CleIii.EpEtPr37 204 Clemens III Parisiis J. P. Migne 1855 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
ANNO 1187. I. Omnia monasteria congregationi Camaldulensi confirmat, eaque regimini prioris ejusdem congregationis subjicit. (Pisis, Dec. 23.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., IV. App., p. 159.]
CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis . . . priori Camaldulensi ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
Officii nostri nos admonet et invitat auctoritas pro ecclesiarum statu satagere, et earum quieti et tranquillitati salubriter, auxiliante Domino, providere. Dignum namque et honestati conveniens esse dignoscitur, ut qui ad earum regimen, Domino disponente, assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et beati Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praedecessorum nostrorum felicis memoriae Paschalis, Eugenii, Anastasii, Adriani et Alexandri, Romanorum pontificum, vestigiis inhaerentes statuimus, et praesentis decreti auctoritate sancimus, ne cuiquam omnino personae clerico, monacho, laico cujuscunque ordinis aut dignitatis, praesentibus aut futuris temporibus, liceat congregationes illas et loca illa quae Camaldulensis eremi sive coenobii disciplinam et ordinem susceperunt, quaeque hodie sub illius regimine continentur, ab ejus ullomodo subjectione et unitate dividere; quae videlicet loca et congregationes conservandae unitatis gratia, singularibus visa sunt vocabulis adnotanda:
In episcopatu Arretino monasterium Sancti Salvatoris Berardingorum, Sancti Petri in Rota, Sanctae Mariae in Agnano, Sancti Quirini in Rosa, eremum Fleri; monasterium Sancti Viviani, Sancti Bartholomaei in Anglare; juxta Balneum monasterium Sanctae Mariae in Trivio; in Galliata monasterium in Insula. In episcopatu Montis Feretrani monasterium Montis-Herculis; in episcopatu Foris-Pompiliensi hospitale Aimerici; in episcopatu Pesauriensi, monasterium Sancti Dicentii, eremum Sagoli; in episcopatu Bononiensi monasterium Sancti Archangeli, juxta castrum Britti, Sancti Felicis; in episcopatu Florentino monasterium Sancti Petri de Luco, Sancti Salvatoris, juxta civitatem; in episcopatu Fesulano monasterium Sanctae Mariae in Poplena et ecclesiam Sanctae Margaritae; in episcopatu Vulterrano monasterium Sancti Petri in Fontiano, Sanctae Mariae in Policiano, Sancti Petri in Cerreto, Sancti Justi prope civitatem. In episcopatu Pisano monasterium Sanctae Mariae de Morrona, monasterium Sancti Stephani in Cintoria, Sancti Savini in Montione; in ipsa civitate monasterium Sancti Michaelis, Sancti Fridiani, Sancti Zenonis. In episcopatu Lucano monasterium Sancti Salvatoris in Cantiniano, Sancti Petri in Putheolis. Item in Sardinia in episcopatu Turritano monasterium Sanctae Trinitatis de Saccaria, ecclesiam Sanctae Eugeniae in Samanar, ecclesiam Sancti Michaelis et Sancti Laurentii in Vanari, ecclesiam Sanctae Mariae et Sancti Joannis in Altasar, ecclesiam Sanctae Mariae in Contra, ecclesiam Sancti Joannis et Sancti Simeonis in Salvener, ecclesiam Sancti Nicolai de Trulla, ecclesiam Sancti Petri in Scano, ecclesiam Sancti Pauli in Contrognano, ecclesiam Sancti Petri in Olim. Item in Fuscia, in episcopatu Clusino eremum Vivi in Monte-Amiato cum omnibus supradictorum locorum pertinentiis. Villam praeterea de Majona, quam emistis ab Henrico praeposito et reliquis canonicis, cum omnibus pertinentiis suis; villam de Moncione, quam emistis ab abbate Sanctae Florae, quemadmodum in vestris cartulis continetur, et vobis a praedecessore nostro bonae memoriae papa Anastasio, mediante justitia, adjudicata est, et scripti sui sententia confirmata.
Omnia igitur supradicta monasteria cum omnibus ad ipsa pertinentibus, ad instar praedicti antecessoris nostri Alexandri, statuimus et apostolicae sedis auctoritate sancimus, tanquam corpus unum sub uno capite, id est sub priore Camaldulensis eremi temporibus perpetuis permanere, et in illius disciplinae observatione persistere, sub eo, inquam, priore, qui ab ipsius congregationis abbatibus sive prioribus, et ab eremitis regulariter electus, praestante Domino, fuerit. Porro congregationem ipsam, ita sub apostolicae sedis tutela perpetuo confovendam decernimus, ut nulli episcoporum facultas sit aliquod ex his monasterium, absque prioris conniventia vel apostolicae sedis licentia excommunicare, vel a divinis officiis interdicere.
Statuimus insuper, ut decimas terrarum vestrarum nullus a vobis extorquere praesumat, sed distribuendi eas hospitalibus vestris in usum pauperum, secundum antiquam consuetudinem vestram, liberam habeatis, auctoritate apostolica facultatem. Indulgemus etiam ut in conventus vestri praelatis instituendis et amovendis, sicut hactenus dicitur ab antecessoribus nostris obtentum, liceat et vobis sine contradictione qualibet observare. Fratribus autem ipsis licentia sit a quo maluerint Catholico episcopo consecrationum et ordinationum sacramenta suscipere.
Ad haec monasterium de Urano vobis et conventui vestro, salvo jure Ravennatis ecclesiae, auctoritate apostolica, ad exemplar jam dicti praedecessoris nostri Alexandri confirmamus.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, etc. Si qua igitur, etc.
Cunctis, etc. Amen, amen, amen. Ego Melior presb. card. Sanctorum Joannis et Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Pauli tit. Pammachii. Ego Hiacynthus Sanctae Mariae in Cosmedin diac. card. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. Ego Octavianus Sanctorum Sergii et Bacchi diac. card. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. Ego Radulphus Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. card.
Datum Pisis, per manum Moysis Lateranensis canonici, X Kalendas Januarii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus vero domini Clementis papae III anno primo.
ANNO 1188. II. Monasterio Regiae-vallis ecclesias de Rengis-valle et de Jovillare asserit. (Pisis, Jan. 5.)[HUGO, Ord. Praem. Annal., II, Pr., p. 145.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, etc., dilectis filiis GALTERO abbati et conventui Regiae-vallis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ut officio quod nobis est superna dispositione commissum, personas religioni obnoxias sincera tenemur charitate diligere et super justis petitionibus exaudire. Sicut autem in scriptis dilectorum filiorum nostrorum Hugonis abbatis et generalis capituli abbatum et fratrum Ecclesiae Praemonstratensis inspeximus, cum ecclesiae de Rengis-valle et de Jovillari, quae sunt vestrae filiae pro eo quod a vestra ecclesia emanarunt, fuissent a principio suae institutionis eidem ecclesiae subjectae, et tempore trium abbatum, in Ecclesia vestra constitutorum, filialem reverentiam impendissent; abbas et fratres de Rengis-valle, quia fratres, qui ab ecclesia Praemonstrata missi fuerunt, primo venerant ad locum suum; quamvis ibidem, pro eo quod locus ipse nimis arctus existeret, non remanserunt, sed ad vestrum se locum exinde transtulerunt, se coeperunt ecclesiae vestrae subtrahere, dicentes: Praemonstrati ecclesiae debere tantummodo de jure subesse; qua de causa bonae memoriae Philippus quondam abbas Praemonstratensis ecclesiae, inconsulto abbate Regiae-vallis, pro bono pacis constituit, ut utraque illarum ecclesiarum ecclesiae Praemonstratensi tantum subjacerent, quod utique usque ad tua est, fili abbas, tempora observatum. Verum te super hoc proponente in capitulo Praemonstratensi quaestionem, jam dictae sunt vobis ecclesiae restitutae, et praeceptum eis, ut debeant deinceps Ecclesiae vestrae subesse, quod utique factum est, ne possit alliquo tempore immutari, scriptis sigillis Hugonis abbatis, et generalis Praemonstratensis ecclesiae capituli abbatum et fratrum consignatis, fuit postmodum roboratum. Nos etiam ut idem perpetuam habeat firmitatem, sicut rationaliter factum est, et in eisdem scriptis plenius continetur, auctoritate duximus apostolica roborandum.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infirmare, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare prae sumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Pisis, Nonis Januarii, indictione VI.
III. Monasterii Vallumbrosani protectionem suscipit et possessiones juraque confirmat. (Pisis, Jan. 6.)[LAMI, Eccl. Flor. Monum., I, 552.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis FERTIO Vallumbrosano abbati, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
Monet nos apostolicae sedis, cui licet immeriti praesidemus, auctoritas, pro statu omnium ecclesiarum provida circumspectione satagere, et ne malignorum rapinis vel molestiis exponantur apostolicum ipsis patrocinium exhibere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum Vallumbrosanum monasterium, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus monasteriis sibi subjectis sub D. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut omnis immunitas et omnis libertas, quae a praedecessoribus nostris felicis memoriae Victore, Gregorio VII, Urbano, Paschale, Innocentio et Adriano atque Urbano Romanis pontificibus jam dicto monasterio concessa est, futuris perpetuis temporibus firma vobis vestrisque successoribus ac Vallumbrosanae congregationi illibataque permaneant.
Adjicimus etiam, ut quascunque possessiones, quaecunque bona jam dictum monasterium, omnisque Vallumbrosana congregatio juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus ac Vallumbrosanae congregationi et illibata permaneant: In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus suis pertinentiis. Castrum de Magnale cum ecclesia et suis pertinentiis; ecclesiam de Fosi cum tota villa et suis pertinentiis. Hospitale de Sprunzola cum ecclesia et suis pertinentiis; hospitale de Faventia cum suis pertinentiis; monasterium Sancti Salvii; monasterium Sanctae Trinitatis de Florentia; monasterium Strumense; monasterium de Osella et Sancti Jacobi de Castello; monasterium de Passiniano et Sancti Michaelis de Senis et de Alphiano; monasterium de Cultubono, de Monte Pisis; monasterium de Montescalario et de Nerano; monasterium de Fisiclo et de Cappiano; monasterium Sancti Pauli Pisani; monasterium de Plaiano et Sancti Venerei in Sardinea; monasterium Sancti Angeli de Pistorio, de Pacciano et S. Mariae de Grato; monasterium Vajani, de Oppleta, de Monte Plano; monasterium de Fonte Thaonis; monasterium de Musceto, de Monte Armato et Sanctae Ceciliae; monasterium Sanctae Reparatae; monasterium de Forolivio, de Trecento, de Crispino, de Razzolo, de Rivo Caesaris, de Cuneo, de Turri; monasterium de Caprilla; monasterium Placentinum, Papiense, Cremonense; monasterium de Cavanna, de Novaria; de Vercellis, de Janua, de Terdona, de Taurino; monasterium Brixiense, Veronense, et Sancti Vigilii; monasterium Bergomense, Mediolanense, Sancti Carpophori et Astense.
Sane nulli omnino hominum liceat conversos aut monachos jam dicti monasterii aut totius congregationis ausu temerario capere, retinere, seu aliquibus vexationibus infestare. Interdicimus quoque ut nulli episcoporum fas sit in vos excommunicationis vel interdicti sententiam promulgare, ut, qui in speciales estis filios apostolicae sedis assumpti, nullius alterius judicium temere subeatis. Sancimus insuper, ut decimas fructuum vestrorum, quos ubilibet propriis sumptibus laboribusque colligitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis exigere vel extorquere praesumat.
Liceat etiam vobis clericos et laicos, liberos et absolutos ad conversionem, absque cujuslibet interdictione, suscipere, et Christianae tradere sepulturae eos, qui se apud vos devoverint sepelire, et tam ipsorum quam caeterorum fidelium oblationes, sine praejudicio aliarum ecclesiarum recipere. Praesentis etiam decreti auctoritate sancimus ut, si quando, urgente necessitate, commune vel speciale interdictum ab episcopo dioecesano processerit, clausis januis, non pulsatis tintinnabulis, et exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce, vestrisque tantum fratribus, divina in vestris monasteriis liceat officia celebrare.
Praeterea secundum communem institutionem omnium abbatum ordinis vestri in generali capitulo congregationis factam, tibi, fili abbas, de quolibet monasterio congregationis fratres ad principale monasterium, prout videris animae saluti expedire, sine alicujus contradictione transferre, et quoniam apostolica sedes nulli debet delinquendi praestare materiam vel favorem, adjicientes statuimus, ut abbates sive fratres vestrae congregationis, qui, occasione protectionis apostolicae sedis, minus regulariter, quam ordo monasticus vel consuetudo Vallumbrosanae congregationis exigat, vivere cupiant, Vallumbrosanus abbas canonice illos corrigendi liberam habeat facultatem, et ut nullis fratribus ejusdem congregationis liceat constituere sibi abbatem, sine consensu ejus, sicut a tempore bonae memoriae Joannis primi abbatis ejusdem congregationis noscitur observatum.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire praesumpserit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Ego Jacobus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus card. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diaconus card. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card.
Datum Pisis, per manus Moysis Lateranensis canonici et S. R. E. vice-cancellarii, VIII Idus Januar., indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domini Clementis papae III anno primo.
IV. Monasterii S. Michaelis Orticariensis protectionem suscipit, possessionesque confirmat. (Pisis, Jan. 11)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., IV. App. p. 174.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati S. Michaelis de Orticaria, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, ut fidelis devotio effectum celerem sortiatur, et ut tanto liberius sacrae religionis observantiae et aliis operibus bonis insistat, quanto apostolica sede se senserit in pio proposito benignius confoveri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium S. Michaelis de Orticaria, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam atque institutionem fratrum Pulsanensium in eodem monasterio nascitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, etc. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam S. Jacobi de Padio in Pisano episcopatu; ecclesiam S. Crucis de Corvo in Lunensi episcopatu, cum omnibus ad ipsam pertinentibus. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Sepulturam praeterea ipsius monasterii liberam esse statuimus, etc. Decernimus ergo, etc.Ego Hiacynthus S. Mariae in Cosmedin diaconus Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calisti. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. card. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Octavianus Sanctorum Sergii et Bacchi diac. card. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card.
Datum Pisis, per manum Moysis Lateranensis canonici, vicem agentis cancellarii, III Idus Januarii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1189, pontificatus vero domini Clementis papae III anno primo.
V. Ecclesiae S. Michaelis Aretinae protectionem suscipit, possessionesque ac privilegia confirmat. (Pisis, Jan. 13.)[ Ibid., p. 162.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori ecclesiae S. Michaelis, quae in suburbio Aretinae civitatis sita est, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, ut fidelis devotio effectum celerem sortiatur, et ut tanto liberius sacrae religionis observantiae et aliis operibus bonis insistat, quanto ab apostolica sede se senserit in pio proposito benignius confoveri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam S. Michaelis, in qua divino estis obsequio mancipati, ad exemplar felicis memoriae Anastasii papae praedecessoris nostri sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam atque institutionem Camaldulensium fratrum in eadem ecclesia noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis. Propriae parochiae fines, quemadmodum in authentico scripto Hieronymi quondam Aretini episcopi continetur, duximus distinguendos, totum videlicet populum, qui nunc est habitator, aut erit in suburbio ex utraque parte stratae a domo sive classaria olim filii Tiribaldi dicta, qua itur ad S. Petrum Minorem usque ad domum sive classariam olim dictam Moronti, qua itur ad S. Michaelis molendinum, et a domo sive classaria olim Ardimanni Villani dicta, qua itur ad S. Bartholomaeum, usque ad domum sive classariam, olim Aricii Captapanis dictam, qua itur ad molendinum supradictae ecclesiae patronorum, videlicet filiorum seu nepotum Rainerii Gerzi. Praeterea medietatem molendini, quod est juxta suburbium, cum omnibus pertinentiis et utilitatibus suis; domos quas habetis in eodem suburbio cum omnibus utilitatibus suis; plateam quae ante ipsam ecclesiam sita est, sicut in donationis chartula continetur; quidquid habetis in Albagnoro et in Montagnoro. Terras, quas Joannes quondam prior cum matre sua eidem ecclesiae pietatis intuitu tradidit. Terras quas . . . . . Iventone cum uxore et filio vobis donavit; quidquid a Mazagallo emistis, seu ipse vobis donavit, et quidquid Petrolus ejus nepos vobiscum cambiavit seu donavit; terram quam a Filiastro emistis; terram quam Gerardinus vobis pro animae suae remedio tradidit, sicuti in chartula ab eo et filiis rogata continetur; terras quas habetis in civitate Aretina.
Oleum quoque sanctum infirmorum, et cuncta quae ecclesiastici officii sunt, praeter baptismum, tam in solemnitatibus quam in festivis et quotidianis diebus, vobis vestrisque successoribus et Ecclesiae vestrae, sicut a praedicto episcopo vobis concessa sunt, vobis nihilominus confirmamus. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis ecclesiae. Decernimus ergo, etc., salva sedis apostolicae auctoritate et in omnibus Camaldulensis prioris obedientia et reverentia, et Aretini episcopi canonica justitia. Si qua igitur, etc. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Hyacinthus diac. card. S. Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diaconus cardinalis. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. Ego Radulfus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card.
Datum Pisis, per manum Moysis Lateranensis canonici, vicem agentis cancellarii, Idibus Januarii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domini Clementis papae III anno primo.
VI. Petente Mauricio episcopo Parisiensi, abbatias Herivallis, Hermeriarum, Montis Estivi et de Gif confirmat. (Pisis, Jan. 15.)[ Cartulaire de N.-D. de Paris, I, 33.) CLEMENS MAURICIO Parisiensi episcopo.
Justis petentium desideriis dignum est nos facile praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis postulationibus annuentes, abbatias Herivallis, Hermeriarum, Montis Estivi, de Gif, quas de novo diceris construxisse, sicut canonice et sine controversia possides, auctoritate tibi apostolica confirmamus, et praesentis scripti patronicio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat, etc.
Datum Pisis, XVIII Kal. Febr., indictione VI.
VII. Monasterii S. Cassiani Carisiensis protectionem suscipit, possessionesque ac privilegia confirmat. (Pisis, Jan. 16.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., IV, App., 164.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis . . . . . abbati S. Cassiani de Parisio, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et monasterium S. Cassiani, in quo divino mancipati estis obsequio, felicis recordationis Lucii papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu justis aliis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Possessionum autem nomina propriis duximus exprimenda vocabulis.
Villam de Carisio cum curte et districto et omnibus pertinentiis ejus cum flumine Regulo; ecclesiam S. Michaelis de Monte-ruttulo cum omnibus quae habet et possidet; omnia quae habetis in castello de Pezole; ecclesiam S. Cerbonii cum omnibus quae habetis in villa et curte de Applano; jus quod habetis in ecclesia S. Donati cum omnibus quae ad ipsam pertinere noscuntur; omnia quae habetis in Rocca, et in curte de Valli; jus quod habetis in ecclesia S. Justi; quaecunque habetis in curte de Alliga, et in curte et districto de Folliano, et in podio de Monte Tusculi, et in curte de Aletreta cum ecclesia S. Andreae, et omnibus quae habetis in eadem villa; ecclesiam S. Pontiani cum podio, villa et curte ejusdem; quae habetis in curte de Legul et in curte de Fognano, et in curte de castello Falfi; ecclesiam S. Petri de Libiano; ecclesiam S. Mariae de Griciano cum omnibus quae habetis in Griciano et curte ejus; omnia quae habetis in curte de monte Cuccari, et curte de Monticlo, et in curte de Pava, in curte de Casanova, et in villa de Padule et in curte de Camuliano, et in curte de Palaja, et in curte de Montezano; omnia quae habetis in curte de Gavorano; ecclesiam S. Andreae de Ravi cum omnibus quae habet et possidet; quaecunque ad vos pertinent in eadem curte de Ravi; ecclesiam S. Germani cum omnibus quae possidet, quae est sita in curte de Colle majori; quaecunque habetis in curte et districto de Buriano; omnia quae habetis in curte de Cumulo et in curte de Ceole; decimas praeterea omnium terrarum, quas in Lucan. Pisan. et Vulterran. episcopatibus habere noscimini, sicut a bonae memoriae Joanne Lucano, Azo Pisano, Gunfredo Vullaterrano episcopis vobis concessae sunt, et eas pacifice possidetis.
Liceat quoque vobis clericos et laicos, liberos et absolutos e saeculo fugientes ad conversionem recipere, et eos sine contradictione qualibet in vestro collegio retinere. Prohibemus autem ne ulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit absque abbatis sui licentia de claustro vestro, nisi arctioris religionis obtentu discedere; discedentem vero absque communi litterarum cautione nullus audeat . . . . . Porro cum generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, januis clausis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce divina officia celebrare, . . . . . etc. Statuimus insuper, ut infra fines parochiarum vestrarum absque assensu episcopi dioecesani nullus ecclesiam vel oratorium de novo aedificare praesumat . . . . . etc, monasterii vestri liberam esse concedimus . . . . . eorum qui se illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum major pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum.
Decernimus ergo ut, etc.Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Pammachii. Ego Hyacinthus diac. card. S. Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diac. card. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. Ego Radulfus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card.
Datum Pisis, per manum Moysis Lateranensis canonici vicem agentis cancellarii, XVII Kal. Februarii, indictione VI, Incarnat. Dominicae anno 1187, pontificatus vero domini Clementis III anno primo.
VIII Ad episcopos Scotiae.--Nuntiat iis Hugonem Sancti Andreae episcopum ab Urbano citatum, et contumaciter emanentem, episcopatu depositum esse, suadetque Joannem eligi. (Pisis, Jan. 16.)[MANSI, Concil., XXII, 544.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus JOCELINO Glascuensi et MATTHAEO Aberdensi episcopis, et dilectis filiis ERNALDO abbati de Melros, et BERTRAMO priori de Goldingham, salutem et apostolicam benedictionem.
Ne in dubitationis recidant scrupulum quae geruntur, dignum est litterarum memoriae commendari, et ad illorum notitiam quorum interesse videtur, celebri ac veridica insinuatione perferri. Meminimus autem quod bonae memoriae Urbanus papa, praedecessor noster, Hugoni, quondam dicto episcopo Sancti Andreae, pro controversia quae inter eum et venerabilem fratrem nostrum Joannem episcopum vertebatur, sub excommunicationis interpositione mandavit, ut ad certum diem responsurus in jure, aspectui se apostolico praesentaret. Verum, quia conscius actuum suorum, et eventum judicii reformidans, venire contumaciter recusavit, nos et pro hoc et pro aliis multis quae, crebrescente fama, Ecclesiae Dei scandalum pepererunt, ipsum ab episcopatu Sancti Andreae, de consilio et assensu fratrum, perpetuo judicavimus apostolicae sedis auctoritate remotum, et ab usu episcopalis officii eo usque suspensum, donec apostolica sedes duxerit de ipso aliter statuendum, absolventes a fidelitate subjectos, qua ei tenebantur astricti. Sane, quia vacantes Ecclesias diutius regimine pastorali carere, sanctorum canonum inhibent sanctiones, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dilectos filios nostros, capitulum Sancti Andreae ex parte nostra diligentius moneatis, ut sibi talem eligant episcopum et pastorem qui digne possit episcopalis officii dignitate potiri. Specialiter autem eos, quantum vobis possibile fuerit, inducere laboretis, ut memoratum episcopum Joannem, virum bonae opinionis, et pro sui honestate nobis et fratribus nostris acceptum, ad regimen et praelationem illius Ecclesiae sine cujusquam scrupulo difficultatis assumant. Quod si omnes his exsequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.
Datum Pisae, decimo septimo Kalendas Februarii, indictione sexta.
IX. Ad Willelmum regem Scotorum.--Ejusdem argumenti. (Pisis, Jan. 16.)[ Ibid., col. 545.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, WILLELMO illustri Scotorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
Oculos divinae majestatis offendere non modicum aestimamus, si praelatorum excessus, quibus indulgere salva conscientia non possumus, per injuriam sine coercitione debita relinquimus. Unde cum bonae memoriae Urbanus papa, praedecessor noster, Hugoni, etc, ut in epistola superiori, usque ad stricti. Licet enim ad honorem et profectus tuos, quantum cum Deo possumus, firmum habemus propositum intendendi, et in facto praedicti Hugonis curia Romana, non absque detractione multorum, hactenus regiae serenitati detulerit; quia tamen clamor ipsius ad nos indubitata fide pervenit, nequivimus errata sua ulterius sub dissimulatione clausis oculis praeterire: propter quod nihil in hac parte credimus actum, de quo debeat animus regius quacunque ratione moveri. Rogamus autem devotionem tuam prece et affectione qua possumus, et monemus in Domino, quatenus memoratum Joannem episcopum, quem nos et fratres nostri pro sui honestate sincero corde diligimus, pro reverentia apostolicae sedis et nostra in visceribus charitatis commendatum habeas et acceptum, remissa, si qua fuerit, conceptae indignationis offensa, ipsum in omnibus regia clementia et benignitate pertractes. Credimus equidem quod de industria et probitate ipsius tibi et regno tuo, auctore Domino, multum accedere poterit incrementi, et nobis usque quam gratum existet, si optatum apud regias aures preces nostrae sortiantur effectum.
Datum Pisae. decimo septimo Kal. Februarii, ind, VI.
X. Ad Henricum regem Angliae.--De eodem. (Pisis, Jan. 16.)[ Ibid. ] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, HENRICO illustri Anglorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum ab apostolica sede preces suscepit regalis excellentia, auctoritas, et potestas, quas Ecclesiis in suo statu servandis, et multorum saluti expedit effectui mancipare, diligenter eas debet regia sublimitas exaudire, et tanto fortius et ferventius intendere, ut effectum consequantur optatum, quanto certius fuerit, quod earum devota susceptio et diligens exsecutio regalem gloriam respicit pariter et salutem. Hinc est quod serenitati regiae pro venerabili fratre nostro Joanne episcopo Sancti Andreae litteras apostolicas et preces duximus cum fiducia destinandas, altitudinem regalis eminentiae quanta possumus affectione rogantes, monentes, atque in remissionem peccatorum omnium injungentes, quatenus pro reverentia beati Petri et et nostra, et persecutionis ejus obtentu, quam certum est ipsum jam longo tempore pertulisse, charissimum in Christo Willelmum filium nostrum illustrem regem Scotorum moneas attentius, et inducas, et, si necesse fuerit, districtione regali, qua ei praeemines, et concessa tuae regiae celsitudini potestate compellas, ut totius indignationis suae rancorem, quam erga episcopum concepit quorumdam malitia susurronum, regiam dignitatem et salubria opera pietatis attendens, ei qualibet occasione remota condonet, et dioecesim Sancti Andreae, quam de communi fratrum consilio et assensu summus pontifex sibi perpetuo confirmavit, de caetero ipsum quiete permittat et absque calumnia possidere. Cum et ipse paratus existat regiae majestatis, prout fuerit consentaneum rationi, existere in omnibus obediens et fidelis.
Datum Pisae, XVII Kal. Februarii. indictione sexta.
XI. Ad clerum episcopatus Sancti Andreae.--Pro Joanne episcopo Sancti Andreae. (Pisis, Jan. 16.)[MANSI, Concil., XXII, col. 546.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, universo clero episcopatus Sancti Andreae, salutem et apostolicam benedictionem.
Licet in rebus dubiis valeant aliqui suam astutiam seu malitiam ostentare, cum tamen scrupulus fuerit, et articulus dubietatis amotus, et manifestis indiciis apparuerunt vestigia veritatis, penitus sunt devia relinquenda, et rectitudinis tramites inquirendi pariter et servandi ne, quod absit! aliter agentibus, et in sua pertinacia consistentibus, post flagella praesentia poenasque condignas, perpetuae mortis interius supplicio deleantur aeterno. Volentes ergo paterna sollicitudine vestrae saluti prospicere, et utilitatibus et quieti vestrae providere, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, et in obedientiae virtute injungimus, quatenus infra quindecim dies post harum susceptionem venerabilem fratrem nostrum Joannem episcopum vestrum, in pontificali officio canonice subrogatum, sicut patrem proprium et pastorem suscipiatis humiliter et devote, ac ejus de caetero salubribus monitis et mandatis, omni simultate remota, debitam reverentiam, et obedientiam impendere minime postponatis: scientes quod postquam Hugo, qui vir olim episcopus dicebatur, per Romanam Ecclesiam a vestri episcopatus dignitate fuit amotus, vel post ejus decessum jam dicto Joanne episcopo vestro superstite, aliquem fortasse episcopum elegistis, electionem illam auctoritate apostolica vacuamus. Si vero, quod Deus avertat, in eumdem episcopum Joannem, inimico humani generis suadente, aliquam conspirationem facere praesumpsistis: tam vos, quam totum episcopatum, tamdiu volumus interdicti sententiae subjacere, donec agnoscentes excessum, ad mandatum ipsius Joannis episcopi redeatis.
Dat. Pisae, decimo septimo Kalend. Februarii indict. VI.
XII. Ad omnes episcopos.--Pro eodem negotio. (Pisis, Jan. 16.)[ Ibid., col. 547.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus JOCELINO Glascuensi, et MATTHAEO Aberdensi, et RICHARDO Moresensi, episcopis; et dilectis filiis ERNULFO de Melros, et HUGONI de Neubotle, et de Sancta Cruce, et de Strivellina, et de Scona, abbatibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Ad ea quae respiciunt honestatem, et salutem pariunt animarum, quamvis absque monitis intendere debeatis, et diligentem operam juxta vestri officii debitum tribuere vos credamus, vestram tamen diligentiam ad majorem in his sollicitudinem exhibendam litteris apostolicis duximus exhortandum, ut eisdem operibus laude dignis tanto ferventius insistatis, quanto vobis salubrius erit in ipsis ad exhortationem apostolicam exactiorem diligentiam adhibere. Constat utique quosdam Ecclesiarum praelatos, cum his qui scandalizati fuerint debere pati, juxta normam apostolicam, ustionem, et cum infirmantibus infirmari. Quantas vero persecutiones his temporibus sustinuerit Ecclesia Sancti Andreae, quantas calamitates incurrerit et pressuras, quam etiam graviter hactenus fuerit perturbata sub umbra indignationis regiae celsitudinis, et quassata; insuper venerabilis frater noster Joannes episcopus Sancti Andreae quot et quanta pericula sustinuerit et labores pro servanda libertate ecclesiae sibi commissae, et ei a nobis et duobus nostris praedecessoribus confirmatae: cum ea omnia vobis sint manifesta, illa vestris auribus inculcare supervacuum videtur. Nunc igitur quamplurimum expedire dignoscitur, et de salute regia, et statu praescriptae ecclesiae reformando, atque pace nisi ipsi episcopo conferenda nos convenit sollicitudinem gerere congruentem, et circumspectionem vestram ad corroborandam nobis idoneum [ forte idoneam] reputamus: discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus post susceptionem litterarum nostrarum convenientes in unum, sicuti decet viros providos et discretos, charissimi in Christo filii nostri Guilielmi illustris regis Scotiae praesentiam adeatis, et eum moneatis diligentius, et instantius inducatis, ut episcopo memorato rancorem indignationis suae remittat, et in hoc Romanam Ecclesiam, quae serenitati regiae jam longo tempore detulit, non contemnat: sed ejus et vestris moniti, prout regiae gloriae convenit et saluti, sine dilatione salubriter pareat et humiliter acquiescat, ac ipsum episcopum praescriptum dioecesim Sancti Andreae in pace permittat habere: cum ex debito regiae dignitatis Ecclesias teneatur cum pastoribus suis non dispergere, sed fovere; non contemnere, sed amare; non prosequi, sed tueri. Quod si monitis apostolicis, in propriae salutis periculum, quod absit! duxerit resistendum, in regnum suae celsitudinis, et personam suam, et omnes fautores regios nuntietis interdicti sententiam, infra viginti dies sine appellationis obstaculo auctoritate apostolica a vobis promulgandam. Illos insuper qui Hugoni obedientes exstiterunt, et ei fomentum in sua obstinatione dederunt, postquam eum sedes apostolica a dioecesi Sancti Andreae removit perpetuo, et excommunicationis sententiam in ipsum promulgavit, simili sententia percellatis: et publice nuntiantes, excommunicationi subesse tandiu faciatis, et ab aliis arctius evitari, donec ad mandatum Ecclesiae revertantur, absolutionis beneficium ab eodem episcopo petituri. Ad haec altaribus et calicibus, in quibus jam dictus Hugo, dum in excommunicatione positus, celebravit, purificationem et sanctificationem juxta consuetudinem ecclesiae conferatis. Ad ecclesiam quoque Santi Andreae pariter accedatis, et fratribus convocatis in unum, intretis capitulum, et de ordine et statu Ecclesiae diligentius inquiratis: et, si quid in eadem Ecclesia per supradictum Hugonem immutatum inveneritis vel statutum, auctoritate nostra id in statum debitum inducatis; et, si quid in ipsa fuerit corrigendum, efficaciter studeatis id in melius reformare. Si vero, quod absit! aliquos ex canonicis ad recipiendum humiliter et devote pastorem suum praedictum duros inveneritis et rebelles: eos instantius moneatis, ut illi reverentiam et obedientiam patri debitam exhibeant, et a maligno atque damnabili proposito suo desistant. Quod si contumaces exstiterint, eos ab officio pariter et beneficio suspendatis, et excommunicationis vinculo innodetis, quo ipsos faciatis manere ligatos, donec monitis et mandatis ecclesiasticis acquiescant. Quod si omnes his exsequendis interesse nequiveritis, reliqui ea nihilominus exsequantur.
Datum Pisae, decimo septimo Kalend. Februarii, indictione sexta.
XIII. Mauricio episcopo Parisiensi concedit ut cum praebendas vacare contigerit, eas personis idoneis assignet. (Pisis, Jan. 16.)[ Cartul. de N.-D. de Paris, I, 33.] CLEMENS MAURICIO Parisiensi episcopo.
Licet ejus propositi simus, ut jura venerabilium fratrum et episcoporum nostrorum, praeter commune debitum quo tenemur omnibus, specialiter conservare velimus, quia tamen, petentium instantiam metuens, concessionem praebendarum ad te pertinentium tibi ex abundanti postulas confirmari, petitionem tuam in hac parte duximus admittendam! Ideoque apostolica auctoritate statuimus, ut, sicut praedecessoribus tuis et tibi licuit ab antiquo, sit etiam liberum in futurum, cum praebendas ipsas vacare contigerit, eas personis idoneis assignare, nullis obstantibus litteris, si quae in tui juris praejudicium a sede apostolica fuerunt hactenus impetratae, nec obstante investitura, si qua, earum occasione, ab alio facta dicatur.
Datum Pisis XVII Kal. Februarii, indictione VI.
XIV. Ecclesiae Parisiensis possessiones et privilegia, petente Mauricio episcopo, confirmat. (Pisis, Jan. 18.) CLEMENS episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri MAURICIO Parisiensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Quanto nobilis, etc. ut in bulla Innocentii II pro eadem Ecclesia. Jus etiam episcopale, in subscriptis abbatiis et earum parochiis seu parochianis omnibus, videlicet in abbatia Latiniacensi, in abbatia Fossatensi, in abbatia Sancti Maglorii, in abbatia Sancti Victoris, in abbatia Vallis Sanctae Mariae, in abbatia de Sarneia, in abbatia Herivallis, in abbatia Hermeriarum, in abbatia Montis Estivi, in abbatia sanctimonialium de Monte Martyrum, de Edera, de Kala et de Gif; in ecclesia super Argenteoli. Praeterea pactum, etc., ut in bullis Innocentii et Lucii II.
Datum Pisis per manum Moysi Lateranensis canonici, vicem agentis cancellarii, XV Kal. Februarii, indictione sexta, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus vero domini Clementis papae III anno primo.
XV. Girardo, abbati Vizeliacensi et ejus successoribus usum sandaliorum concedit. (Pisis, Jan. 18.)[LAUNOII Opera, t. II, p. I, p. 288.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, GIRARDO et conventui Vizeliacensi salutem et apostolicam benedictionem.
Ad ecclesiastici decoris augmentum insignia reperta sunt dignitatum, quae sacrosancta Romana Ecclesia congrua in singulos liberalitate distribuit, et devotis filiis, prout dignum judicat, suscipienda pariter et obtinenda concedit; unde nos pro reverentia beatae Mariae Magdelenae, cujus sacrum corpus in vestra ecclesia requiescit, et vestrae devotionis merito provocati, usum sandaliorum, tibi, fili abbas, tuisque successoribus infra tuas ecclesias indulgemus et auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo, etc. . .
Datum Pisis, XX Kalend. Februarii, indictione VI.
XVI. Privilegium pro monasterio S. Angeli Pistoriensi, (Pisis, Jan. 20.)[ZACHARIA, Anecdota medii aevi, p. 237.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JOANNI abbati monasterii Sancti Angeli, quod situm est in suburbio Pistoriensi, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Sancti Angeli, in quo divino estis obsequio mancipati, ad exemplar felicis recordationis papae, praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam, atque institutionem fratrum Vallis Umbrosae in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque passessiones, quaecunque bona idem monasterium juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; massaritiam de pecuniis cum vinea, et nemore, et hominibus ad districtum pertinentibus; clausuras etiam, molendina, caufagium totum, ecclesiam S. Marci cum parochia sua prope monasterium sitam. Terram de Muoso cum clausura, et omnibus pertinentiis suis, redditus de Guliano, et omne jus quod habetis in eadem villa, sicut in instrumentis publicis continetur; decimas etiam possessionum vestrarum, quas a quadraginta annis hactenus pacifice tenuistis, vobis auctoritate apostolica confirmamus. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sine detrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos, vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in loco vestro professionem fas sit, nisi arctioris religionis obtentu, sine abbatis sui licentia de eodem loco discedere. Discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Sepulturam praeterea illius loci liberam esse decernimus, ut eorum quoque devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum Ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero abbate qui pro tempore fuerit, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars major consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Praeterea libertates et immunitates antiquas et rationales consuetudines monasterio vestro collatas, sicut hactenus observatae sunt ratas habemus, et eas perpetuis temporibus illibatas manere praesenti decreto sancimus; auctoritate quoque apostolica interdicimus ne quis infra fines parochiae vestrae, praesertim a S. Leonardo usque ad Sanctam Christinam, ullatenus sine assensu dioecesani episcopi et vestro capellam, seu oratorium de novo aedificare praesumat, salvis tamen privilegiis Romanorum pontificum. Prohibemus etiam ne quis in vos vel monasterium vestrum excommunicationis, suspensionis seu interdicti sententiam, sine manifesta et rationabili causa, promulgare praesumat, vel novas et indebitas exactiones vobis vel hominibus vestris imponat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et Vallisumbrosani abbatis debita reverentia. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc. Ego Clemens Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Laborans presbyter cardinalis S. Mariae Trans-Tiberim tituli Calisti ss. Ego Melior presbyter cardinalis SS. Joannis et Pauli titt. Pamachii ss Ego Jacobus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin ss. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus cardinalis ss Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diaconus cardinalis ss. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis ss. Ego Radulfus S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis ss.
Datum Pisis, per manum Moysi Lateranensis canonici vicem agentis cancellarii, XIII Kal. Februarii, indictione sexta, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus vero Domini Clementis papae tertii anno primo.
XVII. Balduino archiepiscopo Cantuariensi praecipit, ut « quidquid post appellationem a monachis Cantuariensibus ad sedem apostolicam factam, vel praedecessoris sui (Urbani III) prohibitionem in opere capellae actum sit, non differat demoliri. » (Senae, Jan. 26.)[TWISDEN, Hist. Angl. Script., I, 1528.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili B. Cantuariensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto in Ecclesia Dei scientiae munere et religionis praeemines honestate, dignitatisque apicem in partibus Anglicanis obtines ampliorem, tanto decet charitatem tuam vigilantiori studio a subjectorum injuriis vel oppressionibus temperare, et, his postpositis quae justitiae pulchritudinem decolorant odoremque bonae opinionis exstinguunt, obedientiam et reverentiam debitam majoribus exhibere. Unde non sine causa miramur, quod, sicut nobis proponitur, post appellationem ad sedem apostolicam factam, et bonae memoriae Urbani praedecessoris nostri prohibitionem, adeo circa novae capellae constructionem et alia multa manus tuas in ecclesiae tibi commissae fratrum molestias aggravasti, ut nihil eis de interpositae appellationis remedio accessisse, procul ratio juris expostulat, aestimetur, nec tu honori sacrosanctae Romanae Ecclesiae matris tuae videaris, prout oportuit, detulisse. Licet autem propositum nobis fraternitati tuae, quantum cum Deo possumus, deferendi, et personam tuam in omnibus quae ex officio nobis incumbunt statuerimus honorare, quia tamen eorumdem fratrum pressuras pariter et clamores cum bona conscientia praeterire clausis oculis nec possumus nec debemus, fraternitati tuae de consilio fratrum nostrorum per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, omni contradictione et occasione postposita, eo etiam non obstante si te abesse contigerit ab Ecclesia tua, quidquid post appellationem ad sedem apostolicam factam, vel praedecessoris nostri prohibitionem in opere capellae actum est, non differas demoliri, revocans et deducens prorsus in irritum, quidquid de instituendis canonicis et aliis circa capellam factum est et perperam innovatum. Eos etiam qui post inhibitionem supradicti praedecessoris nostri in capella ipsa celebrare divina officia praesumpserunt, donec condignam nobis satisfactionem exhibeant, ab officio et beneficio habeas interdictos. Ministros etiam conventus quos post appellationem interpositam amovisti, quos et idem praedecessor restituit, habeas restitutos, et eos quos pariter post appellationem excommunicare vel suspendere voluisti, habeas nihilominus absolutos, et universa quae post appellationem in eorum gravamen sunt attentata, videlicet in invasione villarum et possessionum suarum, reddituum quoque et aliorum, quae ante appellationem habuerant, et ablatione similiter aliarum rerum, in statum pristinum, cessante appellatione et contradictione reducas. Ad haec, quia secundum formam juris post appellationem nihil est innovandum, volumus et praecipimus, ut pendente judicio in eorumdem fratrum detrimentum circa statum monasterii nihil omnino satagas immutare. Alioquin grave nobis existeret modis omnibus et molestum, nec possemus sine correctione debita aequanimiter sustinere.
