Epistolae et diplomatica (Victor II)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistolae et diplomatica
anno incognito

editio: Migne 1853
fons: incognitus

VicIi.EpEtDi7 143 Victor II Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin I.

Privilegium Victoris papae II ad sanctum Hugonem abbatem Cluniacensem, cui confirmat omnia monasteria, bona et jura coenobio Cluniacensi concessa. (Anno 1055.)[ Bullar. Cluniac. pag. 13.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei dilectissimo filio HUGONI abbati monasterii quod dicitur Cluniacum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum, in comitatu Matisconensi situm, et per te cunctis successoribus tuis abbatibus in perpetuum.

Desiderium quod religiosorum praepositorum et sanctorum locorum stabilitate permanere monstratur sine aliqua est Deo auctore dilatione perficiendum. Et quoties in suae utilitatis commodum nostrum assensum et solitae apostolicae auctoritatis exposcitur praesidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et ratum pro integra securitate solidare, ut, ex hoc nobis quoque potissimum praemium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus conscribatur. Et ideo quia postulasti a nobis ut praefatum monasterium apostolicae auctoritatis serie muniremus, et omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanendo confirmaremus, et absque omni jugo seu ditione cujuscunque personae constabilire nostri privilegii pagina corroboremus. Propterea tuis flexi precibus per hujus nostrae auctoritatis privilegium statuentes, decernimus ut cuncta loca et monasteria ad supradictum Cluniense coenobium pertinentia quae ab aliquibus fidelissimis Christianis regibus, episcopis, ducibus, seu principibus eidem loco concessa sunt, et ab antecessoribus tuis abbatibus acquisita sunt, Bernone videlicet, Odone atque Aymardo, et beatae recordationis sancto Maiolo et sancto Odilone praedecessoribus tuis, vel quaecunque ad eumdem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione cum magna securitate quietus debeas possidere, et per te universi successores tui in perpetuum. Hoc est ipsum Cluniense coenobium a potentissimo olim duce Willelmo in pago Matisconensi fundatum, cum omnibus rebus in circuitu ejusdem loci et in aliis regionibus positis ad ipsum locum pertinentibus. In comitatu videlicet Matisconensi cellam in honore sancti Martini sacratam, ecclesiam quoque juxta positam in honore sancti Joannis dedicatam; villas etiam Covinias cum ecclesia; Solestriacum villam cum ecclesia; Escutiolas cum ecclesia; Galliniacum cum ecclesia; Rufiacum cum ecclesia; Masilias cum ecclesia; Clairmanum, Barjeserenam villam; Curtilias villam; Petroniacum; Arpasiocum; Darboniacum; Besurniacum ecclesia Sanctae Columbae; Vitreziam; Burguliensem villam; ecclesiam Sancti Laurentii; Castrum; Lurdonum; Blanuscum; villam nomine Cottam; monasterium etiam quod vocatur Catus Locus cum omnibus ad se pertinentibus; ecclesiam Sancti Victoris cum omnibus quae ibi aspicere videntur; cellam quoque in honore Sancti Victoris cum omnibus suis appendiciis; ecclesias etiam et terras quae juxta illam sunt, pro quibus data est quondam ecclesia Sancti Gengulfi; Eguirandam quoque curtem cum ecclesia Sancti Andreae apostoli, et cum aliis ecclesiis et omnibus suis appendiciis; omnes quoque ecclesias et terras, seu omnia quae supradictus locus videtur habere in jam dicto comitatu. In comitatu vero Cabilonensi cellam de Bellomonte in honore sanctae Mariae constructam, cum omnibus quae ad ipsam aspicere videntur; curtem etiam vocabulo Juliacum cum ecclesiis et terris eidem loco quondam ab episcopo Manasse collatis, et omnes ecclesias et terras, et quaecunque supradictus locus videtur habere in jam dicto comitatu; ecclesiam Sancti Gengulfi cum suis appendiciis vel pertinentiis. In episcopatu vero Augustodunensi cellam Ojadellis constructam in honore sanctae Dei Genitricis cum omnibus suis appendiciis; illas etiam ecclesias et terras quas Teotardus clericus contulit jam dicto Cluniensi coenobio. Confirmamus autem et corroboramus nostra apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit domnus Walterius Augustodunensis Ecclesiae episcopus de monasterio quod dicitur Magabrense ad suam ecclesiam pertinente cum omnibus ad ipsum pertinentibus: Marciniacum cum omnibus suis pertinentiis, sicut frater tuus Gauffredus sancto Petro et tibi dedit. Ecclesiam de Varennis sicut Artaldus dedit cum omnibus suis pertinentiis; omnesque ecclesias, et terras, et quaecunque supra dictus locus Cluniacus videtur habere in jam dicto episcopatu In territorio vero Divionensi curtem Gluriacum cum omnibus suis pertinentiis: cellam sanctorum martyrum Cosmae et Damiani, et monasterium Sancti Marcelli cum omnibus suis pertinentiis in suburbio Cabilonensi. In comitatu quoque Arvernensi Silviniacum monasterium, ubi tui praedecessores sanctus Maiolus et sanctus Odilo requiescunt cum omnibus ad eum pertinentibus. Et cellam quae vocatur Firmitas cum omnibus ad eumdem locum pertinentibus. Cellam quoque quae vocatur Scuriolas. Ecclesiam etiam in honore sancti Sulpicii dicatam in villa quae dicitur Langiacus. Et cellulam quae vocatur ad Boscum in honore sancti Petri consecratam. Curtem etiam quam vocant in Frigido Monte. Monasterium quoque quod dicitur Rivis, consecratum in honore sanctae Dei Genitricis, cum curte Lipsiaco et cum omnibus suis appendiciis. Ecclesiam quae vocatur Marengum cum aliis terris eidem monasterio ab Eustorgio nobilissimo viro traditis. Cellulam quoque juxta positam, in ipso comitatu sitam, in honore sanctae Dei Genitricis sacratam, quae vocatur ad Montes. Monasterium autem Celcinianense cum ecclesiis, villis et terris, Carniacum videlicet, Burnunculum, Abolniacum, Ginniacum, Cardonetum, et cum omnibus ecclesiis et terris ad ipsum Celcinianense monasterium pertinentibus. Cellam quoque in ipso comitatu sitam, ubi requiescit sanctus Florus, quam tradidit supradicto loco Eustorgius clericus, cum omnibus ad eam pertinentibus. Mansiones quoque in Brivatensi vico pertinentes ad supradictum locum; monasterium etiam quod dicitur Volta in honore sanctae crucis, consecratum, sicut praedecessor tuus Odilo in praedio parentum suorum construxit cum omnibus suis pertinentiis. Cellam etiam Reiliacum cum curte et omnibus ad eum pertinentibus; cellam etiam in honore sanctae Mariae consecratam, quae vocatur ad Pentem. Omnes quoque ecclesias et terras, seu quaecunque videtur supradictus locus Cluniacus possidere in jam dicto comitatu. In episcopatu etiam Nivernensi cellam quae dicitur Sancti Reveriani cum omnibus suis pertinentiis. Ecclesiam etiam quae dicitur Superciaco, quam Frotimundus dedit cum omnibus suis pertinentiis. In episcopatu etiam Vivariensi cellam Mizoscum cum omnibus quae ibi aspiciunt. Cellam de Rumpono monte; cellam ad Fontes; cellam Rioms cum omnibus quae habere videtur supradictus locus Cluniacus in jam dicto episcopatu. In episcopatu Uticensi monasterium in honore sancti Petri et sancti Saturnini dicatum, super ripam Rhodani situm, cum castro Colonellas et curte Tulleta, cum omnibus ad se pertinentibus ex utraque parte fluminis. In Trecassino episcopatu cellam in honore sancti Amandi constructam. In episcopatu Arausico cellam in Podio Odoleno. Monasterium in honore sancti Pantaleonis constructam, cum omnibus pertinentibus ad eum. In Vapicensi episcopatu cellam in honore sancti Andreae constructam jam dicto Cluniacensi coenobio concessam a Rigaudo clerico cum omnibus suis appendiciis. Ganagobiense quoque monasteriolum et curtem Valentiolam, et omnia quae videtur supra dictus locus Cluniacus tenere, et quod debet habere, videlicet de quibus rebus habet donationem et descriptionem; atque de villa et castro Sarrianis, et de omnibus quae in patria quae vocatur Provincia, habet. In Valentinensi episcopatu hoc quod videtur habere Cluniensis locus in villa quae dicitur Ales, et in Montesio. Monasterium Sancti Marcelli quod dicitur ad Salcetum cum omnibus appendiciis vel pertinentiis suis, et omnia quae videtur habere ipse locus in illo episcopatu. In episcopatu Viennensi monasterium quod vocatur Taderniacum, cum cella quae dicitur Causella, et villa quae vocatur Bracost, et villa quae dicitur Insula, cum omnibus ecclesiis, villis et terris quae videtur habere jam dictus locus in nominato episcopatu. In episcopatu Lugdunensi cellam beatae Mariae quae dicitur Taluzatis. Cellam Poliacum, et cellulam Arthedunum; cellam quoque Ambertensem cum ecclesiis, villis, et terris ad ipsam pertinentibus. Cellam quoque Saviniacum, et curtem Ambariacum, et ecclesiam Sancti Andreoli, et ecclesiam quae vocatur Adoratorium; curtem de Romanis, cellam Cavariacum; cellulam Luviniacum; villam Tusciacum. Omnes quoque ecclesias, villas et terras quae Wichardus moriens eidem loco Cluniensi contulit, cum omnibus quae videtur [tenere] supradictus locus in jam dicto episcopatu. Monasterium vero Peterniacum ab Adeleide imperatrice Augusta constructum, et a Conrado rege, et filio suo Rodulpho rege eidem Cluniensi coenobio, per praecepta regalia traditum, cum omnibus quae videtur habere in Burgundia, et cum omnibus quae ipsi monasterio in Alsatia dederunt imperatores Augusti Ottones. Monasterium quod dicitur Romanum cum omnibus ad se pertinentibus jam dicto Cluniensi coenobio, et tibi tuisque successoribus habere concedimus in perpetuum. Confirmamus et corroboramus etiam nostra apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit domnus Hugo Genevensis Ecclesiae episcopus, laudante et consentiente Rodulpho rege et domina Adeleide imperatrice de ecclesia Sancti Victoris martyris, cum omnibus ad ipsam pertinentibus. Haec omnia supra scripta loca et monasteria cum cellis, ecclesiis, curtibus, villis, viltulis, servis et ancillis, silvis, vineis, campis, pratis, aquis, aquarumve decursibus, et omnibus terris cultis et incultis ad supradictas potestates pertinentibus, ipsi loco Cluniensi, tibique et tuis successoribus per hujus nostri privilegii auctoritatem tenenda et possidenda concedimus in perpetuum: ita ut nullus dux, neque episcopus, neque aliquis princeps, neque quaelibet magna parvaque persona de praefatis omnibus rebus et decimis, quae inibi pertinere videntur, audeat molestare, vel inquietare. Necnon sub divini judicii promulgatione et forte contestatione, confirmatione et anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus episcopus, seu quilibet sacerdotum in eodem venerabili coenobio pro aliqua ordinatione, seu consecratione ecclesiae, presbyterorum vel diaconorum, missarumque celebratione, nisi ab abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum praesumat; sed liceat monachis ipsius loci cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicunque tibi tuisque successoribus placuerit. Abbates namque qui consecrandi erunt de ipsa congregatione cum consilio fratrum communiter eligantur, et ad eos consecrandos quemcunque voluerint episcopum advocent. Quascunque vero terras nunc tenes, et quas tu tuique successores acquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu (quod fieri non credimus), contra hujus nostrae apostolicae confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi in aeternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et vitam aeternam a Domino consequatur. Bene valete.

Datum III Idus Junias per manus Hildebrandi cardinalis subdiaconi sanctae apostolicae sedis, anno primo domni Victoris secundi papae, indictione nona.

II. Victor II canonicos Ferrarienses tuendos suscipit eorumque bona confirmat. (Anno 1055.)[UGHELLI, Italia sacra, II, 533.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei, GERARDO archipresbytero, et LEONI archidiacono, reliquisque canonicis S. Ferrariensis Ecclesiae suisque successoribus, in perpetuum.

