Jump to content

Epistolae et privilegia (Agapetus II)/XIX

Checked
E Wikisource
XVIII. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO SS. STEPHANI, DIONYSII ET SYLVESTRI IN CAPITE
955

 XVIII XX 


XIX.

[recensere]

AGAPETI PAPAE II PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO SS. STEPHANI, DIONYSII ET SYLVESTRI IN CAPITE. (Anno 955.)[Marini, Papiri diplomatichi, I, 38.]

In nomine Domini. Hoc est exemplum infra scripti privilegii scripti in charta carticina cujus tenor per omnia talis est in eo quod legi vix potuit.

AGAPETUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo LEONI filio religioso et presbytero et monacho atque a nobis institutum et ordinatum abbatem venerabili monasterio sanctorum Christi martyrum, Stephani et Dionysii, et confessoris Sylvestri qui appellatur cata Pauli quondam papae tuisque success . . . abbatibus et monachis in eodem monasterio commorantibus in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere et post etiam animi alacri devotionem in perpetuum assensu ex hoc venerabili El . . . . tissimum praemium lucrum apud conditorem omnium Domino veniam promerentium sive venerabilia loca sanctorum ordinata ad meliorem fuerit sine dubio statum perducta. Igitur quia tua religiositas nostro apostolatui humiliter petiit quatenus . . . . . ederemus et confirmaremus vobis et vestris successoribus in perpetuum praenominatum monasterium cum ecclesiis omnibus, suis aedificiis et pertinentiis tam infra se quamque etiam simulque circa se, et montem quem Augustum sancti Angeli in cacumine ip . . . . . montis una cum vineis et terris circa eumdem montem et ecclesiam sancti Nicolai in integrum cum omnibus suis pertinentiis sicut affines signant ab uno latere via publica quae ducit sub arcora forma quae appellatur Virginis, et a s . . . . latere ipsa forma; ipsa forma Virginis et montem quem Pinzi; et a tertio latere muro istius civitatis Romae, et portam sancti Valentini, et a quarto latere muro istius civitatis, remeante usque in Posterulam quae sanctae Agathae, et via juxta Posterulam quae pergit juxta suprascriptam ecclesiam in viam publicam, atque terra sementaria quae detinet Constantio nobili viro, nec non et via publica quae pergit in Posterula a Pigna, ecclesia sancti Blasii et pergit ad suprascriptam formam Virginem cum terris . . . . beneficiis. Nec non et confirmamus vobis monasterium integrum sancti Valentini, cum omnibus suis aedificiis et adjacentiis, et ubique ejus pertinentiis dictum foris porta sancti Valentini juris suprascripto vestro monasterio; verum etiam et concedimus atque confirmamus vobis Pontem Molvium in integrum cum omni ejus ingressu et egressu et datione et tributu pari modo et terra vacante sementaricia tritici modiorum plus minus, cum omnibus ad eas pertinentibus sita ante suprascriptam portam sancti Valentini juxta saepe dicto muro hujus civitatis Romae, et affines, ab uno latere Fossant, id est, Carbonaria inter ipsum murum, et eadem terra exinde tendit usque in fluvio majore . . . . . via publica quae ducit et reducit ad sanctum Valentinum, et a quarto latere juris sanctae Romanae Ecclesiae. Imo et alia terra sementaricia cum omnibus suis in integrum, et cum omnibus ad eam pertinentem, posito ipso manus dextra ibi euntem ad sanctum Valentinum cum arco majore infra eam, qui appellatur Passarana . . . in loco quem orto Pisce, inter affines ab uno latere jam dicta via publica, et a secundo latere fontana aquae vivae quae est communalem inter suprascripto monasterio et haered . . . quondam Gregorio mansionario scolae confessionis B. Petri et reducentem usque in caput de pariete antiqua, et a tertio latere terram de venerabili monasterio Ciriaci sancti, quod appellatur Via Lata, et recte per limitem ducente sursum per planum montis quem Bassitulo, et a quarto latere, via publica quae descendit per vallem qui dicitur a suprascripto Bussitudo, et exit in viam Flaminiam. Nempe et confirmamus vobis casalem integrum quem Girulo cum diversis arboribus suis, et cum omnibus ad eum generaliter pertinentibus; sicuti vobis perscripturarum series pertinere videntur posito supra dictam partam sancti Valentini milliari ab urbe Roma plus minus unius, inter affines ab uno latere via publica in