BenIx.EpEtDi6 141 Benedictus IX Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
I. Privilegium Benedicti IX Gumbaldo Burdigalensi S. Crucis abbati concessum in gratiam cellae B. Mariae de Solaco. (Anno 1036.)[MARTEN. Thesaur. Anecd. I, 156.]
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUMBALDO abbati, et monachis Sanctae Crucis Burdigalensis, et suis monachis in suo monasterio Sanctae Mariae Dei genitricis, quod nuncupatur de Solaco, habitantibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Convenit apostolico moderamini, pia religione pollentibus, benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertire. Ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium Deo procul dubio promeremur, dum venerabilia loca oportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia postulasti a nobis ut praefatum monasterium Sanctae Mariae apostolicae sedis auctoritate muniremur, et omnia ejus pertinentia perenni jure inviolabiter permanenda confirmaremus, et absque omni jugo sub ditione cujuscunque personae, excepto abbate Sanctae Crucis, et suis monachis, constabilire nostri privilegii pagina corroboraremus; propterea tuis flexi precibus, per hujus nostrae auctoritatis privilegium decernimus, ut omnes terras cultas et incultas, servos quoque et ancillas, et omne quod dici aut nominari potest, eidem monasterio pertinentia, sive quidquid in futuro a regibus, aut a ducibus, aut a qualibet persona fidelium ibidem donatum aut oblatum fuerit, nostra auctoritate liberum ab omni extranea permaneat persona. Unde volumus ut nullus vicecomes, nullus comes, nullus archiepiscopus, nullus episcopus, neque magna parvave persona in eis quae res dictae sunt, potestatem exerceant, aut vim facere praesumant, vel contra hoc privilegium aliquid adversitatis agere audeant. Et omnes archiepiscopos et episcopos, caeterosque clericorum in praefato monasterio et in omnibus suis pertinentiis ditionem quamlibet habere auctoritate apostolica prohibemus. Absolvimus ut si aliquis excommunicatus, ad matrem Christi, de quacunque regione, a solis ortu usque ad occasum, advenerit, ex parte Dei et nostra absoluti sint, quandiu in potestate sanctae Dei Genitricis fuerint, ab omni excommunicatione, sive ab archiepiscopo, sive episcopo, excepto abbate Sanctae Crucis et suis monachis in supradicto loco habitantibus. Quibus damus potestatem ligandi atque solvendi contra omnes malos Christianos, qui aliquid mali in praefatum monasterium et ad habitatores loci illius facere voluerint. Ecclesiam vero Sanctae Crucis, consilio et praeceptione Romanae Ecclesiae fundatam, cum suis monachis et cum omnibus suis pertinentiis, liberam ab omni excommunicatione vel vexatione cujuscunque personae esse praecipimus. Similiter volumus ut nullus episcopus, in cujus parochia situm est idem monasterium, nec domnum vestrumque abbatem, nec aliquem vestrorum clericorum servientium in monasterio Sanctae Mariae audeat excommunicare, vel ad synodum provocare, statuens apostolica auctoritate, sub nostri et divini judicii observatione anathematis interdictum. Statuimus autem ut cum abbas monasterii Sanctae Crucis obierit, neque a comitibus, neque ab archiepiscopis, neque ab episcopis, neque a nullis principibus, neque a qualibet persona omnino, aliqua cupiditatis causa, in monasterio sanctae Crucis eligatur neque consecretur abbas: sed qualis cuncta congregatio ibidem et in aliis ecclesiis sibi subditis degentium, cum fidelibus et senioribus ejus loci eligatur, et communi consilio a nobis nostrisque posteris pontificibus consecretur, si archiepiscopus in cujus episcopio est, noluerit consecrare. Damus quoque licentiam vobis et vestris fratribus in monasterio Sanctae Mariae de Solaco habitantibus, a qualicunque volueritis episcopo omnia vasa sanctuarii ordinare, et consecrare vestros clericos, et chrisma accipiendi. Quod si qualiscunque homo, cujuslibet potestatis existens, aliquam praesumptionem contra hoc apostolicae confirmationis privilegium agere, aut praefatum monasterium, cum omnibus suis pertinentiis, causare putaverit, vel praeceptis nostris in omnibus quae hic scripta sunt inobediens fuerit, auctoritate Dei et nostra non solum anathema maranatha, id est, perditus in saecula saeculorum vinculis innodatus, sed insuper a regno Dei alienus existat. Qui vero pia benignitate auctor observaverit, benedictionem et gratiam a Domino consequi mereatur.
Scriptum per manus Sergii archiscrivii sacri nostri palatii, mense Octobris, indictione quinta.
II. Benedicti IX epistola ad Rolandum praepositum aliosque canonicos S. Florentinae Ecclesiae. (Anno 1036.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 56.]
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo ROLANDO, S. Florentinae Ecclesiae praeposito, aliisque canonicis et confratribus tuis et successoribus in perpetuum.
Si justis servorum Dei petitionibus satisfecerimus, procul dubio apostolica praecepta servamus. Quapropter inclinati precibus tuis, fili charissime, confirmamus atque corroboramus tibi tuisque successoribus canonicis quidquid in pagina concessimus, et confirmationis, quam videtur vobis fecisse episcopus, nobis praesentibus, scriptum esse constat, donec tam in ipsa vestra canonica ita in modo servatur regula quam scilicet canonicam tuendam et defendendam per eamdem paginam ipse videtur episcopus, nostrae, nostrorumque successorum apostolicae auctoritati tuendam et defendendam commisit atque supposuit, utque ea et securi ab omni laesione permanere valeatis desiderio; hac itaque petitione tua inclinati diximus te praepositum, tuosque successores canonicam vitam ducturos, sub nostrae apostolicae defensionis munimine suscipimus, cum et bona omnia, curtes et terras, quae vestra et habet et habitura est canonica, videlicet et juxta Florentinam urbem pratum Regis, cum mansis et territoriis omnibus, quae modo in Florentina curte habet et retinet praedicta vestra canonica, curtem S. Andreae cum omnibus sibi pertinentibus, curtem de Quinto, curtem de Cintoria totam, sicut ipsi tenere et habere videmini, et illam partem quam Petrus primicerius contra canonica instituta usurpare visus est, plebem de Exinea cum curte et mansis, et omnibus territoriis et decimationibus quaecunque ad eamdem plebem, vel curtem pertinere videntur. Insuper totam quod Theuzo filius Lepisti pro salute animae suae in ecclesia S. Joannis contulit, vel in eadem canonica. Terram S. Proculi in praedicta plebe, curtem quae est infra plebem S. Petri sita Valeam, cum omnibus adjacentiis et pertinentiis suis, necnon et ubicunque in eodem episcopatu aliquid tunc, vel retinere videtur ipsa canonica, et quidquid Gerardus archipresbyter pro beneficio ab ipsa Florentina Ecclesia tenuit, tam in decimationibus quam in mansis, et in praediis, necnon et quaecunque Stephanus abbas ex beneficio tenuit. Similiter et quaecunque primicerii beneficia fuerunt, atque plebem S. Hippolyti sitam Elsae, itemque campum, et hortum, qui est juxta ecclesiam S. Reparatae. Quae omnia, sicut jam a Gerardo vestro episcopo vobis concessa sunt et confirmata, ita nos tibi tuisque successoribus confirmamus, et stabilimus in perpetuum, cum omnibus vestris mobilibus rebus seseque moventibus, quas modo habetis, vel vobis ubique pertinent, et inantea, Domino juste et legaliter acquirere potueritis, sive ab ejusdem civitatis episcopo, sive ab aliis hominibus publicis et privatis. Praecipientes igitur jubemus et apostolica auctoritate confirmamus, ut neque episcopus ejusdem civitatis, neque ulla parva, vel magna persona habeat de vestris rebus juste vel legaliter vobis pertinentibus, ut dum canonice vixeritis, disvestire, molestare, inquietare, vel aliquam minorationem vobis inferre. Quod si quis temerarius ausus fuerit, nisi infra quadraginta dierum spatium emendaverit, anathematis vinculo obligetur, et a regno Dei alienatus, usque ad dignam satisfactionem. Qui vero custos nostrae sanctionis exstiterit, benedictionem et gratiam omnipotentis Dei et beati Petri apostolorum principis, et nostram habeat.
+ Bene valete, etc.
III. Benedictus IX Ecclesiae Silvae Candidae bona episcoporumque jura confirmat. (Anno 1037.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 100.]
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, PETRO venerabili episcopo S. Silvae Candidae Ecclesiae, tuisque successoribus in perpetuum.
