ τέλος τῇ ζητήσει ταύτῃ τῷ Θεῷ ἀρέσκον, καὶ συμβαῖνον τοῖς παρὰ τῶν μνημονευθεισῶν τεσσάρων ἁγίων συνόδων ὁρισθεῖσιν, ἐπιτεθῆναι· ἵνα πάσης ἐκ μέσου διχονοίας ἀναιρουμένης, τὰ ἀπὸ τῶν ἁγίων τεσσάρων συνόδων ὁρισθέντα, ἀσάλευτα φυλαχθείη, τοῦ σεβάσματος τῶν αὐτῶν συνόδων ἐν ἅπασι φυλαττομένου. Ἣνπερ ὁμολογίαν τῶν πατρικῶν παραδόσεων μνημονεύουσαν, καὶ αὐταῖς ἀκολουθοῦσαν, τοῦτο μὲν ἐν τῇ ὑμῶν ἀδελφότητι, τοῦτο δὲ ἐν ἅπασι τοῖς τὰ ὅμοια ὁμολογήσασί τε, καὶ ὁμολογοῦσι, παντὸς ἐπαίνου πεπληρωμένην κρίνομεν, καὶ ἡμετέρους ἐξ αὐτοῦ τοῦ πράγματος ἀληθῶς ἀδελφοὺς ἐπιγινώσκομεν. Ὅθεν τὴν τοῦ Θεοῦ φιλανθρωπίαν ἱκετεύομεν, ὥστε πάντας ἡμᾶς ἐν ταύτῃ τῇ ὁμολογίᾳ, καὶ ταῖς πατρικαῖς παραδόσεσιν ἐμμένοντας, ἀξίους εὑρεθῆναι τοῦ ἐπαγγέλματος ἡμῶν, καὶ ἐν τῇ ἡμέρᾳ τῆς θείας κρίσεως ἐπ' οὐδεμιᾷ παραβάσει τῶν πατρικῶν διατυπώσεων ὑπευθύνους εὑρεθῆναι. Τούτων οὕτως εἰρημένων, τῆς ὑμετέρας αἰτήσεως τὸν πὸθον ἐγνωκότες, ἐπενεύσαμεν, ἵνα περὶ τῶν τριῶν κεφαλαίων, ἐξ ὧν ζήτησις ἀνεφύη, γινομένης κανονικῆς συνόδου, καὶ τοῦ δικαίου φυλαττομένου, ἐν μέσῳ (τῶν) προκειμένων τῶν ἁγίων εὐαγγελίων, ἅμα τοῖς ἑνωθεῖσιν ἡμῖν ἀδελφοῖς, σύγκρισιν ποιησώμεθα, καὶ τέλις δοθῇ τῷ Θεῷ ἀρέσκον, καὶ συμβαῖνον τοῖς παρὰ τῶν ἁγίων τεσσάρων συνόδων ὁρισθεῖσιν· εἰδότες δηλαδὴ, καθάπερ καὶ ἡ τῆ κοινῆς ὁμολογίας μαρτυρία δείκνυσιν, ὡς τῶν μνημονευθεισῶν τεσσάρων συνόδων ἐν ἅπασι τὸ σέβας φυλάττεται. Ὑπογραφή. Ὁ Θεός σε ὑγιῆ διαφυλάξοι, ἀδελφὲ τιμιώτατε. Ἐδόθη πρὸ ἑπτὰ εἰδῶν Ἰανουαρίων, βασιλείας τοῦ δεσπότου Ἰουστινιανοῦ τοῦ αἰωνίου Αὐγούστου ἔτους εἰκοστοεβδόμου, μετὰ τὴν ὑπατείαν Βασιλείου τοῦ λαμπροτάτου, ἔτους δωδεκάτου.
NOTA. Τῷ αὐτῷ τύπῳ ἔγραψε καὶ πρὸς Ἀπολινάριον τὸν ὁσιώτατον ἀρχιεπίσκοπον τῆς Ἀλεξανδρέων μεγαλοπόλεως, καὶ πρός Δομνῖνον τὸν ὁσιώτατον ἀρχιεπίσκοπον τῆς Θεουπολιτῶν, καὶ τὴν ὑπ' αὐτοὺς σύνοδον.
B
[recensere]Commendat ejus fidem, et annuit ut de tribus capitulis in concilio agatur. Dilectissimo fratri Eutychio et episcopis sub te constitutis Vigilius.
Repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione (Psal. CXXV), quod discordiae confusione submota, pacem Deus suae reformavit Ecclesiae, ut impleretur quod dictum est: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII). Valde enim nos in Domino exsultare convenit, quod charitatis vestrae scripto nobis est oblata professio, cujus tenor ita sese habet: Scientes quantorum bonorum causa est pax Dei, custodiens corda et sensus fidelium, et colligens eos ut unum idemque sapiant in recta fidei confessione, etc.
His autem et subscripsimus, hujus professionis orthodoxae claritatem libenter amplexi, eadem nos per omnia et in omnibus approbantes, custodituros atque inviolabiliter servaturos Deo nostro profiteremur [profitemur] auctore. Omnibus igitur, quae professio vestra continet, in sua perenniter firmitate durantibus, poposcit vestra fraternitas, ut nobis praesidentibus de tribus capitulis, ex quibus quaestio nata est, sub tranquillitate et sacerdotali mansuetudine sanctis propositis Evangeliis conferatur, et finis quaestioni ipsi Deo placitus et conveniens iis quae a memoratis sanctis quatuor conciliis definita sunt, imponatur; ut omni de medio dissensione sublata, quae ab eisdem quatuor sanctis synodis definita sunt, inconcussa serventur, earumdem synodorum reverentia in omnibus custodita. Quam professionem paternarum traditionum memorem et sequacem, tam in fraternitate vestra quam in omnibus similia confessis atque confitentibus, omni laude plenissimam judicavimus et nostros ex ea re vere fratres agnoscimus. Unde divinae clementiae supplicamus, ut omnes nos in hac confessione et paternis traditionibus permanentes, nostro digni reperiamur officio, et in die divini judicii nulli praevaricationi paternarum constitutionum inveniamur obnoxii. Quibus ita praedictis postulationibus vestrum [postulationis vestrae] desiderium cognoscentes annuimus, ut de tribus capitulis, ex quibus quaestio nata est, facto regulari conventu, servata aequitate, mediis sacrosanctis evangeliis, collationem cum unitis fratribus habeamus [ for. habeatis], et finis detur placitus Deo, et conveniens his quae a sanctis quatuor sunt definita conciliis: scientes utique, sicut et communis professionis testimonio declaratur, memoratarum synodorum in omnibus reverentiam custodiri. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Datum VIII [VII] idus Januarias, imperii domini Justiniani perpetui Augusti anno 27, post consulatum Basilii viri clarissimi anno 12.
NOTA. Eadem forma scripsit et ad Apollinarium sanctissimum, archiepiscopum magnae civitatis Alexandriae, et ad Domninum sanctissimum, archiepiscopum Theopoleos, et ad synodum ipsis subjectam.
CONSTITUTUM VIGILII PAPAE DE TRIBUS CAPITULIS. Gloriosissimo et clementissimo filio Justiniano Augusto Vigilius episcopus.
Inter innumeras sollicitudines quibus oneratur imperiale fastigium, laudabile clementiae vestrae cognovimus esse propositum, per quod submotis omnibus discordiae seminibus, quae in agro Domini humani generis inimicus asperserat, universos Domini sacerdotes praemissis ad testimonium conscientiae suae professionibus, per quas sanctorum Patrum et venerabilium quatuor synodorum ac praesulum sedis apostolicae inhaerere definitionibus atque judiciis monstrarentur, ad unitatem atque concordiam restituere properastis: quarum professionum formam, ut ecclesiasticae pacis amplectendum posteris tradatur exemplum, praesenti, quemadmodum se habet, inserta pagina declaramus.
Exemplum primae professionis quam ad Sanctae Euphemiae templum fecerunt.
Omnes quidem fideles, maxime vero Dei sacerdotes, pacem et sanctificationem sequi cum omnibus oportet, sine quibus nemo, secundum Apostolum (I Thess. IV), videbit Dominum. Nos igitur apostolicam sequentes doctrinam, et festinantes concordiam ecclesiasticam servare, praesentem facimus libellum. Imprimis quatuor sanctas synodos, Nicaenam trecentorum decem et octo, Constantinopolitanam centum quinquaginta, Ephesinam primam ducentorum, in qua in legatis suis atque vicariis, id est beatissimo Cyrillo Alexandrinae urbis episcopo, Arcadio et Projecto episcopis, et Philippo presbytero, beatissimus Coelestinus papa senioris Romae noscitur praesedisse, et Chalcedonensem sexcentorum triginta sanctorum Patrum suscipimus. Et per omnia et in omnibus, quaecunque in omnibus gestis Chalcedonensis concilii aliarumque praedictarum synodorum, sicut in iisdem quatuor synodis scriptum invenitur, communi consensu cum legatis atque vicariis sedis apostolicae, in quibus juxta tempora sua praedecessores sanctitatis vestrae beatissimi papae senioris Romae ipsis synodis praesederunt, tam de fide quam de aliis omnibus causis, judiciis, constitutionibus, aut dispositionibus definita aut judicata, vel constituta, sive disposita sunt, inconcusse, inviolabiliter, irreprehensibiliter, atque irretractabiliter, sine adjectione vel imminutione aliqua nos promittimus secuturos, nec quidquam contrarium quod ad earum reprehensionem et retractationem vel permutationem sive injuriam sub qualibet occasione vel novitate pertineat admissuros, aut tale aliquid praesumentibus consensuros: sed quaecunque communi consensu cum legatis atque vicariis sedis apostolicae orthodoxae ibidem dicta sunt, ea orthodoxa veneramur atque suscipimus.
Quaecunque anathematizaverunt vel damnaverunt, anathematizamus et nos atque damnamus; et universa, sicut ab iisdem synodis communi consensu cum vicariis sedis apostolicae judicata, aut definita, vel constituta; sive disposita lecta inveniuntur, irretractabiliter atque impermutabiliter conservamus. Sed et beatae recordationis papae Leonis epistolas, et sedis apostolicae constituta, quae tam de fide quam de firmitate supradictarum quatuor synodorum, processerunt, nos in omnibus secuturos servaturosque promittimus. Anathematizantes omnem hominem ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinentem, quicunque contra ea quae superius promisimus sub qualibet occasione vel altercatione venire tentaverit. Libellum autem in causa trium capitulorum, de quibus quaestio nata est, contra constitutum piissimi principis et beatitudinis vestrae, ego quidem nullum feci, sed volo atque consentio, ut omnes libelli qui facti sunt sub hac forma beatitudini vestrae reddantur. De injuriis autem, quaecunque beatitudini vel sedi vestrae factae sunt, eas quidem non feci; sed quia pro pace Ecclesiae modis est omnibus festinandum, velut si eas fecissem, veniam postulo. Quia vero tempore discordiae excommunicatos vel non receptos a beatitudine vestra in communionem suscepi, pariter veniam postulo.
In hac forma fecerunt Mennas Constantinopolitanus episcopus, Theodorus Caesareae Cappadociae episcopus, Andreas Ephesinus episcopus, Theodorus Antiochiae Pisidiae episcopus, Petrus Tarsensis episcopus; sed multi alii episcopi idem fecerunt.
Exemplar professionis quam residui episcopi Theophaniorum die nobis fecerunt.
Scientes quantorum bonorum causa est pax Dei, custodiens corda et sensus fidelium, et colligens eos, ut unum idemque sapiant in recta fidei confessione, et ad perficienda divina mandata, et propitium Deum faciens in his quae recta sunt concordantibus, ideo festinantes unitatem conservare, ad apostolicam sedem vestrae beatitudinis manifestum facimus, quod nos semper conservavimus et conservamus fidem ab initio traditam a magno Deo et Salvatore nostro Jesu Christo, sanctis apostolis, et ab illis in omni mundo praedicatam, et a sanctis Patribus explanatam, et maxime ab his qui in sanctis quatuor synodis congregati sunt, quos per omnia et in omnibus sequimur et suscipimus, id est trecentos decem et octo sanctos Patres, qui Nicaeae congregati sunt, et sanctum symbolum sive mathema fidei exposuerunt, et Arianam impietatem anathematizaverunt, et eos qui eadem sapuerunt vel sapiunt. Suscipimus autem et centum quinquaginta sanctos patres Constantinopoli congregatos, qui idem sanctum mathema explanaverunt, et de deitate Spiritus sancti dilucidaverunt, et haeresim Macedonianam Spiritum sanctum impugnantem, et impium Apollinarium condemnaverunt, cum his qui eadem cum illis sapuerunt vel sapiunt. Suscipimus autem et sanctos ducentos Patres in Ephesina prima synodo collectos, qui per omnia secuti sunt idem sanctum symbolum sive mathema, et condemnaverunt Nestorium impium et scelerata ejus dogmata, et eos qui similia ei aliquando sapuerunt vel sapiunt.
Ad haec autem etiam suscipimus sexcentos triginta sanctos Patres Chalcedone congregatos; qui etiam ipsi per omnia consenserunt praedictis sanctis tribus synodis, et secuti sunt praedictum symbolum sive mathema a trecentis decem et octo sanctis Patribus expositum, et a centum quinquaginta sanctis Patribus explanatum, et anathematizaverunt eos qui aliud praeter praedictum symbolum praesumunt docere, aut exponere, et tradere sanctis Dei ecclesiis: condemnaverunt autem et anathematizaverunt et Eutychetem et Nestorium, et impia eorum dogmata, et eos qui similia eis sapuerunt vel sapiunt. His ita se habentibus, certum facimus quod omnia quae a praedictis sanctis quatuor synodis judicata et definita sunt servamus; quia etsi per diversa tempora praedictae sanctae quatuor synodi factae sunt, tamen unam eamdemque confessionem fidei servaverunt et praedicaverunt.
Suscipimus autem et amplectimur epistolas praesulum Romanae sedis apostolicae, tam aliorum, quam Leonis sanctae memoriae de recta fide scriptas, et de quatuor sanctis conciliis, vel de uno eorum. Cum igitur praedicta omnia et servavimus et servamus, et in iisdem nobis invicem consentimus, necessarium est conferri [confiteri] de tribus capitulis, unde quibusdam quaestio nata est. Et ideo petimus, praesidente nobis vestra beatitudine, sub tranquillitate et sacerdotali mansuetudine, sanctis propositis Evangeliis, communi tractatu eadem capitula in medio proponenda quaeri et conferri, et finem quaestioni imponi Deo placitum et convenientem his quae a sanctis quatuor conciliis definita sunt; quoniam ad augmentum pacis, et concordiam Ecclesiarum pertinet, ut, omni de medio dissensione sublata, quae a praedictis sanctis quatuor conciliis definita sunt inconcussa serventur, sanctarum synodorum reverentia in omnibus custodita. His autem et subscripsimus in hunc modum fratres et coepiscopi nostri.
Eutychius episcopus Constantinopolitanus, Apollinaris episcopus Alexandrinus, Domninus [Domnus] Antiochiae Syriae episcopus, Elias episcopus Thessalonicensis; sed et caeteri qui primam professionem non fecerunt, et in hac secunda professione aut subscripserunt, aut seorsum eamdem fecerunt.
His igitur dispositis, optavimus quidem, venerabilis imperator (sicut frequentissime supplici prece poposcimus) eundum ad quemlibet Italiae locum, aut certe ad Siciliam, et convocatis ad nos Africanae et aliarum provinciarum Latinae linguae sacerdotibus, vel Ecclesiae nostrae sacratis ordinibus, secundum consuetudinem tractaremus, et de quaestionibus trium capitulorum pietati vestrae reddoremus plena deliberatione responsum; quod quia fieri serenitas vestra non annuit, hoc iterum noscitur constitutum, ut oblatis a nobis mansuetudini vestrae nominibus de suprascriptis provinciis, qui nobiscum ad tractandum adhiberentur antistites, clementia vestra faceret advenire; cui dispositioni item praebuimus ecclesiasticae pacis amore consensum. Postea vero hoc magis cum consensu fratrum nostrorum, nostrarum partium episcoporum, nuper ante sanctum Paschae diem pietas vestra constituit, ut exaequato numero his pontificibus, qui in Constantinopolitana urbe praesentes sunt, de tribus capitulis, ex quibus quaestio vertitur, secundum superius designatam fratrum nostrorum episcoporum professionem deberemus inire tractatum.
Sed quia, dum ea quae pro conservanda Ecclesiarum pace cum fratribus nostris fieri, vestra dispositione convenerant, festinaremus implere, ut adhibita salubri deliberatione communiter, et propter informandam universalem Ecclesiam, cunctis quae inter nos geruntur in scriptis deductis atque jacentibus, nostrum ex his collectum de tribus capitulis in quaestionem deductis judicium proveniret: continuo pietas vestra post illud volumen, quod nobis ante multos Paschae dies per virum magnificum Theodorum decurionem palatii destinavit, in quo vos interim quid de tribus sentiretis capitulis exponentes, nostrum poscitis dari ex eadem causa responsum.
Ideoque cum fratres nostri, neque exaequato nobiscum numero residere, neque in scriptum quae ageremus vel tractaremus redigi paterentur, tanquam (quod absit) non convenientia rectitudini loqueremur, quae scribere timeremus; et insuper gloriosissimis ad nos proceribus destinatis insisteret vestra clementia, nostrum de trium capitulorum negotio quam celerrime proferre debere responsum, nec sic destitimus vestrae obedire velle clementiae: hoc solummodo postulantes, ut pro infirmitate corporis nostri, quae nulli habetur incognita, viginti dierum nobis daretis inducias, quatenus habito nobiscum, Deo auxiliante, tractatu, definitionis nostrae, constituto die scripto, sententiam diceremus: ad fratres et coepiscopos nostros, a quibus similiter de eadem causa responsum vos flagitare dixistis, filium nostrum diaconum Pelagium cum hujusmodi mandato direximus, dicentes. Ut quia constitutus collationis faciendae modus fuerat praetermissus, saltem viginti dies pro antedicta nostri corporis imbecillitate, quam norunt, nostrum deberent definitum de tribus capitulis sustinere responsum, antiquum et regularem custodientes ordinem, ne ante nostrae, hoc est sedis apostolicae, cui per Dei gratiam praesidemus, promulgationem sententiae, quidquam proferre tentarent, unde scandali rursus, quae sopita fuerat, oriri posset occasio.
Propositis itaque nobis et diligenter inspectis, inquantum uniuscujusque capituli in quaestionem deducti ratio postulabat, synodalibus codicibus atque gestis prolatis, quae aliis eorumdem Patrum vel in sanctis quatuor synodis, aut in una earum rescripsisse [resedisse] monstrantur, synodalibus epistolis inspectis, nihilominus praedecessorum nostrorum sedis apostolicae praesulum constitutis, aliisque probatorum Patrum necessariis instructionibus pertractatis: si qua de his quae in quaestionem deducta sunt, apud patres nostros examinata fuerint, finita atque disposita, memores superius designatarum professionum, investigare curavimus: inspicientes dogmata quaedam in prima chartacei voluminis parte per fratrem nostrum Benignum episcopum Heracleae Paphlagoniae a vestra parte transmissi jacentia, quorum tenor secundum intellectum subter expositum ad excludendum totius ambiguitatis errorem praesenti definitioni nostrae tenetur insertus, plena exsecrabilibus blasphemiis, et orthodoxae fidei (quae secundum evangelicam apostolicamque doctrinam a sanctis quatuor synodis, Nicaena, Constantinopolitana, Ephesina, atque Chalcedonensi probabiliter atque irreprehensibiliter, sancti Spiritus cooperante praesentia, legitur definita) valde inimica esse perspeximus, et procul a Christianis sensibus repellenda. Propterea ergo, ut pote exsecrabilia, atque a sanctis Patribus olim sine dubitatione damnata, nostra quoque sententia anathematizamus atque damnamus, quorum primum capitulum ita se habet:
THEODORI CAPITULUM I. Quomodo igitur tu, quem super omnes maxime decet animarum regimen, illum eumdem, qui ex virgine natus est, Deum esse, et ex Deo consubstantialem Patri existimari dicis, nisi forte sancto Spiritui imputari illius creationem non jubes? Sed quis est Deus ex Deo et consubstantialis Patri? Is idem qui ex virgine natus erat (o mirandum!), et qui per Spiritum sanctum secundum divinas Scripturas plasmatus est, et confictionem in muliebri accepit ventre? Inerat forsitan quia mox quam plasmatus est, et ut templum Dei esset, accepit: non tamen existimandum nobis est, Deum de virgine natum esse, nisi forte idem existimandum nobis est et quod natum est, et quod est in nato templo, et qui in templo est Deus Verbum: non tamen nec secundum tuam vocem pronuntiandum est omnino, ex virgine natum Deum esse et ex Deo consubstantialem Patri. Nam si non homo est (sicut dicis) assumptus, qui natus est ex virgine, Deus vero incarnatus; quomodo qui natus est, Deus ex Deo et consubstantialis dicetur Patri, carne non potente hanc vocem suscipere? Nam est quidem dementia Deum ex virgine natum esse dicere; hoc enim nihil aliud est quam ex semine eum dicere David de substantia virginis genitum et in ipsa plasmatum, quia quod ex semine David et de substantia virginis est, in materno ventre consistit, et sancti Spiritus plasmatum virtute, natum fuisse dicimus de virgine. Ut autem aliquis ex hoc concedat dicere ipsis, quod Deus ex Deo et consubstantialis Patri natus est ex virgine, eo quod est in templo nato, sed non per se natus est Deus Verbum; incarnatus vero, sicut dicit iste sapiens. Si igitur cum carne eum natum esse dicunt; quod autem natum est, Deus ex Deo, et consubstantialis Patri est: necesse est hoc et carnem dicere, quod si non idcirco caro est, quoniam nec Deus ex Deo, nec consubstantialis Patris, sed ex semine David, et consubstantialis ei cujus semen est, et non id quod natum est ex virgine Deus est, et ex Deo, et consubstantialis Patri; nisi forte pars Nati, prout ipse in inferioribus partem Christi nominat deitatem; sed non divina natura ex virgine nata est; natus autem est ex virgine, qui ex substantia virginis constat, non Deus verbum ex Maria natus est; natus est autem ex Maria, qui ex semine est David, non Deus verbum ex muliere natus est, sed natus ex muliere, qui virtute sancti Spiritus plasmatus est in ea; non ex matre natus est consubstantialis Patri (sine matre enim est, secundum beati Pauli vocem), sed qui in posterioribus temporibus in materno ventre sancti Spiritus virtute plasmatus est, ut pote sine Patre propter hoc dictus.
Vigilii responsio.
In suprascripto primo capitulo quoniam per circuitus id videtur astrui, quia homo purus ex sancta virgine Maria natus sit, dicendo: Si fatemur Deum verbum, qui consubstantialis est Patri, carne ex eadem virgine natum, necesse est ut carnem consubstantialem Patri consequenter esse dicamus. Ideoque quicunque hujusmodi intellectus sapit, docet, credit, aut praedicat, et non eumdem Verbum ac Filium Dei per secundam nativitatem ex sancta Maria incarnatum et natum credit, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM II.
Mox autem in ipso plasmato Deus Verbum factus est; nec enim in coelum ascendenti solum inerat, sed etiam ex mortuis resurgenti, ut pote et resuscitans eum secundum suam promissionem; nec resurgenti solum inerat, sed etiam crucifixo et baptizato, et evangelicam post baptisma conversionem peragenti, nec non etiam de baptismo legalem adimplenti constitutionem, et praesentato secundum legem, et circumciso, et fetui pannis obvoluto; erat autem forte in ipso et nascente, et cum in utero esset a prima statim plasmatione; dispensationi enim quae circa eum erat ordinem imponebat, et particulatim ipsum ad perfectionem perducens.
THEODORI CAPITULUM III. Et per tempus ad baptisma ducens, post illud autem ad mortem, deinde secundum suam pronuntiationem resuscitans, ducens in coelum, collocans eum ad dexteram Dei per suam conjunctionem, ex qua sedet et adoratur ab omnibus, et omnes judicabit. Istorum autem omnium finem apud se habebat Deus Verbum, cum in eo erat, et omnia per ordinem complebat; quem ordinem ipse arbitrabatur bene habere per finitionem quidem et voluntatem, quam antea statuit pro his quae eventura erant, et bona voluntate, quam circa eum habebat, ab initio similiter inerat ei, per ordinem autem placitum ad perfectionem ducebat ipsum.
Vigilii responsio.
In suprascriptis secundo et tertio capitulis hoc videtur astrui, quia Deus verbum homini plasmato inerat tanquam alter in altero. Dicendo enim, ut particulatim dispensationi, quae circa eum erat, ordinem videretur imponere, et eum propter bonam voluntatem, quam circa ipsum habebat, et parabat eum qui assumptus est ad provectum perfectionis adducere, talibus verbis dualitas personarum in Domino uno et Deo nostro Jesu Christo exsecrabiliter videtur induci, et tanquam quemlibet hominem Dei Verbi gratia per spatia temporum profecisse. Ideoque quicunque eo intellectu sapit, docet, credit, aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM IV. Suam autem cooperationem ad proposita opera praestabat ei qui assumptus; ubi hoc facit in loco sensus fuisse distantem illi qui assumptus est; nec enim eis quibuscunque donavit cooperationem; sensus locum ejus obtinebat; si autem et modo praecipuam quamdam cooperationem donavit illi qui assumptus est, non hoc faciebat locum sensus deitatem obtinere. Sed si deitas pro sensu fiebat illi qui assumptus est, secundum vestra verba, quomodo timorem in passione suscipiebat? Quid vehementioribus orationibus ad imminentem necessitatem indigebat, quas cum magna quidem et clamorosa voce, cum plurimis etiam lacrymis secundum beatum Paulum (Heb. V) referebat Deo, evangelista aperte dicente (Luc. XXII), quod globis sanguinis similis sudor descendebat? Quid autem angeli adventu et visitatione egebat, animam reficientis in experimento malorum, confortantis ejus alacritatem, exercitantis eum ad imminentem passionis necessitatem, tolerare fortiter mala suadentis, urgentis ad patientiam et tolerationem malorum, ostendentis praesentium malorum fructum ex passione, mutationem in gloriam bonam circa eum post passionem futuram? qui enim secundum evangelistae vocem (Ibidem) confortabat eum, angelus scilicet, verbis istis fortem eum faciebat, et infirmitati naturae superiorem fieri hortabatur, et corroborando cogitationes ejus fortem eum faciebat.
Vigilii responsio.
In suprascripto quarto capitulo, quia dici intelligitur, quod sicut aliis hominibus donavit suam cooperationem Deus, ita et ei qui assumptus est, licet praecipuam, tamen similiter ut aliis hominibus dicitur esse donatam, et ita purum atque infirmum hominem circa passionem angeli eguisse praesidio, ut ei pro corroborandis cogitationibus ejus futura gloria promitteretur de tolerantia passionis; quae si quis ita sapit, docet, credit, aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM V. Vade post me, Satana, scandalum mihi es, quod non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum (Matth. XVI; Marc. VIII), non est confusio mihi mors, non fugio ipsam ut indecentem ad humanam gloriam respiciens. Sustinebo autem meliori animo experimentum mortis pro plurimis bonis futuris, in quibus et ipse fuero, et per omnes, ne mihi animum laedas atque turbes, tanquam confusione dignum fugere admones mortis experimentum.
Vigilii responsio.
In supradicto quinto capitulo dicitur, quod ideo Jesus Christus verba Petri apostoli fuerat aspernatus, quando ei dixit: Vade post me, Satana, scandalum mihi es, quia non sapis ea quae Dei sunt (Matth. XVI; Marc. VIII): ne dissuasione ejus animus ipsius perturbatus refugeret passionem, et quia passione sua proficeret, et pro pluribus bonis exinde adipiscendis. Qui igitur haec ita sapit, docet, credit, aut praedicat, et non magis nobis mortem ipsius, quam propria carne suscepit, aeternae credit vitae praemia contulisse, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM VI. Quod enim dictum est: Ducebatur a Spiritu (Matth. IV), aperte hoc significat, quod ab eo regebatur, ab eo ad virtutem propositorum confortabatur, ab eo ad haec quae oportebat ducebatur, ab eo quod decebat docebatur, ab eo cogitationibus corroborabatur, ut intantum certamen sufficeret, sicut et beatus dicit Paulus: Quicunque Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei (Rom. VIII); duci Spiritu dicens illos qui ab eo gubernantur, ab eo docentur, ab eo ad melius constituuntur, ab eo competentium doctrinam accipiunt. Cum dixisset autem evangelista, quod Spiritu sancto plenus regressus est ab Jordane, aperte demonstravit quod hujus causa sancti Spiritus habitationem in baptismate suscepit, ut inde propositam caperet virtutem; unde et ad certamen illud quod pro nobis erat ad diabolum effecturus, Spiritu ducebatur.
Vigilii responsio.
In suprascripto sexto capitulo rursus tanquam purus homo a Spiritu, cujus praesentiam post baptisma suscepisse dicitur, ad omnia ductus perhibetur, confortatus et edoctus, sicut caeteri homines, de quibus, ut hic videtur dici, Apostolus ait: Quicunque Spiritu Dei aguntur hi sunt filii Dei (Rom. VIII). Si quis haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non Deum Verbum incarnatum unum esse credit, et confitetur, et praedicat Christum, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM VII.
Dicant igitur nobis omnium sapientissimi, si pro sensu Domino Christo, qui est secundum carnem, deitas facta esset, sicut dicunt, quid sancti Spiritus operatione ad haec Christus indigebat? Nec enim Unigeniti deitas Spiritu indigebat ad justificationem, Spiritu indigebat ad vincendum diabolum, Spiritu indigebat ad operanda miracula, Spiritu indigebat ut doceretur ea quae decebat peragere, Spiritu indigebat ut immaculatus appareret. Si enim pro sensu quidem deitas sufficiebat, ad omnia autem ejus virtus, necesse erat inde omnia fieri, ut superflua esset sancti Spiritus habitatio: sed nunc unctum esse dicit ipsum Spiritu, et habitasse in eo Spiritum, et ad omnia adjuvisse proposita, et doctrinam inde ipsum accepisse et virtutem, et inde impetrasse justificationem, et inde immaculatum factum esse.
Vigilii responsio.
In suprascripto septimo capitulo hoc dici intelligitur, quia ut caeteri homines ad justificationem suam et ad vincendum diabolum, et ad operanda miracula, et ut doceretur ea quae decebat eum agere, et ut immaculatus appareret, habitatione sancti Spiritus eguisse, et ipso Spiritu eum ad omnia adjutum fuisse proposita. Quicunque haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non sua deitate Christum, ut pote verum Deum, omnia operatum fuisse quae voluit, et operari quae volet, sed tanquam purum hominem sancti Spiritus eguisse solatio, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM VIII.