Si justis servorum Dei petitionibus satisfecerimus, procul dubio apostolica praecepta servamus. Quapropter inclinati precibus vestris, filii charissimi, confirmamus atque corroboramus vobis, vestrisque successoribus canonicis, quidquid per paginam concessionis et confirmationis juste acquisistis, vel acquisituri estis, ut quieti et securi ab omni laesione permanere valeatis Desiderio itaque ac petitioni vestrae, ut diximus, inclinati, vos, vestrosque successores sub nostrae apost. defensionis munimine suscipimus, et bona omnia, quae juste habet, vel habitura est ipsa canonica, videlicet villam, quae dicitur Quartisana, et fundum contra Padum, et locum Cuculi, et caput Redae, Baniolo, et Wartiaticum, et fundum Pecorile, et caetera quae jam dictae ecclesiae ad partem canonicorum pertinent, villas, terras, vineas, prata, agros cultos et incultos, aquas, aquarumque decursus, piscationes, venationes, seu molendina, servos, et ancillas, aldiones et aldianas, seu cunctas res mobiles et immobiles quae dici et nominari possunt, seu quidquid tenent, possident, habent tam de parte ecclesiae, quam de suis, suorumque pareutum haereditate, vel alias acquisitum per aliqua chartarum munimina, juxta eam etiam videlicet rationem, ut nullus injuriam residentibus super terras ipsorum canonicorum, colonis, colonabus facere praesumat, nec ipsos jam dictos distringere, aut molestare audeat de cunctis facultatibus eorum sine voluntate et consensu ipsius ecclesiae praesulis, praecepta confirmationis corroborare dignaremur. et sub nostra defensione duodecim homines ipsius civitatis reciperemus, qui eos navigio ducerent, quocunque usus corum canonicorum fuerit, sine omni pretio. Quorum dignis postulationibus consentientes, prout juste et legaliter possumus, confirmamus, et corroboramus haec omnia, quae supra leguntur, ut quiete et pacifice tenere ac possidere valeant quae supra leguntur, omnium hominum contradictione remota. Praecipientes igitur jubemus ut nullus dux, marchio, archiepiscopus, episcopus, comes et vicecomes, nullaque magna, vel parva persona, de cunctis praenominatis rebus, tam de ecclesiasticis quam de suis, eos molestet, sive in placito eos conturbet, vel colonos, vel colonas distringere, seu aliquam publicam functionem solvere cogat. Quod qui temerario ausu fecerit, nisi infra quadraginta dierum spatium emendaverit, anathematis vinculo obligetur, et a liminibus S. Ecclesiae alienetur usque ad dignam satisfactionem. Qui vero custos hujus nostrae sanctionis exstiterit, benedictionem et gratiam omnipotentis Dei, et B. Petri apostolorum principis, et nostram habeat, et in futuro aeternam retributionem percipiat. Amen, amen.

Locus + sigilli.

Bene valete.

Dat. VI Kal. Julii, anno 1055, per manum Hidebrandi S. R. E. card. subdiaconi, Victoris papae II anno I, indict. VIII.

III Victoris II papae privilegium pro ecclesia Bononiensi. (Anno 1055.)[SAVIOLI, Annali Bolognesi, I, II, Append., p. 92.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei, PETRO archipresbytero reliquisque canonicis regulariter viventibus sanctae Bononiensis ecclesiae suisque successoribus in perpetuum.

Si justis servorum Dei petitionibus satisfecerimus, procul dubio apostolica praecepta servamus. Quapropter inclinati precibus Adelfredi, ejusdem Ecclesiae episcopi, vestrisque, filii charissimi, confirmamus atque roboramus, vobis vestrisque successoribus, canonico jure viventibus, quidquid per paginam concessionis et confirmationis juste ab eo vel ab aliis acquisivistis sive acquisituri estis, ut quieti et securi ab omni laesione permanere valeatis. Desiderio itaque atque rogatione praenotati episcopi, petitione quoque vestra, ut, diximus, inclinati, vos vestrosque successores sub nostrae apostolicae defensionis munimine suscipimus, et bona omnia quae habet vel habitura est ipsa canonica ejusdem Sancti Petri, id est domum, juxta eamdem ecclesiam sitam, perpetualiter jure canonico, antiquam aliam pauperum, alteram domum hospitii, ecclesiam vero sancti Joannis Baptistae, juxta domum episcopi vestri domini, decimationes quoque cunctas plebis Sanctae Mariae, quae dicitur in Buida, sicut a praedicto Adelfredo vobis concedi videntur, ecclesiam quoque Sanctae Mariae quae vocatur in Monte Palensi, cum oblationibus et omnibus suis pertinentiis, medietatem omnium decimarum totius plebis Sancti Petri, quae vocatur Inbarbarorum; et cuncta oliveta Bononiensis ecclesiae, quae sunt in territorio Gardae.

Insuper quoque quidquid de jure ejusdem sanctae Bononiensis ecclesiae nunc habetis vel juste vos acquirere seu vestri successores potueritis; totum etiam dominicatum ejusdem canonicae, sive cunctas res mobiles et immobiles quae dici et nominari juste possunt, ea etiam videlicet ratione ut nullus injuriam residentibus super terram ipsorum canonicorum colonis colonabusque facere praesumat, nec ipsos distringere aut molestare audeat de cunctis eorum facultatibus, praecepto confirmationis apostolicae sedis tuitione corroborantes firmamus haec omnia quae supra leguntur, ut quiete et pacifice tenere et possidere, omnium hominum contradictione remota, valeant praecipimus. Optantes igitur jubemus ut nullus dux, marchio, archiepiscopus, episcopus, comes, vicecomes, nullaque magna vel parva persona, de cunctis praenominatis rebus, tam de ecclesiasticis quam de suis, eos molestare sive in placito eos conturbare, vel colonos eorum distringere seu aliquam publicam functionem solvere cogat; quod qui temerario ausu fecerit, nisi infra XL dierum spatium emendaverit, anathematis vinculo obligetur et a liminibus sanctae Ecclesiae alienetur usque ad dignam satisfactionem; qui vero custos hujus nostrae sanctionis exstiterit, benedictionem et gratiam omnipotentis Dei, et B. Petri apostolorum Principis, et nostram . . . . ciat et in futuro aeternam retributionem percipiat.

Data . . . . , Kal. Julii, per manum Hildebrandi sanctae Rom. Eccl., cardinalis subdiaconi, anno Victoris PP. II primo, indictione VIII.

IV. Victor II confirmat praeceptum de possessionibus Molianensis monasterii non invadendis. (Anno 1055.)[UGHELLI, Italia sacra, V, 514.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei.

Praeceptum nostri dilectissimi filii Heinrici, Dei gratia Romanorum imperatoris Augusti, recognoscentes, datum ad defensionem et firmitudinem monasterii S. et perpetuae virginis Mariae, quod est situm in loco qui Mulianas dicitur, pro animae suae remedio, et ob interventum Agnetis imperatricis suae, videlicet dilectissimae conjugis, nec non lucrementum sui charissimi filii Heinrici quarti regis; id ipsum praeceptum, sicut ab ejus imperiali potestate datum est et confirmatum, ita nos nostra apostolica auctoritate damus, concedimus, et confirmamus. Debito summae et apostolicae sedis, cui gratia Dei, non nostris meritis, praesidemus, curam omnium Ecclesiarum agere debemus, quia ex hoc potissimum lucri praemium a Deo consequimur, si venerabilia loca, ad cultum Dei ordinata, per nos ad meliorem statum fuerint perducta. Et ideo notum esse volumus omnibus, in Christo pie vivere volentibus, qualiter nos omnia haec bona, quae Roso Tarvisiensis episcopus ad praefatum monasterium tradidit, auctoritate S. Petri et nostra, ibi rata et in perpetuum illic stabilita decernimus et confirmamus. Praeterea statuimus jam dicto monasterio ut, remota omnium pravorum hominum inquietudine, inviolabiliter teneat haec bona quae modo legaliter tenet, vel inantea juste ac legaliter acquisiturum erit, scilicet in campis, in pratis, in pascuis, in silvis, aquis aquarumque decursibus, in piscationibus, in molendinis, cultis et incultis, et omni usu qui aliquando ex his provenire poterit. Insuper vero praecipientes jubemus ut nullus archiepiscopus, episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes, nec aliqua magna seu parva persona, infringere praesumat scripta praedicti monasterii S. Dei genitricis Mariae quae modo habet vel in futuro legaliter acquisierit, aut ullo modo sine legali judicio inquietare. Si quis autem temerario ausu contra hoc nostrae apostolicae auctoritatis privilegium agere praesumpserit, sciat se omnipotentis Dei potestate, et beati Petri apostoli nostra apostolica auctoritate anathematis vinculo innodatum, et a regno Dei alienatum, nisi resipuerit, et ad condignam satisfactionem venerit. At vero qui observator exstiterit, gratiam et misericordiam vitamque aeternam a misericordiosissimo Domino Deo nostro consequi mereatur.

Datum IV Nonas Octobris, per manum Hildebrandi S. Romanae Ecclesiae cardinalis subdiaconi, anno primo domni Victoris papae II, indictione VIII.

V. Victor II Adalberto, archiepiscopo Hamburgensi, pallii mitraeque usum tribuit et privilegia Ecclesiae ejus corroborat. (Anno 1055.)[LAPPENBERG Hamburg. Urkund., I, 77.] VICTOR II episcopus, servus servorum Dei, dilecto confratri nostro ADALBERTO, venerabili archiepiscopo Hammaburgensis Ecclesiae, tibi tuisque successoribus in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benivola compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione impertire assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium apud conditorem omnium Dominum procul dubio promeremur, dum venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint per nos statum perducta. Igitur quia postulasti a nobis quatenus archiepiscopatum Hammaburgensis Ecclesiae totum in integrum tibi successoribusque tuis confirmaremus, sicuti a praedecessoribus nostris, videlicet Nicolao et Agapita, Benedicto et Leone, hujus almae apostolicae sedis episcopis, decretum est: inclinati precibus vestris, apostolica auctoritate concedimus et confirmamus cum omnibus generaliter atque specialiter ad eumdem praefatum archiepiscopatum vestrum pertinentibus, scilicet omnia quae vestri antecessores suis laboribus acquisierunt, vel etiam amore aeternae patriae ibi a Christicolarum fidelibus largita sunt vel largiuntur. Cum illis etiam, qui hoc tempore ad Christi fidem conversi sunt, provocante et protegente gratia Dei videlicet episcopos in omnibus gentibus Sueonum seu Danorum, Norwegorum, Isladon, Scridevinum, Gronlandon et universarum septentrionalium nationum, nec non etiam in illis partibus Slavorum quae sunt a flumine Pene usque ad fluvium Egidore. Ita ut sub tua tuorumque successorum Hammaburgensis Ecclesiae archiepiscoporum maneant potestate, vel quidquid a vobis, divina favente gratia, ab errore perfidiae sive hominum sive locorum ad religionem Christianam acquiri potest, tibi tuisque successoribus perpetualiter tenendum inviolabiliterque retinendum censemus. Et insuper decernimus nullum archiepiscoporum, vel Coloniensem vel alium quemlibet, in tua dioecesi ullam sibi vendicare potestatem. Caput quoque tuum mitra, quod est insigne Romanorum, permittimus insigniri. Quod si quis huic nostrae auctoritatis privilegio contraire vel in aliquo tentaverit illud temerare, anathema sit. Qui vero observaverit, gratiam et benedictionem consequatur a Domino Jesu Christo.

Data IV Kalendas Novembris, per manus Friderici, sanctae Romanae Ecclesiae concellarii, anno domini Victoris II papae primo, indictione VIII.

VI. Victor II canonicos ecclesiae S. Mariae Pisanae tuendos suscipit et eorum bona confirmat. (Anno 1055.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 359.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei, charissimis in Christo filiis nostris, canonicis sanctae Dei genitricis et perpetuae virginis Mariae, vestrisque successoribus, in perpetuum.