qua est silex antiqua, quae descendit usque in Sanguinaria, et a secundo latere formellum aquae vivae quae exiit sub monte de supradicto Girulo seu pratum de venerabili monasterio sancti Ciriaci, et a tertio late, mons qui est supra jam dictum montem sancti Valentini seu terra sementaricia juris vestri supradictique monasterii quam detinent haeredes quondam Romani a Campo Martio; et a quarto latere . . . Itemque confirmamus vobis casalem unum in integrum quem Pelajolum cum terris suis sationabilibus, campis, pratis, pascuis, montibus, planitie in quo fuit ecclesia sancti Sylvestri quae est in desertis posita, et cum omnibus ad eam generaliter pertinentibus sicuti olim in suprascripto vestro monasterio in commutationem dedit per commutationem cartula Albericus omnium Romanorum senator quondam in qua, et ille cum suis fratribus ac sororibus propriis manibus subscripserunt et consenserunt, videlicet Constantius nobilis vir, Sergius sanctae Nepesinae Ecclesiae episcopus, cum Bertha et alia Bertha, propter vallem sancti Viti, quem in venerabili monasterio sanctae Agnetis supradictus Albericus donavit; quem de vestro monasterio suprascripto fuit posit. Jam dicta foris porta miliario ab urbe Roma juxta fluvium Tyberis, inter affines ab uno latere quem Gurgini, et a secundo latere fluvium Tyberis, seu terra sementaricia cum prato suo de venerabili monasterio sancti Basilii, situm in scola Mortuorum, cum alia terra. Item cum prato suo de venerabili monasterio sanctae Mariae quam in Aventino, et terram item cum pratu sito de Gregorio a Campo Martio, et a tertio latere fundus sex columnarum, et montem quem Mollario, et a quarto latere . . . juris . . . Similiter et pratum unum in integrum sicuti detinetis foris pontem Solarium in locum quem Fliscari qui est inter affines ab uno latere Fossatum, et a secundo latere pratum . . . et a tertio latere . . . et a quarto latere pratum quem detinet Benedictus sanctae Sylvae Candidae episcopo, juris etiam et casalem in integrum quem Gallorum seu Balneolum et Paccianum, sive quibus aliis vocabulis sicut vel ab origine fuerunt, sicuti olim Joannes qui dicebatur Oudino per donationem Cartula in suprascripto vestro obtulit monasterio cum terris sationabilibus, criptis arenariis, campis, pratis, pascuis, aedificiis parietinis adjacentibusque, planitie et puteis fontibus; cultum vel incultum, cum omnibus quae ad eum generaliter et in integrum pertinentibus situm foris ponte Salario, miliar. ab ipso ponte plus minus unius, inter affines, ab uno latere casale quod fuit Roserii Petri stante; et a secundo latere pariete antiqua et terra quae olim fuit quondam Maczoni filio sacellarii, quem nunc detinet Ylpizo nobil. vir; et a tertio latere terram Stephani de Theodoro praefecto, et a quarto latere criptae quem Serpentaria et aliam terram vacantem juxta se juris venerabilis monasterii sancti Viti. Nam et alias terras sementericias petias duas integris ibi ipso posito juxta ipsum casale et juxta suprascriptam criptam de ipsa parte ipsius criptae inter affines a duobus lateribus, terra quae olim fuit suprascriptae Rosae superinstant. A tertio latere terra de haerede Leonis Camburlingo, et a quarto latere via publica juris suprascripti monasterii sancti Viti. Itemque Columnam majorem unam in integram quam Antonino cum cella sub se et terram vacantem in circuitu suo sicuti undique a via publica cicumscriptae esse videntur, sita intro hanc civitate; parimodo et foris pontem Numentano casalem unum in integrum quem Lampati cum omnibus ad eum pertinentibus inter affines a tribus lateribus fluvium qui Tiverone circumdatur, et a quarto latere Fossatum et via publica juris monasterii sancti Laurentii quod appellatur Palacina. Necnon et cesina una ad modiorum plus minus cum criptis arenariis, parietinis disectis et cum omnibus ad eam pertinentem, sita foris portam sancti Joannis, miliar. ab urbe Roma plus minus . . . . inter affines a duobus lateribus terra de Adriano nobili viro, filio Adriani quondam archarii; et a tertio latere terra de haerede quondam Stephani Chaumati; et a quarto latere forma aquaeductio. Enimvero et aliae terrae sementariciae ibi ipso positae cum diversis arboribus suis sicuti vobis per scripturarum series pertinere