Hoc quod ante saecula erat, dicit in ultimis factum esse temporibus, ut pote quibusdam hoc confitentibus; cum nemo ex his qui pietatis curam habent, istum patitur morbum habere dementiae, ut dicat eum qui ante saecula est, in ultimis factum esse. Et ex his infert quod necesse est, et hoc quod in ultimis est, ante saecula esse, et accusat eos qui non omnia similiter cum obversione dicunt; quasi hi qui unum esse Filium confitentur, necessitatem habeant cum obversione omnia dicere. Et quis non beatificet vestram dementiam? Quis autem non optet tales impetrare doctores, tantam confusionem rationi pietatis introducentes, ut dicerent, hoc quod ante saecula est, factum est in ultimis, et hoc alienarent sua natura, et ad deterius deducerent, deinde obverterent, quod et hoc quod est in ultimis, ante saecula est, cum oporteret forte dicere, quia quod ante saecula erat, assumpsit hunc qui in ultimis erat secundum beati Pauli vocem (I Tim. IV). Vestras igitur leges sequentes, et a tua sapientia constitutam obversionem, imo magis subversionem suscipientes age omnia simul confundamus, et nulla jam sit discretio, nec Dei formae, nec servi formae, nec templi sumpti, nec ejus qui in templo habitavit, nec ejus qui solutus est, nec ejus qui suscitavit, nec ejus qui perfectus est in passionibus, nec ejus qui perfecit, nec ejus qui memoriam meritus est, nec ejus qui memor factus est, nec ejus qui visitatus est, nec ejus qui visitavit, nec ejus qui paulo minus ab angelis minoratus est, nec ejus qui minoravit, nec ejus qui gloria et honore coronatus est, nec ejus qui coronavit, nec ejus qui constitutus est super opera manuum Dei, nec ejus qui constituit, nec ejus qui accepit ista ad sublevationem, nec ejus qui dedit sublevationem.
Vigilii responsio.
In suprascripto octavo capitulo diversis modis videtur induci dualitas personarum per hoc quod dicitur: Non ipse qui ante saecula erat, in ultimis dicendus est venisse temporibus; sed quasi altera sit assumentis humanitatem, altera assumpti persona. Si quis igitur haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non eumdem Deum Verbum, qui ante saecula ex Patre natus est, in ultimis temporibus ex beata Virgine Maria incarnatum et natum esse fatetur, ut unus idemque sit Christus in utraque natura, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM IX. Istum igitur virum, in quo statuit omnium facere judicium ad fidem futurorum, cum resuscitasset eum ex mortuis, et judicem omnium demonstrasset, secundum beati Pauli vocem (Act. XVII), meriti unitate ad seipsum dignatus est: et per conjunctionem ad se factam, talium participem fecit, ut et adorationis communionem haberet; omnibus quidem divinae naturae debitam adorationem reddentibus, comprehendentibus autem adoratione et illum quem inseparabiliter scit esse conjunctum. Ex quo manifestum est, quod ad majora eum perduxerit.
Vigilii responsio.
In suprascripto nono capitulo conjunctionis et participationis cujusdam vocabulo, quasi Dei ad hominem Christum factae, divinis Christus asseritur operibus decorari; per quae rursus dualitas inducitur personarum. Si quis igitur ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non unum eumdemque Christum Deum ac Dominum nostrum manentibus in suis proprietatibus differentiis naturarum, agnoscit et credit, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM X. Ego quidem, quem videtis, nihil quidem facere possum secundum meam naturam, cum homo sim, operor autem, quia in me manens Pater omnia facit; quoniam enim et ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV); Deus autem Verbum unigenitus in me est; certum est quod et Pater cum ipso in me manet, et opera facit. Et non est mirandum de Christo haec existimari, cum evidenter ipse de caeteris hominibus dicat: Qui diligit me verbum meum observabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Ibidem). Si enim apud unumquemque hujusmodi hominum et Pater et Filius mansionem faciunt, quid existimandum est, ut in Domino secundum carnem Christi ambo simul putarentur manere, communionem eorum secundum substantiam, communionem etiam mansionis forsitan suscipientem?
Vigilii responsio.
In suprascripto decimo capitulo ita in homine Christo Deus Verbum inesse dicitur, sicut Pater, ut per hoc aut et Pater incarnatus esse videatur, sicut et Filius; aut nec Filius sit incarnatus, sicut nec Pater, aut magis uterque in tertia persona hominis habitare. Qui igitur ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XI. Ita et animam, ut pote humanam et immortalem constitutam, et sensus participem prius accipiens, et per resurrectionem in immutabilitatem constituens, sic et nobis eorumdem istorum per resurrectionem praebuit communionem. Ideo autem ante resurrectionem ex mortuis increpat quidem Petrum, ut suis cum vocibus scandalizantem; et in magna trepidatione per tempus passionis constitutus, apparitione angeli indiget confortantis eum ad patientiam et tolerantiam imminentium malorum. Post resurrectionem autem ex mortuis, et in coelos ascensum, impassibilis factus et immutabilis omnino, et ad dexteram Dei sedens, judex universi est orbis terrarum, ut pote in eo divina natura faciente judicium.
Vigilii responsio.
In suprascripto undecimo capitulo eadem repeti videntur quae superius in quarto jam dicta sunt, quod ante passionem ita infirmus fuerit Christus, ut in magna trepidatione passionis tempore constitutus angeli videretur eguisse solatio. Quod quia velut purum hominem, qui hujusmodi auxiliis egeat, significare videtur, si quis ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XII. Sic igitur et hic sapientissimum [sapientissime] omnium habere nos doces Christi sensum, ut sanctum Spiritum habentem illum qui sensui Christi [habentes illum qui sensus Christo], aliquam virtutem adimplebat, prudentiam ejus [ei] praestans ad omnia quae agenda erant, sicut et in praecedentibus demonstravimus, quod ab ipso quidem in eremum ad certamina quae contra diabolum erant ducebatur; unctionem autem illius et scientiam et vim eorum quae agenda erant accipiebat; et illius particeps factus, non solum miracula faciebat, sed etiam quomodo uti oportebat miraculis, sciebat subtiliter, ut notam quidem faceret gentibus pietatem, pateretur autem laborantium infirmitates, et sic ad effectum suam voluntatem duceret, et justificabatur inde, et immaculatus ostendebatur, sive reparatione pejorum, sive custodia meliorum, sive etiam paulatim ad meliora profectibus.
Vigilii responsio.
In suprascripto duodecimo capitulo eadem quae in septimo capitulo videntur exponi, asserendo Dominum nostrum Jesum Christum per habitationem sancti Spiritus ad omnia informatum, et per tempora ad perfectionem unctionis ejus auxilio pervenisse. Si quis igitur eum non sua deitate perfectum esse credens, sed tanquam purum hominem unctione sancti Spiritus indigentem fuisse adjutum sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XIII. Quomodo igitur sequentiam habet, eo quod homo factus est Deus, justum hominem Deum Verbum esse dicere: si enim homo est Deus Verbum, ut ipse dicis, omnimode de homine dicemus ea quae de Deo Verbo evangelista dicit. Quid autem dicit? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, iste erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est (Joan. I). Ergo si homo est Deus Verbum, dicemus de ipso: In principio erat homo, et homo erat apud Deum, et Deus erat homo, erat homo in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Si enim homo est Deus Verbum, sicut dicis, convenient omnia ipsi quae de Deo Verbo dicit evangelista.
Vigilii responsio.
In suprascripto decimo tertio capitulo negari videtur Deum Verbum hominem factum, et rursus hominem Verbum Deum esse, ut per hoc inducatur, sicut superius dictum est, dualitas personarum. Si quis igitur ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non potius, manente in Domino Deo nostro Jesu Christo inconvertibiliter atque indivise differentia naturarum, sic una persona, sive subsistentia ejus esse creditur, ut et Deus Verbum sine ulla divinae naturae suae convertibilitate homo esse, et assumpta humanitas propter singularitatem personae inconvertibiliter Deus esse credatur, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XIV. Hoc quidem quid est, Ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX). Nemo sic demens est, ut alii cuidam convenire diceret, nisi templo Dei Verbi assumpto pro nostra salute homini, qui est mortuus, et resurrexit, et ascensurus esset in coelos, et patrem sibi ascribit cum discipulis suis Deum, et ipse gratia adoptionem meritus: et Deum suum appellat, quia cum caeteris hominibus similiter ut esset accepit. Unde propter communitatem quidem naturae, Patrem meum et Patrem vestrum dicit, et Deum meum et Deum vestrum. Divisit autem iterum suam personam ipsis, principium gratiae significans, propter quam ad Deum Verbum conjunctione in loco veri Filii ab omnibus honoratur hominibus.
Vigilii responsio.
In suprascripto quarto decimo capitulo per hoc quod legitur in Evangelio: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX), ita intelligitur, quod Jesus Christus Dominus et Deus noster, sicut caeteri homines, gratiam adoptionis, ut Filius Dei diceretur, acceperit, et quasi per conjunctionem ad Deum Verbum in locum veri Filii ab omnibus adoretur. Quod si quis ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non magis unum Jesum Christum Filium Dei et Dominum nostrum in duabus inconfusis et inseparabilibus intelligit et credit esse naturis, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XV.
Hoc quod dictum est: Accipite, pro accipietis, dicit. Si enim cum insufflasset, Spiritum dedisset discipulis (quod valde quidem stulte existimaverunt), superfluum erat dicere postea his, et maxime tempore ascensus in coelos non separari ab Jerusalem, sed exspectarent (exspectare) promissionem Spiritus; et in sequentibus: Sed accipietis virtutem, superveniente Spiritu sancto in vos (Act. I). Adventum autem ipsum sancti Spiritus super discipulos Lucas factum esse dicit quinquagesimo die resurrectionis, post ascensum. Et illud tamen animadvertendum est, quod si ab insufflatu suscepissent Spiritum, non diceret: Accipite, sed, quoniam accepistis; hoc enim quod dictum est: Accipite, his convenit qui nondum acceperunt.
Vigilii responsio.
In suprascripto decimo quinto capitulo dicitur, quia insufflans Dominus noster Jesus Christus post resurrectionem suam in facies discipulorum suorum non dederit eis Spiritum sanctum, sed dandum significaverit: ut per hoc aut veritas ipsa (quod absit) putetur esse mentita, aut tanquam purum hominem illo flatu non habuisse quod daret, aut dare minime potuisse. Si quis igitur haec ita sapit, docet aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XVI.
Dicit ad Thomam: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas; et porrige manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XXVIII). Quoniam, dicit, non credis, et tactum solum sufficere tibi ad credendum putas (haec enim dicens non me latuisti), tange manu, et cape experimentum, et disce credere, et non diffidere. Thomas quidem cum sic credidisset, Dominus meus et Deus meus, dicit: Non ipsum Dominum et Deum dicens. Non enim resurrectionis scientia docebat etiam Deum esse eum qui resurrexit, sed quasi pro miraculo facto Deum collaudat.
Vigilii responsio.
In suprascripto decimo sexto capitulo de illo loco Evangelii ubi Thomas apostolus palpans figuras clavorum dixit: Dominus meus et Deus meus (Ibidem), asseritur quod Thomas apostolus non ipsum Jesum Christum Dominum Deumque confessus sit, et quia resurrectionis scientiam non doceret, vel quia Deus esset qui resurrexit, sed quia magis pro miraculo facto Thomas apostolus Deum laudaverit. Si quis igitur haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non potius Thomae confessione et verum Deum esse Jesum Christum et in vera carne eum resurrexisse declaratum credit, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XVII. Ille autem dixit oportere poenitentiam agere eos pro crucis iniquitate, et agnoscentes Salvatorem et auctorem bonorum omnium Jesum Christum, quoniam propter ista pervenit et assumptus est de divina natura, in ipsum fidem suscipere, et ejus discipulos fieri, ante omnia autem ad baptisma accedentes; quod ipse tradidit nobis, praeformationem quidem habens sperationis futurorum, in nomine autem celebrandum Patris, et Filii, et Spiritus sancti: hoc enim quod est. Ut baptizetur unusquisque in nomine Jesu Christi (Act. II), non hoc dicit ut vocationem quae in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti est, relinquentes, Jesum Christum in baptismate vocent, sed quale hoc est, quod in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, ut diceret, quia sub nube et mari Aegyptiorum separati sunt, liberati eorum servitute, ut Moysis leges attenderent: tale hoc est, ut cum ad ipsum accessissent tanquam Salvatorem et omnium bonorum auctorem et doctorem veritatis, ab ipso, ut pote auctore bonorum et doctore veritatis, vocarentur, sicut omnibus hominibus quamque sectam sequentibus consuetudo est ab ipso dogmatis inventore vocari, ut Platonici, Epicurei, Manichaei, et Marcionistae, et si quidam tales dicuntur: eodem enim modo et nos nominari Christianos judicaverunt apostoli, tanquam per hoc certum facientes, quod istius doctrinam oportet attendere: sic et quod ab ipso datum est susciperent baptisma, in ipso quidem primo constitutum, qui et primus baptizatus est, ab ipso autem et caeteris traditum, ut secundum praeformationem futurorum celebretur.
Vigilii responsio.
In supradicto decimo septimo capitulo ex verbis B. Petri, quibus in Actis apostolorum dicit: Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, hoc astruitur, quia in ea invocatione, quae in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti fit, non contineatur et Christus et quod dixit Petrus apostolus, debere eos in Christi nomine baptizari, ut secundum hunc intellectum appareat introducta quaternitas. Adjicitur etiam in eodem capitulo, quia sic a Christo Christiani vocemur, quemadmodum diversarum sectarum et errorum sequaces ab inventoribus et magistris suis sunt sortiti vocabula, ut a Platone Platonici, a Marcione Marcionistae, et a Manichaeo [Manete] Manichaei. Si quis haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit. Nos enim ideo Christiani vocamur et sumus, quia ipsum Dominum nostrum Jesum Christum in baptisma percipientes induimus, ipso nobis existente capite omnes in eodem unum corpus efficimur.
THEODORI CAPITULUM XVIII. Et secundum duas rationes locum imaginis obtinet: qui enim amant quosdam, post mortem eorum saepius imagines statuentes, hoc sufficiens mortis solatium habere arbitrantur: et eum qui non videtur, nec praesens est, tanquam in imagine aspicientes, putant videre, ita flammam desiderii et vigorem placantes: sed etiam illi qui per civitates habent imperatorum imagines, tanquam praesentes et videntes honorare videntur eos qui non sunt praesentes, cultu et adoratione imaginum. Ista autem utraque per illum adimplentur: omnes enim qui cum illo sunt, et virtutem sequuntur, et debitorum Dei parati redditores, diligunt eum et valde honorant, et charitatem quidem ei, divina natura licet non aspiciatur, adimplent in illo qui ab omnibus videtur, sic omnibus existimantibus, ut ipsum videntibus per illum, et illi semper praesentibus, et honorem vero omnem sic attribuunt tanquam imagini imperiali, cum quasi ipso sit divina natura, et in ipso spectetur. Si enim et Filius est qui inhabitare dicitur, sed cum eo est etiam Pater, et inseparabiliter omnimodo ad Filium esse ab omni creditur creatura, et Spiritus autem non abest, ut pote etiam in loco unctionis factus ei, et cum eo est semper qui assumptus est; et non mirandum est, cum etiam in quibuslibet hominibus virtutem sequentibus cum Filio et Patre esse dicitur: Veniemus enim et ego, et Pater, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Quod autem et Spiritus hujusmodi hominum inseparabilis est, certum est omnibus.
Vigilii responsio.
In suprascripto decimo octavo capitulo ita invisibilis Dei imago asseritur esse Christus, tanquam si absentium principum imagines pro eorum colantur honoribus. Quae si quis ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XIX.
Hoc enim quod, Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacuit (Luc. III), in baptismate adoptionem demonstrat, sed non comparatione [secundum comparationem] Judaicae adoptionis: quia et ad illos dictum erat: Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes, et: Filios genui et exaltavi (Psal. LXXXI): ejus adoptionis praecipuum, eo quod dixit: Dilectus, et in eo mihi complacuit (Isai. II), ostendens. Propter hoc et vox Patris fiebat adoptionem confirmans, et Filii nominatione per adoptionem secundum gratiam eum qui vere Filius est demonstrabat: cujus conjunctio ad veram et firmam adoptionem istum constituebat: et Spiritus sanctus in specie columbae descendens permansit super eum, quatenus in conjunctione ad eum qui vere Filius est, ejus cooperationi intentus maneat, firmam adoptionis habens dignitatem. Per omnia autem in quo primo adoptionis performabatur baptisma, dico autem Domini Christi ex Patre, et Filio, et Spiritu sancto, hoc quod fiebat complebatur.
Vigilii responsio.
In suprascripto decimo nono capitulo, ubi Evangelium secundum Lucam de baptismo Christi videtur exponi, duae sunt reprehensiones: una quia dualitas inducitur filiorum, cum per adoptionem videtur dici Christus Filius Dei; alia, quia in nomine Trinitatis ipse quoque asseritur baptizatus; per quod quaternitas sine dubitatione monstratur. Si quis igitur haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XX.
Ideo ergo differentiam quidem Dei Verbi et recepti hominis tantum nobis ostendit psalmus: divisa vero haec in Novo Testamento reperiuntur, Domino quidem in se accipiente primordia psalmi, in quibus factorem cum dicit esse creaturae, et elevatam habere super coelos magnificentiam, et mirificari in omni terra. Apostolo autem supradicta quae de homine dicuntur, qui tantum beneficiorum meruit, quomodo non manifestum, quod alterum quidem nos divina Scriptura docet evidenter esse Deum Verbum, alterum vero hominem, et multam eorum esse ostendit nobis differentiam: nam iste quidem memorat, ille autem memoriam meretur: et iste quidem visitat, alter autem cum visitationem meretur, beatus dicitur: et iste quidem beneficium dando minuit paulo minus ab angelis, ille autem et per talem minutionem beneficium accepit: et iste quidem gloria et honore coronat, alter autem coronatur, et pro his beatus dicitur: et iste quidem constituit ipsum super omnia opera manuum ejus, et omnia subjecit sub pedibus ejus: alter autem meritus est dominari eis, quorum antea non habebat potestatem.
Vigilii responsio.
In suprascripto vigesimo capitulo, ubi octavus psalmus videtur exponi, et nudus homo (sicut et in aliis jam dictum est) Christus asseritur, et divisus a Verbo monstratur, et dualitas inducitur personarum. Quae si quis ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non ita in Christo Domino duas naturas invisibiliter et inconfuse unitas intelligat, ut manente earumdem differentia naturarum, ipse unus atque idem verus sit Dei et verus hominis Filius, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XXI.
Sed non volentes ista considerare, voces omnes trahere ad Dominum tentant Christum, ut ea quae de populo facta sunt simili modo intelligerent, et risum praestarent Judaeis, quando ex scriptorum sequentia nihil ad Dominum Christum pertinentes ostendant voces.
THEODORI CAPITULUM XXII.
Tale est, et quod non derelicta est anima ejus in inferno, nec caro ejus vidit corruptionem (Psal. XV): nam propheta quidem supra modum ipsam ponit circa populum providentiam, volens dicere, quoniam inter tentabiles eos ab omnibus conservavit malis. Quoniam autem hoc verum et ex ipsis rebus eventum accepit in Domino Christo, frequentissime de eo loquens beatus Petrus, utitur voce; ostendens quoniam quod de populo supra modum dictum est, ex quadam ratione utente voce propheta, hoc verum eventum in ipsis rebus accepit nunc in Domino Christo.
Vigilii responsio.
In suprascriptis vigesimo primo et vigesimo secundo capitulis hoc videtur dici, quod prophetiam, quae ex persona Christi loquens ait: Non derelinques animam meam in infernum, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV), non de ipso Christo praedictam fuisse, sed de populo Israeliticae generationis: beatum vero Petrum apostolum ad Christum hanc prophetiam per eventum aptare voluisse (Act. II). Et ideo qui haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XXIII.
Eumdem intellectum habet et illud: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Psal. XXI). Quod etenim psalmus nullatenus convenit Domino, certum est: neque enim erat Domini Christi, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II), dicere: Longe a salute mea verba delictorum meorum (Psal. XXI). Sed et ipse Dominus, cum secundum communem hominum legem in passione opprimeretur, Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII)? misit vocem; et apostolis: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Psal. XXI), ad eum traxerunt manifeste: quoniam quod supra modum dictum fuerat prius a David, propter illata ei mala, hoc ex operibus evenit in Domino Christo, cujus et vestimenta diviserunt, et sorti tunicam subjecerunt.
Vigilii responsio.
In suprascripto vigesimo tertio capitulo exponendo quaedam vigesimi primi psalmi verba, quibus dicitur: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem, negantur Jesu Christo Domino convenire; sed quod David propter quaedam mala quae perpessus est, de se dixerit, evangelistam ex eventu ad Christum traxisse, et adjicitur, quia non poterat dicere Dominus Jesus, qui peccatum non fecit: Longe a salute mea verba delictorum meorum (Ibidem): et ideo qui haec sapit, docet, credit aut praedicat, et non ea in quibus delictorum meminit, ad corpus ipsius, quod est Ecclesia, quae in hoc mundo sine delicto esse non potest, intelligit pertinere; illa autem de divisione vestimentorum, non specialiter de ipso capite, id est Domino Deo nostro Jesu Christo praedicta, et in ipso credit esse completa, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XXIV.
Foderunt manus meas et pedes (Psal. XXI), et omnia perscrutabantur, et quae agebam, et quae conabar. Nam foderunt, ex translatione dicit eorum qui per fossionem scrutari quae in profundo sunt tentant. Dinumeraverunt omnia ossa mea (Ibidem): totius meae fortitudinis et totius meae substantiae detentores facti sunt, ut etiam numero mea subjicerent. Istud autem ex consuetudine quam habent hostes dixit, qui quando obtinuerint, numero et talis subtilem notitiam inventorum faciunt [Locus corruptus]. Propterea et sequenter dicens: Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me, intulit: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem. Considerantes enim me, ait, et conspicientes quod omnia eis evenerunt in me desiderata (conspicere enim ita ut apud nos dicitur pro eo quod est: Vidit in eum quae volebat pati eum) jam, tanquam me omnino malis dedito, sicut hostes, mea post vastationem et captivitatem diviserunt sorte divisionem eorum facientes. Et evangelista quidem in Domino verba ex rebus assumens, eis usus est, sicut et in aliis diximus. Nam quod non pertineat ad Dominum psalmus, in superioribus evidenter ostendimus. At vero beatus David supra modum ista magis in his quae ab Absalom facta sunt, dixit: quoniam dum recessisset David, jure belli metropolim ingressus, omnes quidem obtinuit res regales, non piguit autem patris cubile inquinare.
Vigilii responsio.
In suprascripto vigesimo quarto capitulo de memorato eodem vigesimo primo psalmo illa verba ubi dicit: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et inspexerunt in me (Psal. XXI); asseritur non de Christo esse praedicta, sed David hoc de se dixisse propter tyrannidem Absalom, qui regiam urbem substantiamque pervaserat, atque in terra omnia dinumeraverat patris; sed evangelistam haec ex eventu ad Christi traxisse personam. Qui igitur haec ita credit, sapit, docet aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XXV.
Quoniam cibi et potus suaves quidem fiunt in tempore gaudii, insuavia autem et amara in tristitia; talia erant (inquit) quae ab illis fiebant, ut ex tristitia et ira esset quidem mihi in locum fellis cibus, esset autem et potio aceto nihil differens. Maxime autem hoc fit in iracundiis quae cum tribulatione fiunt, quod verisimile erat pati eos contra suos. Usus est autem evangelista hoc testimonio in Domino, et ipse autem Dominus: Zelus domus tuae comedit me (Joan. II), de seipso dicens. Et beatus Paulus de Judaeis loquens: Fiat mensa eorum (Rom. XV), etc.; beatus Petrus de Juda: Fiat habitatio ejus deserta (Act. I). Et certe diversis constitutis rebus, non quasi psalmo modo pro his dicto, iterum autem de illo, et iterum de alio: sed quia de Judaeis dicta sunt plura, qui se separaverunt de Deo et lege, convincentia illorum devotionem, necessarius est testimoniorum usus simul ex rebus captus, qualis est: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII).
Vigilii responsio.
In suprascripto vigesimo quinto capitulo de eo loco psalmi ubi dicit: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto; contra evidentem Evangelii veritatem exponitur, dicendo: quia nec vero aceto potatus est Dominus, sed ad tristitiam et iracundiam offerentium habuerit potationem in aceti loco et escam in fellis; nec de ipso praedictum, sed evangelistam hoc testimonio usum fuisse ex eventu in Domino. Propterea qui haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XXVI.
Sicut igitur per hujusmodi confessionem non deitatis Nathanael habens scientiam ostenditur (Judaei et Samaritae talia sperantes plurimum, quantum Dei verbi a scientia longe erant?), sic et Martha per confessionem illam, non deitatis habens tunc scientiam probatur: manifeste autem nec beatus Petrus: adhuc etenim ipsis sufficiebat tunc revelationem illam suscipientibus praecipuum aliquid majus de ipso praeter caeterorum hominum phantasiam accipere: post resurrectionem autem Spiritu perducti ad scientiam, tunc et revelationis perfectam scientiam suscipiebant, ut scirent quia praecipuum ipsi praeter caeteros homines non aliquo puro honore ex Deo pervenit, sicut in caeteris hominibus, sed per unitatem ad Deum Verbum, per quam omnis honoris ei particeps est post in coelos ascensum.
Vigilii responsio.
In suprascripto vigesimo sexto capitulo et agnitionem deitatis Christi ante resurrectionem ejus Petrus habuisse negatur, phantasiam vero intelligentiae prae caeteris hominibus accepisse dicitur: et rursus dualitas filiorum inducitur: dum hominem participem dicit ad Verbum postquam in coelos ascendit: Qui ergo ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non unum eumdemque esse intelligit Christum et Dominum nostrum Dei et hominis Filium, manente in ipso unitarum differentia naturarum, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XXVII.
Matthaeus quidem evangelista post tentationes dicit: quod accedentes angeli ministrabant ei (Matth. IV), scilicet cum eo constituti cooperantes, et omnibus circa eum Deo ministrantes, quod jam per certamina ad diabolum ostensus est clarior; sed et quod passuro ei aderant angeli, ex Evangeliis discimus. Et cum resurrexit, in monumento visi sunt (Matth. XXVIII; Luc. XXII): per omnia enim ista monstratur dignitas Christi, quod inseparate ei angeli aderant, omnibus circa eum ministrabant: sicut enim a peccantibus separantur, sic et per meritum honoratis subveniunt. Propter quod bene Dominus ait: Quod majus videbitis, et quod coelum aperietur omnibus per me, et omnes angeli semper mecum erunt, nunc quidem ascendentes, nunc vero descendentes, sicut ad domesticum Dei et amicum (Joan. I).
Vigilii responsio.
In suprascripto vigesimo septimo capitulo, ubi de Matthaeo evangelista exponitur, quia consummatis tentationibus accesserunt angeli, ut ministrarent Christo, dicitur: Quia sicut et alii per meritum honorato Christo subvenerint angeli, et quia sic ad Christum in coelos ascenderint et descenderint angeli, tanquam ad amicum et domesticum Dei. Qui ergo haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non ut vero Deo, veri Dei Filio, uni eidemque cum assumpta ex utero Virginis perfecta humanitate, angeli ut pote Creatori et Domino deservierint atque deserviant, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XXVIII.
Plus inquietabatur Dominus, et certamen habebat ad animae passiones quam corporis, et meliore animo libidines vincebat, mediante ei deitate ad perfectionem; unde et Dominus ad haec maxime instituens videtur certamen: cupiditate enim pecuniarum non deceptus, et gloriae desiderio non tentus, carni quidem praebuit nihil, nec enim illius erat talibus vinci: animam autem si non recepisset, sed deitas est quae ea vinceret, nullatenus eorum quae facta sunt, ad nos respicit lucrum: quae enim ad conversationis perfectionem similitudo deitatis et animae humanae? Etiam videntur Domini certamina non ad nos respiciens habere lucrum, sed ostentationis cujusdam gratia fuisse: quod si hoc dicere non est possibile (certum etenim est quod illa propter nos facta sunt, et majus certamen instituit ad animae passiones, minus autem ad carnis) quanto et amplius et magis inquietare illos contingebat, et magis illa erant, quae et ampliori indigebant medicina, videlicet quod et carnem et animam assumens pro utraque certabat, mortificans quidem in carne peccatum, et mansuetans ejus libidines, et facile capiendas meliori ratione animae faciens, erudiens autem animam, et exercitans et suas passiones vincere, et carnis refrenare libidines, haec autem deitas inhabitans operabatur, haec inhabitans medebatur utrique eorum.
Vigilii responsio.
In suprascripto vigesimo octavo capitulo iterum purus homo Christus inducitur, qui ratione animae, corporis dicitur mansuetas fecisse libidines, et erudisse animam, et exercitasse eam, ut passiones suas vinceret, et carnis in se libidines refrenaret: quae tamen utraque, mediante deitate, operatam fuisse dicit animam: ut secundum haec jam nec ipsum unum eumdemque Jesum Christum mediatorem Dei et hominum habeamus, sed carni et animae mediatrix deitas fuisse videatur. Qui igitur haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XXIX.
Sed si caro erat, inquit, crucifixa, quomodo sol radios avertit, et tenebrae occupaverunt terram omnem, et terraemotus, et petrae dirumpebantur, et mortui surrexerunt? Quid igitur dicant et de tenebris in Aegypto factis temporibus Moysis, non per tres horas, sed per tres dies? quid autem propter alia per Moysem facta miracula? et quae per Jesum Nave, qui solem stare fecit? qui sol et in temporibus Ezechiae regis et contra naturam retrorsus est? Et de Elisaei reliquiis quae mortuum suscitarunt? Si enim Verbum Deum passum demonstrant quae in cruce facta sunt, et propter hominem non concedunt facta esse; et quae in temporibus Moysis, propter genus Abraham non erant, et quae in temporibus Jesu Nave, et quae in Ezechiae regis: quod si illa propter Judaeorum populum mirabiliter facta sunt, quomodo non magis quae in cruce facta sunt, propter Dei Verbi templum?
Vigilii responsio.
In suprascripto vigesimo nono capitulo, dum quasi Apollinari, qui divinam naturam passionibus implicabat, contradicitur, a recto tramite declinatur, et modus assertionis exceditur, ut purus homo pependisse putetur in cruce. Et ideo qui hoc ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non Christum Deum verum credens, manente impassibili deitate, eumdem carne propria passum esse confitetur, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XXX.
Manifestum est autem quod unitas convenit: per eam enim naturae collectae unam personam secundum unitatem effecerunt. Sicut enim de viro et muliere dicitur, quod jam non sunt duo, sed una caro (Matth. XIX); dicamus et nos rationabiliter secundum unitatis rationem, quoniam non sunt duae personae, sed una, scilicet naturis discretis. Sicut enim ibi non nocet numero duorum unam dici carnem (certum est enim secundum quod una dicitur); ita et hic non nocet naturarum differentiae personae unitas. Quando etiam et naturas discernimus, perfectam naturam Dei Verbi dicimus, et perfectam personam: nec enim sine persona est subsistentiam dicere perfectam: perfectam autem et hominis naturam et personam similiter. Quando autem ad conjunctionem respiciamus, unam personam tunc dicimus.
Vigilii responsio.
In suprascripto trigesimo capitulo pessimo exemplo tentatur ostendi, quomodo una persona Christi possit intelligi, id est, sicut de viro et de muliere convenientibus legitur, sic et in Christo discretis naturis quasi unam esse personam: et sequitur perfectam esse naturam Dei Verbi, et perfectam personam, et perfectam hominis naturam atque personam, et similiter: unde apparet quia et de exemplo viri ac mulieris, ubi duae personae sunt, et de his quae sequuntur, tametsi tacetur numerus, duae autem inducuntur unius Christi personae. Quod qui ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XXXI.
Sed Christum quidem secundum carnem et assumptam servi formam, eum autem qui eam assumpsit super omnia nominans Deum, intulit tamen hoc secundum conjunctionem; ut per significationem nominum, naturarum manifestam divisionem faciat. Nemo igitur, neque eum qui secundum carnem ex Judaeis est, dicat Deum, nec iterum Deum, qui est super omnia, secundum carnem ex Judaeis.
Vigilii responsio.