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum, ex hoc enim lucri potissimum praemium apud conditorem omnium Deum promerebimus; quoniam venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia postulavit a nobis prudentia tua quatenus concederemus et confirmaremus tibi episcopatum supradictum cum omnibus suis pertinentiis, quae per diversa loca rejacere videntur, vel quae ab aliquibus injuste retenta, vel invasa esse noscuntur, inclinati piis precibus tuis, in primis quae charius vobis videtur episcopalem dignitatem tibi concedimus, adjutore Spiritu sancto, et modis quibus possimus apostolica auctoritate confirmamus, et honore Jesu Christi Domini nostri confirmamus tibi tuisque successoribus fundum in integrum, qui vocatur Buxus, in quo basilica SS. Rufinae et Secundae constructa esse videtur ad episcopalem sedem, quam etiam tuo studio, muro et fossato vallasti et circumdedisti, atque populo atque sacerdotibus bene sufficienter replevisti. Nos etiam omnes vestrae potestati et successorum tuorum submittimus ut nunquam successorum nostrorum pontificum, vel alias personae pro glandatico, herbatico, nec alio fodro districtu, vel placito pro aliqua datione, vel aliquo ingenio illos constringere, vel aliquo modo dare audeat, scilicet, ut diximus, in potestate tua et successorum tuorum, remota omnium hominum contradictione, in perpetuum maneat, et qualiter vobis placuerit eamdem ecclesiam per vos vestrosque successores, et aedificare, seu fabricare, quam tu fecisti. Itemque concedimus et confirmamus fundamentum in integrum qui vocatur Avion, et montem Jordani cum casis, vineis et terris, silvis, et incultis, una cum servis et ancillis atque colonis ibidem residentibus utriusque sexus, aetatis, vel cum omnibus eorum pertinentiis, posita territorio Silvae Candidae, inter affines, a primo latere terra supradicti episcopii, a secundo latere rivus, qui vocatur Galeria, a tertio latere Ulbasol, a quarto latere Criptule, nec non fundum qui vocatur Mons Aureus cum omnibus suis pertinentiis, ab uno latere mons qui vocatur Jordani, ab alio latere Criptule, a tertio latere fundus qui vocatur Palmi, et a quarto latere fundus Lauretae, et a quinto latere terra monasterii S. Martini, seu fundus qui vocatur mons Grunduli cum omnibus ad eum pertinentibus, et inter affines, ab uno latere fundus Montis Aurei, et ab alio latere fundus Criptule, et Ulbarolo, a tertio latere fundus Palmi, atque fundus qui dicitur Oripo, cum omnibus suis pertinentiis, inter affines, ab uno latere terra monasterii S. Martini, ab alio latere fundus insula sancta, a tertio latere curtis S. Petri, et fundus montis Grunduli, et a quarto latere terra de curte S. Petri. Item fundus, qui vocatur Scriptule, et palmi cum omnibus eorum pertinentiis, a primo latere fundus Fulisan, a secundo latere fundus Laurete, a tertio latere terra S. Martini, et a quarto latere fundus Sevonum omnino, fundus Isidori cum omnibus pertinentiis suis, ab uno latere terra S. Martini, ab alio latere Castrangotol, a tertio latere Mensa sancta, denique et ipsum fundum Mensam sanctam cum omnibus ad eam pertinentibus, ab uno latere casale, quod vocatur bucce, a secundo latere mons, qui vocatur Dompnico, a tertio latere Musana, et a quarto latere S. Laurentius de Panti, pari modo fundum S. Basilidis cum omnibus ad eum pertinentibus, ab uno latare casale SS. Petri et Pauli, ab alio latere vallis quae appellatur Intentionara, a tertio latere vivarolus, et a quarto latere monasterium S. Stephani; porro fundum Panzii, cum omnibus suis pertinentibus, ab uno latere fundus Apronianum, ab alio latere Silva Candida, a tertio latere Musanell., et a quarto latere Canullan., et a quinto latere terra Aureliana, et silva S. Stephani cum via Salinaria, simulque fundum Lauretum cum omnibus pertinentibus suis, ab uno latere terra S. Petri, ab alio latere terra S. Martini, a tertio latere mons Iliodori, a quarto latere fundus Oripo, seu casale Pauli, et fundus Serianus cum omnibus eorum pertinentiis, ab uno latere terra S. Martini, a secundo latere Silva Candida, a tertio Mensa sancta, et a quarto latere silva S. Petri, nec non casale quod dicitur Castagnetolo, ab uno latere SS. Quatuor fratres, a secundo fundus Orbanula, a tertio Musana, et a quarto latere Massanellus, atque silvam quae appellatur Mag. cum omnibus sibi pertinentibus, ab uno latere rivus de Galera, ab alio latere mons qui appellatur stupha ancilla Dei. Omnes namque fundos nominatos, et casalia cum terris, campis, pratis, pascuis, silvis cultis et incultis, positis territorio Silvae Candidae milliari ab urbe Roma plus minus duodecim, etiam aquimolum molentem in rivo, qui vocatur Galeria cum omnibus sibi pertinentibus, et terra Semitarisia, quae appellatur Pastinum longum, ab uno latere Gualdsi dinco, ab alio latere terra S. Petri, quae appellatur Campo Mastali, a tertio latere fundus montis Arcionis, et a quarto latere mons Paurum constitutus juxta idem episcopium, sive alium aquimolum in ipso rivo eum omnibus sibi pertinentibus juris ejusdem episcopii.
Super his autem, secuti antecessores nostros, concedimus et confirmamus vobis massam iterum quae appellatur Cesana, cum fundis, et colonis suis, qui dicuntur Furculo, Tandilian., Martinian. Item colonias de solario, et de cortina, et de gradolfo, coloniam de valle, et de fontana, et de sancto, coloniam de castagna cupa, et de Calbello, coloniam de Besano, sive quibus aliis vocabulis nuncupatur, cum omnibus casis, vineis, casalibus, seu appendiciis suis, etiam haec omnia simul cum finibus, terminis limitibusque suis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, arboribus pomiferis fructiferis et infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquis perennibus, aedificiis parietinis cryptis arenariis cum adjacentibus suis, cum ecclesia S. Andreae apostoli infra ipsam massam aedificatam, una cum colonis, massaritiis et angarialibus masculis et feminis, filiis et filiabus, ac nepotibus eorum ibidem residentibus, aut exinde pertinentibus, ubicunque inventi fuerint cum omni censu atque functionibus, et dationibus, angariis, vel quidquid de eadem massa, quae appellatur Cesana in integrum nostrae S. Romanae Ecclesiae, secundum solitam consuetudinem persolvi debet, et cum omnibus ad praedictam massam Cesanam generaliter, et in integrum pertinent, positam in territorio Nepesino milliari ab urbe Roma 20 ex corpore patrimonii Thusciae, juris sanctae nostrae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore deservimus, et inter affines ab uno latere terra monasterii S. Stephani minoris ad S. Petrum, ab alio latere, silva et terra, quae fuit de Joanne Grammatico, a tertio latere pastoritia dompmea, et a quarto latere Massa Claudiana. Confirmamus etiam vobis casalia, et colonias atque castellum in integrum, qui appellatur Dalmachia, cum fundis et casalibus, videlicet Attici, Dalmachia balneo, stabbla, Massa Juliana, vel quibuscunque aliis vocabulis nuncupantur, una cum familiis masculis, et feminis, seu colonis per singula loca pertinentibus cum casis, vineis, terris, silvis, pratis aquarumque decursibus, vel cum omnibus ad praedicta casalia, et colonia atque castellum pertinentibus, posita in territorio Nepesino, milliario ab urbe Romae plus minus 20; inter affines ab uno latere viam quae ducit inter militiam de Curte de Capracorio, et terram de pastoritio S. Petri, ab alio latere terram de monte Arsitia et Focazan, qui appellatur Columnella, a tertio latere terra de Curte Capracorio, qui appellatur Matera, et a quarto latere terra S. Laurentii, quae appellatur Silicara, et rivum qui ducit per buxitum, et Madulanum; praeterea concedimus et confirmamus vobis, et per vos in eodem vestro episcopio in perpetuum, videlicet terras et vineas in integrum, quarum vocabula sunt, Campomastali, sive silva de Campo monti, et Lacusello, et cum omnibus finibus, terminis limitibusque suis, vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, aedificiis, parietinis, attigiis adjunctis adjacentibusque suis, vel cum omnibus ad eos pertinentibus generaliter, et in integrum, posita omnia territorio Silvae Candidae, inter affines, ab uno latere, terra praedicti episcopii, ab alio latere terra Gratiani, quae appellatur mons Arioni, seu Majoratu, usque in rivum de Campo Monti, a tertio latere incipit ab ipso rivo, usque in vallem de Arenula, et Buxetum atque inde per Novelletum, usque in viam antiquam, in qua jacet pilum marmoreum, et usque in Cesa de Calariculo, et a quarto latere Cava de Castagneto, usque in rivum qui vocatur Galera, et usque in silvam tui episcopii. Concedimus etiam et confirmamus tibi tuisque successoribus omnem illam terram, et silvam, quam olim Calolidu invaserat, et antecessori tuo Guidoni episcopo per scriptum refutaverat, quarum vocabula sunt haec: vallis de Joanne Ecco, et Mons Vespuleti, vallis de Giusule, et mons qui vocatur Puzali, affines ejus ab uno latere Galeria, a secundo latere vadus, qui vocatur de perenna, et inde per viam, et per limitem, usque in tres puteos, qui sunt in cilio montis, qui vocatur Puzal, et per ipsum cilium montis, et per limitem usque in viam publicam Silicinam antique, et amarum, qui est juxta eumdem silicem, et inde per limitem et per viam, et lucernaria, quae sunt in eodem limite, et per ipsum limitem usque in finibus ubi finitur silva praelibati episcopii, et silva monasterii S. Martini usque ad S. Petrum, et casale quod vocatur de Rusina, et in eodem loco Columnella fixa stare videtur, et a tertio latere limes major, et via publica quae ducit usque in fundum qui vocatur Mensa sanctarum, quae est juris dicti episcopii, et a quarto latere mons, et silva, quae vocatur Ballaria, quam tenet ipse tuus episcopatus, posita juxta buccege, et juxta casale quod vocatur de Rusina.