videtur cum omnibus ad eas pertinentibus posit. foris suprascriptam portam miliar. ab urbe plus minus sexto inter affines ab uno latere terra Stephani Denimentis . . . de Theodoro praefecto, et a secundo latere terra de haerede quondam Theodoro de Aventino, et a tertio latere terra quem Morani; et a quarto latere supra scripta forma aquaeductio, et fundum quem septem bassi cum suis pertinentiis, inter ea et alia terra et aliae cesae sational. sicuti detinetis in locum quem Mil. fixo foris ipsam suprascriptam portam sancti Joannis. Praeterea confirmamus vobis fundora tres integras unum quem Pontem de Nono intra ipsum pontem cum diversis terris sationalibus et arboribus suis, sive criptis arenariis, parietinis suis diversis, et disertis, et sint in opere cooperte, cultum vel incultum, cum omnibus ad eas generaliter et in integrum pertinentem posit foris saepedictam portam sancti Joannis quae Via Latina nuncupatur, miliario ab urbe Roma plus minus nono, et inter affines ab uno latere suprascripta forma aquaductio quae appellatur Claudia, et praedicto ponte quem Nono, et a secundo latere jam praefata forma quae dicitur Abeberatorium, et a tertio latere suprascripta Corte de Moreni, et a quarto latere limitem quem ducit juxta criptam quem Ardenda juris sanctae Romanae Ecclesiae. Itemque et alium fundum in integro quod dompnicaria, in quo est ecclesia deserta cum criptis parietinis suis, cum terris sationalibus et diversis arboribus suis pomiferis et fructiferis diversi generis, cultum vel incultum, omnibusque ad eum pertinentem, situm suprascripta Via Latina juxta praenominatum fundum quod a Ponte de Nono inter affines ab uno latere ipsum fundum, a secundo latere rivo decurrente qui Papati; a tertio latere via publica cum silice antiqua, et a quarto latere forma majore et fundum quem septem vassia cum omni ad ejus pertinentia, etiam et fundum alium in integro quod Casana cum aliis diversis locis et vocabulis suis, videlicet, valle Marciano, casa Pretiosa; monte qui Paulelli, et campo qui Albanensis, vel si quis aliis vocalibus sunt vel ab origine fuerunt cum sationalibus silvis et diversis arboribus suis atque aquimolis molentibus, sicut ecclesiam desertam quae sancti Petri et cum omnibus ad eam generaliter in integro pertinentibus posito jam dicta via Latina, miliar. ab Urbe plus minus decimo, inter affines ejus, ab uno latere terra ubi olim fuerunt prata, quae appellantur Pauli; a secundo latere fundus quam Civitella, et a tertio latere vinea de supradicto monasterio via publica quae descendit ad locum ubi dicitur Sella sancti Petri; et a quarto latere ecclesia deserta quae appellatur sanctae Mariae in Diaconia, et exinde sicuti descendit per fossatum usque in praedictum . . . vel si quis aliis affines sunt aut ab origine fuerunt juris venerabilis monasterii sancti Andreae apostoli et Bartholomei qui appellatur Honorii. Imo et ecclesiam unam in integro quae sancti Angeli, cum vineis seu terris circa se sive procul a se, et cum omnibus ad eas generaliter et in integro pertinentem, sicuti ad manibus vestris detinetis, sita patrimonii Appiae territorio Albanens., milliario ab urbe Roma . . . plus minus, in monte quem Crescentuli inter affines a duobus lateribus terra ipsa de Monte de haerede quondam dominico qui dicebatur Cacainbocte, et sicuti dicitur a termino et arboribus designate; et a secundo latere Clasura secute ducente per arboribus et latus terra quem tenente Petro medico perveniente atque in termino qui est latus vineae de venerabili monasterio sanctae Mariae, quod in Aventino appellatur, et a tertio vel quarto latere. Item vinea de supra dicto monasterio quae appellatur in Aventino, simulque vinea . . . in integro cum introitu suo atque reddimen ad Calcatorio, et cum omnibus ad eam pertinentem posit. in territorio Albanens. miliario ab urbe Roma . . . plus minus, affine ejus ab uno latere vineae quae fuerunt de Aczo Accariti, et vinea de venerabili monasterio sancti Laurenti foris muro, et a secundo latere vinea de Aczo de Albano, et a tertio latere vinea de supradicto monasterio sanctae Mariae de Aventino, et a quarto latere, item vinea de praenominato monasterio sancti Laurentii foris muro, et vinea . . . Item vineae petiae quatuor in integro