In suprascripto trigesimo primo capitulo, in expositione quae de symbolo trecentorum decem et octo Patrum facta videtur, non solum divisio naturarum asseritur, sed et absolute dicendo, neque eum qui secundum carnem ex Judaeis nudus deitate homo, et purus sine carne Deus, quasi seorsum et seorsum duae pronuntiantur esse personae. Si quis ergo haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non sic in uno Christo unitas confitetur esse naturas, ut personae sive subsistentiae singularitas agnoscatur, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XXXII.
Jesum enim dicit a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute (Act. X): qui autem Dei Spiritu unctus est, omnino aliquid inde assumpsit. Quis autem furens dicat de Spiritu aliquid assumpsisse divinam naturam; nec non et participem? participes enim ejus videlicet vocat qui et ipsi uncti sunt; qui autem uncti sunt, et in hoc participes ejus juste facti, non aliter unctiones communicare dicuntur, nisi ei qui assumptus est: hoc ipsum autem demonstratur, quod mercedem justam accepit: Pro hoc enim, inquit, quod dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, pro his praecipuam unctionem meruisti.
Vigilii responsio.
In suprascripto trigesimo secundo capitulo in commento Epistolae ad Hebraeos adhibetur illud Petri, ubi dixit: Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute, et infertur: Qui autem Dei Spiritu unctus est, omnimode aliquid inde assumpsit; et additur: Quis autem furens dicat de Spiritu aliquid assumpsisse divinam naturam? per quae verba purus homo Christus inducitur, qui unctione Spiritus sancti particeps factus sit divinae naturae, sicut et alii: et mercedis justae nomine, quia dilexerit justitiam, et oderit iniquitatem, praecipuam meruerit unctionem. Qui ergo ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XXXIII.
Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel: hoc est, tu es ille qui de longe praedicatus es Christus: haec enim scilicet de Christo sperabat, sicut domestico constitute praeter omnes Deo.
THEODORI CAPITULUM XXXIV.
Certus quidem et ipse erat Filius Dei, non secundum deitatis dicens nativitatem, sed secundum quod domesticus Deo erat, per quod Filii Dei qui per virtutem domestici Deo constituti homines interim vocabantur.
Vigilii responsio.
In suprascriptis trigesimo tertio et trigesimo quarto capitulis de interpretatione Evangelii secundum Joannem adhibentur verba Nathanaelis dicentis Domino: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel: et infertur dictum esse Christo tanquam domestico Dei, ut non ipse Christus sit Deus, sed plusquam alii homines sit domesticus Deo; et dicitur, quia sicut alii sancti homines filii Dei dicuntur, sic et Christus per familiaritatem quam ad Deum habet a Nathanaele, cum quo loquebatur, Deus sit nominatus. Quae qui ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non eumdem Christum verum Deum et verum hominem confitetur, unum in utraque natura perfectum, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XXXV.
Quando enim dicit: De Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem, certum quidem quod filium hic eum qui ex semine David factus est secundum carnem non Deum dicit Verbum, sed assumptam servi formam. Nec enim Deus secundum carnem, nec Deus ex semine factus est David, sed sumptus pro nobis homo, quem Filium beatus Apostolus manifeste vocat.
Vigilii responsio.
In suprascripto capitulo trigesimo quinto cum exponitur locus Apostoli de Epistola ad Romanos, ubi dicit: De Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem, nuda servi forma depromitur, dicendo quod hic Filium eum qui ex semine David factus est secundum carnem, non Deum Verbum dicat, sed sumptum pro nobis hominem, quem Filium beatus Apostolus manifeste vocet: quae verba ostendunt nudum, sicut dictum est, hominem praedicari. Qui ergo ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non eumdem, qui ex semine David secundum carnem natus est, juxta David et Pauli apostoli vocem, ipsum credit esse etiam super omnia Deum, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XXXVI. Renatus alter factus est pro altero, non jam pars Adam mutabilis et peccatis circumfusi, sed Christi, qui omnino inculpabilis per resurrectionem factus est.
Vigilii responsio.
In suprascripto trigesimo sexto capitulo ubi ad baptizatum dicitur: Quia renatus alter factus est ex altero, non jam pars Adam mutabilis et peccatis circumfusi, sed Christi, qui omnino inculpabilis per resurrectionem factus est: quibus verbis Christum ante resurrectionem, quod absit, vult videri fuisse culpabilem. Qui ergo haec sapit, docet aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XXXVII. Ut multam quidem ejus faceret diligentiam, omnia autem illius propria faceret et toleraret, per omnes conductus passiones, per quas eum secundum suam virtutem perfectum fecit, nec a mortuis secundum suae naturae legem recedens, sed sua praesentia et operatione et gratia liberans eum quidem de morte et malis quae inde sunt, resuscitans autem eum de mortuis, et ad meliorem finem perducens.
Vigilii responsio.
In suprascripto trigesimo septimo capitulo dicitur, quia Christo in passionibus et morte Deus verbum praesentia et operatione et ad gratiam adfuerit: quod si ita est, tanquam alter alteri praesens gratiam et operationem impendisse videbitur. Qui ergo haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non ipsum Deum Verbum, servata impassibilitate divinitatis suae in carne anima rationali et intellectuali animata, quam sibi ab ipso conceptu univit ex Virgine, omnia quae de passione ejus scripta sunt, voluntarie sustinuisse dicit, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XXXVIII.
Deinde ostendens cujus gratia passus est, diminutionem infert: Quatenus circa [citra] Deum pro omnibus gustaret mortem (Hebr. II): quia, divina natura ita volente, separata illa, ipse pro se [per se], pro omnium utilitate gustavit mortem: et ostendens quod deitas separata quidem erat ab illo qui passus est secundum mortis experimentum, quia nec possibile erat illam mortis experimentum accipere, non tamen illi qui passus est abfuerat secundum diligentiam.
Vigilii responsio.
In suprascripto trigesimo octavo capitulo et falsatum testimonium Apostoli agnoscimus, quia ubi legitur: Ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem, hic invenitur: Ut sine Deo pro omnibus gustaret mortem, et hoc quasi astruendo dicitur: quia, divina natura separata, ipse pro se, vel ut purus homo pro omnium utilitate gustaverit mortem. Qui ergo ita sapit, docet, credit, aut praedicat, et non confitetur quia Deus verbum carnem, quam sibi ex ipsa conceptione secundum substantiam adunivit, nec in passionibus nec in morte unquam deseruerit, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XXXIX.
Jesum autem ait de Nazareth, quem unxit Deus Spiritu et virtute (Act. X), cujus unctionem meritus, et immaculatus effectus est per omnia, et ad divinam naturam meruit conjunctionem. Neque enim conjunctionem suscepisset illam, nisi prius immaculatus factus fuisset, ut sic condeceat illius unitatem.
Vigilii responsio.
In suprascripto trigesimo nono capitulo rursum illud quod beatus Petrus dixit: Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu et virtute: exponens dicit, per unctionem Spiritus, quod meruit, et immaculatum eum per omnia factum, et ad divinam naturam meruisse conjunctionem: quae verba Christum purum hominem aperte signant. Qui ergo haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XL. Nam et illud: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacuit (Matth. III), insania evidens est de Deo Verbo putare dicere eum. Qui enim dixit: Hic est Filius meus dilectus, et intulit: In quo mihi complacuit, significavit quod aperte ad comparationem hoc dicit aliorum filiorum, qui nec dilecti facti sunt, rec placere nimis potuerunt ei.
Vigilii responsio.
In suprascripto capitulo quadragesimo de interpretatione Evangelii secundum Matthaeum, ubi dicitur: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacuit, subjungitur et dicitur: Insania evidens est de Deo dicere eum. Qui enim dixit: Hic est Filius meus dilectus, et intulit: In quo mihi complacuit, significavit quod aperte ad comparationem hoc dicit filiorum, qui ne dilecti ei facti sunt, nec placere nimis potuerunt. Quae verba Christum Jesum purum rursus hominem et adoptivum filium evidenter ostendunt. Qui igitur haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XLI.
Permanens autem, donec secundum suam creaturam et virtutem solvens mortis dolores, liberavit eum ineffabilibus illius vinculis, et de mortuis resuscitans, transtulit quidem in immortalem vitam: incorruptum autem eum et immortalem et immutabilem efficiens, in coelum duxit.
Vigilii responsio.
In suprascripto quadragesimo primo capitulo dicitur, quod solvens mortis dolores, liberavit Christum ineffabilibus illis vinculis, et de morte resuscitans transtulerit quidem ad immortalem vitam, incorruptum autem eum et immortalem et immutabilem efficiens, in coelum eduxerit: per quae omnia verba declaratur nudum hominem esse Jesum Christum. Qui ergo ita sapit, docet, credit, aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XLII. Christum justificatum et immaculatum factum secundum virtutem sancti Spiritus [sicut beatus Apostolus modo quidem dicit: Quod justificatus est in Spiritu (II Tim. III); modo vero: Quod per Spiritum aeternum immaculatum se obtulit Deo (Hebr. IX) ] mori quidem fecit secundum legem hominum, ut pote autem impeccabilem virtute sancti Spiritus factum resuscitavit de mortuis, et ad vitam constituit meliorem, immutabilem quidem anima cogitationibus, incorruptum autem et indissolutum ex carne faciens.
Vigilii responsio.
In suprascripto quadragesimo secundo capitulo dicitur Christum justificatum et immaculatum factum esse virtute Spiritus sancti; et adjicit: Mori quidem eum fecit secundum legem hominum, ut pote autem impeccabilem virtute Spiritus sancti factum resuscitavit de mortuis: quibus verbis sic separatus a verbo Dei insinuatur homo, ut sancti Spiritus virtute immaculatus et impeccabilis, quasi aliquis justus homo asseratur effectus. Qui ergo haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XLIII. Deo autem gratias, qui nobis dedit victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV); istorum causam nobis fuisse dicens Deum, qui contra omnes adversarios dedit nobis victoriam sive mortis, sive peccati, sive cujuscunque hinc nascendi mali: qui Dominum nostrum Jesum Christum pro nobis hominem sumens, et ipsum per resurrectionem de mortuis ad meliorem transtulit finem, et in dextera sua sedere fecit, et nobis ad eum donavit communionem.
Vigilii responsio.
In suprascripto quadragesimo tertio capitulo, exponendo verba apostoli Pauli quibus dicit: Deo autem gratias, qui nobis dedit victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. Et post plura subjungitur: Dominus noster Jesus Christus pro nobis hominem sumens, et ipsum per resurrectionem de mortuis ad meliorem transtulit finem, per quae jam quasi existens homo, a Deo verbo significatur assumptus, ut duo fuisse videantur, et alter alteri praestitisse. Qui ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XLIV.
Cum ergo interrogent: Hominis genitrix, aut Dei genitrix Maria dicatur a nobis? Utraque, unum quidem natura, alterum autem relatione: hominis enim genitrix natura, quia homo erat et in ventre Mariae, qui et processit inde; Dei autem genitrix, quia Deus erat in homine nato; non in illo circumscriptus secundum naturam, sed quod in eo erat affectu voluntatis.
Vigilii responsio.
In suprascripto quadragesimo quarto capitulo dicitur: Cum ergo interrogent: Hominis genitrix, an Dei genitrix Maria dicatur, quasi ex respondentis persona dicitur, utraque dici, et adjungitur: Unum quidem natura rei, alterum autem relatione; et additur: Hominis enim genitrix natura, quia homo erat et in ventre Mariae, qui et processit inde: Dei autem genitrix, quia Deus erat in homine nato: et adjicitur: Non ille circumscriptus secundum naturam, sed quod in eo erat affectu voluntatis. Quae verba item et unum hominem Christum, et duos filios beatae Mariae demonstrant. Quod qui ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non Deum verbum, qui ante omnia saecula ex Patre ineffabiliter natus est, eumdem ex sancta Virgine Maria (sicut in primo capitulo diximus) per secundam nativitatem suam incarnatum et natum unum in utraque natura inconfusa inseparabilique cognoscit, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XLV. Gratia filius qui ex Maria est homo, natura autem Deus Verbum: quod autem secundum gratiam, non natura, et quod secundum naturam, non gratia, non duo filii; sufficiat corpori, quod ex nobis est secundum gratiam filiatio, gloria et immortalitas: quia templum Dei Verbi factum est, non supra naturam elevetur: et Deus Verbum pro debita a nobis gratiarum actione non injurietur: et quae est injuria componere eum cum corpore, et putare indigere corporis ad perfectam filiationem! nec ipse Deus Verbum vult se David filium esse, sed Dominum; corpus autem hoc vocari David filium non solum non invidit, sed et propter hoc adfuit.
Vigilii responsio.
In suprascripto quadragesimo quinto capitulo dicitur, quia per gratiam sit filius qui ex Maria natus est homo, natura autem Deus Verbum: et quasi ratiocinatur dicendo: Quod gratia, non natura, et quod natura, non gratia; et adjungitur: Sufficit corpori quod ex nobis est secundum gratiam filiatio, et non supra naturam elevetur, et Deus Verbum pro debita a nobis gratiarum actione non injurietur; quae verba nudum hominem ex Virgine Maria significant, qui per gratiam appelletur Filius Dei. Qui ergo haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XLVI.
Quando erit quaestio de nativitatibus secundum naturam, ne Mariae filius Verbum Dei existimetur, mortales enim mortales generant secundum naturam, et corpus simile sibi: et duas nativitates Deus Verbum non sustinuit, unam quidem ante saecula, alteram vero in posterioribus temporibus.
Vigilii responsio.
In supradicto quadragesimo sexto capitulo dicitur, ut Mariae filius Deus Verbum non existimetur, adjiciendo: Quia mortalis mortalem generat secundum naturam, et corpus simile sibi. Quae verba et purum hominem de sancta Virgine Maria significant, et duos filios introducunt. Qui ergo ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XLVII.
Ergo jam cessabunt ab impudente pugna, desistent autem a vana contentione, erubescentes evidentiam praedictorum: plurimos enim dicunt filios in gloriam ducentes. Ecce igitur in filiationis ratione Apostolus apparet (I Tim. III), assumptum hominem caeteris connumerans, non secundum quod illis [illius] filiationis particeps est, sed secundum quod similiter gratia filiationem assumpsit, deitate sola naturalem filiationem possidente.
Vigilii responsio.
In suprascripto quadragesimo septimo capitulo id quod dicit Apostolus, Qui multos filios ad gloriam adduxerat (Hebr. II, 10), exponendo dicitur, quod assumptum hominem caeteris connumeret sanctus Apostolus, eo quod similiter gratiam filiationis acceperit, sola deitate naturalem filiationem possidente: quae quidem verba, sicut superius dictum est, duos introducunt filios, id est unum per gratiam, alterum per naturam. Quod qui ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XLVIII.
Sed ad hoc dicunt, quod Jesus nomen salvatorem significat. Salvator autem si dicitur, quomodo ille homo dicatur? obliti quod Jesus dicebatur etiam filius Nave: et quod mirandum est, quia non sit vocatus fortuito in generatione, sed transnominatus a Moyse. Certum autem est quod non hoc imponere homini patiebatur, si divinam naturam omnimodo significabat.
Vigilii responsio.
In suprascripto quadragesimo octavo capitulo de nomine Jesu, quod salvatorem significat, argumentando negatur, et dicitur: Quia si salvator divinam naturam significaret, nunquam tale nomen homini imponeretur. Quibus verbis absolute et purus homo Christus ostenditur, et duae personae intelliguntur. Quae qui ita sapit, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM XLIX.
Itaque non solum Filium ipsum vocat a Deo Verbo separans, sed etiam secundum rationem filiationis communicans caeteris participibus filiationis convincitur: quoniam gratia et ipse particeps fuit filiationis, non naturaliter ex Patre natus, habens tamen ad caeteros excellentiam, qui unitate ad ipsum filiationem possidet, quod ei firmiorem ipsius rei donat participationem.
Vigilii responsio.
In suprascripto quadragesimo nono capitulo dicitur, quia Christus per gratiam particeps fuit filiationis, habens tamen ad caeteros excellentiam, quod ei firmior ipsius rei donata fuerit participatio. Quod qui ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non magis Deus Verbum cum assumpta carne unus atque idem Dominus Jesus Christus et verus Filius Dei et idem ipse verus Filius hominis intelligitur et creditur, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM L.
Homo Jesus similiter omnibus hominibus, nihil differens connaturalibus hominibus quam quod ipsi gratiam dedit; gratia autem data naturam non mutat; sed post mortis destructionem donavit ei Deus nomen super omne nomen.
Vigilii responsio.
In suprascripto quinquagesimo capitulo dicitur, quod homo Jesus nihil differat ab omnibus connaturalibus hominibus, nisi quod ei gratiam dedit: quae verba Dominum nostrum Jesum Christum velut unum de justis hominibus faciunt aestimari, qui non deitate sua excelsus intelligatur, sed gratia aliquid amplius quam caeteri homines asseratur adeptus. Quod si quis ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM LI. Sed mei fratres, qui ejusdem mihi matris sunt filii dicunt mihi. Non separa hominem et Deum, sed unum eumdemque dic hominem, dicens: Dico connaturalem mihi, dico Deum. Si dicam connaturalem Deo, dico: Quomodo homo et Deus unum sunt? Nunquid una natura hominis et Dei, domini et servi, factoris et facturae? Homo homini consubstantialis est, Deus autem Deo consubstantialis est: quomodo igitur homo et Deus unus per unitatem esse potest: qui salvificatur, qui salvificat, et qui ante saecula, et qui ex Maria apparuit?
Vigilii responsio.
In suprascripto quinquagesimo primo capitulo negatur quod unus idemque dici possit Deus et homo dicendo: Quomodo homo et Deus unus per unitatem esse potest, qui salvificat, et qui salvificatur, qui ante saecula est, et qui ex Maria apparuit? Quae verba duas introducunt in Christo personas. Si quis igitur ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM LII.
Bene intulit: Namque et ego homo sum (Matth. VIII), ut dicat: Nihil mirandum si hoc potes cum sis homo accipiens a Deo: quoniam et ego cum hoc sim, accipio obedientes, semel habens jubendi potestatem propter datoris indulgentiam.
THEODORI CAPITULUM LIII. Quapropter et nec incongruum est et te, accepta ista a Deo potestate, verbo solo jubentem abigere passiones, nec enim tanquam Filio Dei, et ante universam creaturam existenti, et creatori eorum quae sunt accessit centurio.
Vigilii responsio.
In suprascriptis quinquagesimo secundo et quinquagesimo tertio capitulis dicitur, quia Christo dixerit centurio, nihil mirandum esse si hoc potes, cum sis homo accipiens a Deo: quoniam et ego cum hoc sim, accipio obedientes, semel habens jubendi potestatem propter datoris indulgentiam. Et quamvis ex eo quod sequitur, centurionem non tanquam Filium Dei adiisse, qui universam condiderit creaturam; videatur quidem esse confiteri eum esse Filium Dei et creaturae totius opificem. Tamen quia nec de centurionis intellectu bene existimavit, cujus Dominus fidem non laudaret dicendo: Non inveni tantam fidem in Israel (Ibidem), nisi sciret eum intellexisse quia Deus: et ex his et superioribus capitulis et aliis dictis jam non per unitatem subsistentiae, sed per gratiam dicitur Christus esse Filius Dei, et ex eo Christus purus homo videtur induci, qui pro merito suo acciperet per datoris indulgentiam potestatem. Si quis ergo haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM LIV.
Consonantia et Apostolus dicit: Et manifeste magnum est pietatis mysterium, quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu (I Tim. III), justificatum esse in Spiritu dicens ipsum, sive quod ante baptisma cum subtilitate competente legem custodivit, sive quod etiam post illud gratiae conversationem cooperatione Spiritus cum magna complevit subtilitate.
Vigilii responsio.
In suprascripto quinquagesimo quarto capitulo id quod Apostolus dicit: Quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu, Christus justificatus esse asseritur, sive quod ante baptismum cum subtilitate competenti legem custodivit, sive quod etiam post illud gratiae conversationem cooperatione Spiritus cum magna subtilitate compleverit. Quae verba quia item purum hominem Christum justificatione egnisse demonstrat, si quis ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non magis ipsum ut verum Deum consubstantialem Patri et Spiritui sancto justificare impios per fidem credit, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM LV. Idem hoc dicimus juste et de Domino, quod Deus verbum sciens ejus virtutem, et secundum praescientiam statim in ipso initio complasmationis cohabitare bene voluit, et uniens eum sibi affectu voluntatis, majorem quamdam praestabat gratiam, ut pote gratia quae in eum est, et in omnes homines dividenda. Unde et circa bona voluntatem integram ei custodiebat. Non enim hoc dicemus, quod ille homo voluntatem habebat nullam, sed quod volebat quidem bonum, magis autem ei voluntarie plurimum aderat et boni desiderium, et contrarii odium: conservabatur vero a divina gratia illi voluntas integra ab initio, Deo qualis erit subtiliter sciente, qui et ad confirmandum eum magnam illi cooperationem habitatione sua praestabat pro omnium nostrum salute: unde nec injustum dicat aliquis esse, quod praeter omnes praecipium aliquid datum est illi homini, qui a Domino assumptus est.
Vigilii responsio.
In suprascripto quinquagesimo quinto capitulo dicitur quia Deus verbum secundum praescientiam sciens hominis Christi virtutem, initio complasmationis statim inhabitare in ipso bene voluerit, et uniens eum sibi affectu voluntatis majorem quamdam ei praestabat gratiam. Ex quibus verbis, et ex aliis quae sequuntur, duae evidenter inducuntur esse personae, et quia Filius Dei in filio hominis per affectum et gratiam et relationem habitare videatur. Si quis ergo haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non unum eumdemque Christum in duabus perfectis et individuis inconfusisque agnoscit et credit naturis, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM LVI.
Nam rationalis quidem proprium est discretio bonorum et malorum: cum vero non sint contraria, non erat ei possibile aliquid discernere primum: igitur in his quae creata sunt magnam contrarietatem fecit.
Vigilii responsio.
In suprascripto quinquagesimo sexto capitulo dicitur, rationalis proprium esse discretionem bonorum et malorum; et post pauca sequitur: Primum igitur in his quae creata sunt magnam contrarietatem fecit. Quae verba si ea intentione dicantur, ut mali natura sicut et boni introducatur, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM LVII. Quoniam autem non obaudit Adam, deinde subditus est morti: et factus est hoc propter inobedientiam, quod et citra inobedientiam propter utilitatem nostram a Creatore factum est, edocti sumus omnes peccatum.
Vigilii responsio.
In suprascripto quinquagesimo septimo capitulo dicitur, quia etsi non fuisset Adam inobediens, tamen propter utilitatem hominum a Creatore factum esse, et edoctos nos esse peccatum: quod absit ut catholica fides credat, a Deo nos, ut peccatores efficeremur, doceri potuisse peccatum. Si quis ergo hoc ita sapit, docet aut praedicat; et non magis prohibente Deo, primi hominis culpa introductum fatetur esse peccatum, et justo Dei judicio eum atque ejus progeniem propter inobedientiam suam mortis subiisse supplicium, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM LVIII.
Nec igitur mortem non sponte et praeter judicium suum intulit hominibus, nec peccato aditum ad nullam utilitatem dedit: nec enim hoc fieri, nolente ipso, non poterat: sed quoniam sciebat utile esse nobis, magis autem omnibus rationabilibus prius quidem malorum et deteriorum fieri aditum, postea autem deleri quidem haec; introduci autem meliora: ideo in duos status divisit Deus creaturam, praesentem, et futurum; in isto quidem ad immortalitatem et immutabilitatem omnia adducturus, in praesenti vero creaturam in mortem et mutabilitatem interim dimittens. Nam siquidem statim ab initio immortales nos fecerit et immutabiles, nullam differentiam ad irrationabilia haberemus, proprium nescientes bonum. Ignorantes enim mutabilitatem, immutabilitatis ignorabamus bonum; nescientes mortem, immortalitatis lucrum nesciebamus; ignorantes corruptionem, non laudabamus incorruptionem; nescientes passionum gravamen, impossibilitatem non mirabamur (compendiose dicam, ne longum sermonem faciam); nescientes malorum experimentum, bonorum illorum non poteramus scientiam mereri.
Vigilii responsio.
In suprascripto quinquagesimo octavo capitulo dicitur, ideo Deum dedisse peccato aditum, quia utile hoc sciebat esse nobis, magis autem omnibus rationabilibus, ut prius videlicet malis et deterioribus rebus fieret aditus, postea autem his deletis introduci meliora: et adjicitur: Quia si statim ab initio immortales nos fecisset et immutabiles, nullam differentiam ad irrationabilia haberemus, proprium nescientes bonum. Quibus verbis primum contra regulam fidei Deus asseritur tanquam nobis utile introduxisse peccatum. Secundo cum omnia rationabilia complectitur, hoc etiam de angelis et de universa coelesti militia, quae ratione est praedita, facit intelligi. Tertio quia illud, quod diabolus ad decipiendum primis hominibus persuaserit, quia, si de ligno prohibito manducarent sicut dii scientes bonum et malum, beneficii loco asseritur profuisse. Quae si quis ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM LIX.
Necesse est autem omnia simul rationabilia, invisibilia dico, et nos ipsos, quibus mortale quidem est corpus, anima autem per omnia ejusdem generis invisibilibus [Forte immortalis cum eisdem invisibilibus] et rationabilibus substantiis, hic quidem praesentem mutabilitatem pati, ut optima erudiamur doctrina religiositatis, et ad benevolentiam constituamur.
Vigilii responsio.
In suprascripto quinquagesimo nono capitulo dicitur: Necesse est omnia simul rationabilia, invisibilia, et nos ipsos, quibus mortale quidem est corpus, anima autem per omnia ejusdem generis invisibilibus et rationabilibus substantiis, hic quidem praesentem mutationem pati, ut optima erudiamur doctrina religiositatis, et ad benevolentiam constituamur. Quibus verbis si angeli lucis, et universae coelestes invisibilesque virtutes sic mutabilitati hactenus subjacere, sicut humanae animae asseruntur, anathema sit.
THEODORI CAPITULUM LX.
Nam sciebat quidem quod peccabunt omnimodo, concedebat vero hoc fieri, expedire eis cognoscens, quoniam erat impossibile eum, qui cum fecerit non exstantes, et tantorum quidem demonstraverit dominos, tanta vero bona proposuerit, ut eis fruantur, nec prohibere peccati aditum, si expedire eis hoc cognosceret. Sed enim non erat possibile nos aliter discere peccatum, et passionum molestias, et deteriora, et nostram infirmitatem in his demonstrandam, ad ostendendam magnitudinem immutabilitatis, quam postea nobis esset donaturus, nisi sic ab initio haec fuissent a Deo dispensata, ut collatione et experimento infinitorum malorum, bonorum possemus scire magnitudinem, et hujus gratia, ut pote profuturum nobis, peccatum intrare dimittens, magnum in ejus bello auxilium invenit.
Vigilii responsio.
In suprascripto sexagesimo capitulo dicitur quia Deus sciens hominem peccaturum, ideo peccare permiserit, quia hoc ei noverat expedire, et propterea non prohibuisse peccati aditum, quia sic ab initio a Deo fuerit dispensatum, ut collatione et experimento infinitorum malorum, bonorum possemus scire magnitudinem, et hujus rei gratia, ut pote profuturum nobis, peccatum intrare dimittens, magnum in ejus peccati bello auxilium invenerit homo. Quae verba quoniam aliena sunt a sensu divinae Scripturae, ut dicatur, quia peccatum a Deo pro utilitate nobis introductum sit. Si quis ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit. Sancta enim catholica Ecclesia hoc certum tenet et credit, quia Deus et prohibuerit a peccato primum hominem, et per inobedientiam peccatum punierit justo supplicio; sed bene utens etiam malis nostris, singulari nos remedio, per unigeniti Filii sui incarnationem, passionem, mortem, et resurrectionem, hoc est Domini nostri Jesu Christi, ab omnium peccatorum nexibus liberavit.
His igitur competenter et per orthodoxae fidei rectitudinem apostolicae sententiae auctoritate damnatis, constituimus, ut ex omnibus istis, quae nos Patrum statutis atque traditionibus inhaerentes apostolica auctoritate damnavimus, nulla injuriandi praecedentes Patres vel doctores Ecclesiae (quae procul dubio scandala sacrosanctae Ecclesiae suscitat) praebeatur occasio: anathematizantes omnem ad ordines ecclesiasticos pertinentem, qui Patribus atque doctoribus Ecclesiae contumeliam ex suprascriptis impietatibus quodammodo ascribere vel irrogare voluerit. Et quoniam praefata dogmata, quae secundum intellectum de his expositum anathemati atque damnationi subjecimus in eo volumine quod nobis per fratrem nostrum Benignum episcopum nuper a pietate vestra transmissum sub Theodori Mopsuesteni episcopi perhibentur nomine praenotata; ad hoc sollicitudinis nostrae animum consequenter admonuimus, ut si quid de persona vel nomine memorati Theodori apud Patres quaesitum sit, vel si qua super ejus nomine ab eis regulariter fuerint constituta sive disposita, diligentissima indagatione quaerere curaremus. Et haec investigantes advertimus beatae recordationis Cyrillum Alexandrinae civitatis antistitem de persona jam mortui Theodori episcopi Joanni reverendae memoriae Antiochenae civitatis episcopo, vel Orientali synodo ad ejus litteras rescribentem, inter alia ita tradidisse: Quae prolata est in sancta synodo Ephesina definitio, veluti a Theodoro disposita, sicut offerentes dicebant, nihil habens sanum, evacuavit quidem eam sancta synodus veluti perversarum plenam intelligentiarum, condemnans item eos qui sic sapiunt. Dispensatim vero mentionem viri non fecit, neque eum nominatim anathemati subdidit, neque alios. Ipsam vero synodum Ephesinam primam sollicite recensentes, nihil de Theodori Mopsuesteni persona referre comperimus, sed symbolum, quod Charisius presbyter illic prodidit, magis quia ab Athanasio et Photio, qui tunc temporis haeretico Nestorio adhaerebant, per Antonium et Jacobum nomina tantum presbyterorum habentes ad Philadelphiorum ecclesias fuerit destinatum: ex quo claret beatum Cyrillum hoc quod per litteras profitetur a prolatoribus scilicet symboli jam defuncti Theodori episcopi nomen fuisse delatum, sua providentia ecclesiasticam moderationem circa mortuum sapientia sacerdotali servantem, noluisse nomen ejus, ne monumentis quidem synodalibus, propter regulam quae de mortuis in sacerdotio servanda est, contineri. Quomodo autem hoc quod supra dixit beatus Cyrillus dispensative factum, ut minime anathemati nomen viri subjicere voluisset intelligi, ad ecclesiasticam regulam porrigendum, in eadem epistola sua subter adjecit, dicens: Sed juste audient, tametsi nolint, qui hujusmodi causas praebent. Obliviscimini vos ipsos, quando adversus cineres arcus extenditis: non enim superest qui apud eos inscriptus est: et me nullus culpet in haec verba progressum, sed cedant valde, nimirum praedecessori.
Grave est enim insultare defunctis, vel si laici fuerint, nedum illis qui in episcopatu hanc vitam deposuerunt. Justissimum enim apparet prudentibus viris cedere praescienti, Deo scilicet, uniuscujusque voluntatem; et cognoscenti qualiscunque quisque futurus sit. Beatum quinetiam Proclum hujus regiae civitatis antistitem ita memorati Joannis Antiocheni episcopi similiter constat respondisse rescriptis, dicentem inter alia: Quando enim scripsi tuae sanctitati, oportere aut Theodorum, aut alios quosdam, qui pridem defuncti sunt, anathemati subdi, aut nominatim alicujus feci mentionem? et post pauca. Et illa capitula quae subjecta sunt repuli, ut pote subtilitatem non habentia pietatis: neque autem de Theodoro, neque de alio quoquam qui jam defuncti sunt scripsi, Deo amantissimi, aut ut anathematizaretur, aut ut abdicetur. Sed neque charissimus Theodotus, qui a nobis directus est, diaconus talia mandata suscepit. Item ipse beatus Proclus in epistola ad Maximum diaconum post alia ita dicit: Quomodo igitur per litteras didici nunc, quia Theodori Mopsuesteni, et aliorum quorumdam nomina praeposita sunt capitulis ad anathematizandum, cum illi ad Deum jam migraverint: et eos qui jam vitam reliquerunt supervacuum est injuriari post mortem, quos nec vivos aliquando culpavimus. Et post pauca: Post subscriptionem autem tomi, et post abjectionem capitulorum, quae cujus sint ignoramus, continuo praepara diaconum Theodorum venire ad regiam civitatem.