Item concedimus et confirmamus vobis fundum in integrum, qui vocatur Maurorum, cum omnibus finibus limitibusque suis positis in territorio Silvae Candidae, via Cornelia, milliario ab urbe plus minus 12, et inter affines ab uno latere via quae ducit ad Mensam sanctam, ab alio latere mons qui vocatur de Ovea, et Caput poncinum, a tertio latere via quae pergit ad salinum, et a quarto latere juxta ipsam viam Castagnetulum, et mons armatus, atque Ficarola omnia de supradicto episcopio. Item fundus qui vocatur campus Trojani, et fundus qui vocatur bursicella, et fundus gradilia, et fundus qui vocatur mons de sorbo, omnia integre cum suis finibus et pertinentibus positis via Aurelia, milliario ab urbe Roma plus minus duodecimo. Item sex in integrum uncias fundi, qui vocatur Atticiano, et montem, qui vocatur de Dominico, cum omnibus eorum pertinentiis, posito via Aurelia milliario ab urbe Roma plus minus tertiodecimo; inter affines ab uno latere, Massa Margarita, et Casandria juris SS. Basilidis, Tripodis et Magdalenae, quae est praedicti vestri episcopii, a secundo fundus, et fundus Agellus, qui sunt de eodem vestro episcopatu, a tertio latere fundus verecundi, qui est juris monasterii sancti Martini ad sanctum Petrum, et a quarto latere alias sex uncias de praedicto fundo Atticiano. Itemque fundos octo, Lapmian. Pathin. Margarit. sui eorum Graecorum, Casanell. Casapupulis, Savinuli, qui et Sambuculus vocatur, sibi invicem cohaerentes, posita eadem via Aurelia milliario ab urbe Roma plus minus 12; territorio S. Basilidis, inter affines ab uno latere fundus Attichian., ab alio latere fundus Casandri, a tertio latere fundus, qui appellatur Patriciorum, vel si qui alii affines sunt nec non fundus in integrum qui vocatur Judaeorum, cum finibus et limitibus suis, vel cum omnibus sibi pertinentibus, positis praedicto territorio Silvae Candidae. Praeterea concedimus, et confirmamus vobis casale unum in integrum, quod vocatur Urbanum, sive quibus aliis vocabulis nuncupent, in quo sunt terrae, campi, prata, pascua, vel cum omnibus sibi pertinentibus, positum territorio Subtrinensi, affines ejus, sicuti sunt vel fuerunt ab origine. Itemque confirmamus vobis et Ecclesiae cui praesidetis in ipsam viam Appiam territorio Velletrano constitutam Massam, videlicet Urbanam cum Capuano et Cesariano cum fundis ad eamdem Massam pertinentibus, cum omni jure instructo instrumentaque finibus terminisque suis, in qua est ecclesia S. Felicis, sicut in scriptis vestris habetur, et sicut etiam in tabulis lapideis, quae ante fores basilicae SS. martyrum Rufinae et Secundae in muro positae videntur, legitur integriter; praeterea concedimus et confirmamus vobis infra hanc civitatem Romae terram, ubi olim fuit domus major cum omnibus sibi pertinentibus, posita in loco qui vocatur Diburo. Inter affines ab uno latere terra, in qua fuit domus de Marcezia conjuge Stephani Senescalci, ab alio latere terra in qua fuit domus de Butio, de Simeone a tertio latere via publica, et a quarto latere avus major, et via qua ducit ad monasterium S. Cyriaci.
Super his autem non novum facientes, scilicet quod antecessores nostros sacrosanctis Albanensi, Ostiensi et Portuensi, et aliis ecclesiis fecisse cognoscimus, a praesenti 6 indictione, per hujus nostrae apostolicae praeceptionis paginam statuimus et statuendo per auctoritatem apostolorum principis confirmamus, ut presbyteri, diaconi, monachi, mansionarii, clerici cujuscunque ordinis sint, vel dignitatis, sanctimoniales, seu diaconissae omnes, immunes sint a laicali servitio, judicio et publica datione in Galeria intra castellum, vel de foris habitantes, ita ut si imperator, aut marchio, sive missi eorum, aut successores nostri illuc venerint, nullo modo in jam dictis personis per publicos ministeriales expensa colligatur, neque aliquo modo eis injuria irrogetur. Sed pro amore altissimi Dei, a cujus sorte clerici nuncupantur, competenter honorent, liceat illis tantum modo vobis, vestrisque successoribus episcopis et vicedominis, seu ministralibus nostris, in cunctis reddere rationem, et vestrum exspectare judicium, ut Deus honoretur, et vos successoresque vestri, vestrorum sacrorum ordinum servitio, et obedientia non defraudemini, maneantque sub judicio, et districtu vestro secundum tenorem hujus nostri apostolici praecepti, omnium hominum contradictione remota, ita ut nullus comes, vicecomes, castaldus, cubicularius, nullaque persona audeat eos ad servitium, vel ad angariam ducere, vel ad districtum, sive ad placitum protrahere, sive mansiones eorum hospitari, vel invadere, vel defraudare praesumat, sed tantummodo ex jussione vestra, et prompta voluntate illorum negotia, ut dignum est, moderentur, disponantur, judicentur, et finiantur; nec non si quis Christianorum ibidem obierit absque haerede et testamento, legibus succedere sibi ecclesia, cui, Deo auctore, praesidetis, et vos, et vestros successores apostolica auctoritate jubemus. Tertia autem reddi vobis vestrisque successoribus a cunctis ecclesiis, vel sacerdotibus et clericis Galeriae absque omni diminutione censemus. Simili modo concedimus et confirmamus vobis terrena, domus ubi officiales commanebant, cum omnibus suis pertinentiis, posita in Galeria secus ecclesiam B. Nicolai confessoris Christi, quem tu ipse consecrasti ante hortum castelli, quod denique domus plus conveniens esse videtur praedictae ecclesiae S. Nicolai, vobis et clericis vestris, quanquam in ea laicae et saeculares personae maneant ad patrandam libidinem et saecularia facinora, quoniam justum non est ut domus lupanaris et turpis lucri ecclesiae adhaereat, de qua etiam domo per Benedictum oblationarium vos investire fecimus. Itemque concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum ecclesiam SS. martyrum Rufinae et Secundae positam juxta palatium nostrum, et locum qui vocatur Cellarium sive Lardirium in integrum cum diversis cryptis, parietibus vel aedificiis eorum, nec non vineis, hortis, cum arboribus olivarum et caeteras arbores pomorum, sive diversis ceptris et parietinas ac terras, quemadmodum determinari videntur, incipientes juxta nostrum palatium, quod Scuta dicitur, et inde post vestarium recte ad supradictam vestram basilicam Ulpiam, et inde juxta parietem scriniarii nostri per terram, ubi columnae jacere videntur recte in via, et per ipsam viam descendentem ad limitem qui est in terram vestram, et terram presbyterorum monasterii S. Pancratii, et ipso limite revolvente per ellium supradictum, et parietis juxta terram praedictorum presbyterorum, ubi olivae stare videntur recte in parva turricella muri hujus almae Romae, una cum ipsa turricella et muro, seu turrae Sarracenae cum cryptis, et parietinis sub se, et juxta se, vel alias turres, quae extensa sunt ab una parte juxta terram vestram, et pantanum cum eodem ipso integro pantano, saliente ad viam publicam, quae ducit ad ecclesiam S. Joannis Baptistae, sive ad palatium nostrum, et inde revertente juxta terram quae fuit Elperini et Azonis germanorum fratrum et vineam ecclesiae S. Nicolai, sive terram haeredum de Maio Capuano, sive horticellum, qui fuit quondam Angeli, sive domum terrineam, quae est juxta aliam viam publicam, ducens ad nostrum memoratum Lateranense palatium. Itemque confirmamus vobis ecclesiam S. Martinae cum omni sua integritate et pertinentia, positam Romae prope montem qui dicitur Augustus; nec non ecclesiam SS. Adalberti et Paulini cum ecclesia S. Benedicti et omni sua integritate et pertinentia, et sicut ad manus vestras hodie tenetis positam infra hanc civitatem Romam in insula Lycaonia, ut sit vobis vestrisque successoribus cum volueritis episcopale domicilium, et congruum receptaculum opportunumque habitaculum quemadmodum habere videtur Portuensis ecclesia S. Joannis inter duos pontes, presbyteros atque clericos, qui pro tempore in eadem ecclesia SS. Adalberti, et Paulini, et Benedicti fuerint; ita subjectas vobis esse volumus ut proprias filias ecclesiae vestrae, et ab omni jure illo subtrahimus tuae paternitati, tantum