cum reddimen ad calcatorio et introitu suo, et cum omnibus ad eam pertinentibus eidem territorio, in loco quem Rufi, inter affines a duobus lateribus vineae domne Marocze, et a tertio latere vinea . . . et a quarto latere vinea de venerabili sancti Sabbe, quae appellatur Cellanova, cum introitu per ipsam vineam, a Silice Majore, atque vinea . . . cum reddimen ad calcatorio et introitu suo a Silice Majore, et cum omnibus ad eam pertinentem territorio Ariciens. posit., in loco quem ad Cucuruczii, inter affines ab uno latere supradicta Silice, et a secundo latere vinea . . . et a tertio latere via quae ducit ad parietem qui appellatur longum; et a quarto latere vinea . . . Et concedimus vobis casalem in integrum quem Zizinni, cum ecclesia sanctae Mariae, vineis, terris, seu aquimolum, et criptis sicut manibus vestris detinetis, jam dicto territorio Albanens. posit., miliario ab urbe Roma plus minus tertio decimo juris vestarii nostri majoris, praestante auri solid. tres; inter affines, ab uno latere casale sanctae Heuphemiae, et vinea de Urso dudum primicherio, et a secundo latere vinea de item haerede quondam Gausberti, et a tertio latere via publica et pastinum de Stephano venerab.; et a quarto latere casalem quem Luczano; etiam et duo petiae de vineis in loco quem Honori territorio Aritiensi sicuti in manibus vestris detinetis, nempe in supradicto territorio Aritiens., in loco quem . . . vinea in pede de Silice Majore; inter affines ab uno latere ipsa supradicta Silice; et a secundo latere vinea . . . et a tertio latere . . . et a quarto latere vinea . . . juris venerabilis diaconiae sanctae Mariae quam Cosmidi. Pari modo concedimus atque confirmamus vobis medietatem in integrum de uno filo Salinae, in loco quem Fossatum majorem, sicuti vobis per scripturarum series evenit quondam dominico qui dicebatur Cacainbocte; inter consortes, aliam medietatem de haerede quondam Leoni, quod est ipsum in integrum filum, inter affines, ab uno latere, filum Benedicti, et a secundo latere filum Salini, de supradicti haerede dominici; et a tertio latere supradicto Fossato majore; et a quarto latere . . . Item filum de haerede quondam Joannis majoris, juris . . . Similiter et alium filum unum in integrum quem sancti Sylvestri in loco quem Campo Malo, inter affines, ab uno latere . . . et a secundo latere ejusdem praefati vestri monasterii. Etiam et confirmamus vobis aquimolum molentum unum in integrum in fluvium Tyberis justa schola Saxonum possit. sicuti vobis eumdem aquimolum largivit quondam Alto Achomatos, inter affines, ab uno latere aquimolum . . . et a secundo latere aquimolum Benedicti Virgarii portae sancti Petri cum aliis consortibus suis; et a tertio latere Portum majorem ipsius fluminis, et a quarto latere via publica unde descenditur ad ipsos aquimolos, cum ligamentorio et introitu suo, et cum omni conciatura sua cum omnibus sibi pertinentibus sicuti a Joanne praedecessore nostro, per praecepti paginam in vestro obtulit monasterio; similiter per privilegii paginam vobis concessit atque confirmavit in supradictum fluvium Tyberis ante cloaca, cum aqua post te, ad alium aquimolum faciendum; et inter hos fines ab uno latere, aquimolum venerabilis monasterii sanctae Mariae in Capitolio, et aquimolum Leoni proto scriniarii, et a secundo latere medietatem ipsius fluminis, et a tertio latere aquimolum Theophilati quidem nomenculator. et aquimolum venerabilis monasterii sancti Ciriaci quod appellatur in Via Lata, et a quarto latere via publica juris cui existens. Nempe et monasterium in integrum quem sancti Terentiani cum omnibus subscriptis cellis suis, videlicet sancti Stephani atque sanctae Mariae, sive cellam sancti Benedicti et sancti Sylvestri, et sancti Valentini, vel cum omnibus suis aedificiis, et adjacentiis ejusque ubique pertinentiis situm territorio Polimarcensis, juris venerabilis monasterii sancti Christi martyris Laurentii, quod appellatur Foris Muro, hujus adeo . . . . . servant civi. Rom. praestante. Praeterea confirmo vobis Paternum in integrum cum vocabulis suis; idemque et Massam in integrum quem Majana cum universis locis vel vocabulis suis, scilicet curte, Tujanum, Pollejanum, Anticuum, Sutanum, Occanum, Betujanum, Terentianum, Centumcelle, sive