Justis et rationabilibus petitionibus benevolus debetur consensus, quae enim divinae religioni nihil auferunt, in futurum autem utilitati hominum multum conferunt, profecto concedenda et expetenda sunt. Quapropter notum esse volumus omnibus Christi fidelibus, praesentibus scilicet et futuris, qualiter fratres Pisanensis Ecclesiae de canonica S. Dei genitricis Mariae, sicut praediximus, nostram adierunt clementiam, rogantes nostraeque paternitati humiliter supplicantes quatenus ipsos cum bonis praedictae canonicae jure pertinentibus sub tutelam apostolicae defensionis, dato eis nostro privilegio, susciperemus. Quorum petitioni benevolentia ipsius apostolicae sedis, cum Deo auctore, licet indigni, praesidemus, annuentes, eosdem fratres sub nostram defensionem suscipimus, datoque privilegio omnia haec bona, tam in decimis quam in praediis, quae eadem praescripta canonica nunc jure tenuit, vel in futurum juste acquisitura erit, auctoritate Dei sanctique Petri concessimus et confirmavimus. Super haec vero pacem quietam et securitatem eidem praenominatae canonicae bonisque suis cupiente, statuimus et confirmavimus ipsa eadem auctoritate Dei, sanctique Petri et nostra, ut nulla persona parva seu magna audeat, vel praesumat vim, damnum, vel molestiam ullam inferre, aut molestare, vel quidquam de bonis suis sibi absque legali judicio aut canonicali usurpare. Quod si quis, quod non optamus, hujus nostrae concessionis et confirmationis privilegium infringere praesumpserit, nostrique mandati immemor damnum vel molestiam eis intulerit, aut de bonis praenominatae canonicae quidquam sibi usurpaverit, nisi resipiscat dignamque emendae satisfactionem fecerit, vinculo anathematis innodetur qui vero custos, et observator exstiterit, apostolica benedictione repleatur, et misericordiam in Domino Deo consequatur. Amen.

In plumbo haec circum circa verba sunt exsculpta:

Victoris II sanctae Romanae, et universalis papae. Jesus Christus, Petrus, Paulus. Anno MLV, Pont. I.

VII. Victor II Ecclesiae Asculanae possessiones et praevilegia, petente Bernardo episcopo, confirmat. (Anno 1055.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 449.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei, BERARDO secundo episcopo ecclesiae et episcopatus S. Dei genitricis virginis Mariae, et beatissimi Christi martyris Emigdii, positae in comitatu Esculano intra civitatem, cunctisque suis successoribus canonice illuc intrantibus in perpetuum.

Quia divina largitate gratiae B. Petro, apostolorum principi, regere, dispensare, et ab omni pravorum infestatione defensare, omnis commissa est Ecclesia, ut cujus pascitur doctrina ejus muniatur et tutela, convenit nos, qui ejus vice apostolatus fungimur culmine, singulis Ecclesiae justae protectionis manus porrigere, quatenus, quod illis ad tutaminis proficit fulcimentum, nos expediat a debito quod debemus omnibus. Proinde rogatu domni supranominati Bernardi, episcopi S. Ecclesiae Esculanae, apostolicae auctoritatis munimem concedentes, et per eam praefato episcopo, cunctisque ejus successoribus canonice inibi intronizatis, quae ad honorem Dei genitricis semperque virginis Mariae est dedicata, nec in inferioris liberalitatis praescriptum, sed obstaculum, et totius protectionis clypeum, privilegii munimen conferimus, ut ecclesia quae nomini summi omnipotentis regis martyrum est dedicata, sit etiam, summi militis ejus, filii scripto protecta gladioque defensa. Ideoque apostolica auctoritate providentes singula, quidquid juste eidem neferretur ecclesiae, confirmamus et corroboramus tibi, ut nemo exinde eum audeat devestire, vel molestare, seu aliquam inquietudinem illi inferre, id est civitatem Esculanam ex integro cum ipsa sua portione de monasterio Sancti Angeli, quod in ipsa civitate est constructum, et monasterium Sanctae Mariae in sancto monte positum, cum omnibus juste sibi pertinentibus. vel quae in antea aliquorum justa datione legaliter pertinere poterunt. Castellum, quod dicitur Trione cum monasterio Sancti Laurentii cum omnibus pertinentiis suis, curtem de massa cum ipso Pojo de valle lucida, curtem de Monte, curtem de Pazano, sicut in cartula Maynardi filii Sigolphi habetur, et legitur. Castra quae dicuntur Sculcula, Matrice. Spinetula; curtem de Ilica, curtem de Cariano, curtem de Core, curtem de Belenterio, curtem de Flaminiano, curtem de Api, curtem de Tarracina, curtem de Bapino, curtem de Vuasto Pomarese, curtem de Saxa, curtem de Salli, curtem de Patarco, curtem de Villamagna, et omnia quae praedicto episcopatui, tam in supradictorum castrorum quam curtem de Montariolo intus civitatem Spoletanam, curtem de Paterno in loco qui Ponte dicitur, curtem de Primo-casu, Gualdum de Laguine, in Nursiam casam, et curtem infra locum ubi olim fuit civitas: curtem de Sala in eadem Nursia, Guallum de Fesso, curtem Savelli, in comitatu item Esculano, in loco qui aqua dicitur, castellum de Luco, et turrim de Fotiano, et Pojum de Quintodecimo, curtem Mazzannam, cum salinis suis, castellum de Murro, castrum Fundanianum, montem Purum cum forestis et silvis, cum Pojo quod clamatorium dicitur. Plage cum castro Lusiano, Villa magna cum Pojo et castello, Cicilianum, Montem Calvum, Bajanum, castrum de Gualdo, curtem Agelli, castrum Ligunianum, curtem Pupilianam, curtem S. Stephani, curtem de Paterno, et castrum de Spelunca cum ipsa curte de Valeriano, curtem de Bofiano, montem Andreae Pojum Silvistum, quod est ante castellum Gusianum, nec non et castrum de Spinetulo cum curte sua, quae Francisca dicitur, curtem Fassianam, curtem prostitulam, Pojum Valenterium, castellum de Ottavo, Pojum Gaminaldum, curtem Cervinariam, curtem Chrisianam, curtem de Vivario, curtem S. Felicis, Pojum de Pignole, curtem S. Martini, castrum de Corato, cum Pojo Heliceti, et Cisimulae, curtem Popiliano, curtem Lauretianam, curtem Maltinianam, castellum Castelli, in Frundaria, curtem Porilem, curtem Dianam, curtem Quarto, Castellum de Postmontes, curtem Capitinulam, curtem Paternionis, cum Pojo Avignonis, castellum de Callonnata cum suis curtibus, curtem Ciniani cum suo castello, curtem de Casule, et castellum de Vina.

Haec omnia supra nominata cum plebibus et ecclesiis singulis earumque dotalibus, cum servis et ancillis, villulis, massaritiis, commendatitiis, et colonis singulis, cum alpibus et montibus, silvis, pratis, pascuis, vineis, olivetis, cultis et incultis, aquis, molendinis, piscariis, piscationibus, salinis aquarumque decursibus, nec non et armentis, equorumque forestis, seu omnibus juste sibi pertinentibus, in integrum confirmamus, atque apostolica auctoritate corroboramus. Decimas etiam, seu primitias, et cunctas oblationes fidelium vivorum et mortuorum eidem episcopatui juste et canonice pertinentes tibi, juxta canonicam institutionem SS. Patrum, concedimus. Nec non et illud statuendo decernimus, ne aliquis episcopus, alicujus auctoritate vel potestate suffultus, audeat absque licentia inibi uxta praefati episcopi ordinationes, seu constitutiones aliquas facere, vel judicia disponere, seu clericos, aut presbyteros synodo qualicunque distringere vel fatigare. Statuentes igitur apostolica auctoritate, quae servanda est ab omnibus, et in omnibus statuimus, et sub anathemate constringimus, ut nullus imperator, sive rex, nullus dux; vel marchio, comes, vicecomes, castaldus, vel quilibet publice pariter exactor, seu cujuslibet hominis persona, cujuscunque sit ordinis vel dignitatis, seu religionis, hanc pragmaticam privilegii sanctionem audeat refragare, vel in quoquam confringere; quod qui tentaverit a B. Petro, apostolorum principe, anathemate divino percussus intereat, quia Dei Genitricem, eique famulantes offendere non timuit Deumque hoc inspicere pro nihilo duxit; conservator vero benedictione suffultus apostolica a Deo omnipotente vitam consequatur aeternam.

Victoris primae sedis episcopi et universalis papae II.

JESUS CHRISTUS. PETRUS. PAULUS.

Data IV Non. Januarii, per manus Hildebrandi S. R. E. subdiaconi vice Hermandi apostolicae sedis archicancellarii, an. primo D. Victoris papae II, indic. VIII. Datum Romae in Dei nomine feliciter. Amen.

VIII. Victor II abbatiae Andlaviensi jura et privilegia confirmat. (Anno 1055-57.)[WURDTWEIN, Nova Subsidia diplom., tom. VI, pag. 223, ex libro Salico membranaceo abbatiae Andlaviensis, fol. 1, et ex bulla autographa Martini V. PP. an. 1426.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei, dilectae in Christo filiae MEHTILDI, religiosae abbatissae venerabilis monasterii Sancti Fabiani, Sanctaeque Felicitatis, quod appellatur Helgonis, situm in pago Helizaze, tuisque successoribus abbatissis perpetuam in Domino salutem.

Congruis et justis petitionibus divina miseratione praestandus est effectus. Quapropter vestris inclinati intercessionibus, juxta exempla praedecessorum nostrorum, pro futuri temporis cautela, nec non stabilitate vestri loci, concedimus et confirmamus vobis idem monasterium per hoc nostrae apostolicae auctoritatis privilegium, cum omnibus rebus et facultatibus suis quas modo juste habere videtur, et deinceps, auxiliante Domino, sive a regibus, sive a cujuscunque dignitatis et ordinis hominibus esse poterit. Sane in ipso majore altari novae ecclesiae prohibemus alicui sacerdoti missam celebrare, nisi quem vos vestrique successores voluerint, sicut a praedecessore nostro Leone vobis est confirmatum; ipsum vero monasterium in integrum, sicut jam praediximus, concedimus et confirmamus; ea ratione, ut omnibus diebus vitae vestrae sub nostra ditione, vel regimine, sicuti vobis secundum Deum visum fuerit disponere, omnino pertineat. Cum autem divina vocatione de praesenti hac luce ad Dominum migraveritis, statuimus de propria congregatione, quam sibi unanimitas praefati monasterii ancillarum Dei concorditer elegerit, absque cujuscunque hominis contrarietate vel obstaculo, fieri abbatissam, praestante videlicet nobis et successoribus nostris annualiter tres pannos lineos pontificali usui aptos. Quod si in biennio, aut in triennio persolutum non fuerit, volumus ut in quarto anno census ipse de praedictis annis sub integritate solummodo persolvatur, nec a successoribus nostris aliquid amplius, modo quolibet, requiratur. Quapropter praesenti decreto jubemus ut nullus imperatorum, vel regum, aut cujuscumque dignitatis vel ordinis homo audeat, sub quolibet obtentu, vel occasione, praefatum monasterium, quod pro amore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ac sempiterna scilicet animae suae remuneratione, praelibata gloriosissima imperatrix Richarda una cum charissimo filio nostro Carolo serenissimo imperatore Augusto, et quod beato Petro principi apostolorum per donationis paginam obtulerunt, inquietare, vel aliquatenus molestare, aut ad jus suum, vel alienum, transferre, sed neque in hominibus ac facultatibus ejus aliqua contradictione aut invasione quoque tempore facere praesumat. Sed liceat jam dictis ancillis Dei cum abbatissa propria in Dei omnipotentis servitio quiete vivere, ac sub defensione sanctae apostolicae cui, Deo auctore, deservimus Ecclesiae, securiter permanere. Si autem, quod absit et fieri non credimus, aliquis contra hoc nostrum apostolicum privilegium venire facereve ausu temerario tentaverit, perpetui anathematis vinculo innodatus, ac perpetua ultione, nisi resipuerit, maneat condemnatus. Qui vero custos et observator exstiterit, benedictionis gratiam et misericordiam a Domino Deo consequi mereatur, ut in coelesti sede glorietur.