eas committentes ut solummodo vestrum judicium exspectent, vestro dominio famulentur, et per omnia vestris rationabilibus obsecundent mandatis, ut quoquo modo vobis placet ordinare, secundum Deum regere, et informare, et emendare nostra apostolica auctoritate in perpetuum liceat; simulque concedimus et confirmamus vobis omnes plebes, et ecclesias parochias, cum eorum pertinentiis, vel adjacentiis, scilicet plebem S. Mariae in Silva Candida cum titulis suis, titulum SS. Joannis et Pauli in Lucano, et titulum S. Angeli in Musano, titulum S. Donati in Majorata, atque plebem S. Gregorii in Galeria cum titulis suis, titulum S. Gregorii in ipso loco, titulum S. Anastasii in Musano, et plebem S. Angeli in Duscitulo cum terris suis, simulque plebem S. Joannis in Nono cum terris et titulis suis; titulum S. Marciani in ipso burgo cum terris suis, titulum S. Andreae cum titulis suis, nec non titulum S. Mariae, titulum S. Nicolai, qui est in castello de monte Destini; titulum S. Mariae cum terris suis; praeterea plebem S. Pancratii, cum terris et titulis suis; titulum S. Mariae in insula cum terris suis; plebem S. Luciae in insula cum terris suis, similiter plebem S. Joannis in insula cum titulo et territorio suo; titulum S. Gregorii in ipso loco, simulque plebem S. Pauli in Formello cum terris, vineis, hortis, olivetis atque titulis suis; titulum S. Sylvestri in columna cum terris et vineis suis; titulum S. Angeli in Olibano cum terris et hortis suis; titulum S. Marciani cum terris suis; titulum S. Genesii in Dalmachia cum terris suis; titulum S. Laurentii in Formello cum titulis et hortis suis; titulum S. Mariae cum territorio suo; titulum Salvatoris cum terris suis; titulum S. Joannis in ipso loco cum territorio suo, titulum S. Petri cum terra sua; titulum S. Angeli in Laureto; titulum S. Valentini in Cryptule; item plebem S. Cornelii in Capricornio. Per hujus privilegii vestri et decreti paginam, in perpetuum confirmamus praedicto vestro episcopio cum terris, vineis, et olivetis, et titulis, titulum S. Pancratii cum terris suis; titulum S. Mariae cum terris et prato suo; titulum S. Valentini cum terris, et oliveto suo atque prato; tit. S. Donati cum terris suis, titulum S. Mariae cum terris suis, titulum S Laurentii cum terris suis, titulum S. Anastasii cum terris et vineis suis; plebem S. Titi non longe a Civitella, cum vineis, terris, et titulis suis; plebem S. Pauli in Formella cum vineis, terris et titulis suis; titulum S. Sylvestri, et S. Angeli cum terris et vineis, et plebem S. Donati in Collina cum terris, vineis, et olivetis, et titulis suis; titulum S. Mariae cum terris et vineis; titulum S. Christinae, cum terris, vineis et silvis suis; titulum S. Gregorii cum terris et vineis; titulum S. Martini cum terris et vineis; titulum S. Cassiani cum terris, et vineis, et familiis tribus; titulum S. Anastasii cum terris et vineis, et titulum S. Justinae cum terris et vineis; titulum S. Angeli cum terris suis; titulum S. Gregorii cum terris suis et vineis, simulque plebem S. Marcelli in quarto decimo cum terris, et vineis, et oliveto atque titulis, vel cum omnibus suis pertinentiis; titulum S. Angeli cum terris et vineis; denique plebem S. Petri in Beczano cum terris, et vineis, et oliveto suo majore atque silvis; et titulum S. Joannis, et S. Stephani atque S. Mariae in Pentpertusa; titulum S. Mariae in Sepefane cum terris, vineis; titulum S. Stephani in Matera; titulum S. Mariae in Matera; titulum S. Blasii in Scrofano; titulum S. Joannis in ipso Scrofano, et S. Eugeniae in Matera; titulum S. Laurentii in Scrofano cum omnibus terris, et vineis, titulum S. Eugeniae cum terris, et vineis, simulque plebem S. Mariae in Olibula cum terris, et vineis, et titulo suo, et S. Angeli cum terris, et vineis; pariterque concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuo, sicuti a sanctissimo Sergio papa, sive a caeteris praedecessoribus nostris pontificibus concessa et confirmata fuerunt; videlicet monasteria quinque, S. Stephani majoris, et minoris, Sanctorumque Joannis et Pauli, et B. Martini, atque Theclae constitutae juxta magnam ecclesiam S. Petri, aut in caeteris ecclesiis, quae sunt constitutae in tota civitate Leonina, etsi necessarium fuerit consecrare, nullus alius episcopus ad tale ministerium vel consecrationem accedere praesumat, nisi vos vestrique successores episcopi S. Sylvae Candidae ecclesiae, in perpetuum.
Concedimus autem et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum S. diem Sabbati ad baptismi sacramentum celebrandum, et totum officium faciendum in ecclesia B. Petri apostoli, et supra magnum altare, in quo toto venerabili altari, seu in confessione, quidquid auri vel argenti, pallii, vel cerae, sive aliarum rerum, positum vel oblatum vel jactatum fuerit, vel vobis oblatum, ab hora videlicet diei tertia, qua ingredi ecclesiam ad ordinandum et peragendum dictum officium vos volumus, et usquequo sanctae Dominicae diei missam expleveritis, per vestros custodes in vestram vestrorumque successorum, remota omni contradictione, veniat potestatem. Et quia ad tempus praedecessoris nostri Domini Joannis in praefata ecclesia S. Petri, a qua pene omnes Ecclesiae doctrinam acceperunt, sicut a magistra et domina, dies dominica Palmarum, et dies Coenae Domini, et parasceve irreverenter celebrantur, ut nec processio cum palmis in ipsa die Dominica ibi fieret, nec in die Coenae Domini Gloria in excelsis Deo diceretur, et in Parasceve non tam reverenter, ut decebat, officium ibi fiebat; condoluimus, et meliorare hoc cupientes per vos vestrosque successores statuimus, sicut statutum et concessum et confirmatum vobis est ab eodem praedecessore nostro, ut omni anno die Dominica Palmarum cum processione ab ecclesia S. Mariae in Thermis exeatis, et venientes ad magnum altare S. Petri missam celebretis. Similiter et omni anno die Coenae Domini per vos vestrosque successores missam supra altare S. Petri celebrare, Gloria in excelcis Deo dicere, S. chrisma conficere, et quae ad episcopum pertinent agere volumus. Seu omni anno die Parasceve supra ipsum altare majus S. Petri totum officium reverenter, ut vos decet vestrosque successores, faciatis, in quibus tribus missis, prima in missa Palmarum, seu in missa Coenae Domini, et in officio Parasceve, quidquid auri vel agenti, pallii, seu cerae, vel aliarum rerum supra jam dicto altari S. Petri, sive in confessione positum aut jactatum fuerit, vel vobis oblatum ab hora qua ipsae missae et officia inchoata fuerint et expleta, per vestros custodes in vestram vestrorumque successorum, similiter remota omni contradictione. deveniat potestatem. In quibus quinque diebus, si vobis vestrisque successoribus utile visum fuerit aliquem diaconorum nostrorum ministrare ob honorem S. Petri et vestram reverentiam volumus petere. Potestatem autem ejusdem ecclesiae S. Petri et supradictorum suorum monasteriorum et mansionariorum omnium mansionum S. Petri, seu totius civitatis Leoninae vobis vestrisque successoribus concedimus et confirmamus, inthronizare et incathedrare pontificem Romanum in apostolica sede, vobis, qui quotidiani estis in servitio S. Petri, committimus, nec non ad benedicendum cum aliis vos specialiter convocamus; similique modo ad ungendum et consecrandum imperatorem, primum vestram vestrorumque successorum episcoporum fraternitatem convocamus, ut quibus regimen totius ecclesiae S. Petri et civitatis Leoninae commissum est, ab his primum sit benedictus, nec non cuncta sacra officia, seu ministeria quae nos et successores nostri facere debemus, si aegritudine vel aliqua cura impediti facere non possumus, tam in supradicta venerabili ecclesia S. Petri, et monasteriis suis, quam per totam civitatem Leoninam, per vos vestrosque successores fieri apostolica auctoritate decrevimus. Consecrationem vero altarium S. Petri et suorum monasteriorum, nec non consecrationem ecclesiarum, altarium, sacerdotum, clericorum, seu diaconistarum totius civitatis Leoninae, vobis vestrisque successoribus in