quibus aliis vocabulis nuncupantur, cum vineis, terris, sylvis, casis, colonis et colonabus utriusque sexus ibidem residentibus, ac pertinentibus, campis, pratis, pascuis, sylvis, salectis, arboribus pomiferis, vel infructiferis et diversi generis; puteis, pontibus, rivis atque perennis aedificiis parietinis: cultum vel incultum cum omnibus ad eas generaliter et in integrum pertinentibus posit. territorio Ortano, miliar. ab urbe Roma plus minus quadragesimo, juris supradicti vestri monasterii. Pariterque stabilimus vobis diversis casalinis sitis intro eadem civitate Ortano etiam et terris omnibus immobilibus locis quae juris supradicti vestri monasterii pertinent, tam infra ipsa Ortana civitate quamque etiam et de foris diversis locis nuncupantur, et Cartulae inde veredice factae. Et iterum in eodem Ortano territorio confirmamus vobis ecclesiam sancti Christi martyris Juvenalis cum omnibus suis in integris pertinentibus, sicuti ab eodem Ortano episcopio vobis pertinere videtur. Iterumque etiam et stabilimus vobis omnibus immobilibus locis, quae supradicti monasterii vestri pertinet infra civitate Gallisana, et in ejus ubique territorio sive in his fundum trium, quam Cazanum, Casinianum, et Cesa Narniens. Verum etiam et massa quem Preciliana . . . . . vobis concedimus cum omnibus ad eam generaliter et in integro pertinentibus sita territorio Sabinens. juris sanctae Romanae Ecclesiae, et inter affines, ab uno latere Massa quem Pausa et a secundo latere rivo de Utriculo, quem Butino; et a tertio latere res de monasterio sanctae Mariae; et a quarto latere res de monasterio sancti Salvatoris; etiam et confirmamus vobis fundum Campi Mort. ultra Albatum, qui est inter civitate Ortana . . . Verumtamen et confirmamus vobis omnes res quae jurisdictione supradicti vestri monasterii pertinet in territorio Nepesino et Casamala quod est fundum quem Casanova et Bovarico atque Boltejano una cum servis et ancillis utriusque sexus ibidem residentibus ab eodem dicto jam vestro monasterio pertinentibus; nec non et confirmamus vobis ea quae per scripturarum series ejusdem monasterii in jam dicto monasterio territorio ab Alto quondam Achomato vobis pertinet. Iterumque et confirmamus vobis Casalem in integrum quam Pacianum cum omnibus ad eum pertinentibus posito territorio Sutrino simulque et omnes res confirmamus vobis quae jus et ditione supradicti vestri monasterii pertinent in toto territorio Collinens. et in locum quem Valle et Tintoriscii et in monte quem de Asca, sive in sancto Cassano, et in Curte atque in Baccaricia cum vineis et terris sationabilibus, sylvis cum pantano suo majore, una cum colonis et colonabus inibi commorantibus ad ipsum supradictum vestrum monasterium pertinentibus, supradictorum immobiliorum locorum juris sanctae nostrae Romanae Ecclesiae et supradicti monasterii, vel aliorum priorum locorum cujus, jura consistunt; etiam et confirmamus vobis Casalem unum in integro quae Ruscitulo cum omnibus suis generaliter et in integro pertinentiis situm territorio . . . . . . via Flaminia miliar. ab urbe Roma plus minus quarto decimo cum omnibus fundis vel vocabulis suis videlicet Sergianum, Staturianum, qui et Nuce praedia vocatur, seu Saburiam atque Pontianum; necnon et Bavianum sive quibus aliis vocabulis vocatur cum casis, vineis, terris, sylvis et cum omnibus finibus, terminis limitibusque suis, inter affines ab uno latere via publica qui ducit in Fossato de haerede quondam Joannis grammatici et recte per ipsum Fossatum in rivo qui descendit in Ponte quem Veneni . . . . et ab alio latere per ipsa suprascripta via publica recte ducente per Montecello qui ducit in rivo, et deinde per terram sementariciam in via de Solaro, et exinde per limite in Puteo, et ab ipso Puteo secute in supradicto Ponte Veneno. Vel si quis aliis affines sunt aut ab origine fuerunt juris qui assistent. Denique porro et confirmamus vobis casalem unum in integrum quem villa rustica, sive quo alio vocabulo nuncupatur, cum universis fundis vel vocabulis suis, cum casis, vineis, seu terris et sylvis, campis, pratis, pascuis, diversis arboribus, criptis arenariis, fontibus cultum vel incultum, et cum omnibus finibus, terminis limitibus suis, et omnia ad eum generaliter et