IX Victoris II privilegium pro libertate monasterii Elyensis. (Anno 1055-57.)[ Monasticon Anglicanum, tom. I. pag. 94.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei, EDUARDO regi Anglorum filio dilectissimo cunctisque principibus regni salutem et apostolicam benedictionem.

Privilegium apostolicae et Romanae Ecclesiae auctoritate antiquitus conscriptum, et multorum saepius attestatione auctorizatum super coenobium Elyense, quod gloriosi sanctae Ecclesiae Patres pio affectu larga manu constituerunt, vestrae piae petitioni succincte renovamus, ac perpetua stabilitate firmamus, imo firmatum conclamamus.

Mandamus ergo et jure apostolico praecipimus liberam esse ecclesiam, et omnia quae ibi continentur vel adjacent, vel adjicientur, cellis, terris, agris, pascuis, paludibus, silvis, venationibus, aquis, piscationibus, libertatibus, servitiis debitis, decimis, censu, capitationibus, legibus, consuetudinibus, causarum discussionibus, correctionibus, emendationibus, sive ecclesiasticis, sive saecularibus, et omnino quaecunque scriptis vel testamentis ipsius loci vel testimonio bonorum hominum rememorari possunt, quae a regibus vel ab aliquo fidelium sanctis in illo monasterio collata vel concessa sunt, quo nemo ex his subtrahere vel diminuere aut disperdere aliqua occasione judicio vel potestate praesumat, nec episcopus vel alicujus ordinis minister se intromittat. Si quis vero malignitatis spiritu commotus hanc libertatem loci illius infringere, nostrumque privilegium contemnere vel abjicere voluerit, a Deo et ab omnibus sanctis ejus sit condemnatus et a nobis in quantum licet excommunicatus, et a consortio omnium fidelium separatus, nisi resipiscat.

X. Bulla Victoris II, qua Rolando episcopo Ferrariensi, ejusque Ecclesiae, omnia jura ac privilegia confirmat. (Anno 1055.)[MURATORI, Antiq. Ital., VI, 223.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei.

Notum sit omnibus Christi, nostrisque fidelibus, tam futuris quam praesentibus, qualiter nos confirmavimus privilegio nostrae auctoritatis Rulando Ferrariensis Ecclesiae episcopo, suisque successoribus, omnes res ejusdem ecclesiae mobiles et immobiles, sicut modo ad praesens ipsa ecclesia juste tenet, vel queat in futurum juste legaliter acquirere, et ut amissa recuperare, et quae tenet securius valeat possidere. Omnibus denuntiamus, ut quidquid Gregorius, dissipator potius quam rector ipsius ecclesiae, chartis aut superscriptionibus composuit, vel scribi rogavit, nihil in aeternum valeat; sed et plebes, monasteria, capellas, curtes, villas, ripas, castella, paludes, piscarias, silvas, et omnia quae praefata ecclesia tempore antecessorum suorum juste tenuit, vel tenere debet, firmamus perpetualiter possidenda; et annulantes nostraque auctoritate destruentes, si sui praedecessores affinitate, vel parentela, seu malo ingenio, aliquam scriptionem vel pactionem nocivam ecclesiae contraxerant. Confirmamus Rulando praefatae ecclesiae episcopo, suisque successoribus, omne districtum omnium castellanorum suorum, servorum, atque omnium eorum qui super terram suam resident, tam clericorum quam laicorum, sicut eadem Ferrariensis ecclesia ad praesens juste tenere videtur; eodem scilicet modo confirmamus eis plebem Sancti Stephani, quae est sita in Vicoventia, cum ecclesia Sancti Leonis cum omnibus suis pertinentiis; nominative autem Vicoventiam, Corrigiam, Vicumvariam, et dimidium Castri Rupinae, et monasteria Sanctorum Bartholomaei, Laurentii et Vicentii, cum villa quae dicitur monasteriolo, cumque ecclesia Sancti Leonis juxta vicum Aventinum, cum omnibus juste acquisitis, justeque deinceps acquirendis, ut et clerici et monachi ipsius episcopatus sint sub eorum episcoporum ordinatione, consecratione et districtu. Et nemo ex hiis se ad alicujus, nisi ad judicia proprii episcopi convertat. Ad hoc igitur confirmamus praedictae ecclesiae terras illas, quae sibi in For. . . . . . . et in plebe Sancti Stephani in Galigo, in plebe Sancti Donati, ac Sancti Georgii, et Sanctorum Gervasi et Protasii, per sacramenta ministratae sunt tempore sui praedecessoris, cum villis istis, quarum nomina sunt: Quartixiana, Caput de Reda, et Contrapadum, et fundum qui dicitur Carali, ut nullus absque legali judicio molestiam sibi inferat. Insuper etiam confirmamus sibi duodecim homines ipsius civitatis, qui eum sine pretio ejusque successores navigio ducant, quocunque usus antecessorum ejus fuit. Si quis igitur dux, marchio, archiepiscopus, episcopus, comes, vicecomes, vel aliqua magna parvaque persona, contra hoc nostrum privilegium facere praesumpserit, vel infringere tentaverit, nisi emendaverit et ad dignam satisfactionem venerit, vinculo anathematis innodetur, et a limitibus sanctae Ecclesiae separetur. Qui autem custos et observator hujus nostrae praeceptionis exstiterit, apostolicam benedictionem, et misericordiam a Domino Deo consequatur.

XI. Victor II Brunonem, abbatem Dervensem, Tebaldo comiti commendat. (Anno 1055-57.)[MABILL., Annal. ord. S. Bened., IV, 557.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei, TEBALDO comiti apostolicam benedictionem.

Confidentes quod gloria se vestra in amicorum suorum solatiis devota semper exhibeat, eorum vobis quos diligitis causas commendare studemus; nosque bonorum hortatur dilectio filiorum utilitatibus eorum studiose concurrere, et in quantum ratio suppetit, eos adjuvare. Et ideo salutantes petimus, ut filius noster Bruno abba ex sanctorum apostolorum Petri et Pauli et sancti Bercharii martyris monasterio, qualem vos hactenus habuit, talem invenire semper mereatur, et apud omnes, quocunque necesse fuerit, gloriae vestrae solatia consequatur ac magnam in vobis consolationem inveniat; et ne cuidam injuste possit afflictioni vel gravamini subjacere, magnificentiae vestrae celsitudo disponat. Quantum praeterea sollicitudinem circa monasteria exhibeatis, super religiosis irreligiosisque monachis, et quam omnipotens Deus apud homines inde vobis gloriam concessit, ut sub tuitione vestra religiosiora consistant coenobia, quod misericors Deus a quo cuncta bona procedunt multiplicet vobis usque in diem retributionis, praedicto filio nostro referente, cognovimus. Eidem quoque monasterio, cui praeest, quantum profuit vestrae pietatis magnitudo, obsecrando et arguendo fratres, et in villas et ecclesias cum molendinis, cumque variis rebus reddendo, et etiam in reconstruendo pontes ad idem coenobium pertinentes, super quibus plures laetantur, maxime maris insulas habitantes, scilicet Scoti et Angli, et qualiter vos injusti arguunt ut desistatis, cum lacrymans, tum gaudens nobis praesente multorum attestatione narravit. Unde uberes gratias referentes petimus, quaeque admonentur vobis a bonis operibus praeditis libenter audite, devote agite, in memoria reservate; quia si pro Deo loquentes auditis, pro vobis orantes Omnipotens idem exaudiet. Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus quibus praelati fuerint, dona suae potestatis impendat. Facite quod Dei est, et Deus faciet quod vestrum est. Omnipotens Deus sua vos protectione cum filiis et omni domo vestra ab omni adversitate tueatur atque custodiat, vobisque et praesentis vitae prosperitatem et laetitiam futurae concedat.

XII. Bulla Victoris II pro Vindocinonense monasterio. (Anno 1055-57.)[ Gall. Christ., tom. VIII, Instrum., pag. 418.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei, GAUFREDO venerabili comiti Andegavorum, et Agneti comitissae conjugi ejus, salutem et apostolicam benedictionem.