perpetuum, sicut praelibatum est, concedimus et confirmamus. Quaeque autem usualiter vobis a ministerialibus altaris majoris competunt, hoc scripto vobis vestrisque successoribus confirmamus. Idem in Sabbato sancto pro coena solidos duodecim denarios quales per tempora cucurrerint percipiendos, et quinque in unoquoque Sabbato Quatuor Temporum, et duos cum candela olei, et cereis per unam quamque festivitatem, in quibus ibidem pernoctare debetis Idem in festivitate S. Petri, et in octavis in Dominica gaudete, in festis S. Andreae, in Epiphania, in Ascensione, in Pentecoste, in festis S. Rufinae triginta libras cerae; et duo congiaria de oleo, et duas libras de olibano; candelas vero pendentes cum clamastariis, et cicindellas ad sufficientiam, sicuti semper fuit. In secunda feria Paschae quoniam secundum antiquum morem ad Staffilem, ubi de equo descendimus, nos nostrosque successores recipitis, chirothecas, quibus etiam ad missam uti soliti simus ad memoriam servitii nostri, qui semper pure S. R. Ecclesiae fecistis nobisque et antecessoribus nostris non solum te, sed omnes tuos successores episcopos, bibliothecarios sedis nostrae esse perpetuo apostolica auctoritate censemus, et merito, qui in apostolica Ecclesia desudatis, in apostolicis scriptis fideles testes semper existatis. Praedicta vero omnia sicut superius dicta sunt a praedicta VI indictione, una cum sex partibus filorum salinarum positis in pedica nova invicem sibi cohaerentibus, juxta filos haeredum Joannis We, seu Petri card. vobis vestrisque successoribus episcopis, vestraeque etiam ecclesiae SS. Rufinae et Secundae in perpetuum donamus, largimur, concedimus et confirmamus, atque stabilimus in usu et utili ipsius venerabilis episcopii, et omnium episcoporum suorum, qui per tempora tenuerint praedictam Ecclesiam, statuentes quippe apostolica censura, sub divini judicii obtestatione et anathematis interdicto, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum, vel qui publica functi fuerint actione, vel alia qualibet magna parvaque persona de omnibus quae superius continentur contra hoc nostrum pontificale privilegium agere, vel alienare, aut auferre, vel diminuere audeat vel praesumat, sed potius firma et stabilia perpetuis temporibus, sicuti a nobis constituta et confirmata sunt decernimus permanenda; si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra hoc nostrum apostolicum privilegium in aliquo contraire, et transgressor esse praesumpserit, vel frangere ausus fuerit, et in omnibus obediens, et observator esse noluerit, sciat se auctoritate Dei omnipotentis Domini nostri, et apostolorum principis Petri, cui licet immerite, Dei tamen dignatione, gerimus vicem, anathematis vinculo innodatum, et a regno Dei alienum, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, et omnibus impiis socius sit in inferno. Qui vero pio intuitu custos et observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, meritis atque precibus B. Petri apostolorum principis, et SS. martyrum Rufinae et Secundae in aethereis arcibus praemia et benedictionis gratiam atque misericordiam a justo judice Domino Deo nostro, vitamque aeternam percipere et invenire mereatur in saecula saeculorum. Amen.
Scriptum per manus Sergii scriniarii et notarii sacri nostri palatii, mense Novembris, indictione suprascripta VI. Bene valete.
Benedictus S. Fallaritanae et Castellanae episcopus. Ego Gregorius S. R. Ecclesiae designatus in regimine S. Tudertinae ecclesiae. Ego Leo diaconus S. R. ecclesiae. Benedictus oblationarius. Benedictus cardinalis tituli Equitii. Bonizo presbyter, et vicedominus S. Rufinae, et designatus gratia Dei episcopus Tuscanen. Ego Crescentius subdiaconus de Joanne de Romano. Decernimus ergo, etc. Si quae igitur, etc. Cunctis autem, etc. Amen.
IV. Benedictus IX bona juraque monasterii Casinensis confirmat, « cujus abbatis consecrationem, inquit, nuper ex dono piissimorum Henrici et Conradi imperatorum Romanorum suscepimus. » (Clausulam editis bullae hujus exemplis appositam a verbo « scriptum » usque ad « vicesima nona » ad Benedicti VIII tabulam [supra Benedicto VIII, num. 29] pertinere ex Petri Regest. n. 18, monet Gattula Hist. Casin. 119, quo teste ista Benedicti IX charta his terminatur verbis: « Scriptum per manum Sergii scriniarii et notarii sacri nostri palatii, Kal. Julii, indict. IV. Bene valete. ) » (Anno 1038.)[MARGARINI, Bullar. Casin., II, 79.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo nobis in Domino Jesu Christo filio RICHERIO venerabili et religioso abbati, a nobis consecrato et ordinato sacratissimi monasterii beati Benedicti confessoris Christi, siti in monte qui vocatur castrum Casini, suaeque almae congregationi perpetuam in Domino salutem.
Si petita apostolica suffragia universis ecclesiis, cogente ministerio quo videmur praediti, impertiri debemus, quae specialiter ad nostrum solummodo apostolatum respiciunt, tanto citius pleniusque, quanto opportune his indigere cognoscimus, adipisci debent, ut nulla indemnitas venerabilibus locis provenire possit, sub tuitione apostolicae receptis, quae nostro brachio repugnante, non submoveatur. Harum denique nostrarum sollicitudinum recompensatorem Deum credere, quem in eisdem locis quiete laudari optamus. Nam tanto inibi degentium laudes et preces erunt acceptabiles, quanto mentes eorum ab omni perturbatione, nobis suffragantibus, fuerint alienae. Igitur quia postulastis a nobis quatenus monasterium Sancti Benedicti in monte Casino situm, cujus abbatis consecrationem nuper ex dono piissimorum Henrici et Conradi, imperatorum Romanorum, suscepimus, et per nos et successores nostros in perpetuum, more antecessorum nostrorum, privilegio muniremus, et sub interdictione anathematis loca sua defenderemus et confirmaremus; inclinati precibus tuis praedictum monasterium tibi a nobis consecrato, successoribusque tuis, a nobis et a nostris successoribus in perpetuum nulla pravitate Simoniaca interveniente consecrandis, concedimus et confirmamus, cum omnibus ecclesiis, cellis, castellis, etc. Post vero obitum tuum nemo inibi constituat abbatem, nisi quem conventus et voluntas communis fratrum ex ipsa congregatione elegerit; et electus ad nos vel successores nostros consecrandus gratis, et sine pretio veniat; quod si aliunde venerit, vel ab alio aliquo archiepiscopo vel episcopo consecrandus maluerit, tunc consecrator et consecratus anathema sint. Et infra. Insuper apostolica censura, seu divini judicii obtestatione praecipimus ut nullus episcopus praesumat in jam dicto monasterio, vel in ecclesiis sibi subjectis sacerdotem excommunicare, vel ad synodum provocare, etc. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit haec quae a nobis ad laudem Dei, pro stabilitate jam dicti monasterii statuta sunt, refragari, aut in quocunque transgredi, sciat se, nisi resipuerit, anathematis vinculis innodatum et a regno Dei alienum; et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque Juda traditore Domini nostri Jesu Christi in aeternis incendiis et suppliciis concremandus sit deputatus. At vero qui pio intuitu conservator et in omnibus custodiens exstiterit, hujus apostolici instituti, et ad cultum Dei respicientibus, benedictionis gratiam a misericordissimo Domino Deo nostro, per intercessionem beati Petri apostolorum principis, et B. confessoris Benedicti multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps esse mereatur. Scriptum per manum Stephani protoscriniarii sanctae sedis apostolicae, mense Junio, indictione VI.
Bene valete.
Datum Kalend. Julii per manus Bosonis episcopi sanctae Tiburtinae Ecclesiae, et bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, anno ab incarnatione Domini 1038, pontificatus vero domni Benedicti octavi papae sedentis anno VI, imperii vero domni Conradi imperatoris Romanorum XII, indictione VI, mense Junii die XXIX.
V. Benedictus IX Popponi, archiepiscopo Trevirensi, adjutorem mittit; Simeonem in sanctos relatum nuntiat. (Anno 1041.)[Hontheim, Hist. Trevir. diplom., tom. I, pag. 376.]