Datum Sen., VII Kal. Februarii, indictione VI.
XVIII. Gunteramo episcopo Senensi ecclesiam in monte Bonitii sitam asserit. (Ap. S. Quiricum, Jan. 28.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 548.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUNTERAMO Senen. episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Communi et speciali debito tuis cogimur petitionibus condescendere, et effectum congruum indulgere, ut qui tenemur universos in suis justis postulationibus exaudire, tanto tibi amplius videamur esse propitii, quanto te et Ecclesiam tibi commissam abundantiori diligimus charitate. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu ecclesiam in Montebonizzi a b. m. Raynerio praedecessore tuo, in fundo videlicet quod bon. mem. q. comes Guido concessit beato Petro, et piae recordationis praedecessori nostro Adriano papae de ipsius praedecessoris nostri auctoritate et concessione constructam de communi consilio fratrum nostrorum tibi et successoribus tuis ad exemplar piae mem. Alexandri papae, antecessoris nostri, concedimus et confirmamus; dantes vobis liberam facultatem, sicut iidem praedecessores nostri dedisse noscuntur, eamdem Ecclesiam sine contradictione qualibet consecrandi, et in ea clericos juxta vestrae voluntatis arbitrium ponendi et libere ordinandi; non obstante retractatione quam praefatus praedecessor noster Adrianus super hoc, levi et vano errore ductus, ea consideratione fecisse dignoscitur, quod locus ille in episcopatu Florentino consistit, cum in privilegio ipsius praedecessoris nostri contineatur fundum ipsum a memorato comite supra fuisse concessum, et ab eodem praedecessore nostro ad Ecclesiam ibi construendam sub annuo censu unius bizantii tuo praedecessori collatum. Statuimus autem, sicut praefati antecessores nostri statuisse noscuntur, ut quicunque de tua dioecesi ad locum illum transierint, in omnibus spiritualibus tibi tantum et successoribus tuis debeant respondere, et vos eamdem quam prius habeatis in eis omni modo potestatem. Caeterum ad hujus nostrae concessionis et confirmationis indicium unum bizantium nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis et confirmationis infringere, etc. Si quae igitur, etc., ecclesiastica, etc. Ego Clemens Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae Trans-Tiberim titul. S. Calixti subscripsi. Ego Octavianus Sanctorum Sergii et Bacchi D. card. subscr. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano D. card. subscr. Ego Bobo Sancti Georgii ad Velum Aureum D. card. subscr.
Data apud S. Quiricum per manum Moysi Lateranensis canonici, vicem agentis cancellarii, v. Kalend. Februarii, indict. VI, Incarnat. Dominicae anno 1187, Pontif. vero domini Clementis papae III, an. I.
XIX. Privilegium pro monasterio S. Mariae Florentino. (Laterani, Febr. 11.)[MARGARINI, Bullar. Casin., II, 211.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati S. Mariae de Florentia ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Cum omnium Ecclesiarum sit nobis, quanquam immeritis, cura commissa, et de omnibus teneamur sollicitudinem gerere, illis propensius adesse debemus, quae specialiter juris B. Petri esse noscuntur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium S. Mariae de Florentia, quod specialiter juris et proprietatis Romanae Ecclesiae esse dignoscitur, in quo divino estis obsequio mancipati, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et Beati Benedicti Regulam in eodem monasterio noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata parmaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; castrum de Signa et tertiam partem castri de Grumulo cum ecclesia et pertinentiis suis; curtem de Greve cum ecclesia S. Martini, caeterisque possessionibus suis; ecclesiam S. Bartholomaei cum curte et terra Berizonis et Azae uxoris ejus de Rodda. Insuper et terram ejus de Patroio, seu in quibuscunque locis cum omnibus pertinentiis suis; castrum de Radda cum curte et ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus; ecclesiam Sancti Martini in loco confluenti, cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Martini quae est infra civitatem juxta praelibatum monasterium cum casis, terris et omnibus pertiuentiis suis; ecclesiam S. Martini in Mensula cum omnibus pertinentiis suis; curtem Montis-Domini cum omnibus ad eam pertinentibus; curtem de Mandria cum pertinentiis suis; terram Joannis filii Teudi cum casis et reliquis possessionibus, sicut Maria et donatus filius ejus monasterio contulerunt; casas et terras Joannis filii Bogae; ecclesiam S. Rocchi cum terris et domibus circa se; castrum Vicli cum curte, ecclesiis, et omnibus pertinentiis suis. Praeterea quicquid de donatione Bonifacii fratris Benedicti quondam abbatis vestri legitime possidetis et omnes decimas de Viclo sicut eam de concessione bonae memoriae . . . . Florentini episcopi et decimas de Allodio vestro de curte de Casaglia, de Tusci et de Rocchetta, sicut decimam ipsam, de concessione Guidonis quondam Volteranni episcopi canonice possidere noscimini, vobis et monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus. Nihilominus etiam liberam institutionem personarum in ecclesiis vestris, sicut eam praedecessores vestri, et vos ipsi a 40 retro annis inconcusse habuisse noscimini, vobis duximus auctoritate apostolica confirmandam. Prohibemus insuper ne quis episcopus vel ministerialis ejus, ecclesias vestras, vel earum clericos indebitis exactionibus seu molestiis audeat fatigare, aut in vos excommunicationis, seu in monasterium vestrum interdicti sententiam, sine mandato Romani pontificis vel legati ab ejus latere destinati, ferre praesumat. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis vestrorum animalium decimas vel primitias a vobis vel monasterio vestro exigere nemo praesumat. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum vel clericorum vestrorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi a Florentino recipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis, et absque pravitate aliqua voluerit exhibere, alioquin quemcunque catholicum malueritis adeatis antistitem, qui nostra fultus auctoritate vobis quod postulastis impendat. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc.
Datum Laterani, III Idus Febr.
XX. Ecclesiae S. Mariae Grandigurgitis protectionem suscipit, possessionesque ac privilegia confirmat. (Laterani, Febr. 13.)[HUGO Ord. Praem. Annal., I, Pr., p. 600.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis RADULPHO abbati ecclesiae S. Mariae Grandigurgitis ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatae ecclesiae S. Mariae Grandigurgitis, in qua divino mancipati estis officio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam, et institutionem Praemonstratensium fratrum in eadem Ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.
Locum ipsum Grandigurgitis in quo praefata ecclesia de Bellelagia, Henrico de Larges, Theodoro de Plozoesc et Gerardo fratre ejus; curiam de Courdumaco quam dedit vobis Reimbaldus de Ferretis cum appendiciis suis, assensu Ludovici comitis ejusdem castri; curiam de Gerivillari cum appendiciis suis, cujus partem dedit vobis Richardus de Gleire; curiam de Burres cum appendiciis suis, quam habetis de abbatissa et capitulo des Balmes ( Baumes les Nones ) pro quinque solidis annuatim eidem ecclesiae persolvendis; curiam de Courdemaiche cum appendiciis suis, quam dedit vobis Cetto de Eglingues; curiam de Seneve quam vendiderunt et dederunt vobis Henricus et frater suus Billingus, assensu Ludovici comitis de Saloerner; eleemosynam decem et novem solidorum quam dedit vobis Reimbaldus de Euperpa apud S. Ulricum, in perpetuum possidendam, eleemosynam unius prati et duorum mensorum terrae apud Estophum, quam dedit vobis Richardus Libranchet; eleemosynam quam dedit vobis Reigerus de Bonchort apud Altoreille. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere seu extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere.
Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit, absque abbatis sui licentia, de eodem loco discedere; discedentem vero sine communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Inhibemus etiam ne ecclesias aut terras, seu aliquod beneficium ecclesiae vestrae collatum liceat alicui personaliter dari, sive aliquo modo alienari, sine consensu totius capituli, aut majoris partis vel sanioris ejusdem; si quae vero donationes, alienationes, aliter quam dictum est, factae fuerint, eas irritas esse censemus. Ad haec autem adjicimus, ne aliqui canonici seu conversi, sub professione domus vestrae adstricti, sine consensu abbatis et majoris partis capituli vestri, pro aliquo fidejubeant, vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiant, ultra pretium capituli vestri providentia provisum, nisi propter manifestam domus vestrae utilitatem; quod si facere forte praesumpserit, non teneatur conventus sine cujus licentia et consensu hoc egerant, pro his aliquatenus respondere. Praeterea licitum sit in causis vestris fratres vestros idoneos ad testificandum adducere, atque ipsorum testimonio, si rectum fuerit, et propulsare violentiam, et justitiam vindicare. Ob evitandas vero saecularium frequentias, liberum sit vobis, salvo jure dioecesani episcopi et ecclesiae parochialis, oratoria in grangiis vestris construere, et in ipsis, cum necesse fuerit, vobis et familiae vestrae divina officia celebrare. Pro chrismate vero, oleo sancto, consecrationibus ecclesiarum, ordinationibus clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, sive abbate ducendo ad sedem, vel quibuslibet aliis ecclesiasticis sacramentis, nullus a vobis, aut sub obtentu consuetudinis, aut quolibet alio modo quidquam audeat postulare; si quis autem contra hoc venire praesumpserit, portionem cum Gehiesi se noverit habiturum, cujus factum exactione turpis lucri et muneris imitatur. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ne quis infra clausuras locorum, seu grangiarum vestrarum furtum seu rapinam committere, ignem apponere, hominem capere, vel interficere, seu aliquam violentiam temere audeat exercere.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc.
Datum Laterani, per manum Moysi Lateranensis canonici vicem agentis cancellarii, Idus Februarii, indictione III [leg. VI], Incarnationis Domini anno 1187; pontificatus vero domini Clementis papae III anno primo. Ego Clemens Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Laborans presb. card. S. Mariae. Ego Melchior presb. card. Trans-Tiberim tit. Calixti SS. Joannis et Pauli, etc. Ego Jacobus diac. card. S. Mariae in Cosmedin. Ego Octavianus SS. Sergii et Bachi diac. card. Ego Goffredus S. Mariae in Via Lata diac. card. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card.
XXI. Archiepiscopis et episcopis mandat, ne « a prioribus et obedientiariis Cluniacensium fratrum, sine consilio abbatis et conventus, possessiones ecclesiarum distrahi, laicisque conferri » patiantur. (Laterani, Febr. 16.)[ Bullarium Cluniacense, 88.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, in quorum parochiis prioratus et obedientiae Ecclesiae Cluniacensis existunt, salutem et apostolicam benedictionem.
Ea quae in ecclesiarum praejudicium per praelatorum insolentiam attentatur, nostro imminent officio corrigenda; ne, si in ipsarum fuerimus provisione remissi, et earum status grave sustineat detrimentum, et nos de negligentia possimus in extremo examine reprehendi. Unde quia ad audientiam apostolatus nostri pervenit quod priores et obedientiarii Cluniacensium fratrum, sine consilio abbatis et conventus, possessiones ecclesiarum suarum et contra institutionem Cluniacensis ordinis illicite detrahunt, et quasdam laicis conferentes, censum debitum in grave praejudicium ecclesiarum minuere non verentur. Nos fraternitati vestrae praesentium auctoritate injungimus firmiterque mandamus, quatenus detentores bonorum praedictarum ecclesiarum taliter distractorum, cum ad vos querela pervenerit, moneatis attentius, et, si necesse fuerit, excommunicatione pariter et interdicto, remota appellatione, cogatis, ut possessiones in praejudicium ecclesiarum, priorum seu aliorum procuratorum temeritate distractas, sine difficultate restituant, et censum irrationabiliter imminutum non differant integrare.
Datum Laterani, XIV Kalendas Martii, pontificatus nostri anno primo.
XXII. Ecclesiae Caminensis protectionem suscipit, ea lege ut Sifridus episcopus et ejus successores sedi apostolicae fertonem auri quotannis persolvant. (Laterani, Febr. 24.)[LUNIG, Spicileg. eccles., Supplem., p. 6.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri SIFRIDO Caminensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
Ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio fratribus et coepiscopis nostris tam vicinis quam longe positis, paterna nos convenit provisione consulere et ecclesiis in quibus Domino militare noscuntur suam justitiam conservare. Aequum est enim et rationabile, ut quam beato Petro ejusque vicariis devotiores esse noscuntur, et sanctae Ecclesiae Romanae patrocinio cupiunt confoveri, ejusdem piae matris uberibus nutriantur. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et commissam tibi Caminensem ecclesiam quae beati Petri juris existit, sub ejusdem apostolorum principis et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et pacifice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.
Videlicet civitatem ipsam Caminensem, cum taberna et foro in illis et omnibus eorum appendiciis, castra haec, scilicet, Demusin, Treboses, Chosow, Wolgast, Huzonim, Groswin Piris, Stargard cum villis et omnibus eorum appendiciis, Stettin, Prentzlow cum foro et taberna et suis appendiciis, Colberg cum tugurio solis et thelonio, foro et taberna et omnibus suis appendiciis; totam Pomeraniam usque ad Lebam fluvium cum foris et tabernis; decimam Fohri Sithen. Statuimus autem ut quia civitas, quae Wollin dicitur, in qua episcopalis sedes esse solebat, propter guerrarum incommoda deserta esse proponitur, ipsa sedes in ecclesia Sancti Joannis Baptistae apud civitatem Camminensem, quae populosior est et securior, habeatur; libertatem quoque qua sedes ipsa soli fuit Romano pontifici a prima sui institutione subjecta, sicut est hactenus observata, ratam habemus et perpetuis temporibus inviolabilem permanere sancimus. Praeterea decimas quas ecclesia ipsa tam ex resignatione laicorum, quam aliis justis modis possidet, tibi et per te ipsum ecclesiae, auctoritate apostolica confirmamus.
Ad haec statuimus ut omnes clerici tuae jurisdictioni subjecti, tam religiosi quam alii tibi debitam in omnibus reverentiam et obedientiam exhibeant, nisi per apostolicae sedis privilegia sint exempti. Prohibemus insuper ne te, vel tuorum successorum quodam decedente, per principis terrae vel cujuslibet alterius violentiam bona episcopalia distrahantur, sed illi qui canonice fuerit substitutus illibata et integra conserventur. Auctoritate quoque apostolica prohibemus ne laici quilibet ecclesias vel oratoria in tua dioecesi construentes, sacerdotes in eis ponere, vel canonice institutos sine assensu dioecesani episcopi amovere praesumant.
Adjicimus etiam prohibentes, ne si aliqua ecclesia in ipsa dioecesi fuerit fabricata episcopus, qui pro tempore fuerit ei munus consecrationis impendat, nisi prius a fundatore ipsius, vel alio ad sustentationem congruam, ministrorum dos competens fuerit assignata. Inhibemus insuper ne interdictos vel excommunicatos tuos ad officium aut communionem ecclesiasticam recipere quisquam sine congrua satisfactione praesumat, nisi forte periculum mortis immineat ut dominicam praesentiam tuam habere nequiverint, per alium, secundum formam Ecclesiae, satisfactione praemissa oporteat ligatum absolvi. Ad judicium autem hujusmodi perceptae a sede apostolica protectionis et libertatis, nobis nostrisque successoribus, tu et successores tui fertonem auri annis singulis exsolvetis.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, imminuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, quorum gubernationi et sustentationi concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate.
Si quae igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, etc.
Datum Laterani per manum Moysis, Lateranensis canonici, vicem agentis cancellarii, VI Kal. Mart. indict. VI, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo octuagesimo octavo, pontificatus vero domni Clementis papae tertii anno primo.
XXIII. Hugoni abbati Cluniacensi monasterium Balmense asserit. (Laterani, Febr. 25.)[ Bullarium Cluniac., 88.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati Cluniacensis monasterii, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, salutem et apostolicam benedictionem.
Gloriosa et admirabilis divinae providentia majestatis ad hoc diversos gradus et ordines in Ecclesia sua constituit ut, dum inferiores superioribus debitam obedientiam et reverentiam exhiberent, una fieret ex diversitate connexio, et ordinabiliter gereretur officiorum administratio singulorum. Sicut sanctae filii obedientiae in sinu matris Ecclesiae gratiosae consolationis uberibus confovendi sunt, ita rebelles et elati, qui per molestiam suam quasi peccatum ariolandi et idololatriae scelus incurrunt, severitatis ecclesiasticae disciplinis sunt arctioribus coercendi. Balmense itaque monasterium, quod per fratres inibi congregatos et odore bonae opinionis et religionis decore splendescere ac florere debuerat, quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur, in peccatis eorum diabolo suadente, contabuit: unde tam in spiritualibus quam temporalibus miserabiliter fuerat imminutum. Cum autem placuit ei qui ab aeterno cuncta disponit, ut tantis malis finem imponeret, et locum ipsum ad obsequium suum misericorditer revocaret, facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit, ut per hoc nomen suum inquirerent et ad viam rectitudinis inviti etiam remearent.
Haec itaque, justitia praeeunte, felicis recordationis Eugenius papa praedecessor noster praedictum Balmense monasterium, cum omnibus pertinentiis suis Cluniacensi Ecclesiae in perpetuum statuit possidendum et privilegii sui munimine confirmavit.
Nos itaque ejusdem Eugenii et Urbani Romanorum pontificum praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, praefatum monasterium, sicut illud juste et canonice possidetis, cum omnibus quae impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, vobis et Ecclesiae vestrae per vos auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus, hac videlicet ratione ut ordo monasticus ibi secundum institutionem Cluniacensem semper futuris temporibus inviolabiliter observetur, et pro rebellione, contumacia et offensa, quam Balmensis monasterii abbas et fratres, adversus sanctam Romanam exercuerunt Ecclesiam, quicunque regimen in eodem loco per vos obtinuerit, nunquam abbatis sed prioris nomen tantum sortiatur.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva nimirum apostolicae sedis auctoritate. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Clemens Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci. Ego Laborans presb. card. S. Mariae Trans-Tiberim tit. Calixti. Ago Albinus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii. Ego Hyacinthus diac. card. S. Mariae in Cosmedin. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diaconus cardinalis. Ego Suffredus S. Mariae in Via Lata diac. cardinalis. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Julliano diac. card. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card.
Datum Laterani, per manum Moysi Lateranensis canonici, vices agentis cancellarii, V Kalendas Martii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domni Clementis papae III anno primo
XXIV Monasterii Cluniacensis protectionem suscipit, et bona quaedam ac privilegia confirmat. (Laterani, Febr. 25.)[ Bullarium Cluniac., 89.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati monasterii Sancti Petri Cluniacensis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Quanto specialius Ecclesia vestra nobis est, nullo mediante, subjecta, tanto propensius ejus juri providere compellimur, ne super his quae rationabiliter noscitur possidere, processu temporis indebita molestatione gravetur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, ad instar felicis recordationis Alexandri et Urbani Romanorum pontificum praedecessorum nostrorum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in monasterio vestro noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis. Prioratum Sanctae Mariae de Nazara cum omnibus pertinentiis suis; prioratum Sanctae Trinitatis de Lencona cum omnibus pertinentiis suis, sicut eosdem prioratus Ecclesia vestra canonice possidet, et de donatione praedicti prioratus S. Mariae in scripto authentico concedimus vobis, et eidem Ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque nobis clericos vel laicos, liberos et absolutos e saeculo fugientes, ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit, nisi arctioris religionis obtentu, absque abbatis sui licentia de eodem discedere; discendentem vero absque litterarum communium cautione nullus audeat retinere. Sepulturam propterea illius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverunt, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Quia vero decimae tam veteri quam nova lege ministris ecclesiarum noscuntur esse concessae, sub interminatione anathematis prohibemus, ne ullus laicus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva in omnibus sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Clemens Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae Trans Tiberim tit. Calixti. Ego Albinus presb. card. Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii. Ego Hyacinthus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diaconus cardinalis. Ego Saffredus S. Mariae in Via Lata diaconus cardinalis Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card.
Datum Laterani, per manum Moysi Lateranensis canonici vices agentis cancellarii, V Kalendas Martii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus vero domini Clementis papae III anno primo.
XXV. Monasterii Cluniacensis possessiones omnes confirmat. (Laterani, Febr. 25.)[ Bibliotheca Cluniac., 1453.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati Cluniacensi, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
Religionis monasticae modernis temporibus speculum, et in Galliarum partibus documentum, beati Petri Cluniacense monasterium ab ipso suae fundationis exordio sedi apostolicae in jus proprium est oblatum. Proinde Patres nostri sanctae recordationis Joannes XI, item Joannes XIX, Agapitus II, Benedictus VI, item Benedictus VII, Leo VII, item Leo IX, Gregorius VI, item Gregorius VII, Alexander II, Stephanus, Victor III, Urbanus II, Paschalis II, Gelasius II, Calixtus II, Lucius II, Eugenius III, Adrianus IV et Urbanus III, Ecclesiae Romanae pontifices, locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis praerogativa donarunt, et universa et pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus muniverunt. Statutum est enim ut ecclesiae omnes, coemeteria, monachi, clerici et laici universi infra terminos habitantes, qui sunt a rivo de Salnai, et ab ecclesia Rufiaci et Cruce de Lornant; a termino quoque molendini de Tornesac, per villam quae dicitur Varenna, cum nemore Burserio; a termino etiam qui dicitur Perois ad rivum usque de Salnai, sub apostolicae tantum sedis jure ac tuitione permaneant. Neque ipsius Cluniacensis loci presbyteri, aut etiam parochiani, ad cujuslibet nisi Romani pontificis et Clun. abbatis cogantur ire synodum vel conventum. Sane pro abbatis, monachorum, seu clericorum infra praedictos terminos habitantium ordinatione, pro chrismatis confectione, pro sacri olei ecclesiarum, altarium, et coemeteriorum consecratione, Cluniacense monasterium, quem maluerit antistitem evocet. Cluniacenses monachos ubilibet habitantes nulla omnino persona, praeter Romanum pontificem, aut legatum, qui a latere ipsius fuerit destinatus excommunicet, aut interdicat. Sane terminos immunitatis loci vestri, qui a praefato antecessore nostro Urbano papa II constituti sunt, praesentis decreti nostri pagina confirmamus, ne videlicet ullus homo cujuscunque conditionis ac potestatis invasionem, praedam, aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare praesumat infra ipsorum limites terminorum. Itaque termini sacri banni sunt hi: Versus Berziacum terminus est ad bivium circa Sarratam, unde una via venit ad Cluniacum, et altera ad Masillias; in strata versus Bellumjocum terminus est contra carruvium, quod est desuper molendinum cellerarii Clun; citra Viengias ultra Cluniacum versus Masillias terminus est ad bivium, unde una via tendit ad Masillias, altera ad Sanctam Mariam de Bosco; super Rufiacum terminus est ad summitatem defensi ad bivium, unde una [via] tendit ad Besorniacum, altera ad Quarellam; versus Sergiacum terminus est intra carruvium, citra locum ubi dicunt ad Turgum; in strata versus Cabilonensem pagum terminus est ad grossam Cassaniam super Marniacum; versus Brancedunum terminus est in via super hoscum Bannedum; versus Trenorchium terminus est super rivulum quem dicunt Longamaquam; inter Banoscum et Donziacum versus Petronam vel Zasiacum, terminus est ad tres fagos, ubi partiuntur noster boscus de Cluniaco et boscus comitalis; versus Igiacum terminus est ad Carmos, super montem Medium.
In abbatiis, quae cum suis abbatibus ordinationi Cluniacensis monasterii datae sunt, videlicet S. Martialis Lemovicensis, monasterii novi Pictavis, S. Joannis Angeliacensis, monasterii Lesatensis, Moysiacensis, Figiacensis in Cathurcensi pago; in Arvernia Mauziacensis, Tiernensis et Minatensis; in Antissiodorensi, S. Germani; in Rothomagensi abbatia apud Ponteseram; in Taroanensi S. Wlmari, sine Cluniacensis abbatis consilio abbas nullatenus eligatur. Ad haec adjicimus, ut in omnibus prioratibus et cellis, quae nunc sine proprio abbate vestro regimini subjectae sunt, nullus futuris unquam temporibus abbatem ordinare praesumat. Sed tam prioratus ipsi et cellae, quam et caetera in quibuslibet locis omnia, quibus Cluniacensis Ecclesia, Arvernensis concilii, quod per supradictum papam Urbanum II celebratum est, tempore investita erat, de quibus tunc nulla quaestio mota est, tam tibi quam successoribus tuis in pace semper et quiete serventur. Pro altaribus et ecclesiis, sive decimis vestris, nulli episcoporum facultas sit gravamen aliquod vobis, aut molestias irrogare, sed sicut eorum permissione quaedam ex parte, quaedam ex integro habuistis, et in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quae a laicis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestrae religionis reverentia poterit, ad vestram et pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos quam alios monasticae religionis viros inquietare episcopi consuerunt, illorum videlicet quos Dominicaturas appellant, qui vestro sumptu a monasteriis, et cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni episcoporum et episcopalium ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus et pauperibus erogatis. Ecclesiae omnes, quae ubilibet positae sunt, seu capellae vestrae et coemeteria libera sint et omnis exactionis immunia, praeter consuetam episcopi paratam, et justitiam in presbyteros, qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceat quoque vobis seu fratribus vestris presbyteros eligere: ita tamen ut ab episcopis, vel episcoporum vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant: quam si committere illi, (quod absit!) de pravitate noluerint, tunc presbyteri ex Apostolicae sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum vero seu altarium consecrationes, si dioecesani episcopi gratis voluerint exhibere, a quolibet Catholico suscipiatis episcopo; nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur; sed tam monachi ipsi quam et famuli eorum, et qui se monasticae professioni devoverunt, clausis ecclesiarum januis, non admissis dioecesanis, divinae servitutis officia celebrent, et sepulturae debita peragant. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda nominibus:
In Burgundia ecclesiam de Villafranca, ecclesiam de Barberiaco, monasterium de Prims, ecclesiam de Belna cum appendiciis suis; in Francia ecclesiam Montis-Desiderii, ecclesiam de Dompetra, ecclesiam de Crispeio; in Provincia monasterium juxta Montem-Pessulanum; in Tolosano episcopatu ecclesias Sanctae Columbae; in Hispanias, Nazaram, S. Isidorum, S. Zoelum de Carrione, S. Romanum de Pennis, Villamviridem, Villamfrancam, Valemviridem, Palumbarium, Bodinum, Vimeneriam, S. Martinum de Nebda, S. Vincentium de Salamantica, Sanctam Columbam de Burgis, Cornilanam, quae propriae Cluniacensi monasterio datae sunt. Item in Nivernensi episcopatu monasterium de Albiniaco quod ad Charitatem pertinet. In Francia monasterium de Causiaco, quod ad S. Martinum de Campis pertinet, canonicalem ecclesiam de Abbevilla. Item ecclesiam de Rua, quae ad monasterium de Abbevilla pertinet. In episcopatu de Castro, ecclesiam S. Petri de Aliano; in episcopatu Tusculanensi ecclesiam S. Mariae de Pessulo [Pesculo]; in episcopatu de Orbeveteri, ecclesiam S. Mariae de Aquamola, et ecclesiam S. Angeli.
Prohibemus autem ne infra parochias ad jus Clun. monasterii pertinentes, absque Clun. abbatis assensu ullus ecclesiam vel capellam aedificare praesumat, salva in omnibus sedis apostolicae auctoritate. Inhibemus autem ne terras, seu possessiones alias, et thesaurus ecclesiarum vestrarum liceat alicui vendere, seu alio modo alienare, vel loco pignoris obligare, vel alicui fratrum vestrorum pro aliquo fide jubere absque consensu abbatis et capituli vestri, aut majoris et sanioris partis. Quod si factum fuerit, decrevimus irritandum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione aut sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se judicio divino existere de perpetrata iniquitate cognoscat; et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
FACERE VOLUNTATEM TUAM DOCE ME, DOMINE. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Ego Clemens Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac Marci. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae Trans-Tiberim tituli Calixti. Ego Albinus presbyter card. tit. Sanctae Crucis in Hierusalem. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii. Ego Jacobus diaconus card. S. Mariae in Cosmedin. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diaconus cardinalis. Ego Gofridus S. Mariae in Via Lata diaconus cardinalis. card. Ego Radulphus G. Georgii ad Velum Aureum diaconus card.
Datum Laterani, per manum Moysi Lateran. can. vices agentis cancellarii, V Kal. Martii, indict. VI, Incarn. Dominicae anno 1187, pontificatus vero domni Clementis papae III anno I.
XXVI. Abbatum S. Benedicti Padilironensium electionem jubet secundum monasterii Cluniacensis privilegia fieri. (Laterani, Febr. 26.)[ Bibliotheca Cluniac., p. 1452.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati, et conventui Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Privilegiis, quae a sede apostolica Cluniacensi monasterio indulta sunt, diligenter inspectis, manifeste cognovimus quod Beati Benedicti monasterium a praedecessore nostro bonae memoriae, Gregorio papa VII, Hugoni Cluniacensi abbati ejusque successoribus commissum est, ut in ejus gubernatione, atque custodia et potestate habeant, et studium procurationis impendant; obeunte quoque ipsius loci abbate, eorum semper provideat diligentia, quatenus idonea et huic officio digna in loco regiminis secundum Beati Benedicti Regulam subrogetur persona, et quidquid in Monasterio ad augmentum et observationem monasticae religionis institui vel emendari oportuerit, eorum semper ministerio et dispensatione pariter impleatur, salva quidem in omnibus auctoritate apostolicae sedis, cujus juris ille locus existit. Idipsum quoque ab ipsius Gregorii successoribus praedecessoribus nostris, et praecipue papa Calixto felicis memoriae, statutum est et confirmatum: qui in sua confirmatione addidit ut, in eodem Beati Benedicti monasterio, sine Cluniacensis abbatis consilio, provisione et praecepto abbas nullatenus eligatur, nullusque episcoporum sine commendatitiis litteris Clun. abbatis eidem electo consecrationis vel ordinationis manum imponat. Alioquin et consecrator tanquam constitutionis apostolicae praevaricator graviori subjaceat ultioni, et consecrati electio sive ordinatio, donec apostolicae sedi et eidem Clun. monasterio satisfiat, irrita habeatur. Tempore autem beatae memoriae Lucii papae praedecessoris nostri, Petrus tunc abbas monasterii vestri, tam per se quam per fratres suos, praedecessoribus ejusdem Lucii papae, et ipsi etiam saepius conquestus fuit quod eodem P. inconsulto fratres praedicti monasterii S. Benedicti contra supradictum tenorem sibi abbatem elegerant, et debitam ei obedientiam ac reverentiam subtrahebant. Unde praedecessor noster felicis memoriae Innocentius papa per litteras eis suas mandavit, ut Guillelmus abbas, qui abbate et fratribus Cluniacensibus inconsultis electus et ordinatus fuerat, cum honestis et discretis personis de fratribus suis monasterium et fratres Clun. adiret, et eidem P. abbati obedientiam ac reverentiam, quemadmodum praedecessor suus bonae memoriae Henricus abbas exhibuerat, devote et humiliter exhiberet. Quo nequaquam per eos impleto, et fratribus Clun. in sua querimonia persistentibus, idem Lucius papa per sua eis scripta mandavit, ut memoratus G. abbas cum honestis et discretis personis, et privilegiis sui monasterii, praeteritis Beati Andreae octavis, ejus se conspectui praesentaret, ut, utriusque partis causa cognita, pacem inter eos auxiliante Domino reformaret. Fratribus autem vestris eodem termino saepe dicti Lucii conspectui praesentatis, nec ipse venit, nec per fratres suos qui venerant, pax inter partes potuit reformari. Quia igitur tam manifeste Clun. monasterii justitiae idem Lucius ulterius deesse non poterat, per apostolica eis scripta mandavit atque praecepit, quatenus ipse G. abbas cum honestis et discretis personis de fratribus suis, occasione et dilatione remota, Cluniacense monasterium visitaret, atque praedicto P. abbati obedientiam ac reverentiam, quam praedecessores sui praedecessoribus ipsius P. exhibuerant, humiliter exhiberet; quod si infirmitate gravatus per se id adimplere non posset, per meliores personas ipsius monasterii adimpleret. Nos igitur praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, ne de caetero in eodem S. Benedicti monasterio, nisi juxta praedictum tenorem privilegiorum sedis apostolicae abbatis fiat electio, ad exemplar saepe dicti Lucii auctoritate apostolica prohibemus. Quod si facta fuerit, irrita et vacua habeatur.
Datum Laterani, IV Kal. Martii. Pontificatus nostri anno primo.
XXVII. Hugoni abbati et conventui Cluniacensi monasterium S. Germani Antissiodorensis addicit. (Laterani Febr. 26.)[BALUZ., Miscell. ed. Mansi, II, 177.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati et conventui Cluniacensi salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto specialius coenobium vestrum beati Petri juris existit et ad nostram provisionem nullo mediante pertinet et tutelam, et vos et praedecessores vestri in eo coelestis magisterio subditi disciplinae per infusionem sancti Spiritus odorem honestatis et religionis in vestro hactenus ordine observatae latius expandistis, tanto ad conservandum jura illaesa et justas devotionis vestrae petitiones benignius admittendas tenemur existere promptiores. Quia igitur, sicut ex scriptis S. quondam comitis Blesensis et A. uxoris ejus et felicis recordationis Urbani secundi et Paschalis, Romanorum pontificum, sub sigiliis dilectorum filiorum nostrorum B. Sancti angeli et S. Sanctae Mariae in Via Lata diaconorum cardinalium, sedis apostolicae legatorum, ad praesentiam bonae memoriae Urbani tertii praedecessoris nostri transmissis innotuit, monasterium Sancti Germani Altissiodorensis, in quo adeo per negligentiam provisorum regularis observantia perierat, disciplinae et terrenae defecerant facultates, quod ejus custodia abjectis traderetur personis, ad preces praedicti comitis monasterii ejusdem patroni et bonae memoriae Humbaldi tunc Altissiodorensis episcopi et aliorum plurium praedictus Urbanus secundus, antecessor noster, beato Hugoni, tunc monasterii vestri abbati, et successoribus ipsius provida deliberatione concessit secundum beati Benedicti Regulam reformandum et sub ordine monasterii Cluniacensis futuris temporibus perpetuo possidendum, sic tamen quod monasterium ipsum abbatis non debeat provisione carere; quam concessionem et praedicti comitis donationem praedictus Paschalis et Urbanus tertius, praedecessores nostri, postmodum confirmarunt, et nos eorum vestigiis inhaerentes ad exemplar ipsorum eamdem concessionem ratam esse decernimus et praesentis scripti pagina confirmamus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, IV Kal. Martii, pontificatus nostri anno primo.
XXVIII. Archiepiscopis et episcopis interdicit, « ne de caetero nisi eum ad Cluniacensium fratrum prioratus visitationis causa venerint, procurationes ab iis aliquas requirant. » (Laterani, Febr. 26.)[ Bullarium Cluniac., 88.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, in quorum parochiis prioratus et obedientiae Ecclesiae Cluniacensis existunt, salutem et apostolicam benedictionem.
Sic est Ecclesiarum praelatis et divina constitutione permissum spiritualia seminando, carnalia metendo recipere, secundum illud: Non alligabis os bovi trituranti (I Tim. V), ut sibi commissis Ecclesiis oneri non existant. Intelleximus siquidem quod haec quidam vestrum nequaquam, sicut convenit, attendentes, cum suas dioeceses circumeant, a prioratibus et obedientiis Cluniacensium fratrum apud alios hospitati procurationes sibi faciunt exhiberi, licet ipsi parati essent, ut asserunt, in prioratibus suis eos benigne recipere, et prompta eis devotione servire. Quia vero indignum est ac vestrae pariter honestati contrarium, ecclesiasticae charitatis obsequia ad gravamen trahere subditorum fraternitati vestrae, praesentium auctoritate districtius inhibemus, ne de caetero, nisi cum ad praedictorum fratrum prioratus visitationis causa veneritis, procurationes ab eis aliquas requiratis, nec eis super hoc gravamen aliquod aut molestiam inferatis, scituri quod si secus egeritis, nos eisdem fratribus, auctore Domino, curabimus prohibere, ut alibi hospitatis procurationes nequaquam impendant.
Datum Laterani IV Kal. Martii, pontificatus nostri anno primo.
XXIX. Monasterii S. Mariae Flabonis-montis protectionem suscipit, bonaque confirmat. (Laterani, Febr. 26.)[HUGO, Ord. Praem. Ann. I, Pr., p. 551.] CLEMENS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati ecclesiae S. Mariae de Flabonis-montis, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regulariter substituendis in perpetuum.
Religiosis desideriis, etc. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sanctae Mariae Flabonis-montis, in qua divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus: in primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini Regulam, atque institutiones Praemonstratensium fratrum in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, vel in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum in quo fundata est ecclesia, qui antiquitus vulgo Flabonis-montis appellatur, et cum nemore de Wathes. Pasturas in ipsis pratis, aquis, nemoribus; glandem et fagenam in iisdem nemoribus; ligna tam ad aedificandum, quam ad comburendum et ad quoslibet usus: quae dederunt vobis in suis portionibus totius territorii de Baigneval, Wido de Acrimonte, et Wiardus Ruffus de Daville, Genoldus et Herbertus de S. Juliano, Wido assensu Hugonis comitis de Wadmonte; Guidus et Herbertus assensu Olrici de Gisnei; Wiardus assensu ejusdem Guidonis, a quibus ea in feodum tenebant; Guido etiam assensu Olrici de Posternis, et uxoris suae Esclamundiae, et Walteri de Deully, etc. ( Hic longissime recenset pontifex omnes possessiones ecclesiae Flabonis-montis; deinde suam bullam claudit eidem concedendo privilegia et exemptiones ordinarias. )Ego Albinus tit. S. Crucis in Jerusalem presbyt. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes presbyt. card. tit. S. Marci. Ego Laborans presbyt. card. S. Mariae Trans-Tiberim. card. Ego Melchior presbyt. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii. Ego Sacerdos diac. card. S. Mariae in Cosmedin. Ego Decamanus SS. Sergii et Bacchi diac. card. Ego Soffridus S. Mariae in Via Lata diac. card. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card.
Datum Laterani, per manum Moysi Lateranensis canonici, vices agentis cancellarii, IV Kal. Martii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus domini Clementis papae anno primo.