Perpendat ergo pietatis vestrae sapientia singularis, quia Proclus eruditissimus sacerdotum, et non longe a Theodori Mopsuesteni vita repertus, mala quae libenter damnaverat cujus essent se jam tunc professus est ignorare. Sed neque in sancto ac venerando Chalcedonensi concilio aliquid de saepius designati Mopsuesteni Theodori episcopi nomine invenimus statutum vel dictum esse contrarium, dum in relatione, quam eadem veneranda synodus piae memoriae Marciano tunc imperatori transmisit, quam vos quoque vestris legibus, dum orthodoxa professione unum de sancta Trinitate Christum Deum ac Dominum nostrum confitendum astruitis, ad testimonium laudabiliter adduxistis, litterae Antiocheni Joannis cum Orientali synodo ad Theodosium tunc piissimae recordationis principem destinatae venerabiliter memorentur, quibus Mopsuesteni Theodori episcopi persona, ne post mortem damnari deberet, excusatur.
Post haec ampliori cura prospeximus, si quid in his qui jam defuncti sunt, et minime reperiuntur in vita damnati, etiam sanctae recordationis praedecessores nostri decreverint. Quibus inspectis, agnovimus quod hujus cautelae providentiaeque formam veneranda praedecessorum nostrorum sedis apostolicae praesulum constituta nobis apertissime tradiderunt. Nam beatissimus papa Leo ad Theodorum episcopum Forojuliensem post alia ita dicit: Non necesse est nos eorum qui sic obierunt merita actusque discurrere; cum Dominus Deus noster, cujus judicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotale mysterium implere non poterat, suae justitiae reservavit. Item beatus Gelasius papa in epistola quam ad episcopos Dardaniae de causa Acacii scripsit, post alia ita dicit: Qui postquam in collegium recidens pravitatis, jure meruit ab apostolica communione secludi, in hac autem persistens damnatione defunctus est, absolutionem, quam superstes nec quaesivit omnino, nec meruit, mortuus jam non potest impetrare. Siquidem ipsis apostolis Christi voce delegatum est: Quae ligaveritis super terram, et quae solveritis super terram (Matth. XVIII). Caeterum jam de eo qui in divino est judicio constitutus nobis fas aliud decernere non est, praeter id in quo eum dies supremus invenit.
Item memoratus beatae recordationis papa Gelasius in gestis synodalibus de Miseni episcopi Cumani absolutione confectis, hoc evidenter edocuit, dicens: Totum quod supra facultatis est modulum, divino judicio relinquamus: non autem nobis poterunt imputare, cur praevaricationis offensam viventibus remittamus; quod Ecclesiae, Deo largiente, possibile est: nec nos jam mortuis veniam praestare deposcant: quod nobis non esse possibile manifestum est; quia cum dictum sit: Quae ligaveritis et solveritis super terram, hos, quos super terram jam non esse constat, non humano, sed suo Deus judicio reservavit: nec audet Ecclesia sibimet vindicare, quod ipsis apostolis conspicit non fuisse concessum: quia alia est causa superstitum, alia defunctorum. Hanc autem regulam et in sanctorum Joannis Constantinopolitani episcopi, quem Chrysostomum vocant, atque Flaviani ejusdem civitatis episcopi, veneranda memoria constat esse servatam, qui licet violenter exclusi sunt, non tamen pro damnatis sunt habiti, eo quod semper inviolatam eorum communionem Romani pontifices servaverunt, nec abscindi ab Ecclesia dici potuerunt vel poterunt, quos sibi inconvulse unitos apostolica judicavit auctoritas.
In Eusebii etiam cognomento Pamphili Historiae libro septimo legitur, Dionysium Alexandrinae civitatis episcopum, qui longe ante fuerat, de Nepote quodam episcopo Aegypti ita fecisse: hic enim Nepos episcopus de mille annis, quibus post primam resurrectionem sanctos cum Christo regnaturos esse beatus Joannes Apostolus in Apocalypsi dicit, scripsisse asseritur, in quibus Judaicum intellectum habuisse narratur. Post cujus mortem, cum ad Dionysium Alexandriae episcopum pervenisset, quod tota Aegyptus ipsos libros, quos Nepos reliquerat, veluti magnum aliquod et occultum mysterium se habere putaret: et pergens ad eum locum (in Arsinoite enim quaestionem ipsam motam fuisse refert) scribensque destruxit eosdem libros atque evertit: Nepotem vero qui eos scripserat, propter hoc maxime quia jam defunctus fuerat, nulla sit aggressus injuria. Quae si quis latius agnoscere velit in memorato septimo historiae ejusdem Eusebii libro reperiet.
Quibus omnibus diligenter inspectis, quia licet diverso Patres nostri verborum modo, unius tamen ductu intelligentiae, disserentes, illaesas sacerdotum in pace ecclesiastica defunctorum servavere personas, idemque regulariter apostolicae sedis quae supra diximus definiunt constituta: Nulli licere noviter aliquid de mortuorum judicare personis: sed in hoc relinqui, in quo unumquemque dies supremus invenit, et specialiter de Theodori Mopsuesteni nomine, quid sancti Patres nostri disposuerint, superius evidenter expressum est: eum nostra non audemus damnare sententia, sed nec ab alio quopiam condemnari concedimus: absit tamen ut suprascripta capitula dogmatum, quae secundum subjectos intelligentiae sensus a nobis constat esse damnata, vel quaecunque dicta cujuslibet sine nomine praenotata, evangelicis tamen et apostolicis, ac quatuor synodorum, Nicaenae, Constantinopolitanae, Ephesinae primae, atque Chalcedonensis, et apostolicae sedis non congruentia consonaque doctrinis, non solum sensu, sed vel etiam aure patiamur admittere.
De scriptis vero quae sub viri venerabilis Theodoreti quondam episcopi nomine proferuntur, miramur primum, cur necesse sit ejus sacerdotis nomine in obtrectationem quidquam cujuslibet studio devocari: qui ante centum et amplius annos in sanctae ac venerandae Chalcedonensis synodi judicio constitutus sine aliqua cunctatione subscripsit, et beatissimi papae Leonis epistolis prona devotione consensit. Dehinc cum existerent tunc Dioscorus et Aegyptii episcopi, qui eum dicerent sanctum Cyrillum anathematizasse, et eumdem Theodoretum etiam haereticum esse, tamen sancti Patres nostri haec audientes, diligentissime eodem Theodoreto posthac examinatione discusso, et praesente a praesentibus inquisito, nihil aliud ab eo exegisse noscuntur, nisi ut statim Nestorium ejusque impia dogmata anathematizaret atque damnaret, hoc sibi tantummodo sufficere judicantes, quod ille coram universo concilio faciens, Nestorium cum dogmatibus suis, universis Patribus audientibus, clara voce damnavit. Ex quo evidenter apparet, quia quidquid sit vel fuerit sub cujuslibet prolatum nomine, quod impii Nestorii videatur concordare dogmatibus, hoc tunc in illo sancto concilio a viro venerabili Theodoreto fuerit sine dubitatione damnatum: et sit valde contrarium, et Chalcedonensis synodi judicio indubitabiliter inimicum, quaedam Nestoriana dogmata nunc sub ejus sacerdotis nomine condemnari, qui cum sanctis Patribus eumdem impium Nestorium et exsecrabilia ejus dogmata (sicut diximus) tunc apertissime anathematizavit. Quid enim aliud est, mendaces aut simulantes professionem rectae fidei Patres in sancta Chalcedonensi synodo residentes ostendere, quam dicere aliquos ex eis similia sapuisse Nestorio, quorum judicio videas Nestorium ejusque dogmata fuisse damnata.
Nec illud arbitrandum est, quia sanctae memoriae Cyrilli injuriis per duodecim capitulorum ejus reprehensionem a viro venerabili Theodoreto (ut putatur) ingesta beatissimi Patres nostri in sancta synodo Chalcedonensi neglexerint, sed aut (ut pote rebus de proximo gestis cuncta prae oculis habentes) Theodoretum nihil tale fecisse probaverunt, aut exemplum ipsius sanctae memoriae Cyrilli judicaverunt esse sequendum, qui post multa et gravia contra se ab Orientalibus apud Ephesum scripto gesta, tempore quo cum ipsis in concordiam remeavit, tanquam si acta non fuissent, pacis amore, silentio dereliquit; ut impleret utique illud apostolicum dictum, quo Corinthiis scribit, dicens: Cui enim aliquid donastis, et ego (II Cor. II). Nam et illud sancta synodus Chalcedonensis intendisse credenda est, quia dum doctrinam sancti Cyrilli ex epistolis ejus in eadem synodo reseratis atque receptis memoratus episcopus Theodoretus ita devota mente suscepit, ut doctrinae quoque ejus ad laudandam beatissimi papae Leonis epistolam testimoniis uteretur, etiamsi in eum injurias intulisse constaret, plenissime satisfecisse videretur, illius venerabiliter amplectendo fidem, cujus falso fuerat suspicatus errorem. Et ideo nos nec aliquid velut omissum a Patribus nostris quaerere nunc aut retractare convenit; et eos quibus sancti Cyrilli reprehensio nunc placet, aut iisdem sanctis Patribus nostris aestimant placuisse, modis omnibus refutamus.
Hac ergo rerum veritate perpensa, statuimus atque decernimus, nihil in injuriam atque obtrectationem probatissimi in Chalcedonensi synodo viri, hoc est Theodoreti episcopi Cyri, sub taxatione nominis ejus a quoquam fieri, vel proferri: sed custodita in omnibus personae ejus reverentia, quaecunque scripta, vel dogmata ejus cujuslibet nomine prolata sceleratorum Nestorii atque Eutychetis manifestantur erroribus consonare anathematizamus atque damnamus. Etenim satis habet, abundeque sufficere debet, quod damnantes atque anathematizantes cum Paulo Samosateno et Bonoso Nestorium, et e diverso cum Valentino atque Apollinare Eutychetem simul et errores eorum, aliosque haereticos omnes cum dogmatibus suis, illos quoque pariter condemnamus qui eorum impliciti et inemendabiles permanentes de vita praesentis saeculi migraverunt. Siquidem per hoc nihil perversae doctrinae relinquimus, quod non per hanc sententiam a nobis prolatam a sancta De Ecclesia apostolica auctoritate inveniatur exclusum. I. Rursus tamen hoc specialiter dicimus: ut si quis, servata inconvertibilitate naturae divinae, non confitetur Verbum carnem factum, et ex ipsa conceptione de utero Virginis humanae naturae sibi secundum subsistentiam unisse principia, sed tanquam cum existenti jam homine fuerit Deus Verbum; ut per hoc non sancta Virgo vere Dei genitrix esse credatur; sed verbo tenus appelletur, anathema sit.
II. Si quis secundum subsistentiam unitatem naturarum in Christo factam denegat, sed seorsum existenti homini tanquam uni justorum inhabitare Deum Verbum, et non ita confiteatur naturarum secundum subsistentiam unitatem, ut Deus Verbum cum assumpta carne una permanserit permaneatque subsistentia sive persona, anathema sit. III. Si quis voces evangelicas et apostolicas in uno Christo ita dividit, ut etiam naturarum in ipso unitarum divisionem introducat, anathema sit. IV. Si quis unum Jesum Christum verum Dei et eumdem ipsum verum hominis Filium futurorum ignorantiam aut diei ultimi judicii habuisse dicit, et tanta scire potuisse, quanta ei deitas, quasi alteri cuidam inhabitans, revelabat, anathema sit. V. Si quis illud Apostoli, quod est in Epistola ad Hebraeos dictum, quod experimento cognovit obedientiam, et cum clamore forti et lacrymis preces supplicationesque obtulit ad Deum, qui salvum illum posset a morte facere, tanquam nudo deitate Christo deputans, qui laboribus virtutis perfectus sit, ut ex hoc duos introducere Christos vel duos filios videatur, et non unum eumdemque credit Christum Dei et hominis Filium ex duabus et in duabus naturis inseparabilibus indivisisque confitendum atque adorandum, anathema sit. His omnibus et hujusmodi blasphemiis ita a nobis abdicatis atque damnatis, hac praesentis constitutionis dispositione quam maxime providemus, ne (sicut supra diximus) personis, quae in pace et communione universalis Ecclesiae quieverunt, sub hac damnati a nobis perversi dogmatis occasione aliquid derogetur, sed exsecrabilibus dogmatibus in Nestorio atque Eutychete haeresiarchis, universisque eorum sequacibus condemnatis, illis sacerdotibus qui in pace catholica Ecclesiae (sicut dictum est) sunt defuncti nulla contumelia generetur, ne inde injuriarum nascatur occasio, unde potius debeat sanctorum Patrum reverentia custodiri.
De epistola quoque venerabilis viri Ibae, quondam Edessenae civitatis episcopi, de qua pariter inquisistis, diligenti nihilominus investigatione quaesivimus, si quid de ea priscis temporibus apud Patres nostros motum, vel agitatum, sive quaesitum, seu fuerit constitutum. Et quia Graecae linguae (sicut cunctis et maxime pietati vestrae notum est) sumus ignari, nunc per nostros, qui ejusdem linguae videntur habere notitiam, gesta sancti venerandique Chalcedonensis concilii in synodalibus codicibus diligentissime perquirentes, dilucide aperteque reperimus, duabus in eadem synodo actionibus praedicti viri venerabilis Ibae examinatum fuisse negotium, ibique ex gestis apud Photium Tyri et Eustathium Beryti episcopos habitis, hanc de qua quaeritur, inter caetera prolatam fuisse contra eum ab accusatoribus ejus epistolam: cumque consummata ipsius disceptatione negotii, a venerandis fuisset Patribus requisitum, quid de ejusdem constituendum videretur Ibae negotio, consequenter hujusmodi processisse sententias.
Paschasinus et Lucentius, reverendissimi episcopi, et Bonifacius presbyter, tenentes locum sedis apostolicae (quia missi apostolici semper in synodis prius loqui et confirmare soliti sunt), per Paschasinum dixerunt: Relectis chartis, agnovimus ex sententia reverendissimorum episcoporum, Ibam reverendissimum innoxium approbari: relecta enim ejus epistola agnovimus eum orthodoxum. Et ob hoc decernimus ei honorem episcopatus restituendum, et Ecclesiam, a qua injuste et absens expulsus est, reparandam. De episcopo igitur sanctissimo Nonno, qui pro eo paulo ante factus est, existimationis erit venerabilis episcopi Antiochenae Ecclesiae quid oporteat de eo formari [firmari] sive statui.
Anatolius reverendissimus archiepiscopus Constantinopolis novae Romae dixit: Dei amantissimorum episcoporum et judicum fides, ac lectio omnium horum quae sunt subsecuta, demonstrant innoxium Ibam reverendissimum ab accusationibus quae illatae sunt in eum: unde omnem in praesenti suspicionem abjicio, quoniam consentit et subscribit ei quae nunc de fide sententia data est a sancto concilio, et epistolae sanctissimi archiepiscopi Romae Leonis, et dignum eum judico episcopatu, et habere curam in qua pridem existebat Ecclesiae.
Maximus reverendissimus episcopus Antiochenus dixit: Ex iis quae modo relecta sunt, constitui manifestum esse, quia ab omnibus ei illatis reverendissimus Ibas innocens est repertus: ex relecto vero rescripto epistolae, quae probata est ab eo qui adversarius ejus existit, orthodoxa est ejus declarata dictatio.
His igitur ita in sanctae Chalcedonensis synodi judicio dispositioneque jacentibus, et ita vicariatum sedis apostolicae venerandorum praesulum sustinentium et caeterorum Patrum interlocutionibus declaratis, evidenter advertimus, quod ab his qui in eadem sancta Chalcedonensi synodo locum beatissimi praedecessoris nostri papae Leonis tenuisse noscuntur, dictum sit: Relecta ejus epistola agnovimus eum esse catholicum; et ab Anatolio Constantinopolitano dictum sit: Lectio omnium quae sunt subsecuta demonstrat innoxium Ibam reverendissimum ab his quae in eum accusatores intulerant; a Maximo vero Antiocheno dictum sit: Ex relecto scripto epistolae quod perlatum est ab adversario ejus, catholica est ejus declarata dictatio; quorum interlocutionibus caeteri episcopi non solum non contradixisse, verum etiam apertissimum noscuntur praebuisse consensum.
Propter praedicationem fidei, per quam venerandae recordationis Cyrillus Alexandrinus episcopus, et reverendissimus Joannes Antiochenus antistes, atque omnes Orientales episcopi per Paulum Emesenae civitatis episcopum ad concordiam redierunt, quam Ibas quoque in eadem epistola laudans, libenter amplectitur, orthodoxa est Ibae episcopi a Patribus pronuntiata dictatio. Illa vero quae in ipsa Ibae sacerdotis epistola in injuriis beatae recordationis Cyrilli per errorem intelligentiae dicta sunt, Patres in sancta Chalcedonensi synodo epistolam pronuntiantes orthodoxam, nullatenus receperunt: quippe quae etiam ipse venerabilis episcopus, intellectu capitulorum ejus meliore recepto, mutando refutavit, sicut interlocutione venerandae memoriae Eunomii Nicomediensis episcopi in eadem sancta Chalcedonensi synodo residentis evidentissime declaratur; quod ita se habet: Eunomius episcopus Nicomediae dixit: Jam quidem ex his quae relecta sunt innoxius approbatus est beatus Ibas; in quibus etiam dicendo male culpare visus est beatissimum Cyrillum, et in postremis recte confessus illa quae culpaverat refutavit. Unde et ego anathematizantem eum Nestorium et Eutychetem et impia eorum dogmata, et consentientem his quae a sanctissimo archiepiscopo Leone scripta sunt, et in hac universali synodo, dignum esse episcopatu decerno.
Nam et venerabilis memoriae Juvenalis interlocutio hoc idem significat: quod Ibas episcopus de eo quod sancto Cyrillo capitula ejus aliter intelligendo detraxerat, postea professus, quia, his ab eo explanatis et a se intellectis, in communionem ejus devote concurrerit, et de his quae prius aliter intellexerat sit conversus; propterea recipere eum episcopatum decrevit, ut pote quantum ad professionem fidei orthodoxum existentem, ita dicens: Qui convertuntur Scriptura divina suscipi jubet; quapropter et ab haereticis revertentes suscipimus. Unde praevideo reverendissimum Ibam mereri clementiam; quia et senex est, ut habeat episcopatus gradum, orthodoxum existentem. Quibus verbis hoc intelligitur, quod si ab haereticis venientes suscipimus, quomodo Ibam qui est orthodoxus, et intellectu capitulorum beati Cyrilli haesitans ei obloqui visus est, nunc ab eo in quo fallebatur intellectu conversum non suscipiamus, cum eum orthodoxum constet existere? Neque enim orthodoxum existere Ibam diceret Juvenalis episcopus, nisi ex verbis epistolae ejus confessionem fidei orthodoxam comprobaret. Ut autem appareat quia interlocutio Juvenalis Eunomii interlocutioni concordat, verba ipsa ex interlocutione Eunomii nos edocent, quae inter alia ita se habent: In quibus enim dicendo male culpare visus est beatissimum Cyrillum, in postremis recte confessus, illa quae culpaverat, refutavit. Ex quibus verbis evidenter declaratur, in Iba episcopo nihil de confessione fidei reprehensum, quam constat esse laudatam; sed eumdem Ibam quod fallente intelligentia de beato Cyrillo male senserat refutasse.
Nam idem venerabilis episcopus Ibas ex ipsis gestis praecedentibus, sicut Photii et Eustathii sententia continet, apertissime perhibetur habere se et recipere omnia quae in Ephesina prima synodo gesta sunt, et aequa judicare quae in Nicaea sunt constituta, et nullam differentiam arbitrari ejus ad alia, et nimis ejus sanctitatem se laudasse pronuntians, quod prone Ibas sapuerit curare eos qui vel suspicione, vel alio aliquo modo ejus laederent opinionem doctrinae: nam et post explanationem duodecim capitulorum beati Cyrilli factam, et intellectum ejus sibi quem sanctus Cyrillus in ipsis capitulis habuit declaratum, et orthodoxum eum se cum omnibus Orientalibus episcopis habuisse, et in communione ipsius usque ad exitum permansisse professus est. Ex quo apparet eumdem Ibam, et priusquam duodecim capitula beati Cyrilli intelligeret, et cum in eis suspicaretur unam Christi praedicari naturam, orthodoxo sensu quod male dictum existimaverat reprobasse, et post explanationem eorumdem orthodoxo sensu quae recte dicta cognoverat venerabiliter suscepisse.
Sed et illud indubitanter cunctorum fidelium mentibus patet, quod magis in Ephesina secunda haeretico intellectu Dioscorus cum Eutychete beato Cyrillo et primo Ephesino concilio contumelias irrogarint, qui crediderunt sanctum Cyrillum unam naturam in Domino Deo nostro Jesu Christo per duodecim sua praedicasse capitula: et ob hoc aliquos Orientales episcopos, qui unius naturae praedicationem noluerunt suscipere, Dioscorus condemnavit: inter quos et Ibam episcopum propter hanc specialiter fidei ejus professionem, qua duas naturas, unam virtutem, unam personam, quod est unus Filius Dominus noster Jesus Christus, apertissime confitetur, haereticum condemnavit; et Eutychetem propter unius naturae praedicationem sicut catholicum revocavit, damnans quoque propter duarum naturarum vocem sanctae recordationis Flaviani personam: et inventus est ipse magis Dioscorus Ephesinam primam synodum conari destruere, qui eam sub exsecrabilis intellectus imagine defendebat; et amplius beatum Cyrillum criminatus est laudans Dioscorus atque Eutyches, quam Ibas sub falsi intellectus errore vituperans. Namque cum laus atque vituperatio ad unum tenderent intellectum, Dioscorus et Eutyches, qui laudaverunt, haeretico spiritu laudasse reperti sunt, atque ideo sunt a sancta Chalcedonensi synodo damnati; at vero Ibas episcopus, qui per errorem, unam putans in his praedicari naturam, prius vituperavit capitula, et post declaratum sibi intellectum eorum, communicatorem se beati Cyrilli cum omnibus Orientalibus esse professus est, et in catholicae fidei rectitudine ab eadem Chalcedonensi synodo judicatus est permansisse. Haec ergo eadem synodus in Dioscoro atque Eutychete, qui se falso per beatum Cyrillum velamine tegere nitebantur, videns potius beati Cyrilli praedicationibus Dioscorum atque Eutychetem apparere contrarios, per hoc quod unam post adunationem naturam blasphemo spiritu praedicabant, simili atque eadem Dioscorum cum Eutychete sententia condemnavit, destruens Ephesinam secundam, primamque confirmans.
Et quia nobis de Ezechielis prophetae verbis objicitur illud, quod ad sacerdotes Jerusalem malum a bono non discernentes ex persona Domini dicebat: Sacerdotes ejus spernentes legem meam coinquinaverunt sancta mea; inter sanctum et pollutum non distinguebant, et inter medium mundi et immundi non secernebant (Ezech. XXII). Debet vestra pietas pariter nobiscum et universorum corda fidelium ex his verbis advertere, ideo non audere Chalcedonensis synodi retractare judicium, ne ibidem considentibus sacerdotibus ista (quod absit) ab haereticorum insidiis macula inuratur: ut eos inter sanctum et pollutum, et inter medium mundi et immundi non potuisse discernere criminentur, si nos modo causas ejusdem sanctae synodi cum consensu sedis apostolicae judicio terminatas, sub qualibet occasione viderint retractare. Propterea ergo disciplinam atque judicium sanctorum Patrum nos in omnibus conservantes, et rerum omnium dispositionem secundum eam quam reddimus rationem ex Chalcedonensis synodi judicio declaratam cum satis apertissima luceat veritate, ex verbis epistolae viri venerabilis Ibae rectissimo ac piissimo intellectu perspectis, et ex gestis apud Photium et Eustathium habitis, et ex ipsius Ibae episcopi praesentis a praesentibus intentione discussa, Patres nostros in Chalcedone residentes justissime orthodoxam ejusdem viri venerabilis Ibae episcopi pronuntiasse fidem, et reprehensionem beati Cyrilli, quam humanitus per errorem intelligentiae evenisse cognoverant, congrua satisfactione purgatam: praesentis sententiae nostrae auctoritate statuimus atque decernimus, cum in omnibus, tum etiam in saepius memorata venerabilis Ibae epistola intemeratum Patrum in Chalcedone residentium manere judicium.
Nec quemquam ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinentem hoc constituto nostro permittimus aliquando praesumere, vel super ejusdem epistolae negotium, vel aliis in Chalcedonensi concilio consensu vicariorum sedis apostolicae judicatis, ordinatis, definitis, atque dispositis, tanquam imperfectis atque reprehensibilibus, sive per additamentum, sive per diminutionem, sive per immutationem, vel quoquo modo aliquid temerariae novitatis inferre.
Pari ratione decernimus, ne quisquam epistolae beati Cyrilli, cui duodecim sunt subjecta capitula, vel ipsis capitibus adversus Nestorii perfidiam promulgatis existimet derogandum: cum constet eumdem Ibam, vel inter omnes Orientales episcopos, post explanatum sibi eorumdem capitulorum intellectum, beati Cyrilli communicatorem toto vitae ejus tempore permansisse, abjicientem ea, et a veri intellectus rectitudine repellentem, in quibus vel ex suprascripta epistola unius Ibae episcopi, vel ex omnibus quae in sancta synodo Chalcedonensi judicata, ordinata, definita atque disposita sunt, ita quidquam aptatur, aut per auctoritatem ejusdem synodi aut perversum dogma assertum esse Nestorii, aut ipse dicatur Nestorius excusatus.
Et ne quis forsitan arbitretur ambiguum, quod praefatis legatis atque vicariis sedis apostolicae a beatissimo papa Leone tantum fidei causa, et non etiam de depositorum incompetenter episcoporum fuerit revocatione mandatum, et quasi superflue Ibae quoque Edessenae civitatis episcopi causam coram sanctis Patribus existimet agitatam; noverit beatissimum papam Leonem sanctae Chalcedonensi synodo haec inter caetera scripsisse, dicendo: Quia vero non ignoramus per pravas aemulationes statum multarum Ecclesiarum fuisse turbatum, plurimosque episcopos, qui haeresim non reciperent, sedibus suis pulsos, et in exsilia deportatos, atque in locum superstitum alios substitutos; his primitus vulneribus adhibenda est medicina justitiae, ne quisquam careat propriis, vel aliter utatur alienis.
Et ne quis dubitet utrum ea quae de restitutione episcoporum gesta sunt in Chalcedonensi synodo, ad beatissimi Leonis fuerint perducta notitiam, et ab eodem confirmata, ipsam potius synodi relationem ad beatissimum Leonem praedecessorem nostrum directam congrua legere sollicitudine non omittat: cujus post alia in fine haec verba sunt: Omnem vobis gestorum vim insinuare curavimus ad consistentiam nostram, et eorum quae a nobis acta sunt confirmationem et dispositionem. Post quorum notitiam idem beatissimus papa Leo ad piae memoriae Pulcheriam Augustam gratias referens de restitutis episcopis, ita scribit: Clementia igitur vestra cognoscat omnem Romanam Ecclesiam de universis fidei vestrae operibus plurimum gratulari, sive quod legationem nostram pio per omnia juvistis affectu, et quod sacerdotes catholicos, qui ab Ecclesiis suis injusta fuerant ejecti sententia, reduxistis. Ecce et in eo quod omnia gesta beatissimo papa Leoni directa sunt, rerum gestarum ad eum perducta notitia est, et in recurrentium actione gratiarum rerum gestarum confirmatio declaratur.
Non dubitamus igitur omnium fidelium sensibus patefactum, quae vicariis beati Leonis papae, loco ejus synodo praesentibus, ab eodem fuerit dispensadarum rerum forma mandata, vel quales ad expugnandum perceperint actiones, vel quae ab illo generali concilio, praesidente ac consentiente per vicarios suos sedis apostolicae praesule, fuerint constituta; quae neque minus, neque augeri, neque perfringi, neque posse fas est ab aliquo retractari. Non licere autem venerandae Chalcedonensis synodi statuta convelli, vel quolibet colore seu titulo retractari, praedecessorum nostrorum pauca de innumeris prolata constituta nos docent, ex illius praecipue beati Leonis praedecessoris nostri epistolis, quo in vicariis suis summo praesule floruit sanctum Chalcedonense concilium. Ait namque in epistola ad piae memoriae Leonem Augustum ita: Haec autem Dei munera ita demum nobis divinitus conferuntur, si de his quae sunt praestita non inveniamur ingrati, et tanquam nulla sint quae adepti sumus, contraria potius exspectemus. Nam quae patefacta sunt quaerere, quae perfecta sunt retractare, et quae sunt definita convelli, quid aliud est quam de adeptis gratias non referre, et ad interdictae arboris cibum in pravos appetitus mortiferae cupiditatis extendere? Et post aliquanta: Ita praenoscat, inquit, igitur pietas tua, venerabilis imperator, hos quos spondeo dirigendos, non ad confligendum cum hostibus fidei, nec certandum contra illos a sede apostolica profecturos: quia de rebus et apud Nicaeam et apud Chalcedonem, sicut Deo placuit, definitis nullum audemus inire tractatum, tanquam dubia vel infirma sint, quae tanta per Spiritum sanctum finxit auctoritas.
Nec non idem beatus praedecessor noster papa Leo ad praefatum venerabilem Augustum in alia epistola: Non sinas, ait, contra dexterae Omnipotentis triumphos redivivis exsurgere motibus exstincta certamina; praesertim cum in [ Forte, id] damnatis jam dudum haereticorum ausibus omnino non liceat, et hic fructus piis laboribus debeatur, ut omnis Ecclesiae plenitudo in suae unitatis soliditate secura permaneat, nihilque prorsus de bene constitutis retractetur: quia post legitimas et divinitus inspiratas constitutiones velle confligere, non pacifici est animi, sed rebellis, dicente Apostolo: Verbis enim contendere nihil utile est, nisi ad subversionem audientium (II Tim. II). Nam si humanis persuasionibus semper disceptare sit liberum, nunquam deesse poterunt qui veritati audeant resultare, et de mundanae sapientiae loquacitate confidere. Item post pauca: Pie nobis et constanter videndum est, ne, dum talium disputatio admittitur, his quae divinitus definita sunt auctoritas derogetur. Item in epistola papae Leonis ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum: Ut autem haec exhortatio ad omnium fratrum possit notitiam pervenire, diligentiae vestrae cura perficiat, quia, quod saepe dicendum est, tota religio Christiana turbatur, si quidquam de his quae apud Chalcedonem constituta sunt convellatur, et quae ex divina sunt dispositione composita, ulla patiamini novitate temerari.
Sed et beatissimus praedecessor noster papa Simplicius ad Zenonem Augustum sic inter caetera dicit: Neque aliquis dubius rationis et trepidus mentis exspectet novi aliquid post Chalcedonense concilium contra definitiones ipsius retractari: quia per universum mundum insolubili observatione retinetur quod a sacerdotum universitate est constitutum.