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, POPPONI non tam suis meritis, quam divino charismate Trevirorum archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Sumptis reverentiae vestrae litteris, et lectis atque relectis, in imo corde earum vim reposuimus, ut vobis petentibus desiderata concederemus, nam illius regulam magistri nos oportet, in quantum possumus, imitari, qui se bene petentibus non est obstinatus; se in veritate quaerentibus non est prolongatus; nec ad fores suas perseveranter pulsantibus ad aperiendum retardatur. At nos, licet tardius quam cupivimus, ad sonum tamen paginae vestrae, pro affectu respondemus, neque enim facimus quod volumus cum volumus, sed cum divinitus, ut faciamus, accipimus, quaeque suis temporibus superna dispositio coaptavit. Quod igitur meministis sedem apostolicam, cui ex divina dignatione praesidemus, totius ecclesiasticae pastoralitatis esse refugium, ut votis vestris ad eam confugientibus annueremus meritis amplexibus, haec ipsa verba donavimus, quippe cum sit origo et fundamentum ecclesiarum, Domino confessionem Petri taliter compensante: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Dignum plane videtur ut omnis Christiana fidelitas ad eam concursum habeat, et ipse omnibus manum solatii porrigat. Vobis vero in congressu positis ad iniquitates pravorum hominum dobellandas, ac speciali gladio puniendas, quem in rebus divinitus vobis commissae vicis coadjutorem praesulem a nobis poposcitis, eum dirigimus. Quem quidem et honestas morum, sicut nomine indicat, et sagax animi pulchritudo decorat, quem huic negotio aptissimum censuimus, quem Dei fidelem et prudentem servum cognovimus, cui et astutia serpentis et columbae simplicitas; de cujus quodammodo labiis fluunt mella, pro captu audientium coelestis ambrosiae plena; quem a corpore nostro velut dexterum separavimus brachium, imprecantes ei salutem et gaudium. Dirigimus ergo illum ut solatietur vobis in necessitatibus vestris, tam scilicet in opere consecrationis, quam etiam in unctione confirmationis, et si quid in necessitatibus aliis, Deo favente, valebit, pro libitu vestrae sanctae fraternitatis; ut illum tractare, uti decet, non detrectetis vel dissimuletis, nulla, credimus, admonitione indigetis, cum vestra benignitas inde sit profusior, unde etiam sanctior. De caetero ad virum illum Simeonem veniendum, quem innumerosis coruscantem miraculis, divinis perfulgentem virtutibus ostenditis; ex quo liquet eum in fragili corpore thesaurum bajulasse spiritualis gratiae, ut non solum sibi providerit ad salutem, sed aliis quoque atque aliis ad multiplicem sanitatem. Quia igitur ad aeternam illam summae felicitatis perpetuitatem ac coeleste consortium pervenisse creditur, sicut opere signorum frequentius panditur, nostrae apostolicae auctoritatis sententia, judicium divini arbitri secuta, et complurium fratrum nostrorum assensu suffulta, decernit eumdem virum Dei Simeonem post hanc semper et usque sanctum debere nominari, ejusque natalem, sicut et aliorum sanctorum reverentissime singulis annis celebrari. Non enim, qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat, dicit Apostolus. Glorietur, laudetur, vigeat, placeat, celebretur, ametur et colatur, nomenque illius Martyrologio inseratur; ipse intercedat pro peccatis et negligentiis nostris et commissorum nobis apud clementissimam divini numinis majestatem, ut mirabilia, quae visibiliter exhibet circa infirmorum corpora, in animabus nostris occulta virtute dignanter exhibeat. Valete.
VI. Bulla canonizationis S. Simeonis reclusi Trevirensis. (Anno 1041.)[HONTHEIM ubi supra, p. 277.]
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus archiepiscopis, episcopis, sacerdotibus et universo clero cunctisque populis tam regni Teutonici, quam etiam quarumcunque nationum vel linguarum, salutem charissimam cum benedictione apostolica.
Divinae majestatis inenarrabilis auctoritas semper inenarrabilia faciens, sicut in sanctis suis mirabilis praedicatur, ita et operibus declaratur, dans eis virtutem et fortitudinem curare omnem languorem et omnem infirmitatem. Quod donativum ipse Deus, spiritualium donorum distributor et auctor militibus suis, quorum non est numerus, in hoc etiam mortali corpore, dum in saeculo degerent, propterea concessit, ut et iidem ipsi super spe futurae retributionis habentes sancti Spiritus fidele pignus, fiducialius et fortius inniterentur, et gentes, divina mysteria intuentes, omni superstitione postposita, ad viam Christianae veritatis ex intimo cordis converterentur; alios vero, quorum similiter incomprehensibilis est multitudo, post vincula tantum carnis, his operibus virtutum donavit atque magnificavit, ut, corporeis exuviis in sepulcro positis, et membris in cineres ac favillas resolutis, sentientibus atque videntibus mirabilia fides inculcaretur et cumularetur, eos illic feliciter vivere, ubi vera est et aeterna vita, ad quam nemini accedere licet, nisi vitae temporalis oblectamenta exosus, ad illam tota semper mentis intentione suspiret, si quando mereatur de peregrinatione ad patriam, de exsilio ad postliminium revocari. Igitur quoniam crebris nuntiorum indiciis, crebrisque litterarum characteribus, clamor magnus strepensque rumor ex Trevirorum partibus usque Romam ad nos, jamque etiam ulterius pervolavit, esse inibi viri cujusdam Simeonis admirabile corpus, signis et prodigiis, virtutibus et miraculis radians, ut sol meridie sereno aere; terram strictius osculati, Dominum benediximus toto corde, tota mente, totis viribus, qui nostris temporibus dignanter, intra sanctam suum corpus Ecclesiam, hoc praecipuum membrum divino lumine accendit, ut sit lucerna ardens, posita super candelabrum, quae luceat omnibus qui sunt in domo Domini. Itaque conventi atque pulsati a charissimo fratre nostro D. Poppone ejusdem Treviris archiepiscopo, ut, quod nobis visum fuisset de celebratione ejusdem sanctissimi viri, salubri definitione nostrae apostolicae auctoritatis statueremus atque decerneremus; omnibus, quos in salutatione praenotavimus, notum his litteris facimus quid ex ea re censuerimus. Nam collecta Romani nostri cleri splendida fraternitate, cum partus sacratissimae Virginis annuo recursu per hunc orbem radiaret, concordi deliberatione determinavimus, et alta sententiae radice fundavimus, eumdem virum Dei Simeonem, quem Dominus commendat atque probat, significatione tantarum virtutum sanctitatis et gratiae plenum, ab omnibus populis, tribubus et linguis sanctum procul dubio esse nominandum, ejusque natalem singulis annis recurrentem passim solemniter observandum et ferialiter celebrandum ac venerandum, ad instar diei festi: nomen quoque ipsius Martyrologio cum sociorum nominibus suo loco inserendum. Cui sententiae hoc etiam subdidimus, ut quisquis hujus nostrae constitutionis temerarius contemptor et cervicosus refragator exstiterit, primo se noverit Dominum graviter offendere, deinde sancti illius patrocinia, imo omnium sanctorum, quorum contubernio gratulatur, nostramque de caetero apostolicam nullatenus debere benedictionem sperare; conservatoribus ea multipliciter donatis, in omnia saecula saeculorum. Amen, amen, amen.
VII. Benedictus IX in synodo patriarchatus Gradensis integritatem libertatemque confirmat, Ursone patriarcha et Dominico Contareno populoque Veneto per legatos petentibus. (Anno 1044.)[MANSI, Concil. XIX, 605.]
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, URSONI Gradensi patriarchae perpetuam in Domino Jesu Christo salutem.