Omnibus votis quae de puro et justo desiderio procedunt, succurrere nos debere ipsa apostolica censura movemur. Quanto enim quisque alius effert oculos mentis ad divinae speciem contemplationis, tanto nos ejus intentionem studiosius animare et exaltare debemus, ut ad illum qui est fructus et merces operum bonorum possit pervenire desiderium bonum. At vos, filii charissimi, quia decrevistis ab auctoritate sedis Romanae, cui Deo praesidemus auctore, supplici devotione petere et postulare, quatenus apostolica virtute confirmaremus, et a cunctis hominum personis, nisi a solo primae sedis pontifice, liberum faceremus monasterium Sanctae Trinitatis apud castrum Vindocinense situm, quod scilicet de vestris bonis de novo fundastis, et beato Petro ejusque successoribus in alodium et patrimonium obtulistis, dignum judicavimus annuere precibus vestris vestrumque per omnia implere affectum. Confirmamus igitur, atque beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate ipsum monasterium ita specialiter corroboramus, quatenus inter primae et apostolicae sedis pontificem et venerabilis loci Vindocinensis abbatem nulla cujuscunque dignitatis vel ordinis persona sit, media habeatur. Quod si forte contigerit legatum Romanae Ecclesiae, praedictum beati Petri locum visitare, ibi cum omni charitate suscipiatur, et in quantum possibilitas loci permiserit, quae corpori erunt necessaria ei subministrentur a fratribus. Ipse vero in eodem loco nihil per se vel corrigere audeat, vel occasione legationis rectorem loci sive fratres molestare praesumat. Sed si quid viderit corrigendum papae litteris notificare licebit, in cujus solius potestate ipsius monasterii ordinatio sive correctio universa consistit. Abbas autem qui alodiarius Romanae Ecclesiae noscitur, ad concilium coactus, nec veniat, nec vocetur, quod ab ipso apostolicae sedis summo pontifice non fuerit celebratum, sed matrem suam Romanam Ecclesiam per se vel per nuntium suum visitare studeat, ibique singulis annis censum, duodecim scilicet solidos suae monetae ad concinnanda luminaria ante venerabile corpus beatissimi Petri persolvat. Praeterea statuimus ut, defuncto abbate congregationis ipsius, successor ei eligatur de eadem congregatione, si dignus praelatione inveniatur. Quod si apud eos non fuerit inventus, quod absit, a Cluniaco vel a Majori monasterio, vel undecunque melius potuerint, monachi sibi eligant abbatem secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam; tamen in eligendo sibi pastore trium abbatum consilio utantur, quos religiosiores in vicinis locis invenire potuerint. Consecrationem vero, ne statim Romam venire fatigetur, electus a Carnotensi praesule sine omni subjectione, vel qualibet exactione, suscipiat, si praesul idem canonice episcopatum susceperit, et si erga illum beati Petri locum se malevolum non exhibuerit vel suspectum, alioquin ad nos vel ad nostros successores recurrat et a sede beati Petri, cujus est juris, baculum et consecrationem suscipiat. Ordinato vero abbate, quomodo vel qualiter fuerit facta ordinatio studeant tam abbates quam etiam monachi ejusdem loci papae litteris intimare, ut aut emendet, si opus fuerit emendandum, aut si fuerit secundum nostrum decretum facta electio sive ordinatio, bono studio congratuletur. Illud etiam praecipimus ut comes Andegavensis ab omni tempore sit adjutor et defensor Vindocinensis monasterii ad honorem apostolicae sedis; ipse tamen vel quilibet successorum nullam exactionem sive consuetudinem monasterio vel monasterii rebus inferat, nec in eis aliquid vindicare praesumat, praeter patrocinium solum, quod ei ad honorem apostolicae sedis et ad animae suae salutem exhibere permissum est. Hoc etiam adjicimus ut tam in Vindocinensi loco, quam in Sancti Salvatoris juxta Andegavis muros ecclesia, nulli personae, nisi solo Romano pontifici, liceat potestatem aliquam aut dominationem exercere, aut excommunicare, seu interdicere, etiamsi Carnotensis aut Andegavensis patria pro culpis quibuslibet excommunicentur, excommunicati tamen a monachis non suscipiantur. Nos autem omnia quae ibi a vobis vel ab aliis hominum personis usque in praesentem diem oblata sunt, nostra auctoritate firmamus, ut in perpetuum eidem loco sine diminutione vel cujuslibet retractatione persistant. Si quis vero contra locum illum molestiam litis pro aliquibus rebus inferre voluerit, nullatenus abbas vel fratres ei respondeant, antequam Romanum pontificem consulant, quia quidquid sine nostro vel successorum nostrorum judicio definitum vel distractum fuerit, irritum erit. Ea vero quae ad praefatum pertinent monasterium, et beato Petro in patrimonium super ipsius altare a Gaufredo comite Andegavorum, et ab Agnete comitissa ejus conjuge oblata sunt, hic scripta noscuntur ad cognitionem futurorum. In pago Vindocinensi ecclesia Sancti Nicolai de Ferraria. Ecclesia de Pruneto, cum universis consuetudinibus. Medietas ecclesiae Sanctae Mariae apud Villam episcopi. Ecclesia Sancti Stephani apud stagnum. Ecclesiae quatuor quas Thedoricus episcopus Carnotensis dedit monasterio Vindocinensi amore Dei, et supplicatione Gaufredi comitis, ecclesia scilicet Sancti Beati, ecclesia Sancti Joannis de Castrodunensi, ecclesia de Balneolis, ecclesia de Villarebla, ecclesia Anscherici. In episcopatu Cenomanensi ecclesia Sancti Joannis Baptistae de Villa Dei, et villa ipsa cum terris et silvis, et vicaria, et consuetudinibus universis. Terra de Pinis et quae est ibi juxta dimidia ecclesia Sanctae Mariae, ecclesia Sancti Michaelis de Hulseto, et terra cum stagno, et molendinis cum boscis, et vicaria, et omnibus consuetudinibus. medietas ecclesiae de Torcio. In episcopatu Andegavensi ecclesia Sancti Saturnini et curtis tota, et silva quae dicitur Latez, et terra silvae, si silva fuerit exstirpata. Apud castrum Credonense ecclesia Sancti Clementis et universa ejus parochia, ecclesiae vici Meduanilis; ecclesia Sancti Joannis super Ligerim, et decem et novem arpenni vinearum et duo molendini; ecclesia Sancti Petri de Maziaco et curtis tota; ecclesia Sancti Medardi de Caviriaco. In episcopatu Pictavensi ecclesia de Olonna. In episcopatu Sanctonico ecclesia Sancti Georgii et tertia pars ejusdem insulae cum consuetudinibus universis. In castro Oleronis ecclesia B. Mariae; ecclesia Podii rebellis; ecclesia de Blosmeriaco; ecclesia Sancti Saturnini et terra S. Aniani cum salinis et piscationibus, et omnibus consuetudinibus. In foreste Wastina totum pasnaticum de propriis porcis omnium monachorum Sanctae Trinitatis, et medietas de pasnatico aliorum hominum, et mel et cera ejusdem silvae in luminaria monasterii. Assumptio etiam omnium arborum ab omnibus monachis Vindocinensibus, et ab universis hominibusipsorum, ad omnes usus suos in terris ad monasterium pertinentibus, sine licentia forestariorum. Si vero abbas praedicti loci et comes Vindocinensis alter adversus alterum, vel quilibet homo eorum querelam habuerit, non in curia comitis, nec in qualibet alia judicium efficiatur, sed in curia abbatis pro dignitate loci querimonia ipsa finiatur ita tamen ut pro amore summae Trinitatis, in cujus nomine et honore monasterium ipsum constructum est, dimidia pars foris facti nec quaeratur ab aliquo, nec donetur. Si quis autem hujus nostri praecepti scienter violator exstiterit, vel de suprascriptis rebus Vindocinensi monasterio quidquam subtraxerit, maledictione Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti damnetur, confundatur, pereat, ad cujus honorem et nomen locus ipse constructus est, deinde etiam iram Dei Genitricis et beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum incurrat, et nostra apostolica auctoritate sit excommunicatus, et anathematis vinculo innodatus, ut nunquam regnum Dei videat, sed cum diabolo et Juda traditore, omnibusque impiis sit damnatus in aeternum, et in tenebris maneat et umbra mortis, et in incendio sulfurato, in frigore illo tartareo ubi est fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 12), nisi quod eidem loco abstulit digna satisfactione emendet. Qui vero conservator et inviolator exstiterit hujus nostrae apostolicae confirmationis et tuitionis, iste benedicatur omni benedictione, ut partem habeat in regno Dei cum sanctis et electis, et gaudeat laetitia sempiterna in illa luce et claritate coelorum ubi est omne bonum in saecula saeculorum. Amen. Victoris primae sedis episcopi et universalis papae II breve signum.

XIII. Bulla Victoris papae II pro ecclesia SS. Simonis et Judae. (Anno 1057.)[HEINECCIUS, Antiquitatum goslariensium lib. I, p. 63.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei, omnibus Christi fidelibus.

Sancti propositi votum non solum divino effectu impletur, sed etiam humano suffragio adjuvatur. Sit autem notum omnibus S. Ecclesiae filiis, tam praesentibus quam futuris, quia filius noster charissimus, secundus Heinricus imperator Augustus, quamdam ecclesiam, a se funditus constructam, in honorem [in honore] sanctae Dei genitricis virginis Mariae et beatorum apostolorum Simonis et Judae, positam loco Goslaria, ubi fratres sunt sub canonica degentes regula, quibus praeposuit Guntherium cancellarium suum, tam pro animae suae suaeque conjugis Augustae filiae nostrae Agnetis remedio, quam pro salute etiam parentum suorum Cunradi et Giselae, divae [divinae] memoriae, pio affectu piaque intentione sancto Petro ejusque apostolicae sedi per scripturam, propria manu signatam, penitus concessit per manus nostras, scilicet indigni vicarii ejusdem apostolorum Principis, ut ipsa ecclesia, posita sub apostolico jure, in perpetuum libera et quieta persistat ab omni jure et dominio. ab omni laesione et molestia, suamque integritatem habens in omnibus rebus et facultatibus, quas modo habet in praedicto loco Goslaria in Egeln in Jeresleb et in Adesleb, et in Summensteten, et in Slansteten, et in Valentro, et in Aldendoff, et in Dingelstetein, et in Borestorff, et in Ogtkersleve, et in Balbria, et in Walchesleve, et in Herlingerode aliis [aliisque] quoque locis et villis, et quaecunque in perpetuum habitura est, sive sint mobilia sive immobilia.

Quod donum de manibus praedicti charissimi filii nostri Augusti suscipientes decrevimus, per hoc nostrae apostolicae auctoritatis privilegium, omne munimen, omne robur apostolicum eidem ecclesiae Sanctae Mariae et sanctorum apostolorum Simonis et Judae contribuere et condonare, ut, integra in suis rebus suisque possessionibus constans, in saecula nullum metuat ab imperatore, vel a rege, vel ab aliqua persona publica vel privata dispendium vel detrimentum. Dignum tamen duximus eidem charissimo filio nostro augusto ejusque successoribus advocationem ipsius sacri loci ea ratione relinquere, ut semper in potestate habeant ibi praepositos secundum Deum ordinare, non autem ex bonis ipsis alicus [aliquid] in proprium dare, seu in beneficium tribuere. At si contra prohibitionem nostram quisquam eorum tentaverit agere, liberum jubemus esse praeposito et canonicis, qui ibi pro tempore fuerint, sic omnimodo ad Romanam Ecclesiam deinceps respicere, ut nihil metuant de imperiali vel regali conditione. Episcopus autem in cujus dioecesi istius ecclesiae constructum est monasterium nihil in eo habeat juris aut potestatis praeter ecclesiasticum regimen, et secundum canonica instituta episcopalem potestatem. Statuimus igitur apostolica censura, sub divini judicii obtestatione, ut nulla potestas imperialis vel regia ecclesiastica, vel saecularis, vel quaelibet hominum persona magna vel parva, cujuscunque sit sexus vel aetatis, contra hoc nostrae apostolicae [ abest apostolicae] corroborationis privilegium venire pertentet. Quisquis vero quaequaeve, quod absit! fuerit, usque ad condignam satisfactionem, nostri apostolici anathematis vulnere saucius existat. Qui vero ab his prohibitis se custodierit, et quidquid hic legitur illibate observaverit plenam a nobis habeat benedictionem, et a Deo sempiternam salutem.

Datum V Id. Jan., per manus Aribonis vice Annonis archicancellarii, Romanae Ecclesiae et Coloniensis archiepiscopi, anno vero (secundo) domni papae Victoris II, indict. X.

XIV. Privilegium Victoris II pro monasterio Fuldensi. (Anno 1057.)[DRONKE, Cod. Diplom. Fuld., 364.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei, ECHBERTO pio et religioso abbati monasterii Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, et Sancti Bonifacii, quod situm est in loco qui vocatur Bochonia, juxta ripam fluminis quod vocatur Fulda, et per te idem venerabili monasterio suisque successoribus, in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere et poscentibus juste et religiose alacri devotione assensum impertiri. Ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium, Deo, procul dubio promeremur, si venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur, quia postulastis a nobis, decrevimus nostra apostolica praeceptione reconcedere ac reconfirmare perpetualiter vobis vestrisque successoribus praedictum monasterium Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, et Sancti Bonifacii, situm in loco qui vocatur Bochonia, juxta ripam fluminis quod dicitur Fulda, cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus sibi pertinentibus, quas nunc habet et in futuro, Deo auxiliante, habebit. Concedimus etiam atque donamus vobis, charissime ac dilectissime fili, vestrisque successoribus abbatibus in perpetuum, pro magno nostro amore nimiaque dilectione quam circa vos habemus et habere deinceps cupimus, monasterium Sancti Andreae apostoli, quod vocatur Exaiulum, situm Romae juxta ecclesiam Sanctae Dei genitricis Mariae semper virginis, quae vocatur Ad Praesepe, cum omnibus mansionibus, caminatis, cellis vinariis, et coquina, cum vincis, hortis, diversisque generibus pomorum, cum curte et puteo et introitu per portam majorem a via publica, et cum omnibus ad idem monasterium generaliter pertinentibus, tam intra quam extra urbem sitis, quae ei juste ac recte pertinere dignoscuntur. Prohibemus autem omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in idem vestrum Fuldense monasterium quamlibet ditionem habere, vel auctoritatem, praeter nostram apostolicam sedem, specialiter episcopum in cujus dioecesi constructum esse videtur, ita ut, nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum solemnia ibidem celebrare praesumat. Dona vero, et oblationes decimasque fidelium, absque ullius personae contrarietate, firmitate perpetua ipsi monasterio vestro, secundum praedecessorum nostrorum privilegia, confirmamus et corroboramus. Decernimus etiam ne alicui personae magnae vel parvae liceat liquam vim vel controversiam inferre eidem monasterio in rebus ac familiis ejus; et ne femina unquam illuc ingredi praesumat, nostra apostolica interdicimus auctoritate, et ne quis unquam placitum ibi habeat vel in caeteris ejus locis, nec servos nec colonos ad aliquod servitium constringat, nisi cui abbas ad utilitatem suae necessitatis assensum praebuerit. Eligendi quoque abbatem sibi, quando opus fuerit, fratres inter se potestatem habeant secundum regulam sancti Benedicti, sine ullius contradictione personae.