Item memoratus papa Simplicius Zenoni Augusto: Nullus ad aures vestrae pietatis perniciosis mentibus pandatur accessus: nulla retractandi de veterrimis fiducia concedatur: sic haeresum denique machinamenta cunctarum ecclesiasticis prostrata decretis, nunquam sinuntur oppugnationibus elisa reparare certamina.
Item praedictus papa Simplicius ad praefatum Zenonem Augustum: Ita Chalcedonensis synodi constituta, vel quae beatae memoriae praedecessor meus Leo apostolica traditione perdocuit, intemerata vigere jubeatis: quia nec ullo modo retractari potest, quod illorum definitione sopitum est.
Constat ergo ex praefatis testimoniis Patrum, quam tenere debeamus pro apostolicae sedis rectitudine, et pro universalis Ecclesiae consideratione, cautelam: cujus nos quoque cautelae jam dudum memores, in eam quam tunc dederamus ad Mennam Constantino, politanum episcopum epistolam, quam tum praesentibus pluribus sacerdotibus et glorioso senatu, Menna sanctae recordationis episcopo vestrae clementiae offerente, et pietate vestra nobis cum ejus consensu restituente receptam, quantum ad trium capitulorum causam pertinet, evacuamus, nullatenus a loci nostri atque propositi circumspectione cessantes, competentem Chalcedonensis synodi reverentiam curavimus omnibus exhibere, sicut series ejusdem testatur epistolae, cujus ad probandam cautelam nostram subjecimus perpauca de plurimis: quibus diligenter inspectis, qualiter apud nos sancta Chalcedonensis synodus inviolata permanserit atque permaneat evidenter ostenditur. Siquidem de eadem synodo ita nos in ipsa epistola nostra certum est inter caetera posuisse, dicentes: Cum apud nos manifesta ratione perclareat, quicunque in contumeliam antefatae synodi aliquid tentat agere, sibi potius nociturum. Item post alia:
Sed si evidenter nobis fuisset ostensum in ipsis gestis potius contineri, nullus auderet tantae praesumptionis auctor existere, ut aliquid, quod in illud sanctissimum judicium productum est, velut dubium judicaret: cum credendum sit illos tunc praesentes a praesenti rerum memoria diligentius etiam praeter scriptum aliqua requirere, vel definire certius potuisse, quod nobis tunc post tanta tempora velut ignota causa videatur ambiguum, cum et hoc deferatur reverentiae synodorum, ut et in his quae minus intelliguntur, eorum cedatur auctoritati. Item post alia: Salvis omnibus atque in sua perpetua firmitate durantibus, quae in Nicaeno, Constantinopolitano, Ephesino primo, atque Chalcedonensi, venerandis constant conciliis definita, et praedecessorum nostrorum auctoritate firmata, et cunctis qui in memoratis sanctis conciliis abdicati sunt, sine dubitatione damnatis, et his nihilominus absolutis, de quorum ab iisdem synodis absolutione decretum est. Item post alia:
Anathematis sententiae eum quoque subdentes, qui quaevis contra praedictam synodum Chalcedonensem, vel praesenti, vel quaelibet in hac causa sive a nobis, sive a quibuscunque gesta scriptave inveniuntur, pro aliqua susceperit firmitate; et sancta Chalcedonensis synodus, cujus magna et inconcussa est firmitas, perpetua et veneranda, sicut Nicaena, Constantinopolitana atque Ephesina prima habent, suam teneant firmitatem. Item post alia: Anathematizamus et eum quoque quicunque sanctam Nicaenam, Constantinopolitanam, Ephesinam primam, atque Chalcedonensem sanctissimas synodos in una et immaculata fide apostolis consonantes, et ab apostolicae sedis praesulibus roboratas, non et fideliter sequitur, et aequaliter veneratur: et qui ea quae in ipsis conciliis quae praefati sumus gesta sunt, vult quasi prave dicta corrigere, aut vult imperfecta supplere.
Ecce, venerabilis imperator, luce clarius demonstratur hanc nos habuisse semper in sanctarum quatuor synodorum reverentia voluntatem, et quaecunque a sanctis Patribus in eisdem considentibus definita vel statuta sive judicata sunt, intemerata permanere. Manentibus ergo omnibus quae de epistola Ibae personaque ejus in sanctorum Patrum et sedis apostolicae vicariorum interlocutionibus continentur, illud nobis omnibusque catholicis, aequali voluntate sufficiat, quod illic sibi sancta synodus sufficere posse clamavit, dicendo: Nestorium et ejus dogmata modo anathematizet: quo anathemate nefandissimorum Nestorii et Eutychetis ab Iba episcopo toties iterato, totius satisfactum esse synodi voluntati.
His igitur a nobis cum omni undique cautela atque diligentia propter servandam inviolabilem reverentiam praedictarum synodorum et earumdem venerabilia constituta dispositis, memores scriptum esse (Prov. XXII), terminos patrum nostrorum nos transcendere non debere, statuimus et decernimus, nulli ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinenti licere quidquam contrarium his quae praesenti asseruimus vel statuimus constituto de saepe dictis tribus capitulis aut conscribere vel proferre, aut componere vel docere, aut aliquam post praesentem diffinitionem movere ulterius quaestionem. Si quid vero de iisdem tribus capitulis contra haec quae hic asseruimus vel statuimus, nomine cujuscunque ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinentis factum, dictum, atque conscriptum est, vel fuerit, et a quolibet ubicunque repertum, hoc modis omnibus ex auctoritate sedis apostolicae, cui per gratiam Dei praesidemus, refutamus.
SUBSCRIPTIO. Juvante Deo et per ipsius gratiam Vigilius episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romae huic constituto nostro subscripsi.
SUBSCRIPTIONES EPISCOPORUM. Joannes Episcopus Ecclesiae Marsorum huic constituto consentiens subscripsi.
Zacchaeus episcopus Ecclesiae Scyllacenae huic constituto consentiens subscripsi.
Pastor misericordia Dei episcopus Ecclesiae Iconiensis metropolis huic constituto consentiens sub scripsi.
Vincentius episcopus Claudiopolitanus metropoleos huic constituto consentiens subscripsi.
Zacchaeus episcopus rogatus a fratre Valentino episcopo Silvae Candidae, ipso praesente et consentiente et mihi dictante, huic constituto pro ipso subscripsi.
Julianus humilis episcopus Ecclesiae Cingulanae huic constituto consentiens subscripsi.
Paulus humilis gratia Dei episcopus Ecclesiae Ulpianensis huic constituto, quod beatissimus papa Vigilius in causa trium capitulorum protulit, ad omnia suprascripta consentiens subscripsi.
Projectus episcopus Nassitanae civitatis huic constituto consentiens subscripsi.
Fabianus gratia Dei episcopus Zapparenae civitatis huic constituto, quod beatissimus papa Vigilius in causa trium capitulorum protulit, ad omnia suprascripta consentiens subscripsi.
Primasius Dei gratia episcopus civitatis Adrumetinae, quae etiam Justinianopolis dicitur, concilii Byzaceni, huic constituto, quod beatus papa Vigilius in causa trium capitulorum protulit, consentiens subscripsi.
Stephanus episcopus Ecclesiae Ariminensis huic constituto consentiens subscripsi.
Alexander episcopus Ecclesiae Melitenae huic constituto consentiens subscripsi.
Julianus episcopus Ecclesiae Melitensis huic constituto consentiens subscripsi.
Redemptus episcopus Ecclesiae Nomentanae huic constituto consentiens subscripsi.
Venantius episcopus Ecclesiae Lippiensis [Liparensis] huic constituto consentiens subscripsi.
Quodvultdeus episcopus Ecclesiae Numanae [Nuceranae] huic constituto consentiens subscripsi.
Theophanius archidiaconus sanctae Ecclesiae Romanae huic constituto consentiens subscripsi.
Pelagius miserante Deo diaconus sanctae Ecclesiae Romanae huic constituto consentiens subscripsi.
Petrus miserante Deo sanctae Ecclesiae Romanae diaconus huic constituto consentiens subscripsi.
Datum pridie idus Maii, imperante domino nostro Justiniano perpetuo Augusto anno 27 post consulatum Basilii viri clarissimi anno 12 in Constantinopolitana civitate ( Anno Christi 553).
EPISTOLA LEGATIS FRANCORUM, QUI CONSTANTINOPOLIM PROFICISCEBANTUR, AB ITALIAE CLERICIS DIRECTA, Qua suggerunt ut Vigilio papae et Dacio episcopo Mediolanensi, qui in eadem urbe ob trium capitulorum controversiam ab imperatore Justiniano vexabantur, solatio atque auxilio esse studeant. JAC. SIRMONDI ADMONITIO DE EPISTOLA SEQUENTI. Ut sequentem epistolam hoc loco subjiceremus, non id solum suasit, quod mentionem faciat epistolae Vigilii papae ad Aurelianum Arelatensem, quam paulo ante produximus, quodque cum ad Francorum legatos scripta sit, ab instituto nostro aliena minime videatur: sed hoc etiam imprimis permovit, quod ad illustrandam Vigilii rerum historiam multa contineat quae alibi vix occurrant: etsi quod ad illa spectat quae in Sancti Petri in Hormisda basilica per vim contra illum gesta commemorat, eadem ipsa confirmantur in ipsius Vigilii epistola 15, quae cum mutila sit in vulgatis exemplaribus, integra exstat in codice manuscripto Sanctae Mariae Rhemensis, ex quo et hanc quoque nostram deprompsimus.
EPISTOLA LEGATARIIS. Ita se in omnibus gentibus Christiana fides gratia divina operante diffundit, ut quantumlibet quis in isto saeculo proficiat, illa magis quae aeterna sunt per ipsius fidem et amorem cupiat obtinere, sciens quia in hac vita nemo esse perpetuo potest, in illa autem, aut in requie, aut in poenis perpetuis sit futurus. Et propterea audientes vestram gloriam ad regiam urbem in legationem esse directam, cognoscentes etiam per aliquos, qui se vestri notitiam habere dixerunt, famam et sapientiam vestram, haec vobis de multis quae acta sunt, pauca ad instructionem quacunque occasione referenda transmisimus: per quae cognoscatis persecutiones et violentias, quas illic sacerdotes catholici, et quicunque ecclesiasticas regulas servare voluerint, patiuntur. Veniens enim ibi ante sex annos [ Anno 547, mense Januario ] istos beatissimus papa Vigilius, magis autem, ut quod verius est dicatur, prope violenter deductus, coeperunt ibi ipsum exspectare, ut damnationem aliquorum capitulorum faceret, per quam sancta synodus Chalcedonensis, quae fidem catholicam, insistente tunc beatissimo papa Leone, contra diversas haereses vindicavit, modis omnibus solveretur. Sed cum papa Vigilius in hac parte non vellet adhibere consensum, jam tunc talis violentia facta est, ut publice in conventu clamarit: Contestor quia, etsi me captivum tenetis, beatum Petrum apostolum captivum facere non potestis. Postea tamen tractatu habito praedictus sanctus papa Vigilius sub aliqua dispensatione ipsam causam ordinaverit, sollicite monendo ne per occasionem aliquam supradicta synodus pateretur injuriam. Et quamvis nec hoc quod papa fecerat acquieverunt Africani atque Dalmatae sacerdotes recipere; tamen coepit iterum saepedictus beatissimus papa Vigilius ad hoc compelli, ut absolute ipsa capitula sine synodi Chalcedonensis mentione damnaret. Sed papa non acquiescens hoc facere, et videns se nimium ingravari, dixit tunc serenissimo principi: Veniant huc fratres nostri ex omnibus provinciis quini aut seni episcopi, et quidquid sub tranquillitate, tractatu habito, omnibus visum fuerit, cum pace disponemus: quia sine consensu omnium ista, quae et synodum Chalcedonensem in dubium venire faciunt, et scandalum fratribus meis generant, solus facere nullatenus acquiescam. Missi sunt ergo a clementissimo principe ad Africam et Illyricum, ut venire episcopi debuissent. Sed de Illyrico nullus venire voluit. De Africa vero cum jam aliqui proximare civitati regiae dicerentur, dixit papa Vigilius principi, ut si ei non sufficeret illud quod ante decreverat, redderet, et tanquam de novo causa cum his qui venire nuntiati sunt tractaretur. Praestitit igitur Deus, ut hac ratione sanctus papa Vigilius constitutum quod in ipsa causa fecerat, publice in conventu reciperet, denuntians quia si quis Graecorum episcoporum, usque ad universalis concilii tractatum, de istis capitulis aliquid fecisset, aut facientibus acquievisset, a communione sedis apostolicae alienus existeret: quoniam frequenter ipsi episcopi Graeci ad voluntatem principis damnaverant capitula ipsa, unde causa mota est, sed beatissimus papa manus eorum a serenissimo imperatore receperat. Sunt Graeci episcopi habentes divites et opulentas ecclesias, et non patiuntur duos menses a rerum ecclesiasticarum dominatione suspendi: pro qua re secundum tempus et secundum voluntatem principum, quidquid ab eis quaesitum fuerit sine altercatione consentiunt. Cum Afri episcopi, de quibus saepius dictum est, in civitatem regiam pervenissent, coeperunt eis nunc blandimentis, nunc terroribus extorquere, ut praeberent in capitulorum damnatione consensum. Sed cum nullatenus eis extorquere potuissent, concinnata est causa sancto Reparato episcopo Carthaginiensi, quasi Areobindam magistrum militum a Guntarit tyranno in Africa fecisset occidi, et sub hoc colore in exsilio deportatus est. Hoc videntes alii duo, qui inter ipsos et sanctitate vitae et divinarum Scripturarum scientia sunt ornati, ad sanctam Euphemiam Chalcedonem fugerunt, et ibi usque hodie sub tanta necessitate jacent, ut, cum infirmitate corporis laborantes nec medicum invenire mereantur, pericula immensa sustineant. Praefectus vero Africae, si quos invenit in Africa episcopos, aut causas proprias habentes, aut simplices vel ignaros, aut venales et paratos ad praemium, collegit et direxit inde unumquemque. Ex quibus tamen unus ante istos septem annos pro adulteriis suis tunc de civitate regia cum opprobrio ejectus et in navem impositus, ad Africam est directus. Et ecce per quales homines in singulis provinciis sanctae Ecclesiae dissensiones et scandala generantur. Mittunt etiam ad Carthaginem, et alium in loco sancti Reparati episcopi contra omnes regulas et contra omnia statuta Patrum episcopum ordinari fecerunt: quod cum nimia effusione sanguinis et interitu multorum innocentium hominum fecisse dicuntur. Constantinopoli vero coeperunt iterum beatissimum papam Vigilium compellere, ut si Afri, atque Illyriciani, vel Dalmatae episcopi nollent, ipse cum Graecis episcopis eadem capitula condemnaret. Sed beatissimo papa Vigilio nullatenus acquiescente, edicta ex nomine imperiali tam in Ecclesia Constantinopolitana quam in diversis locis suspendi fecerunt, per quae eadem capitula damnarentur. Quo facto beatissimus papa omnes episcopos admonuit, dicens: Quicunque edictis istis consensum praebere voluerit, sciat se apostolicae sedis communione suspensum. Sed et sanctus Dacius Mediolanensis episcopus contestationem omnium sub magna vociferatione deposuit, dicens: Ecce ego et pars omnium sacerdotum, inter quos Ecclesia mea constituta est, id est Galliae, Burgundiae, Spaniae, Liguriae, Aemiliae atque Venetiae, contestor quia quicunque in edicta ista consenserit, suprascriptarum provinciarum pontifices communicatores habere non poterit; quia constat apud me edicta ista sanctam synodum Chalcedonensem et fidem catholicam perturbare. De qua re accensa est contra beatissimum papam et contra Dacium episcopum iracundia principalis: et tanta contra eos agere coeperunt, ut, nisi ad sanctorum basilicas confugissent, ad interitum vitae pervenerant. Et tamen beatissimus papa Vigilius, nec in basilica Beati Petri sedes tutas habere meruit; in tantum ut illic praetor, ad quem fures et homicidae tantummodo pertinent, mitteretur. Qui cum multitudine militum, spathas nudatas et arcus tensos portantium, supradictam basilicam introivit. Quo viso, sanctus papa columnas altaris amplexus est: sed ille ferocitate et animo concitatus, primo de altari diaconos ejus et clericos a capillis tentos ejecit, postea vero ipsum sanctum papam alii a pedibus, alii a capillis et barba tentum crudeliter abstrahebant. Sed cum ille altaris columnas non dimitteret, cecidit altare, et columnae aliquae fractae sunt, et quantum ad ipsos, ibi super ipsum altare in partibus mitti habuit. Sed Deus, qui in talibus angustiis semper adesse dignatur, tam aliquorum ex ipsis militibus, quam populi, qui ad tumultum venerat, animos ad misericordiam provocavit, et coeperunt voces atque stridores mittere: et sic contigit ut judex iniquitatis supradictus praetor cum ministris crudelitatis suae territus fugiendo discederet. Postea tamen sacramenta accepit beatissimus papa, et sanctus Dacius episcopus, vel omnes qui cum ipsis ad loca sancta confugerant, quia eis nemo ultra violentiam faceret, nec invitis de ecclesiastica causa aliquid extorqueret; et sic interim sunt egressi. Sed et hodie, tam ipsis quam diversis qui in obsequio eorum sunt, varias inquietudines et molestias generant, praemiis clericos et servos eorum immittentes, ut in facie ipsorum stantes injurias eis publice faciant, et de mansionibus aliquos in obsequio eorum positos jactant. Sed illi omnia cum Dei auxilio patienter accipiunt, dummodo nullis praejudiciis sanctae Ecclesiae, nullis novitatibus praebere videantur assensum. Missi sunt etiam aliqui in provincias Italiae, ut si possent mentiendo aliqua de nomine ipsorum, hoc est beatissimi papae et sancti episcopi Dacii, odia eis in illis partibus faciant, et in locum eorum alios episcopos, qui novitatibus consentiant, suadeant ordinari: in tantum ut et unum notarium ex servis beatissimi papae progenitum simul sollicitaverint, qui manum sancti papae imitari dicitur, et, quantum comperimus, chartas aliquas de nomine ipsius falsas conscribi fecerunt, et cum ipsis chartis Stephanum quemdam de iis quos sollicitaverunt ad Italiam cum legatis Gothorum miserunt, ut per falsitates et dolos aliquorum animos contra beatissimum papam, quod Deus fieri non permittat, in illis partibus excitare videantur. Unde rogamus et contestamur gloriam vestram per futurum Dei nostri judicium, quod omnis conditio humana formidat, ut ad provincias vestras haec omnia velociter indicetis, ne aut isti subripiant qui missi sunt, aut Anastasius quidam, quem sanctus episcopus Aurelianus Arelatensis civitatis ad beatissimum papam ante hoc biennium direxerat, ibidem in Galliis aliqua mentiatur: quia et ipse, cum de Constantinopoli exire non posset, usus est consilio, ut promitteret se omnium episcoporum Gallicanorum ad damnanda capitula pro quibus haec scandala orta sunt, animos inclinare. Cui et praemia plurima dantes districte ibi de hoc implendo sacramenta praestare fecerunt; et non permiserunt per eumdem Anastasium beatissimum papam quid in ipsa causa ageretur fratribus suis episcopis Gallicanis scribere, nisi tantum de aliis causis, et quia fidem catholicam, et quatuor synodorum reverentiam, secundum traditionem Patrum custodit atque conservat. Haec ergo prudentia vestra, ut et in isto saeculo magnam vicissitudinem, et in futuro vitam aeternam a Deo omnipotente recipiat, sub omni cautela et celeritate ad provinciam dignetur scribere; admonendo ut episcopi illarum partium beatissimo papae et sancto Dacio episcopo epistolas dirigant, constantes ne novitates aliquas recipere patiantur, et ut animos eorum fraterna consolatione confirment. Sed et in civitate regia, quod potestis in ipsa causa, maxime sancto episcopo Dacio adesse cum Dei auxilio festinate: postulantes ut eum post 15 aut 16 annos ad suam Ecclesiam redire concedat: quia cum pene omnes episcopi quos ordinare solet, sicut bene scitis, mortui sint, immensa populi multitudo sine baptismo moritur. Petite etiam, ut eumdem sanctum Dacium vobis videre liceat, et ab se quaerere quae causa sit, quod tam longo tempore ad Ecclesiam suam minime sit reversus. Solliciti tamen esse dignemini, quia si qui capitula damnari volunt, fingunt se et fidem catholicam vindicare, et Chalcedonensem synodum venerari cum nobis omnibus, ut qui ignorant intentionem eorum videantur aliquid injustum expetere. Vos Christiani et nobiles viri, cauti estote, ut quod potestatis sacerdotibus Christianae plebis, qui persecutionis pondere gemitus de ipsis medullis emittunt, aliquod remedium vel solatium videamini praestitisse; quatenus Deus in die retributionis magnam mercedem et praeclara munera pro hac compensatione tribuat. Haec enim omnia quaedam fidelissimae personae de Constantinopoli venientes ita acta esse veraciter confirmaverunt. Sed et multa crudeliter circa diversos diaconos et clericos Afros, qui eis consentire nolunt, acta esse vel agi, interdictumque esse omnibus Romanis ne ad beatissimum papam accedant. De quibus omnibus haec pauca sub anxietate gloriae vestrae festinavimus indicare, ut pro remedio animarum vestrarum cura vobis sit supra omnes actus de ista causa, quae specialiter Dei est, cogitare, ut in die judicii, sicut dictum est, non offensam de negligentia, sed mercedem de bono actu invenire possitis.
EXEMPLUM SACRAE EPISTOLAE JUSTINIANI SCRIPTAE AD BEATISSIMUM JOANNEM METROPOLITANUM EPISCOPUM. Significamus tuae sanctitati colligere omnes religiosissimos episcopos, qui de tua synodo sunt, et pervenire in Mopsuestenam civitatem et requisitionem subtilem facere convenientibus universis ibi constitutis senioribus hominibus, sive clericis, sive laicis, et discere ab ipsis, si cognoscunt tempus ex quo ablatum est nomen Theodori a sacris diptychis. Si vero non meminerint ex quo hoc factum est, confiteantur hoc ipsum, quod non cognoscunt insertum aut praedicatum in sanctis diptychis nomen Theodori, et proferantur vobis et ipsa diptycha, ut cognoscatis quis pro illo insertus est: et tales confessiones gestis recipientes, et vestris suggestionibus conjungentes, subscribat et tua sanctitas in ipsis et caeteri religiosissimi episcopi: et sic dirigite unam quidem ad nos, alteram vero ad sanctissimum papam. Et hoc tamen manifestum fiat, et unusquisque eorum qui confitentur, dicant et manifestent quot est annorum: et vos vero in propriis confessionibus significate de praedicto capitulo, et quem pro Theodoro insertum invenistis. Scripsimus autem et Marthanio viro magnifico pro hoc, ut sine ulla dilatione ista agerentur et nobis mitterentur. Legi.
Datum decimo calendas Junias Constantinopoli, imperii domini nostri Justiniani perpetuo Augusti anno vigesimo quarto, post consulatum Basilii viri clarissimi anno nono (Christ. 550).
ALTERA JUSTINIANI EPISTOLA COSMAE SANCTISSIMO EPISCOPO MOPSUESTIAE.
Significamus tuae sanctitati, quod jussimus Joanni beatissimo metropolitano Anazarbenae [Justinianopolitanae] civitatis colligere omnes provinciae episcopos, et pervenire in vestram civitatem, et subtilem inquisitionem facere convenientibus omnibus apud vos constitutis senioribus hominibus, sive clericis, sive laicis, et discere ab illis, si cognoscunt ex quo ablatum est nomen Theodori a sanctis diptychis: si vero non meminerint de tempore, et quando hoc ipsum factum est, et hoc ipsum confiteantur, quod non cognoscunt nomen Theodori in sanctis diptychis insertum vel praedicatum ipsum in ecclesia. Oportet igitur proferri et ipsa sacra diptycha, ut omnes cognoscant religiosissimi episcopi, quo ordine nomina episcoporum in diptychis recitantur: et hoc ipsum manifestum vos facere per suggestionem vestram: et confessiones gestis intervenientibus recipientes, et vestris conjungentes suggestionibus, subscribite omnes collecti episcopi, et sic dirigite unam quidem ad nos, alteram vero ad sanctissimum papam. Et hoc vero fiat manifestum in confessionibus eorum, ut unusquisque dicat et manifestet quot est annorum. Legi.
Datum undecimo calendas Junias Constantinopoli, imperii domini nostri Justiniani perpetuo Augusti anno vigesimo quarto, post consulatum Basilii viri clarissimi anno nono.
SUGGESTIO SYNODI OECUMENICAE CONSTANTINOPOLITANAE II AD VIGILIUM.
Decebat vere cum primam [ Forte, inter] sacerdotes dignitatem sortiti estis sanctissimi, ea quae ad sanctarum Ecclesiarum statum respiciunt, manifesta vestrae divinitus honoratae beatitudini fieri. Hoc bene et Christianissimus noster imperator considerans, et ad vestram scientiam quaedam, quae de Theodoro quondam Mopsuestenae Ecclesiae episcopo mota sunt, jussit referri. Piissimis enim ad nos litteris usus, hortatus est ad Mopsuestenam civitatem convenire, quae una secundae Ciliciae est, et cum subtilitate perscrutari quando Theodorus, qui olim praedictae civitatis fuit episcopus, sacris diptychis ejectus est, et manifesta ea tam ejus tranquillitati quam vestrae divinitus honoratae facere beatitudini. Statim igitur Mopsuestiam accedentes, religiosissimum congregavimus clerum, et fidelem ejus populum, eligentes eos qui seniores sunt, qui et retinere forsitan memoria possunt subtilitatem ejus quod quaerebatur: et divina et adoranda eis proponentes Evangelia, ut suspicionem sui testimonii emundarent, dicere invitavimus, si sciunt quo tempore Theodori antiqui nomen sacris ejectum est diptychis. Illi vero multos annos, et suam excedentes memoriam esse juraverunt, ex quo nulla ejusdem Theodori memoria sacris diptychis infertur. Cyrillum autem religiosae memoriae Alexandrinae civitatis pontificem in ejus loco inscriptum esse, atque ex patribus suis audisse asseruerunt. Sed eorum quae dicebantur subtilitatem investigantes, et per ipsa venimus sacra diptycha, et mortuorum episcoporum connumerationem considerabamus: et Theodori quidem in antiquioribus temporibus nullam memoriam invenimus, in ipso vero fine sacrorum diptychorum Theodorus scriptus est, quem omnes nuper quidem mortuum esse dixerunt, ex Galatia vero ortum esse provincia. Hunc et nos omnes nostri concilii partem factum ante triennium mortuum esse cognoscimus. Haec ita habere, ipsa gesta vobis sanctissimis manifestent: quae humili suggestioni conjungentes, ad scientiam vestram destinavimus. Sed petimus divinitus inspiratos vos religiosissimis et Deum placentibus vestris orationibus non humiles suffulcire.
JURAMENTUM VIGILII PAPAE.
Juravit beatissimus papa Vigilius domino piissimo imperatori, in praesentia nostra, id est, mei episcopi Caesareae Cappadociae Theodori, et mei patricii Cethegi, per virtutem sanctorum clavorum ex quibus crucifixus est Dominus Deus noster Jesus Christus, et per sancta quatuor Evangelia, ita per istam virtutem sancti freni, et per ista sancta quatuor Evangelia: quod cum pietate vestra uno animo, una voluntate, hoc velle, hoc conari, ita agere, quantum possumus, ut ista tria capitula, id est, Theodorum Mopsuestenum cum scriptis suis, et epistolam quae dicitur Ibae, et conscripta Theodoreti contra orthodoxam fidem et contra duodecim capitula sancti Cyrilli dicta, condemnentur et anathematizentur; et nihil pro his capitulis, neque per me, neque per eos quibus credere possum, ex ordine clericatus, aut laicis, contra voluntatem pietatis vestrae aut agere, aut loqui, aut consilia dare secretius. Et si quis mihi aliquid contrarium dixerit, aut de istis capitulis, aut de fide, aut contra rempublicam, istum sine mortis periculo pietati vestrae manifestabo, et quae mihi locutus est: ita ut propter locum meum personam meam non prodas: et me ista custodiente erga pietatem vestram, honorem meum in omnibus servare promisisti; sed et personam opinionemque meam custodire, et cum Dei adjutorio defendere; sed et privilegia Ecclesiae meae servare. Sed et chartulae istae nulli [ Forte, ut nulli] ostendantur, nihilominus promisistis. Promitto praeterea quod in ista causa trium capitulorum, quodcunque debet fieri communiter tractamus [ Forte, tractemus]; et quod utile nobis visum fuerit, hoc faciamus cum adjutorio Dei. Datum est hoc juramentum quintodecimo die mensis Augusti, indictione XIII, imperii domini nostri Justiniani anno 23, novies post consulatum Basilii viri clarissimi. Ego Theodorus misericordia Dei episcopus Caesareae Cappadociae, huic chartulae juramenti testis subscripsi. Flavius Cethegus vir patricius huic chartulae juramenti testis subscripsi.
C
[recensere]EPISTOLA DECRETALIS VIGILII PAPAE PRO CONFIRMATIONE QUINTAE SYNODI OECUMENICAE.(Ex manuscripto codice bibliothecae Regiae.) Τῷ ἀγαπητῷ ἀδελφῷ Εὐτυχίῳ, Βιγίλιος.