Sicut plurimum gaudemus in Domino, et in dono gratiae ipsius gloriamur, si sancta Ecclesia per bona opera crescit magnifice et dilatatur amplissime, ita nimium affligimur et tribulamur de ejus oppressione, super quam crebrior lamentationum sermo perlatus est. Non oportuerat quidem ab illis quibus sustentari atque honorari debuerat, tantis eam oppressionibus concuti; ideoque necessarium est ut, remotis talium tergiversationibus, quibus venenosa malitia revelari et obscurari bonitas et veritas solet, adminiculum non modicum lamentantibus juste impendatur, atque ab apostolica sede suffragetur, quos per divinam gratiam Christi auxilio dignum est adjuvari, neve totius Ecclesiae perturbatione imprudens praecedat intentio, et ea quae a sanctis praedecessoribus nostris et reliquis sanctis dudum fuerant prohibita, denuo reviviscant. Sedis namque nostrae consideratione compellimur, ea quae ad notionem nostram emendanda pervenerunt, propter Deum non relinquere, sed digna emendatione corrigere. Et si saecularibus officiis ordo suus, et tradita a majoribus disciplina servanda est, quis ferat ecclesiasticos ordines temerari ac praesumptione confundi? aut ita negligere et emendanda non opem ferendo postponere? Quapropter omnibus S. Dei Ecclesiae filiis notum esse volumus quod detestabile nefas tempore nostri decessoris Joannis papae a Poppone Forojuliensi praesule, diabolo suadente, actum est adversus Ursonem Gradensis Ecclesiae novae Aquileiae patriarcham; praedictus quidem Poppo Gradensem civitatem adiens fraudulenter eam invasit, invasamque gentilium more depopulavit, ecclesias violavit, altaria fregit, thesauros abstulit, monasteria destruxit, et de tantis non erubescens flagitiis insuper hanc apostolicam sedem suis petiit simulationibus, poscens ab ea per suos nuntios sibi privilegium fieri nominatim de Gradensi insula, quam promiserat juste et canonice ac per antiqua privilegia ostendere ad se pertinere, unde privilegium sub tali consecutus est tenore, ut, si quando de ea aliqua oriretur quaestio, sic juste absque ulla occasione ad se pertinere comprobaret quemadmodum promiserat. Quod tantum in contrarium accidit, quia cum Urso Gradensis Ecclesiae patriarcha primum per suos nuntios, deinde per semetipsum hanc apostolicam peteret sedem ad conquerendum de suae sedis invasione, idem Poppo vocatus ad satisfaciendum sicut promisit, non solum venire distulit, verum etiam praedictam insulam per antiqua privilegia juste ac secundum Deum sibi pertinere, ut promiserat, ostendere minime potuit, quin etiam tenorem privilegii negavit. Et quoniam ex his quae promisit, nihil ostendere valuit, privilegium quod sub praefata conditione consecutus est, suo tenore juste evacuatum ac regulariter ad nihilum est redactum. Pro hac siquidem re idem noster decessor Joannes papa congregavit sanctam synodum in ecclesia B. Silvestri, ante cujus praesentiam veniens Urso Gradensis Ecclesiae patriarcha de statu suae metropolitanae ecclesiae ejusque pertinentiis quamplurima ostendit privilegia a nostris antecessoribus suae sedi concessa, scilicet a sanctissimo Pelagio, Gregorio, Honorio, Stephano, item Gregorio, Leone, Sergio, item Leone, Benedicto, Adriano, Bonifacio, Romano, Theodoro, Anastasio, Joanne, Sylvestro et Sergio. Quae omnia noster antecessor studiose considerans firmando vetera per synodalem censuram sub divini judicii obtestatione tale novum construit privilegium, ut nullus unquam in tempore praedictum Ursonem patriarcham ac successores suos de praedicto patriarchatu Gradensi sicut de rebus ac possessionibus ejus inquietare aut molestare praesumat, sed potius cum sua integritate quietus, remota omnium contradictione ipse suique successores eamdem patriarchalem sedem cum omnibus suis pertinentiis perpetuis possideant temporibus. Popponi vero epistolam direxit, ut cuncta ablata sub trium personarum sacramento Gradensi patriarchae restitueret. Quod non solum non adimplevit, sed etiam contra divinum jus et SS. Patrum sancita, quibusdam inhoneste sibi suffragantibus privilegium fraudulenter impetravit de stabilitate suae Ecclesiae, et Gradensis patriarchatus subjectione. Qui ad cumulum suae damnationis addens quoque iniquitatem super iniquitatem, nostro etiam tempore iterum Gradensem civitatem furtim ingrediens cunctis abominabile in ea commisit flagitium, totam videlicet civitatem cum ecclesiis incendit, altaria confregit, thesauros abstulit, et quidquid ab igne remansit, paganorum ritu secum detulit. Pro tanto denique repetito sacrilegio Gradensis patriarcha apud apostolicam sedem eodem mittente invasore, per suas litteras lamentatus est. Sed antequam a nobis de tanto coerceretur ausu, divino judicio sine confessione et viatico ab hac luce subtractus est. Tandem Urso Gradensis patriarcha una cum Dominico Contareno dilecto filio nostro, duce Veneticorum sive Dalmaticorum, et populo Venetiae, nobis per suos supplicavit legatos, videlicet Benedictum vener. abb. SS. Trinitatis et S. Michaelis Archangeli de Brundulo, Joannem Stornatum, Gregorium clericum, quatenus omnia sibi suaeque sedi subjecta nostra restituerentur auctoritate, et privilegium quod Poppo de Gradensis ecclesiae subjectione contra divinam auctoritatem acquisivit evacuaremus; quin etiam privilegia nostrorum decessorum palam ostensa de statu suae ecclesiae renovaremus atque confirmaremus, sive de rebus atque possessionibus sui patriarchatus, quatenus quae infra Venetiae vel Italici regni ditionem, seu in comitatu Istriensi consistere noscuntur, videlicet ut omnia quae in Rivoalto, in Methamauco, in Equilio, in Pineto, in Civitate nova, in confinio suae jam dictae civitatis Gradensis, seu Ursiano, vel Gajazzo, in Zemulis, partim in territorio Aquileiae, et in marino termino, in Istria, in Tergeste, Justinopoli, Pirano, item in Civitate nova, Parentio . . . . . : Pola, atque in Castello S. Georgii, et in reliquis locis tam infra quam extra seu in Bononia, vel Romania, Ravenna, Arimino, Pensauro, sive in quibuscunque locis Italici regni, seu Venetiae habere ac possidere sui antecessores visi sunt, ipse suique successores absque cujusquam contrarietate, seu refragatione retinere et possidere quivissent. Quorum petitionibus zelo domus Dei calefacti libenter annuentes, et justum esse decernentes, in Romana ecclesia S. synodum congregavimus, residentibus nobiscum venerabilibus episcopis, presbyteris, diaconibus, cardinalibus, subdiaconibus nostris, abbatibus, et quorum aliquorum nomina haec sunt. Joannes Lavicanensis nepos noster episcopus. Tedaldus Albanensis episcopus. Joannes Portuensis episcopus. Joannes Praenestinensis episcopus. Benedictus Ostiensis episcopus. Amatus Vellitrensis episcopus. Bonizo Tuschanensis episcopus. Honestus Foropopiliensis episcopus. Adam Forosempronensis episcopus. Crescentius S. Ruffinae Eccles. episc. Vido Humanensis episc. Andreas Perusinus episc. Ubertus Sasenates Eccles. episc. Arduinus Feretranus episc. Teudaldus S. Mariani episc. Joannes S. Sabinensis Eccl. episc. Theudericus Urbinensis. Theudaldus, Ubertus. Benedictus archidiaconus S. R. E. et vicedominus. Ugo. Petrus cancellarius noster. Leo, Romanus, Crescentius, Petrus, qui et Mancio dicitur, diacones nostri. Joannes archicanonicus et archipresb. canonicae S. Joan. ante Portam Latinam. Joannes cardinalis presb. tituli S. Caeciliae. Joannes card. tit. S. Martini. Joannes card. tit. S. Damasi. Ubertus card. tit. S. Anastasiae. Martinus card. tit. S. Savinae. Teudaldus Primicerius. Benedictus oblationarius S. R. E. Benedictus presb. et card. tit. S. Sylvestri. Petrus card. tit. S. Grisogoni. Subdiacones autem, Joannes, Adelmarius, Etrozo, Sico. Benedictus abbas monasterii S. Gregorii, quod dicitur Clivus Scauri. Bartholomaeus vener. abbas S. Mariae Grotta Ferrata. Benedictus abbas monasterii S. Mariae, quae vocatur S. Petri ad Vincula. Leo abbas S. Pauli Apostoli. Georgius abbas S. Laurentii foris murum. Joannes abbas S. Sabae. Petrus abbas S. Mariae in Aventino. Joannes abbas S. Rofilli Foropupilensis. Bonizzo abbas monasterii S. Petri Perusii. Felix abbas S. Blasii. Simeon abbas S. Mariae in Pallara.
Et caeteri nobiscum residentes in gremio S. R. E. quorum deliberatione hoc apostolatus nostri privilegium fieri decrevimus tibi fratri nostro venerabili Urso S. Gradensis Ecclesiae patriarchae, ad quem nunc nostrum convertimus sermonem praecipue ob justitiam quam te tuamque Ecclesiam petere evidenter novimus, per quod apostolorum principis Petri, et nostra, cujus vicem gerimus, auctoritate antecessorum nostrorum privilegia imitando praedictam Gradensem Ecclesiam perpetua stabilitate patriarchatum esse sancimus, tibique illic praesidenti, tuisque successoribus totum metropolitae atque patriarchae officium libere peragendum concedimus, et de omnibus vestris possessionibus praecipiendo interdicimus ut nullus patriarcha, archiepiscopus, praepositus, decanus, vicedominus, dux, marchio, comes, vicecomes, aut exactor alicujus rei, nec ullus judex publicus, vel quilibet ex judiciali potestate vim aliquam vel invasionem inferre praesumat, aut aliquo modo molestiam ingerere tibi Ursoni patriarchae, tuisque successoribus, sive in ecclesiis, et plebibus, seu monasteriis tuae ecclesiae pertinentibus, seu in familiis, in colonis, servis, vel mancipiis, ac reliquis quae super ejusdem ecclesiae terris manent. Sed omni jure et tenore S. Gradensis Ecclesiae a patriarchis nunc et semper ibidem praesidentibus libere, quae praelibavimus, absque ullius infestatione retineantur ac perpetuo jure possideantur. Privilegium vero quod Poppo Forojuliensis praesul de subjectione Gradensis patriarchatus fraudulenter ab hac sede consecutus est, quia nulla illud canonica munitum auctoritate decernimus, residentium nobiscum venerabilium fratrum auctorali censura corrumpendo penitus omnino corrumpimus et evacuamus. Si quis ergo nostrorum successorum, vel aliorum aliquorum hominum contra hujus nostrae concessionis ac confirmationis privilegium agere praesumpserit, aut praesumentibus consenserit, vel fautor exstiterit, et non potius observare in integre studuerit, sciat se auctoritate beati Petri apostolorum principis, et coelorum regni clavigeri, nostroque anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienatum, atque cum diabolo veluti transgressor sanctorum Patrum sine fine damnatum. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionem et gratiam a justo judice Domino nostro Jesu Christo hic et in aeternum consequi mereatur.