in integrum pertinentibus, posito territorio . . . . . miliari ab urbe Roma plus minus. Praeterea et stabilimus atque confirmamus vobis immobilibus locis omnibus quae in Romam et ubique foris Romam praefati monasterii vestri legaliter pertinent ut cartula inde veridice facta pensionem solvantur. Supradictis autem locis quae usque nunc soliti estis solvere pensionem singulis quibusque indictionibus solvere jubemus vobis, focis autem caeteris supradictis quae per annorum curricula non fuit pensionem a vestris antecessoribus neque a vobis solvant, et per negligentiam actionariis hujus nostrae sedis et vestris jure consistentibus sine vestrorum antecessorum et sine vestra contentione ostatis solvatis, neque amodo deinceps persolvatis. Inclinati precibus vestris pro inviolabili restauratione et stabilitate supradicti monasterii per hujus praesentis praecepti seriem supradictum monasterium et immobilibus locis, servis et ancillis, colonos et colonas ut superius per ordinem exaratos leguntur a praesenti tertiae decimae indictioni in perpetuum concedimus et stabilimus tibi, tuisque successoribus abbatibus, et servorum Dei ejusdem venerabilis monasterii detinendum, omnemque quam indiget meliorationem fabricam seu defensionem praenominata loca ut superius leguntur indifferenter vos sine dubio procurantes efficiatur; nullaque praeterea ad dandum annue pensionem ab vobis mora proveniat. Sed ultro actionarii sanctae nostrae Ecclesiae et nostrorum piorum locorum apto tempore persolvantur. Unde et sub terribili atque tremendi futuri examinis diem, et maximis sub anathematis interdictionibus Domini nostri et beati Petri principis apostolorum auctoritate decernimus. Nulli quoquo modo nostrorum successorum pontificum licere vel aliae magnae parvaeque personae cujuscunque sit honoris praeditus vel dignitate qualibet, exquisitione aut ingenii arte dissolvere haec quae a nobis pio intuitu ad laudem Redemptoris nostri constituta atque confirmata sunt, nec penitus ex eisdem locis vel possessionibus atque rebus et facultatibus, familiis etiam aut peculiis, vel quidquid ad eumdem venerabile monasterium pertinere dignoscitur, auferre vel alienare, potius autem omnis ut praelatum est in eodem sancto loco perenniter in integrum permaneant, promulgantes sancimus ut per omnipotentis Dei nostri virtutem sub terribili anathematis obligatione omnino obtestantes decernimus, nullus unquam praesumi quamlibet contrarietatem aut malitiam in eodem monasterio vel pertinentibus ejus a causis sive locis aut familiis inferre vel placitum tenere, sive distractum facere, nisi per tuam tuisque successoribus licentiam. Si quis autem ex nostris successoribus pontificibus, aut ex quocunque homine potente vel inferiore, magna scilicet parvaque persona cujuscunque sit honoris praeditus vel dignitate, praesumpserit quocunque argumento vel exquisita occasione haec quae a nobis ad cultum Dei statuta atque confirmata sunt, distrahere aut diminuare vel in quoquam temere aut refragare, et, quod non optamus, quemlibet locum aut possessionem vel quidquid, praedicto monasterio pertinere dignoscitur, auferre aut alienare ex eodem sancto loco conatus fuerit, sciat se Domini nostri et beati Petri principis apostolorum auctoritate insolubili anathematis innodatus, et a regno Dei alienus, contrarios sibi sentiens omnes sanctos ejusdem monasterii quiescentibus, et cum ipsis ante tribunal Dei omnipotentis in tremenda examinis diem distractus, ejusdem sanctis faciat rationes, atque cum diabolo ejusque atrocissimis pompis et cum Juda traditore Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, et omnibus impiis deputatus et in tartareo igne et inextinguibili incendio et voragine chaos demersus concrementur in aeternum. Porro qui inventi fuerint ipsum monasterium defendere, et omnia quae in hoc apostolico nostro privilegio praecepto continentur adnexa custodientes integra mentis sinceritate servaverint, a dextris inveniantur Dei in locum lucis constituti, et omnes sanctos Dei qui in eodem monasterio quiescunt firmos habeant protectores eorumque suffragiis et in praesenti vita adjuventur et in futura beatitudine coelestis regni gaudia cum angelis Dei et omnibus sanctis et electis per infinita consequantur saecula.