Τὰ σκάνδαλα, ἅπερ ὁ τοῦ ἀνθρωπίνου γένους ἐχθρὸς τῷ σύμπαντι κόσμῳ διήγειρεν, οὐδεὶς ἀγνοεῖ. Οὕτως ὡς τὸ οἰκεῖον βούλημα πρὸς τὸ ἀνατρέψαι τὴν τοῦ Θεοῦ ἐκκλησίαν ἐν ὅλῃ τῇ οἰκουμένῃ διακειμένην, ἕκαστον φαύλου σκοποῦ τυγχάνοντα, πληρῶσαι οἵῳ δήποτε τρόπῳ σπ υδάζοντα, οὐ μόνον ἐξ ὀνόματος ἰδίου, ἀλλὰ καὶ ἐξ ἡμετέρου, καὶ ἐξ ἄλλων, διὰ τοῦ λέγειν, ἢ τοῦ γράφειν, διάφορα πλάσασθαι πεποίηκεν εἰς τοσοῦτον, ὅτι ἡμᾶς μετὰ τῶν ἀδελφῶν, καὶ συνεπισκόπων ἡμῶν ἐν τῇ βασιλίδι πόλει διάγοντας, καὶ ἴσῳ σεβάσματι τὰς τέσσαρας συνόδους ἐκδικοῦντας, καὶ ἐν τῇ τῶν τεσσάρων τούτων συνόδων μιᾷ καὶ τῇ αὐτῇ πίστει ἀμώμως διατελοῦντας, τοῖς σοφίσμασι τῆς οὕτω πονηρᾶς πανουργίας, αὐτῶν ἐπεχείρισε διελεῖν· ὥστε ἡμᾶς τοὺς ἐν μιᾷ πίστει ὁμόφρονας γεγονότας, καὶ ὄντας, καταφρονήσαντας τῆς ἀδελφικῆς ἀγάπης εἰς διχόνοιαν ἀπαχθῆναι. Ἀλλ' ἐπειδὴ Χριστὸς ὁ Θεὸς ἡμῶν, ὅς ἐστι φῶς ἀληθινὸν, ὃν σκότος οὐ καταλαμβάνει, πάσης συγχύσεως τῆς ἡμῶν διανοίας ἀποκινηθείσης, πρὸς εἰρήνην τὴν οἰκουμένην ἀνεκαλέσατο, καὶ ἐκκλησίαν, ὥστε τὰ ὀφείλοντα διατυπωθῆναι παρ' ἡμῶν, ἀποκαλύπτοντος τοῦ κυρίου, καὶ τῆς ἀληθείας ἀνιχνευθείσης, σωτηριωδῶς πληρωθῆναι· διὰ τοῦτο γινωσκέτω ὑμῶν σύμπασα ἀδελφότης, ὅτι περ τὰς τέσσαρας συνόδους, τουτέστι τὴν εν Νικαιᾳ, την ἐν Κωνσταντινουπόλει, τὴν ἐν Ἐφέσω, πρώτην καὶ τὴν ἐν Χαλκηδόνι σὺν αὐτοῖς ἡμῶν ἀδελφοῖς, ἐν πᾶσι καὶ δεχόμεθα, καὶ θεοφιλεῖ διανοίᾳ προσκυνοῦμεν, καὶ ὁμοψύχως φυλάττομεν. Καὶ οἵ τινες δήποτε τὰς αὐτὰς ἁγίας συνόδους, ἐν πᾶσι τοῖς ὑπ' αὐτῶν περὶ τῆς ἁγίας πίστεως ὁρισθεῖσιν, οὐκ ἀκολουθοῦσι, τούτους ἀλλοτίους τοῦ συλλόγου τῆς ἁγίας καὶ καθολικῆς ἐκκλησίας κρίνομεν. Διὰ τοῦτο τὴν ὑμῶν ἀδελφότητα τὸ παρ' ἡμῶν γενόμενον εἰδέναι βουλόμενοι, τούτοις γράμμασι κατάδηλον αὐτῇ ποιοῦμεν. Ἐπειδὴ οὐδενὶ ἀμφίβολόν ἐστιν, ὁπόσα κεκίνηται περὶ τῶν τριῶν κεφαλαίων, τουτέστι περὶ Θεοδώρου τοῦ ποτε Μοψουεστίας ἐπισκόπου, καὶ τῶν αὐτοῦ συγγραμμάτων, οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ τῶν τοῦ Θεοδωρίτου συγγραμμάτων, καὶ τῆς ἐπιστολῆς τῆς λεγομένης παρ' Ἴβα γεγράφθαι πρὸς Μάρην τὸν Πέρσην· καὶ διάφορα περὶ τῶν αὐτῶν κεφαλαίων γεγένηταί τε, καὶ γέγραπται· καὶ διὰ τοῦτο, εἴγε ἐν παντὶ πράγματι ὁ τῆς σοφίας λόγος ἀπαιτεῖ τὸ ζητηθὲν ἀναψηλαφᾶσθαι, καὶ οὐκ αἰδὼς εἶναι ὀφείλει, ὥστε σπουδῇ τῆς ἀληθείας, τὸ παρὰ τὴν ἀρχὴν μὲν παραλειφθὲν, εὑρεθὲν δὲ μετὰ ταῦτα δημοσιευθῆναι, πόσῳγε μᾶλλον ταῖς ἐκκλησιαστικαῖς ὑποθέσεσι τοῦτο ἁρμόζει φυλάττεσθαι; Ὁπότε δῆλόν ἐστι τοὺς ἡμῶν πατέρας, καὶ μάλιστα τὸς μακαριώτατον Αὐγουστῖνον, τὸν ἐκλάμψαντα ἐν τοῖς θείοις λόγοις, τῆς Ῥωμαϊκῆς εὐγλωττίας διδάσκαλον ἀναψηλαφῆσαί τε τοὺς οἰκείους λόγους, καὶ διορθώσασθαι τὰ αὐτῷ εἰρημένα, καὶ τὰ παραλειφθέντα, μετὰ ταῦτα δὲ εὑρεθέντα προστεθεικέναι. Καὶ ἡμεῖς ὁμοίως τοῖς τοιούτοις ὑποδείγμασι προτραπέντες, ἐν τῇ ὑποθέσει τῶν μνημονευθέντων τριῶν κεφαλαίων, οὐδέ ποτε ἀπέστημεν δι' ἐρεύνης γινόμενοι, τί περὶ τῶν προειρημένων τριῶν κεφαλαίων, ἐν τοῖς τῶν ἡμετέρων γράμμασι δύνηται τὸ ἀληθέστερον εὑρεθῆναι. Ὅθεν φανερὸν γέγονε διὰ καθαρᾶς ἀληθείας, ἐν τοῖς εἰρημένοις Θεοδώρου τοῦ Μοψουεστίας λόγοις τοῖς πανταχοῦ στηλιτευομένοις, τὰ ἐναντία τῇ ὀθῇ πίστει καὶ ταῖς διδασκαλίαις τῶν ἁγίων πατέρων περιέχεσθαι. Ἀμέλει τοι καὶ οἱ ἅγιοι πατέρες κατ' αὐτοῦ γράφοντες, ἰδίους λόγους πρὸς διδασκαλίαν τῆς ἁγίας ἐκκλησίας καταλελοίπασι. Καὶ γὰρ ἐν ταῖς ἄλλαις αὐτοῦ βλασφημίαις φανερῶς αὐτὸν εἰρηκέναι εὑρίσκομεν, ἄλλον εἶναι τὸν Θεὸν λόγον, καὶ ἄλλον τὸν Χριστὸν, ὑπὸ τῶν τῆς ψυχῆς παθῶν καὶ τῶν τῆς σαρκὸς ἐπιθυμιῶν ἐνοχλούμενον, καὶ τῶν χειρόνων κατὰ μικρὸν ἀφιστάμενον πρὸς τὰ κρείττονα τῇ προκοπῇ τῶν ἔργων ἐληλυθέναι, καὶ τῇ πολιτείᾳ ἄμωμον γενόμενον. Καὶ ὡς ψιλὸν ἄνθρωπον βαπτισθῆναι ἐν ὀνόματι πατρὸς, υἱοῦ, καὶ ἁγίου πνεύματος, καὶ διὰ τοῦ βαπτίσματος τὴν χάριν τοῦ ἁγίου πνεύματος εἰληφέντι, καὶ υἱοθεσίας ἡξιῶσθαι· καὶ καθ' ὁμοίωσιν βασιλικῆς εἰκόνος εἰς πρόσωπον τοῦ Θεοῦ λόγου τὸν Χριστὸν προσκυνεῖσθαι. Καὶ μετὰ τὴν ἀνάστασιν ἄτρεπτον ταῖς ἐννοίαις, καὶ παντελῶς ἀναμάρτητον γεγενῆσθαι. Πρὸς τούτοις εἶπε, ταύτην γεγενῆσθαι τὴν ἕνωσιν τοῦ Θεοῦ λόγου πρὸς τὸν Χριστὸν, ὁποίαν ὁ ἀπόστολος εἶπε περὶ τοῦ ἀνδρὸς καὶ τῆς γυναικός· « Ἔσονται οἱ δύο εἰς σάρκα μίαν· » καὶ ὅτι μετὰ τὴν ἀνάστασιν ἐμφυσήσας ὁ κύριος τοῖς μαθηταῖς, καὶ εἰπὼν, « Λάβετε πνεῦμα ἅγιον, » οὐ δέδωκε αὐτοῖς πνεῦμα ἅγιον. Ὁμοίως καὶ τοῦτο ἐτόλμησεν εἰπεῖν, ὅτι τὴν ὁμολογίαν ἣν Θωμᾶς ἐποιήσατο, ψηλαφήσας τὰς χεῖρας καὶ τὴν πλευρὰν τοῦ κυρίου, μετὰ τὴν ἀνάστασιν, λέγων, « Ὁ κύριός μου, καὶ ὁ Θεός μου, » μὴ εἰρῆσθαι τοῦ Θωμᾶ περὶ τοῦ Χριστοῦ (οὐδὲ γὰρ λέγει Θεόδωρος Θεὸν εἶναι τὸν Χριστὸν), ἀλλὰ πρὸς τὰ θαύματα τῆς ἀναστάσεως ἐκπληγέντα τὸν Θωμᾶν δοξάσαι τὸν Θεὸν καὶ ταῦτα εἰρηκέναι. Τὸ δὲ χεῖρον, ἔτι μὴν καὶ ἐν τῇ ἑρμηνείᾳ, ἣν δῆθεν ἐν ταῖς Πράξεσι τῶν ἀποστόλων ἔγραψεν ὁ αὐτὸς Θεόδωρος, ὅμοιον ἐποιήσατο τὸν Χριστὸν Πλάτωνι, καὶ Μανιχαίῳ, καὶ Ἐπικούρῳ, καὶ Μαρκίωνι, λέγων, ὅτι ὥσπερ ἕκαστος ἐκείνων ἐκ τοῦ οἰκείου ὃ εὕρατο δόγματος, τοὺς οἰκείους μαθητὰς ἐκάλεσε Πλατωνικοὺς, καὶ Μανιχαίους, καὶ Ἐπικουρείους, καὶ Μαρκιωνιστὰς, τὸν αὐτὸν τρόπον καὶ ὁ Χριστὸς τὸ δόγμα εὑρηκὼς, ἐξ αὐτοῦ τοὺς Χριστιανοὺς ἐκάλεσεν. Διὰ ταῦτα τοίνυν σύμπασα γινωσκέτω ἡ καθολικὴ ἐκκλησία, δικαίως ἡμᾶς, καὶ ἀνεπιλήπτως πρὸς τὰ περιεχόμενα ταύτῃ ἡμῶν τῇ διατυπώσει ἐληλυθέναι. Ὅθεν κατακρίνομεν, καὶ ἀναθεματίζομεν ὁμοίως τοῖς ἄλλοις πᾶσιν αἱρετικοῖς κατακριθεῖσι, καὶ ἀναθεματισθεῖσιν (ὥστε φανερόν ἐστιν) ἀπὸ τῶν προειρημένων ἀγίων τεσσάρων συνόδων, καὶ ἀπὸ τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας, καὶ Θεόδωρον τόν ποτε Μοψουεστίας ἐπίσκοπον, καὶ τὰ τούτου ἀσεβῆ συγγράμματα, οὐδὲν ἧττον καὶ τὰ παρὰ Θεοδωρίτου συγγραφέντα κατὰ τῆς ὀρθῆς πίστεως, καὶ κατὰ τῶν δώδεκα κεφαλαίων τοῦ ἐν ἁγίοις Κυρίλλου, καὶ κατὰ τῆς ἐν Ἐφέσῳ πρώτης συνόδου, καὶ τὰ πρὸς ἐκδίκησιν Θεοδώρου καὶ Νεστορίου ὑπ' αὐτοῦ συγγραφέντα. Πρὸς τούτοις ἀναθεματίζομεν, καὶ κατακρίνομεν τὴν ἐπιστολὴν τὴν πρὸς Μάρην τὸν Πέρσην αἱρετικὸν, παρὰ Ἴβα γεγράφθαι λεγομένην, ἥτις τὸν Χριστὸν λόγον ἐκ τῆς ἁγίας θεοτόκου καὶ ἀειπαρθένου Μαρίας σαρκωθέντα, ἄνθρωπον γεγενῆσθαι ἀπαρνεῖται, ψιλὸν δὲ ἄνθρωπον ἐξ αὐτῆς γενηθῆναι λέγει, ὃν ναὸν προσαγρεύει, ὥστε ἐκ τούτου ἄλλον νοεῖσθαι τὸν Θεὸν λόγον, καὶ ἄλλον τὸν Χριστόν. Καὶ ἅγιον δὲ Κύριλλον τῆς ὀρθῆς πίστεως διδάσκαλόν τε καὶ κήρυκα, ὡς αἱρετικὸν, καὶ ὅμοια Ἀπολλιναρίου γράψαντα διαβάλλει. Καὶ καταγινώσκει τῆς ἐν Ἐφέσῳ πρώτης συνόδου, ὡς χωρὶς κρίσεώς τε καὶ ζητήσεως τὸν Νεστόριον κατακρινάσης. Καὶ τὰ δώδεκα κέφαλαια τοῦ ἐν ἁγίοις Κυρίλλου ἀσεβῆ, καὶ ἐναντία τῇ ὀρθῇ πίστει ἀποκαλεῖ ἡ αὐτὴ ἐπιστολή. Εκδικεῖ δὲ Θεόδωρον, καὶ Νεστόριον, καὶ τὰ ἀσεβῆ αὐτῶν δόγματα καὶ συγγράμματα. Τὰ προειρημένα τοίνυν τρία ἀσεβῆ κεφάλαια ἀναθεματίζομεν, καὶ κατακρίνομεν, τουτέστι τὸν ἀσεβῆ Θεόδωρον τὸν Μοψουεστίας, μετὰ τῶν ἀσεβῶν αὐτοῦ συγγραμμάτων, καὶ ἅπερ ἀσεβῶς Θεοδώριτος συνεγράψατο, καὶ τὴν ἐπιστολὴν τὴν λεγομένην παρ' Ἵβα γεγράφθαι, ᾗ τινι αἱ εἰρημέναι ἀνωτέρω ἀθέμιτοι περιέχονται βλασφημίαι· καὶ τὸν ὅν τινα δή ποτε, τὰ προειρημένα ἐν οἱῳδήποτε χρόνῳ πιστεύοντα ὀφείλειν δεχθῆναι, ἢ ἐκδικασθῆναι, ἢ ἐπιχειροῦντά ποτε τὴν παροῦσαν κατάκρισιν ἀνατρέψαι, τῷ ὁμοίῳ ἀναθέματι ὑποβάλλομεν. Τοὺς δὲ, ὅσοι φυλάττοντες τὴν ὀρθὴν πίστιν ἀπὸ τῶν προειρημένων συνόδων κηρυχθεῖσαν, τὰ μνημονευθέντα τρία κεφάλαια κατέκριναν, ἤγουν κατακρίνουσιν, ἀδελφοὺς καὶ συνιερεῖς ὁριζόμεθα. Ἅτινα δή ποτε εἴτε παρ' ἐμοῦ, εἴτε παρ' ἄλλων πρὸς ἐκδίκησιν τῶν προειρημένων τριῶν κεφαλαίων γεγένηται, τῇ διατυπώσει τοῦ παρόντος ἡμῶν γράμματος καταργοῦμεν. Πάσας γὰρ τὰς ἐμφερομένας ἀνωτέρω βλασφημίας, ἀπέστω τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας ἵνα τις εἴποι ὅτι αἱ προειρημέναι τέσσαρες σύνοδοι, ἢ μία ἐξ αὐτῶν ἐδέξατο, ἢ τοὺς ὅμοια φρονοῦντας, καὶ κατακολουθοῦντας. Δηλοῦται ὄντως, ὅτι περ ἀπὸ τῶν μνημονευθέντων ἁγίων πατέρων, καὶ μάλιστα ἀπὸ τῆς ἵας ἐν Χαλκήδονι συνόδου, οὐδεὶς περὶ οὗ ὑποψία γέγονεν ἐδέχθη, εἰ μὴ ὃς ἀπεβάλετο τὰς ἀνωτέρω ἐμπεριεχομένας βλασφημίας, ἥγουν τὰ ὅμοια ταύταις, ἢ τὴν αἵρεσιν περὶ ἧς ὕποπτος γέγονεν, ἢ τὰς βλασφημίας ἀπηρνήσατο, καὶ κατέκρινε, περὶ ὧν ἐν ὑπονοίᾳ γέγονεν.
ὙΠΟΓΡΑΦῊ.
Ὅ Θεός σε ὑγιῆ διαφυλάττοι, ἀδελφὲ τιμιώτατε. Ἡδόθη πρὸ ἓξ εἰδῶν Δεκεμβρίων, βασιλείας τοῦ δεσπότου ἡμῶν Ἰουστινιανοῦ τοῦ αἰωνίου Αὐγούστου ἔτους εἰκοστοῦ ἑβδόμου, μετὰ τὴν ὑπατείαν Βασιλείου τοῦ λαμπροτάτου, ἔτους ιβ'.
( Τέλος βιβλίου, ἢ τῆς ἁγίας συνόδου τῆς εν Κωνσταντινουπόλει συναχθείσης. Χριστὲ ὁ Θεὸς, δόξα σοι. Αμήν.
Dilecto fratri Eutychio, Vigilius.
Scandala quae humani generis inimicus in universo mundo excitavit, nullus ignorat: adeo ut unumquemque propositum suum ad subvertendam Dei Ecclesiam per universum orbem diffusam, quocunque modo implere satagentem, non tantum suo nomine, sed etiam nostro, atque aliorum, diversa tum loquendo, tum scribendo, componere impulerit: in tantum ut nos ipsos una cum fratribus et coepiscopis nostris, in urbe regia degentes, et aequali reverentia quatuor synodos vindicantes, et in una eademque quatuor illarum synodorum fide sincere persistentes, cavillationibus, versutiis et dolo malo ab iis dividere conatus fuerit; ita ut nosmetipsi qui ejusdem cum illis eramus, et sumus, de fide sententiae, insuper habita dilectione fraterna in discordiam abierimus. Sed quoniam Christus Deus noster, qui est lux vera, quem tenebrae non comprehendunt, omni confusione a mentibus nostris remota, universum orbem et Ecclesiam ad pacem revocavit, ita ut quae a nobis definiri debent, revelante Domino, et veritate investigata salubriter impleta sint. Idcirco sciat vestrum universa fraternitas, quod quatuor synodos, hoc est Nicaenam, Constantinopolitanam, Ephesinam primam et Chalcedonensem, una cum iisdem fratribus nostris, in omnibus suscipimus, et devota mente veneramur, atque unanimiter servamus. Et si qui easdem sanctas synodos in omnibus quae ab ipsis de sancta fide definita sunt non sequuntur, eos a coetu sanctae et catholicae Ecclesiae alienos judicamus. Quapropter desiderantes ea scire fraternitatem vestram quae a nobis facta sunt, his nostris litteris ipsi manifestum facimus. Quoniam nulli dubium est quot quantaque mota sunt, ob tria capitula, hoc est de Theodoro olim Mopsuestiae episcopo, ejusque scriptis, quinetiam de scriptis Theodoreti, et de epistola quae dicitur scripta ab Iba ad Marim Persam; et quam diversa de tribus illis capitulis dicta atque conscripta sunt. Ideo si in omni negotio sapientiae ratio postulat, ut id de quo quaeritur retractetur, neque pudori esse debet, cum ea quae ab initio omissa, studio deinde veritatis inveniuntur, in publicum eduntur; quanto magis ecclesiasticis disceptationibus convenit, eamdem rationem in illis quoque observari? Praecipue cum manifestum sit Patres nostros, et maxime beatissimum Augustinum, qui in divinis Scripturis claruit, Romanae eloquentiae magistrum, propria scripta retractasse, dictaque sua correxisse, atque illa quae omiserat, ac deinde invenerat, addidisse. Nos quoque similiter illis exemplis incitati, in controversia trium capitulorum supra memoratorum, nunquam destitimus, quin investigaremus quid de praedictis tribus capitulis, in Patrum nostrorum litteris verius inveniri posset. Unde patuit revera, dictis Theodori Mopsuestiae sermonibus qui ubique redarguuntur, pleraque contraria rectae fidei et doctrinis sanctorum Patrum contineri: quare ipsi sancti Patres adversus eum scribentes, tractatus suos ad sanctae Ecclesiae eruditionem reliquerunt. Etenim inter caeteras ipsius blasphemias aperte ipsum dixisse invenimus, alium esse Deum verbum, et alium Christum, a passionibus animae et concupiscentiis carnis vexatum, et paulatim a minoribus recedentem ad meliora per profectum operum pervenisse, et conversatione irreprehensibilem factum. Et ut nudum hominem baptizatum fuisse in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti, et per baptisma gratiam sancti Spiritus accepisse, et adoptionem promeritum. Et ad exemplum imaginis imperatoriae, ob personam Dei Verbi Christum adorari. Et post resurrectionem immutabilem cogitationibus, et omnino impeccabilem factum. Praeterea, dixit eam unionem Dei Verbi factam fuisse ad Christum qualem Apostolus dixit de viro et muliere: Erunt duo in carne una (I Cor. VI). Et quod post resurrectionem, cum insufflasset Dominus discipulis, et dixisset: Accipite Spiritum sanctum, non dedit illis Spiritum sanctum. Similiter hoc quoque ausus est dicere, quod confessionem quam Thomas edidit, attrectans manus et latus Domini post resurrectionem, dicens: Dominus meus et Deus meus, non ad Christum retulit (neque enim Theodorus ait Christum esse Deum); sed propter miracula resurrectionis stupentem Thomam laudasse Deum, eaque verba dixisse. Quod autem pejus est, in interpretatione quam scilicet ad apostolorum Acta idem Theodorus scripsit, similem fecit Christum Platoni, et Manichaeo, et Epicuro, et Marcioni, dicens: Quoniam sicut illorum singuli ex proprio dogmate cujus auctores fuerunt, suos discipulos appellavere Platonicos, et Manichaeos, et Epicureos, atque Marcionistas, eodem modo Christus dogma inveniens, ex eo Christianos appellavit.
Propterea igitur agnoscat universa Ecclesia catholica nos juste et irreprehensibiliter ad ea quae hac nostra constitutione comprehenduntur devenisse. Unde condemnamus et anathematizamus, una cum aliis omnibus haereticis, qui (ut manifestum est) damnati et anathematizati sunt a praedictis sanctis quatuor synodis, et ab Ecclesia catholica, Theodorum olim Mopsuestiae episcopum, et impia ejus scripta: nihilominus ea quoque quae a Theodoreto scripta sunt contra rectam fidem, et contra duodecim capitula sancti Cyrilli, et contra synodum Ephesinam primam, quaeque ab eo scripta sunt pro defensione Theodori et Nestorii. Praeterea anathematizamus et condemnamus epistolam ad Marim Persam haereticum, quae ab Iba scripta dicitur: quae Christum Verbum ex sancta Deipara et semper virgine Maria incarnatum, hominem factum fuisse negat, nudum vero hominem ex ea natum: quem templum vocat, ita ut ex hoc intelligitur alium esse Deum Verbum, et alium Christum. Sanctum vero Cyrillum rectae fidei magistrum et praeconem, ut haereticum, et similia Apollinario scribentem calumniatur; et reprehendit primam Ephesinam synodum, quasi absque judicio et inquisitione Nestorium damnaverit; tum capita duodecim S. Cyrilli impia, et rectae fidei contraria appellat eadem epistola; defendit autem Theodorum et Nestorium, et impia eorum dogmata atque scripta. Praedicta itaque tria impia capitula anathematizamus et condemnamus, scilicet impium Theodorum Mopsuestiae, una cum impiis ejus scriptis. Et quaecunque impie Theodoretus scripsit, atque etiam epistolam quae dicitur ab Iba scripta fuisse: qua superius dictae profanae blasphemiae comprehenduntur. Quin enim quemcunque, qui crediderit, aliquo ullo tempore ea capitula debere suscipi, aut defendi, vel conatus fuerit hanc praesentem condemnationem subvertere, simili anathemati subjicimus. Quoscunque vero, qui rectam fidem servantes a dictis synodis praedicatam, memorata tria capitula condemnaverunt, vel etiam condemnant, fratres et consacerdotes esse definimus. Quae vero aut a me, aut ab aliis ad defensionem praedictorum trium capitulorum facta sunt praesentis hujus scripti nostri definitione evacuamus. Absit enim ab Ecclesia catholica, ut aliquis dicat omnes superius comprehensas blasphemias, a praedictis quatuor synodis, aut ab una ipsarum susceptas fuisse, vel eos qui similia sentiunt et sequuntur. Apertissimum autem est quod a memoratis sanctis Patribus, et maxime a sancta synodo Chalcedonensi, nullus de quo aliqua esset suspicio admissus est, nisi qui rejecisset superius comprehensas blasphemias, aut illis similia, vel haeresim de qua fuit suspectus, vel blasphemias denegavisset et condemnasset, in quarum suspicionem venit.
SUBSCRIPTIO. Deus te servet incolumem, frater honoratissime. Data ante sextum idus Decembres, imperii domini nostri Justiniani aeterni Augusti anno vigesimo septimo, post consulatum Basilii viri clarissimi, anno duodecimo ( Aerae christianae 553).
DE VIGILII DECRETALI EPISTOLA PRO CONFIRMATIONE V SYNODI, DISSERTATIO PETRI DE MARCA. I. Commodum accidit nuper, ut quo tempore acta quintae synodi oecumenicae prelo regio excudebantur, obtulerit sese mihi fato quodam vetus collectio χρήσεων ex antiquis Patribus et conciliis petitarum, a veteri theologo adversus Acephalos et Monothelitas haereticos olim adornata. Volumen illud manuscriptum Graecum exstat in bibliotheca Regia, accurate descriptum a Leone Cinnomo, et ab eo repositum Constantinopoli in bibliotheca imperatoria, temporibus Michaelis Palaeologi, anno mundi 6784, seu anno Christi 1276. Amanuensis vero testatur a se transcriptum ex autographo quod in veteri bibliotheca Ecclesiae Romanae asservabatur, calamo exaratum, anno mundi 6267, seu anno Christi 753. Quod ideo annotavi, ut de manuscripti codicis antiquitate et fide nullus esset dubitandi locus. Inter caeteros vero laudabiles locos, ex quibus collectio illa compacta est, opportune incidi in excerpta aliquot ex antiquis actis quintae synodi, scilicet in Eutychii epistolam ad Vigilium (cujus pars quaedam Graece prolata est in concilio Florentino) et rescriptum Vigilii ad Eutychium (quae exstant Latine tantum in collatione prima illius synodi), et in quatuordecim anathematismos editos ab eadem synodo, qui Latine tantum habentur in collatione 8. Itaque ad commodum studiosorum antiquitatis ecclesiasticae pertinere putavi, postquam injuria temporum nobis actorum Graecorum invidit exemplar, ut saltem his fragmentis Graecis non carerent: praecipue cum ex anathematismorum collatione cum editione Latina non leve adjumentum sibi comparare possint ad veram synodi sententiam indagandam, adversus Nestorianorum et Eutychianorum versutias.
Praeterea vero exhibemus tibi, lector, epistolam Vigilii, quae nondum in lucem prodiit, quaeque auro contra aestimari debet, qua synodi quintae gesta auctoritate sedis apostolicae confirmantur. Ejus pretium illi soli norunt quibus perspectum est quantum plerique dignitati pontificiae detrahant eo nomine, quod haec quinta synodus vim et pondus oecumenicae obtinuerit, licet renitentem Vigilium fuerit experta, qui maluit exsilium pati, quam suffragio suo illius definitionem approbare. Contendit quidem illustrissimus annalium conditor ex Evagrio et caeteris auctoribus, confirmatam fuisse synodum a Vigilio, sed eam comprobationem in id tempus dilatam quo Vigilius ab exsilio solutus est, rogante Narsete duce, post liberatam a Gothis Italiam. Sed opus illi est aequo lectore, qui se conjecturis in re tanti momenti duci patiatur: cum econtra excipere soliti sint non solum novatores, sed etiam plerique eruditissimi viri, errasse Graecos scriptores, qui de consensu Vigilii loquuntur; quia constat ex Anastasio, pulsum in exsilium a Justiniano cum aliquot episcopis, quod synodo refragaretur; unde revocatus est precibus Romanorum et Narsetis ducis, teste eodem Anastasio, qui tamen confirmationis illius omnino non meminit. Non me latet viros eruditos ex eo vim concilii generalis tribuere huic quintae synodo, quod a Pelagio primo, et Gregorio Magno, aliisque pontificibus sub nomine quintae synodi post caeteras quatuor recensita fuerit. Quod tamen alii sic explicant, ut pontifices illos auctoritati tantae synodi cessisse potius dicat, quam synodo auctoritatem addidisse.
II. Quae a me dicta sunt eo animo ut repertam in bibliotheca Regia Vigilii epistolam commendem, quae omnes illas difficultates superat; quaeque iis verbis concepta est, quibus uti decebat sedis apostolicae pontificem. Sane a Graecis ipsis tanti facta est ad robur quintae synodi asserendum, ut eam in acta ejus synodi retulerint, et definitioni synodicae subjunxerint, ut ostendetur inferius. Unde patet summa fide scriptum ab Evagrio, Vigilium consensisse synodo ἐγγράφως ; epistolam enim illam inter acta synodi legerat. Haec sunt Evagrii verba (Lib. IV, cap. 34): Βιγίλιος μὲν οὖν ἐγγράφως συνθέμενος, συνεδρεύειν οὐκ εἵλετο: Vigilius autem per litteras consensit concilio, non tamen interesse voluit. Ex iisdem actis sine dubio hauserunt Photius, Zonaras, Cedrenus, Euthymius et Nicephorus, quod de Vigilii consensu tradunt. Cujus consensus meminit quoque sexta synodus in prosphonetico ad Constantinum Pogonatum imperatorem; ubi postquam retulit Eutychis damnationem a Leone I decretam fuisse, et Marciano principe cum synodo Chalcedonensi susceptam, haec verba subjunguntur: Οὕτω νῦν μετὰ ταῦτα Βιγίλιος Ἰουστινιανῷ τῷ πανευσεβεῖ συμπεφώνηκε, καὶ τὸ τῆς πέμπτης συνέδριον, τὰ φωραθέντα καὶ λαθόντα τινῶν ἀναθεματίζων συντάγματα βδελυρίας πληρέστατα. Quae sic reddit vetus interpres: Sicut et Vigilius post haec Justiniano piissimo consonuit, et quintum concilium constitutum est, ut eorum opuscula quae latenter reperta sunt, repleta abominatione, anathematizarentur. Quae verba dupliciter explicari possunt. Vel hoc sensu, ut dicatur Vigilius in eo consensisse cum Justiniano, ut concilium indiceretur ad damnationem trium capitulorum; quamvis pontifex in contraria sententia perstiterit. Vel illo, ut omnino cum Justiniano consenserit tam in concilii indictione quam in trium capitulorum damnatione. Quae ultima explicatio necessaria est, ne si primae haereamus, alienum videantur a mente sua Patres exemplum protulisse, et longe dispar ei quod superioribus verbis proposuerunt, de consensu Leonis et Marciani, totiusque synodi. III. His addi potest eximium Pelagii II testimonium ex epistola ad episcopos Istriae (Cap. 7), cujus adeo aperta sunt verba, ut mirari subeat qua ratione viros alioqui perspicacissimos fugerit tam expressa de Vigilio sententia. Etenim prolixis verbis ibi refertur, sedem apostolicam per Vigilium initio quidem probasse tria capitula, et pro eorum defensione diu laborasse, longoque tempore ad injurias usque certasse (quod de solo Vigilio intelligi potest), deinde cessisse, quando veritas se patefecit. Quae verba ad epistolam Vigilii respiciunt, qui re diligentius tractata, veritatem sibi affulsisse, seque tria capitula damnasse scribit, ut mox dicetur uberius. IV. Caeterum ut liquidius sententia hujus epistolae intelligatur, simulque famae et dignitati Vigilii consulatur, non alienum erit pauca de ipsius instituto in hac trium capitulorum controversia dicere. Tria illa capitula haec erant. 1. Ibae episcopi Edesseni epistola ad Marim Persam; 2. Theodori episcopi Mopsuesteni persona, et ejus scripta; 3. Theodoreti disputationes adversus duodecim capita Cyrilli Alexandrini. Ex his tribus capitulis Acephali, propago quaedam Eutychianorum occasionem arripiebant non admittendi concilii Chalcedonensis, quasi Nestorium aliquo pacto foveret. Id ex eo colligebant, quod epistolam Ibae synodus approbasset, quae tamen Cyrillum carpebat, in Theodori Mopsuesteni Nestorianae haereseos auctoris laudes efferebatur, et utebatur blasphemis Nestorii verbis, quem non servato judiciorum ordine damnatum quoque fuisse dicebat in synodo Ephesina. Tum vero quod Theodoreto in communionem suscepto, ejus tamen scriptaad versus duodecim capita Cyrilli, quibus Nestorii haeresis proscribebatur, synodus Chalcedonensis non damnasset. Ex iisdem quoque capitibus Nestoriani haeresim suam instaurare nitebantur, prolatis ex Theodoro Mopsuesteno testimoniis, et ex Theodoreti adversus Cyrillum dissertationibus. Cum autem in id unum Justinianus incumberet, ut Acephalos, qui graves in Aegypto et in Oriente motus excitabant, legibus suis insectaretur, Theodorus Caesareae Cappadociae episcopus, Acephalorum fautor, et sectator Origenis a paucis annis proscripti, ad ultionem eorum quae contra Origenem gesta erant, et ut imminens Acephalis periculum averteret, controversiam de tribus capitulis excitavit, ut Ecclesiae pacem perturbaret. Pro ea itaque qua valebat gratia apud principem pacis ecclesiasticae alioqui studiosum, per cuniculos rem aggressus est. Spem Justiniano fecit ineundae cum Acephalis concordiae, si praeter Theodoreti scripta adversus Cyrillum, epistola Ibae Edesseni recitata in concilio Chalcedonensi, tanquam impia rejiceretur, et Theodorus quoque illa epistola laudatus, tanquam Nestorii parens damnaretur; cujus famae Caesareae episcopus ex eo quoque infestus erat, quod Origenis deliramenta olim refutasset. V. Justinianus utilitate publica, ut sibi quidem videbatur, excitatus, libello satis copioso tria illa capitula proscripsit, et ab episcopis Orientis damnari procuravit. Enimvero, quia trium capitulorum negotium nullius synodi judicio erat praejudicatum, imo vero synodi Chalcedonensis dignitatem aliquo pacto violare videbatur, Orientis patriarchae qui Justiniani decreto subscripserant, se vi adactos fuisse Stephano responsali Romanae sedis professi sunt. Menas vero Constantinopolitanus episcopus eam conditionem adjecit, si haec Romano episcopo non probarentur, suum sibi chirographum restitutum iri: quod sub jurisjurandi fide illi promissum est. Atque adeo Justinianus sentiens nihil in hoc negotio quod Ecclesiarum statum respiciebat, tentari utiliter posse sine sententia Romani pontificis, Vigilium Roma evocat. Pontificem Roma abeuntem Ecclesia Romana, provinciae quoque Africanae, Sardiniae, Hellados et Illyrici obtestatae sunt, teste Facundo, ne ullatenus novitati acquiesceret. Antequam vero quid egerit in hac causa explicem, observandum est cum Pelagio et B. Gregorio, in hac controversia non disputatum fuisse de fide, sed de personis. Id testatur Pelagius I in epistola ad Childebertum regem Francorum, qui tunc in Oriente capitula quaedam extra fidem agitata fuisse scribit. B. quoque Gregorius Hiberniae episcopos monet, in ea synodo de quibusdam solummodo personis actitatum; vel, ut Pelagii II verbis utar, nihil aliud, nisi de personis actum. Quinetiam Vigilius in epistola quam edimus, disertissime adnotavit, in hac controversia non disputatum fuisse de fide, sed de personis. Unde patet liberam fuisse aliter atque aliter in hoc negotio censendi facultatem, sine ulla Christianae religionis injuria: ideoque Vigilium, qui suam aliquoties mutavit sententiam, de sola levitatis vel metus suspicione periclitari. A qua suspicione tamen abesse tantum debet, ut potius singularis prudentiae laudem ex iis quae in hac causa gessit, consequi posse videatur.