Scriptum per manus Sergii scriniarii et notarii sacri nostri Lateranensis palatii, mense April. Indict. XII.
Bene valete.
Ego Joannes S. Lavicanensis Eccl. episc. interfui et subsc.
Ego Tedaldus Albanensis Eccl. episc. interfui et subscripsi.
Ego Joannes S. Portuensis Eccl. episc. interf. et subscr.
Ego Joannes Praenestinensis Eccl. ep. interf. et subscr.
Ego Benedictus Ostiensis episc. interf. et subscr.
Ego Amatus Vellitrensis episc. interf. et subscr.
Ego Bonnizo Tuscanensis episc. interf. et subscr.
Ego Honestus Foropopiliensis episc. interf. et subscr.
Ego Adam Forosemproniensis episc. interf. et subscr.
Ego Crescentius S. Ruffinae Eccl. episc. interf. et subscr.
Ego Vido Humanensis episc. interf. et subscr.
Ego Andreas Perusinus episc. interf. et subscr.
Ego Ubertus Sasenates Eccl. episc. interf. et ss.
Ego Arduinus Feretranus episc. interfui et subscripsi.
Ego Theudaldus S. Mariani episc. interfui et subscr.
Ego Joannes S. Sabinen. Ecclesiae episc. interfui et subscr.
Ego Theudericus Urbinensis episc. interfui et subscr.
Ego Benedictus archidiaconus S. R. E. et vicedominus interfui et subscr.
Ego Joannes archicanonicus et archipresb. interfui et subscr.
VIII. Benedicti papae VI epistola ad Obertum abbatem S. Miniatis. (Anno 1044.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 62.] BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio OBERTO venerabili abbati monasterii S. Miniatis Florentini, suisque successoribus perpetuam in Domino salutem.
Valde bonum videtur, si postulantibus a nostra apostolica sede tuitionem piorum locorum, libenter concedamus. Tu autem, fili charissime, quia postulasti a nobis quatenus munimen ac defensionem apostolicam monasterio S. Miniatis, cui praeesse meruisti, dignatione solita pro nostro praecepto daremus; nos autem idcirco sanctum piumque judicamus, non negare debemus, sed voluntate promptissima largiri. Ideo inclinati precibus tuis concedimus tam tibi quam etiam tuis successoribus tuitionem apostolicam; adjudicamus omnes homines ibidem monasterio adversantes, aut laesione violentiam facientes in rebus ipsius monasterii ( f. deest aliquid ), facultates vel facturorum praecedentia tempora, ut nullus rex, nullus imperator, nullus praesul, nullus dux, nullus marchio, nullus comes, nullus vicecomes, et parva nulla persona aliquid tale audeat praesumere, scilicet in rebus quas episcopi Florentini, videlicet Ildebrandus, Lambertus, et Atho ipsi monasterio concesserint, aut alii homines pro sua anima tribuerint, vel quae tu ipse ibidem acquisivisti, et amodo acquirere poteris, statuentes apostolica censura ut, si quis publica, vel privata persona, magna vel parva in illis omnibus rebus tam mobilibus quam immobilibus, tuisque successoribus molestare, inquietare, aut de vestris manibus rapere tentaverit, sit anathematis vinculo innodatus, et nostra apostolica maledictione damnatus, donec satisfactionem talium faciat commissorum. Qui vero custos roborationis hujus nostrae tuitionis, defensionis confirmationisque exstiterit, benedictionem et gratiam a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur. Scripta per manum Sergii notarii sacri nostri palatii, mense Aprili indictione XII. Valete.
IX. Benedicti IX epistola ad Adelbertum archiepiscopum Hamburgensem. (Anno 1012-1024.)[LAPPENBERG, Hamb. Urkund. I, 71.]
BENEDICTUS, episcopus et servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo ADELBERTO, sanctae Hammaburgensis Ecclesiae episcopo, apostolicam benedictionem.
Si pastores ovium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt, et ut ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis laniata morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant: quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles, nos qui pastores animarum dicimur? Attendamus et susceptum officium exhibere erga custodiam Dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro nostra desidia ante summum pastorem negligentiae reatus excruciet. Unde modo honoris reverentia sublimioris inter caeteros judicamur. Legationem igitur et archiepiscopalem potestatem in omnia regna septentrionalia, regna Danorum scilicet, Suenorum, Norvenorum, Hislandicorum et omnium insularum his regnis adjacentium, tibi et omnibus successoribus tuis perpetuo tenendam concedimus. Pallium quoque sanctitati tuae ad missarum solemnia celebranda ex more transmittimus, quod tibi non . . . aliud quod inquietos feriendos a pravitate compescat. Viduis ac pupillis injuste oppressis defensio tua subveniat, Ecce, frater charissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, quae si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Sancta Trinitas fraternitatem tuam diu conservare dignetur incolumem, atque post hujus saeculi amaritudinem ad perpetuam ducat beatitudinem.
Data per manus Leonis, cancellarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Martio, indictione tertia.
X. Epistola Popponis archiepiscopi Trevirensis ad Benedictum IX summum pontificem pro obtinenda canonizatione beati Simeonis reclusi apud Trepiros.
REVERENDISSIMO Patri patrum gratia et nomine BENEDICTO, POPPO, licet indignus, divina tamen largiente clementia sanctae Trevirensis ecclesiae minister, cum totius affectus dilectione, debitam subjectionem.
Superiori tempore, cum, annuente venerandae memoriae domino Joanne, in hac sancta sede apostolica praedecessore vestro, amore visionis sepulcri Dei hominis Jesu Christi, Jerusalem profectus peregre fuissem, in regione nostra pravorum hominum supercrevit iniquitas, ita ut nec adhuc manus possint ab incoepta retrahere nequitia, omnia per circuitum diripientes et devastantes. Super quo saepissime deprecatus sum faciem domini mei regis, quatenus manum mihi porrigeret suae animadversionis, nihil profeci; saepe etiam supra nominato praedecessori vestro, pro eodem supplicavi, nec quidquam usque adhuc consolationis impetravi. Quam ob rem desidero ut vel nunc solatietur mihi Deo amabilis paternitas vestra, mittatque virum de honoratioribus ac prudentioribus vestris, qui mihi in necessitatibus meis consilio simul et auxilio suffragetur: auxilietur, dico, de adversis; consilietur vero de his quae latere non credo aures vestrae sanctitatis. At vero si hactenus vos latuerunt, jam nunc obsecro uti benignum litteris meis accommodare velitis auditum. Vir quidam vitae sanctitate laudabilis apud nos diebus istis ex hac luce migravit; quem, si signis et virtutibus quae per eum Dominus operatur, credere debeamus, procul dubio eum cum sanctis aeternae beatitudinis habere consortium non dubitamus. Sed non tam signa quae fidelibus et infidelibus communia sunt, quam fidei virtus qua fideles ab infidelibus sequestrati sunt, qua ipse dum adhuc in corpore maneret, plurimum viguit, de ejus sanctitate nos certos reddit. Proinde accersivit nos tam clerus quam populus Ecclesiae nostrae, obsecrantes uti litteris nostris ad hanc apostolicam sedem, cui vos, auctore Deo, praesidetis, cum illius viri sancti vita et miraculis missis peteremus, quod petitione dignum credimus; quatenus, si ita vobis cautum videatur, dato nobis vestri apostolatus decreto, nomen ejus liceat cum sanctorum nominibus conscribi, caeteraque honoris sanctis debiti ipsi impendi. Itaque quid solatii, quid consilii super allevatione angustiarum nostrarum hinc et inde obortarum, prudentia vestra mihi ineundum decreverit, sine longa temporis dilatione dignemini insinuare. Honor vester et meritum apud Deum et homines augeatur.