Caeterum vero hoc deliberantes decernimus ut, congruis temporibus, nostrae sollicitudini ecclesiasticae intimetur qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur, ne forte, quod absit! sub hujus privilegii obtentu, animus gressusque rectitudinis vestrae a norma justitiae aliquomodo retorquatur. Concedimus etiam tibi, quem bene cruditum et bene eloquentem virum esse novimus, dulcissime fili, praedicare verbum Dei auctoritate, sancti Petri apostoli Dei, et nostra ejus indigne vicarii, et ut, tam vos quam successores vestri, ante alios abbates Galliae seu Germaniae primatum sedendi in omni loco conventuque nostra apostolica auctoritate obtineatis. Abbas vero, non nisi a nostra apostolica sede benedicatur, a qua benedici debet, et, si in aliquo crimine accusatus fuerit, de eadem nostra apostolica sede tantum judicium exspectet. Usum quoque dalmaticae et sandaliorum, secundum quod ab antecessoribus nostris vobis concessum est, concedimus et confirmamus. Igitur generaliter addendum dignum duximus ut, quidquid, auctoritate antecessorum quorumlibet nostrorum regum et imperatorum, ipsi vestro Fuldensi monasterio constat fuisse concessum, sit etiam nostra apostolica auctoritate per hoc nostrum privilegium confirmatum atque corroboratum, statuentes apostolica censura, sub divini judicii obtestatione, ne quis unquam nostrorum post decessorum pontificum Romanorum, regum, ducum, marchionum, comitum, et praeterea archiepiscoporum, episcoporum, aut cujuslibet dignitatis vel conditionis hominum, contra hoc nostrum privilegium quidquam audeat attentare. Quod si quis praesumpserit, sciat se nostri anathematis vinculo usque ad dignam satisfactionem insolubiliter innodatum. Qui autem pio intuitu se custodierit, et ne in aliquo infringatur a se observaverit, benedictionis gratiam et peccatorum suorum absolutionem a retributore omnium bonorum Deo consequi mereatur ut in coelesti sede glorietur.

(S. p. s.) B. V.

Datum V Idus Febr., per manus Aribonis, vice Annonis, sanctae Romanae et apostolicae sedis archicancellarii, et Coloniensis archiepiscopi, anno II papae Victoris II, indictione X.

XV. Victoris II privilegium pro Ecclesia Trevirensi. (Anno 1057.)[GUNTHER, Codex diplom. Rhen. Mosel., p. 134.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei, tibi dilecto confratri ac sanctae Trevirensis Ecclesiae archiepiscopo tuisque successoribus in perpetuum.

Justis ac Domino placitis petitionibus affectuosus debetur effectus. Quid enim in praesentiarum tam justum, tam Deo placitum, quam et reverendis ac piis locis ad laudem et gloriam nominis ipsius debita auctoritas, reverentia simul, ac utilitas, vindicetur et conservetur? Quapropter piae sollicitudini tuae in confirmando ac perpetualiter retinendo jus sanctae Trevirensis Ecclesiae tibi temporaliter commisisse plurimum congratulamur, charissime nobis ac in Christo reverende confrater ac coepiscope Eberharde, juxta tuam suggestionem ac privilegia praedecessorum nostrorum Joannis videlicet XIII papae, ac Benedicti VII, beatae quoque memoriae Leonis IX per hujus nostri privilegii auctoritatem decernimus ac confirmamus tibi tuisque post te successoribus primatum Galliae Belgicae, hoc modo, ut quandocunque a nostra principali ac apostolica sede presbyter vel diaconus vel subdiaconus, vel quilibet ordinarius legatus pro ecclesiasticae utilitatis causa, seu peragenda synodo in Galliam Germaniamve directus fuerit, tu tuique successores post eumdem apostolicum legatum primum inter alios pontifices locum obtineatis, et si missus Romanae Ecclesiae defuerit, similiter post imperatorem sive regem sedendi sententiamque dicendi, ac synodale judicium canonice promulgandi primatum habeatis, utpote in illis partibus vicarii nostrae sedis apostolicae merito constituti. Neque dignum est ut illius Ecclesiae praesul aliquo tempore caeteris non habeatur praelatus, cujus honor in illis partibus sub ipso apostolorum principe exstitit primitivus. Et cum ejusdem Ecclesiae archipraesulem beatum Eucharium, scilicet a beato Petro apostolorum principe novimus ordinandum, sicut et beatum Apollinarem Ravennae civitatis, placuit nobis tibi fratri nostro Eberhardo sanctae Trevirensis Ecclesiae archiepiscopo, cunctisque post te successoribus tuis permittere, quatenus sicut in unius beati Petri scilicet apostoli ordinatione, benedictione, directione, gentibus ad praedicandum Christi Evangelium aliarum civitatum praedicatores aequales exstiterunt, ita et in missarum solemniis celebrandis in aequitando cum nacco per stationes ac omni honore aequales existant. Crux ante te sicut ante Ravennatem etiam archipraesulem, ubi geratur, cardinales quoque presbyteri tui te fratre nostro missam celebrante dalmaticis ac diaconi una cum presbyteris sandaliis utantur. Sed et tu tuique successores Romana mitra ob insigne primatus in ecclesiasticis officiis Romano more utamini, semperque vos discipulos Romanae sedis reminiscamini, eo videlicet pacto ut tu tuique successores singulis annis, nisi forte propter hoc canonica vocatio a sede apostolica vobis venerit; legatos vestros ad nos nostrosque successores semel mittatis, per quos vobis de nostris utilitatibus agendis illis in partibus remandemus, ac semper tertio anno excepta, ut dictum est, canonica vocatione, vos ipsi Romam visitationis gratia absque inevitabili causa veniatis. Pari namque modo sancimus omnes in parochiis tuis degentes sive ordinatione ac promotione cujuslibet ecclesiastici gradus a vobis percipientes eidem matrici Ecclesiae ejusque archiepiscopo debere canonice placere, obsequi ac jure obedire. Siquidem decreto beati Clementis papae super hoc ita cautum videtur. Si vero episcopis non obedierint omnes presbyteri, diaconi, ac reliqui clerici cuncti, omnesque principes tam majoris ordinis quam inferioris atque reliqui populi tribus et linguae non obtemperaverint, a liminibus sanctae Dei Ecclesiae alieni erunt; dicente Domino: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. Inter haec quoque omnia quae ad saepedictam Treverensem Ecclesiam intra et extra civitatem pertinere videntur: id est ecclesias cum universis rebus sibi attinentibus, seu monasteria tam monachorum quam virginum de quibus ex praeceptis sive scriptis regum seu imperatorum sive eorumdem fundatorum auctoritate ad se pertinent ac pertinere debent, ac quidquid omnino illa ipsa ecclesia ubi et quoquo merito possidet ac possidere debet: quia ita invenimus in privilegus praedecessorum nostrorum; idcirco eidem Ecclesiae haec omnia cum omnibus attinentibus generaliter ac specialiter concedimus; Reconfirmamusque tibi fratri ac coepiscopo nostro tuisque successoribus ad perpetuam sanctae Trevirensis Ecclesiae donationem atque ditionem per hanc nostrae apostolicae praeceptionis seriem a praesenti decima indictione et usque ad finem saeculi valituram. Contra quam si quis hominum quolibet modo agere praesumpserit, ac quod juste ac canonice a nobis decretum est in aliquo infringere attentaverit, sciat se ex Dei omnipotentis ac praedicti beatissimi apostolorum principis omniumque sanctorum, ac deinde nostra auctoritate damnandum ac anathematizandum ac cum omnibus impiis aeterno supplicio deputandum. Qui vero hoc ipsum nostrum privilegium observare, custodire, adimplere fideliter studuerit, benedictionis gratiam et misericordiae plenitudinem in coelestibus castris inter electorum numerum efficaciter a Domino Deo consequi mereatur.

Scriptum per manum Gregorii notarii ac scrinarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense apriti indictione praescripta die XXV.

Datum VII Kal. Maii, per manum Arebonis diaconi vice Annonis sanctae Romanae et apostolicae sedis archicancellarii, sanctae Coloniensis Ecclesiae archiepiscopi, anno III domni Victoris II papae, indictione X mense Aprili, die vicesimo quinto.

XVI. Victoris papae II litterae, quibus Ecclesiae Silvae Candidae privilegia Humberti episcopi gratia amplificat. (Anno 1057.)[MANSI XIX, 835.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri et coepiscopo HUMBERTO, et per eum Ecclesiae sanctarum virginum et martyrum Rufinae et Secundae, quae nominatur Silva Candida, in perpetuum.

Officii nostri esse dignoscitur, ut ex apice summae apostolicae sedis, cui Deo auctore praesidemus, universitati Ecclesiarum tanquam nostris reliquis membris consulamus. In qua utique, si pia et necessaria sollicitudine debemus operam nostram etiam longinquis, et non quaerentibus ultro porrigere; multo magis propinquis sequela, merito eam debemus exigentibus prorogare; quia dum tempus habemus, ad omnes debemus bonum operari, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 10), juxta magisterium divi apostoli Pauli. Ut enim ipse attestatur, qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior (I Tim. V, 8). Ad instar siquidem visibilis ignis, invisibilis charitas paucis [ f. spatia] viciniora sibi corripit, et inde gradatim ad longinquiora se extendit. Quapropter secundum suggestionem tuam, noster reverendissime confrater et coepiscope Humberte, * ad aliquam temporalem memoriae decessori nostro domino Leoni, et jugiter in sancta Romana et apostolica sede, etiam supra vires tuas et facultates hactenus exhibuisti, per hujus nostri privilegii sanctionem decernentes concedimus, et confirmamus tibi et per te atque propter te in perpetuum, reverendae ecclesiae sanctarum virginum et martyrum, Rufinae ac Secundae, quae nominatur Silva Candida, in fundo qui vocatur Boscus, quidquid auri, argenti, pallii, seu cerae, vel quarumcunque rerum omnino jactatum vel positum fuerit, vel oblatum in toto altari majori sancti Petri, sive in ejus venerabili confessione, aut certe sibi suisque successoribus oblatum ab inchoatione matutinorum quintae feriae in Coena Domini usque dum completorium peractum fuerit veluti in Sabbato sancto ab hora tertia per totam ipsam diem, deinceps usque post expletam in crastinum missam, qualescunque vel quantascunque oblationes praefati altaris et confessionis ejus, per privilegia venerabilis Sergii et multorum antecessorum nostrorum, jam dicta ecclesia sanctarum Rufinae ac Secundae promeruit, retinuit, retinet, etiam retineat ad perpetuam animae nostrae mercedem, nominisque nostri et servitii sui in sancta Romana Ecclesia memoriam illarum oblationum, quas eidem sacrosanctae ecclesiae per hoc nostrum privilegium adjiciendo concedimus, et confirmamus, sicut superius dictum est: scilicet ab inchoatione matutinorum quintae feriae in Coena Domini, usque post completorium, salva sibi per omnia, et hoc nostro privilegio eidem in perpetuum reservata, et confirmata concessione et confirmatione omnium oblationum quas per privilegia antecessorum nostrorum hactenus accipere et sibi habere * conservetur: videlicet in die Palmarum, in Coena Domini et in Parasceve, in Sabbato sancto et die Dominica. Neque enim istud nostrum ita adjicimus, ut illud antecessorum nostrorum donum in aliquo minuamus. In qua utique concessione et confirmatione nil novitatis arbitramur egisse: scilicet exemplo reverendissimorum praedecessorum nostrorum, et copia sanctae Romanae Ecclesiae, inopiam lateralis et maxime domesticae filiae, laudabili liberalitate secundum apostolicam institutionem supplere. Venerabilis apostolicae sedis censura sub divini contestatione judicii, et anathematis interpositione statuentes interdicimus ut nullus unquam successorum nostrorum pontificum, vel quilibet publicarum actionum administrator, seu alia quaelibet et quantumlibet magna parvaque persona, audeat vel praesumat, contra hujus nostrae donationis privilegium cogere aut aliter quidquam alienare, auferre aut minuere; sed potius firmum et stabile in perpetuum, sicut concessum et confirmatum est, permaneat. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu hoc nostrum apostolicae sedis statutum, in quoquam infringere praesumpserit et coadjutor illius in aliquo exstiterit, auctoritate sanctae et individuae Trinitatis et apostolorum principis Petri, cujus, licet indigni, dignatione divina vice fungimur, vinculo anathematis sit mancipatus, et a regno Dei segregatus, et diabolo, et angelis ejus, nisi forte resipiscens satisfaciat, indissolubiliter aggregetur. Qui vero pio respectu observator et defensor hujus concessionis et confirmationis exstiterit, potestate beati Petri apostolorum principis et precibus sanctarum virginum ac Christi martyrum, Rufinae et Secundae, coelestis regni introitum, et gratiam atque gloriam a justo judice Domino Deo nostro, vitamque aeternam percipere mereatur in saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manus Gregorii notarii et scriniarii S. Romanae Ecclesiae in mense Maii, indict. X. Bene valete.