XXX. Bulla abbatiam B. Mariae de Herivalle confirmantis. (Laterani, Mart. 2.)[ Gall. Christ., VII, Instrum., 274.) CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati ecclesiae beatae Mariae de Herivalle, ejusque fratribus tam praesentibus, quam futuris regularem fratribus vitam professis in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicam convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sanctae Mariae de Herivalle, in qua divini mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; imprimis statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum Deum et B. Augustini Regulam, atque institutionem fratrum S. Victoris Parisiensis in eadem ecclesia noscitur esse institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum, in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentibus suis, terris, vineis, pratis, silvis, pascuis et vinariis ac decimis; ex dono Rainaldi Claromontis comitis et Matthaei comitis Bellimontis Herivallem et nemus ac planum eidem loco circumadjacens, quantum vos et successores vestri suis sumptibus et animalibus excolere poterunt, ab omni seculari exactione liberum penitus et immune: ecclesiam de Marliaco villa cum pertinentiis suis; ex dono Odonis Apri duos sextarios frumenti annuatim in molendino Forti, et quod in eodem molendino fratres ipsius loci statim post primum molentem, quantum ad fratrum sufficientiam oportuerit, semper absque molitura molant; ex dono Rainaldi comitis tres sextarios frumenti et tres mixturae in molendino de Coya; ex dono Alberici militis unum sextarium frumenti de domo ejus de Fossis annuatim, quicunque eam possederit; ex dono Girardi de Atrio unam minam annonae de allodio de Compens, qualiscunque annona ibi venerit: decimam, quam Guido miles de assensu dioecesani episcopi ecclesiae vestrae dimisit: sexaginta arpenta terrae a Rerico de Fossis, et triginta ab Hugone majore de Luzarchiis, ecclesiae vestrae emptionis titulo acquisita: bosculum domui vestrae vicinium: ex dono Amaurici de Villariobello et Elisabeth uxoris suae vineas quasdam et terras apud Villariumbellum; sexaginta arpenta nemoris et dimidium, quae a supradicto Rerico de Fossis tenetis sub annuo censu sex denariorum pro arpentis singulis solvendorum; sex arpenta terrae, quae jam dictus Rericus ecclesiae vestrae in eleemosynam libera et absoluta donavit. Nemus de Roissy, quod ab Alberico de Fossis milite, et Huberto sororio ejus et Odone de Bellofonte sub annuo censu quatuor denariorum pro singulis arpentis ejusdem nemoris solvendorum tenetis; duodecim arpenta terrae arabilis et decem nemoris, quae Hugo major de Luzarchiis in territorio Fossarum villae perpetua largitione donavit; immunitatem etiam decem solidorum ab eodem Hugone ecclesiae vestrae concessam, quos ei annis singulis pro quodam nemore vestra ecclesia solvere tenebatur; decimam praeterea, quam idem Hugo ecclesiae vestrae apud Fossas et Marliacum de assensu dioecesani episcopi dimisit; decimam, quam Milo de Bellofonte de suae uxoris et haeredum suorum assensu, in loco Bernerii, et eam etiam, quam Malcerius miles de Ballanval apud Survilliers cum tribus frumenti sextariis de assensu dioecesani episcopi vestrae ecclesiae dimiserunt: ex dono Odonis majoris de Luzarchiis sextarium unum annuatim et quatuor arpenta terrae pro anima uxoris suae; ex dono Radulfi de Aquabona militis duos frumenti sextarios apud Villariumsiccum; ex dono Brunisendis mulieris duos frumenti sextarios in villa Marioli; ex dono Idoneae mulieris de Doemunt et filii ejus Cunavi hostisiam liberam apud Villare, et duo arpenta terrae pro anima Adae viri sui; dimidiam partem quartae partis decimae de Fossis, quam Robertus Bochardus ecclesiae vestrae de assensu dioecesani episcopi dimisit.
Sane novalium vestrarum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum decimas a vobis nullus extorquere praesumat; liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ne ulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit sine abbatis sui licentia de eodem loco discedere, seu proprium levitate aliqua detinere; discedentem vero absque communium licentiarum cautione nullus audeat retinere: cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint vel interdicti, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptione et astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum major pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praedictam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus commodis profutura, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc.
Datum Laterani, per manum Moysi Lateranensis canonici, gerentis vicem cancellarii, sexto Nonas Martii, indictione sexta, Incarnationis Dominicae anno 1187 (qui nunc 1188), pontificatus vero domini Clementis papae III anno primo
XXXI. Universis episcopis significat de privilegio fratrum S. Mariae de Reno, « ut a quocunque maluerint Catholico antistite ordinentur. » (Laterani, Mart. 3.)[TROMBELLI, Mem. di Reno, 436.] CLEMENS episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus universis episcopis ad quos litterae istae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum dilectis filiis nostris Hugoni priori subdiacono nostro, et conventui sanctae Mariae de Reno ab episcopis Bononiensibus fuerit jam pridem indultum, et apostolico eis privilegio confirmatum, ut a quocunque maluerint catholico antistite ordinentur, providere volumus et debemus, ut eis libertas ista futuris temporibus servetur illaesa. Quapropter fraternitati vestrae ad instar felicis recordationis Lucii et Urbani praedecessorum nostrorum per apostolica scripta mandamus, quatenus cum ad vos aliquis eorum accesserit ordinandus, juxta tenorem privilegii sui, nullius contradictione vel appellatione obstante, auctoritate apostolica ordinetis. Nolumus autem ut pro eo quod ab aliquo semel aut saepius receperint ordines, facultas eis adeundi alium vel alios aliquatenus denegetur.
Datum Laterani, V Nonas Martii, pontificatus nostri anno primo.
XXXII. Monasterio Cluniacensi Sanam villam asserit. (Laterani, Mart. 5.)[ Bullar. Cluniac., 92.] CLEMENS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati et conventui Cluniac., salutem et apostolicam benedictionem.
Preces quae a rationis tramite non discordant, prona nos voluntate decet admittere, et effectui debito mancipare. Inde est quod vestra justa postulatione indulti villam Sanam quam vir nobilis . . . Despire per manum venerabilis fratris nostri Theobaldi Ostiensis episcopi, tunc vestri abbatis, monasterio vestro in ultima voluntate legavit, sicut eam juste ac sine controversia possidetis, auctoritate vobis apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, III Nonas Martii, pontificatus nostri anno primo.
XXXLI. Ad Willelmum regem Scotorum.--De exemptione Ecclesiarum terrae suae. (Laterani, Mart. 11.)[MANSI, Concil., XXII, 548.] Cum universi Christi jugo subjecti ad sedem apostolicam patrocinium invenire debeant et favorem, illos tamen specialius convenit munimine protectionis confoveri, quorum fidem ac devotionem ut pluribus est experta: ut ad ipsius electionis favorem tanto amplius provocetur, et ejus reverentiae devotiori affectione subdantur, quanto benevolentiae ipsius et gratiae pignus se noverint certius assecutos. Eapropter, charissime in Christo fili, reverentiam ac devotionem quam ad Romanam te habuisse a longis retro temporibus Ecclesiam novimus, attendentes, praesentis scripti pagina duximus statuendum, ut Scoticana Ecclesia apostolicae sedi, cujus filia specialis existit, nullo mediante debeat subjacere. In qua haec sedes episcopales esse noscuntur: ecclesiae videlicet Sancti Andreae, Glascuensis, Dunkeldensis, Dumblinensis, Brehinensis, Aberdonensis, Moraviensis, Rosensensis, Katinensis: et nemini liceat nisi Romano pontifici, vel legato ab ipsius latere destinato, in regnum Scotiae interdicti vel excommunicationis sententiam promulgare, et si promulgata fuerit, decernimus non valere. Adjicimus ut nulli de caetero, qui de regno Scotiae non fuerit; nisi quem apostolica sedes propter hoc de corpore suo specialiter destinaverit, licitum sit in eo legationis officium exercere. Prohibemus autem ut controversiae quae fuerint in regno illo de possessionibus ejus exortae, ad examen extra regnum positorum judicum non trahantur, nisi ad Romanam Ecclesiam fuerit appellatum. Si qua vero scripta contra hujus libertatis statuta apparuerint impetrata, vel in posterum, istius concessionis mentione non habita, contigerit impetrari, nullum tibi vel ipsi regno circa hujus praerogativae concessionem praejudicium generetur. Praeterea libertates et immunitates tibi vel eidem regno, vel ecclesiis in eo constitutis, a praedecessoribus nostris Romanis pontificibus indultas, et hactenus observatas, ratas habemus, et illibatas futuris temporibus statuimus permanere. Nulli ergo hominum liceat paginam nostrae constitutionis et prohibitionis infringere, vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, III Idus Martii, pontificatus nostri anno primo.
XXXIV. Monasterii Sanctae Mariae Moncellensis protectionem suscipit, possessionesque ac privilegia confirmat. (Laterani, Mart. 16.)[HUGO, O. P. A., II, Pr., p. 193.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ALBERTO abbati Sanctae Mariae de Moncellis, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris religiosam vitam professis, in perpetuam memoriam.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse subsidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilectissimi in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sanctae Mariae de Moncellis, in qua divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam, atque institutionem Praemonstratensem, in eadem ecclesia institutus esse noscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, donatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum in quo sita est abbatia vestra, quam habetis ab Anselmo de Moncellis, per manum comitis Theobaldi et assensu Wiburgae a qua illum in feudum tenebat; molendina, duas carrucatas terrae, prata, piscationem, nemus et duos homines Giguardum et Albricum et caetera appendicia. Tertiam partem decimae de Moncellis tam minutae quam majoris; usuarium quod comes Henricus in nemore suo tam ad comburendum, tam ad omnimoda aedificia Ecclesiae vestrae construenda vobis concessa, cum omnibus pasturis ejusdem nemoris, cum quadam terra quae est apud Volliers per manum Bosonis quondam Catalaunensis episcopi assensu praedicti Radulphi qui ab eo illud in feudum tenebat, terram exstirpandam ad culturam carrucarum sufficienter certis metis distinctam, quam dedit vobis comes Henricus in nemore de Luorico cum alia terra quae suffecit ad faciendas viginti falcatas prati extra praedictas metas de nemore adjacenti, terram quam dedit vobis idem comes in eodem nemore rogatu magistri Hugonis quae sita est inter Lefridis fontem et cason et viam de. . . . cum nemore et alia terra. . . . ultra rivum de Casum quantum arcus jacere potest ad domum occultandam, ita quod. . . . sui nec costumiam aliquam vel exactionem aliquam a vobis debent exigere. Quatuor sextarios bladi, duos tremeciati et duos tremesagii, quos Guido dominus de Cytripeio dedit ecclesiae vestrae de Casu singulis annis percipiendos in terragiis de Moncel, duodecim denarios censuales quod dedit ecclesiae de Casum apud Pontium Hersendis de Troam, quorum sex. . . . alios sex Hugo ejusdem villae. . . . quotannis priori de Casum persolvere debent, grangiam de Vilo quae sita est juxta Bosemont, quam habetis a comite Henrico, ab abbate et capitulo Belli-loci cum omnibus pertinentiis suis, sicut ecclesia Belli loci tenuerat, exceptis his quae eadem ecclesia habebat apud. . . . tali siquidem conditione, quod singulis annis tres modios annonae ad mensuram de S. Marguareta, medietatem frumenti et medietatem avenae solvere debetis Radulpho de Blanciaco clerico ipsius comitis, obeuntibus vero Radulpho et comite, duos tantummodo modios annonae ad praedictam mensuram reddetis haeredi praenominati comitis. Domum quam habetis apud Vitriacum in foro, ex dono Ludovici de eodem castro, assensu comitis Henrici, duas partes, tres partes grossae decimae de Maweu, tertiam partem decimarum tam grossarum quam minutarum, quam habetis infra parochiam de Boran-curiata libere, quod nihil solvere debetis pro. . . . de vestra parte, tertiam decimae tam grossae quam minutae quam habetis apud Libatiam, tertiam partem apud Blesiam, duos sextarios frumenti quos habetis apud S. Veranum in terragiis quos tenet Simon et minam frumenti apud Sapignecourt, sex denarios censuales pro anima uxoris Oddonis de Cloes, quae omnia praedictus Simon vel qui praenominata terragia tenebant Ecclesiae vestrae quotannis solvere debebant. Locum de Avigneio in quo claustrum sororum aedificatum est. . . a campo Petri Piguis usque ad pratum de Avigneio cum eodem prato quod dederunt vobis Guido dominus de Dampetra, et Helaydis uxor sua pro remedio animarum suarum, assensu filiorum suorum videlicet Andreae et Milonis; pratum de Insula, pratum quod vocatur Arrandicampus; decimationem totius annonae suae omnium terrarum ad dominum de Moilen pertinentium, carrucas molendinorum et terragiorum suorum, exceptis seminibus et talearis, usum piscationis a ponte Altae-villae usque ad Moilen; usuarium totius nemoris sui exceptis defensis suis, tam ad comburendum, quam ad omnimoda aedificia ecclesiae vestrae construenda, cum pascuis porcorum, pecorum et animalium in planis et silvis absque aliqua coustumia vel exactione ministeralium. Duo molendina quae habetis ab Hilduino de Moilen et ab. . . . de Cosantia militibus sub sensu viginti quatuor sextariorum annonae, quorum sexdecim sunt frumenti et octo de tremesagio, assensu Guidonis de Dampetra, terram quam dederunt vobis Guido de Habucort et Beraldus frater ejus, quae est a Sabico de Horecourt. . . . Campum in confinio pontis Novae villae, dimidiam partem molendini de Guigny, piscationem liberam a consueto cursu Marnae usque ad divisionem aquae de Sapignicourt; libertatem quam concessit ecclesiae vestrae Guido dominus de Dampetra, scilicet quod si hominum suorum aliquis sive liber sive servus ad vos converti voluerit, et habitum religionis assumere, libere cum possessione sua debetis eum recipere, salvo censu atque terragio excepto, quod militibus sive in vita sive in morte non totum feudum licet vobis dare, sed partem, salvo hominio suo; et si quis eorumdem hominum terram aliquam vobis vendere voluerit, licet eam vobis recipere, salva tamen ejusdem terrae consuetudine; octo solidos censuales quos habetis ex dono Milonis conversi vestri et Petri filii ejus apud Ramerum percipiendos, in festo S. Remigii de manu villici de Insulis apud Dommartinum; tertiam partem decimae et sexdecim denarios censuales apud decem et novem sextarios annonae, medietatem siliginis, et medietatem avenae; tertiam partem decimae quam habetis in villa quae dicitur Piper, scilicet tres sextarios ex octo eo anno quo cum abbatissa Trecensi accipitis; quando vero cum Pagano, quartam partem ejusdem decimae debetis eo vero anno . . . . . accipit, in eadem decima nihil habetis. Eleemosyna Beliardis conversae vestrae et Milonis Cose sororis ejusdem Beliardis, terragium et censum quod habetis ex dono praedictorum apud Magnam villam et ad Doenum. Tertiam partem decimae majoris minutae quam habetis in villa quae dicitur Mallyacum et ad Romanam . . . . . quartam partem decimae quam habetis ad Vallem putei; sextam partem ejusdem molendini cum medietate custodiae ejusdem quam habetis apud mansum Willermini . . . . minutum decimae quam habetis apud . . . . quos recipit capellanus pro cantuario suo, tertia parte minutae decimae ibidem vobis retenta. Majorem decimam quam habetis apud Vaspium in tertio anno, tertiam partem minoris decimae singulis annis, et quidquid . . . . . habebat in terragiis et censibus ejusdem villae, et quidquid habebat in terragiis censibus et consuetudinibus apud Albeme; annuum censum sex sextariorum frumenti et dimidii, et sex sextariorum avenae et dimidii, quae tam Robertus de Walsecourt, filius Walticae cognomento Britel, quam successores sui solvere debent quotannis in festo S. Remigii fratribus de Avigniaco, a quibus mediam partem molendinorum de Walsecourt sub eodem censu recepit; quin etiam annuum censum quam fratres Avegniorum singulis annis solvere solebant monachis de Hozecort, idem Robertus et successores sui pro receptione eorumdem molendinorum quotannis praedictis monachis solvere teneantur; ita tamen, quod si eadem molendina aliquo modo per culpam ejusdem Roberti omnino destructa fuerint, praedicti fratres mediam partem reficiant et Robertus alteram. Singulis vero triennis dabuntur fidejussores novi, super censu duos sextarios frumenti quos Robertus de Walsecourt dedit vobis cum matre sua dum ad vestram conversionem venit, quos tres ex Altofonte eodem Roberto, singulis annis, pro censu reddebant, pro terra illa, quae est inter stagnum et terram de Blefia, assensu domini de Dampetra, a quo terram illam in feudum tenebat.
Allodium quod habetis ab ecclesia S. Mariae de Vanno, et ab abbate Bartholomaeo et capitulo Sancti Pauli Virdunensis, sub annuo censu quinque solidorum Cathalaunensis monetae, in festo S. Remigii eidem ecclesiae de Walfno quotannis persolvendorum; allodium quod dedit vobis Jacobus de Graveria in rivo juxta villam quae vocatur Loisis, salvo censu, annuentibus dominis suis, a quibus illud tenebat cum quadam domo et uno manso, sicut in authentico scripto Cathalaunensis episcopi continetur. Medietatem cujusdam prati quod vocatur Manbre cum medietate terrae arabilis eidem prato adjacentis quas dedit vobis Guido filius. . . . . Ruffi de Walsecourt, assensu fratrum suorum et Hilduini Petri pro sorore sua in ecclesia vestra conversa; aliam medietatem ejusdem prati cum praedicta terra quam dedit vobis . . . . . assensu praedictorum fratrum Hilduini Petri, et pro qua concessione, tribus praenominatis fratribus ecclesia vestra medietatem molendinorum de Walsecourt, quam eidem ecclesiae pro decem libris Trecensis monetae pignori obligaverant, remisit. Aliam medietatem eorumdem molendinorum ex dono supradicti Galbae sibi retinentis allodium de Hescalaron, quod dedit vobis Stephanus de One, quantum ad eum de jure spectabat.
Sane laborum vestrorum quos propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat; licet fundorum dominis pro rei proprietate censum vel quotamlibet frugum partem reddatis.
Liceat quoque vobis clericos et laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne ulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit, absque abbatis sui licentia de ipso discedere; discendentem vero sine communium litterarum cautione nullus audeat retinere.
Inhibemus etiam ne ecclesias aut terras seu aliquod beneficium ecclesiae vestrae collatum, liceat alicui personaliter dari, sive alio modo alienari, sine consensu totius capituli, aut majoris et sanioris partis ejusdem.
Si quae vero donationes vel alienationes aliter quam dictum est factae fuerint, eas irritas esse censemus. Ad haec autem adjicimus ne aliqui canonici sive conversi sub professione domus vestrae adstricti, sine consensu abbatis et majoris partis capituli vestri pro aliquo fidem inhibeant, vel ab aliquo pecunias mutuo accipiant ultra pretium . . . . . vestra providentia provisum, nisi propter manifestam domus vestrae utilitatem. Quod si facere forte praesumpserint, non teneatur conventus, sine cujus licentia et consensu id egerant, pro his aliquatenus respondere. Licitum praeterea vobis sit in causis vestris fratres vestros idoneos ad testificandum adducere atque ipsorum testimonio sicut rectum fuerit et propulsare violentiam et justitiam vindicare. Ob evitandas vero saecularium frequentationes, liberum sit vobis salvo jure dioecesani episcopi et ecclesiae parochialis, oratoria in grangiis vestris construere, et in ipsis, cum necesse fuerit, vobis et familiae vestrae divina officia celebrare.
Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Pro chrismate vero, oleo sancto, consecrationibus ecclesiarum, ordinationibus clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, sive abbate deducendo ad sedem, vel quibuslibet aliis ecclesiasticis sacramentis, nullus a vobis, aut sub obtentu consuetudinis, aut quolibet alio modo, quidquam audeat postulare.
Si quis autem contra haec venire praesumpserit, portionem cum Giezi se noverit habiturum, cujus factum exactione turpis muneris imitatur. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ne quis infra clausuram locorum vestrorum seu grangiarum vestrarum furtum rapinamve committere, ignem apponere, hominem capere, vel interficere, seu aliquam violentiam temere audeat exercere.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum, etc. Ego Clemens Catholicae Ecclesiae episcopus Ego Theobaldus Ostiensis episcop. Ego Joannes presbyter card. titulo S. Marcelli. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae trans Tiberim tit. S. Calixti. Ego Albinus tit. S. Crucis in Jerusalem presb. card. Ego Melior presbyter cardinalis tit. S. Caeciliae. Ego Rodulphus, presbyter cardinalis tit. S. Praxedis. Ego Petrus tit. S. Clementis presb. card. Ego Jordanus presb. card. S. Prudentianae tit. Pastoris. Ego Jacobus diac. card. S. Mariae in Cosmedin. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diac. cardinalis. Ego Soffredus S. Mariae in Via Lata diac. cardinalis. Ego Bobo S. Sergii diac. card. Ego Joannes S. Theodori diac. card.
Datum Laterani per manum Moysi, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem gerentis cancellarii, XVIII Aprilis, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domni Clementis papae III anno primo.
XXXV. Ecclesiam S. Mariae de Reno tuendam suscipit, et ejus bona ac privilegia confirmat. (Laterani, Mart. 17.)[TROMBELLI, Mem. di Reno, 381.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI, priori Sanctae Mariae de Reno, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
Cum nobis sit, licet immeritis, omnium ecclesiarum cura et sollicitudo commissa, pro statu ecclesiae vestrae pastoralem cogimur sollicitudinem gerere, et paci vestrae, prout nobis Dominus dederit, intendere diligenter. Ut autem a pravorum incursibus, apostolica sitis defensione muniti ecclesiam vestram, in qua divino estis obsequio mancipati, inducti piis precibus et justis postulationibus vestris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini regulam in eadem ecclesia noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum in quo praescripta ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Andreae in Turicella; ecclesiam Sancti Domnini juxta Bagnum; ecclesiam Sancti Salvatoris. Possessiones quae fuerunt Girardi de Sala, cum decimis et fictis, et omnibus pertinentiis suis; hospitale de Casaiola cum pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Praxedis, sicut a piae memoriae praedecessoribus nostris Anastasio, Alexandro, Lucio, et Urbano Romanis pontificibus, vobis concessa est; salvo jure et reverentia cardinalis qui pro tempore in eadem ecclesia fuerit. Ecclesiam Sancti Jacobi, quae dicitur Casa-Dei, cum pertinentiis suis. Pontem qui juxta ecclesiam vestram super Renum situs est cum suis possessionibus. Libertates quoque et immunitates rationabiliter indultas a bonae memoriae Henrico et Gerardo, Bononensibus episcopis, ecclesiae vestrae et aliis ecclesiis vestris quas praediximus, videlicet ut cum omnibus rebus suis tam mobilibus quam immobilibus, ab omni conditione et a servitio et tributo tenentium ab episcopo tam monachorum et clericorum quam laicorum vel alicujus tam magnae quam parvae personae dominio, praeter episcopale jus, liberae sint penitus et quietae, ratas habemus et firmas, easque perpetuis temporibus illibatas manere censemus.
Liceat etiam vobis clericos et laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos, ad conversionem recipere, et eos in ecclesia vestra absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit de eodem loco, absque prioris sui licentia, nisi obtentu arctioris religionis, discedere; discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Et si aliquis ipsorum fratrum extra claustrum ausus fuerit sine praedicta licentia permanere, si secundo tertiove commonitus, resipiscere forte contempserit, liceat priori ejusdem loci excommunicationis in ipsum tanquam in professum suum sententiam promulgare. Praeterea decimas quas a quadraginta annis inconcusse tenuistis, et nunc pacifice tenere noscimini, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus. Prohibemus etiam ut nulli fas sit vobis et ecclesiae vestrae novas et indebitas exactiones imponere; sed ipsam ea gaudere decernimus libertate, quam a quadraginta annis elapsis, usque ad haec tempora noscitur habuisse.
Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Ad haec, ordinationes clericorum vestrorum a quo malueritis episcopo Catholico suscipiendi liberam vobis concedimus facultatem, sicut memorati episcopi facultatem ipsam nobis per authentica scripta indulsisse noscuntur. Fructuum quoque vestrorum, undecunque de episcopatu Bononiensi venientium, vobis decimas confirmamus, sicut eaedem decimae sunt ab eisdem episcopis ecclesiae vestrae provida circumspectione concessae. Obeunte vero te nunc ejusdem loci priore vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Augustini regulam providerint eligendum.
Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae protectionis et libertatis, duos solidos Lucensis monetae nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere. seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra ad usum conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et Bononiensis episcopi canonica justitia.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Clemens Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Albinus tit. S. Crucis in Jerusalem presb. card. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii. Ego Jacobus diac. card. S. Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. Ego Gerardus S. Adriani diac. card. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diac. card. Ego Soffredus S. Mariae in Via Lata diac. card. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card.
Datum Laterani, per manum Moysi, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, XVI Kalendas Aprilis, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus domni Clementis papae III anno primo.
XXXVI. Abbatibus et fratribus ordinis Praemonstratensis decimarum immunitatem asserit. (Laterani, Mart. 17.)[LEPAIGE, Bibl. Praem., 641.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbatibus et fratribus Praemonstratensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis facilem nos convenit praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant, effectu sunt prosequente complenda. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, ne de caetero alicui de novalibus vestris, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, decimas persolvatis, auctoritate apostolica vobis vestrisque successoribus indulgemus, firmiter prohibentes ne quis eas amodo a vobis exigat, vel extorquere praesumat. Decimas quoque novalium vestrorum vobis clementer annuimus, quae habetis infra parochiam de Firmitate, in nemore quod vobis Gobertus de Firmitate dimidia fructuum parte, exceptis messorum garbis, sibi et haeredibus suis retenta, misericorditer contulit, et ea ad exemplar domini Urbani praedecessoris nostri, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum, etc.
Datum Laterani, XVI Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno primo.
XXXVII. Priori de Fauersham et magistro Firmino mandat, ut bonorum Ecclesiae Cantuariensis invasores, si admoniti damna non sarserint, excommunicatos declarent. (Laterani, Mart. 17.)[GERVASII Imagin. ap. TWYSDEN H. A. Scr., I, 1321.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori de Fauersham et magistro FIRMINO salutem et apostolicam benedictionem.
Horrendi facinoris detestanda praesumptio vehementer animum nostrum pro sui atrocitate commovit ut illos debitae severitatis jaculo feriamus, qui more praedonum Cantuariensis Ecclesiae possessiones nequiter invaserunt, vel in septa curiae monachorum et officinas, effractis muris crudeliter irruentes, eorum bona sacrilego ausu diripuisse noscuntur. Eos quoque qui, monachis et hominibus eorum violentiam inferentes, curiam ipsis contradicentibus occuparunt. Unde quoniam praedictorum fratrum injurias dissimulare nec possumus nec debemus, quibus tanto benignius in suo jure tenemur adesse, quanto in partibus Anglicanis majori praeminent honestate, praesumptores illos qui tam enormis sacrilegii facinus admiserunt et eorum complices, usque ad satisfactionem condignam, auctoritate praesentium decernimus anathemati subjacere, per apostolica vobis scripta praecipienda mandantes, quatenus ipsos, si admoniti noluerint congrue satisfacere, excommunicatos, sicut moris est, contradictione et appellatione cessante, solemniter et publice nuntietis, et faciatis ab omnibus cautius evitari; attentius provisuri ne, quod absit! ex desidia vestra in hac parte mandatum apostolicum negligatur, quod grave nobis esset modis omnibus et molestum; nec possemus aequanimiter sustinere. Quod si ambo his exsequendis nequiveritis interesse, alter vestrum ea nihilominus exsequatur.
Datum Laterani, XVI Kalendas Aprilis, pontificatus nostri anno primo.
XXXVIII. Willelmo episcopo Wigorniensi et abbati de Theokesbr. et priori Sancti Sepulcri de Warwic, mandat ut judicent inter canonicos de Kinildewrde et clericos de Gnoshale. (Laterani, Mart. 23.)[MANSI, Concil. XXII, 943.] Referentibus nobis canonicis de Kinildewrde, accepimus quod cum controversia quae vertebatur inter ipsos et clericos de Gnoshale, super ecclesia de C ule, fuisset dilectis filiis nostris de Cumbermere et de Derlee abbatibus et archidiacono Coventrensi, ab apostolica sede commissa canonice dirimenda, procurator R. militis de Stanford, qui jus habet defensionis in illa ecclesia, sentiens partem canonicorum injuste gravari, cum ipsi clerici illam contra antiquam libertatem vellent jurisdictioni capellae suae de Gnoshale subjugare, vocem appellationis ad sedem apostolicam emisit. Judices vero appellationi legitime interpositae minime deferentes, in decisione controversiae, absente altera parte, processerunt. Quia vero ipsi canonici juri suo in hoc queruntur plurimum derogari, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus partibus ad vestram praesentiam convocatis, audiatis causam et, appellatione remota, mediante justitia terminetis.
Datum Laterani, decimo Kalendas Aprilis, pontificatus nostri anno primo.
XXXIX. Ecclesiae Sancti Piati Sicliniensis protectionem susipit, bonaque ac privilegia confirmat. (Laterani, Mart. 26.)[BUZELINI, Gallo-Flandria, 297.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis praeposito Sancti Piati Sicliniensis, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis, et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat, et ratio non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Ecclesiam ipsam cum pertinentiis, scilicet de Houptine, Lechin, Anquene [ alias Ancoisne], Attiche, Martinsart, Watiessart, Ploiek, cum omnibus decimationibus suis, etc. . . . Altare de Chemy, cum decimatione integra . . . . . ; altare de Godencourt cum omnibus redditibus, quos ibidem habetis, et terra arabili; altare de Carnin cum consimilibus redditibus. Villam de Tumeries totam cum altari, cum justitia, cum terragio, et caeteris redditibus . . . . , altare de Tourmegnies cum terragio et caeteris redditibus, altare de Los, etc. Altare de Croix cum consimilibus redditibus, altare de Mesnil . . . . , altare de Fressin . . . . , altare de Wahegnies cum omnibus redditibus quos ibidem habetis . . . Visitationes insuper ecclesiarum omnium ad Insulensem decanatum spectantium, quae fiunt ad ecclesiam vestram in honore beati Piati martyris sexta feria Pentecostes, sicut a quadraginta retro annis noscitur observatum, eidem ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus.
Praeterea ex dono nobilis viri Philippi, Flandrensis comitis, quindecim solidos, quos ecclesiae vestrae donavit, ad emendum panem et vinum, de quibus altaris conficitur sacramentum.
Praeterea libertates et immunitates antiquas, et rationabiles consuetudines ecclesiae vestrae collatas, et hactenus observatas ratas habemus, easque perpetuis temporibus illibatas permanere sancimus. Novas insuper et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis seu decanis, aliisque omnibus ecclesiasticis saecularibusve personis in vos et ecclesiam vestram omnino fieri prohibemus.
Prohibemus insuper, ut infra terminos parochiae vestrae nullus sine assensu dioecesani episcopi et vestro, capellam seu oratorium de novo aedificare praesumat, salvis privilegiis Romanorum pontificum. Auctoritate quoque apostolica inhibemus, ne quis in vos, aut ecclesiam vestram excommunicationis, suspensionis aut interdicti sententiam sine manifesta et rationabili causa promulget. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare.
Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberarint, nisi forte excommunicati sint vel interdicti, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur, etc.
Datum Laterani, per manum Moysi, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, VII Kalendas Aprilis, indictione VI, Incarnationis vero Dominicae anno 1188, pontificatus autem domni Clementis papae III, anno primo.
XL. Ecclesiam S. Salvatoris Venetam tuendam suscipit et ejus possessiones privilegiaque confirmat. (Laterani, Mart. 28.)[CORNELIUS Ecclesiae Venetae, XIV, 117.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GREGORIO, priori ecclesiae Sancti Salvatoris de Rivoalto, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sancti Salvatoris, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessorum nostrorum, felicis memoriae Innocentii, Eugenii, Anastasii, Lucii, Urbani, et Gregorii, Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini regulam in eadem Ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Propterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet; aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.
Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, domos atque terras, vineas, salinas, et quidquid juris habetis in Clugia. Molendinum et terras, quas habetis in Barbana; in territorio Dese molendinum, mansum, cum vineis, silvis et aliis suis pertinentiis, sicut nobiles viri Leonardus, Philippus, et Rigetus filiique Girardi de Inginulfo Ecclesiae vestrae donarunt; terras de Liguentia, terras de Flumisello, terras de Marsiliaco, et terras de Sacco. Medietatem decimarum, quas parochiani ecclesiae vestrae persolvunt, sicut beatae memoriae praedecessor noster mandavit, et beatae recordationis Joannes Polanus q. dioecesanus episcopus privilegio suo vobis indulsit, tam pro clericis, quam pro sartatectis reficiendis, auctoritate vobis apostolica confirmamus; et ut in parochianos vestros, qui vos de medietate ipsarum decimarum defraudare praesumpserint, per priorem ecclesiae vestrae excommunicationis sententia promulgetur, ei plenam concedimus potestatem, quemadmodum felicis recordationis praedecessores nostri Adrianus, Alexander, Lucius, Urbanus et Gregorius, Romani pontifices, scriptis suis indulsisse noscuntur. Indulgemus etiam vobis, sicut a praedictis antecessoribus nostris indultum esse dignoscitur, ut prior loci vestri qui pro tempore fuerit, pro ipsis decimis libere possit securitatem, juxta morem terrae, praestare.
Liceat quoque vobis, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem, sine prioris suis licentia fas sit de claustro discedere. Discedentem vero sine litterarum communium cautione nullus audeat retinere. Praeterea sententiam, quam venerabilis frater noster Henricus Gradensis patriarcha, et bonae memoriae Ildebrandus basilicae Duodecim Apostolorum presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus super controversia inter vos, et Dominicum plebanum Sancti Bartholomaei de quibusdam parochialibus domibus, scilicet super domibus Justorum, Maurocenorum, Gradonicorum, Graecorum, Leonardi Fradelli et Dominici Aurei quas quisque sui juris esse dicebat, quondam diutius agitata rationabiliter protulerunt, sicut in authentico scripto illorum exinde facto noscitur contineri, auctoritate apostolica confirmamus. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistere praesumat, salva tamen justitia illarum Ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Statuentes ut nullus sine vestro consensu parochianis vestris in infirmitate positis poenitentiam dare, aut eas injungere, vel ad sepulturam recipere audeat, nisi salva justitia ecclesiae nostrae sacris canonibus instituta. Obeunte vero te nunc ejusdem loci priore, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi assensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Deum et beati Augustini regulam canonice providerint eligendum
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat ecclesiam vestram temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Clemens Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Albinus tit. S. Crucis in Jerusalem presb. card. Ego Jacobus diacon. cardin. S. Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diacon. cardin. Ego Bobo S. Angeli diac. card. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diac. card.
Datum Laterani per manum Moysi, S. R. E. subdiaconi vicem agentis cancellarii, V Kal. Aprilis, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domni Clementis papae III anno primo.
XLI. Priori et capitulo S. Salvatoris Venetae oeconomi instituendi facultatem concedit. (Laterani, Mart. 29.)[CORNELIUS, Ecclesiae Venetae, XIV, 119.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis . . . priori et capitulo S. Salvatoris de Venetiis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto laudabilius imminetis servitio Conditoris, tanto vobis ex his quae juste requiritis libentius adesse volumus, et quae honestatem vestram deceant benignius indulgere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris precibus inclinati liberam vobis tribuimus auctoritate praesentium, facultatem instituendi pro vobis oeconomum, qui et negotia vestra utiliter exsequatur, et ubi necesse fuerit, pro Ecclesia vestra juramentum debeat exhibere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum
Datum Laterani, IV Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno primo.
XLII. Canonicos ecclesiae Sancti Salvatoris Venetae solendis decimis liberat. (Laterani, Mart. 29.)[ Ibid., p. 119.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis . . . . priori et canonicis S. Salvatoris de Venetiis salutem et apostolicam benedictionem.
Cum sitis regularem ordinem, Domino inspirante, professi, communi et speciali debito vobis volumus, sicut debemus, adesse, et in his quae juste requiritis favorem apostolicum efficaciter indulgere. Eapropter, dilecti in Domino filii, praesentibus vobis litteris indulgemus, ut de laboribus vestris nullus laicus a vobis exigendi, vel extorquendi decimas habeat facultatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, IV Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno primo.
XLIII. Monasterii Praemonstratensis protectionem suscipit, possessionesque et privilegia confirmat. (Laterani, April. 1.)[LEPAIGE, Bibl. Praem., 641.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio abbati HUGONI Praemonstratensis Ecclesiae ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus, apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, (quod absit!) sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam Praemonstratensem Ecclesiam, in qua divino estis obsequio mancipati, ad instar felicis recordationis Adriani, Alexandri et Urbani praedecessorum nostrorum, Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec duximus exprimenda propriis vocabulis:
Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, totam videlicet vallem Praemonstratam, immunem et liberam ab omni exactione et consuetudine, et valles eidem valli adjacentes, et proclivia montium, sicut valles perportant, et nemus quod est in eis ad opus aedificiorum et necessitatum vestrarum, et usuagium de mortuo nemore in foresta de Vois, et pascua animalibus vestris, sicut haec omnia de concessione bonae memoriae Bartholomaei quondam episcopi, et Thomae domini de Couciaco rationabiliter possidetis, universa etiam quae a Radulpho ejusdem Thomae nepote, et de feodatis et aliis hominibus ejus, de concessione ejusdem Radulphi tenetis; ita ut, ob recognitionem eorum et concessionem, justitiam quam in villa de Sorni habuistis libere dimittatis eidem Radulpho; stagna etiam et molendina praedictorum vallium ab omni decimatione et exactione libera; silvam in vestros usus ad Halierpre usque ad Humberti pontem, et ex alia parte per mediam vallem Rohardi usque ad Monandi vicinum, etc.
Apostolica auctoritate sancimus ut nullus ecclesiasticorum praelatorum ipsam ecclesiam vestram, aut oratoria ejus, in quibus cura parochialis non est, nisi per expressum apostolicae mandatum divinorum interdicto supponat. Sed, cum generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce, divina officia celebrare. Concedimus etiam tibi, fili abbas, ut, cum ecclesias quaslibet tui ordinis duxeris visitandas, liceat tibi confessionem fratrum, qui tibi delictorum suorum secreta confiteri voluerint, recipere et eis poenitentiae atque absolutionis remedium impertiri. Ut vestimenta etiam sacerdotalia et pallas altaris benedicere valeas, et, venientibus abbatibus, cum episcopus absens fuerit, in conclusionem capituli benedictionem proferre devotioni tuae praesenti pagina indulgemus.
Ad haec quoties dioecesanum episcopum adesse contigerit, vel esse in praesentia sua negligentem in correctione malefactorum vestrorum, incendiariorum ac praedonum, liceat tibi, fili abbas, si episcopus eos infra quadraginta dies, postquam ei conquesti fueritis, neglexerit emendare, ipsos maleficos, incendiarios, praedones rerum vestrarum, in co abbatum vestrorum collegio excommunicationis poena ferire; quos episcoporum nullus, citra dignam satisfactionem, absolvat. Volumus etiam ut liberum tibi sit fugitivos aut ejectos ordinis vestri, post statutam poenitentiam injunctam, propriis restituere domibus, nisi forte tales existant quos enormitas criminis evidens ab ordine debeat sequestrare. Sed et hoc charitatis intuitu praecipimus ut nullus de laboribus vestris, quos propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, decimas a vobis exigere vel extorquere praesumat, licet fundorum dominis pro rei proprietate aliquem censum, vel quotamlibet partem frugum reddatis. In parochialibus autem Ecclesiis quas habetis, liceat vobis quatuor vel tres de canonicis vestris ponere, quorum unum dioecesano episcopo praesentetis, qui ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus et de ordinis observantia debeat respondere. Inhibemus etiam ecclesias aut terras seu aliquod beneficium ecclesiae vestrae collatum, liceat alicui personaliter dare, sive aliquomodo alienari sine consensu totius capituli, vel majoris et sanioris partis ejusdem. Si quae vero donationes vel alienationes aliter quam dictum est factae fuerint, eas irritas esse censeamus.
Ad haec autem adjicimus ne aliqui canonici seu conversi sub potestate domus vestrae astricti, sine consensu abbatis et majoris partis capituli vestri, pro aliquo fidejubeant vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiant, ultra pretium capituli vestri providentia provisum, nisi propter domus vestrae manifestam utilitatem. Quod si facere praesumpserint, non teneatur conventus, sine cujus licentia et consensu hoc egerant, pro iis aliquatenus respondere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum, etc. Sed omnia integra, etc., salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc.
Datum Laterani, Kalend. Aprilis, indictione VI, Incarnationis Dominicae 1188, pontificatus domni Clementis papae tertii anno primo.
XLIV. Lanfranco episcopo Bergomati permittit ut Ecclesiae possessiones, invito capitulo alienatas, recolligat. (Laterani, April. 7.)[LUPI, Cod. diplom. Bergom., II, 1387.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili L[ANFRANCO] Pergamensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Ob hoc sumus ad regimen universalis Ecclesiae assumpti, ut ecclesiarum utilitati debeamus diligenter insistere, et si quid in ipsarum dispendium temere novimus immutatum, ad statum debitum revocare . . . . . Quod Ecclesiam tuae curae commissam intelligentes per minus cautam provisionem ipsius magnum bonorum suorum dispendium incurrisse; venditiones, commutationes, pignorationes et alienationes alias, de possessionibus et aliis rebus ipsius ecclesiae sine consensu capituli vel majoris et sanioris partis in detrimentis ecclesiae factas, praesentium auctoritate cassamus. Fraternitati tuae litteris apostolicis indulgentes ut eas sine alicujus contradictionis vel appellationis obstaculo valeas legitime revocare.