Scriptum per manum Leonis notarii regionarii atque scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, mens. Aprilis, ind. suprascripta tertia decima. + Bene valete. Datum VIII Kal. Aprilis per manus Marini episcopi sanctae Polimartiensis Ecclesiae et bibliothecarii summae sedis apostolicae. Anno, Deo propitio, domni nostri Agapiti summi pontificis et universalis junioris pp. in sacratissima sede beati Petri apostoli, nono et ind. suprascripta tertia decima.

Ego Omnia sanctus sanctae Romanae Ecclesiae judex et notarius sicut in dicto privilegio Carticino inveni in eoque legi potuit non cancellato, non abraso, non vitiato, viso, lecto et sic obscultato diligenter coram discretis viris domnis presbytero Giptio sancti Apollinaris et Bartholomeo sanctae Mariae de Caccabari, cleri urbis et Romanae fraternitatis rectoribus per sedem apostolicam deputatis, et eorum auctoritate decreto atque mandato et coram infrascriptis testibus litteratis ad haec specialiter vocatis et rogatis, scilicet domno Jacobo archipresbytero sanctae Mariae in Via, domno Aegidio presbytero et rectore ecclesiae sanctae Luciae de Confinio, et domno Raynaldo presbytero et rectore ecclesiae sancti Andreae de Urso, domno Jacobo priore ecclesiae sancti Andreae de Columna, domno Thoma canonico ecclesiae sancti Laurentii in Lucina, domno Angelo Ronterii canonico ejusdem ecclesiae sancti Laurentii, et domno Angelo Scholari nato domni Jacobi Consolini judicis. Sic de verbo ad verbum nihil addito vel detracto eatenus quatenus legi potuit scripti et fideliter exemplatus sum ac in publicam formam redegi. Rogatu venerabilis et religiosi viri domni Matthei abbatis venerabilis monasterii sancti Sylvestri de Capite in Urbe, ordinis sancti Benedicti et conventus ejusdem decreto etiam et auctoritate atque mandato supradictorum rectorum sub ann. Domini 1267 indict. 5, mens. Julii 27. In quo quidem privilegio carticino suspensa erat bulla plumbea filo serico violacei coloris cui ab uno latere cruce media hae litterae circulariter legebantur: AGAPITUS, et in medio erat quoddam signum stellam quodammodo repraesentans, ex alio vero latere hae litterae apparebant cruce ibi posita: PAPAE.