Datum octavo Idus Maii, per manus Aribonis diaconi, anno 3 domini papae Victoris II, indict. X. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, etc. Si quae igitur in futurum, etc. Cunctis autem, etc.

XVII. Pro monasterio Sancti Bertini, Victoris II privilegium. (Anno 1057.)[GUÉRARD, Collection des cartulaires, abbaye de Saint-Bertin, tom. III, pag. 180.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BOVONI, religioso abbati, cunctisque successoribus ejus, in Sithiensi coenobio regulariter promovendis, in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini quatenus, sicut dignitate ac auctoritate Petri, principis apostolorum, singulari privilegio omnibus preaeminemus, ita universarum ecclesiarum Dei sollicitudinem habeamus, ac singulis quibusque fidelibus atque piis locis opportuna suffragia conferamus. Quapropter, inclinati precibus tuis, charissime ac religiose abba, Bovo, per hanc nostrae auctoritatis censuram confirmamus ac corroboramus, tibi tuisque successoribus, regulariter promovendis, Sithiense coenobium in perpetuum, quod in episcopio Taruannensi est constitutum in honore sancti Petri, ac omnium apostolorum, ubi etiam praeclarus Christi confessor Bertinus, ipsius loci primus fundator ac abbas, cum Folquino ac Sylvino, beatis confessoribus, corpore quiescit.

Pariter quoque confirmamus tibi tuisque successoribus, sicut dictum est, in perpetuum, cuncta eidem coenobio juste pertinentia, tam ea quae hactenus devotione fidelium Christi illic collata sunt quam quae deinceps juste conferenda sunt, in arvis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, piscariis, villis, ecclesiis, comitatibus, familiis, vineis, pomeriis, cunctisque suis mobilibus vel immobilibus, cultis vel incultis, ut quidquid inde, secundum Dei timorem, ad ipsius coenobii utilitatem regulariter disposuistis agere, liberam in omnibus habeatis faciendi potestatem, per omnia vobis salva et hoc privilegio nostro perpetualiter confirmata immunitate illa seu libertate, quam beatus Audomarus, Taruannensis praesul, in praefato beato Bertino eidem coenobio proprio scripto indulsit atque confirmavit, qua hactenus secundum beati Gregorii papae luminoso abbati concessa, obeunte abbate monasterii ipsius, nullus episcoporum in describendis praevidendisque ac quaesitis quaerendisve rebus ecclesiae hujus, aliqua se occasione, permisceat; abbatem vero eidem monasterio non alium, sed quem dignum moribus atque aptum disciplinae monasticae communi consensu, congregatio tota vel, quamvis parva, pars congregationis saniori consilio, secundum timorem Dei proposierit, ordinet. Stationes autem illic publicas per episcopum fieri omnint prohibemus, ne in servorum Dei recessibus, popularibus occasio praebeatur ulla conventibus, ac simpliciores ex hoc animas plerumque, quod absit! in scandalum trahat. Frequentior quoque muliebris introitus, nisi forte, secundum dictum Nicolai papae, ab abbate monasterii vel fratribus, necessitatis causa vel dilectionis gratia, vocatus advenerit, ne importunitate sui ministrorumque suorum inquictudine, fratres vel abbas sustineant ullam molestiam, et sic ei cuncta laesionis funditus ablata potestate, nullatenus aliquando in vestro versetur gravamine.

Unde, apostolicae sedis censura, sub divina contestatione judicii, anathematis impositione statuentes, interdicimus ut nullus unquam episcoporum, seu cujuslibet ordinis clericorum, vel quilibet publicarum actionum administrator, seu alia quaelibet, aut quantumlibet magna parvaque persona, audeat vel praesumat contra hoc nostrum privilegium agere, aut inde quidquam alienare, auferre, aut minuere vel transgredi; sed potius firmum ac stabile in perpetuum, sicut a nobis concessum et confirmatum est, permaneat; liceatque abbati vel fratribus monasterii ipsius apostolicam sedem appellare contra quorumlibet hominum injuriam, si per episcopum Taruannensem aut archiepiscopum Remensem satisfacere praedicto monasterio ejusdemque rectoribus contempserint. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu, contra hoc nostrum apostolicae sedis statutum in quoquam temerare, vel confringere praesumpserit, et contradictor illius exstiterit in aliquo, auctoritate sanctae et individuae Trinitatis et apostolorum principis Petri, cujus, licet indigni dignatione, tamen vicibus fungimur, vinculo anathematis mancipatus, a regno Dei segregatus, diabolo et angelis ejus, nisi resipiscens satisfaciat, indissolubiliter aggregetur. Qui vero pio respectu observaverit, ac defensor hujus confirmationis et concessionis exstiterit, potestate beati Petri, apostolorum principis ac sanctorum confessoris Audomari atque Bertini, coelestis regni introitum et gratiam atque gloriam, a justo judice Domino, Deo nostro, vitamque aeternam percipere mereatur, in saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manus Gregorii notarii anno Dominicae nativitatis millesimo quinquagesimo septimo.

Ego Humbertus, dictus episcopus sanctae ecclesiae Silvae Candidae, interfui et propria manu subscripsi.

Ego Benedictus, sanctae Bellitrensis ecclesiae dictus episcopus, cognovi, et propria manu subscripsi.

Ego Bonifacius, sanctae Albanensis ecclesiae dictus episcopus, cognovi, et propria manu subscripsi.

Ego Petrus, archidiaconus sanctae Romanae Ecclesiae, cognovi et propria manu subscripsi.

Ego Hildebrandus, sanctae Romanae Ecclesiae archidicanus, cognovi, et propria manu subscripsi.

Ego Fredericus, diaconus subscripsi.

Datum tertio Idus Maii, per manus Aribonis, diaconi, anno tertio pontificatus domini papae Victoris, mense Maio, indictione decima, die tertio decimo.

XVIII. Victoris II bulla pro monasterio Casinensi. (Anno 1055-57.)[MABILL., Annal. ord. S. Bened., IV, 744.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei, FRIDERICO dilecto filio abbati venerabilis coenobii almi Patris Benedicti, quod nuncupatur Mons-Casinus, cunctisque successoribus ejus illic canonice ad regimen promovendis in perpetuum.

Pastoralis sollicitudinis nostrae bonum si debet prospicere et proficere omnibus etiam extraneis et longinquis, multo magis domesticis et propinquis. Ipsis quippe secundo gradu post Deum admovenda est visibilis charitas, ut per eos velut quaedam visibilis flamma gradatim ad remotiores quosque discurrat. Piis ergo locis et divina religione venerabilibus debitae consolationis et defensionis porrecturi manus, illum caeteris praeferendum non ambigimus, quem monasticae normae constat esse principale gymnasium, et sanctae Romanae et apostolicae sedi contiguum, quem cives Romani, patres videlicet eximii Benedictus, Maurus et Placidus cum nonnullis aliis fundarunt, quemque a gentibus destructum Romani pontifices nihilominus sua auctoritate restruxerunt, et privilegiis apostolicae sedis merito caeteris coenobiis praetulerunt, atque contra quorumlibet suspectas injurias efficaciter munierunt: quorum nos sacrae auctoritati sicut tempore et loco succedimus, sic eorum exemplo, ut oportet, innitimur, et per hujus nostrae decretalis paginae tenorem tibi, dilectissime fili et abba Friderice, electionem ad regimen coenobii praefati saniori consilio omnium fratrum in praesentia responsalis nostri a Petro monacho aliquorum pravorum conspiratione electo in te translatam collaudantes confirmamus. Unde et secundum privilegia eorumdem antecessorum nostrorum, atque consuetudinem tibi, quem abbatem sacravimus, monasterium almi Patris Benedicti situm Monte Casinicastri, cunctamque ipsius monasterii abbatiam, integre cum cellis suis, castellis, praediis, et omnia sua pertinentia concedimus, et nostra auctoritate decernimus tam in finibus Beneventanorum, Apulorum et Calabrorum, quam etiam in finibus Marsorum et in Marchiis, sive ubicunque longe et prope hactenus jure tibi pertinet, aliquid sive quidquid deinceps ubivis juste acquisierit. Ad haec justitiam, vel quodlibet debitum, quod officiales nostri sacri palatii exigunt a navibus ad Romanum portum applicantibus, vestri coenobii navi peculiari gratanter relaxamus; et quotiescunque Romam ad servitium sanctae Romanae Ecclesiae veneritis, in sancta Hierusalem palatii Susurriani hospitium habeatis; et defuncto abbate, ibidem vestra vel vestrorum successorum electione abbas constituatur a Romano pontifice consecrandus. Conservato vobis vestrisque successoribus privilegio, tam quod ex navi vestra, quam quod ex ipsa destructa ecclesia, ut vel sic restrueretur, proximus decessor noster sanctus Leo firmavit abbati Richerio. Usum quoque sandaliorum et dalmaticae, quamvis jure cardinalatus tui ab apostolica sede perceperis, a nobis tamen tibi, et loco deinceps et principalibus tantum festis concedimus ad honorificentiam tam venerabilis coenobii, et ob dilectionem tui, secundum quod praefatus decessor noster tuo praefato concessit. Praeterea corroboramus tibi tuisque successoribus in omni conventu episcoporum et principum superiorem omnibus abbatibus sedem, et in conciliis et judiciis priorem sui ordinis hominibus sententiam pro reverentia tanti loci, qui primum et summum monasticae legislatorem vivum et mortuum retinere promeruit, quique ipsius legislationem scripto, verbo et exemplo coenobiale propositum appetentibus in toto mundo sole clarius evibravit. Defuncto autem abbate, ex sese ipsa congregatio secundum sanius consilium sapientum et seniorum fratrum sibi abbatem eligat, et apostolicae sedis pontifici firmandum et consecrandum exhibeat: nec aliter ibi abbas constituatur aut aliunde illuc intromittatur, nisi forte ex se aliquem tanto regimini idoneum non habuerint, et ob id saniori consilio extraneum sibi elegerint. Porro praeter summum apostolicae sedis praesulem, cujuslibet Ecclesiae episcopum, vel sacerdotem, in praefato monasterio, vel in cellis ipsius, ditionem quamlibet sibi praesumere hac nostra interdicimus auctoritate, ita ut, nisi ab abbate fuerit invitatus, nec missarum solemnia inibi audeat celebrare; sed remota et propulsata qualibet oppressione ecclesiasticarum, vel saecularium personarum, sicut hactenus mansit, a praesenti decima indictione, hoc nostro privilegio in perpetuum quietum, et liberum ad servitium, et gloriam Dei maneat sub defensione et jure sanctae Romanae et apostolicae sedis, cum suis omnibus, ex quibus summatim et generaliter omnibus haec nominatim, et specialiter tantum istic digessimus: Cella Albaneta, Ciconia; cella sancti Gregorii in Aquino, S. Nazarii, S. Benedicti in Clia, S. Benedicti in Insula, S. Silvestri, S. Urbani, S. Pauli, S. Angeli in Valle Lucis, S. Michaelis, sanctae Mariae in terris Albis, sanctae Luciae apud Fractas, S. Angeli in Canucio, S. Stephani in Terracina, S. Scholasticae in Gaieta, Sanctae Mariae in Berula, S. Nicolai in Pica, S. Mauricii in Limata, S. Petri in Esculeto, S. Benedicti in Sessa, S. Benedicti in Teano cum suis cellis, S. Benedicti in Capua, cum cellis, et terris circum circa; simul et in Apulia, S. Benedicti in Martia, S. Liberatoris in Teti cum cellis suis sexaginta, et terris cultis, et incultis, et omnibus suis; sanctae Scholasticae in Pinna, sanctae Mariae in Murena, S. Martini in Salinis, S. Nicolai in Esculo, cella sanctae Justae, S. Benedicti in Trunto, S. Benedicti in Trinio, sanctae Mariae ad Casales-planos, S. Eustatii, quam dedit Alferius Pantasiae, S. Benedicti in Alarino, S. Benedicti in Pectinari; item sanctae Mariae ad Casales-planos, S. Trinitatis in Termulis, S. Benedicti in Asculo, S. Focatis in Alesino, cum faucibus et piscaria; S. Eustasii in Arcu, S. Angeli in Barreio cum cellis et castellis, et terris multis; sanctae Mariae in Barretano, S. Georgii in Luca prope Posterulam Virivualam, quam sancto Benedicto contulerunt Heinricus, et Rolandus fratres sanctae conversationis habitum quaerentes, ex qua etiam pro novitate facti privilegium tuo rogatu fecimus; Sancti Valentini in Comino, S. Salvatoris inibi, S. Benedicti in Venafro; ibidem sanctae Mariae, item S. Nazarii, cortem S. Felicis, S. Benedicti in Cesamo, S. Bartholomaei in Miniano. Castella autem haec; inprimis ad pedem montis S. Salvatoris, quod est S. Germani, S. Petri, Pignatari, Plumbarola, S. Stephani, S. Georgii, S. Apollinaris, Vallis-frigida, S. Andreae, Bantra Comitalis, Bantra Monacisca, Junctura, S. Angeli, Turudum, S. Victoris, S. Petri in Clia, Cervara, Vallis-Rotunda, S. Eliae, Saraciniscum, Conca, Capriata, Francilone, S. Joannis, S. Benedicti minoris. S. Joannis in Capua. Quorum aliqua olim fuere monasteria, sed a Sarracenis destructa, postmodum ad tuitionem patriae necessario facta castella: insuper Lastinianum et alia tria castella, Mons Albrici, Muccla, S. Quirici cum portu decem navium, quae duo Transmundus comes filius Actonis beato Benedicto in Monte Casino legali donatione, et chartarum munimentis contulit; tertium autem Castellum Frisa, quod praefati Transmundi uxor pro anima sua simili, ut sua maritus, modo contradidit, quod etiam post mortem uxoris praefatus comes non timuit invadere, sed Laterani in cappella sancti Laurentii, praesente Humberto Silvae candidae episcopo, te quoque filio nostro Friderico nondum ad regimen electo, admonitus a nobis in ipsa confessione reatuum suorum Dominica quarta post Pascha sponte refutavit. Igitur his, et omnibus quae praefato coenobio juste pertinent nunc, et quae in futuro juste pertinebunt, sub tutela et Romana libertate hoc privilegio perpetualiter ad temporalem servorum Dei, praesentium scilicet atque futurorum quietem, statutis atque confirmatis apostolica censura, sub interpositione districti anathematis et divini contestatione judicii interminamus omnibus tam praesentibus quam futuris, ne ullus hominum cujuscunque ordinis, dignitatis, conditionis vel cujuscunque officii, seu quaelibet, vel quantumlibet magna aut parva persona, quibuscunque rebus vel personis praefato monasterio juste pertinentibus, aliquam violentiam inferat aut calumniosus existat, vel incumbat. Si quis vero, quod non optamus, hujus nostri privilegii decretalem paginam temerario ausu in aliquo infringere tentaverit, aeternae maledictionis vinculis innodatum se noverit, et perpetua supplicia luiturum cum diabolo et angelis ejus, nisi forte prius resipiscens satisfecerit; at qui pietatis intuitu devotus observator exstiterit, ipsius interventu almi Patris Benedicti, perfectorumque sequacium, sociorumque ejus sempiternae benedictionis particeps, et paradisi beatus possessor efficiatur. Amen.