Datum Laterani, VII Idus Aprilis, pontificatus nostri anno primo.
XLV. Eidem significat se bonorum alienationes a Girardo decessore ejus invito capitulo factas rescidisse. (Laterani, April. 8.)[ Ibid., p. 1389.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri L[ANFRANCO] episcopo Bergamensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut ea quae a praelatis Ecclesiarum rationabiliter conceduntur debita convenit firmitate servari, sic illa quae contra formam canonum et in detrimentum ecclesiae Bergamensis a G. praedecessore tuo, absque assensu capituli vel majoris et sanioris partis, sunt aliquibus in detrimentum ecclesiae assignata, de canonum auctoritate cassamus, ipsa nihil habere roboris statuentes. Caeterum sententiam quam in bonorum spectantium ad tuam ecclesiam detentores, canonice promulgandam duxeris, usque ad satisfactionem congruam ratam mandamus haberi. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, VI Idus Aprilis, pontificatus nostri anno primo.
XLVI. Parthenonem S. Mariae Molianensem tuendum suscipit et ejus possessiones bonaque confirmat. (Fragmentum.) (Laterani, April. 9.)[UGHELLI, Italia sacra, V, 528, ubi revocatur lector ad privilegium eidem parthenoni iisdem omnino verbis, ab Alexandro III concessum anno 1172, die 6 mensis Octobris. Vide Patrologiae t. CC.] Datum Laterani per manum Moysi, S. R. E. subdiaconi, vicem gerentis cancellarii, V Idus Aprilis, ind. VI, Incarnationis Dominicae an. 1188, pontificatus vero D. Clementis papae III an. I.
XLVII Lanfranco archiepiscopo Bergomati concedit ut clericos inobedientes poena afficiat. (Laterani, April. 9.)[LUPI, Cod. diplom. Bergom., II, 1389.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri L[ANFRANCO] episcopo Bergamensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex susceptae administrationis officio sollicite quantum possumus compellimur providere, ne per aliquorum studia proprias sectantium voluntates possit utilitas ecclesiastica deperire. Eapropter fraternitati tuae praesentibus litteris duximus indulgendum, quatenus si qui clericorum tuorum dum super ecclesiae tuae negotiis communi deliberatione tractatur, a te vocati praesentiam suam sub occasione dissensionis vel alia simili recusaverint exhibere, tibi liceat, eorum appellatione postposita, quod ecclesiarum poscit utilitas cum assensu praesentium ordinare.
Datum Laterani, V Idus Aprilis, pontificatus nostri anno primo.
XLVIII. Conventui Cassinensi asserit pecuniam fratrum usibus a B. M. Petro abbate deputatam. (Laterani, April. 10.)[TOSTI, Storia di Monte-Casino, II, 213.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis . . . . . conventui Cassinensi salutem et apostolicam benedictionem.
Cum monasterium Cassinense, in quo estis divinis obsequiis dediti, specialis charitatis brachiis amplectamur et ad ejus commodum velimus semper attentius, sicut debemus, intendere, de ipsius vobis profectibus non immerito congaudemus, et ad conservandum quod est pro ejus bono rationabili constitutione statutum, sollicitam volumus operam adhibere. Inde est utique quod si quando postulatis a nobis quae ad commodum universitatis vestrae pertinent, petitionibus vestris tanto facilius favorem apostolicum impertimur, quanto prescriptum monasterium specialius ad provisionem nostram respicit, et tutelam. Sane cum claustrales fratres ipsius monasterii in vestimentis defectum aliquando sustinerent, bonae memoriae Gentilis de Palearia, qui apud idem monasterium sepulturam elegerat, pietatis intuitu et propriae salutis obtentu vobis, sicut accepimus, ad investituram filtrorum, et ad stricta pellicea biennio comparanda, sedecim millia tarenorum salubri consideratione donavit. Cum autem bonae memoriae Petrus quondam abbas vester pecuniam praetaxatam in aliam utilitatem monasterii convertisset, in recompensatione ejus viginti uncias auri de Castellone, et quinque de ecclesia de Cinglis in usus quos praediximus concessit perpetuo fratribus erogandas. Unde quia nobis imminet ex injuncto officio providendum ne quod provide fit, temeritate quorumlibet dissolvatur, nos vestris postulationibus clementer inducti, praescriptas viginti uncias auri de Castellone, et quinque alias de ecclesia de Cinglis fratrum usibus, quibus a prescripto abbate deputatae sunt, sicut in instrumento publico continetur, ad instar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, IV Idus Aprilis, pontificatus nostri anno primo.
XLIX. Ecclesiam S. Laurentii Florentinam tuendam suscipit, ejusque bona et privilegia confirmat. (Laterani, April. 12.)[LAMI, Ecclesiae Florentinae Monum. ] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ILDEBRANDO, priori S. Laurentii Florentinae civitatis, ejusque fratribus tam futuris quam praesentibus canonice substituendis, in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Parochiam vestrae ecclesiae pertinentem, sicut hactenus habuistis; hospitale, quod juxta eamdem ecclesiam B. Laurentii situm est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam S. Marci cum omnibus pertinentiis suis; montem S. Laurentii cum decimis et pertinentiis suis; citinas S. Laurentii ibi juxta positas cum decimis et pertinentiis suis; congregationem Portae S. Laurentii; ecclesiam S. Bartholomaei sitam in Faltignano, cum omnibus pertinentiis suis et possessiones omnes quas in eadem curia possidetis; ecclesiam S. Andreae in Percussine; quaecunque etiam a praedecessoribus nostris Romanis pontificibus vobis concessa sunt, et ecclesiae vestrae eorum privilegiis confirmata, ad exemplar felicis recordationis Lucii papae praedecessoris nostri, similiter roboramus. Prohibemus insuper ut nemini liceat infra terminos parochiae vestrae, sine auctoritate dioecesani episcopi et assensu vestro, salvis privilegiis apostolicae sedis, ecclesiam vel oratorium aedificare de novo. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat jam dictam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva tamen sedis apostolicae auctoritate et Florentini episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.Ego Albinus tit. S. Crucis in Hierusalem presb. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Pandulphus presb. card. basilicae XII Apostolorum. card. Ego Melior presb. card. SS Joannis et Pauli tit. Panmachii. Ego Jacobus diac. card. S. Mariae in Cosmedin. Ego Soffredus S. Mariae in Via Lata diac. card. Ego Joannes S. Theodori diac. card. Ego Bernardus S. Mariae Novae diac. card.
Datum Laterani per manum fratris Moysi, S. R. E. subdiaconi vices agentis cancellarii, II Idus Aprilis, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1188; pontificatus vero domni Clementis papae III anno primo.
L. Priori et fratribus Carthusiensibus concedit, « ut quicunque inferioris religionis clerici sive laici ad ordinis eorum propositum duxerint ascendendum, liberum iis sit eos recipere. » Alia privilegia addit. (Laterani, April. 12.)[ Privil. ord. Carth . . , fol. 3.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et fratribus Carthusiensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Inter virtutum aromata et sanctorum fragrantiam studiorum, opinionis vestrae balsamus suo nobis odore discernitur, quod quum se asperioribus institutis a mundana separet vanitate et praeclara resplendeat gloria meritorum, nobis est amplius honoranda. Providendum quoniam diligentius est et cavendum, ne quietem sanctam improbitas alicujus valeat conturbare. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestra humili supplicatione inducti, praesentibus vobis litteris indulgemus, ut quicunque inferioris religionis clerici sive laici, ad ordinis vestri propositum duxerint ascendendum, liberum vobis sit eos recipere de licentia nostra, et receptos postquam professionem penes vos fecerint, retinere, salvis tamen privilegiis super hoc a sede apostolica impetratis. Si vero privilegiatorum aliquis per annum, postquam fratribus domus innotuerit de quo egressus est, apud vos non requisitus moram fecerit, postea non licet ei ordinem vestrum deserere, vel ab ipso per violentiam revocari. Consecrationes quoque ecclesiarum, ordinationes clericorum, si vel proprii episcopi non habueritis copiam, vel requisitus praestare noluerit, prout debet, licitum sit vobis a quocunque postulare episcopo; qui rogatus ad ecclesias vestras accedens, sacra vobis necessaria, nostra fretus auctoritate impendat. Eos etiam qui de ordine vestro, vel ex subventione terrae orientalis, vel ex aliis causis quibuslibet, occasiones evagandi assumunt, si commoniti non duxerint a proposito desistendum, liceat tibi, dilecte fili prior, per excommunicationis sententiam coercere.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, II Idus Aprilis, pontificatus nostri anno primo.
LI. Monasterii S. Benedicti Gualdenensis protectionem suscipit, possessionesque ac privilegia confirmat. (Laterani, Maii 6.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., IV, App., p. 168.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis SENEBALDO, abbati monasterii S. Benedicti de Waldo, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam profitentibus in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet aut robur (quod absit!) sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium S. Benedicti de Waldo, quod specialiter Romanae Ecclesiae juris existit, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione, ad exemplar felicis memoriae Nicolai, Coelestini, Eugenii, Adriani et Alexandri, praedecessorum nostrorum, Romanorum pontificum, suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; in primis siquidem statuimus ut ordo monasticus, qui secundum Deum, et Beati Benedicti Regulam et institutionem Camaldulensium fratrum in monasterio vestro institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, aut aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum plebe et omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Martini de Collis, ecclesiam Sancti Nicolai de Capriano, ecclesiam Sancti Christophori de Bantiara, jus quod habetis in ecclesia de castello de Valle, ecclesiam sancti Laurentii de Saxo sp . . . . , ecclesiam Sanctae Mariae de Fricco, ecclesiam Sancti Joannis de Castellano, ecclesiam Sanctae Mariae de Umbracia cum medietate curtis, ecclesiam Sancti Nicolai de Vultule, ecclesiam Sancti Savini de Serra, ecclesiam Sancti Angeli de Fabrica, ecclesiam Sancti Angeli de Flea, quidquid habetis in ecclesia Sanctae Mariae de Noscano, ecclesiam Sancti Angeli de Terrasicca, jus quod habetis in ecclesia Sancti Cassiani de Palatiolo, ecclesiam Sancti Martini de Valle Vajeria, jus quod habetis in ecclesia Sancti Georgii de Corneto, ecclesiam sancti Laurentii de Collebassani, ecclesiam Sancti Petri de Collebassani, ecclesiam Sancti Petri de Crucicle, ecclesiam Sancti Paterniani de Corrutone, ecclesiam Sancti Gregorii Joannis de Serraradica, ecclesiam Sancti Joannis de Serrapila, ecclesiam Sancti Victorini juxta Nebulam, ecclesiam Sancti Pauli de Cavalalx, ecclesiam Sancti Petri de Roccacontrada, ecclesiam Sancti Petri de Monte Boddo, ecclesiam Sancti Stephani de la Calcinaria cum omnibus pertinentiis supradictarum ecclesiarum.
Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus vel sumptibus colitis, et sive de . . . . animalium vestrorum, nullus a vobis decimas extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, liberos et absolutos, a saeculo fugientes, ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere; prohibentes insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit, nisi arctioris religionis obtentu, absque abbatis sui licentia de eodem discedere; discedentes autem sine communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare. Chrisma vero, oleum sacrum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum vestrorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere; alioquin liceat vobis quemcunque malueritis catholicum adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vere te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et Beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum, etc. Ego Clemens Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Joannes presb. card. titulo S. Marci. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim titulo Calixti. Ego Pandulphus presbyter cardinalis titulo basilicae XII Apostolorum. Ego Melior presb. card. Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pamachii. Ego Petrus tit. Sancti Clementis presb. card. Ego Bobo tit. Sanctae Anastasiae presb. card. Ego Alexander tit. Sanctae Susannae presb. card. Ego Petrus presb. card. tit. Sancti Petri ad Vincula. Ego Radulfus tit. Sanctae Praxedis presb. card. Ego Hyacinthus Sanctae Mariae in Cosmedin presbyter card. Ego GG. Sanctae Mariae in Porticu diac. card. Ego Soffredus S. Mariae in Via Lata diaconus cardinalis. Ego Joannes Felix Sancti Eustachii diac. card. juxta templum Agrippae. Ego Joannes Sancti Theodori diac. card. Ego Bernardus Sanctae Mariae Novae diac. card. Ego Gregorius Sanctae Mariae in Aquiro diac. card.
Datum Laterani per manum fratris Moysis, S. R. E. subdiaconi, vicem agentis cancellarii, II Novas Maii, indictione VI, Incarnationis Dominicae 1188, pontificatus domni Clementis papae III anno primo.
LII. Sententiam praesente Urbano III latam inter sorores S. Hilarii et praepositum Florentinum confirmat (Laterani, Maii 6.)[ Ibid., p. 171.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus abbatissae et sororibus Sancti Hilarii, salutem et apostolicam benedictionem.
Intelleximus ex quodam authentico instrumento exhibito nobis, quod cum inter vos et dilectum filium nostrum praepositum Florentinum super quibusdam decimis quaestio verteretur, et fuisset causa dilectis filiis Camaldulensi et Sanctorum Apostolorum prioribus a felicis recordationis Urbano praedecessore nostro commissa, ipsi, partibus in sua praesentia constitutis et rationibus hinc inde auditis et cognitis, pro vobis et ecclesia vestra super illis decimis sententiam promulgarunt. Cum itaque controversias, quae de mandato apostolico calculum definitionis accipiunt, dignum sit firmitatem perpetuam obtinere, sententiam ipsam, sicut rationabiliter lata est, nec legitima appellatione suspensa, et in scripto authentico continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum, etc. Si quis, etc.
Datum Laterani, II Nonas Maii, pontificatus nostri anno primo.
LIII. Privilegium pro ecclesia S. Joannis Modoetiensi. (Laterani, Maii 15.)[UGHELLI, Italia sacra, IV, 62.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis OBERTO, Modoetiensi archipresbytero, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis in perpetuum.
Pia postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam B. Joannis Baptistae de Modoetia, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessorum nostrorum beatae memoriae Callixti, Innocentii, Coelestini, Anastasii et Alexandri, Romanorum pontificum, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, et quaecunque bona eadem Ecclesia usque ad tempus promotionis domini Urbani praedecessoris nostri, juste pacificeque possedit, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis, ipsam videlicet ecclesiam S. Joannis Baptistae, cum omnibus capellis et pertinentiis suis, videlicet ecclesiam S. Michaelis, S. Salvatoris, S. Petri, S. Victoris, S. Laurentii cum hospitali, S. Alexandri de Blandino, S. Martini, S. Blasii, S. Agathae, S. Mauritii cum hospitali, S. Ambrosii, S. Donati cum hospitali, S. Fidelis, S. Anastasiae in Dotano; ecclesias S. Carpophori et S. Mariae de Surturi in Sexto; ecclesias S. Alexandri, S. Salvatoris, S. Michaelis, S. Eusebii, S. Mariae de Teneblavo, S. Mariae de Sundri; plebem S. Juliani de Colonia cum omnibus capellis suis, videlicet in Albariat; ecclesias S. Martini, S. Mauritii in vico Modroni; ecclesiam S. Remigii in Colonia, ecclesias S. Gregorii, et S. Nazarii in Caliate; ecclesias S. Carpophori et S. Alexandrini cum hospitali in Concoretio; ecclesiam S. Eugenii in Valate, ecclesias S. Mariae et S. Fidelis in Clamella, ecclesiam S. Sisinnii, et monasterium S. Petri.
Confirmationem quoque electionis Cremellensis abbatissae, sicut a bonae memoriae quondam Robaldo Mediolanensi archiep. rationabiliter vobis concessa est, et scripto suo firmata; jus etiam et rationabiles consuetudines, quas in eadem B. Petri Ecclesia de Cremella habetis, vobis pariter confirmamus. Ecclesiam etiam S. Gregorii in Ormano, in Blociano, ecclesiam S. Joannis, S. Gregorii de Calciago, S. Joannis de Varena, S. Mariae de Sara, S. Petri de Sirone, S. Joannis de Castro Marcio; decimam totius territorii de Modoetia, decimam totius territorii de Sexto, decimatione de Tenebioco excepta; decimam totam de territorio de Coliate, decimam de Conceretio, decimam quae pervenit ex locis de plebe Coloniae, videlicet ex loco Coloniae, ex loco vico Modroni, et ex loco Albatiate; principales etiam possessiones, videlicet curiam Cremellae, curiam Bruciati, curiam Varenae, curiam castri Martis, curiam Lauredi, curiam Calphurii, curiam de Leucate, vobis, et per vos Ecclesiae vestrae nihilominus confirmamus. Sane illa feudorum beneficia, quae reverendae memoriae Jordanis, quondam Mediolanensis archiepiscopus, vestrae Ecclesiae in praenominatis ecclesiis ad communem fratrum sustentationem discrete concessit, vobis vestrisque successoribus auctoritate apostolica roboramus, prohibentes ut nulli omnino hominum liceat ea deinceps a communi fratrum utilitatem auferre, subtrahere, vel modis quibuslibet immutare. Libertates praeterea, et immunitates antiquas, et rationabiles consuetudines Ecclesiae vestrae concessas, nec non a praedictis praedecessoribus nostris confirmatas, et usque ad tempora promotionis memorati Urbani praedecessoris nostri observatas, ratas statuimus, easque futuris temporibus illibatas manere censemus, non obstante si quid contra concessionem et confirmationem praedictorum Romanorum pontificum rationabiliter fuerit immutatum. Prohibemus insuper ut nullus infra parochiam vestram, absque vestro assensu, ecclesiam vel capellam de novo aedificare praesumat, salvis privilegiis Romanorum pontificum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, etc., salva in omnibus sedis apostolicae auctoritate, et Mediolanensis archiepiscopi canonica instituta. Si qua igitur. Amen. Ego Clemens Ecclesiae catholicae episcopus. Ego Theobaldus Ostien. et Vellet. episcopus. Ego Joannes presbyter cardinalis tit. Sancti Marci. Ego Laborans presbyt. cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim titulo Calixti. Ego Pandulfus presb. card. titulo Basilicae XII Apostolorum. Ego Melior presb. card. SS. Joan. et Pauli, tit. Pamachii. Ego Rad. tit. S. Praxedis presb. card. Ego Petrus tit. S. Clementis presb. card. Ego Bobo tit. S. Anastasiae presb. card. Ego Alexius presb. card. tit. S. Susannae. Ego Petrus diaconus card. Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Octavianus Sanctorum Sergii et Bacchi diaconus cardinalis. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via Lata diac. card. Ego Joannes Felix S. Eustachii diac. card. juxta templum Agrippae.
Datum Laterani per manum fratris Moysi, Romanae Ecclesiae subdiaconus, vicem agentis cancellarii, Id Maii, indict. sexta, Incarnationis Dominicae 1188, pontificatus vero domni Clementis papae III anno primo.
LIV. Privilegium pro ecclesia S. Germani. (Laterani, Maii 17.)[TOSTI, Storia di Monte-Casino, II, 211, ex originali.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JOANNI, archipresbytero ecclesiae S. Germani, et clericis tam praesentibus quam futuris canonice substituendis in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere, et vigor aequitatis, et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat, et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, praefatam ecclesiam S. Germani, in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. Sane quia sacris canonibus cautum est ut nullus sacerdos, seu diaconus, vel subdiaconus, aut de qualicunque gradu clericorum ad forum judicis saecularis trahatur, sancimus et apostolica auctoritate statuimus, ut sicut bonae memoriae Gerardus quondam Cassinensis abbas cum assensu fratrum suorum decrevit, ut nullus clericorum in toto territorio Sancti Benedicti habitantium saeculari judicio constringatur, nec ab aliqua persona laica judicetur, vel purgationem facere, aut legem subire, sive gaudium aut fidejussorem praestare cogatur. Verum si aliquis de praedictis clericis in quodlibet crimen, vel culpam lapsus fuerit, vel aliquod crimen ei fuerit objectum, per te, fili archipresbyter, vel per successores tuos, qui per abbatem Sancti Benedicti fuerint instituti, et non per publicos judices judicetur; ita tamen quod cum res exegerit, et fuerit necesse, consilium et licentia ejusdem abbatis super hoc requiratur, sicut vobis in authentico scripto suo noscitur indultum fuisse. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit supradictam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione, ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et Cassinensis abbatis canonica justitia, et debita reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Marci. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Pandulfus presb. card. Basilicae XII Apostolorum. Ego Bobus titulo Sanctae Anastasiae presbyter cardinalis. Ego Jacobus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via Lata diac. cardinalis. Ego Bobo Sancti Gregorii ad Velum Aureum diac. cardinalis. Ego G. G. Sanctae Mariae in porticu diaconus cardinalis. Ego Joannes S. Theodori diaconus cardinalis.
Datum Laterani per manum Moysi, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, XVI Kalendas Junii indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domini Clementis papae III anno primo.
LV. Consulibus et populo Pisano significat, Petrum S. Caeciliae presbyterum et Soffredum S. Mariae in Via Lata diaconum cardinales, missos esse ad componendam eorum cum Januensibus de Sardinia litem. (Laterani, Maii 19.)[TRONCI Mem. di Pisa, 151.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis consulibus et populo Pisano salutem et apostolicam benedictionem.
Pro sedandis injuriis et contentionibus sopiendis, quae inter vos et Januenses, instigante humani generis inimico, a longis retro temporibus, occasione Sardiniae, pullularunt, dilectos filios nostros P. ecclesiae S. Caeciliae presbyterum, et S. Sancti Marci [ leg. Sanctae Mariae] in Via Lata diaconum cardinales, viros utique providos et discretos, de consilio et assensu fratrum nostrorum ad partes illas duximus destinandos. Ut igitur cujuslibet dissensionis scrupulus in hac parte de coetero sopiatur, et nulla possit, auctore Domino, materia scandali suboriri, universitati vestrae sub debito juramenti quod nobis super hoc praestitistis mandamus atque praecipimus, quatenus mandata quae praedicti cardinales super omnibus capitulis ex parte nostra vobis indixerint, sicut ex ore nostro prolata suscipiatis, et inviolabiliter sine contradictione qualibet observetis; scientes quod Januensibus sub simili districtione hoc idem dedimus in mandatis.
Datum Laterani, XIV Kalendas Junii, pontificatus nostri anno primo.
LVI. Tammoni episcopo Verdensi, abbati Lunensi, et magistro scholarum Verdensi mandat, ne parthenoni Levenensi curiam quamdam adimi ab Hortwigo archiepiscopo Hamburgensi patiantur. (Laterani, Maii 25.)[LAPPENBERG, Hamb. Urkund., I, 244.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei . . . . , Verdensi episcopo et dilectis filiis, abbati Luen. et magistro scholarum Verdensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectarum in Christo filiarum, monialium ecclesiae Sancti Viti in Quivena, insinuationem recepimus, quod cum Sifridus, quondam archiepiscopus Bremensis, curiam quamdam cum pertinentiis suis ad Bremensem ecclesiam pertinentem, quam mulier quaedam vidua possidet, post illius obitum, ea consentiente, illis perpetuo possidendam concesserit, sub interminatione anathematis inhibens, ne quis contra factum suum venire praesumeret, et venerabilis frater noster H. successor ipsius, hoc firmitatem decreverit obtinere, contra confirmationem tamen suam et interminationem anathematis veniens, donationem illam irritare contendit. Quia vero illis tanto fortius in jure suo debemus assistere, quanto devotius suum Christo exhibent famulatum, per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus, si res ita se habeat, donationem illam faciatis, prout rationabiliter facta est, auctoritate nostra illibatam firmiter observari, eos qui contra venire praesumpserint, per censuram ecclesiasticam compescentes. Quod si omnes his exsequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.
Datum Laterani, VIII Kalendas Junii, pontificatus anno primo.
LVII. Privilegium pro Ecclesia Ravellensi. (Laterani, Maii 29.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 1186.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, ven. fr. Jo. Ravellensi. episcopo, ejusque success. canonice substituendis in perpetuum.
Cum ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio, quo cunctis Christi fidelibus, auctore Domino, praeeminemus, et, ut in Lucii III, privilegio verbatim habetur. In fine papae et card. subscriptiones leguntur. Ego Clemens Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velietrensis episcopus. Ego Laborans presb. card. S. M. trans Tiberim, tit. Calixti. Ego Pandulphus presb. card. basilicae duodecim Apostolorum. Ego Melior presb. card, SS. Joan. et Pauli, tit. Pammachii. Ego Ruffinus tit. S. Praxedis presb. card. Ego Bobo tit. S. Anastasii presb. card. Ego Alexius tit. S. Susannae presb. card. Ego Petrus presb. card. tit. S. Petri ad Vincula. Ego Jordanus presb. card. S. Pudentianae, tit. Pastoris. Ego Jacobus diac. card. S. Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diac. card. Ego Gregorius S. Mariae in Porticu diac. card. Ego Joann. Ecclesiae S. Eustachii diac. card. Ego Joannes S. Theodori diac. card. Ego Bernardus San. Mariae Novae diac. card. Ego Gregorius Sanctae Mariae in Aquiro diacon. card.
Datum Laterani per manus Moysi S. R. E. subdiaconi, vicem agentis cancellarii, IV Kal. Junii, Indict. VII, Incarn. Dom. anno 1188, Pontificatus vero D. Clementis papae III anno I.
LVIII. Ecclesiam Brandeburgensem tuendam suscipit et ejus bona et jura confirmat, rogante Balderamo episcopo. (Laterani, Maii 29.)[RIEDEL Codex diplomaticus Brandenburgensis, t. I, partie VIII, p. 119.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BALDERAMO, Brandenburgensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
In eminenti sedis apostolicae speculo, disponente Domino, constituti, fratres et coepiscopos nostros tam prope positos quam remotos fraterna debemus charitate diligere et Ecclesiis sibi a Deo commissis paterna sollicitudine providere. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis postulationibus clementer annuimus et praefatam Brandeburgensem Ecclesiam cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Brandeburgensis ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis
Medietatem Brandeburgensis civitatis aquilonarem, dimidiam partem totius insulae septentrionalem, in qua civitas eadem habetur constructa, dimidiamque partem omnium villarum illuc pertinentium; duas insuper civitates integre cum omnibus pertinentiis suis Pritzerwe et Elzeri nominatas, provincias Moraciani, Zierfwifti, Ploni, Zpriavani, Heveldun, Vuueri, Riacani, Zamcici, Dassia, Lusici, ecclesiae tuae ab illustris memoriae imperatoribus Othone et Henrico concessas; omnem etiam decimationem totius Brandeburgensis parochiae, exceptis decimis possessionum Magdeburgensis ecclesiae, quas eadem Magdeburgensis ecclesia studio bonae memoriae Conradi Magdeburgensis archiepiscopi et Wigeri Brandeburgensis episcopi, tempore felicis recordationis Innocentii papae praedecessoris nostri et Conradi regis per concambium obtinuit. Praeterea mercatum, monetam, thelonium, districtum caeteraque omnia, ad haec juste legaliterque pertinentia, in loco Urslebe et in pago Northuringa et in comitatu Liuttere comitis sita, terminos etiam Brandeburgensis episcopatus constitutos, videlicet orientem versus ad flumen Oderam, et occidentem ac austrum versus ad Albiam flumen, ad aquilonem vero usque ad fines provinciarum supra nominatarum Vuucri, Riaciani, Daciae, auctoritate apostolica confirmamus. Praeterea antiquas et rationabiles consuetudines et hactenus observatas nec non immunitates et libertates tam super eligendis advocatis in toto Brandeburgensi episcopatu quam super aliis episcopis Brandeburgensibus concessas, quae hucusque Brandeburgenses episcopi habuerunt, tibi nihilominus tuisque successoribus praesentis scripti munimine roboramus.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolicae auctoritate et Magdeburgensis archiepiscopi debita reverentia. Si qua igitur in futurum, etc.
( L. S. ) Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus.
Deinde subscriptio XIII cardinalium sequitur.
Datum Laterani per manum fratris Moysi, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, IV Kal. Julii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domni Clementis papae III, anno primo.
LIX. Brandenburgensis capituli possessiones et privilegia confirmat. (Laterani, Maii 29.)( Ibid., p. 117.) CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HENRICO, praeposito Brandeburgensis Ecclesiae ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
Dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatam Brandeburgensem Ecclesiam, in qua divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini regulam atque institutionem Praemonstratensis ordinis in eadem ecclesia noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur; praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.
Locum ipsum, in quo praefata Ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam beati Godehardi in Pardewin et beati Nicolai in Encherbereh, ecclesiam Sanctae Mariae in Harlungeberg cum tertia parte decimarum ex adjacentibus partibus vinearum, villas etiam Bukowe, Garceliz, Bultiz, Kik, Museltiz, Gorne cum decimis et omnibus appendiciis carum cultis et incultis, silvestribus, palustribus cunctisque utilitatibus cum duobus lacubus inter Gorne et Solve sitis, villas quoque a marchione Ottone et filiis ejus Ottone et Henrico ecclesiae vestrae collatas, scilicet Muezoe, Tremene, Thure cum decimis et omnibus appendiciis earum, ecclesiam in Thure cum tertia parte decimarum de villis ad eam pertinentibus, scilicet de Izin, Crelin, Bauwerstorp et quaecunque villae ibi fuerint; centum mansos in Zucha sitos, quos praedictus Otto princeps pro anima patris et matris et uxoris suae Judithae Marchionissae, eorum filiis consentientibus, obtulit cum omnibus attinentiis suis; quinque modios majoris mensurae salis annuatim persolvendos, villam insuper, Dambe dictam, a Rudolpho de Jericho in opus ecclesiae Ottoni Marchioni resignatam et ab eo et filiis ejus cum omnibus ad eam pertinentibus ecclesiae nostrae oblatam; decimas ejusdem villae a Wilmaro episcopo in usus vestros concessas; molendinum quoque in Clinke, sex etiam area rum fundos in civitate Pardewin a fidelibus oblatos, ecclesiam Ceclowe cum dote sua, scilicet duobus mansis et omnibus decimis ejusdem villae et tertiam partem decimarum de villis ad eam pertinentibus; ecclesiam in Golitz cum dote sua, scilicet duobus mansis; ecclesiam Verchiecere cum dote sua, scilicet duobus mansis; ecclesiam in Nibede cum dote sua, scilicet duobus mansis et tertiam partem decimarum tam harum villarum quam villae Vachowa pertinentiis in Goliz, totam villam Plussin in Zuche sitam cum omnibus pertinentiis suis et totam decimam ejusdem villae; capellam Marzanae ecclesiae Verchiecere pertinentem cum dote sua, scilicet cum uno manso; villam Sconelo, in qua sunt triginta mansi cum tota decima et omnibus pertinentiis suis, curam animarum urbis Brandeburg, quae vos jure sedis episcopalis contingit, sicut eam Wilmarius, Sifridus et Balderamus episcopi vobis concesserunt et curam animarum de ecclesiis, quae ad usus vestros pertinent vel in posterum pertinebunt. Ad haec omnia jura, quae vestra ecclesia juxta, morem aliarum ecclesiarum Saxoniae, juste et pacifice possidet, vobis et eidem ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, specialiter autem antiquas et rationabiles consuetudines ecclesiae vestrae hactenus observatas, auctoritate duximus apostolica confirmandas. Obeunte quidem ejusdem ecclesiae praesule in successore ipsius antistitis eligendo, primam vocem decernimus, vos habere nullusque, vobis invitis, per subreptionem aliquam vel violentiam praeponatur, sed ille debeat in vestra ecclesia locum et officium pontificis obtinere, quem unanimi voluntate vel de consilio majoris et sanioris partis de gremio ipsius ecclesiae videritis eligendum. Si autem in vestra ecclesia persona non potuerit idonea reperiri, de alia ecclesia eligendi personam idoneam licentiam habeatis. Statuimus insuper, ut archidiaconatum Brandeburgensem videlicet de Kytin et Juterbuch et terrae de Havela versus orientem usque Oderam, item versus occidentem usque ad aquam, quae Yla dicitur, sicut eum ecclesiae vestrae praepositi hactenus rationabiliter et absque controversia possederunt, tu, fili praeposite, tuique successores indivisum, nec aliquatenus diminutum debeatis in perpetuum obtinere.
Prohibemus etiam, ut infra terminos vestros sive in ecclesiae vestrae debita sepultura, sive in aliis quae juste possedistis hactenus et quiete, nullus ipsius ecclesiae jura temeritate qualibet audeat perturbare; denique ne plebani vestrae dioecesis contra consuetudinem caeterarum cathedralium sedum Saxoniae atque vestrum in electione pontificum faciendis ingerere se praesumant, auctoritate apostolica inhibemus.
Sane agrorum vestrorum quos propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne ulli fratrum vestrorum post factam in loco vestro professionem fas sit absque praepositi sui licentia de ipso discedere, discedentem vero sine communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. In causis autem propriis sive civilem sive criminalem contineant quaestionem, liceat vobis fratres vestros idoneos ad testificandum adducere, atque ipsorum testimonio, sicut rectum fuerit, et propulsare violentiam et justitiam vindicare.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc.
Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus.
( Sequuntur subscriptiones XI cardinalium. )
Datum Laterani per manum Moysi, Sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, IV Kal. Junii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domni Clementis papae III anno primo.
LX. Ecclesiae S. Nicolai Stendalensis protectionem suscipit, bonaque et privilegia confirmat ea lege, ut auri uncia quotannis Ecclesiae Romanae persolvatur. (Laterani, Maii 29.)[RIEDEL, Cod. Dipl. Br., I, v., 22.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis praeposito S. Nicolai in Stendale, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris canonice substituendis in perpetuum.
Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam S. Nicolai de Stendale, in qua divino estis obsequio mancipati, in jus et proprietatem beati Petri et sub apostolicae sedis protectionem suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia vestra in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; villam Garlippe cum omnibus ad eamdem pertinentibus, omnes ecclesias in Stendale constitutas; duo talenta in areis, et tria talenta in domo mercatorum in eodem castro; ecclesiam Scinne, molendinum Rokenzhe. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, et caetera ecclesiastica sacramenta a dioecesano recipiatis episcopo, siquidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea vobis gratis et absque aliqua pravitate voluerit exhibere; alioquin ad quemcunque malueritis, recurratis antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat
Ad haec praesenti scripto statuimus, ut animarum curam non ab archidiacono sed a dioecesano recipiatis episcopo, si eam vobis duxerit committendam: alioquin eam de commissione apostolica teneatis.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur corum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Ad indicium autem quod eadem ecclesia specialiter beati Petri juris existat, et perceptae a sede apostolica libertatis, unam unciam auri nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua igitur in futurum, etc.
Datum Laterani, per manum fratris Moysi, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, IV Kalendas Junii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domni Clementis papae III anno primo.
LXI. Canonicis ecclesiae S. Petri (Romanae) asserit privilegium ab Eugenio III concessum . (Laterani, Jun. 2.)[ Bullar. Vatic., I, 72.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis basilicae Principis apostolorum, et rectoribus quatuor monasteriorum Sanctorum Joannis et Pauli, Sancti Martini, Sancti Stephani Majoris et Sancti Stephani Minoris, tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum.
Beatorum Petri et Pauli tam eminens est et tam gloriosa societas, ut et ambo sint doctores gentium, auctores martyrum, principes sacerdotum. Et cum inter universos apostolos peculiari quadam praerogativa praecellant, aequatis in coelo meritis, disparitatem non sentiunt. Petro ab ipso Salvatore nostro Domino Jesu Christo claves regni coelorum sunt commissae; Paulus a Deo electus est, ut de multitudine gentium regnum coelorum impleat sua praedicatione. Petrus petra est et fundamentum fidei, et ne ruamus in soliditate nos firma sustentat; Paulus ne pravo haereticorum dogmate vulneremur, moralitatis honestate, et invincibili ratione fidei nos armat. Petrus principatum tenens ex potestate ligat et solvit; Paulus diligens praedicator, ne quid reprehensibile vel ligatione dignum in nobis appareat mirabili nos exhortatione praemunit. Petrus firmamentum nostrum est ac domus fortitudinis, et in fide ejus plantati et radicati sumus; Paulus vas electionis praedestinatos a Deo et electos coelestis tubae sonoritate vocavit, et pro nobis sine intermissione orans, ne a fide et veritate deviemus, apud Deum interveniendo nos protegit. Cum igitur hi duo maxima luminaria, Dei Ecclesiam illustrantia pari et amicabili splendore, et fraterno amore praefulgeant, aequitatis et justitiae ratio persuadet ut nos qui, licet indigni, Christi vices in terris agimus, et in ejusdem apostolorum Principis cathedra residere conspicimur, domesticam beati Petri familiam paterno diligamus affectu, et pia eam provisione in suis necessitatibus adjuvemus. Hujus itaque rationis debito provocati, dilecti in Domino filii, ad exemplar felicis memoriae Eugenii papae praedecessoris nostri, quartam partem omnium oblationum, quae de altari ejusdem beati Petri apostoli, et tam de arca quam de omnibus ministeriis ecclesiae, praeter de ministerio beati Leonis, proveniunt, vobis ex consensu fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium, sedis apostolicae auctoritate concedimus, et praesentis scripti pagina confirmamus. Ita videlicet, ut semper cum volueritis, facultatem liberam habeatis eamdem oblationem in vestris manibus retinendi atque custodiendi, seu aliis quibus volueritis, cum nostro atque successorum nostrorum consensu vendendi; salva in omnibus aliis, et retenta in nostris et successorum nostrorum manibus, ipsius ecclesiae libera dispositione atque custodia. Hoc autem ideo facere dignum duximus, ut vos die ac nocte studiose in Dei laudibus desudantes, tam in missarum celebratione, quam in matutinis, et aliis horis, pro vivorum ac defunctorum salute, attenta diligentia et honeste decantandis, praedictam beati Petri ecclesiam obsequio debito veneremini, et Dei fideles apostolorum limina devotione debita visitantes, locum ipsum in majori devotione ac veneratione semper habeant.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit hujus nostrae concessionis paginam temerario ausu infringere seu modis quibuslibet perturbare. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona id attentare praesumpserit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
Cunctis autem hanc nostram constitutionem eidem loco servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et in futurum praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Clemens Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes presb. card. tit. Sancti Marci. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae trans Tiberim. tit. Calixti. Ego Pandulphus presbyter card, tit. Basilicae XII Apostolorum. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Ego Petrus presb. card. tit. S. Caeciliae. Ego Petrus tit. Sancti Clementis presb. card. Ego Bobo tit. Sanctae Anastasiae presb. card. Ego Alexius tit. S. Susannae presb. card. Ego Petrus presb. card. tit. Sancti Petri ad Vincula. Ego Jordanus presb. card. Sanctae Pudentianae tit. Pastoris. Ego Jacobus diac. S. Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus tit. SS. Cosmae et Damiani diac. card. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diacon. card. Ego Goffredus tit. S. Mariae in Via Lata diac. card. Ego Bobo diac. card. Sancti Georgii ad Velum Aureum. Ego Gregorius S. Mariae in Porticu diac. card. Ego Joannes Felix Sancti Eustachii diac. card. juxta templum Agrippae. Ego Joannes S. Theodori diac. card. Ego Bernardus S. Mariae Novae diac. card. Ego Gregorius S. Mariae in Aquino diac. card.
Datum Laterani, per manum Moysi, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, IV Nonas Junii, indictione VI, incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domni Clementis papae III anno primo.
LXII. Privilegium pro monasterio S. Gilberti Novem-Fontium, dioecesis Claromont. (Laterani, Jun. 3.)[LABBE, Nova Bibliotheca mss., II, 752.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JOANNI abbati ecclesiae B. Gilberti de Novem-Fontibus, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis.