Locus + signi notarii.

+ Ego presbyter Gyptius sancti Apollinaris cleri urbis et Romanae fraternitatis rector, habens fidem huic publico instrumento fideliter exemplato ideo me subscribo.

+ Ego magister Bartholomaeus de Caccabari, rector cleri urbis et Romanae fraternitatis habens fidem huic publico instrumento fideliter exemplato, ideo me subscribo.

+ Ego domnus Jacobus, archip. sanctae Mariae in Via testis praedictus me subscribo.

+ Ego presbyter Aegidius, rector ecclesiae sanctae Luciae de confinio praedictus testis me subscribo.

+ Ego presbyter Raynaldus, rector ecclesiae sancti Andreae de Urso testis praedictus me subscribo.

+ Ego Jacobus, prior ecclesiae sancti Andreae de Columna testis praedictus me subscribo.

+ Ego Thomas, canonicus ecclesiae sancti Laurentii in Lucina supradictus testis me subscribo.

+ Ego Angelus Ronterii, canonicus ecclesiae sancti Laurentii testis praedictus me subscribo.

+ Ego Angelus, legum scholaris natus domni Jacobi Consolini judicis praedictus testis me subscribo.

+ Ego Jacobus, Consolinus judex et nunc camerarius judicum Urbis, habens fidem huic instrumento et privilegio fideliter exemplato me subscribo sub annis Domini millesimo CCLXXVII, ind. 5 mensis Augusti 26.

+ Ego Adenulfus, judex et rector judicum habens fidem huic instrumento et privilegio fideliter exemplato, me subscribo.

+ Ego Maximus, Petri Odonis judex et nunc camerarius judicum huic privilegio fideliter exemplato, me subscribo.