XII | XIV |
XIII.
[recensere]AGAPETI II PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO S. MARIAE RIVIPULLENSI. (Anno 951.)[Apud D. Bouquet ubi supra, p. 229. AGAPETUS episcopus, servus servorum Dei, ARNULFO religioso abbati venerabilis monasterii sanctae Mariae virginis Dei genitricis dominae nostrae, quod est situm in comitatu Ausona, in valle Riopollensi inter duo flumina, et post te in eodem venerabili monasterio tuis successoribus in perpetuum.
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, ac petentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim potissimum praemium a conditore omnium Deo procul dubio promeremur, quando venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia postulastis a nobis quatenus supradictum monasterium cum omnibus suis locis, videlicet ecclesiis, parochiis, villis, fundis, casis, casalibus, terris, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, garricis, areis, torculariis, aquarum viis, molendinis, cum suis caputaquis et suis piscatoriis, cultum et incultum, sive etiam et in locis, et quantum in circuitu ipsius monasterii habere dignoscitur, confirmaremus vobis, etc. Statuimus autem ut, quando abbas ipsius coenobii de hoc saeculo migraverit, neque a regibus, neque a comitibus, neque a qualicunque persona pro cupiditatis pecuniae causa, neque pro qualicunque favoris inanis gloria, ibidem abbas sit constitutus; sed a cunctis servis Dei ejusdem supradicti coenobii secundum Deum et secundum sancti Benedicti Patris regulam digna persona eligatur abbatis. Situm namque est supradictum coenobium territorii Ausonis in valle Riopullensi inter duo flumina. Item etiam constituimus tibi tuisque successoribus de supradicti coenobii locis et pertinentiis primitias et decimas. Necnon et iterum stabilimus ut nulla quaelibet persona monachis suprascripti vestri coenobii consistentibus injuste inferre districtionem, aut ad injustam legem deportare cum laicali persona praesumat. Nam quia supradictum monasterium ubicunque cum suis pertinentiis a Francorum regibus per praecepti paginam firmatum et solidatum est regali auctoritate, ut superius insertum est, amodo et inantea quidquid vos vestrique successores legaliter acquisiti fueritis futuris temporibus, a praesenti decima indictione, inclinati precibus vestris, et per suprascripta regalia praecepta, et hujus privilegii seriem, ut superius missum est, in perpetuum vobis vestrisque successoribus confirmamus et stabilimus detinendum et amodo dispensandum atque regendum, ut nullus rex, nullus princeps, nullus comes, nullus marchio, nullus judex, neque ulla parva magnaque persona aliquod damnum aut invasionem in eodem coenobio, neque in suis pertinentiis unquam facere praesumat. Pro quo sub divini judicii obtestatione et anathematis interdicto promulgantes decernimus ut nec magna parvaque persona audeat neque praesumat contra hoc nostrum apostolicum privilegium in aliquibus agere injuste, neque frangere tentet. Si quis autem, quod non credimus, in aliquibus frangere tentaverit, sciat se, nisi resipuerit, auctoritate Dei omnipotentis, et sancti Petri apostolorum principis, atque nostra, qui ejus fungimur vicariatione, anathematis vinculis indissolubiliter esse innodandum, et a regno Dei alienandum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi aeterno incendio concremandum, et in voraginem tartareumque chaos mersus cum impiis deficiat. Qui vero custos et observator exstiterit, benedictionis gratiam et coelestis retributionis a justo judice Domino nostro Jesu Christo multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps esse mereatur.
Scriptum per manum Stephani notarii regionarii atque scriniarii sanctae Ecclesiae Romanae in mense Decembrio, indictione supradicta decima. Bene valete.