Religiosorum votis, quae rationi et honestati conveniunt, nos decet libenter annuere, et eadem cum effectu prosequente complere, ut Ecclesiae Romanae ferventiori devotione adhaereant, cum se viderint in suis justis postulationibus diligentius et efficacius exauditos. Eapropter, dilecti in Domino filii, rationabili petitioni vestrae clementer annuimus, et praefatam Ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Lucii papae praedecessoris nostri, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus: imprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui, secundum Deum, et beati Augustini Regulam et institutionem Praemonstratensium fratrum, in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum in quo ecclesia ipsa sita est, cum omnibus pertinentiis suis; terram de Insula, nemus et terram de Monte Cesant, et terram a Robe usque Andalo, quam Hugo de Castellione eidem ecclesiae dedit; feuda etiam totius dominii Scholae, quae justo modo acquirere poteritis, sicut praedictus Hugo et filii ejus vobis legitime concesserunt; nemus et terram de Born, nemus Bruvenc, decimam de Aubin, grangiam de Bostat, grangiam et nemus de Agilaret cum pertinentiis suis; grangiam et nemus de Bornat cum pertinentiis suis; grangiam de Scholula cum pertinentiis suis; grangiam Edumarii cum pertinentiis suis, grangiam de Vercilloliis, grangiam de Rozeria, grangiam de Montecanino et de Cotors, ecclesiam Sancti Joannis de Monteladerio, capellam sororum de Schola, molendinum de Vante et prata, ecclesiam de Lezach, decimam de terra de Eschances; molendinum de Buifferia, annuos census quos habetis in Castellania Montispancerii, terram de Mazeriis, decimam quam habetis in vineis castri Scholae, decimam S. Remigii. Sane laborum vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos et laicos a saeculo fugientes, liberos et absolutos, ad conversionem recipere, et eos sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, sine abbatis sui licentia fas sit de eodem loco discedere. Discedentem vero sine litterarum communium cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, januis clausis, exclusis excommunicatis et interdictis, submissa voce divina officia celebrare. Inhibemus etiam, ne ecclesias, aut terras, seu aliquod beneficium Ecclesiae vestrae collatum liceat alicui personaliter dari, sive aliquo modo alienari sine licentia totius capituli, vel majoris et sanioris partis ejusdem. Si quae vero donationes, vel alienationes, aliter quam dictum est, factae fuerint, eas irritas esse censemus. Ad haec autem adjicimus, ne aliqui canonici, sive conversi, sub professione domus vestrae astricti, sine consensu abbatis et majoris partis capituli vestri, pro aliquo fidejubeant, vel ab aliquo mutuo pecuniam accipiant, ultra pretium capituli vestri providentia constitutum, nisi propter manifestam domus vestrae utilitatem. Quod si facere praesumpserint, non teneatur conventus pro his aliquatenus respondere. Praeterea, licitum sit vobis in causis vestris fratres vestros idoneos ad testificandum deducere, atque ipsorum testimonio, sicut justum fuerit, et propulsare injuriam et justitiam vindicare. Ob evitandas vero saecularium frequentationes liberum sit vobis, salvo jure dioecesani episcopi et ecclesiae parochialis, oratoria in grangiis vestris construere, et in ipsis, cum necesse fuerit, vobis tantum et familiae vestrae divina officia celebrare. Pro chrismate vero, oleo sancto, consecrationibus ecclesiarum, ordinationibus clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, sive abbate deducendo ad sedem, vel quibuslibet aliis sacramentis, nullus a vobis, aut sub obtentu consuetudinis aut quolibet alio modo quidquam audeat postulare. Quia vero decimae ministris Ecclesiae, tam veteri quam nova lege noscuntur indultae per laicos, vos decimarum exactione vexari sub interminatione anathematis prohibemus. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia ecclesiarum illarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum, seu grangiarum vestrarum nullus rapinam sive furtum committere, ignem apponere, hominem capere, vel interficere, seu aliquam violentiam audeat exercere. Obeunte vero te ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptione, astutia, vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel major pars consilii sanioris, secundum Deum et beati Augustini Regulam providerint eligendum.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia illibata et integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica vel saecularis persona, etc. Ego Clemens Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Belligensis episcopus. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Marci. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim titulo Calixti. Ego Melior presb. card. SS. Joannis, Pauli et Pammachii. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Sanctae Caeciliae. Ego Radulfus tituli Sancti Praxedis presbyter cardin. Ego Petrus, tituli Sancti Clementis presbyter cardinalis. Ego Jacobus diac. card. S. Mariae. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. Ego Octavianus Sanctorum Georgii et Bacchi diac. card. Ego Baro S. Georgii diac. card. Ego Joannes S. Theodori diac. card.
Datum Laterani per manum Moysi, S. R. E. subdiaconi, vicem agentis cancellarii, III Nonas Junii, indictione sexta, incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domini Clementis papae III anno primo.
Sigillata sigillo plumbeo super cordulam sericam.
LXIII. Joachimum abbatem de Curatio hortatur ut « Expositionem Apocalypsis et opus Concordiae compleat et diligenter studeat emendare. » (Laterani, Jun. 8.)[MANRIQUE, Annal. Cisterc., III, 211.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JOACHIMO, abbati de Curatio, salutem et apostolicam benedictionem.
Rationis ordo suadet, et debitum exigit charitatis, ut in cunctis actibus nostris ad id plurimum intendamus, qualiter secundum veritatis evangelicae testimonium, opera nostra luceant coram hominibus, ut ex eis proficiendi materiam capiant et exemplum. Cum ergo jubente et exhortante te bonae memoriae Lucio papa, praedecessore nostro, expositionem Apocalypsis et opus concordiae inchoasse, et postmodum de papae Urbani auctoritate, successoris ipsius, composuisse dicaris, charitatem tuam monemus et hortamur in Domino, per apostolica scripta mandantes, quatenus laboribus tuis in hac parte optatum et debitum finem imponens, gratia Dei prosequente, ad utilitatem proximorum opus illud complere et diligenter studeas emendare, ut veniens ad nos, quam citius se opportunitas dederit, discussioni apostolicae sedis et judicio te praesentes: si enim velis in abscondito retinere, diligenti cura prospicias, qua possis summi Patrisfamilias offensam, de talento scientiae tibi commisso satisfactione placare.
Data Laterani, sexto Idus Junii, pontificatus nostri anno primo.
LXIV. Ecclesiae S. Mariae Vibergensis protectionem suscipit, bonaque ac privilegia confirmat. (Laterani, Jun. 8.)[THORKELIN, Diplom. Arna-Magn., I, 61.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis TUCHONI, praeposito ecclesiae Sanctae Mariae Wibergensis ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ut devotionis sinceritas laudabiliter innotescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praedecessorum nostrorum piae recordationis Innocentii et Alexandri Romanorum pontificum vestigiis praefatam ecclesiam Sanctae Mariae, in qua divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Ecclesiam Beatae Margaretae virginis, quam venerabilis frater noster Nicolaus episcopus vester, sicut ex litteris ejus accepimus, vobis resignavit. Nec non et ecclesiam B. Martini quae in insula Fur est, ita quod utraque illarum de caetero in ordinatione et dispositione vestra consistat, devotioni vestrae apostolica auctoritate confirmamus. De victu etiam quadragesimali, quem episcopus in ecclesia vestra aliquando habuit, unde contentiones et religio vestra non modicum turbari consuevit, statuimus ut, sicut jam dictus episcopus eum vobis per privilegium suum aequa consideratione resignasse dignoscitur et in posterum remisisse, ita de caetero conservetur, quod nec ei vel successori suo victum a vobis contra hoc aliquo tempore exigere liceat. Prohibemus insuper ut episcopus de oblationibus, quae ad corpora sanctorum in vestra afferuntur ecclesia, nihil ultra quartam partem, quam consuevit habere, recipiat. Ad haec, significatione praesentium, indulgemus ut praedia vel possessiones ecclesiae vestrae sive infra civitatem vestram sive extra consistant, nullus injuste contra dispositionem vestram invadere praesumat. In electione vero episcopi vestri primam vocem, cum sitis cathedralis ecclesiae canonici, habeatis, quemadmodum noscitur vobis de canonum jure competere, et de antiqua consuetudine usque ad haec tempora observata, nec aliunde quis in vestrum episcopum eligatur, quandiu secundum statuta canonum in vestra ecclesia, quae cathedralis est, reperitur idoneus, qui de canonico et concordi assensu, sine omni pravitate possit assumi. Consuetudines autem claustrales, quae in eodem loco vestro laudabiliter hactenus conservatae noscuntur, nemo prorsus in deterius audeat commutare, sed semper inconvulsae in suo robore perseverent. Ad haec adjicientes statuimus, ut nulli omnino principum absque praepositi et fratrum consensu aliquem de claustro liceat amovere.
Sane novalium vestrorum quae propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel major pars consilii sanioris, secundum Deum et beati Augustini Regulam providerint eligendum.
Decernimus igitur, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et episcopi vestri canonica justitia.
Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens. contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Clemens, Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus, Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes, presbyter cardinalis tit. Sancti Marci. Ego Laborans, episcopus presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Pandulphus, presb. card. tit. Basilicae XII Apostolorum. Ego Melior, presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Gamael. Ego Petrus, presbyter cardinalis tit. Sanctae Caeciliae. Ego Rad., presbyter cardinalis tit. Sancti Praxedis. Ego Petrus, tit. Sancti Clementis presbyter cardinalis. Ego Octavianus, SS. Sergii et Bacchi diaconus Ego Bob., tit. S. Anastasiae presb. card. Ego Alexius, presbyter cardinalis tit. Sanctae Susannae. Ego Petrus, presbyter cardinalis tit. S. Petri ad Vincula. Ego Jordanus, presb. card. S. Pudentianae, tit. Pastoris. Ego Jac., diac. cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diacon. card. Ego Joannes, Sancti Theodori diaconus cardinalis. cardinalis. Ego Bernardus, Sanctae Mariae Novae diaconus card.
Datum Lateranis, per manum Moysi, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, VI Idus Junii, indictione VI, incarnationis Dominicae 1188, pontificatus domini Clementis papae III anno primo.
LXV. Absaloni, archiepiscopo Lundensi, permittit ut Ketillum, quondam praepositum S. Mariae Vibergensis, in sanctorum numerum referat. (Laterani, Jun. 9.)[LANGEBEK, Scr. Rer. Dan., IV, 432.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili in Christo fratri ABSALONI Lundensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Ad audientiam nostri apostolatus litterarum tuarum et dilecti in Christo filii nostri Kanuti Danorum regis, pariter et suffraganeorum insinuationem pervenit, quod bonae memoriae Ketillus vir religiosus, praepositus ecclesiae Sanctae Mariae Vibergis, dum viveret, apud vos virtutibus multis emicuit. Post ejus obitum ipsius meritis mirabilis Deus in sanctis suis miracula plurima jugiter operatur, ut qualis vitae fuerit, post transitum ejus miraculorum indicia sine qualibet ambiguitate declarent.
Licet autem suggestum sit nobis, ut praedicti Ketilli memoriam faceremus in sanctorum catalogo celebrari, quia tamen ad plenum de hujus facti veritate non consistit firmiter, tibi per apostolica scripta mandamus, quatenus, advocatis suffraganeis tuis et viris religiosis, illis praecipue, qui vitam et conversationem ipsius novisse dicuntur, cum testimonio et asservatione ipsorum, de operibus ejus et miraculis, quibus post mortem proponitur coruscare, sollicitudine vigilanti requiras et si tibi congruum videbitur, et honestum canonizes ipsius memoriam, et, sicut hominis sancti celebrationem habendam futuris saeculis, apostolica auctoritate decernas.
Datum Laterani, V Idus Junii, pontificatus nostri anno primo.
LXVI. Inter Marcum, episcopum Castellanum (Venetum), et plebanos sacerdotesque ecclesiarum quarumdam de quibusdam decimis sententiam a Gerardo episcopo et Vitaliano archidiacono Patavino latam, probat. Ecclesiae S. Cantiani possessiones confirmat. (Laterani, Jun. 9.)[HORMAYR, Gesch. d. ges. Grafschast Tirol, I, II, 121.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PEREGRINO plebano ecclesiae Sancti Cantiani, ejusque fratribus et ejus successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
Aequum est et rationi conveniens ut perlatas ad audientiam apostolatus nostri controversias, mediante justitia, terminemus, et ut ea quae vel judicio vel quocunque juste titulo ecclesiarum fuerint utilitatibus attributa, apostolica taliter auctoritate firmentur, ut non valeant aliquorum malitia in posterum perturbari. Nam inutiliter ferri sententiae viderentur, si eas liceret cuilibet pro suo arbitrio violare, ac saepius revocarentur in dubium; nisi litterarum essent munimine roboratae. Cum vero lites judicio fuerunt seu concordia terminatae, et sententiae in scripta redactae, si qua posterum dubietas oriatur et eadem fuerit superioris auctoritate sopita ne in contentionis scrupulum relabatur, finem impositum scripturae convenit munimine roborari. Cum igitur olim inter vos et quarumdam aliarum ecclesiarum plebanos et sacerdotes ex una parte, et venerabilem fratrem nostrum Marcum Castellanensem episcopum ex alia, super quibusdam partibus decimarum controversia fuerit ventilata, quam venerabilis frater noster Girardus episcopus, et dilectus filius Vitalianus archidiaconus, et canonicus Paduanus, de mandato felicis recordationis Urbani et Gregorii praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum, sua sententia terminarunt, et postea Philippo de Lupriolo plebano ecclesiae Sancti Lucae, et Joanne de Lanza presbytero ecclesiae Sancti Cassiani procuratoribus vestris, et Michaele Sancti Angeli procuratore ipsius Castellanensis episcopi et canonicorum Castellanensis ecclesiae atque clericorum aliarum ecclesiarum, qui eamdem conabantur sententiam infirmare, in nostra praesentia constitutis, de mandato nostro sub examine dilecti filii nostri Soffredi, Sanctae Mariae in Via Lata diaconi cardinalis super exortis quaestionibus fuerint hinc inde propositae rationes. Nos eamdem sententiam de communi fratrum nostrorum consilio, auctoritate duximus apostolica confirmandam, et litterarum nostrarum patrocinio muniendam. Pro firmitate vero majori tenorem instrumenti, ejusdem sententiae de verbo ad verbum jussimus inserendam.
In nomine Dei aeterni anno Nativitatis ejusdem 1188, indictione VI, die 14 intrante Januario, in eorum praesentia, quorum nomina dicentur inferius, super causa quae vertebatur Marcum Castellanensem episcopum, inter et plebanos et sacerdotes de Venetiis, dominus Vitalianus canonicus Paduanus et archidiaconus delegatus, cum domino Gerardo Dei gratia Paduano episcopo a domino papa Urbano ex voluntate supradicti domini episcopi eo praesente et consentiente, pro se et pro ipso episcopo talem recitavit sententiam dicens:
In nomine Domini, nos, Dei gratia Gerardus Paduanus episcopus et Vitalianus canonicus Paduanus et archidiaconi delegati a bonae memoriae domino Urbano super causa quae vertitur inter Marcum venerabilem episcopum Castellanensis Ecclesiae ex una parte, et inter plebanos et sacerdotes Sancti Canciani, Sanctae Sopihae, Sanctae Mariae matris Domini, Sancti Pauli, Sancti Lucae, Sancti Jeremiae, Sancti Hermacorae, Sancti Baudi, Sanctae Margaritae, Sancti Simeonis prophetae, Sancti Gervasii, super quibusdam partibus decimarum archipresbytero Paduano qui ab eodem domino papa nobis ad cognoscendum socius datus fuerat, remoto et in loco ejus abbate de Carario substituto et demum praefato abbate per dominum papam Gregorium felicis recordationis a praedicta cognitione excluso, constitutus in hac causa Leonardo primicerio a Castellanensi episcopo et Dominico primo archidiacono a praefatis plebanis et sacerdotibus procuratoribus, quae causa coram nobis sic incoepta est et ventilata. Petebat archidiaconus pro his quorum procurator est a praefato procuratore episcopi, quod dominus episcopus dimitteret plebanos et sacerdotes praedictarum ecclesiarum quartam partem decimarum clericis debitam, habere integram. Ita tamen quod clerici uniuscujusque ecclesiae habeant praecipuam, et inter se dividant quartam illam quae provenerit ex decimis suorum parochianorum. Petebat etiam ut idem episcopus integre dimitteret eis quartam debitam pauperibus et partem debitam fabricis ecclesiarum, nulla quarta ex ipsis retenta. Econtra procurator episcopi dicebat, quod quartam clericis debitam integre habere non debebant, imo inter omnes clericos juxta dispositionem episcopi, sicuti consuetum fuerat, distribui debebat. Quartam quartae pauperibus debitae tum ex consensu clericorum, tum quia praecipue ad ipsum cura pauperum respicit, de jure retinere poterat; porro quartam quartae fabricis debitae, pro restauratione matricis ecclesiae, juste detinebat. Ideoque nos de praedictis remoto appellationis obstaculo cognoscentes, auditis et cognitis rationibus, attestationibus et allegationibus utriusque partis et diligenter inspectis, habito quoque quorumdam sapientum clericorum consilio, pronuntiamus, ut praedicti plebani et sacerdotes quartam clericis deputatam a parochianis suis provenientem, habeant praecipuam et integram, et cujusque ecclesiae clerici praedictarum ecclesiarum quartam quae de decimis suorum parochianorum provenerit inter se dividant, et condemnamus praedictum Leonardum procuratorem et episcopum, ut permittant eos quiete sic habere, et dividere. Praefatum Leonardum procuratorem et ipsum episcopum a petitione quartae partis, quam episcopus solitus est retinere, ex quarta pauperibus debita et a petitione alterius quartae partis quam de quarta parte fabricis debita pro restauratione matricis ecclesiae detinebat, quam praefatus archidiaconus et procurator pro saepe dictis plebanis et sacerdotibus faciebat absolvimus. Et ut haec verius a nobis acta credantur, propriis sigillis nostris ipsam insigniri fecimus.
Datum in camera episcopali Paduana. Testes: Adamus, Almericus, Cerutus, Tamboanus, Theotonicellus, Ugolinus, canonici Paduani, Presbyter Paulus de ecclesia Sancti Andreae magister episcopellus Sancti Martini, Michael presbyter et plebanus Sancti Angeli de Venetiis, Rainaldus clericus ejusdem ecclesiae. Gufredinus clericus Sanctae Luciae, Gnafus et alii multi.
Ego Boninus domini Frederici imperatoris tabellio interfui, et hanc sententiam jussu domini episcopi jam dicti, et Vitaliani canonici Paduani et archidiaconi scripsi.
Quia vero de quarta parte quae restaurationi est ecclesiae deputata, quartam sibi et successoribus suis memoratus episcopus pro matricis ecclesiae utilitate perpetuo reservavit, et alias partes ejusdem quartae tibi et successoribus tuis in communi privilegio plebanis, sacerdotibus atque clericis aliarum ecclesiarum concesso, pro reficiendis ecclesiae vestrae fabricis atque libris, aliisque necessitatibus statuit conferendas, ac de quarta pauperibus assignata, sicut ex tenore privilegii ejusdem episcopi manifeste comparuit, tres partes parochiae tuae pauperibus statuit idem episcopus erogandas, quarta sibi dum viveret reservata, nos concessionem ipsam sicut ab eodem episcopo canonice facta est et scripto authentico firmata, praesentis scripti pagina roboramus, faciendi praeterea securitatis chartulas parochianis tuis a quibus decimas receperis, plenam tibi et successoribus tuis tribuimus facultatem. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona supradicta ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis, cum terris, callibus et aliis omnibus eidem ecclesiae pertinentibus.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.Ego Pandulfus presb. card. Sanctorum Joannis Ego Clemens Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Theobaldus Hostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Joannes presb. card. tunc temporis Sancti Marci ss. Ego Laborans presb, card. S. Mariae trans Tiberim tunc temporis Calixti ss. Ego Joannes Felix diac. card. Sancti Eustachii et Pauli tunc temporis Pammachii ss. Ego Petrus presb. card. tunc temporis Sanctae Ceciliae ss. Ego Radulfus ecclesiae Praxedis presb. card. ss. Ego Jacobus diac. card. Sanctae Mariae in Cosmedin ss. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Octavianus Sanctorum Sergii et Bacchi diac. card. ss. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via Lata diac. card. ss. Ego Gregorius Sanctae Mariae in Porticu diac. card. ss. juxta templum Agrippae ss. Ego Joannes Sancti Theodori diac. card. ss.
Datum Laterani per manum Moysi, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, V Idus Junii, indictione VI, incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domini Clementis papae III, anno primo.
LXVII. Sacerdotibus et clericis Sanctae Mariae matris Domini portionem decimarum ipsis a Marco Nicolao episcopo Castellano concessam apostolica auctoritate confirmat, atque bona ipsius ecclesiae salva et illibata decernit. (Laterani, Jun. 9.)[F. CORNELIUS, Eccles. Venet., t. II, p. 305.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis sacerdotibus et clericis ecclesiae Sanctae Mariae Matris Domini, tam praesentibus quam futuris canonice substituendis in perpetuum.
Aequum est et rationi conveniens, ut perlatas ad audientiam apostolatus nostri controversias mediante justitia terminemus, etc., ut in epistola superiori. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus Hostiensis et Velletren. episcopus. Ego Joannes presb. cardinalis titul. Sancti Marci. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae Trans Tiberim, tit. Calixti. Ego Pandulfus presb. card. Basilicae XII. Apostolorum. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Ego Petrus presb. cardinal. titul. Sanctae Caeciliae. Ego Rodulfus tit. S. Praxedis card. Ego Jacobus diacon. card. Sanctae Mariae tit. Cosmedin. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus card. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diaconus card. Ego Siffredus Sanctae Mariae in Via Lata diacon card. Ego Gregorius Sanctae Mariae in Porticu diacon. card. Ego Joannes Felix diac. card. S. Eustachii juxta templum Agrippae.
Datum Laterani per manum, Moysi S. R. E. subdiac., vicem agentis Cancellarii, V Idus Junii, Indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domini Clementis papae III anno primo.
Ego Donatus Sanctae Mariae Matris Domini presb. et not. hoc exemplum exemplavi sumptum ex authentico domini Clementis papae III, ejus sigillo plumbeo sigillatum anno Domini 1200, vigesimo octavo mensis Novembris, Indictione secunda, Rivoalto, nihil addens vel minuens, quod sententiam mutet, scripsi, complevi et roboravi.
LXVIII. Ecclesiam S. Cassiani Venetiarum sub Sancti Petri protectione recipit, atque ejusdem jura et redditus apostolica auctoritate confirmat. (Laterani, Jun. 9.)[ Ibid. p. 399.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis DOMINICO PINO plebano Sancti Cassiani, ejusque procuratoribus et ejus successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sancti Cassiani, in qua divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio, communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, cum terris et callibus eidem ecclesiae pertinentibus.
Praeterea quartam partem parochialium decimarum, quae ad clericos spectat, quam ven. frater noster Henricus, Gradensis patriarcha, de assensu ven. fratris nostri Marci Castellani episcopi, ad mandatum bonae memoriae Urbani praedecessoris nostri, vobis canonice concessisse dignoscitur, sicut eam juste ac pacifice possidetis, ad exemplar ejusdem Urbani et fel. rec. Gregorii, praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum, auctoritate vobis apostolica confirmamus. Quia vero de quarta parte, quae restaurationi est ecclesiae deputata, quartam sibi et successoribus suis memoratus episcopus pro matricis ecclesiae utilitate perpetuo reservavit, et alias partes ejusdem quartae tibi et successoribus tuis in communi privilegio plebanis, sacerdotibus atque clericis aliarum ecclesiarum concesso pro reficiendis ecclesiae tuae fabricis, atque libris aliisque necessitatibus statuit conferendas; ac de quarta pauperibus assignata, sicut ex tenore privilegii ejusdem episcopi manifeste comparuit, tres partes parochiae tuae pauperibus statuit idem episcopus erogandas, quarta sibi, dum viveret, reservata; nos concessionem ipsam, sicut ab eodem episcopo canonice facta est, et scripto authentico confirmata, praesentis scripti pagina roboramus, faciendi praeterea securitatis chartulas parochianis tuis, a quibus decimas receperis, plenam tibi et successoribus tuis tribuimus facultatem.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus Hostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes presb. cardinal. titul. Sancti Marci. Ego Laborans, presb. card. Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Pandulfus presb. card. Basilicae XII Apostolorum. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli, tit Pammachii. Ego Petrus presb. cardinal. titul. Sanctae Ceciliae. Ego Rodulphus titul. Sancti Praxedis presb. card. Ego Jacobus diacon. cardinal. Sanctae Mariae Cosmedin. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diacon. card. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diacon. card. Ego Sofredus Sanctae Mariae in Via Lata diacon. card. Ego Gregorius Sanctae Mariae in Porticu diac. card. Ego Jos. Felix diac. card. S. Eustachii juxta templum Agrippae. Ego Joannes Sancti Theodori diaconus cardinal.
Datum Laterani per manum Moysi, S. R. E. subdiac., vicem agentis cancellar, V Idus Junii, indict. VI, incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus domini Clementis papae III anno primo.
LXIX. Abbati S. Genovefae, decano et cantori Parisiensi mandat cogant [Manassem] episcopum Trecensem ut « de ecclesia S. Lupi Trecensi canonicos regulares assumat et eos in ecclesia de Marigniaco instituat. » (Laterani, Jun. 15.)[ Stephani Tornacensis epistolae, ed. DU MOLINET, p. 411.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbatis Sanctae Genovefae, decano et cantori Parisiensi salutem et apostolicam benedictionem.
Ad notitiam vestram volumus pervenire, quod venerabili fratri nostro Trecensi episcopo ab apostolica sede mandatum fuit, semel iterumque praeceptum ut in parochiali ecclesia de Marigniaco, salva omni justitia sua, canonicos assumere regulares, qui in ea juxta pium desiderium fundatorum religionis ordinem instituerent, et sub regularibus disciplinis omnipotenti Domino deservirent. Praedictus autem episcopus non amore religionis induci, nec apostolicis jussionibus potuit emolliri, ut a duritia, quam in mandatis apostolicis solitus est habere, se converteret ad benignitatem charitatis, cui piae petitioni et voto laudabili postulantis consensus benevolentiam indulgeret. Unde discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus eum admonere propensius et inducere laboretis, ut, secundum quod toties in mandatis accepit, de ecclesia Sancti Lupi Trecensis canonicos regulares assumat, et eos in praedicta ecclesia, salvis justitiis omnibus dioecesanae rationis, instituat, per quos et religionis ordo dilatetur et crescat, et tam jussionibus apostolicis quam fundatoris desiderio satisfaciat; quod si infra triginta dies post admonitionem vestram facere sponte noluerit, vos eum ad id exsequendum auctoritate nostra, sine appellationis obstaculo, per censuram ecclesiasticam compellatis.
Quod si omnes his exsequendis nequieritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.
Datum Laterani, XVII Kalendas Julii, pontificatus nostri anno primo.
LXX. Consulibus Grassensibus ecclesiam S. Honorati commendat. (Laterani, Jun. 20.][ Hist. patr. Mon., Script., p. 468.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis consulibus de Grassa salutem et apostolicam benedictionem.
Commissum vobis consulatus officium secundum beneplacitum geritis Creatoris, si Ecclesiam Dei et viros in ea impendentes Domino famulatum habueritis in reverentia, et curaveritis potestate vobis commissa ab aliorum injuriis defensare. Inde est quod universitatem vestram monemus in Domino et rogamus, quatenus ecclesiam S. Honorati et personas commorantes in ea habeatis attentius commendatas, et ita ab aliorum injuriis defensare curetis, quod vobis ad aeternum praemium proficiat, et ecclesiae ipsae per defensionem vestram optata perfrui sese quiete laetentur.
Datum Laterani, XII Kal. Julii, pontificatus nostri anno primo.
LXXI. Ecclesiam Ragusinam, rogante Tribuno archiepiscopo tuendam suscipit, ejusque privilegia confirmat. (Laterani, Jun. 21.)[HORMAYR, Gesch. d. gef. Grassch. Tirol, I, II, 127.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri TRIBUNO Ragusino archiepiscopo ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
In eminenti apostolicae sedis specula disponente Domino, licet immeriti constituti, fratres nostros archiepiscopos et episcopos tam vicinos quam longe positos, fraterna debemus charitate diligere, et ecclesias eorum gubernatione commissas apostolicae sedis privilegio communire. Eapropter, venerabilis in Christo frater Tribune archiepiscope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam Ragusinam cui, auctore Deo, praeesse dignosceris, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis recordationis Innocentii, Anastasii, Adriani, et Urbani Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecumque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.
Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis. Omnes parochias ad jus commissae tibi Ecclesiae pertinentes scilicet, regnum Zachuliniae, regnum Servuliae, quod est Bosna, ac regnum Tribuniae, civitatem quoque Catarinensem, seu Rosae Guduanensem, Antivarensem, Liciniacensem, Suacensem, Scodrinensem, Divasterinensem et Polatensem, cum abbatiis, ecclesiis, et parochiis suis. Confirmamus etiam vobis omnes possessiones, et quaecunque bona in ecclesiis, decimis, vallibus, colonis, praediis, agris, nemoribus, montibus, collibus, aquis, pratis aut quibuslibet aliis rebus dioecesanae vel proprietariae dispositionis titulo, praedicta Ragusina Ecclesia juste et canonice possidet, pallii quoque usum pontificalis, videlicet officii plenitudinem, humilitatis et justitiae signum ad missarum solemnia celebranda, sicut antecessoribus tuis concessum fuisse dignoscitur, et in festivitate Beati Blasii et in praecipuis festivitatibus ecclesiae tuae tibi tuisque successoribus auctoritate apostolica confirmamus. Quo his diebus tantum adjuncto festo Beati Blasii et praecipuis festivitatibus ecclesiae tuae fraternitas tua uti meminerit quibus antecessoribus tuis ab apostolica sede constat indultum. Sane successores tuos a nobis nostrisque successoribus consecrationis gratiam in perpetuum decernimus recepturos. Prohibemus insuper ne interdictos vel excommunicatos tuos ad divinum officium aut communionem ecclesiasticam, quisquam recipere sine congrua satisfactione praesumat nisi forte periculum mortis immineat, ut, dum praesentiam tuam habere nequierint, per alium secundum formam Ecclesiae satisfactione praemissa, oporteat ligatum absolvi.
Ad hoc libertates et immunitates a regibus, principibus et ab aliis personis tam ecclesiasticis quam mundanis ecclesiae tuae concessas, et antiquas et rationabiles consuetudines hactenus observatas, integras et illibatas praesenti decreto manere sancimus.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat.
Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Clemens Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Joannes presb. card. tunc temporis Sancti Marci ss. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae Trans-Tiberim tunc temporis Calixti ss. Ego Pandolfus presb. card. tit Basilicae XII Apostolorum ss. Ego Melior presb. card. Sanctorum Joannis et Pauli tunc temporis Pammachii ss. Ego Rad. tunc temporis Sanctae Praxedis presbyter card. ss. Ego Petrus tunc temporis Sancti Clementis presb. card. ss. Ego Bobo tunc temporis Sanctae Anastasiae presb. card. ss. Ego Alex, tunc temporis Sanctae Susannae presb. card. ss. Ego Petrus pres. card. tunc temporis Sancti Petri ad Vincula ss. Ego Jordanus presb. card. Sanctae Pudentianae tunc temporis Pastoris ss. Ego Jacobus diac., eard. Sanctae Mariae in Cosmedin ss. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Octavianus Sanctorum Sergii et Bacchi diac. card. ss. Ego Gregorius Sanctae Mariae in Porticu diac. card. ss. Ego Joannes Felix Sancti Eustachii diac. diac. juxta templum Agrippae ss. Ego Joannes Sancti Theodori diac. card. ss. Ego Bernardus Sanctae Mariae Novae diac. card. ss. Ego Gregorius Sanctae Mariae in Aquino diac. card. ss.
Datum Laterani, per manum Moysi, Sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, XI Kal. Julii indictione VI, incarnationis Dominicae. anno 1188, pontificatus vero Clementis III anno primo.
LXXII. Ecclesiae S. Laurentii Florentinae protectionem suscipit, bonaque confirmat. (Laterani, Jun. 21.)[LAMI, Ecclesiae Florent. Monum., III, 1785.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ILDEBRANDO priori S. Laurentii Florentinae civitatis, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam S. Laurentii in qua divino estis obsequio mancipati, ad exemplar recordationis Nicolai, Alexandri II, Alexandri III et Lucii praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona, eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.
Parochiam ecclesiae vestrae pertinentem, sicut hactenus habuistis; hospitale quod juxta ecclesiam supradictam B. Laurentii situm est cum omnibus pertinentiis suis; hospitalem domum a Spina Petrioli in Plebeio Sancti Stephani in Pane construtam, et ab ejus uxore ecclesiae S. Laurentii collatam, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam S, Marci cum omnibus pertinentiis suis; montem S. Laurentii qui ex uno latere proximatur terrae S. Joannis, et duabus viis decurrentibus, et ex alio S. Romuli, tertio S Mariae, quarto decurrit ei via regia, cum decimis et primitiis suis; abbaticum Portae S. Laurentii cum ipsa etiam congregatione: ecclesiam S. Bartholomaei sitam in Faltignano cum omnibus pertinentiis suis, et possessiones omnes quas in eadem curia possidetis; ecclesiam S. Andreae in Percussine; quaecunque etiam a praedictis praedecessoribus nostris Romanis pontificibus vobis concessa sunt, et ecclesiae vestrae eorum privilegiis confirmata, similiter roboramus. Prohibemus quoque ut nemini liceat intra terminos parochiae vestrae sine auctoritate dioecesani episcopi et vestro assensu ecclesiam vel oratorium de novo aedificare, salvis privilegiis Romanorum pontificum. Sepulturam praeterea illius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, Florentinique episcopi canonica justitia, Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat; et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat; atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Clemens Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus Hostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Alexander tit. Susannae presbyter cardinalis Ego Joannes presbyter cardinalis tit. S. Marii ss. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti ss. Ego Pandulphus presb. card. Basilicae XII Apostolorum ss. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii ss. Ego Radulphus tit. S. Praxedis presbyter cardinalis ss. Ego Petrus tit. S. Clementis presbyter cardinalis ss. Ego Bobo tit. S. Anastasiae presbyter cardinalis ss. ss. Ego Petrus presb. cardinalis S. Petri ad Vincula ss. Ego Jordanus presb. card. S. Pudentianae tit. Pastoris ss. Ego Jacobus diac. card. S. Mariae in Cosmedin ss. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diac. cardinalis ss. Ego Gregorius S. Mariae in Porticu diac. cardinalis ss. Ego Joannes Felix S. Eustachii diaconus juxta templum Agrippae ss. Ego Joannes S. Theodori diaconus cardinalis ss. Ego Bernardus S. Mariae Novae diaconus cardinalis ss.
Datum Laterani per manum Moysi, S. R. E. subdiaconi, vicem agentis cancellarii, XI Kal. Julii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1188; pontificatus domini Clementis papae III anno primo.
LXXIII. Privilegium pro ecclesia S. Anscharii Bremensi. (Laterani, Jun. 22.)[LAPPENBERG, Hamburg. Urkund., I, 245.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, praeposito Ecclesiae Sancti Anscharii Bremensis et ejus fratribus, tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum.
Ideo, licet immeriti, ad apicem summi pontificatus providentia sumus supernae dispositionis assumpti, ut circa universas Dei Ecclesias debeamus aciem nostrae considerationis extendere, et eas a pravorum incursibus apostolicae sedis patrocinio communire. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam vestram, in qua divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; curtem quae vocatur Spenchoph cum pertinentiis suis, curtem in Sluttere cum pertinentiis suis, curtem Leste cum omnibus ad eam spectantibus, curtem in Stenthorpe cum pertinentiis suis, ecclesiam cum banno de Horne, decimam de Swechusen, decimam de Ascwarde, tres quadrantes Hollandienses, quos habent ex dono venerabilis fratris nostri Hardwici, Bremensis archiepiscopi; ex dono Theodorici laici, dimidium quadrantem, ex dono Alardi advocati unam aream et censum quatuor arearum, ex dono Theodorici de Horst censum unius areae.
Statuimus autem ut stipendia de praedictis curtibus, pauperibus tam majori quam vestrae ecclesiae deservientibus assignata, sicut a beato Anschario pie statutum est, eis semper integraliter et sine diminutione solvantur.
Ad haec auctoritate vobis apostolica indulgemus ut cum praepositura seu aliae dignitates aut praebendae, sive alia beneficia ecclesiae vestrae vacaverint, eligendi ad eas personas idoneas liberam habeatis de licentia sedis apostolicae facultatem; investitura tamen praedictorum dioecesano episcopo reservata. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare. Praeterea quoniam decimae utriusque testamenti pagina sint ecclesiasticis personis concessae, auctoritate apostolica inhibemus ne quis laicus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Illud etiam nihilominus prohibemus, ne quis in vos vel ecclesiam vestram excommunicationis, suspensionis aut interdicti sententiam, sine manifesta et rationabili causa promulget, vel novas et indebitas exactiones vobis vel hominibus vestris imponat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praedictam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia illibata et integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione aut sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canoniea justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se judicio divino existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diac. Ego Clemens, Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Joannes, presbyter cardinalis tt. Sancti Marci. Ego Laborans, pbr. card. S. Mariae Trans Tiberim tt. Calixti. Ego Pandulfus, pbr. card. Basilicae. XII Apost. Ego Theobald. Hostien. et Velletren. eps. Ego Jacintus, diacon. cardinalis S. Mariae in Cosmedin. card. Ego Octavianus, SS. Sergii et Bacchi diac. card. Ego Radulfus, tt. S. Praxedis pbr. card. Ego Petrus, tt. S. Clementis pbr. card. Ego Bobo, tt. S. Anastasiae pbr. card. Ego Petrus, pbr. card. S. Petri ad Vincula. Ego Jordanus, pbr. card. S. Pudentianae tt. Pastoris. Ego Gregorius, S. Mariae in Porticu diac. card. Ego Joannes, S. Theodori diac. card. Ego Bernardus, S. Mariae Novae diac. card. Ego Gregorius, S. Mariae in Aquino diac. card.
Data Laterani, per manum Moysi Romanae Ecclesiae subdiaconi, vices agentis cancellarii, X Kalendas Julii, indictione sexta, incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domni Clementis papae III anno primo.
LXXIV. Fratribus ordinis Grandimontensis nuntiat se et Guillelmum et Stephanum a prioratu removisse. Liberum successoris eligendi arbitrium iis concedit. (Laterani, Jun. 25.)[ Gallia Christiana nova, t. II, col. 192.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis fratribus ordinis Grandimontis salutem et apostolicam benedictionem.
Ne in quaestionis scrupulum recidant, quae sub examine apostolicae sedis judiciali sententia terminantur, dignum est et consonum rationi ad posteritatis memoriam ea litteris comprehendi, et rescripti apostolici munimine roborari. Sane cum pro controversia quae de abrenunciatione Guillelmi quondam prioris vestri, et substitutione Stephani prioris, suadente Christianae religionis persecutore, coepit inter vos diutius agitari, quidam inter vos tam clerici quam conversi in nostra essent praesentia constituti, certa ratione comperimus memoratum Guillelmum, prioratus honorem coram delegatis a sede apostolica judicibus se abrenuntiaturum ad certam diem, juramento praestito, promisisse; et postmodum alia vice in manibus dilecti filii nostri Octaviani, sanctorum Sergii et Bacchi diaconi cardinalis, tunc apostolicae sedis legati, et venerabilis fratris nostri Petragoricensis episcopi, et dilecti filii abbatis de Corona, sine juramento viva voce renunciasse. De alterius vero, videlicet Stephani substitutione, licet ejus electio, memorato Guillelmo abrenunciante, canonica esse potuerit, intelleximus quibusdam ex vobis, videlicet clericis, grave scandalum generari. Volentes ergo tranquillitati et quieti vestrae circumspectione moderaminis apostolici providere, ut omnis inter vos de caetero, auctore Deo, dissensionum et jurgiorum materia sopiatur, de consilio et assensu fratrum nostrorum, tam Guillelmum qui abrenunciasse dignoscitur, quam Stephanum, pro bono pacis et concordiae inter vos reformandae, a prioratus regimine duximus amovendos, eligendi priorem facultatem vobis liberam concedentes. Volumus etiam et praecipimus ut Regulam ordinis vestri, sicut eam bonae memoriae Urbanus praedecessor noster, de consilio et assensu cardinalium, multorumque episcoporum Italiae, praesentibus ex vobis tam clericis quam conversis, ad ejus firmitatem et perpetuam pacem invicem osculum sibi praesentibus, correxisse dignoscitur, et tam in privilegio suo quam nostro plenius reperitur, in posterum sine contradictione qualibet observetis. Ut autem sententia ista perpetuis temporibus inviolata et stabilis perseveret, eam auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut nulli omnino hominum liceat paginam nostrae diffinitionis et confirmationis infringere, etc.
Datum Laterani septimo calendas Julii, pontificatus nostri anno I.
LXXV. Henricum Campaniae comitem de composito fratrum Grandimontensium dissidio certiorem facit. (Laterani, Jun. ?)[ Ibid. ] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nobili viro comiti HENRICO Campaniae, salutem et apostolicam benedictionem.