VI. Qui rerum ecclesiasticarum sunt periti, non ignorant duobus modis olim versari solitos fuisse summos pontifices in quaestionibus propositis, quae disciplinam respiciebant, vel summo jure, vel remisso. Huic temperamento et canonum remissioni locus erat, quando ob bonum unitatis, et pro resarcienda Ecclesiae pace, necessarium videbatur ea clementia uti. Eam clementiam Graeci οἰκονομίαν vocant. Latini eorum exemplo dispensationem; ut alibi ostendi adductis veterum Patrum et conciliorum testimoniis. Utroque agendi modo usus est in hac controversia Vigilius, nunc juris et canonum vigore, nunc eorum remissione, fidei et pacis Ecclesiae studiosissimum se praebens. Observatum quidem est ab eruditis, Vigilii quae videbatur, inconstantiam, prudentiae et maturo consilio esse tribuendam: sed non docuerunt eum agendi modum a canonica disciplina pependisse. VII. Ac primo quidem nihil aliud ab eo exspectandum erat statim post profectionem suam ex Urbe, quam ut votis Occidentalium favendo, se vetustatis vindicem praestaret. Itaque litteris ex itinere ad Menam datis, damnationem trium capitulorum reprehendit, et legatis ad Justinianum missis petivit ut pateretur eam rescindi. Urbem deinde Constantinopolitanam ingressus octavo calendas Februarii, anno 547, Menam et alios capitulorum damnatores, illos quoque qui damnatoribus communicabant, a communione suspendit; quam tamen illis post quinque menses restituit, Theodorae Augustae rogatu. Ratio potissima cur damnationi trium capitulorum refragaretur, haec erat, quod existimaret nihil eorum quae in synodo Chalcedonensi gesta erant, retractari posse, eo quod ea sit generalium synodorum auctoritas, ut de iis quae illarum judicio semel ordinata et disposita sunt, iterum disceptari non debeat. Ea est enim retractationis significatio apud jurisconsultos, quam Graece ἀναψηλάφησιν vocant, sive παλινδικίαν. Itaque rei judicatae exceptione repellebat novandi studium. Addebat quoque Leonis papae auctoritatem, qui conceptis verbis gesta synodi Chalcedonensis confirmando vetuerat, ne res in synodo definitae ullo colore quaesito retractarentur. Deinde vero cum legibus principum retractatio adversus sententias praefectorum praetorio intra duos annos peragi deberet, haec tamen trium capitulorum retractatio adversus synodum universalem totius orbis consensu firmatam, post centum annos urgeretur, ut conqueritur Facundus Hermianensis: illud supererat, ut doceretur his capitulis judicio synodi Chalcedonensis provisum fuisse. Quod luculenter docet Vigilius in constituto, et uberius Facundus in libris ad Justinianum: neque tamen inde sequi aliquid fidei contrarium a synodo admissum fuisse. VIII. Caeterum etsi Vigilius nulla vi adigi posset ad subscriptionem, consensit tandem anno 548 ut in conventu 70 episcoporum haec causa Constantinopoli discuteretur: singulorumque suffragiis ad se scripto delatis, ipse Judicatum dedit ad Menam, quo tria capitula damnabat. Hoc fecit κατ' οἰκονομίαν, sive remissionem et dispensationem canonicam, ad pacem tum Orientalibus retinendam. Si quis id a me confictum putet, audiat Vigilium, qui pro se dicet in encyclica adversus Theodorum Caesareensem: Primum quidem in eo quod pro scandalo refrenando condescendentes quorumdam animis, quos aliqua dispensatione credidimus temperandos; quia tu jam eos pluribus annis inquietissimus stimulator accenderas, quaedam pro tempore existimavimus ordinanda, tali scilicet conditione ut omni in posterum perturbatione sopita, nihil ultra nec verbo, nec litteris quisquam facere ex eadem causa praesumeret. Eamdem causam dispensationis praetendit clerus Romanus in epistola ad legatos Gallicanos; postea tamen tractatu habito, praedictus sanctus papa Vigilius, sub aliqua dispensatione, ipsam causam ordinaverit, sollicite monendo, ne per occasionem aliquam supradicta synodus pateretur injuriam. Sed obtinere non potuit Vigilius ab Afris, Illyricianis et Dalmatis episcopis, ut judicio suo cederent; quin potius ab ejus se communione suspenderunt. Ejus discessionis causas atrociore stylo persequitur Facundus in libello contra Mocianum scholasticum, et in epistola fidei catholicae, ubi propterea Vigilius praevaricator dicitur. Egit itaque cum principe coram Mena patriarcha, pluribus episcopis et senatu, ut rescissis qui in hac causa utrinque gesta fuerant, indiceretur synodus, in qua adessent Africanarum et Illyricianarum provinciarum episcopi, quorum, ut ipse loquitur, fuerat scandalizata fraternitas, ut quae omnium suffragiis probarentur, cum pace Ecclesiae locum haberent. IX. Evocanti autem principi episcopos ex Africa et Illyrico, cum aegre ac ne vix quidem pareretur, actum est anno 551 cum Vigilio, ut si nollent Occidentales episcopi, ipse solus cum Graecis tria capitula damnaret. Renuente pontifice, edictum Justiniani de damnatione trium capitulorum, suasu Theodori Caesarcensis publice propositum est. Vigilius vero comminatus est Graecis episcopis communionis suae suspensionem, si edicto consensum praeberent: idemque professus est Dacius Mediolanensis episcopus. Quamobrem incenso ita Justiniano, Vigilius in basilicam Sancti Petri in Hormisda confugit; unde per vim abducere conatus praetor, populi tumultu repellitur. Accepto tandem per imperatoris legatos sacramento, redit in domum Placidianam. Sed multis rursum injuriis affectus, et insidiis appetitus, noctu iterum sub Natale Christi Chalcedonem abiit ad Sanctam Euphemiam. Unde missis a Justiniano senatoribus, et seorsim semel atque iterum Petro referendario, evocari non potuit. Quin potius encyclicam de calamitatibus suis scribit, depositionisque sententiam in Theodorum Caesareensem profert, et communionis suspensionem adversus Menam patriarcham Constantinopolitanum, anno 552. Hanc Vigilii constantiam is eventus secutus est, ut remotis edictis, discussionem trium capitulorum integram synodo futurae relinqui consenserit imperator, atque Menas et Theodorus, et alii episcopi veniam a Vigilio petierint, ob injurias ejus beatitudini vel sedi factas, ut testantur eorum libelli inserti constituto Vigilii. Menae mortuo successit Eutychius, qui statim fidei libellum Vigilio obtulit, mense Januarii, anno 553, et petivit ut communi tractatu controversiae motae definirentur. Rescripsit Vigilius sibi placere, ut discordia sopiatur, γινομένης κανονικῆς συνόδου, habita synodo canonica, in qua tractatus et disceptatio fieri possit cum unitis sibi fratribus, ἅμα τοῖς ἐνωθεῖσιν ἡμῖν ἀδελφοῖς σύγκρισιν ποιησόμεθα. Cupiebat Vigilius synodum in Italia fieri, sed refragante principe de loco, tandem inter eos convenit ante diem Paschae, ut exaequato Latinae linguae episcoporum numero his pontificibus Graecis qui tunc Constantinopoli praesentes aderant, de tribus capitulis tractaretur, quemadmodum testatur Vigilius in constituto. Sed morae impatiens princeps synodum coegit adversus pacta conventa, litterisque suis datis ad patriarchas Constantinopolitanum, Alexandrinum, Antiochenum et vicarios Hierosolymitani patriarchae, et caeteros episcopos Orientales qui erant in urbe, ad controversiam de tribus capitulis aggrediendam hortatur. In quibus litteris Judicati olim a Vigilio editi mentionem injecit, ut de pontificis sententia nullus videretur ambigendi locus; dissimulata tamen illius Judicati rescissione, et caeteris conditionibus cum Vigilio depactis. X. Convenit ergo synodus quarto nonas Maii, et illustri legatione Eutychii Constantinopolitani, et aliorum patriarcharum, atque sexdecim metropolitanorum, Vigilium convenit, ab eo postulans ut causam trium capitulorum cum caeteris episcopis disceptare vellet, quemadmodum suis litteris Eutychio pollicitus erat. Ille causatus valetudinem, in posterum diem responsum distulit: quo pollicitus est manifestare quod ei de tali conventu placuerit. Quibus verbis non significat quod viris eruditis persuasum est, scilicet se scriptis synodo satisfacturum; sed potius indicat se conventum illum canonicae synodi loco non habere, qua de re perendie sit acturus. Hic locus est magni momenti ad ferendum de consilio Vigilii certum judicium. Viserat praecipue synodi indictionem ad sanandos Occidentalium episcoporum animos, qui laesi fuerant illa dispensatione qua usus erat ad conciliandos Orientales. Ea conditio placuerat Justiniano, itaque conventus solorum Orientalium censeri non poterat a Vigilio legitimum et universale concilium. Quare secunda vice aditus a legatis synodi, abscisse respondit, se tum illis convenire non posse, ut patet ex relatione a legatis synodo facta, quorum haec sunt verba: Ille vero respondit, non posse una nobiscum convenire, eo quod plurimi hic quidem sunt Orientales episcopi, pauci vero cum eo: facere autem per semetipsum in scriptis sententiam suam, et offerre piissimo domino. Contendebant econtra legati, conventum non esse differendum propter absentiam Occidentalium episcoporum; praecipue cum in aliis synodis oecumenicis vix duo aut tres Occidentis episcopi interfuissent, nunc vero adesset ipse Vigilius et aliquot Italiae, Illyrici et Africae sacerdotes. Vigebat praeterea illius rescriptum, quo promiserat Eutychio se cum fratribus unitis de hac re tractaturum; se autem cum illo communione jungi. Replicatio Vigilii non est actis inserta, quae tamen colligi potest ex rei gestae serie, quam numero superiori adnotavimus. Etenim legati dissimulabant verba rescripti; quibus se acturum ea de re in synodo canonica pollicebatur. Porro canonica synodus esse non poterat, quae juxta morem in aliis synodis oecumenicis observatum, non constabat ex legatis omnium provinciarum ecclesiasticarum. Neque esse quod objicerent, paucos caeteris conciliis interfuisse Occidentales episcopos, cum ex actis synodicis constet illos gessisse vices Romani pontificis et totius concilii dioeceseon Occidentalium. Qui mos tanto studiosius observari debebat in hac causa, quod de scandalo Occidentalibus illato agendum erat; eaque esset Romanae Ecclesiae consuetudo, ut vocatis iis quorum intererat, offensiones amoveret, quemadmodum docent Leonis I epistolae ad legatos in Orientem missos. Et in hac causa saepe Vigilius professus fuerat iis verbis quae cleri Romani epistola continentur: Sine consensu omnium, inquit Vigilius, ista quae et synodum Chalcedonensem in dubium venire faciunt, et scandalum fratribus meis generant, solus facere nullatenus acquiescam. Quare interpellatus iterum a patriciis, quos imperator delegarat, et ab episcopis nomine synodi spopondit, intra dierum aliquot spatium quid sibi de controversia videretur, ad imperatorem scripto transmissurum. Non est ergo quod viri eruditi eam causam praetendant absentiae Vigilii, quod summi pontifices adesse non solerent in conciliis generalibus: cum vera causa petenda sit ex eo quod conventum imperfectum noluerit praesentia sua oecumenicum reddere in offensionem Occidentalium. Instituit atque synodus cognitionem suam de tribus capitulis, quae tandem definitione sua damnavit. XI. Interim vero Vigilius intra viginti dierum inducias, quas ob aegritudinem petierat, constitutum suum ad Justinianum dedit, quo sententiam suam de tribus capitulis copiose explicavit. Theodori blasphemias configit, sed ejus nomini parcit, ad exemplum synodi Ephesinae: superfluum docet, et ad exprobrationem Theodoreti tendere, si ejus scripta adversus Cyrillum damnentur, cum Cyrillus ipse et synodus Chalcedonensis nihil aliud ab eo exegerint quam ut Nestorio anathema diceret. De Ibae epistola nihil retractandum post concilium Chalcedonense. Deinde prohibuit ne quis ordinis et gradus ecclesiastici aliter de tribus capitulis doceret, quam ipse suo constituto exprimebat. Attamen animadverti eum non adjecisse anathema in eos qui contrariam opinionem tuerentur. Quod ab eo summa prudentia factum est, ut ostenderet eam esse controversiae conditionem, quae in utramque partem inflecti posset, si paci ecclesiasticae hac ratione consuleretur. Non potuit aliter respondere interroganti Justiniano, qui sententiam Vigilii requirebat, non autem agebat de dispensatione ad concordiam Occidentalium et Orientalium resarciendam, quae aliter obtineri non poterat, quam tractatu inito sine contumelia Occidentalium. XII. Hic vero dissimulare non possum, me longe abesse ab illustrissimi cardinalis Baronii sententia (Annal. eccles. ad an. 553), qui putat constitutum Vigilii missum a Justiniano ad synodum; idque colligit ex eo quod rationes in constituto prolatae pro Ibae epistola, discutiuntur et refelluntur in sexta collatione. Ut vero aliter sentiam, impellor potius amore veri quam novatorum procacitate, qui ex hac narratione non leve argumentum trahi posse putant adversus pontificiam auctoritatem, cujus scripta in synodo non solum discuti, sed etiam refutari hinc probant, et definitionem illius decretis promulgatis contrariam cum anathemate proferri. Enimvero si constitutum relectum fuisset in synodo, illius recitatio relata fuisset in acta, quibus insertae sunt minoris momenti relectiones. Argumenta autem illa pro Ibae epistola, quae discutiuntur collatione sexta, nota erant et trita, ut pote quae a sex vel septem annis summo studio contorquerentur ab adversariis, etiam scriptis copiosissimis libris, quemadmodum factum est a Facundo Hermianensi: ut necesse non sit confugere ad constitutum Vigilii, quasi inde illa excerpi necessarium omnino foret. Deinde promulgatio constituti aliena fuisset ab instituto et prudentia imperatoris, qui damnationi trium capitulorum cum totus incumberet, non debuit suis votis officere, Vigilii auctoritate prolata, quae desiderium illius improbaret. Imo vero ut facilius obtineret quem sibi proposuerat eventum, neu quis exspectaret quid principi Vigilius respondisset, quemadmodum pollicitus erat se facturum, per Constantinum sacri palatii quaestorem Justinianus synodo suggessit, Vigilii mentem satis explicatam esse ex iis quae saepius hac de re docuerat cum scriptis, tum viva voce. Et ut sacrum conventum ad damnationem trium capitulorum animaret, litteras ea de re a Vigilio perscriptas ad Aurelianum Arelatensem, et ad Valentinianum Scythiae episcopum, et sententiam ab eodem pontifice latam adversus Rusticum et Sebastianum diaconos suos trium capitulorum fautores, e Latina in Graecam linguam versas, legendas exhiberi ab eodem quaestore curavit. Haec sunt verba Constantini: Communiter vero convenire invitatus (id est Vigilius) et hoc facere una cum sancta vestra synodo, pollicitus est per semetipsum facere et dare piissimo domino. Ut igitur etiam ea quae saepius ab ipso facta sunt ad condemnationem trium capitulorum, vos audientes, alacriores efficiamini de his formam celeriter proferre, direxit per me sanctitati vestrae condemnationem ab ipso Vigilio religiosissimo prolatam, etc., omnibus translatis ad Graecam linguam ad faciliorem scientiam vestrae sanctitatis. Qui praejudicio Vigilii perlecto, Patres alacriores effici ad condemnationem existimabat, non adeo supinus erat, ut eorum impetum contraria ejusdem pontificis definitione retardaret. Deinde vero locus agendi de constituto hic erat, cum pollicitationem Vigilii principi factam quaestor recenset. Sed adeo mentionem ejus non injecit, ut potius id omnino dissimulet, ejusque loco alia instrumenta substituat. Ait vero vir illustrissimus, hac instrumentorum prolatione id tentasse Justinianum, ut Vigilium praevaricatione argueret, qui constituto aliter quam antea decernebat. Sed principis in eo consilium aliunde melius deprehendi non potest, quam ex oratione quaestoris, qui ad excitandos et provocandos Patres auctoritatem Vigilii contra isthaec capitula scripto profert, non autem in pontificis contumeliam. Sane si quis ordinem, qui in conciliis oecumenicis obtinebat, diligentius expendere velit, quam longissime recedet ab illa opinione, qua dignitas sedis apostolicae violatur, mecumque facile consentiet adhibitum Vigilii nomen, ut gradus inde ad definitionem synodi contra capitula strueretur. Prima enim semper fuit in synodis oecumenicis sententia Romani pontificis, qua non exspectata nihil decerni moris erat; quemadmodum servari solebat in senatusconsultis ad orationem principum factis, ut dicam tomo II de Concordia sacerdotii et imperii. Impraesentiarum solo Vigilii testimonio utar, qui sibi jus illud in hac causa vindicabat. Promissa namque principi intra viginti dierum inducias sua de hoc negotio definitione, Pelagium diaconum ad episcopos misit, ut eos moneret ne ante sententiae suae promulgationem quidquam ea de re decernerent: Antiquum et regularem custodientes ordinem, inquit, ne ante nostrae, hoc est, sedis apostolicae, cui per Dei gratiam praesidemus, promulgationem sententiae quidquam proferre tentarent, unde scandali rursus, quae sopita fuerat, oriri posset occasio. Itaque Justinianus, ne praetermissa videretur in hoc negotio Vigilii auctoritas, constitutum quidem suppressit, sed alias Vigilii priores sententias, quae annis superioribus ab eo latae erant οἰκονομικῶς, synodo exhibuit, ut in actis omnia rite et solemniter gesta fuisse viderentur. Quare synodus quoque ipsa magnum decreti sui momentum in eo posuit, quod Vigilius tria capitula saepius et scripto et sine scripto condemnasset; etsi conqueratur, quod conventui, licet illustri legatione invitatus, interesse noluerit, satiusque duxerit polliceri se suam ipsius sententiam ad principem missurum. Caeterum an promissis steterit pontifex, omnino synodus reticuit, officio se suo satisfecisse rata, si sententiis a Vigilio latis, et in judicio ex mandato principis exhibitis, inniteretur: praecipue cum de pontificis contrario voto solemniter et juxta cognitionum ordinem non constaret. XIII. Caeterum id valde angebat Vigilium, quod restitutionem pacis Occidentalium, quam unice expetebat, his Justiniani artibus pessumdatam videret. Non solum enim numerus Occidentalium episcoporum exaequatus non fuerat in synodo, secundum pacta conventa, de quibus egimus supra; sed etiam Vigilii decretum a principe retentum in synodo promulgatum non fuerat; quod ad majoris scandali occasionem tendere, si tale quid accideret, Vigilius in constituto disertissime professus fuerat. Quare in ea rerum omnium perturbatione consensum suum praestare noluit episcoporum definitioni; ideoque a principe pulsus est in exsilium una cum aliquot episcopis et clericis synodo refragantibus, teste Anastasio. Contumeliae enim illius apud Evagrium et caeteros scriptores Graecos altum est silentium. Nisi fortasse suspicari libeat aliquam hujus dissidii cognitionem ad Michaelem Cerularium patriarcham Constantinopolitanum pervenisse, quae supinae cujusdam allucinationis occasionem illi praebuit. Is enim circiter annum 1051, ut a se per summum scelus repudiatae communionis Romanae infamiam amoliretur, jam ab ipsis Vigilii temporibus, papae nomen ex ecclesiasticis diptychis deletum fuisse scripsit, epistola data ad Petrum Antiochenum episcopum. Mos enim ille apud summas sedes invaluerat, ut papae priore loco, deinde caeterorum patriarcharum nomina tabulis ecclesiasticis, quas diptycha vocabant, inscripta, in sacrificii ordine recitarentur, ad testandam universalis Ecclesiae communionem, a qua si quis illorum excideret, nomen ejus e diptychis expungebatur, ut, praeter caetera, docent acerrimae de nomine Joannis Chrysostomi restituendo, et Acacii expungendo contentiones. Sed Michaelis errorem statim Petrus castigavit. Aegre namque ferebat, consortium cum Ecclesia Romana dissolvi; quod litteris ordinationis suae et fidei testibus ad Leonem IX datis retinere conatus, desiderii sui compos evasit, ut patet ex Leonis responsione. Proferam autem ipsa Petri verba ex ejus epistola ad Michaelem, quae habetur in codice manuscripto bibliothecae Regiae, quoniam non solum quid de Vigilii negotio Petrus sentiret, sed tempus etiam docent, ex quo Graeci patriarchae nomen Romani pontificis e diptychis eraserunt; de quo deinde restituendo, οὗ ὀνόματος ἀναφοράν dicebant, ad restaurandam Ecclesiae unitatem tantopere laboratum est, ut testantur Georgius Pachymeres et Nicephorus Gregoras, qua de re alibi. Περιέχεται τοῖς ἱεροῖς γράμμασι τῆς ἁγιωσύνης σου, φήμην τινὰ σοῖς ἐνηχηθῆναι ὠσὶν, ὡς τὸν πάπαν τοῖς ἱεροῖς ἀναφέρω διπτύχοις, τοῦτο αὐτὸ ποιούντων καὶ τῶν ἄλλων πατριαρχῶν· καὶ ὡς οὐκ ἔδει τοσοῦτον ἀγνόημα ἀγνοῆσαι, καὶ μάλιστα πρὸ τῶν ἄλλων ἐμὲ, εἰδότα, ὅτι ἀπὸ τῆς ἁγίας ἕκτης οἰκουμενικῆς συνόδου, ἐπὶ τάδε τῆς ἐν τοῖς ἱεροῖς διπτύχοις ἀναφορᾶς ἐξεκόπη ὄνομα τοῦ πάπα, διὰ τὸ τηνικαῦτα Βιγίλιον μὴ ἀπαντῆσαι κατὰ τὴν σύνοδον, μήτε μὴν ἀναθεματίσαι τὰ παρὰ τοῦ Θεοδωρίτου κατὰ τῆς ὀρθῆς πίστεως καὶ τῶν δώδεκα κεφαλαίων τοῦ ἁγίου Κυρίλλου γραφέντα, καὶ ἐκ τότε, καὶ μέχρι τοῦ νῦν, ἀποτμηθῆναι τῆς καθ' ἡμᾶς ἁγιωτάτης ἐκκλησίας τὸν πάπαν. Mox: Τὸ δὲ κατὰ Βιγίλιον, πόσην οὐ προσεπιμαρτυρεῖ ἀπροσεξίαν τῷ εὐσεβεῖ χαρτοφύλακί σου; Εἰ γὰρ περὶ τῆς ῥητορικῆς μάθημα σοφιστικὸς ὁ ἀνὴρ, ὡς ἀκούομεν, ἁλλὰ νέος ὢν, οὔπω πεῖραν ἔσχεν ἱκανὴν τῶν ἐκκλησιαστικῶν. Ὁ Βιγίλιος γὰρ [ἴσ. ἐπὶ] περὶ πέμπτης ἦν, οὐ μὴν δὲ ἐπὶ τῆς ἕκτης συνόδου. Διάστημα δὲ μεταξὺ τῶν δύο συνόδων ρκθ' ἐστι. Τὸν δὲ συνέβη πρὸς μικρὸν τῆς ἀναφορᾶς ἀποτμηθῆναι, διὰ τὸ διενεχθῆναι αὐτὸν πρὸς τὸν ἁγιώτατον πατριάρχην Μηνᾶν, καὶ καθαιρέσει τοῦτον ὑποβαλεῖν, ἕως οὗ καὶ πρὸς ἀλλήλους οἱ ἀρχιερεῖς εἰρηνεύσαντες κατηλλάγησαν. Ἐπὶ δὲ τῆς ἕκτης ἁγίας συνόδου ὁ ἱερὸς ἦν πάπας Ἀγάθων, ἀνὴρ τίμιος καὶ τὰ θεῖα σοφός. Καὶ ἀνάγνωθι τὰ περὶ τῆς ἕκτης συνόδου, ἥτις εἰώθει κυριακῇ μετὰ τὴν ὕψωσιν τοῦ τιμίου σταυροῦ ἀναγινώσκεσθαι. Εὑρήσεις γὰρ τὸν εἰρημένον Ἀγάθωνα εὐκλεῶς ὑπὸ τῆς ἁγίας ταύτης συνόδου ἀνακηρυττόμενον Ἐπὶ δὲ τούτοις, κᾀγὼ μάρτυς ἀπαράγραπτος, καὶ ἄλλοι σὺν ἐμοὶ τῶν τῆς ἐκκλησίας ἐλλογίμων πολλοὶ, ὅτι ἐπὶ τοῦ μακαριωτάτου πατριάρχου Ἀντιοχείας κυρίου Ἰωάννου, ὁ πάπας τῆς Ῥώμης, Ἰωάννης καὶ αὐτὸς ἀκούων, ἐν τοῖς ἱεροῖς διπτύχοις ἀνεφέρετο. Καὶ ἐν Κωνσταντινουπὸλει δὲ πρὸ χρόνων τεσσαράκοντα καὶ πέντε, εὗρον ἐπὶ τοῦ μακαριωτάτου πατριάρχου κυρίου Σεργίου τὸν δηλωθέντα πάπαν ἐν τῇ θείᾳ μυσταγωγίᾳ μετὰ τῶν ἄλλων πατριαρχῶν ἀναφερόμενον. Ὅπως δὲ ὕστερον ἡ αὐτοῦ ἀνεκόπη ἀναφορά, καὶ [ἴσ. δι' ἣν] ἥν αἰτίαν, ἀγνοῶ.
Sacris sanctitatis tuae litteris continetur, fama ad te perlatum, me in sacra diptycha papam retulisse, idemque praestitisse caeteros patriarchas. Quae culpa a me, praeter caeteros, abesse debuerat; quippe qui noverim, quod a temporibus sextae synodi usque ad hanc aetatem, papae nomen e diptychis excisum fuerit; quoniam Vigilius synodo interesse noluit, neque damnare quae adversus rectam fidem et duodecim capita Cyrilli scripserat Theodoretus. Atque ex illo ad hoc usque tempore, praecisum esse papam a vestra [nostra ex Gr.] sanctissima ecclesia. Mox: Quae ad Vigilium spectant, quantam prae se ferunt religiosi chartophylacis tui oscitantiam! Licet enim in rhetorica arte, ut ferunt, sit apprime versatus, attamen in hac ejus adolescentia nondum satis callet res ecclesiasticas. Vigilii tempus refertur ad quintam, non autem ad sextam synodum. Intervallum autem duarum synodorum est centum et viginti novem annorum. Accidit autem, ut ad pauxillum temporis ab ejus recitatione abstineretur, ob dissidium ejus cum Menna sanctissimo patriarcha, quem ille suspensione mulctaverat, donec sacerdotes adinvicem in pacem redierunt. Papa autem erat sextae synodi temporibus Agatho vir clarissimus et in rebus divinis exercitatus. Lege vero quae sextam synodum spectant, quae quidem solet relegi die dominica post festum Exaltationis venerabilis crucis. Etenim invenies praedictum Agathonem a sancta illa synodo summis laudibus efferri. Praeterea vero, ego sum testis omni exceptione major; plurimi quoque mecum e gremio Ecclesiae praestantes viri, quod sub beatissimo domino Joanne Antiocheno patriarcha, Joannes ejusdem nominis papa Romanus in sacris diptychis recitabatur. Quinetiam ante annos quadraginta quinque, cum ad urbem Constantinopolim accessissem sub beatissimo patriarcha domino Sergio, inveni praedictum papam una cum aliis patriarchis inter divina mysteria recitatum. Quomodo vero deinceps ejus recitatio praecisa fuerit, quamve ob causam, penitus ignoro.
Unde patet Sergium patriarcham, qui sedem Constantinopolitanam tenuit ab anno 997 usque ad annum 1017, communione junctum fuisse cum Joanne XIX seu mavis XVII, qui sedit ab anno 1003 ad annum 1009 (Baron. in Annal. ad ann. 1009), quemadmodum ex Petri epistola observavit quoque illustrissimus Annalium conditor. Sed aliquot exinde annis effluxis, iterum discessere Graeci ab ea unitate quam Joannis illius sedulitas restauraverat. Dissidii hujus ultimi causam ignorare se, id est, justam sibi non videri, profitetur Petrus Antiochenus. Alioquin difficile non erat eam indicare, si quis repulsam expenderet, quam passi sunt legati ab Eustathio Constantinopolitano ad Joannem XVIII missi, anno 1026, ut pontificis consensum ad universalis patriarchae nomen episcopo Constantinopolitano concedendum amplissimis muneribus exambirent. Quatenus ejus consensu liceret, Ecclesiam Constantinopolitanam in suo orbe, sicut Roma in universo, universalem dici et haberi, ut loquitur Rodulphus Glaber (Lib. IV, c. 1).