+ Humbertus dictus cardinalis episcopus sanctae Ecclesiae Silvae Candidae cognitum relegit, et subscripsit.

+ Heldibrandus cardinalis subdiaconus sanctae Romanae Ecclesiae dando consensit, et subscripsit.

XIX Privilegium Victoris II, Winimanno archiepiscopo Ebredunensi concessum . (Anno 1057.)[MANSI XIX, 858.]

VICTOR episcopus, servus servorum Dei, dilecto confratri et episcopo WINIMANNO, et per eum sanctae Ebredunensi Ecclesiae et successoribus ipsius canonice promovendis in perpetuum.

Sanctae Romanae et apostolicae sedis apicem ideo super gentes et super regna in principe apostolorum suorum, Petro, constituit universitatis Dominus, ut evellat, et destruat, et plantet, et aedificet (Jer. I, 10) in nomine ipsius. Siquidem donec sancta ejus Ecclesia, in toto terrarum orbe diffusa, temporalitatis mutabilitati subjacebit, variis et continuis defectuum et profectuum suorum vicissitudinibus, velut luna suis menstruis, alternabitur, ut sine intermissione deprehendatur in ea quod industrius hortulanus debeat evellere, vel plantare, et quod sapiens architectus (I Cor. III, 10) destruere vel aedificare. Undo nos, nullo nostro merito, sed solo divinitatis nutu in sanctae et universalis Ecclesiae specula praecellentes, et varios ejus successus prospectantes, inter alia ipsius discrimina animadvertimus, Ebredunensem Ecclesiam, primo quidem incursione, et pervasione Sarracenorum, secundo autem receptione et possessione transfugarum et indisciplinatorum; deinde longa oppressione pastorum suorum imo mercenariorum, et, quod pejus est, Simoniaca haeresi, et mutua occisione debacchantium prostratam miserabiliter et corruptam, quondam religione et opibus mirabiliter evectam, et integram, cujus omnimodae desolationi et defectioni praecordialiter compatientes, te, charissime confrater et coepiscope Winimanne, praefatae Ecclesiae archiepiscopum et rectorem pro vitae merito et sapientiae doctrina ordinavimus et consecravimus secundum electionem cleri et populi, ad petitionem quoque religiosorum principum et ad suggestionem venerabilium primatuum circumjacentium provinciarum. Quorum unanimis sententia exstitit, ut si Ebredunensi Ecclesiae recuperatio aliqua quaereretur, ab illa matre, scilicet Ecclesiae Romana, quae prius illo B. Marcellinum praedicatorem et pontificem direxerat, praedicator et pontifex reposceretur.

Itaque, secundum quod tua devotio postulavit, sibi privilegium nostrae apostolicae auctoritatis ad corroborationem sui archiepiscopatus, in rudi et indisciplinata ecclesia, vix nomen ipsum nudum pene retinente et parietinas suas jam demonstrante, inclinati precibus tuis praesentis anni decima indictione hac nostra decretali pagina concedimus et confirmamus tibi Ebredunensem dioecesim in integro, et ad archiepiscopalem sedem basilicam Dominae nostrae, Dei genitricis, semperque virginis Mariae principalem, cum omni sua antiqua et justa pertinentia, in baptismalibus ecclesiis, capellis, monasteriis, coemeteriis, possessionibus, villis, castellis, pascuis, agris, vineis, silvis, aquis, aquarumve decursibus, piscariis, domibus, mancipiis, colonis, peculiis, et cum omnibus omnino rebus, mobilibus, et immobilibus, vel se moventibus, sibi juste pertinentibus, tam eas quas modo quiete et legaliter possidet, quam illas quas deinceps collatione fidelium, seu redditione vel emptione, aut qualibet ratione acquirere poterit. Confirmamus quoque tibi omnium ecclesiarum totius tuae dioecesis decimas, primitias, oblationes, tam vivorum quam defunctorum, judicia clericorum, et cuncta ecclesiastica officia, ut ex dispositione tua secundum canonicam sanctionem pendeant. Pariter quoque suffraganeorum tuorum consecrationem, debitam subjectionem, et reverentiam seu obedientiam, nec non ad concilium agendum convocationem et auctoritatem, secundum omne jus quod metropolitanis suis suffraganei canonice debent, salva in omnibus sanctae Romanae et apostolicae sedis, ut dignum est, auctoritate. Praeterea hujusmodi nostri privilegii tenore concedimus et confirmamus tibi usum sacri pallii secundum antiquam consuetudinem praedecessorum tuorum, qua consueverunt eo uti in subscriptis solemnitatibus juxta privilegia nostrorum antecessorum illis indulta antiquitus, scilicet in die sancto Paschae, in die ascensionis Domini, in die sancto Pentecostes, in Nativitate Domini nostri Jesu Christi, in Epiphania Domini, in Coena Domini, in Assumptione beatae Mariae semper virginis, in Natalitiis omnium apostolorum, in festo Omnium Sanctorum, in festivitate S. Marcellini praefatae civitatis Ebredunensis archiepiscopi, in Dedicatione principalis basilicae B. Mariae semper virginis, in consecratione episcoporum, in ordinatione presbyterorum et diaconorum, Sabbatis jejuniorum et quatuor temporum, et in consecrationibus novarum et principalium basilicarum.

Quin etiam ad supplementum beneficentiae apostolicae atque archiepiscopo insigne, crucis Dominicae vexillum, ubicunque jus in parochia tua, et in parochiis suffraganeorum tuorum, concedimus et sancimus, apostolicae auctoritatis privilegio, bajulari ante te. Porro pallio sacro ita te uti volumus ut diligenter atque vigilanter perpendas quod tuae fraternitati immineat agendum; usus illius scilicet inter alia, ut carnem tuam crucifigendo cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V, 24), stigmata Jesu Chriti cum Paulo apostolo in corpore tuo portes (Gal. VI, 17), et semper mortificationem illius in pectore et scapulis circumferas (II Cor. IV, 16); non ad aliquod ostentationis tuae et singularis excellentiae indicium, sed ad demonstrandum causa commemorationis et imitationis ovibus tibi commissis Salvatoris nostri venerabile signum, qui ineffabili pietate ovem centesimam in humeris suis reportavit. Demum igitur omnibus suprascriptis, apostolicae sedis auctoritate, per hoc nostrum privilegium tuae dilectioni concessis, et confirmatis, eadem apostolica auctoritate interdicimus ne temere obviet, aut contradicat aliquis. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit huic nostro decreto in aliquo contraire vel refragari, sive sit ecclesiasticus, clericus aut laicus, servus, aut liber, magna vel parva persona, sciat se anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo ejusque atrocissimis ministris, atque cum Juda traditore, nisi forte prius resipuerit, aeternae gehennae suppliciis deputandum. At vero quisquis pio intuitu observator in omnibus exstiterit hujus nostri apostolici constituti, benedictionis gratiam a misericordissimo Domino nostro multipliciter consequatur, et vitae aeternae possessor efficiatur. Amen. Civitas Ebredunensium metropolis. Civitas Dignensium. Civitas Solingensium [ al., Solinensium]. Civitas Rigomagensium. Civitas Samasiensium vel Saniciccium. Civitas Glannatina. Civitas Semelenentium, id est Nicentium. Civitas Veciencium [ al., Vensiontium]. Civitas Antipolis, id est Grassensis.

Antiqua auctoritate sanctorum praedecessorum nostrorum, clerus et populus Ebredunensis eligimus, laudamus et corroboramus Winimannum archiepiscopum in sede archiepiscopali Ebredunensi, praecipiente summo pontifice et universali papa Victore, confirmante Willelmo, Bertrando et Gaufredo, seu Pontio Diensi comite, ita ut praesideat et regat omnes ecclesias supradictae civitatis, sicut scriptum est in privilegio, quod dominus papa Victor illius consecrator auctoritate Romana sibi contulit, cum decimis, et primitiis, sicut expedit archiepiscopo tenere et disponere. Si quis autem hoc decretum infre, erit, nisi ad satisfactionem venerit, sciat se damnatum et anathematizatum. Fiat, fiat. Amen. Datum . . . Nonas Julii per manus Araboli diaconi, anno tertio pontificatus domini papae Victoris secundi, indictione decima. Fridericus cardinalis Sancti Chrysogoni. Ludovicus Nucerinus episcopus. Ermannus Joannes Senensis episcopus. Gregorius Guido Egebinensis episcopus; cum quibus Pistoriensis episcopus, omnes hi interfuerunt et Humbertus dictus cardinalis episcopus sanctae Ecclesiae Silvae Candidae. Arnoldus Aretinus episcopus. Giraldus Florentinus episcopus. Castellensis episcopus. Litgrinus Popiliensis episcopus. Vercellensis episcopus. Cimibertus Taurinensis episcopus. Velitrensis episcopus, Fesulanus episcopus, Pisanus episcopus, corroboraverunt haec supra scripta. Deo gratias. Amen.

XX. Epistola S. Petri Damiani S. E. R. cardinalis ad Victorem II papam. (Vide in B. Petro DAMIANO, ad an. 1702, Opp. tom. I, epist. 5.)