Inter caetera quae diversis mundi partibus, apostolatus nostri tempore, ad sedem apostolicam docenda pervenerunt, et gravia, Grandimontensis domus turbatio non minimum nobis dolorem incussit. Quis enim absque amaritudine audiat domum tam celebris religionis praeconio divulgatam, de pacis unanimitate religiosis institutis amica, ad tantum turbationis scandalum pertransisse ut factis partibus velut acies hinc inde consisterent, et judiciariis disceptationibus mutuo concertarent, quos sub religioso silentio traditas oportuerat observantias custodire. Proh dolor! Adeo valuit inimicus, ut eos de latebris custodiae claustralis eduxerit, et in omnem fere ventum et regionem ipsos suscitata disperserit tempestate. Nos sane tanto ipsorum naufragio ex intimis cordis affectibus condolentes, fratribus convocatis, de illorum colligenda dispersione tractavimus, et pacis inter eos foedere reformando; tandem diligenti deliberatione, de fratrum nostrorum consilio, rem in hunc modum duximus disponendam. « Clemens episcopus, » etc. ut supra in bulla supra relata. Pietatem igitur tuae celsitudinis quae loca religiosa fovere ac defendere consuevit, monemus et exhortamur in Domino, et in remissionem injungimus peccatorum, quatenus socios Guillelmi quondam prioris, qui in terra tuae jurisdictioni subjecta commorantur, commoneri facias ut ad domum Grandimontis sine dilatione aliqua revertantur, et domos quas detinent, conversis fratribus secundum statutum ordinis ipsius absque difficultate restitui, ab eis pacifice disponendas, et praefatam provideas, quantum in te fuerit, institutionem nostram observari. Sane quoniam tua discretio non ignorat quantum divisiones sunt religiosis observantiis inimicae, si quos nostrae institutioni repereris adversari, eis omnimodum subtrahas tuum in sua observatione favorem. Illis qui humiliter obedierint et ad fraternam redierint unitatem, benignum patrocinium et defensionem impendas.
Datum, etc.
LXXVI. Regulam Grandimontensem confirmat. (Laterani, Jun. 27.)[ Ibid., col. 191.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis fratribus Grandimontensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Rationis ordo requirit, et consuetudinis ecclesiasticae norma commendat, ut quae dubitationem in observantia Christianae religionis adducunt, provisione moderationis apostolicae declarentur. Ne igitur de Regula vestra in posterum quaestio referatur, quam bonae memoriae Urbanus praedecessor noster de consilio et assensu cardinalium et multorum episcoporum Italiae, praesentibus ex vobis tam clericis quam conversis, ad ejus firmitatem et perpetuam pacem per osculum pacis assensum praebentibus, noscitur correxisse, ut in ejusdem privilegio et in ipso plenius continetur, eam sub sigillo in praesentibus scriptis de verbo ad verbum duximus inserendam, quae talis est: « Quisquis hanc religionem, etc., usq. salvus erit, amen. » Ut autem praedicta Regula perpetuis temporibus illibata consistat, ipsam prout ab eodem Urbano praedecessore nostro, ut superius diximus, correcta est, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere.
Datum Laterani, pontificatus nostri anno primo.
LXXVII. M[auricio] episcopo Parisiensi privilegium tribuit de procuratione et ei et ejus archidiaconibus, parochias circumeuntibus, a regularibus ecclesiarum canonicis praestanda. (Laterani, Jul. 5.)[ Cartulaire de Notre-Dame de Paris, t. I, 64.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri M., Parisiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut certum est de constitutione canonica episcopis imminere, ut diligenter intendant ad parochias visitandas, quo facilius et plenius valeant exstirpare quae fuerint exstirpanda, et quae noverint inserenda inserant; sic utique spectat ad eos qui in dioecesibus commorantur, ut de procurationis obsequio exhibendo visitatoribus sollicitudinem habeant competentem, nisi privilegio vel alia causa rationabili valeant se tueri; nec episcopi debent per appellationis obstaculum impediri, quominus praedictum officium exsequantur, nec est aliis concedendum subterfugium appellandi, ut a debitarum sic procurationum valeant exhibitione defendi. Hac itaque consideratione inducti, et tuis justis petitionibus provocati, auctoritate apostolica tibi, frater episcope, duximus indulgendum ut, cum tuas parochias visitabis, et canonici regulares in parochialibus ecclesiis tuae dioecesis constituti procurationem tibi et archidiaconibus tuis per eos transitum facientibus, sicut a caeteris ecclesiis impenditur, per appellationis diffugium praesumpserint denegare, tali appellatione nequaquam obstante, licentiam habeas eosdem canonicos et eorum ecclesias subjicere interdicto, nisi per privilegium speciale super hoc eis indultum immunes se esse ab illius procurationis praestatione demonstrent, aut aliarum ecclesiarum parochialium ejusdem dioecesis generali consuetudine se defendant.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis et concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, III Nonas Julii, pontificatus nostri anno primo.
LXXVIII. Silvecano abbati et sacristae Aquensi mandat, ut monachos S. Victoris Massilienses tueantur contra canonicorum injurias. (Laterani, Jul. 5.)[ L' Antiquité de Marseille, I, 525.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis SILVECANO abbati et sacristae Aquensi, salutem.
Dilecti filii nostri, abbas et fratres Massiliensis monasterii proposita nobis conquestione monstrarunt, quod praepositus et quidam alii Massilienses canonici et ecclesiarum parochialium capellani, filios eorum et posteros qui in coemeterio suo sunt sepulti, ab ejus monasterii prohibent sepultura. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus vocatis ad praesentiam vestram, etc., ab his et aliis ejusdem monasterii vexationibus . . . compescatis.
Datum Later., III Nonas Julii, pontificatus nostri anno primo.
LXXIX. Ratisponensi et Frisingensi episcopis mandat, ut monasterium Alderspacense ab injuriis Alberti de Kam, qui monasterii advocatiam sibi arrogaverit. defendant. (Laterani, Jul. 9.)[HUNDIUS, Metropol. Salisburg., II, 60.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Ratispon. et Frisingen. episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex parte dilectorum filiorum abbatis et conventus de Aldersbach in audientia fuit nostra propositum, quod nobilis vir Albertus de Kam jus advocatiae in monasterio et rebus earum, licet frater ipsius per sententiam illud amiserit, sibi per injuriam nititur vindicare, cujus occasione eis damna plurima et injurias irrogare praesumit. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus si verum est quod asseritur, militem memoratum ab eorumdem fratrum vexatione indebita compescatis, et ut ablata restituat, prout justum fuerit, eum per censuram ecclesiasticam postposita appellatione compellatis.
Datum Laterani, VII idus Julii, pontificatus nostri anno primo.
LXXX. Ad Henricum Bituricensem archiepiscopum.--Quod monachi et canonici regulares per oppida soli non morentur. (Laterani, Jul. 11.)[MARTEN., Thesaurus, I, 631.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO Bituricensi archiepiscopo Aquitaniae primati, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum in Lateranensi concilio fuerit generaliter interdictum ne monachi aut etiam canonici regulares singuli in oppidis vel aliis locis popularibus habitent, sunt nonnulli qui capellanorum vices agentes in parochialibus ecclesiis soli morantur, et suae professionis immemores conversari saeculariter non formidant. Nos itaque providere volentes ne quod provida fuit in concilio deliberatione statutum, pro privato aliquorum commodo irritetur, praesenti fraternitati tuae scripto concedimus, ut abbates eorum de illis reducendis ad claustrum, aut adimplendo quod in decreto exprimitur, non differas diligentius commonere. Si vero abbates commonitionem tuam fortasse contempserint, tu quod scribimus auctoritate nostra, remoto appellationis obstaculo, exsequaris. Ad hoc nihilominus tibi auctoritate apostolica indulgemus, ut si monachi vel canonici in tua dioecesi constituti infra tres menses ad ecclesias in quibus illis praesentatio competit, et ad te institutio pertinet, non praesentaverint idoneos capellanos, tu non exspectata diutius praesentatione illorum easdem ecclesias appellatione remota canonice ordinandi liberam habeas facultatem. Sic tamen ut ex hoc illis in posterum nullum debeat praejudicium generari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, V Julii, pontificatus nostri anno 1.
LXXXI. Monasterii Jesu Nazareni (Montis Aragonensis) possessiones confirmat. (Laterani, Jul. 18.)[Ayusa, Fundacion de la ciuidad de Huesca, p. 456.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio . . . . . abbati monasterii Montis-Aragonum, ad Romanam Ecclesiam nullo mediante pertinentis, ordinis S. Augustini Oscen. dioeces., salutem et apostolicam benedictionem.
Gerentes erga personam tuam tuumque monasterium sanctae dilectionis affectum et volentes te ac monasterium tuum ipsum praecipuis favoribus prosequi et specialibus gratiis honorare, tibi et successoribus tuis qui usum annuli et baculum pastoralis tantum habetis, ut mitra alba imaginibus contexta et lapidibus pretiosis ornata ac aliis pontificalibus uti possitis, benedictionem quoque episcopis non praesentibus more pontificum largiendi et etiam benedicendi, ac consecrandi calices et altaria, pallas altaris, et alia ornamenta ecclesiastica ad vestri monasterii usum nec non reconciliandi ecclesiam, et coemeteria ipsius monasterii et deferendi et habendi vobiscum altare portatile, et super eo divina officia celebrandi, et facere celebrari in loco congruo et honesto, liberam in perpetuum auctoritate praesentium concedimus potestatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani per manum Moysi sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, XV Kalendas Augusti, indictione IV, incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo octuagesimo octavo, pontificatus vero domni Clementis papae III anno primo.
LXXXII. Hartwigo archiepiscopo Ecclesiaeque Hamburgensi asserit Lubecensem, Suerinensem, Raceburgensem, Uxhullensem episcopatus suffraganeos. (Romae, ap. S. Mariam Novam, Sept. 25.)[LAPPENBERG, Hamburg. Urkund., I, 247.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HARTWICO, Bremensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio fratres et coepiscopos nostros, tam vicinos quam longe positos, sincere charitatis affectu debemus diligere et Ecclesiis, in quibus, auctore Domino, militare noscuntur, suam dignitatem et justitiam integram conservare. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesiam ipsam, cui auctore Domino praesides, cum omnibus pertinentiis suis, Lubicensem quoque Zuirinensem, Racesburgensem et Ixscolanensem episcopatus, cum universis bonis, tam spiritualibus quam temporalibus, sicut juste et sine controversia possides, tibi et Ecclesiae tuae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc nostrae paginam confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem, VII Kalendas Octobris, pontificatus nostri anno primo.
LXXXIII. Lubecensi, S. Pauli Bremensi, Stadensi abbatibus mandat, si [Hartwigus] archiepiscopus Hamburgensis monasterio Rameslensi T. abbatem juste praefecerit, ut hunc confirment. (Romae, ap. S. Mariam-Majorem, Sept. 27.)[ Ibid., p. 248.) CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, Lubecensi, Sancti Pauli Bremensi et Stadensi abbatibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum inter venerabilem fratrem nostrum, Bremensem archiepiscopum, et dilectos filios canonicos Rameslenses, super electione praepositi in ecclesia Rameslensi quaestio suborta fuisset, et utraque pars electionem ad se assereret pertinere, quia idem archiepiscopus ex rectoris defectu conspiciebat Ecclesiam detrimentum non modicum sustinere, canonicos saepe curavit inducere, ut ad praepositi canonicam electionem procederent. Verum cum illi hoc quasi sub dissimulatione transirent, post X menses, quemdam, T. nomine, canonicum Sancti Petri in Brema, sacerdotem, litteratum virum pariter et honestum, sicut asseritur, de consilio synodi, quae illic erat congregata, praepositum in illa ecclesia ordinavit. Ideoque per apostolica nobis scripta mandamus, quatenus super institutione memorati T. quaeratis sollicite veritatem, confirmantes ipsam sine appellationis obstaculo, si de jure eam videritis confirmandam; praeterea, B. comitem ad restituenda ablata jam dictae praepositurae per excommunicationis sententiam compellatis, nullis litteris veritati et justitiae praejudicium facientibus, si quae apparuerint a sede apostolica impetratae. Quod si omnes his exsequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.
Datum Romae apud Sanctam Mariam-Majorem, V Kalendas Octobris, pontificatus . . . . . .
LXXXIV. [ Hartwigo] Hamburgensi archiepiscopo asserit episcopatum Vexhullensem. (Romae, ap. S. Mariam Majorem, Oct. 1.)[ Ibid. ] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri, Bremensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Fratres et coepiscopos nostros speciali tenemur charitate diligere et justis eorum postulationibus favorem apostolicum benignius impertiri. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis postulationibus clementer annuimus et Ixscolanensem episcopatum, quem tu et clerus tuae curae commissus, per ministerium Meynardi sacerdotis, religiosi et discreti viri, in Ruthenia, sancti Spiritus gratia donante, acquisivisse dicimini, et usque adeo, tuba sacri eloquii in intimis quorumdam barbarorum mentibus intonante, fides Christiani nominis tales proponitur posuisse radices, quod idem qui seminator exstitit in illis partibus verbi divini, pastor fieri meruerit et episcopus animarum illarum, ipsum tibi et ecclesiae tuae tuisque successoribus, cum observantiis, quas futuris temporibus duraturas canonice posuistis et constituistis ibidem, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, et nostram se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem, Kalendis Octobris, pontificatus nostri anno primo.
LXXXV. Privilegium pro monasterio Osterholtensi. (Romae, ap. S. Mariam Majorem, Oct. 6.)[ Ibid. p. 249.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, EYLHARDO praeposito, fratribus et sororibus de Osterholte, regularem vitam professis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoties ab apostolica sede petuntur ea quae tutelam Ecclesiarum respiciunt et profectum, animo nos decet libenti concedere, et vota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, vestris justis postulationibus annuentes, personas vestras et ecclesiam, in qua divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis, tam ecclesiasticis quam mundanis, quae eadem ecclesia juste et canonice possidet, aut in futurum, praestante Domino, poterit adispici, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem curiam de Schermbecke et capellam ipsi curiae attinentem, sicut eas juste et sine controversia possidetis, devotioni vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostram protectionem seu confirmationem infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem, pridie Nonas Octobris, pontificatus nostri anno primo.
LXXXVI. Privilegium pro ecclesia Furconiensi. (Laterani, Oct. 14.)[MURATORI, Antiq. Ital., VI, 497.] CLEMENS ep. SS. Dei, venerabili fratri ODORISIO Furconen. episcopo ejusque successoribus, in perpetuum.
In eminenti apostolicae sedis specula . . . . . ad instar praedecessoris fel. record. Alexandri Romani pontif. sub B. Petri et nostra protectione suscipimus. Statuentes . . . . . Castrum Collepaidoni cum ecclesia et ten. suis . . . . . ecclesiam S. Justae cum capella et hom. et ten. suis . . . . . eccl. S. Marciani cum hom. et ten. suis . . . . . eccl. S, Silvestri de Collebrinconio cum hom. et ten. et capellis suis; eccl. S. Mariae de Asserico cum capell. et ten. suis; eccl. S. Grisancti cum capell. et ten. suis; eccl. S. Andreae de Stiphia cum omnibus pert. suis . . . . . Tornamparte cum eccl. vill. et suis pert. Civitatem Forulae cum duabus ecclesiis et suis pert . . . . . Ego Clemens catholicae sedis episc. Ego Albinus tit. S. Crucis in Hierusalem presb. card. Ego Bobo tit. S. Anastasiae presb. card. Ego Alesius tit. S. Susannae presb. card. Ego Jacobus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmidin. Ego Gregorius S. Mariae in Porticu diac. card. Ego Bernardus S. Mariae Novae diac. card. Ego Gregorius S. Mariae in Aquino diac. card.
Datum Laterani, per manum Moysi, Sanctae Romanae Ecclesiae subdiac., vicem agent. cancellarii, II Idus Oct., indictione VII, incarnationis Domin. anno 1188, pontificatus vero D. Clementis P. III anno I.
LXXXVII. Donationes factas canonicis ecclesiae Caesarisaugustae confirmat. (Laterani, Oct. 14.)[ARRUEGO, Cathed. episcop. de Çaragoça, 686.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capituli Caesaraugustae ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, donationem a venerabili fratre nostro Petro episcopo vestro et a vobis ipsis ad vestrae reaedificationem ecclesiae factam, sicut eadem donatio rationabiliter facta est eidem ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, II Idus Octobris, pontificatus nostri anno primo.
LXXXVIII. Ordinis Praemonstratensis leges confirmat. (Laterani, Oct. 15.)[LE PAIGE, Bibl. Praem. 643.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI, abbati Praemonstratensi, et caeteris abbatibus et canonicis Praemonstratensis ordinis, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
In eminenti apostolicae sedis specula, licet immeriti, disponente Domino constituti, pro singulorum statu solliciti esse compellimur, et ea sincere tenemur amplecti quae ad incrementum religionis pertinent, et ad virtutum spectant ornatum, quatenus religiosorum quies ab omni sit perturbatione secura et a jugo mundanae oppressionis servetur illaesa, cum apostolica fuerit tuitione munita. Attendentes itaque quomodo religio et ordo vester, multa refulgens gloria meritorum et gratia redolens sanctitatis, palmites suos a mari usque ad mare extenderit, ipsum ordinem et universas domos ejusdem ordinis, apostolicae protectionis praesidio duximus confovendas et praesenti privilegio muniendas. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus benignius annuentes, ad exemplar felicis recordationis Alexandri, Lucii et Urbani praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum, universas regulares institutiones et dispositiones, quas de communi consensu vel majoris et sanioris partis fecistis, sicut inferius denotantur, auctoritate apostolica roboramus et praesentis scripti privilegio communimus, videlicet ut ordo canonicus, quemadmodum in Praemonstratensi ecclesia secundum beati Augustini Regulam, dispositionem recolendae memoriae Norberti quondam Praemonstratensis ordinis institutoris et successorum suorum, in candido habitu institutus esse dignoscitur, per omnes ejusdem ordinis ecclesias perpetuis temporibus inviolabiliter observetur, et eadem penitus observantia iidem quoque libri qui ad divinum officium pertinent, ab omnibus ejusdem ordinis ecclesiis uniformiter teneantur, etc., prout jacent in privilegio seu diplomate Lucii III, usque ad ea quae sequuntur. Ego Clemens Ecclesiae catholicae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episc. Ego Laborans presbyter cardinalis S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Hyacinthus S. Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis. Ego Albinus cardinalis S. Mariae Novae.
Datum Laterani per manum Moysi, Sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, Idibus Octobris, indictione VI, incarnationis Dominicae 1188, pontificatus vero domini Clementis papae III anno primo.
LXXXIX. Litteris ad Guillelmum archiepiscopum Monteregalensem praecipit ut episcopi Syracusani usu pallii abstineant. (Laterani, Oct. 19.)[PIRRI, Sicilia Sacra, I, 624, ubi fragmento infra edendo haec praemittit: « Autographum invenire minime potui; legi tamen in libro ms. privilegiorum eccles. Monteregalensis apud monachos ejusdem hanc formam:] Venerabili fratri Guillelmo archiep. Montisregal.
Praecipimus ut Syracusanus episcopus ejusque successores ab usu pallii debeant a modo penitus abstinere.
Datum Laterani, XIV Kal. Novemb., anno Sal. 1188, pont. ann. I.
XC Guillelmi archiepiscopi Montisregalensis privilegia confirmat, palliique usum ei concedit. (Laterani, Oct. 28.)[MARGARINI, Bullar. Casin. II, 213.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILLELMO Montisregalis archiepiscopo ejusque successoribus canonice substituendis.
Licet Dominus Jesus Christus Ecclesiam suam instituens, eamque discipulis suis super credentes ligandi ac solvendi dederit potestatem (Joan. XX), unum tamen in ea, beatum scilicet Petrum apostolum, voluit praeeminere, dicens: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelis (Matth. XVI), intelligendum ex hoc tribuens fidelibus universis quod, sicut unus erat mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), pacificans quae in coelis erant et quae super terram (Coloss. I), dissolvens maceriarum parietem ac faciens utraque unum (Ephes. II), sic et in Ecclesia sua unum ex ipso et per ipsum esset omnium, cum omnium caput esset; nec in membris fieret ulla diversitas quae non per unius auctoritatem ac providentiam capitis ad unam fidei veritatem eamdemque religionis regulam reduceretur, et vel jam, quod etiam in eo loco monstratur, in quo et de confirmandis fratribus (Luc. XXII) et de pascendis Dominicis ovibus (Joan. XXI) praeceptum a Domino nostro legitur ei datum.
Ex hac itaque potestate, quae ad B. Petrum ex Dominica traditione pervenit, sacrosancta Romana Ecclesia quae per Dominum Jesum Christum ab eodem beato Petro instituta est et fundata, super universas ecclesias auctoritatem obtinuit, ut ubique ratum esset ac solidum quod ipsius providentia statuisset. Quod etiam ab universis Ecclesiis, per orbem terrarum usquequaque diffusis, et receptum est et servatum, ita ut per eam et distributio facta sit dignitatum, et indictum Christi fidelibus et diligentius ordinatum quod ad cultum pertinere visum est pietatis. Ex hac siquidem data beato Petro a Domino potestate, ipse ac successores ipsius per diversi mundi loca constituerunt episcopos, et dignitates per provincias diviserunt. Nos etiam, qui eis, licet impares meritis, Domino vocante, successimus, in loco qui Montis Regalis dicitur, pro multa utilitate populi Christiani, metropolitanam sedem, a piae memoriae domino Lucio praedecessore nostro statutam, auctoritate apostolica confirmamus.
Cum enim Christianissimus, in Christo filius noster, Guillelmus illustris rex Siciliae, divinae charitatis succensus, ad gloriam Dei et salutem suam ac parentum suorum monasterium ibi fundasset, et primo loco ad id agendum beato Petro et Romanae Ecclesiae obtulisset, ab episcopali subjectione per auctoritatem praedecessoris nostri felicis memoriae Alexandri papae, assensuque venerabilis fratris nostri Gualterii Panormitani archiepiscopi liberum reddidit et quietum, ac sic aedificiis regiis erigendis regiam curam impendens brevi tempore, templum Domino multa dignum admiratione construxit, castris munitissimis et redditibus ampliavit, libris, et sacris vestibus, et argento decoravit et auro, et tandem multitudinem monachorum de Cavensi ordine introduxit, et in tantum aedificiis et rebus extulit aliis locum ipsum, ut simile opus per aliquem regem factum non fuerit a diebus antiquis, et in admiratione homines adducat, ad quos ex auditu solo potuerit quod factum est pervenire.
Deinde ad opus bonum, sicut cervus ad fontes aquarum anhelans, modicum reputans quidquid desiderio fecerat aeternorum, juxta id quod Sapientia dicit: Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient (Eccli. XXIV); a praedicto Alexandro et Lucio, praedecessoribus nostris ac fratribus cum multa instantia postulavit ut idem locus dignitate metropolitica donaretur, praesertim cum et illuc populum congregare coepisset; et disponeret congregare, qui ex illa parte contra omnium inimicorum incursus inexpugnabile munimen posset toti terrae conferre. Porro idem dominus Lucius, deliberatione habita non parva cum fratribus, et attendens communem utilitatem quae de incremento ipsius loci speraretur, desiderio et petitioni ejus liberaliter acquievit ne, ubi liberalissimus ipse de thesauro et lenimentis suis exstiterat, idem papa de his quae ad injunctum sacri apostolatus officium pertinebant, existere difficilis videretur, et tanta ejus minueretur tarditate devotio, quanto summi pontificis studio de bono congruebat ad melius incitari. Nam et hoc pro desiderio ejus non parum facile videbatur, quod, licet esse insolitum quod, duae metropoles tam vicinae existerent. Ex hac tamen nova constitutione, quanquam jus minueretur alterius, cum jam ante monasterium ipsum per archiepiscopos et episcopos, tam in se quam in omnibus locis suis, ab omni episcopali jure fuisset exemptum, et plena in omnibus libertate donatum, ita ut nulli archiepiscopo, vel episcopo; nisi tantum Romano pontifici subjaceret.
Te itaque venerabilem in Christo fratrem Guillelmum, in ejusdem loci archiepiscopum, suis tanquam beati Petri manibus, consecravit, et pallii dignitate statuit decorandum; recipiens eamdem ecclesiam, ad honorem Domini Dei nostri et memoriam beatae Mariae semper virginis regia liberalitate fundatam, sub apostolicae tuitione muniminis, et suo privilegio quod factum fuerat roboravit.
Statuit autem imprimis ut ordo monasticus, qui secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam et Cavensis monasterii observantias in eo loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum ex dono praenominati regis et quorumlibet rationabiliter possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis poterit adipisci, firma eidem ecclesiae et illibata permaneant.
In quibus, episcopatum Cataniensem proprio duximus vocabulo designandum, quem idem dominus Lucius, de fratrum communi consilio, ad multam praedicti regis instantiam, tibi tuisque successoribus, sicut propriis archiepiscopis, metropolitano in perpetuum constituit jure subesse. Episcopaleque jus, et omnia quae in subscriptis locis ex concessione fratrum et coepiscoporum habes auctoritate apostolica tibi tuisque successoribus confirmavit; et firma et illibata permanere perpetuis temporibus decrevit, ex concessione scilicet venerabilis fratris nostri Gualterii Panormitani archiepiscopi, cum voluntate, consilio et assensu omnium canonicorum suorum, et regia etiam conniventia, tam parochiam quam dioecesim castelli Corleonis cum monasterio Sanctae Mariae Magdalenae et aliis ecclesiis, cum decimis et aliis justitiis quas de baronibus et aliis hominibus ipsius castelli et pertinentiarum ejus Panormitana Ecclesia solebat percipere, et cum omni parochiali jure et episcopali, quod in eisdem parochia et dioecesi videbatur habere; ecclesiam propterea Sancti Sylvestri quae fuerat dominii et proprii juris Panormitanae ecclesiae, quam, pro eo quod tuae ecclesiae multum vicina erat et multum utilior erat ei quam Panormitanae ecclesiae, jam dictus archiepiscopus, sicut in ejus scripto authentico continetur, de consilio et assensu omnium fratrum suorum eidem ecclesiae libera et spontanea voluntate tradidit, cum omnibus tenimentis, villanis, possessionibus et jure; ex concessione bonae memoriae Nicolai, quondam Messanensis primi archiepiscopi, cum totius capituli sui consensu, omne jus episcopale, quod Ecclesia Messanensis debet habere in monasterio et omnibus pertinentiis suis, quod illustris recordationis Margareta, gloriosa quondam regina, in loco qui dicitur Maniachium, in dioecesi Messanensi, ad Dei honorem et beatissimae semperque virginis memoriam, pro sua devotione, construxit, et per praedictum archiepiscopum ab omni debito Messanensis Ecclesiae liberum obtinuit et quietum; ex concessione Thomae Regiensis archiepiscopi cum communi capituli sui consensu, totum jus episcopale vel quodcunque aliud ad Regiensem Ecclesiam pertinebat in monasterio Sancti Salvatoris de Marcello, quod construxit Joannes Calomenus regius quondam camerarius, et in monasterio monialium Sancti Joannis Essocaliva, quod est extra muros civitatis Regii, cum cellis, obedientiis, possessionibus, tenimentis ac pertinentiis monasteriorum ipsorum, juxta quod jam dicti archiepiscopi privilegio continetur; ex concessione Bartholomaei Agrigentini episcopi, cum capituli sui assensu, tam parochiam et dioecesim quam universum jus episcopale cum omnibus decimis et aliis justitiis suis, quas de baronibus et aliis hominibus castelli Batalarii et pertinentiis ejus habebat, sicut in scripto ipsius episcopi dignoscitur contineri; ex concessione Matthaei Mazariensis episcopi, parochiam et dioecesim et jus episcopale omnesque decimas et alios redditus, quos ecclesia Mazariensis habebat in municipio Jati et municipio Calatrosi, cunctisque cum eorum pertinentiis, sicut in scripto praefati episcopi manifestius continetur; ex concessione Roboam Anglonensis episcopi, cum communi capituli sui consensu, in monasterio Carbonensi, cum cellis, obedientiis et possessionibus ejus, totum jus episcopale, et quodcunque aliud in eo Anglonensis habebat ecclesia, sicut in ipsius episcopi scripto denotatur expressum; ex concessione Rinaldi Bisinianensis episcopi cum capituli sui assensu, ecclesiam Sanctae Mariae de Macla cum episcopali jure et omnibus obedientiis et pertinentiis suis, sicut in ejusdem episcopi privilegio demonstratur; ecclesiam quoque Sancti Martini, constructam in tenimentis ecclesiae a Petro Indulfo, quam ipse Petrus obtulit eidem ecclesiae, cum tenimentis, possessionibus et pertinentiis suis.
Pallium ad haec, ad plenitudinem scilicet pontificali officii, fraternitati tuae, de sedis apostolicae auctoritate ac liberalitate largimur, qui intra Ecclesiam tuam ad missarum solemnia celebranda, subscriptis diebus, uti debebis, nativitate scilicet Domini nostri Jesu Christi, festo Sancti Stephani, Octava Domini Nativitatis, Epiphania, Dominica in Ramis palmarum, Coena Domini, Sabbato Sancto, Pascha et duobus diebus sequentibus, Ascensione, Pentecoste, tribus festivitatibus beatae Virginis Dei genitricis, Natalitio beati Joannis Baptistae, commemoratione Omnium Sanctorum, solemnitatibus omnium apostolorum, et praecipuis festis Ecclesiae tuae, dedicationibus ecclesiarum, consecrationibus episcoporum, ordinationibus clericorum, et anniversario tuae consecrationis die. Provideas igitur quomodo hujus indumenti honor modestia sit ac actuum vivacitate servandus, ut ei morum tuorum ornamenta conveniant, et esse valeas plus bonis actibus quam hujusmodi ornamento, Deo auctore, conspicuus, et quem pastoralis curae constringit officium dilectionem proferis fratribus exhibere, et in humilitatis virtute fundatus, nec eleveris prosperis, nec fatigeris adversis; ipsi etiam adversarii, propter mandatum Dominicum, tuo circa te copulentur affectu, et, quantum, in te fuerit, pacem habeto cum omnibus, et ad pacem studete reducere discordantes. Fulgeat in pectore tuo rationale judicii, cum superhumerali ratione conjunctum; et ita in conspectu Dei procedas et hominum, quatenus commisso tibi Dominico gregi virtutis praestes exemplum, ut videntes opera tua bona glorificent Patrem nostrum qui in coelis est (Matth. V), et gaudeant se talem habere rectorem per quem erudiantur ad fidem et ad recta opera provocentur. Obeunte vero te, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem monachi ejusdem loci, vel melior pars consilii sanioris de ipso collegio, siquidem idoneus fuerit in eo repertus, secundum Deum et canonicas sanctiones crediderint eligendum. Quod si forte idoneus ibi reperiri nequiverit, et aliunde fuerit assumendus per fratres ipsius loci monachus eligatur, qui nimirum regularibus cibis et indumentis utatur. Quae omnia sicut ab eodem praedecessore nostro provide facta sunt, rata omni tempore volentes, et inconcussa servari nostri quoque privilegii munimine roboramus. Adjicimus etiam ut Ecclesia Syracusana, quae nulli hactenus, nisi Romano tantum pontifici subjecta fuisse dignoscitur, tibi deinceps et successoribus tuis catholicis metropolitano debeat jure subesse.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Ad indicium sane devotionis tuae, ac demonstrandum quod eadem ecclesia Romano tanto pontifici subjaceret, supra nominatus filius noster rex, cum eam sub nomine monasterii fundare coepisset, centum tarenos Romano pontifici annis singulis statuit persolvendos. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theobaldus, Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes, presbyter cardinalis tit. Sancti Marci. Ego Octavianus tit. Sanctorum Sergii et Bacchi Ego Laborans, presb. card. tit. Sanctae Mariae trans Tyberim tit. Calixti. Ego Pandulphus presb. card. tit. Basilicae Duodecim Apostolorum. Ego Albinus tituli Sanctae Crucis in Hierusalem presb. card. Ego Petrus tit. S. Clementis presb. card. Ego Adelardus tit. Sancti Marcelli presb. card. Ego Bobus tituli Sanctae Anastasiae presb. card. Ego Alexius tituli Sanctae Susannae presb. card. Ego Petrus tituli Sancti Laurentii in Damaso presb. card. Ego Jacinthus diac. card. tit. Sanctae Mariae, in Cosmedin. diac. card. Ego Gregorius tit. Sanctae Mariae in Porticu diacon. card. Ego Joannes Felix tit. Sancti Eustachii juxta templum Agrippae diac. card. Ego Joannes tit. S. Theodori diac. card. Ego Bernardus tit. Sanctae Mariae Novae diac. card. Ego Gregorius tit. Sanctae Mariae in Aquiro diac. card.
Datum Laterani, per manum Moysi sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, V Kalendas Novembris, indictione VII, Incarnationis Dominicae 1188, pontificatus vero domni Clementis papae tertii anno primo.
Signum Clementis III papae.
DOCE ME, DOMINE, FACERE VOLUNTATEM TUAM
XCI. Sententiam episcoporum Equilensis, et Torcellani pro susceptione episcopi Castellani ab abbate S. Nicolai de Litore in die Ascensionis confirmat. (Laterani, Oct. 31.)[F. CORNELIUS, Eccles. Venet., t. XIII, p. 322.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, ven. Fr. MARCO Castellano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Ea quae judicio statuuntur, in sua debent firmitate consistere, et apostolico robore communiri, ne alicujus valeant malignitate per praesumptionem turbari. Intelleximus siquidem quod cum ven. fratres nostri Equilensis et Torcell. episcopi causam quae vertebatur inter te et abbatem ac monachos S. Nicolai super susceptione tua ab ipso abbate et fratribus, in die Ascensionis Domini in missa majori, et ad processionem, et ad refectionem tibi, cum tuis praestandam de mandato nostro appellatione remota diffiniendam suscepissent, tandem super susceptione ipsa, processione, ac refectione rationibus auditis plenius, et intellectis, et veritatem rei per confessionem abbatis et monachorum ejusdem monasterii sufficienter cognita, sententiam pro te diffinitivam tulerunt, quam utique ratam et firmam habentes, ad exemplar bon. mem. Urbani papae, praedecessoris nostri auctoritate apostolica praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, II Kal. Novembris, pontificatus nostri anno primo.
XCII. Inter ecclesias S. Triphonis, S. Nicolai de Praefecto, S. Salvatoris de Sere et ecclesiam S. Mariae in Campo-Martis, latam ab Alexio presb. card. tit. S. Suzannae et Joanne diac. card. S. Theodori sententiam jubet ratam esse. (Laterani, Nov. 4.)[MARINI, Diplomat. pontif., pag. 67.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clericis Sancti Triphonis, S. Nicolai de Praefecto et Sancti Salvatoris de Sere, salutem et apostolicam benedictionem.
Ea quae fuerint judicio vel concordia terminata, ne in recidivae contentionis scrupulum relabantur aut alicujus malignitate turbentur, juxta petentium voluntatem consentaneam rationi, apostolica convenit auctoritate firmari. Eapropter, vestris justis postulationibus annuentes, sententiam quam dilecti filii nostri, Alexius tituli Sanctae Suzannae presbyter, et Joannes Sancti Theodori diaconus, cardinales, de mandato sedis apostolicae promulgarunt, sicut eadem sententia scripto authentico continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem autem firmitatem tenorem ipsius authentici instrumenti super sententia promulgata de verbo ad verbum jussimus inserendum:
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Nos Alexius, Dei miseratione tituli Sanctae Susannae presbyter, et Joannes S. Theodori diaconus, cardinales, notum facimus omnibus ad quos litterae istae pervenerint quod cum clerici S. Triphonis, S. Nicolai de praefecto, et S. Salvatoris de Sere in praesentia Domini Papae Clementis III querelas proponerent, quod sanctimoniales Beatae Mariae in campo Martis statum parochiarum suarum multiplici arte turbarent, hanc causam dominus papa nobis audiendam commisit. In praesentia itaque nostra utrisque partibus constitutis, cur abbatissa Agnes non venisset vel sufficientem responsalem non misisset a sororibus quae venerant requisivimus. Quae respondentes dixerunt hanc causam per sententiam rectorum Romanae fraternitatis de mandato domini Lucii P. esse finitam et ab eodem summo pontifice confirmatam, ideoque non fuisse opus ut vel abbatissa veniret, vel responsalem misisset. Quod cum audissemus, ne acta negare videremur, instrumentum quod nobis in occulto demonstratum fuerat, cum in eo vituperatio non appareret, duximus coram partibus legendum. Sed cum in prosecutione instrumenti contineretur quod in praesentia domini Obicionis cardinalis S. Clementis, et magistri Raineri diaconi cardinalis S. Adriani causa haec diligentissime fuisset pertractata et testibus idoneis coram domino P. de Rustico judice, quem assessorem rectores habebant comprobata, et a subscriptis rectoribus per sententiam esset decisa et terminata; quae sententia talis est: In nomine Domini. Nos rectores Romanae fraternitatis, P. scilicet Christianus basilicae S. Petri, Guido de Papa titulo S. Mariae in trans Tyberim, Joannes archipresbyter S. Joannis de Insula, Gregorius Lateranensis basilicae, Jordanus prior S. Mariae Novae, presbyter, Girardus S. Nicolai de Marmorata, Bobo tituli S. Marcelli; presbyter Jonathas S. Pantaleonis, presbyter Ingo S. Mariae in Transpadin. Ex auctoritate et mandato domini papae Lucii absolvimus te, Agnes monasterii S. Mariae in Campo Martis abbatissa, ab omni petitione, querela ac molestia, quam P. Albertini supradictarum ecclesiarum oeconomus adversus te pro jam dicto monasterio fecit vel facere potuit, de subscriptis domibus infra suos fines constitutis, scilicet a domo Pauli de Nuzo et infra, a domo Buccacanum et infra, a via majore quae vadit ante turrem Armeldrigi Scorsasanti et infra, ab utroque latere viae, a domo Monachi et infra, et a domo Benencas de Romanello et infra, ita quod amodo liceat tibi tuisque successoribus et pro populo et sicut populum jure parochiali perpetuo tenere, possidere, et omnia divina ministeria per tuum videlicet capellanum eis tribuere et ministrare. »
Clerici praenominatarum Ecclesiarum cum hoc audissent, statim exclamaverunt tale instrumentum omnino falsum esse, tum quia nunquam in conspectu domini Obicionis cardinalis S. Clementis pro hac causa convenerunt, tum quia nulli testes coram praedicto judice producti fuerunt, tum quia rectores qui sunt in instrumento conscripti dedisse sententiam, ullam nunquam ipsis praesentibus dederunt sententiam. Cum itaque pars utraque inter se clamose contenderet, praefiximus diem quo pars abbatissae ad faciendam fidem instrumento veniret. Nos vero interim convenimus rectores semotim, et simul, scilicet Guidonem de Papa, Gerardum abbatem S. Sabbe, qui tunc erat archipresbyter S. Nicolai de Marmorata, et rector Romanae fraternitatis, presbyterum Ingonem S. M. in Transpadin, Leonem archipresbyterum S. Ciciliae, et Rollandum archipresbyterum S. Mariae in Aquiro; et separatim convenimus judicem P. de Rustico, et interrogavimus utrum haec omnia ita se haberent, sicut superius est commemoratum. Responderunt rectores sine ulla haesitatione dominum Obicionem in hac causa nunquam secum fuisse, nec testes aliquos esse productos, nec sententiam de hac causa dedisse. Dominus P. judex hoc idem dixit et adjecit quod non nisi semel cum rectoribus pro hac causa convenit. Cum itaque ad praefixum diem pars utraque in nostra praesentia convenisset, et nostro praecepto de calumnia jurasset, abbatissa de calumnia jurata, et a nobis interrogata dixit, quod alicui sententiae de hac causa non interfuit, nec testes aliquos produxit, vel produci fecit super hac causa, nec quando chartam instrumenti accepit audivit, quod fuerit super hoc sententia data.
Post haec pars clericorum, habito consilio advocatorum scilicet domini Joannis archipresbyteri S. Maguti, et domini Tholomaei causidici ad majorem et evidentiorem cautelam testes produxit. Presbyter Carisomus juratus dixit quod super hac quaestione quae inter ecclesiam Beatae Mariae in Campo Martis et ecclesias S. Triphonis, S. Salvatoris de Sere, S. Nicolai de Praefecto, de statu parochiarum vertitur, sententia data non fuit, nec testes ab aliqua parte producti, nec P. Albertini oeconomus supradictarum ecclesiarum, sicut continetur in instrumento in ista causa nisi de ecclesia S. Triphonis tantum, et pro his omnibus dixit instrumentum falsum, et dixit quod pro hac causa nunquam fuerunt coram Domino Obicione, nec causa ista ei delegata fuit. Presbyter Girardus juratus dixit quod, cum pro querela super statu parochiarum quae tunc vertebatur et hodie vertitur inter ecclesiam Beatae Mariae de Campo Martis, et praenominatas ecclesias, in praesentia rectorum ipse cum aliis sociis constitutus fuisset, et sentirent quod non sicut debebant procederent, ad dominum Lucium papam appellaverunt. Qui causam istam audiendam magistro Ranerio S. Andreae diacono cardinali commisit. A quo nec sententia data est, nec testes ab aliqua partium in hac causa producti fuerunt; de P. Albertini, et de domino Obicione idem dixit quod presbyter Carisomus, presbyter Petrus juratus, idem dixit quod alii, de commissione facta tantum magistro Ranerio et de sententia non data, et de testibus non productis. Idem dixit quod aliis, et addidit etiam quod cum archipresbyter Sancti Joannis de Insula vocaretur Nicolaus Buccalata, in instrumento conscriptus est Joannes, et archipresbyter S. Blasii cum vocetur Joannes, ibi scriptus est Petrus, et cum presbyter Carisomus nunquam fuerit archipresbyter, ibi scriptus est archipresbyter. Et pro his omnibus asserit instrumentum esse falsum. Joannes Ranucii hostiarius juratus dixit idem de sententia non data et de testibus non productis, et de commissione facta tantum Magistro R. dixit quod alii, de appellatione facta ad Dominum papam Lucium, eo quod rectores non sicut debebant, procedebant, idem dixit quod presbyter Girardus. Addidit etiam quod P. domini Rustici judex a rectoribus assessor fuit constitutus, et non a domino papa Lucio, ad quem causa nondum appellata erat, et de P. Albertini idem dixit quod alii.