XIV. Caeterum ut ad res Vigilii redeam, observandum est synodi quintae definitionem editam fuisse anno 553, quarto nonas Junias, anno 27 imperii Justiniani, post consulatum Basilii anno 12, ut patet ex collatione octava; ante vero sextum idus Decembris ejusdem anni, id est post sex menses a solutione synodi, Vigilius decretalem epistolam dedit ad Eutychium, quia tria capitula condemnat; ita ut hinc perspicere liceat, brevem ejus fuisse in exsilio moram. Est autem operae pretium expendere, quaenam ille verba in re adeo implicata adhibeat, quibus dignitatem suam tueri possit adversus synodum Constantinopolitanam, sine ulla principis et episcoporum offensa. Plane, si verum amamus, omnino fateri necesse est, altas in mentibus hominum tunc temporis egisse radices traditam a majoribus sententiam de summa sedis apostolicae auctoritate. Cum enim de caeteris synodis oecumenicis ea reverentia loqui soliti essent summi pontifices, ipseque adeo Vigilius in hoc decreto, scilicet ut se eas suscipere, amplecti et devota mente venerari profiterentur, ut pote quae sedis apostolicae suffragio et universalis Ecclesiae consensione firmatae essent: hanc quintam synodum Vigilius ne quidem synodi nomine cohonestat: nempe illa ratione motus, quod ejus celebrationi, iis conditionibus quibus facta est, consensum non praebuisset, ut adnotavimus numero X. Deinde vero, quod etsi vitium illius ex postfacto dissimulasset, a constituti sui promulgatione cessatum fuerat, ut monui. Quod vero ad rem ipsam attinet, ipse sua auctoritate, suoque decreto tria capitula damnat: quoscunque vero, qui jam illa condemnaverunt (his verbis synodum Constantinopolitanam significat), fidem a quatuor synodis praedicatam amplectentes, eos fratres et consacerdotes esse definit, id est, eos communioni suae adjungit, eorumque sententiae robur illud impertitur, quod ex consensione cum ipsius decreto trahere debent. Eamdem sententiam superioribus epistolae verbis sic expresserat: Quae a nobis definiri debent, revelante Domino, et investigata veritate, salubriter impleta sunt, quasi diceret hanc quaestionem, licet ab episcopis discussam in synodo, et eorum suffragiis decisam, sedis apostolicae decreto esse peremptorie definiendam. Unde hoc suum decretum διατύπωσιν appellat, ad principum exemplum. XV. Itaque Graeci, ne dubitari posset in posterum de quintae synodi auctoritate, decretum istud Vigilii in acta retulerunt continenter post definitionem synodi: quemadmodum colligere licet ex eo quod exscriptor antiquus ejus exempli, quod proferimus, hac epistola finem actis synodi impositum testatur. Verbum enim solemne librariis antiquis, quo finem operis designabant, nempe τέλος, vel explicit, quo utitur aliquando Hieronymus, amanuensis noster ex actis in suum excerptum sincere transcripsit. Finis, inquit, octavi libri synodi Constantinopoli congregatae. Deinde vero lemma, seu titulus hujus epistolae satis docet, praescripta esse in eodem codice acta synodi: Vigilii epistola ad Eutychium καὶ πρὸς πᾶσαν τὴν προκειμένην ἁγίαν σύνοδον: Et ad praejacentem sanctam synodum. Quare Photinus patriarcha Constantinopolitanus, licet infensissimus Ecclesiae Romanae hostis, ab iis verbis temperare non potuit, quae Vigilii auctoritatem in confirmanda hac synodo significant, satisque docent, post habitam synodum, pontificis decretum accessisse. Haec sunt ejus verba: Παρῆν μὲν τῇ πόλει, οὐ παρῆν δὲ τῇ συνόδῳ· ὡς εἰ καὶ μὴ πρόθυμος εἰς τὴν συνδρομὴν τῆς ἱερᾶς ὁμηγύρεως κατέστη, ἀλλ' ὅμως τὴν κοινὴν τῶν πατέρων πίστιν ἐπεκύρου λιβέλλῳ. Aderat praesens in urbe, sed non intererat synodo: etsi vero non adeo prono animo esset erga sacri concilii coetum, nihilominus tamen communem Patrum fidem libello confirmavit. Eadem sententia refertur in vetustissimo codice manuscripto Arabico, in quo canonum collectio ad usum Ecclesiae Alexandrinae continetur: quem penes se habet vir clarissimus Gilbertus Gaulminus libellorum supplicum magister, Arabicae et caeterarum Orientalium linguarum peritissimus. Collectionis haec sunt verba: Excommunicavit synodus et mortuos, quod antea non praestitum nisi in illos solos; factumque hoc patriarcha Romano sciente, qui et confirmavit, et scripto ad imperatorem dato fidem suam professus est. Ejusdem viri diligentiae hoc quoque testimonium debemus, quod ex codice manuscripto Arabico historiae ecclesiasticae Ibn Patric excerpsit et interpretatus est, et superiorem locum Romanus patriarcha praesens synodo nec adivit, nec legatum misit, sed consensum praebuit, dictaque Patrum suscepit. Auctor iste Patric saepius laudatur a Georgio Elmacin scriptore historiae Saracenicae, edito superioribus annis ab Erpennio. XVI. Per istud Vigilii decretum quinta synodus velut universalis admissa est, non solum in Oriente, sed etiam in Occidente. Unde Pelagius I, Vigilii successor, universalis concilii nomen illi arrogat in epistola ad Narsem patricium et ducem Italiae, agens de Liguribus, Veneticis et Istricis episcopis, qui a sedis apostolicae communione discesserant ob illam synodum. Si quid eos, inquit, de judicio universalis concilii, quod Constantinopoli per primam nuper elapsam indictionem actum est, forte movebat, ad sedem apostolicam, quomodo semper factum est, electis aliquibus de suis, qui dare et accipere rationem possent, dirigere debuerunt. Eam synodum susceperunt quoque Pelagius II et Gregorius M. (lib. I, ep. 24). Hic vero se illam quinti concilii nomine pariter cum caeteris quatuor venerari profitetur in epistola ad Joannem CP., ut taceam de caeteris summis pontificibus, et de sextae synodi Patribus, qui eam synodum aequali cum caeteris cultu et reverentia exceperunt. Neque est quod aliquis sibi persuadeat viris doctis ejus saeculi exosam fuisse, quod ejus mentionem nullam fecerit Cassiodorus in Divinis Institutionibus. Nos enim aliam hujus silentii rationem mox investigabimus, quae ab aliis ex parte indicata est. XVII. Enimvero ne quis ambitiosum hoc Vigilii decretum existimaret, ipse rationes quae se ad hanc sententiam impulerint, has assignat. Nempe quod offensiones et scandala quae generis humani hostis per disputationem de tribus capitulis invexerat, jam sedata essent, paxque reddita esset Ecclesiae post illorum damnationem, et veritas affulsisset in his ambiguis controversiis. Unde colligere licet Illyricianarum et Africanarum provinciarum episcopos prioris sententiae poenituisse, et communicatis cum Vigilio consiliis, Orientalium communionem amplexos: unde factum, ut deinceps inter schismaticos non recenseantur. In reliquo Occidente Franci et Hispani communionem apostolicae sedis retinuerunt: quemadmodum etiam Italiae episcopi, postquam Thusci a Pelagio I moniti statim in officium redierunt. Soli Istriae, Venetiae et Liguriae episcopi, qui sub dominio Longobardorum degebant, pertinaci animo schisma foverunt usque ad Gregorii M. tempora, qui virus illud etiam apud Hibernos sanavit. Mentio pacis et scandalorum sedatorum injecta viam aperit dispensationi, quam hoc ultimo decreto renovat. Non enim abstinere possum, quin dispensationi hanc ultimam quoque definitionem Vigilii tribuam, cum videam Leontium scholasticum, qui hac aetate floruit, ea sola ratione quintae synodi decretum fulcire, nempe quod latum sit κατ' οἰκονομίαν, ut ille ait, existimante Justiniano his capitulis damnatis, Acephalos, seu Haesitantes unitatem Ecclesiae et synodum Chalcedonensem amplexuros. Verba Leontii haec sunt actione 6 de sectis: Ὅτι κατ' οἰκονομίαν τινὰ τοῦτο ἐποίησεν Ἰουστινιανός. Ἐπειδὴ γὰρ ἑώρα τοὺς Διακρινομένους διὰ τοῦτο ἀποστρεφομένους τὴν σύνοδον, ἐνόμισεν ὅτι ἐὰν ἀναθεματίσῇ αὐτοὺς, ποιεῖ δεχθῆναι τὴν σύνοδον. Ἡγήσατο οὖν δύο τινὰς ἀναθεματίσαι, εἰ καὶ μὴ ἐδει αὐτοὺς ἀναθεματισθῆναι, ἵνα πάντων τὴν ἕνωσιν ποιήσῃ καὶ διὰ τοῦτο ἀνεθεμάτισεν αὐτούς. Καὶ ὅμως οὐδὲ οὕτως ἐδέξαντο οἱ Διακρινόμενοι τὴν σύνοδον. Secundum dispensationem quamdam hoc fecit Justinianus (interpres male vertit, certo concilio). Cum enim videret Haesitantes propter hoc aversari synodum (Chalcedonensem), existimavit, quod si anathematizaret illos (Theodorum et Ibam), synodus reciperetur. Ideoque duos anathematizandos duxit (quanquam eos minime anathematizatos oportuit), ut omnes ad unitatem redigeret. Hanc igitur ob causam illos anathemati subjecit. Verum ne sic quidem Haesitantes synodum receperunt. XVIII. Caeterum Vigilius aliam quoque rationem hujus ultimi decreti assignat, nempe veritatis agnitionem, quae sibi anxie et sollicite perscrutanti veterum Patrum scripta, tandem affulserit. Pertinere autem ait ad officium probi et prudentis viri, a priore sententia discedere, postquam rei disceptatae aequitas comperta fuerit: quod praecipue locum habere docet in controversiis ecclesiasticis, idque probat illustri beati Augustini exemplo, qui retractatis lucubrationibus suis, aliqua adjecit, aliqua vero emendavit. Iisdem vestigiis haeret Pelagius II ut decretum Vigilii tueatur, in epistola illa prolixa ad episcopos Istriae data, quae a Gregorio M. chartis ecclesiasticis tunc operam dante sub Pelagio scripta est, teste Paulo diacono (lib. III de Gestis Longobard. cap. 20; Pelag. II epist. ad episc. Istriae, c. 7). Objiciebant Istriae episcopi ad excusationem sui schismatis, in causae principio sedem apostolicam per Vigilium papam damnationi trium capitulorum restitisse. Respondet Pelagius, Latinos homines et Graecitatis ignaros errorem tarde cognovisse; et subjungit: Tanto eis celerius credi debuit, quanto eorum constantia, quousque verum cognoscerent, a certamine non quievit: quorum consensum certe fraternitas vestra despiceret, si ausu praecipiti priusquam verum cognoscerent, consensissent. At postquam diu ab eis laboratum est, et longo tempore ad injurias usque certatum, hinc vestra fraternitas penset, quia tot labores repente non relinquerent, nisi quae vera sunt agnovissent. Probat autem duobus exemplis cum esse divini consilii ordinem, ut saepe veritatem commendet eorum opera, qui diu contra ipsam luctati sunt. Paulum contumacem adversus Evangelium sic suae fidei praedicatorem fecit, ut cunctis quibus per illum fuerat praedicaturus, ostenderet, quia valde verum est Dei Evangelium, quod et tanta duritia inclinata praedicaret. Addit alterum Petri exemplum, qui reprehensus a Paulo, quod gentes recens ad fidem conversas, ad Judaismi caeremonias impelleret, consilium mutavit. Unde concludit: Si igitur in trium capitulorum negotio aliud cum veritas quaereretur, aliud inventa veritate dictum est; cur mutatio sententiae huic sedi in crimine objicitur, quae a cuncta Ecclesia in ejus auctore veneratur? Non enim mutatio sententiae, sed constantia sensus in culpa est. Quando ergo ad cognitionem recti intentio incommutabilis permanet, quid obstat, si ignorantiam suam deserens, verba permutet? XIX. Quaerendum superest, cujus rei veritatem assecutus sit Vigilius, quae illum antea lateret. Id autem colligi potest ex illa epistola Pelagii II collata cum verbis constituti Vigiliani. Quippe prima regula quae in constituto figitur, haec est: Nihil ex iis quae quoquomodo disposita sunt in concilio Chalcedonensi, posse in quaestionem deduci, seu retractari, cujus regulae probatio petitur ex epistolis Leonis papae ad Leonem imperatorem, et ex epistolis Simplicii ad Zenonem. Econtrario Pelagius docet (Cap. 17, 18) solam fidei causam, quae definita est in concilio Chalcedonensi, irretractabilem esse: caetera vero omnia, quae discussa sunt in illa synodo, ad privata negotia pertinere. Leonis testimonia interpretatur (Cap. 19), et ex eo probat licentiam tribui, ut quid illic extra fidei causas de personis gestum est retractetur. Unde recte concludit, de Ibae epistola, etsi probata fuisset in synodo Chalcedonensi, iterum disceptari posse. Secunda regula juxta constitutum haec est, eos qui in communione et pace Ecclesiae mortui sunt, post obitum non posse subjici anathemati. Quam regulam confirmat Vigilius allatis Leonis et Gelasii testimoniis. Unde sequebatur Theodorum post mortem damnari non posse. Pelagius vero docet ex Augustino, post mortem quoque eos recte damnari, qui haeresim professi sunt, cum culpa in fide perpetrata nec morte interveniente laxetur. Nempe ad exemplum perduellionis reorum, quorum memoria post mortem damnatur, et bona addicuntur fisco, licet omnia crimina mortalitate exstinguantur, ut loquitur Papinianus. Quod attinet ad Theodori dogmata, ea quidem in constituto, anathemate damnantur ut impia et blasphema: ita tamen ut ibi significetur, non omnino liquere, an revera Theodorus illi scripserit. At vero in ultimo suo decreto Vigilius docet, sibi tandem manifestissime patuisse, διὰ καθαρᾶς ἀληθείας, liquida veritate, Theodorum blasphemiis quamplurimis libros suos foedavisse. XX. Ex epistolis Vigilii et Pelagii colligere licet unam et alteram regulam apprime utilem, omnibus disceptationibus ecclesiasticis valde accommodatam. Earum prima est: Fidei canonem mutari non posse, et quaestiones dogmatum universalis synodi judicio semel sopitas, iterum excitari non debere. Regula quidem fidei, inquit Tertull. (De Virginibus veland. c. 1), una omnino est, sola immobilis et irreformabilis. II. In aliis causis extra fidem, id est in capitibus disciplinae, quae versantur non solum in facto, sed etiam in jure, veritatem nunc latere, nunc aperiri: quae cum sese prodiderit, priores constitutiones immutandas, sive a conciliis generalibus, sive a summis pontificibus profectae sint. Quod non solum Vigilius profitetur in epistola nostra, sed etiam Pelagius II (Epist. ad ep. Istriae, c 19). Specialis, inquit, synodalium conciliorum causa est fides. Quidquid ergo praeter fidem agitur, Leone docente ostenditur, quia nihil obstat, si ad judicium revocetur. Tertullianus quoque in eamdem sententiam ait: Hac lege fidei manente, caetera jam disciplinae et conversationis admittunt novitatem correctionis, operante scilicet et proficiente usque in finem gratia Dei. Ne quis vero excipiat a Tertulliano haec adnotata in odium Psychicorum, quos ipse vocat, ad asserendam novam paracleti sui disciplinam, confirmanda est regula a nobis posita luculento B. Augustini testimonio. Ipsa plenaria (concilia), inquit, saepe priora a posterioribus emendantur, cum aliquo experimentorerum operitur quod clausum erat, et cognoscitur quod latebat sine ullo typho sacrilegae superbiae, sine ulla inflata cervice arrogantiae, sine ulla contentione lividae invidiae, cum sancta humilitate, cum pace catholica, cum charitate Christiana (Augustin. lib. III de Bapt. cap. 3). Judicia vero data in privatis negotiis a sede apostolica, quin retractari possint, et si opus sit emendari ab eadem sede in concilio, sive generali, sive speciali, dubitari non potest, ut alibi copiose ostendi. XXI. Hic quaeri non ineleganter potest, cur haec epistola deficiat in actis Latinis. Cujus rei hanc esse puto causam, quod acta Graeca, statim post damnata capitula, versa sunt in Latinam linguam, Vigilio tradita, ut deliberare posset de illorum approbatione vel rejectione. Nemini vero deinde curae fuit, actis Latinis epistolam Vigilii adjicere, cum satis videretur, ad exemplum caeterarum epistolarum pontificiarum, hanc regesti Vigilii contineri: quorum tamen cum sit facta jactura, istam quoque epistolam intercidere necesse fuit. Dubitari vero non debet quin statim interpretationem Latinam aggressus fuerit aliquis utriusque linguae peritus, ad usum Vigilii et Occidentalis Ecclesiae; cum id in more positum fuisse doceant veteres interpretationes anathematismorum Ephesinae synodi, et integrae Chalcedonensis, atque sextae synodi. In hac vero causa omnino maturanda erat Latina interpretatio, ut possent acta Vigilio exhiberi, apud se deinde consulturo, ut dixi, de trium capitulorum damnatione. Quare statim atque collatio octava finem accepit, ubi trium capitulorum damnatio continetur, sine dubio acta synodi Latine versa Vigilio tradita fuerunt. Sane interpretationem Latinam antiquam esse discimus, non solum ex actis concilii sexti, ubi refertur, Latinum exemplar quintae synodi servatum fuisse in patriarchio Constantinopolitano; sed etiam ex Gregorio Magno, qui exemplaria hujus synodi Latina ad Theodelindam Longobardorum reginam misit. XXII. Ex eo autem quod antiqua conjicimus esse acta Latina quae hodie exstant, sincera quoque illa praestare debemus, omnemque ab eis imposturae et mutilationis suspicionem amoliri, quam tamen viri eruditi probabiliter induxerunt. Imposturam sapere illis videtur epistola ad Joannem Antiochenum sub Theodoreti nomine prolata in 6 collatione, quam ab Eutychiano aliquo nebulone actis intrusam putant, ut Cyrillum conviciis proscinderet. Alienum enim esse aiunt a modestia Theodoreti, ut manibus Cyrilli defuncti se infestum exhibeat, cujus viventis concordiam et communionem una cum Joanne Antiocheno fuerat amplexus. Addunt ex chronico Nicephori patriarchae, Joannem Antiochenum e vivis exemptum ante Cyrilli obitum, ita ut de hujus excessu Theodoretus Joanni gratulari non potuerit. Hoc argumento non ineleganter dici potest, mendum irrepsisse in epistolae inscriptionem, et pro Joanne, restituendum esse Domnum successorem Joannis: praecipue cum statim post epistolam recitetur fragmentum allocutionis, quam Theodoretus Antiochiae dixit praesente Domno, in qua morti Cyrilli insultans profitetur mortuam esse invidiam, obrutam contentionem, et Orientem atque Aegyptum sub uno jugo esse. Iniquiorem enim erga Cyrilli etiam fato functi memoriam semper se praebuit Theodoretus, quemadmodum discere licet ex ejus epistola ad Domnum Antiochenum quae est 112 inter editas, ait, caeterarum dioeceseon episcopos ignorare insitum duodecim capitibus (Cyrilli) venenum. Quamvis illud quoque dici posse videatur, epistolam ad Joannem Antiochenum non accipiendam esse de Cyrillo: in quo lapsum esse oportet eum qui jussu quintae synodi loca excerpsit ex Theodoreto, quae in collatione sexta recitata sunt. De quodam potius episcopo Antiochenae sedi subdito Theodoretus loqui videtur, ut pote de cujus tumulo statuendi jus et auctoritatem Joanni Antiocheno tribuat. Procurandum est, inquit, et oportet tuam sanctitatem hanc suscipere festinantiam, et jubere collegio mortuos asportantium (id est copiatis, seu vespillonibus) lapidem aliquem maximum et gravissimum sepulcro imponere, ne iterum huc perveniret. XXIII. Truncata vero et mutilata esse acta Latina ex eo probant eruditi, quod in eis nulla instituatur cognitio de causa Origenis, quam tamen in quinta synodo peractam fuisse constat. Ex antiquitate vero Latinae interpretationis ducere oportet, cur in actis nostris omissa sit illa damnatio, quae hoc ordine decreta est. Justinianus interim, dum Vigilius deliberat an cedere vel contendere malit ob tria capitula, edicto suo synodum interpellavit, ut Origenis sectarios anathemate confoderet. Aditus fuerat princeps libello sibi oblato, ab Eulogio, Conone, Cyriaco et Pancratio monachis, qui conquerebantur aliquos esse monachos Hierosolymis, qui impios Origenis errores profiterentur. Ejus libelli exemplum litteris suis ad synodum datis adjunxit: suum quoque ipsius edictam, quo nugas illas olim refutaverat, et a Vigilio anathema adversus Origenem et blasphema capitula ex operibus ejus excerpta impetrarat. Rogavit itaque synodum, ut non solum capitula illa iterum sua auctoritate configeret, sed eos etiam qui nunc, vel in posterum eadem sentirent. Damnatione Origenis ejusque sectatorum Didymi et Evagrii peracta, relatio seu ἀναφορὰ negotii mittitur ad imperatorem, ex qua verba aliquot excerpsit Evagrius. Hoc ordine, quae ad Origenem ejusque fautores pertinent, gesta fuisse patet ejusdem Evagrii testimonio, qui diserte adnotavit, post trium capitulorum damnationem, causam Origenistarum discussam fuisse. Sed obiter castigandus est ejus interpres, qui recedens a sententia auctoris, libellum oblatum scribit concilio a monachis: cum econtra Justinianus libelli (sibi nempe oblati) exemplum transmiserit ad synodum, juxta morem in simili specie observatum a Marciano in synodo Chalcedonensi, et ab ipso Justiniano in synodo sub Menna. Caeterum cognitionem de Origine successisse trium capitulorum cognitioni, ipsa series actorum quintae synodi aperte ostendit. Convocata enim fuit propter negotium trium capitulorum, cujus discussio est statim instituta et peracta octo collationibus, uno spiritu, nullo alio negotio interjecto, ita ut ne hiatus quidem aliquis inveniri possit, in quem cognitio de Origene conjici possit. Attamen illustrissimus Annalium conditor censuit prius de causa Origenis disceptatum fuisse quam de tribus capitulis, eo quod Cedrenus in narratione sua eum ordinem tenuerit, ut priore loco Origenis damnationem recenseret. Huic conjecturae fovendae addi posset illustre testimonium Sophronii patriarchae Hierosolymorum, qui floruit ante sextam synodum. Ille namque in epistola synodica ad Sergium patriarcham Constantinopolitanum, relata in VI synodo, actione 11, profitetur se amplecti cum caeteris quatuor synodis quintam synodum oecumenicam, quae confirmat synodum Chalcedonensem, ἀναιρεῖ καὶ ἐκρίπτει πρὸς ὄλεθρον πρωτοτύπως Ὡριγένην τὸν ἄφρονα: tollit vero et funditus abolet principaliter quidem insanum Origenem et ejus deliramenta, et una cum eo Didymi et Evagrii impia dogmata, μεθ' οὓς Μοψουεστίας ἐκτίλλει Θεόδωρον: post illos vero condemnat Theodorum Mopsuestenum, et duo alia capitula. Sed necessario dicendum est Sophronium primo loco posuisse Origenis damnationem, non quia is fuerit ordo cognitionis synodicae, ut demonstratum est, sed quia gravior majorisque momenti visus illi fuerit hic articulus prae aliis tribus qui discussi sunt in synodo. Qua ratione Constantinus quoque Pogonatus imperator in edicto lato pro confirmatione synodi, et Cyrillus Hierosolymorum episcopus in excerpto manuscripto de sex synodis, Cedrenus et caeteri Graeci scriptores eodem ordine recensent Origenis damnationem, et sectatorum ejus Didymi et Evagrii, quos Sophronius Ὁριγένους μυστηριάρχας vocat. Ea quoque ratione septima synodus, omissis tribus capitulis, damnatum a v synodo Origenem, Didymum et Evagrium memorat. XXIV. Enimvero in actis Latinis quintae synodi, etsi obiter anathema jaciatur in Origenem in undecimo capitulo anathematismorum, plena cognitio, quae illa de re instituta est, non recensetur. Etenim desunt litterae Justiniani ad synodum cum adjuncto libello monachorum, et ejusdem principis edicto ad Vigilium, pro damnando Origene ejusque sectariis: quinetiam disceptatio synodi ea de re habita, et relatio ad principem missa. Illustrissimus Annalium scriptor existimat acta Graeca ab haereticis Origenistis vitiata primum et mutilata fuisse, unde postea vitio illa infecta prodierit Latina interpretatio. Sed acta illa adeo absunt a depravatione, ut ex eorum lectione Graeci scriptores hauserint quod ab iis solis Latini didicerunt, de Origenis, Didymi et Evagrii damnatione. Neque enim acta Latina, quae initio delata fuerunt in Occidentem, aliud omnino continebant quam trium capitulorum damnationem, de quibus solis agunt uterque Pelagius I et II, et Gregorius Magnus, cum referunt decreta quintae synodi. Alioqui de Origene ejusque deliramentis non tacuissent, cum ex eo quinta synodus a schismaticis adeo pertinaciter explosa, vehementer commendari potuisset. Sane beatus Gregorius in epistola ad Joannem CP. quando profitetur se quinque synodorum fidem amplecti, recensens haereses a quatuor primis damnatas, et tria capitula a quinta synodo reprobata, non omisisset damnationem Origenis, si ex actis Latinis illi ea de re constitisset. Quare Vigilius quoque de solis tribus capitulis, de quibus erat controversia, decreto suo pronuntiavit. Ex ista damnati Origenis in quinto concilio ignoratione profectum est, ut non solum a Cassiodoro, sed etiam a concilio Bracarensi secundo, quod habitum est anno 572, quatuor primis oecumenicis conciliis recensitis, omittatur haec quinta synodus. Etenim cum illis auctoribus, de repudiatis ab ea tribus capitulis tantum constaret (quae privata negotia et personas quasdam fato functas respiciebant, non vero fidem catholicam), non erat cur synodum quintam caeteris quatuor adnecterent, quas ad profligationem haereseon in iis damnatarum proferebant, non autem, historico more, conciliorum in ecclesia habitorum enumerationem instituebant. Hinc factum quoque, ut Gregorius M. quintae synodi alioqui vindex acerrimus, profiteatur se quatuor synodos aequali cum Evangeliis veneratione prosequi, nempe ob veritatem dogmatum contra haereses ab illis assertam: quae pars dignitatis quintae synodo, saltem in actis Latinis, deficiebat, ob praeteritionem Origenianae damnationis. Eamdem ob causam ab eodem Gregorio, atque a caeteris summis pontificibus et conciliis omittitur synodus Sardicensis, quia nullam novam haeresim confodit, sed personarum praecipue judiciis se immiscuit. XXV. Nunc operae pretium est in eam rationem inquirere, qua impulsus Vigilius decretum suum ad tria capitula coercuit. Licet enim actis quae illi tradita fuerant, cognitio habita de Origene non contineretur, attamen tempore hujus nostri rescripti ad Eutychium dati, quod sex mensibus est posterius concilio, judicium de Origene in synodo peractum, illi notum erat. Quare videtur ad ipsius officium pertinuisse, ne sententiae illius confirmationem praetermitteret. Attamen ne isthaec praeteritio vitio verti possit, observandum est ante sexdecim annos, id est anno 538, ad suggestionem Pelagii diaconi et apocrisiarii Romanae Ecclesiae, Justinianum oratione sua Origenem ejusque blasphemas nugas (jam olim ab Anastasio episcopo Romano, et a Theophilo Alexandrino proscriptas) expunxisse, Mennamque CP. patriarcham hortatum fuisse, ut illas una cum episcopis in urbe regia degentibus subjiceret anathemati. Idem judicium misso edicto suo, a Vigilio papa et ab aliis patriarchis expetivit et impetravit. Quod testatur Liberatus his verbis (Breviarii c. 23): Jubente eo (Justiniano, qui mollius loquitur; non enim usurpat jubendi verbum, sed hortandi προτρήπομεν; inquit) dicta est in Origenem, et illa capitula, anathematis damnatio, quam subscribentes una cum Menna archiepiscopo apud Constantinopolim reperti. Deinde directa est Vigilio Romano episcopo, Zoilo Alexandrino, Euphremio Antiocheno, et Petro Hierosolymitano. Quibus eam accipientibus et subscribentibus, Origenes damnatus est mortuus, qui vivens olim fuerat ante damnatus. Non solus vero Liberatus Vigilii auctoritatem in damnando tunc Origene intercessisse probat, sed etiam Cassiodorus (Instit. divin. lect. l. I, c. 1): Hunc inquit (Origenem), licet tot Patrum impugnet auctoritas, praesenti tamen tempore et a Vigilio beatissimo papa denuo constat esse damnatum. Damnationem autem Vigilius decreverat, adnotatione sua ad edictum principis subscripta, ut observavit Liberatus. Quare eleganter observavit Evagrius (Lib. IV, c. 37), Justinianum iis litteris quas ad quintam synodum misit pro damnando Origene, adjunxisse quae ad Vigilium ea de re missa erant, id est edictum quod ann. 538 princeps ad Vigilium miserat, cuique, ut diximus, subscriptum erat jam a Vigilio in Origenem anathema. Verba Evagrii haec sunt: συζεῦξαι καὶ πρὸς Βιγίλιον περὶ τούτου ἀπεσταλμένα. In quorum interpretatione lapsus est Latinus interpres, qui ea de litteris a Vigilio scriptis interpretatus est. Etsi enim revera edictum Justiniani obsignatum fuisset Vigilii subscriptione, verba tamen Evagrii nihi, significant, quam edictum ad Vigilium missum. Quod edictum intelligit quoque Justinianus, quando petit a quinta synodo, ut anathemate damnet blasphemias descriptas ἐν ὑποτεταγμένῃ ἐκθέσει, in subjecta expositione. Nec inutiliter sane, cum Mennae CP. ejusque synodi, et caeterorum patriarcharum subscriptiones, in totidem edicti sui exemplis repositas in scriniis haberet princeps, unum illud edicti exemplum selegit, quod ad Vigilium missum, et ab eo subscriptum fuerat. Probe enim noverat rerum in synodis gerendarum primam definitionem, vel earum deinde consensionem, et τὸ κῦρος a pontifice Romano exspectari debere. Vigilio itaque auctore, licet absente, Origenis errores confecti sunt in quinta synodo. Itaque summus ille pontifex decreto suo ultimo, quod necessario de tribus capitulis ferre debebat, Origenem complexus non est, quod partes suas olim in eo damnando implesset, ejusque auspiciis quinta synodus de Origene decrevisset. Non erat itaque quod denuo operam suam in id negotium conferret, de quo pronuntiare non erat necesse; quemadmodum ipse significat necessarium fuisse, ut controversiam de tribus capitulis sua auctoritate definiret, licet episcoporum Constantinopoli degentium suffragiis dirempta fuisset.