Quibus omnibus auditis utraque pars saepe et saepius si quid novi addere vellent, ut juris et moris est a nobis interrogata, suis allegationibus de communi voluntate et de consilio advocatorum renuntiavit. Facta itaque ab utraque parte renuntiatione, ut dictum est, et testium depositionibus, praesente utraque parte, perlectis et publicatis, omnia seriatim: domini papae Clementis mandato et autoritate, et consensu et voluntate cardinalium, talem protulimus sententiam: « In nomine Domini. Nos Alexius Dei miseratione tituli S. Susannae presbyter, et Joannes eadem miseratione Sancti Theodori diaconus, cardinales, A. domino Clemente papa delegati super querela falsi instrumenti quae vertitur inter ecclesiam Sanctae Mariae Campi Martis ab una parte; et ecclesias Sancti Triphonis, Sancti Nicolai de praefecto, et Sancti Salvatoris de Sere ex alia: de quadam charta falsa quam Agnes abbatissa Sanctae Mariae Campi Martis et sanctimoniales deferebant, per quam se asserebant a rectoribus Romanae fraternitatis absolutas ab omni querela et molestia quam praedictarum ecclesiarum Petrus Albertini oeconomus, ut in illa charta continebatur, faciebat; scilicet a domo Pauli de Nuso et infra, a domo Buccacanum et infra, a via majore quae vadit ad turrim Armeldrigi Scorzasanti, et infra, ab utroque latere viae, a domo monachi et infra, et a domo Benencase de Romanello et infra. Auditis utriusque partibus allegationibus diligenter examinatis, auctoritate et mandato Domini Clementis tertii papae et cardinalium consensu et voluntate, judicamus praedictam chartam falsam esse et omni tempore viribus carere, et clericis praedictarum ecclesiarum incisam tradi jubemus, et quidquid ad ejus chartulae falsae confirmationem a quacunque persona factum est, domini papae Clementis auctoritate irritamus atque cassamus. Haec sententia data est praesentibus Agnete abbatissa Campi Martis, et Monachabus scilicet Odolina de Ravenna, Lucia, Scolastica, Theodora, Agnete, Catharina, Petro de rogata procuratore monasterii ejusdem in hac causa; ex parte vero Ecclesiarum, Octaviano archipresbytero S. Triphonis, Nicolao justo ejusdem ecclesiae clerico, Romano archipresbytero Sancti Salvatoris de Sere, Leone Archipresbytero Sancti Nicolai de praefecto, Carisomo presbytero ejusdem ecclesiae, Jordano de Malabranca, Corrado nepote suo, Stephano Filio Corradi. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae confirmationis paginam infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Amen. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albinus divina permissione. tit. S. Crucis in Jerusalem presb. card. Ego Bobo tit. S. Anastasiae presb. card. Ego Alexius tit. S. Susannae presb. card. Ego Petrus S. Laurentii in Damaso presb. card. Ego Jac. diac. card. S. Mar. in Cosmedin. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diac. card. Ego Gregorius S. Mariae in Porticu diac. card. Ego Bernardus S. Mariae Novae Diac. Ego Joannes S. Theodori diac. card.
Datum Laterani, per manum Moysi Sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi et vicem agentis cancellarii, pridie Nonas Novemb., indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domini Clementis papae III, anno primo. Amen.
XCIII. Privilegium pro monasterio Casinensi. (Laterani, Nov. 19.)[TOSTI, Storia di Monte-Casino, II, 214.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis . . . abbati, et monachis Casinensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum vobis tam in capite quam in membris ab apostolica sede sit concessa libera sepultura, vobis quoque de consueta clementia ejusdem sedis, cui nullo mediante noscimini subjacere, duximus indulgendum, ut quoties pro corporibus mortuorum in processione vos exire contigerit, crucem, incensum, et aquam benedictam portandi juxta morem terrae liberae, nullius contradictione vel appellatione obstante, habeatis de nostra licentia facultatem. Verum si aliqui contra vos causam movere voluerint quod libertatem hujusmodi non debeatis habere, in nostra praesentia suam justitiam assequantur.
Datum Laterani XIII Kalendas Decembris, pontificatus nostri anno primo.
XCIV. Casinense monasterium sub B. Petri et apostolicae sedis protectione suscipit. Coenobium idem, caeteris per Occidentem praeferendum esse declarat. Abbatem ejusdem coenobii in conventibus, superiorem caeteris abbatibus locum tenere ac priorem sententiam proferre decernit. (Laterani, Nov. 21.)[MARGARINI, Bullar. Casin., II, 216.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ROFFRIDO abbati monasterii S. Benedicti Casinensis ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Omnipotenti Deo cujus melior est misericordia super vitas gratias agimus, quoniam gloriosus in sanctis suis atque miserabilis est, et virtutes suas ubicunque vult, ineffabili bonitate ostendit. Ipse quippe dignationis suae potentia beatissimum Benedictum patrem omnium constituit monachorum. Ipse enim monasticae legis latorem et operatorem esse disposuit. Ipse illius meritis, Casinense monasterium in quo, et sanctissime vixit, et gloriosissime obiit, omnibus per occidentem monasteriis, clementi benignitate, praefecit. Quoniam igitur dignum est ut tam celebre et solemne monasterium, apostolica sedes specialius amplectatur, monasterium ipsum ad exemplar Romanorum pontificum praedecessorum nostrorum felicis memoriae, sub sancti Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus. Praeterea praedecessorum nostrorum sanctae memoriae Urbani et Calixti Romanorum pontificum vestigia subsequentes, vestrumque coenobium caeteris per occidentem coenobiis praeferendum asserimus. Et tam te quam successores tuos in omni conventu episcoporum, seu principum, superiorem omnibus abbatibus consedere, atque in judiciis priorem caeteris sui ordinis juris sententiam proferre sancimus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine ditrictae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Datum Laterani, per manum Moysi sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, X Kalend. Decembris, indictione VIII, anno Incarnationis Dominicae 1188, pontificatus vero domni Clementis papae III anno I.
XCV. Ecclesiam S. Michaelis Nonantulanam tuendam suscipit ejusque possessiones et privilegia confirmat. (Laterani, Nov. 22.)[TIRABOSCHI, Storia di Nonantola, II, 317.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis SIGIFREDO archipresbytero et universis canonicis ecclesiae S. Michaelis juxta Nonantulae castrum sitae, tam praesentibus quam futuris canonicam vitam ducentibus, in perpetuam memoriam.
Monet nos apostolicae sedis, cui, licet immeriti, deservimus, auctoritas pro ecclesiarum statu provida circumspectione satagere, et ne malignorum rapinis vel molestiis exponantur, apostolicum ipsis patrocinium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam S. Michaelis, in qua divino estis obsequio mancipati, ad exemplar felicis recordationis Alexandri et Urbani PP. praedecessorum nostrorum sub beati Petri et nostra protectione suscepimus, et praesentis scripti communivimus privilegio, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis ducimus exprimenda vocabulis.
Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, et terris tam cultis quam his quae ad cultum pervenerint; ecclesiam quoque S. Mariae de la Banzola, ecclesiam S. Laurentii, ecclesiam S. Salvatoris, ecclesiam S. Nicolai, ecclesiam S. Mariae del Cantone, ecclesiam S. Senesii, ecclesiam S. Mariae de Reduto, ecclesiam S. Petri de Rubiaro, ecclesiam S. Michaelis de Senaida, ecclesiam S. Joannis de Gazo, ecclesiam S. Ambrosii, ecclesiam S. Joannis de Runco, ecclesiam S. Mariae de Bagazzano, ecclesiam S. Joannis de Panaro, ecclesiam SS. Cosmae et Damiani de Ravarino, ecclesiam S. Agnetis de Ronco de Praeposo. Decimas quoque a bonae memoriae Rodulpho quondam abbate Nonant. monasterii cum consilio et assensu capituli sui a strata Claudia usque ad Portiolam, et a Mucia usque ad Panarum flumen, et ultra Panarum usque ad Fossam scuram, quidquid et quantum ab hominibus villae praedicti fluminis seu Nonantulae habitatoribus laboratur vel laborabitur ecclesiae vestrae concessas, quemadmodum in privilegiis praedecessorum nostrorum felicis recordationis Sergii, Alexandri et Urbani Romanorum pontificum noscitur rationabiliter contineri, et decimas terrarum de curte de Sicco et Crepacore positarum, scilicet juxta fluvium currentem per pontem longum inferius, superius vero infra fossam, quae dicitur Rabiosa, ex altera parte infra Bisentulum, et fossam quae dicitur cenosa, prout eas rationabiliter acquisistis, has siquidem omnes sicut impraesentiarum canonice et pacifice possidetis vobis vestrisque successoribus auctoritate apostolica confirmamus, statuentes et penitus inhibentes ne laicis personis a quoquam in beneficium concedantur.
Praeterea villa quae dicitur Salicetum, sicut pro sollicitudine et cura, quam in divinorum celebratione officiorum, in receptione hospitum, in luminarium et architecturae provisione, in decimis et oblationibus inter fratres dividendis, prae caeteris habere dignosceris, archipresbytero ejusdem ecclesiae concessa est; tibi tuisque successoribus illibata permaneat. Porro ne cordi contrito et humiliato atque se suis excessibus satisfacere volenti exhibere condignam poenitentiam denegetur, ad exemplar jam dictorum praedecessorum nostrorum super criminalibus culpis illorum, qui ad jus praefati monasterii pertinent et nulli episcopo subjecti sunt, ligandi et solvendi, cum consilio tamen alicujus religiosi et discreti episcopi, si necessitas incubuerit, liberam tibi concedimus facultatem. Antiquas quoque ac rationabiles consuetudines et libertates seu et dignitates in ecclesia vestra hactenus observatas, ratas habemus, easque perpetuis temporibus illibatas permanere censemus, et ne quis vos vel ecclesiam ipsam novis aut indebitis exactionibus aggravare praesumat, auctoritate apostolica prohibemus.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et Nonantulani monasterii canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci. Ego Albinus tit. S. Crucis in Jerusalem presb. card. Ego Rodulphus tit. S. Praxedis presb. card. Ego Bobo tit. S. Anastasiae presb. card. Ego Alexius tit. S. Susannae presb. card. Ego Bobo diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin. Ego Gregorius diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu. Ego Joannes S. Theodori diaconus cardinalis. Ego Bernardus S. Mariae Novae diaconus carnalis.
Datum Laterani, per manum fratris Moysi Lateranensi canonici S. Romanae Ecclesiae subdiacon. vicem agentis cancellarii, X Kalend. Decembr., indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domini Clementis papae III anno primo.
XCVI. Monasterii S. Martini Metensis protectionem suscipit disciplinamque ac possessiones confirmat. (Laterani, Nov. 29.)[ Histoire de Metz, III, Pr., p. 144.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati monasterii Sancti Martini Metensis ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicam convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus annuentes, praefatum beati Martini Metensis monasterium in quo, auctore Deo, divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et apostolicae sedis privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et Beati Benedicti Regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Conductum ecclesiae Sancti Martini cum decima, et totam decimam perticarum, et . . . . . . terrae, et villam ipsam cum boum et centania; conductum ecclesiae de Hatrise ( Hatrize ) et mansum unum; et capellam de Valleroi; capellam Sancti Juliani cum atrio; allodium de Wazumaitul, et molendinum et terram de Burtville ( Burville ), et de Boumont ( Beaumont ); conductum ecclesiae de Abba isvilla ( Abbeville ), villam ipsam cum banno, totam decimam sartacionum et apum; conductum ecclesiae de Sauneio ( Sauny ); conductum ecclesiae de Vineolis ( Vigneules ), cum tota decima perticarum, medietatem decimae ultra rivulum et villam ipsam cum banno; conductum Sancti Hilarii Metensis; conductum ecclesiae de Otranges, tertiam partem villae cum banno, capellam ipsius loci et decimam perticarum; conductum ecclesiae de Guelanges ( Gueblanche ), et duos jornales terrae; conductum ecclesiae de Mayaco ( Maye ), ecclesiae de Guen ( Goin ), ecclesiae de Faumacres ( Famech ) cum capella de Morlanges; conductum ecclesiae de Celleio ( Sailly ) cum capellis, et de Juez decimam indominicatae terrae; conductum ecclesiae de Luceio ( Lucy ) cum tota decima laborum, fructuum, et villam ipsam cum banno; capellas cum oblationibus Sancti Christophori, Sanctae Mariae de Buis ( Bey ), Braconis vallis ( Baronville ), villam ipsam cum banno, decimam a regia superius sartacionum et opum; etiam decimam indominicatae terrae de Scholanges, et villam ipsam cum banno; conductum ecclesiae de Buseio ( Busy ), cum capellis et totam decimam perticarum et indominicatae terrae ducis, et decimam de duabus domibus quae sunt in atrio, et ex ipsis quatuor denarios, et de duobus molendinis quatuor denarios; duas partes oblationum in festivitate Omnium sanctorum, Nativitate Domini et in Pascha; duas etiam partes de eleemosynis defunctorum, infra octo dies Paschae, et infra tredecim dies Natalis Domini, vel in ipso die omnium sanctorum; et quatuor solidos, et quartarum annonae pro manso uno, pratum indominicatum, et de sarlatione et decima pascationis porcorum quatuor solidos; et totam decimam indominicatae terrae Sanctae Mariae Virdunensis; apud Moulins mansum unum cum banno; potestatem Mauridomus cum capella; totam decimam molendinorum, pratorum et omnium laborum fratrum et sartationum, et totam decimam nutrimentorum fratrum et de indominicatis terris et de accingiis quartariis ad manus abbatum venientibus; similiter de Busiaco totam decimam nutrimentorum domus et regalis fisci; et sicut de Mauridomo decimam de accingiis et quartariis ad manus abbatum venientibus, laborum fratrum, molendinorum, pratorum et quatuor denarios pro palo de Chinel; ecclesiam de Condeto, cum capellis de Wormeranges et Sancti Germani, et villam ipsam cum banno; piscaturam ab Arnulphi fonte usque Astat, et Conis usque ad Bruscas; et apud Vy sexdecim mensuras salis et sex solidos, et dimidium pro manso uno; libertatem etiam in ministerialibus creandis, vel amovendis, et totam decimam indominicatae terrae quae ad ecclesiam ipsam pertinet; et de angeria triginta denarios in villa Sancti Martini, et in Vineolis, et in Otranges pro quolibet manso; in Abbatisvilla etiam duos solidos; in aliis villis, tantum de angeria, quantum de censu, in festo Sancti Martini; libertatem quoque tam atrii memoratae ecclesiae Sancti Martini, quam omnium grangiarum suarum, ab omni exactione et procuratione advocatorum; a pastore de Buseio duos solidos; similiter de Atrise, de Famacres, de Guelanges, de Otranges, de Guen et de Cerleio, Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Sepulturam quoque ipsius monasterii liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva justitia ecclesiarum illarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, duxerint eligendum; chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, sive clericorum ejusdem monasterii cellis vel ecclesiis pertinentium, a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis et sine pravitate exhibere voluerit, alioquin ad quemcunque malueritis antistitem recurratis qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut injuste datas suis usibus vindicare, temere seu temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Joannes, presbyter cardinalis titulo Sancti Marci. Ego Pandulphus, presbyter cardinalis Basilicae XII Apostolorum. Ego Albinus, presbyt. card. Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Rodulphus, tit. Sanctae Praxedis, presbyter card. Ego Bob. tit. S. Anastasiae presb. card. Ego Alexius, tit. S. Susannae presb. card. Ego Jacobus, diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Octavianus, Sanctorum Sergii et Bacchi diac. card. Ego Gregorius, beatae Mariae in Porticu, diac. card. Ego Joannes Sancti Theodori diac. card. Ego Bernardus Sanctae Mariae Novae diac. card. Ego Gregorius Sanctae Mariae in Aquino diac. card.
Datum Laterani per manum Moysi, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, III Kal. Decembris, indict. VI, Incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domni Clementis papae III, anno primo.
XCVII. B[alduino], archiepiscopo Cantuariensi, praecipit, ut monachis Cantuariensibus quae abstulerit intra dies XL restituat. Privilegia et sedis apostolicae et Ecclesiae Cantuariensis in constituendo priore novo laedi vetat; alioquin R[adulfum], presbyterum cardinalem tit. S. Praxedis, legatum suum, severitate usurum ostendit. (Laterani, Dec. 10.)[GERVASII Chron. ap. TWYSDEN H. A. Scr., I, 1537.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B. Cantuariensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto in Ecclesia Dei scientiae munere et religionis praeemines honestate, dignitatis apicem in partibus Anglicanis obtines ampliorem tanto decet charitatem tuam vigilantiori studio a subjectorum injuriis vel oppressionibus temperare, et his postpositis quae justitiae pulchritudinem decolorant, odoremque bonae opinionis exstinguunt, obedientiam et reverentiam debitam majoribus exhibere. Unde non sine causa miramur quod, sicut nobis proponitur, post appellationem ad sedem apostolicam factam, et bonae memoriae prohibitionem Urbani praedecessoris nostri, adeo circa novae capellae constructionem et alia multa manus tuas in Ecclesiae tibi commissae fratrum molestias aggravasti, ut nihil eis de interpositae appellationis remedio accessisse, prout ratio juris expostulat existimetur, nec tu honori sacrosanctae Romanae Ecclesiae matris tuae videaris prout oportuit detulisse. Licet autem propositum nobis sit fraternitati tuae, quantum cum Deo possumus deferendi, et personam tuam in omnibus quae ex officio nobis incumbunt, statuerimus honorare, quia tamen eorumdem fratrum pressuras pariter et clamores cum bona conscientia praeterire clausis oculis nec possumus, nec debemus, fraternitati tuae de consilio fratrum nostrorum per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus, contradictione et occasione postposita, eo etiam non obstante si te abesse contigerit ab Ecclesia, quidquid post appellationem ad sedem apostolicam factam, vel praedecessoris nostri prohibitionem in opere capellae actum est, non differas demoliri, revocans et deducens prorsus in irritum, quidquid de instituendis canonicis et aliis circa capellam factum est et perperam innovatum. Eos etiam qui post inhibitionem saepedicti praedecessoris nostri in capella ipsa divina officia celebrare praesumpserunt, donec condignam nobis satisfactionem exhibeant, ab officio et beneficio habeas interdictos, Ministros conventus quos post appellationem interpositam amovisti, quos et idem praedecessor noster restituit habeas restitutos, et eos quos pariter post appellationem interpositam excommunicare vel suspendere voluisti, habeas nihilominus absolutos, et universa quae post appellationem ipsam in eorum gravamen attentata sunt, in invasione videlicet villarum et possessionum suarum, reddituum quoque et aliorum quae ante appellationem habuerant, et ablatione similiter aliarum rerum, in statum pristinum, appellatione et contradictione cessante, reducas. Ad haec quia, secundum formam juris, post appellationem nihil est innovandum, volumus et praecipimus ut pendente judicio in eorumdem fratrum detrimentum circa statum monasterii nihil omnino satagas immutare. Nihilominus praecipiendo mandantes, ut omnia quae ipsis monachis a tempore promotionis tuae, vel post appellationem vel ante absque juris ordine illicite abstulisti, in ecclesiis, exeniis, villis, possessionibus, redditibus, seu rebus aliis, cum congrua recompensatione fructuum postea illicite perceptorum, et libertatibus et administratione competenti et libera, infra XL dies post harum receptionem litterarum restituere non moreris. Ipsis quoque monachis praecipiendo mandamus, ut si ab eodem tempore aliqua contra jus tuum et honorem praesumpserint, satisfactionem tibi, appellatione remota, exhibeant competentem. Quia vero prior monasterii in prosecutione negotii concessit in fata, volumus et praecipiendo mandamus ut in institutione prioris, contra privilegia sedis apostolicae et Regulam beati Benedicti et consuetudinem Ecclesiae hactenus observatam non procedas, et si feceris, appellatione remota non differas revocare, nullis litteris obstantibus a sede apostolica impetratis. Alioquin dilecto filio nostro R. titulo Sanctae Praxedis presbytero cardinali apostolicae sedis legato dedimus in mandatis, ut apostolica auctoritate te et omnes contradictores, et monachos ipsos, si rebelles exstiterint, ad hoc remoto appellationis obstaculo, ecclesiastica districtione compellat.
Datum Laterani, IV Idus Decembris, pontificatus nostri anno primo.
XCVIII. Monasterium S. Nicolai de Frutino tuendum suscipit ejusque disciplinam, possessiones et privilegia confirmat. (Laterani, Dec. 12.)[D. Erasmi GATTULA, Supplem. historiae Cassinensis, tom. I, p. 200.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati S. Nicolai in Trotino, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Quoties nobis . . . . . . . . Religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus annuentes, praescriptum monasterium S. Nicolai quod ad jus seu provisionem Cassinensis monasterii pertinet sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui in ipso monasterio secundum Dei timorem, et S. Benedicti Regulam atque institutionem praedicti monasterii Cassinensis institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Ecclesiam S. Martini juxta ipsum monasterium, ecclesiam S. Jacobi, turrem de Summosano cum ecclesia S. Mariae, tenimentum in Gardeto, et Laterneto, casale de Tocsano cum ecclesia S. Mariae, castellum de Cerreto cum ecclesia S. Angeli, castellum de Nepocsano cum ecclesia S. Martini, ecclesiam S. Salvatoris in Rusticiliane, ecclesiam S. Sylvestri, ecclesiam S. Scholasticae, ecclesiam S. Mariae in Camerone, ecclesiam S. Mariae de Biensa, tenimentum in Artesano, et in Pucsatello, tenimentum juxta Salanellum cum uno molendino in arenariae, tenimentum terrae mille modiorum, tenimentum in Velleri; et in Allano portionem Gerardi de Totonis Frum, de castello Velleri, cum ecclesia S. Angeli intus etiam in ipso castello, et per diversa loca terrae modia mille, Pojum de Festagiano cum ecclesia S. Savini, Pojum de Varano cum ecclesia S. Juvenalis, ecclesiam S. Petri ad Allianum, ecclesiam S. Andreae, ecclesiam S. Felicis ad Tullianum cum pertinentiis suis, in Calducso, ecclesiam S. Salvatoris cum casale suo, Pojum de Spoltino cum pertinentiis suis; Pojum de Botunto cum ecclesia S. Petri, et omnibus pertinentiis, et unum sedium Molendini . . . . insulam de Ficu, tenimentum in Arn . . . . . collem de Ascutula, cum duobus Molendinis casalem de Aven . . . . tenimentum in pla . . . . . et in Sportellis, tenimentum in Pacsano, et in plano de Mortula terram duo millia modiorum, tenimentum in Paragano, et in Monteaureo, tenimentum in Sorbellis, et in Grecana, tenimentum in Cerritulo, et in Fontejano, tenimentum in Nepocsano, in Vio de Naretulo, et Moserano in Aprutio; quartam partem de Collerotundo, quartam partem de Frundarolo et duodecim mansiones hominum, cum ecclesia S. Angeli ad Saldinum, et ecclesiam S. Salvatoris, et S. Crucis ad Scilianum, tenimentum de Oferano, centum modia terrae in Roccha de Cameliano, ecclesiam ad Cellas, et ecclesiam S. Petri, et tenimentum per diversa loca modiorum mille, castellum de Montino cum pertinentiis suis, curtem de Cabiano cum ecclesia S. Nicolai, et omnibus pertinentiis suis, castellum de Oregnano cum introitu et exitu suo, ecclesiam S. Mariae et ecclesiam S. Petri cum pertinentiis de Pacsano; et in campo Nerino, et Fageto modiorum mille, tenimentum in Paterno, et Ancarano, castellum de Carrusa, et ecclesiam S. Angeli cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam S. Martini in Barano cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Donati in campo Nerino, ecclesiam S. Martini in Galegnano cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Flaviani in Torano cum pertinentiis suis, in Colondelle ecclesiam S. Salvatoris, et duodecim mansiones hominum in pertinentiis castelli de Cosenulis, ecclesiam S. Martini cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Joannis de ad Gavanne cum pertinentiis suis. In ejusdem pertinentiis ecclesiam S. Felicitatis cum curte sua, tenimentum ad Pat., tenimentum in Ripa Alta, ecclesiam S. Benedicti de Cabiano cum pertinentiis suis, castellum Montorii ad mare cum ecclesia S. Salvatoris; in Tortoreto, Pojum Oddonis, cum ecclesia S. Liberatoris, Pojum de Foreman, cum ecclesia S. Angeli, Pojum de Tassello cum pertinentiis suis, et cum uno molendino in Bibrata, tenimentum de Laciano cum ecclesia S. Pardi, tenimentum in Ponesano cum littore maris in piscatione sua. In tentorium Tor . . . . . et pertinentiis suis donationes Transmundi comitis . . . . . . . cum ecclesia S. Pauli, ecclesiam S. Vitalis cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Stephani ad Cesule, ecclesiam S. Gervasii, ecclesiam S. Laurentii cum castello de Patemo, ecclesiam S. Angeli in Cucero, ecclesiam S. Laurentii ad Monianum cum tenimentis suis, ecclesiam S. Mariae in Romeliano cum pertinentiis suis, castellum de Casa Domnica cum duobus molendinis, curtem de Antojano in integrum cum ecclesia S. Crucis, ecclesiam S. Petri ad Opacum cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Flatiani, ecclesiam S. Joannis in castello de Ripa, ecclesiam S. Joannis ad Bacclianum, cum castellis et pertinentiis de Cacsiano, diversa tenimenta in territorio de Podio, ecclesiam S. Victoriae, ecclesiam S. Aegidii, et S. Rustici cum pertinentiis suis, castellum de Pharaone cum pertinentiis suis, in comitatu Pinnehen. In territorio de Bassano tenimentum quoddam cum uno molendino in fluvio de Maone, ecclesiam S. Joannis de Gaminaro cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Mariae super ipsam ecclesiam S. Joannis, ecclesiam S. Crucis de Scafeniano, Pojum S. Angeli de Camarda cum ecclesia S. Angeli et S. Savini, et terrae per diversa loca modiorum duo millia, curtem de Caeseriano cum tenimentis suis, ecclesiam S. Petri ad Collealtum cum uno molendino, ecclesiam S. Mariae ad Eubillos, curtem in Albeto cum tenimentis suis, tenimentum in Caesellejano, in fluvio Magone, et rivo de Temerino, ecclesiam S. Cassiani, cum curte, et omnibus pertinentiis suis, ecclesiam S. Petri, et S. Crucis de Monte, ecclesiam S. Agnetis, ecclesiam S. Joannis, ecclesiam S. Andreae de Collegraeco cum cellis et pertinentiis suis, ecclesiam S. Salvatoris de Castellis cum castello suo, ecclesiam S. Martini in loco, qui dicitur ad Caeselian. et Pacsanum, ecclesiam S. Martini in campo de Jove, ecclesiam S. Petri in loco qui dicitur Valdaresco, et in rivo Eutoso, et S. Mauro, et ficu Nereca juxta fluvio fine, castellum de Genestrule, cum ecclesia S. Nicolai, Pojum de Pecsano, cum terris de Roceto modiorum tria millia, ecclesiam S. Victorini, S. Salvatoris et S. Sylvestri, ecclesiam S. Mariae in loco qui dicitur Genestrule, ecclesiam S. Salvatoris in Bifero cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Crucis in Cerreto, ecclesiam S. Martini in Solenianum, insulam de Marnarolo cum tenimentis suis, ecclesiam S. Mariae de Casaleneja cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Donati . . . . . . . cum pertinentiis suis. In Termulis, ecclesiam S. Pauli de . . . . . . Actico, tenimentum de Petacsato cum aqua, et piscatione maris, ecclesiam S. Georgii de Montecello in territorio Esculano, curtem de Morule cum ecclesia S. Salvatoris ad locum qui dicitur Ableto, et tenimentum per mensura ducentorum modiorum, curtem de Tolleman. cum tenimentiis suis, ecclesiam S. Savini cum pertinentiis suis; in loco qui dicitur Frisian., ecclesiam S. Vincentii cum pertinentiis suis et uno molendino in flumicello, castellum de Pecsano cum ecclesia S. Salvatoris, Pojum de Petra Capellata, cum ecclesia S. Petri, ecclesiam S. Archangeli in Poppleto cum terris duo millia modiorum, castellum de Ancarano cum ecclesia S. Mariae, et terris modiorum mille in marchia, ecclesiam S. Benedicti in Salbuceto, juxta fluvium Tisinum, ecclesiam S. Paratiadae cum casale suo, ecclesiam S. Mariae in Silvis, cum pertinentiis suis; in Ajello, ecclesiam S. Crucis, ecclesiam S. Apollinaris, ecclesiam S. Valentini, ecclesiam S. Petri in Cerreto, ecclesiam S. Quirici juxta fluvium Menoccle, ecclesiam S. Petri in Lamentian. cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Mariae in Libiano, ecclesiam S. Bartholomaei in campo Fullonis cum pertinentiis suis; sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de mentionatis . . . . . . . . exigere, vel extorquere praesumat; liceat quoque vobis clericos . . . . . . liberos, et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere.
Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis interdictis et excommunicatis, non pulsatis campanis, suppressa, voce divina officia celebrare. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit nisi arctioris religionis obtentu, sine abbatis sui licentia de eodem loco discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Interdicimus etiam ne vos vel ecclesiarum vestrarum saeculares personae vexationibus, vel exactionibus aliquibus inquietare audeant, aut in vos, vel in ipsarum ecclesiarum exerceant, potestatem . . . . . . . . et inquietin. aux. religionis propositum, quod sumpsistis divinis possitis obsequiis imminere. Sepulturam . . . . . . ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni, et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati, vel interdicti sint, nullus obsistat.
Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et praedicti monasterii Cassinensis debita obedientia et reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem . . . . . . . servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Joannes tit. S. Marci. presb. card. Ego Laborans card. presb. Sanctae Mariae trans Tyberim tit. Calixti. Ego Pandulphus presb. card. Basilicae XII Apostolorum. Ego Jacobus diaconus card. S. Mariae in Cosmedin. . . . . . . SS. Cosmae et Damiani diac. card. . . . . . . Sergii et Bacchi diaconus card. Ego Joannes Sancti . . . . . card Ego Bernardus S. Mariae Novae diac. card.
Datum Laterani, per manum Moysi S. R. E. subdiaconi vicem agentis cancellarii . . . . . . . septima, anno Incarnationis Dominicae 1188, pontificatus vero domini Clementis papae III anno primo.
XCIX. Pacem a Petro S. Caeciliae presbytero et Sofredo S. Mariae in Via Lata diacono cardinalibus conciliatam inter Pisanos et Januenses, confirmat. (Laterani, Dec. 12.)[TRONCI, Mem. di Pisa, 152.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis consulibus et populo Pisanae dioecesis, in perpetuum.
Inutiliter inter discordantes compositiones siccae sententiae proferentur, si ad memoriam posterorum non redigerentur in scriptum, et ad recidivae contentionis scrupulum certandum eis omnes disceptandi aditus clauderetur. Eapropter, dilecti in Domino filii, paci vestrae et tranquillitati in posterum providere volentes, compositionem quae inter vos et dilectos filios nostros consules, et populum Januensem et civitates vestras per dilectos filios Petrum tit. S. Caeciliae presbyterum, et Sofredum S. Mariae in Via Lata diaconum, cardinales apostolicae sedis legatos, est provide confirmata, sicut in eorum authentico continetur, et ipsa est a partibus sine pravitate recepta, et juramento firmata, devotioni vestrae duximus confirmandam, auctoritate apostolica statuentes ut futuris temporibus inviolalabiliter observetur. Quam etiam juxta praedictorum cardinalium scriptum authenticum, praesenti paginae duximus inserendam de verbo ad verbum, cujus tenor talis est, videlicet:
« Petrus Dei gratia tit. S. Caeciliae presbyter, et Sofredus Sanctae Mariae in Via Lata diaconus cardinalis apostolicae sedis legati, universis Dei fidelibus in pace et dilectione colen. pacis et dilectionis amorem.
« Inter caetera, quae summo pontifici, utpote Patri et pastori universalis Ecclesiae, imminent ex officio pastoralis sollicitudinis exsequenda, curam ad hoc tenetur gerere specialem, ut materia seditionis, et scandali, prorsus tollatur de medio, et tranquillitas inter Dei fideles per Christi gratiam et ejus sollicitudinem conformetur. Hac igitur consideratione inducti, et specialiter habentes ad subventionem terrae sanctae respectum, felicis recordationis PP. Gregorius primo, et subsequenter eidem substitutus venerabilis Pater universalis Ecclesiae Clemens per se, et sibi subditos instantissime laborarunt, ut inter Pisanos, et Januenses, quos iniqua, et periculosa guerrarum seditio diutius non absque suo et aliorum discrimine fatigaverat, per bonum pacis ad plenum possent, auxiliante Domino, reformari. Instanter proinde commoniti consules Pisanorum juraverunt, prout praedicto domino papae Clementi placuit, super omnibus controversiis quae inter Januenses et Pisanos vertebantur, stare mandatis ejus, quaecunque per se ipsum, vel per certos nuntios, aut litteras suas eis imponeret. Et nobiles prudentesque viri Nicolanus et Picchius, nuntii Januensium consulum, continuo hoc idem in animam ipsorum consulum juraverunt. Quo facto gratanter pacis osculum ad invicem sibi dederunt. Dominus papa autem de communi consilio suorum fratrum incontinenti praecepit ipsis Januensibus, ut mille de civibus suis, quos Pisani eligerent, ut unum hominem in animam totius populi eodem modo facerent pacem juramento firmare. Similiter etiam praecepit ipsis Pisanis, ut mille de civibus suis, quos Januenses eligerent, ut unum hominem in animam totius populi eodem modo facerent juramento firmare, quod per Dei gratiam feliciter adimpletum est. Super hoc ergo solitam et paternam gerens sollicitudinem summus pontifex ad imponendum finem supradictis litibus et controversiis, nos, licet insufficientes et immeritos, de communi fratrum consilio specialiter destinavit, certam in nonnullis articulis formam definiendi praefigens.
« De speciali itaque apostolicae sedis mandato, mercandi, imo foenerandi detestabile genus, quod donnicalia consuevistis nomine palliare in Sardinia penitus irritamus, vobis et Januensibus praecipientes sub debito juramenti, ne praeteritis hujusmodi contractibus aliquid addatis, vel ulterius de novo taliter praesumatis inire: licentiam tamen habetis ea absque omni dolo et fraude colligere, quae vobis et tali mercatione debentur. Praecipimus etiam vobis Pisanis, ne quovis ingenio aliquod impedimentum praestetis, quominus Januenses universa pignora et possessiones quas in Sardinia habent, vel habere debent, et praecipue pignora Bartolum q. regis Arboreae quiete et pacifice teneant, quousque ipsis de sorte plenaria fuerit satisfactum. Hoc ipsum vobis Januensibus de pignoribus, et possessionibus Pisanorum sub districtu simili praecipimus observandum. Vobis quoque Pisanis districte sub debito juramenti praecipimus, ne aliquod per vos vel per alios praestetis impedimentum, quominus universi judices Sardiniae, et decem de magnatibus et potentioribus in unoquoque judicatu, et interposito juramento, promittant omnimodam securitatem Januensibus, et universis de eorum districtu in terra, et aqua, et ubicunque habent posse, et facultatem, et ut de suis hominibus, quoties Januenses contra ipsos querimoniam deposuerint, faciant eis justitiae plenitudinem exhiberi, nec impedimento sitis, quominus praedicta juramenta securitatis in terra, et in mari firma et illibata serventur. Vobis etiam tam Januensibus quam Pisanis in commune praecipimus sub debito juramenti, ut liberam vobis adinvicem promittatis habere facultatem, atque licentiam per pelagus quocunque volueritis navigandi, et ad portum quemcunque volueritis applicandi, et exinde mercimonia transvehendi.
Praeterea vobis Pisanis sub debito juramenti praecipimus, ne Januenses prohibeatis ad civitatem et alia loca de districtu, et fortia vestra libere accedere, et apud vos, sicut amicos, negotiari; salvis decretis ab utraque civitate absque malitia factis. De caeteris autem capitulis id statuentes praecipimus observandum, ut si qua partium se in aliquo senserit praegravatam, et voluerit justitiam postulare, illa pars contra quam fuerit querela deposita, de plano, sine omni dolo et absque ulla malitiosa dilatione, et quolibet maligno subterfugio, coram judicibus sive arbitris ab utraque parte electis, ei parti quae conquesta fuerit, exhibeat justitiae complementum: sententias quoque quas praedicti judices, sive arbitri, duxerint promulgandas, praecipimus utrique parti, ut consules suos faciant intra quadraginta dies a tempore latae sententiae numerandos fideliter, et sine fraude exsecutioni mandare. Et ut hoc, quod statuimus debitum sortiatur effectum, praecipimus ut Januenses de civitate Pisana, et Pisani de civitate Januense ab hodie intra menses duos, vel plures, si voluerint, judices sive arbitros eligant, qui interposito juramento promittant se, quod praediximus de justitia facienda, fideliter adimplere. Ut autem, quod in fine ponitur, melius memoriae commendetur, et tam hoc quam supradicta omnia firmius observentur sub debito juramenti vobis Januensibus et Pisanis districte praecipimus, ut firmam et perpetuam inter vos de caetero pacem teneatis, et ubique tam in terra quam in mari inconcusse servetis, et in nullo in personis, vel rebus studiose vos praesumatis offendere. Haec autem juramenta pacis per majores consules civitatis singulis annis, et per trecentos idoneos viros, quos Pisani de civitate Januense, et alios trecentos, quos Januenses de civitate Pisana duxerint eligendos, qui tamen pacem istam specialiter non viratim habuerint, et per unum publicum hominem in animam totius populi, praesente et acclamante populo de sexto in sextum annum praecipimus innovari.
Statuimus quoque ut consules sive rectores, qui pro tempore fuerint in alterutra civitate, praedicta innovationis juramenta exigant, recipiant et faciant sine dolo et fraude praestari. Si vero, quod Deus avertat! contra pacem supra firmatam pro commune alterutrius civitatis contra alteram offendendo fuerit foris factum, pace in suo robore permanente, per archiepiscopos utriusque civitatis et duos viros jurisperitos, quos ipsi archiepiscopi elegerint, sine dolo et fraude, et malitiosa dilatione in integrum emendetur offensa. Illi autem jurisperiti, quos archiepiscopi secum elegerint, statuimus, ut juvent, quod bona fide cum ipsis archiepiscopis ad reformationem pacis laborabunt; et statuimus atque praecipimus ut consules civitatum, juxta quod archiepiscopi ordinaverint, fideliter et bona fide studeant observare, adimplere et exsecutioni mandare.
« Statuimus etiam ut consules illorum mercatorum, qui ad diversas provincias destinantur, jurent quod de querimoniis, quae ad eos deferrentur, bona fide justitiam facient, et executioni mandabunt, et ad pacem inviolabiliter observandam absque omni fraude studium adhibebunt, et operam efficacem.
« Haec omnia supradicta ex parte domini papae et auctoritate. Qua de mandato ejus fungimur, in hac parte vobis consulibus Pisanis et Januensibus, et per vos universitati civitatum vestrarum, quarum vicem de mandato ipsarum geritis, in hac parte mandamus atque praecipimus ut ad bonum et purum intellectum perpetuo et inviolabiliter observetis. Ut autem haec definitio, et statutum nostrum perpetuam firmitatem et irrevocabile robur obtineat praesenti scripto et sigillorum nostrorum munimine vobis tradimus insignitum.
« Data et recitata est haec sententia in Lucana civitate, in curia domini episcopi Lucensis, praesentibus eodem domino Guillelmo episcopo Lucense, et Alcherio Vecchii Lucense potestate, et Donato de Ricottis, et Locterio Bernardi ejus consiliariis, et Bonfilio ejusdem Lucanae civitatis publico cancellario, et Forteguerra, et Rolando Guarmignani, et Jacobo de Cervasiis jurisperitis, et Salamoncello, et Ildebrandino filio Malpilii, et Borcaino Alteminello de Alteminellis, Batroso, Guidone Uberti de Fralmo, et Ildebrando de Goltellis egregiis Lucensibus consulibus, et Gargosso de Alica, et aliis pluribus nobilibus Lucanae civitatis concivibus et multis aliis Lucani populi, et praesentibus Pisanis consulibus, videlicet Ugone Alde vicecomite, Ildebrando Bambone, et Vitale Gattabianca, et Lamberto olim Rainerii Pandulphi, et Philippo olim Vernagalli et Pipino olim Henrici Friderici; et praesentibus viris sapientibus civitatis Pisanae scilicet, Bulgherino vicecomite olim Ugonis, et Uguccione olim Lamberti Bononis, et Gaetano Burgundi, et Bulso olim Petri Albitonis, et Gulielmo filio Gerardi Seretti, et Ugone olim Bernardi Marignani judice, et notario; praesentibus quoque Nicola Ebriaco Januense consule, et Nuecelone viro utique sapiente, et Guglielmo Caligopalli publico Januense cancellario. Anno autem Incarnationis Dominicae 1188, indictione VI, Nonas Julii. »
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis, et praedictorum fratrum nostrorum sententiae paginam infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire praesumpserit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae subjaceat ultioni.
Cunctis autem praedictam compositionem et pacem servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.Ego Hiacynthus Sanctae Mariae in Cosmedin diac. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Joannes tituli S. Marci presbyter cardinalis subscripsi. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tyberim tituli S. Calixti subscr. Ego Pandulphus presbyter cardinalis basilicae XII Apostolorum, subscr. Ego Albinus tituli S. Crucis in Jerusalem presbyter cardinalis subscr. Ego Alexander presb. card. tit. Sanctae Susannae subscr. Ego Gregorius Sanctae Mariae in Aquiro diaconus card. subscr. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. subscr. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diac. card. subscr. Ego Gregorius S. Mariae in Porticu diac. card. subscr. Ego Joannes Felix S. Eustachii diac. card. juxta templum Agrippae subscr. Ego Joannes Sancti Theodori diaconus cardinalis subscr. Ego Bernardus Sanctae Mariae Novae diac. card. subscr. card. subscr.
Datum Laterani, per manum Moysi Sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, II Idus Decembris, anno 1188, pontificatus vero Clementis papae III anno primo.
C. Privilegium pro Roffrido abbate Cassinensi. (Laterani, Dec. 13.)[D. TOSTI, Storia di Monte-Casino, II, 214.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, in quorum episcopatibus sunt ecclesiae, et alia bona monasterii Cassinensis, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum monasterium Cassinense inter alia monasteria magnae sit dignitatis, et nominis, et ad Romanam Ecclesiam nullo mediante pertineat, circa statum ejus communi et speciali debito vigilare nos convenit, et ipsius jura pastoralis sollicitudinis studio conservare, ne de minori possemus diligentia reprehendi, si bona ejus aliquorum pateremur violentiis, vel rapinis exponi. Hac itaque consideratione inducti ad exemplar praedecessorum nostrorum dilecto filio nostro R. Cassinensi abbati per privilegium fratrum nostrorum subscriptionibus roboratum duximus indulgendum, ut in malefactores monasterii sui, si archiepiscopi vel episcopi, in quorum episcopatibus habitant, secundo vel tertio requisiti do ipsis justitiam facere noluerint vel distulerint, ecclesiasticam sententiam proferendi de auctoritate nostra libere habeat facultatem. Inde est quod fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus de malefactoribus praescripti monasterii parochianis vestris, de quibus idem abbas vel fratres ejus, vel ipsorum nuntius apud vos querimoniam deposuerint, dilatione, et conditione cessante, districtam justitiam faciatis, vel sententiam, quam idem abbas in eos juxta indulgentiam sedis apostolicae dederit, sublato appellationis obstaculo firmiter observetis, et usque ad dignam satisfactionem jubeatis ab omnibus observari. . . . . .
Datum Laterani, Idibus Decembris pontificatus nostri anno primo.
CI. Privilegium pro monasterio S. Petri Massae montis Neronis. (Laterani, Dec. 15.)[UGHELLI, Italia sacra, II, 814.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis MILONI abbati S. Petri Massae montis Neronis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosis desideriis, etc. Praefatum monasterium in vestro territorio constitutum et in allodio beati Petri constructum, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuimus, ut ordo monasticus, qui ibi secundum Deum et Beati Benedicti Regulam institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, etc., usque exprimenda vocabulis: In comitatu Corcellano ecclesiam S. Mariae in Sorripule, ecclesiam S. Andreae in Petroniano, ecclesiam S. Christophori in Barbiano; in comitatu Senogalliensi ecclesiam S. Bartholomaei cum pertinentiis suis; in comitatu Eugubino ecclesiam S Agathae in capite; ecclesiam S. Mariae in Villano, ecclesiam S. Mariae in Belforte, ecclesiam S. Sylvestri in Testo cum pertinentiis earum. Ad instar etiam praedecessorum nostrorum felicis memoriae Benedicti, atque Joannis Romanorum pontificum confirmamus vobis quidquid infra praescriptos fines in praesenti indictione septima possidere videmini, et infra hos fines. A primo latere terra Calliensis, a secundo aqua Glaciata, a tertio vallis Major, a quarto aqua, quae vocatur Partita, a quinto terra Major, a sexto terra Lucelana. Necnon concedimus vobis, et confirmamus terram, quae vestro monasterio in Massa montis Neronis pertinere videtur, salvo nimirum jure, atque dominio sanctae R. E., cui Deo auctore deservivimus, cujus juris supradicta omnia existunt, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a quocunque malueritis episcopo recipietis (siquidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et id vobis absque pravitate impendere voluerit) alioquin quemcunque malueritis antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur impendat. Sepulturam quoque loci ipsius liberam esse sancimus, ut eorum donationi, et extremae voluntati, qui illic sepeliri deliberaverint (salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora efferuntur).
Decernimus ergo ut nulli omnino, etc. Si qua igitur, etc.
Cunctis autem. etc. Amen, amen. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Joannes tituli Sancti Bacchi presbyter cardinalis. Ego Laborans tituli Sanctae Mariae trans Tyberim, tit. Calixti. Ego Bernardus Sanctae Mariae Novae diaconus Ego Pandulphus presb. card. Basil. XII Apostolorum. Ego Albinus tit. S. Crucis in Hierusalem presb. card. Ego Bobo tituli Sanctae Anastasiae presbyter cardinalis. Ego Alexander tituli Sancti Sylvestri presbyter card. Ego Jacobus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus card. Ego Gregorius Sanctae Mariae in Porticu diac. card. card.
Datum Laterani, per manum Moysi Sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem gerentis Cancellarii, XVIII Kal. Januar. ind. VII, anno Incarnationis Dominicae 1188, pontificatus vero D. Clementis papae III anno primo.
CII. ( Ad preces Petri episcopi omnia privilegia quae Romani pontifices Signinae Ecclesiae quondam indulserant confirmat, ubi inter alia loca haec praecipue numerantur castella. Collis Medius, Mattelonicus, Gabilianus, Plumbinaria, Valmontonius, Lacus ac mons Fortinius.--Datum Laterani, XIV Kalend. Jan., ind. VII, anno 1188, pontificatus anno I.-- Id totum jampridem eidem Petro episcopo Lucius III contulerat amplissimo privilegio, quod multum facit ad diffinienda confinia Sig inae dioecesis (Vide Patrologiae tom. CCI, in Lucio III, sub num. 67).[UGHELLI, Italia sacra, I, 1237.] CIII. Capituli ecclesiae S. Alexandri Bergomatis jura quaedam confirmat. (Laterani, Dec. 23.)[UGHELLI, Italia sacra, IV, 472.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis OBERTO Pergam. Eccles. praeposito et capitulo Sancti Alexandri, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum ab apostolica sede, etc. Eapropter, vestris justis, postulationibus annuentes, ut vobis liceat ecclesiastica censura compellere presb. qui ordinantur, ad fidelitatem ipsi Ecclesiae faciendam, sicuti per consuetudinem hactenus est obtentum, quod eam fidelitatem facere debent. Et ab Anastasio et Adriano praedecessoribus nostris fuit apostolico munimine confirmatum et statutum ut a susceptis ordinibus arceantur, si post susceptos ordines eam statim noluerint exhibere, et illos similiter qui ad eamdem Ecclesiam venire debent ad missam majorem in dominicis diebus, et aliis solemnitatibus, ut accedant, sicut in summorum pontificum Innoc. et Eugenii sententia continetur, et absque controversia hactenus observatum, devotioni vestrae liberam tribuimus auctor. apostol. facultatem.
Datum Laterani, X Kal. Jan., pontific. nostri an. II.
CIV. Ecclesiae SS. Felicis et Regulae Turicensis protectionem suscipit possessionesque confirmat . . (Laterani.)[NEUGART, Cod. diplom. Aleman., II, 115.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis WALTERO praeposito ecclesiae Sanctorum Felicis et Regulae Turegiensis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo postulat rationis, praesertim cum petentium voluntates et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praedictam sanctorum Felicis et Regulae ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum, in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Chussennaco cum tertia parte ipsius fundi, et aliis quae ibidem habetis; ecclesiam de Swanligen cum omni jure quod habetis in ea; decimas villarum Mediolani, Mure, Wittalicon, Henco, et civitatis Turegiensis. Jus etiam quod regulares canonici ecclesiae S. Martini, quae in fundo Turegiensis praepositurae consistit, tam in censu quam in decimis et proventibus aliis, vobis annis singulis exhibere tenentur cum omnibus aliis possessionibus vestris, quas juste et pacifice possidetis, vobis et per vos ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus. Libertates quoque et communitates, nec non rationabiles et antiquas consuetudines, tam ab ecclesiasticis quam mundanis personis ecclesiae vestrae concessas et hactenus observatas, ratas habemus, easque futuris temporibus illibatas manere sancimus. Auctoritate quoque apostolica prohibemus ne quis in vos, vel ecclesiam vestram excommunicationis, suspensionis vel interdicti sententiam sine manifesta et rationabili causa promulget, seu novas et indebitas exactiones vobis vel hominibus vestris imponat, nec advocatus ecclesiae vestrae curtes vestras aliquatenus intret, nisi de assensu vestro, vel a vobis fuerit invitatus. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communiter vel fratrum major pars consilii sanioris, sicut hactenus observatum est, secundum Deum providerint eligendum. Nec aliquis in eadem Ecclesia vestra nisi canonicus, qui a vobis eligi debeat, instituatur plebanus.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus et commodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi justitia. Si qua igitur, etc.
Datum Laterani, per manum Moysi Romanae Ecclesiae subdiaconi, vices agentis cancellarii, III Kal. . . . . indictione sexta, Incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domini Clementis papae anno I.
CV. Isaaco imperatori Constantinopolitano scribit « edicto suo principes suos excitatos esse contra Saladinum; praecipuos fuisse: Fridericum, alterum imperatorem, Philippum Francorum regem, Richardum Angliae et Othonem Burgundiae; Guillelmum regem Siciliae, pacato a piratis mari, annonam ex Sicilia et Apulia profecturis ministrasse; Frisones quoque et Danos triremes quinquaginta et duodecim Flandrenses armasse, qui transeuntes in Mauritaniam et ad Africae littora flectentes, Saracenos magnis incommodis afflixerint et Sylvinam urbem vi captam diripuerint; regem Hungarum Venetis pacem dedisse; rogat ut hoc bellum instauratum quibuscunque modis poterit juvet. »
[Vide REUSNERI Epist. Turc., p. 16.]
ANNO 1189. CVI. Monasterium S. Salvii Florentinum tuendum suscipit et ejus bona ac jura confirmat. (Laterani, Jan. 2.)[LAMI, Eccl. Florent. Monum., II, 995.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GILBERTO abbati monasterii Sancti Salvii, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut, quascunque possessiones, quaecunque bona . . . . . idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Praedecessorum vero nostrorum felicis memoriae Urbani, Gregorii, Innocentii et Alexandri Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes statuimus, ut nulli archiepiscopo, sive episcopo, aut alicui praelato ecclesiastico, sive saeculari, excepta Vallumbrosana congregatione, aliquod super ecclesia vestra dominium liceat obtinere, sicut ab eisdem praedecessoribus nostris fuisse noscitur institutum. Praeterea, sicut capella S. Nicolai de Casa Arsa ad vestrum jus pertinet, ab omni jugo totius dominationis episcopi, et plebani, hactenus immunis noscitur exstitisse, ita et de caetero eam immunem decernimus permanere. Illud etiam jus quod in hospitali de Capraria hactenus habuistis, vobis nihilominus confirmamus. Ecclesiam quoque Sancti Jacobi sitam in civitate Florentina a bonae recordationis Julio quoddam ejusdem civitatis episcopo de consensu capituli Florentini, Ecclesiae vestrae concessam cum sepultura et parochia ejus, cum limitibus certis, qui in chartula, quam idem episcopus de illa vobis et ecclesiae Sancti Silvii donatione tradidit, leguntur expresse, ad instar felicis memoriae Urbani praedecessoris nostri, monasterio vestro duximus confirmandum. Libertates praeterea, immunitates antiquas, et rationabiles consuetudines, vobis et monasterio vestro collatas, sicut hactenus observatae sunt, ratas habemus easque perpetuis temporibus illibatas, manere sancimus.
Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos in monasterio vestro recipere, et eos sine contradictione aliqua retinere; ac eos, cum fuerit necesse, in causis vestri monasterii ad testificandum adducere. Prohibemus siquidem ne aliquis post factam in eodem loco professionem, nisi arctioris religionis obtentu, sine abbatis licentia, praesumat discedere, et discedentem nullus audeat retinere. Inhibemus insuper ne monachos aut conversos, eidem monasterio dare vel auferre, sine consensu abbatis et capituli, quilibet audeat; vel novas aut indebitas exactiones jam dicto monasterio, vel ecclesiis aut hominibus vestris imponere. Ad hoc auctoritate apostolica interdicimus, ne quis in vos, vel monasterium, aut abbatem ipsius, sive clericos vestros, excommunicationis, suspensionis aut interdicti sententiam absque manifesta et rationabili causa promulget. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et absque pravitate voluerit exhibere; alioquin ad quemcunque malueritis recurretis antistitem, qui nostra fretus auctoritate vobis quod postulatur indulgeat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic deliberaverint sepeliri, nisi forte excommunicati, vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen canonica justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas praesumat exigere. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, seu quolibet successorum tuorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, providerint eligendum.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit supradictum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia illibata et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Pandulfus presb. card. Basilicae XII Apostolorum. Ego Albinus tit. S. Crucis in Hierusalem presb. card. Ego Petrus tit. S. Laurentii in Damaso presb. card. Ego Hiacynthus diac. card. Sanctae Mariae in Cosmidin. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diac. card. Ego Gregorius S. Mariae in Porticu diac. card. Ego Joannes S. Theodori diac. card. Ego Bernardus S. Mariae Novae diac. card. Ego Gregorius S. Mariae in Aquino diac. card.
Datum Laterani per manus Moysi, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi et vicem gerentis cancellarii, IV Nonas Januarii, Incarnationis Dominicae anno 1189, indictione VII, pontificatus vero domini Clementis papae III anno secundo.
CVII. Universis clericis per Norvegiam constitutis interdicit, « ne quis eorum, nisi forte ut tribuat poenitentiam et sacramenta ecclesiastica morientibus et prava opera dissuadeat, in expeditionem ire praesumat, » alioquin fore, ut ea, quam archiepiscopus Nidrosiensis in eos protulerit, sententia a sese confirmetur. (Laterani, Jan. 28.)[THORKELIN, Diplom. Arna-Magn., II, 11.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis clericis per Norvegiam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum arma clericorum, juxta sacrae Scripturae testimonium, orationes et lacrymae judicentur, periculosum est vobis et professioni vestrae penitus inimicum, bellis vos carnalibus immiscere, qui debetis etiam a curis saecularibus abstinere, juxta illud Apostoli: « Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, etc. » Inde est quod universitati vestrae auctoritate apostolica prohibemus, ne quis vestrum nisi forte ut tribuat poenitentiam et sacramenta ecclesiastica morientibus, et prava opera dissuadeat, in expeditionem ire, aliqua temeritate praesumat. Alioquin sententiam quam propter. hoc venerabilis frater noster Nidrosiensis archiepiscopus in vos tulerit, nos auctoritate Domino ratam habebimus, et mandabimus inviolabiliter observandam.
Datum Laterani, V Kal. Februarii, pontificatus nostri anno secundo.
CVIII. Ad sorores ecclesiae Langenhorstensis. (Laterani, Febr. 10.)[NIESERT, Munster. Urkundens., IV, 219.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus monialibus ecclesiae de Langenhorst, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum ab apostolica sede petuntur quae tutelam ecclesiarum respiciunt et profectum, animo nos decet libenti concedere, et juxta petentium voluntatem consentaneam rationi, affectu prosequente complere. Significavit quidam nobis dilectus filius Franco vicedominus Monasteriensis ecclesiae, quod cum quaedam haereditas ad eum fuisset jure haereditario devoluta, pro salute animae suae in honorem Sancti Joannis Baptistae in proprio fundo suo monasterium vestrum construxit. Et quia quam plures ecclesias in partibus illis videbat advocatorum importunitate gravari in vestra ecclesia statuit, ut eligendi advocatum facultatem liberam habeatis hoc modo. Quod si idem electus fuerit importunus, potestatem liberam habeatis alium eligendi, nec in eo officio filius primi haereditario jure succedat.
Nos itaque ejusdem vicedomini justis postulationibus annuentes, ordinationem illam sicut rationabiliter facta est, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, IV Idus Februarii, pontificatus nostri anno secundo.
CIX. B[alduino], archiepiscopo Cantuariensi, eadem quae supra scribit, nisi quod non Radulphum sed Joannem, tit. S. Marci presbyterum cardinalem apostolicae sedis legatum, nuntiat praecepta sua perficienda curaturum. (Laterani, Mart. 12.)[ Gervasii Imaginat., ap. TWYSDEN H. A. Scr., I, 1322.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B. Cantuariensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Quanto in Ecclesia Dei scientiae munere et religionis praeemines honestate, dignitatisque apicem in partibus Anglicanis obtines ampliorem, tanto decet charitatem tuam vigilantiori studio a subjectorum injuriis vel oppressionibus temperare, et his postpositis quae justitiae pulchritudinem decolorant, odoremque bonae opinionis exstinguunt, obedientiam et reverentiam debitam majoribus exhibere. Unde non sine causa miramur quod, sicut proponitur, post appellationem ad sedem apostolicam factam, et bonae memoriae praedecessoris nostri Urbani prohibitionem, adeo circa novae capellae constructionem et alia multa manus tuas in Ecclesiae tibi commissae fratrum molestias aggravasti, ut nil eis de interpositae appellationis remedio accessisse, prout ratio juris expostulat aestimetur, nec tu honori sacrosanctae Romanae Ecclesiae matris tuae videaris, prout oportuit detulisse. Licet autem propositum nobis sit fraternitati tuae quantum cum Deo possumus deferendi, et personam tuam in omnibus quae ex officio nobis incumbunt statuerimus honorare, quia tamen eorumdem fratrum pressuras pariter et clamores, cum bona conscientia praeterire, clausis oculis nec possumus, nec debemus, fraternitati tuae de consilio fratrum nostrorum per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus, omni contradictione et occasione postposita, eo etiam non obstante, si te abesse contigerit ab ecclesia tua, quidquid post appellationem ad sedem apostolicam factam, vel praedecessoris nostri prohibitionem in opere capellae actum est non differas demoliri, revocans et deducens prorsus in irritum quidquid de instituendis canonicis et aliis circa capellam factum est et perperam innovatum. Eos etiam qui post inhibitionem saepe dicti praedecessoris nostri in capella ipsa divina officia celebrare praesumpserunt, donec condignam nobis satisfactionem exhibeant, ab officio et beneficio habeas interdictos. Ministros conventus quos post appellationem interpositam amovisti, quos et idem praedecessor noster restituit, habeas restitutos, et eos quos pariter post appellationem interpositam excommunicare vel suspendere voluisti, habeas nihilominus absolutos; et universa quae post appellationem ipsam in eorum gravamen attentata sunt, in invasione videlicet villarum et possessionum suarum, reddituum quoque et aliorum quae ante appellationem habuerant, et ablatione similiter aliarum rerum in statum pristinum, appellatione et contradictione cessante, reducas.
Ad haec quia secundum formam juris post appellationem nil est innovandum, volumus et praecipimus ut, pendente judicio, in eorumdem fratrum detrimentum circa statum monasterii nihil omnino satagas immutare. Nihilominus praecipiendo mandantes, ut omnia quae ipsis monachis post appellationem vel ante absque juris ordine illicite abstulisti, in exeniis, ecclesiis, villis, possessionibus, redditibus, seu rebus aliis, cum congrua recompensatione fructuum postea illicite perceptorum, et libertatibus et administratione competenti et libera, infra quadraginta dies post harum receptionem litterarum restituere non moreris.
Ipsis quoque monachis praecipienda mandamus, ut si aliqua contra jus tuum et honorem praesumpserunt, satisfactionem tibi appellatione remota exhibeant competentem. Quia vero Prior ipsius monasterii in prosecutione negotii concessit in fata, nolumus et praecipiendo mandamus, ut institutione Prioris contra privilegia sedis apostolicae vel Regulam beati Benedicti atque rationabilem consuetudinem monasterii hactenus observatam non procedas, et si feceris, appellatione remota non differas revocare, nullis litteris obstantibus in praejudicium juris eorum a sede apostolica impetratis. Alioquin dilecto filio nostro Joanni titulo Sancti Marci presbytero cardinali, apostolicae sedis legato, dedimus in mandatis, ut apostolica auctoritate te et omnes contradictores et monachos ipsos, si rebelles extiterint, ad haec remoto appellationis obstaculo ecclesiastica districtione compellat, et eos quos ad veritatem plenius indagandam scierit nominari, quod gratia et timore postpositis test monium perhibeant veritati, simili censura cogere non postponat.
Datum Laterani, IV Idus Martii, pontificatus nostri anno secundo.
CX. Monasterium Murense in protectionem S. Petri recipit omniaque privilegia ab Alexandro papa etiam data confirmat novaque superaddit. (Laterani, Mart. 13.)[HERGOTT, Genealog. diplom. gen. Habsb., II, 202.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ANSELMO, abbati monasterii S. Martini Murensis ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
His qui, postpositis saecularibus desideriis voverunt in religionis habitu debitam Domino servitutem dependere, propensius apostolicum debet esse suffragium, ne cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et ad instar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, praesentis scripti privilegio communimus; inprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et B. Benedicti Regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Ecclesiam Buoches, ecclesiam Stannes, ecclesiam Gersowo, ecclesiam Riske, ecclesiam Chussennacho, ecclesiam Agetiswilare, ecclesiam Telleuwilare, ecclesiam Rordorf, ecclesiam Egenwilare, ecclesiam Stallenchon, ecclesiam Gorelinchon, ecclesiam Urtinchon; quintam partem decimarum in ecclesia Stallenchon; duodecimam partem decimarum in ecclesia Reinfriswile; vicesimam partem decimarum in ecclesia Surse; praedium Gersogo cum pertinentiis suis; praedium Spreitenbach, quo redduntur vobis septem hircinae pelles; praedium Buoches cum pertinentiis suis; praedium Chussennacho cum pertinentiis suis, praedium Gangolfeswile, praedium Trespach. In Waltrat novem mansos; praedium Alinchon cum pertinentiis suis; praedium Vicwile cum pertinentiis suis, praedium Cunentvellum, praedium Gopenowo cum pertinentiis suis; praedium Chalpac, praedium Wilperc, praedium Cholumbrowo, praedium Columhare, praedium Chutingen, praedium Tintinkon, praedium Hechilingen, praedium Totinkon, praedium Tulleheim, praedium Rainfriswile, praedium Rotwile cum pertinentiis suis; praedium Bellenchon cum pertinentiis suis; praedium Urdorf, praedium Spreitenbach, praedium Tellinchon, praedium Winchele, praedium Escherwile, praedium Boranwile, praedium Holunstraze, praedium Tegerano, praedium Otwizingen, praedium Hagenbuochon, praedium Ratolfesperc; praedium Winteswille, praedium Lennes, praedium Renferswile, praedium Boswile cum pertinentiis suis; praedium Ruti, praedium Woloswile, praedium Maswandom, praedium Gamelinchon, praedium Pensiwile, praedium Ipinchon, praedium Selenburon, praedium Tennenwile, praedium Schinsenacho, praedium Bozeberch, praedium Sizinchon; parochialem ecclesiam cum tribus capellis Hermoteswile Pozwilo, Wolon, sicut praedicta ecclesia et capellae victui et vestitui vestro sunt rationabiliter deputatae, sic vos in eas inpraesentiarum habere concedimus, et auctoritate apostolica confirmamus. Insuper etiam auctoritate praesentium indulgemus ut, si advocatus vester advocatiae jura transgrediens, in vos et in monasterium vestrum, aut in ea quae ad monasterium ipsum pertinent, exactiones indebitas exercuerit, et alias se gravem vobis et inutilem exhibuerit, nisi commonitus resipuerit, liceat, vobis alium advocatum eligere natu majorem de castro Abespurc, per quem jura ipsius monasteriis melius illibata a malefactorum rapinis et violentiis defendantur. Ipse etiam advocatus nullo modo quidquam de rebus monasterii, sive in fundis, sive in mancipiis, sive de ipsa advocatia cuiquam praestare audeat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotionis et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat; salva tamen justitia ecclesiarum illarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Cum autem genenerale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce divina officia celebrare. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, providerint eligendum.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra et illibata permaneant eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et in ecclesiis vestris parochialibus dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae protectionis, aureum unum nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis
Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Joannes presbyter cardinalis tit. Sancti Marci. Ego Albertus presbyter cardinalis tit. Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Alexius presbyter cardinalis tit. S. Susannae. Ego Jac. diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmidin. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Gerardus S. Adriani diac. card.
Datum Laterani per manum Moysi, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, III Idus Martii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domni Clementis papae III anno II.
CXI. Monasterii Sanctae Mariae Esromensis protectionem suscipit, possessionesque ac privilegia confirmat. (Laterani, Mart. 16.)[THORKELIN, Diplom. Arna-Magn., I, 277.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Sanctae Mariae de Esrom, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Sanctae Mariae de Esrom, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum, in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus adjacentiis et pertinentiis suis; claustrum ipsum de Hesram cum silvis, pratis, molendinis piscariis, et omnibus pertinentiis suis. Widlingruth, Hafreholm, Byrgisholm, Sande, Fumathorp, Stenholt; domos Sancti Martini Hiarnetorp, Cracadal, Mothorp in Hallandia et Glumsiensivig cum villis, pratis, silvis et reliquis appendiciis suis.
Sane laborum vestrorum quos propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne ulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit de ipso sine licentia sui abbatis discedere; discedentem vero sive communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ne quis infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum furtum rapinamve committere; ignem apponere, hominem capere vel interficere audeat, seu aliquam violentiam exercere.
Insuper etiam apostolica auctoritate sancimus ut, quemadmodum a praedecessoribus nostris statutum est, nullus episcopus, neque aliqua persona ad synodos vel conventus forenses vos ire compellat. Sed nec ad domos vestras causa ordines celebrandi, chrisma conficiendi, causas tractandi vel aliquos conventus publicos convocandi, quisquam, vobis invitis, praesumat accedere. Sancimus etium ut, si episcopus, in cujus parochia domus vestra fundata est, tertio per intervalla temporum, cum humilitate qua convenit requisitus, substitutum abbatem benedicere forte noluerit, proprios novitios benedicere, et alia quae ad officium suum pertinent exercere, donec idem episcopus duritiam suam recogitet, et benedicendum abbatem benedicere non recuset. Sane si episcopi aliquid a vobis, praeter obedientiam debitam, vel principes terrae contra libertatem ordinis a praedecessoribus nostris et a nobis indultam expetierint, liberum sit vobis auctoritate apostolica denegare quod petitur, ne occasione ista praedictus ordo, qui hactenus liber exstitit, humanae servitutis laqueo vinciatur: illud adjicientes, ut nullus episcopus regularem abbatis vestri electionem impediat, aut de instituendo vel removendo, seu deponendo eo qui pro tempore fuerit, contra statuta Cisterciensis ordinis et auctoritatem privilegiorum vestrorum se nullatenus intromittat. Quod si episcopi aliquam propter hoc in ecclesias vestras vel personas sententiam promulgaverint, eamdem sententiam, tanquam contra apostolicae sedis indulta prolatam, statuimus irritandam. Cum vero propriorum episcoporum copiam non potestis habere, si aliquem episcopum per vos transire contigerit, de quo plenam notitiam habeatis, ab illo et vicinis episcopis, cum dioecesana sedes vacaverit, benedictiones vasorum, vestium, monachorum ordinationes, et altarium consecrationes recipere valeatis; sic tamen ut propriis episcopis ex hoc in posterum nullum praejudicium generetur.
Auctoritate quoque apostolica interdicimus ne quis vicinos vel mercenarios viros, pro eo quod vos ad laborandum adjuverint, in illis diebus in quibus laboratis et alii feriantur, ut aliqua occasione eorum quae ab apostolica benignitate vobis indulta sunt, seu benefactores vestros, pro eo quod aliqua beneficia de proprio vobis aut obsequio ex charitate praestiterint, interdicere, aut vinculo anathematis audeat innodare. Quod si quis aliquem de familia vestra, donec in famulatu vestro permanserit, propter detentionem decimarum, vel alius quis, a sede apostolica ordini vestro concessum, excommunicationis vel interdicti sententiam promulgaverit, liceat vobis eos metu mortis absolvere, et si eorum presbyteri humiliter requisiti, id efficere forte noluerint, vel malitiose distulerint, ipsis ecclesiastica sacramenta conferre. Liceat quoque vobis in monachos vel conversos vestros, qui de claustro vestro sine licentia abbatis sui exierint, si forte vobis invitis aliquis eos retinere praesumpserit, sententiam regularem ex nostra auctoritate proferre.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva sedis apostolicae auctoritate. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Joannes Sanctae Mariae presb. card. Ego Pandulfus presb. card. basilicae XII Apostolorum. Ego Albrand tit. S. Crucis in Jerusalem presb. card. Ego Bobo tit. S. Anastasiae presb. card. Ego Alexander presb. card. tit. . . . Ego Petrus tit. S. Laurentii in Damaso presb. card. Ego Jacobus diac. card. S. Mariae in Cosmidin. Ego Gratianus SS Cosmae et Damiani diac. card. Ego Gerardus S. Adriani diac. card. Ego Bernardus S. Mariae Novae diac. card. Ego Gregorius S. Mariae in Aquino diac. card.
Datum Laterani per manum Moysi, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, XVII Kal. Aprilis, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1188, pontificatus vero domini Clementis papae III anno secundo.
CXII. Priori et fratribus Frontis-Avellanae concedit, ut monasterii S. Victoris statum corrigant. (Laterani, Mart. 16.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., IV, App., p. 179.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis . . . priori et fratribus Fontis-Avellanae, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum a sede apostolica fuerunt postulata quae ad religionis pertinent honestatem et pacem Ecclesiarum respiciunt et profectum, animo nos decet libenti concedere et effectu prosequente complere. Eapropter, vestris postulationibus annuentes, ut monasterium Sancti Victoris cum pertinentiis suis ad vos pertinens, quod in temporalibus et in spiritualibus est plurimum deformatum, et expedit ut reducatur in statum vestra sollicitudine meliorem, licitum sit vobis, sicut ad vos pertinet, specialiter disponere, et, salva sedis apostolicae auctoritate et canonica justitia dioecesani episcopi, regulariter ordinare, auctoritate apostolica indulgemus. Nulli ergo, etc. Si quis, etc.
Datum Laterani, XVII Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno secundo.
CXIII. Geraldo priori et fratribus Grandimontensibus significat, se Joanni presbytero cardinali tit. S. Marci, apostolicae sedis legato, dedisse mandatum, ut Stephanum ordinis Grandimontensis institutorem sanctis ascriptum esse palam faceret. (Laterani, Mart. 21.)[ Acta SS. Febr. t. III, 204.] CLEMENS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis GERALDO priori et fratribus Grandimontis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ideo sacrosanctam Romanam Ecclesiam Redemptor noster caput omnium esse voluit et magistram, ut ad ejus dispositionem et nutum, divina gratia praeeunte, quae ubicunque a fidelibus gerenda sunt ordinentur, et errata in melius corrigantur, et ad ejus consilium in ambiguis recurratur; quod ipsa statuerit nemini, quantumcunque de suis meritis glorietur, liceat immutare. Ne, si forte promiscua daretur universis licentia, quaecunque sibi secundum voluntatem propriam occurrerent, perpetrandi confusa libertas, cum secundum personarum diversitatem vota dissentiant, in aliorum aliquando scandalum, sine justi discretione libraminis, commendanda supprimeret, et minus digna laudibus immeritis celebraret. Inde siquidem fuit quod bonae memoriae praedecessor noster Urbanus, audita fama religionis, et vitae commendabilis puritate, qua sanctae recordationis Stephanus Grandimontensis ordinis institutor emicuit, quantis etiam miraculorum testimoniis omnipotens Deus ipsius voluit mundo merita declarare, legatis, quos ad partes illas direxit pro quibusdam negotiis Ecclesiae tractandis, plenam circa haec investigationem committere voluit, ut et ipsorum caeterorumque virorum, quibus sine dubitatione fides esset adhibenda, testimonio, ad id agendum consulto procederent, quod et fidelium commodis et ipsius sancti viri honori, qui hactenus velut in sterquilinio gemma latuerat, congrue videretur.
Nos etiam et testimonio charissimi filii nostri Henrici, illustris Anglorum regis, nec non venerabilium fratrum nostrorum, Guillelmi Remensis S. Sabinae presbyteri cardinalis, Bartholomaei Turonensis, et Heliae Burdegalensis archiepiscoporum et Seibrandi Lemovicensis episcopi, et dilectorum Bobardi tunc S. Angeli et Octaviani SS. Sergii et Bacchi diaconorum cardinalium, qui in partibus illis functi sunt legationis officio, et aliorum multorum episcoporum plenius instructi de vita, meritis et conversatione, qua supradictus vir sanctus asseritur floruisse, et quod multimodis miraculorum indiciis divina voluit pietas eum illustrare, hujus exsecutionem negotii dilecti filii nostri Joannis S. Marci presbyteri cardinalis, apostolicae sedis legati, duximus arbitrii committendam, per apostolica illi scripta mandantes, ut ad locum vestrum accedens, et convocatis adjacentium illarum partium episcopis, caeterisque viris religiosis, ipsum inter sanctos, auctoritate qua fungimur, nos denuntiet ascripsisse; deinceps in sanctorum catalogo numerandum, et per ipsius merita Redemptoris suffragia decrevisse cum reliquorum sanctorum interventionibus postulanda.
Datum Laterani, XII Kalendas Aprilis, pontificatus nostri anno secundo.
CXIV. Ecclesiae Sancti Petri Duacensis protectionem suscipit, bonaque confirmat. (Laterani, Mart. 31.)[MIRAEI Opp. dipl., III, 356.] CLEMENS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis praeposito ecclesiae S. Petri Duacensis, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuam memoriam.
Effectum justa postulantibus indulgere et vigor postulat aequalitatis et ordo exigit rationis; praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sancti Petri Duacensis, in qua divino estis obsequio mancipati, ad instar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Ex dono Roberti quondam Atrebatensis episcopi, altare de Marcha Gotranni, ad usus canonicorum inibi Deo servientium, salvo in omnibus jure Atrebatensis episcopi et ministrorum ejus. Ex dono ejusdem altare Sanctae Rictrudis de Wasiers, cum dotibus suis, ad usus eorumdem, ita liberum et absolutum sicut ipse vobis concessit; salvis in omnibus redditibus episcopi et consuetudinibus archidiaconi et ministrorum ejus. Presbytero vero illius loci, defuncto seu rationabiliter inde remoto, vestrum erit alienum providere idoneum presbyterum et Atrebatensi episcopo praesentare; cui obedientiam promittat. Omnes decimas parochiae vestrae et omnes oblationes, quas Gerardus Cameracensis quondam episcopus ad usus canonicorum ecclesiae vestrae concessit, dum adhuc Cameracensis et Atrebatensis episcopatus conjuncti essent; ea scilicet conditione, ut ecclesiam vestram et res ejus nulla unquam regat laicalis persona, sed solummodo ei provideat praepositus, qui clericus sit, et in praebendis locandis curam agens, et in caeteris rebus ipsius ecclesiae ordinandis. Liberam quoque et ab omnibus obsoniis omnique censuali respectu absolutam manere voluimus, sicut idem episcopus statuit; salva tamen, sicut in aliis abbatiis, Atrebatensis episcopi justitia. Ex dono memorati Roberti, quondam Atrebatensis episcopi, altaria et ecclesias Sancti Martini de Sin et Sancti Remigii de Marcha cum dotibus et appendiciis suis, ad usus canonicorum ibidem Deo servientium, remota per eumdem episcopum omni venalitate et turpis lucri exactione, ita libere jure perpetuo possidenda, sicut ea vobis rationabiliter concessit; salvis in omnibus cathedraticis redditibus episcopi et consuetudinibus archidiaconi.
De quolibet locorum praedictorum presbytero defuncto sive rationabiliter inde remoto, alium idoneum presbyterum Atrebatensi episcopo praesentetis, cui obedientiam promittat, et sic in populo curam gerendam de manu episcopi gratis accipiat. Aliqui tamen vestrum singulis annis Atrebatensi synodo studeant interesse, nisi forte benevolentia episcopi fuerint relaxati. Duas capellas Beatae Mariae, quarum una est in suburbio Duacensi, et altera extra suburbium, quam Dulcetus fecit fieri liberas et absolutas, sicut ecclesia vestra eas hactenus rationabiliter noscitur possedisse. Presbytero vero loci illius defuncto sive rationabiliter inde remoto, alium idoneum presbyterum ibi providebitis. De praebendis quoque mutandis quae de bonis Roberti praepositi, Simonis et Gerardi in ecclesia vestra sunt institutae, quorumlibet laicorum assensus contra ipsius ecclesiae consuetudinem nullatenus admittatur. Capellam Sancti Nicolai in parochia de Sin, et alteram Capellam Sancti Nicolai quae est in parochia Sancti Petri Duacensi extra posternam, ad eorum usus et consuetudines ad quos pie constructae noscuntur.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Pandulphus presb. card. basilicae XII Apostolorum. Ego Albinus tit. S. Crucis in Jerusalem presb. card. Ego Robertus presb. cardinalis tit. S. Anastasiae. Ego Petrus tit. S. Laurentii in Damaso presb. card. Ego Jacobus diac. card. Sanctae Mariae in Cosmidin. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. Ego Gerardus S. Adriani diac. card. Ego Gregorius S. Mariae in Aquiro diac. cardinalis.
Datum Laterani per manum Moysi, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, II Kalendas Aprilis, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1189, pontificatus vero domini Clementis papae III anno secundo.
CXV. [ Pistori] episcopo Vicentino mandat, cognoscat, num sorores S. Christinae, destructa ecclesia, aliam intra civitatem Tarvisinam, adversante episcopo aedificent. Moniales coerceat. (Laterani, April. 15.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., IV, Append., 176.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri . . . Vicentino episcopo salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectis filiis nostris decano et canonicis Tarvisinis significantibus, intelleximus quod venerabilis frater noster Conradus eorum episcopus, ad preces felicis recordationis Urbani papae praedecessoris nostri, quibusdam monialibus ordinem Camaldulensem professis, locum quemdam extra murum civitatis concessit, in quo ad honorem Dei et memoriam beatae Christinae ecclesiam fabricarunt, in qua idem episcopus divina officia saepius celebravit, et per eum eidem loco beneficia plurima sunt collata. Caeterum earum abbatissa de praesenti vita subtracta, et a sororibus ibidem sepulta, eaedem moniales praescriptam ecclesiam destruxerunt, et praescripta abbatissa exhumata eam intra muros civitatis in eorum parochia, sine ipsarum et episcopi dioecesani consensu, in loco minus idoneo tumularunt; ecclesiam ibidem, sicut dicitur, erigentes, et non attendentes quod nullus, sine illorum et episcopi dioecesani assensu, salvis Ecclesiae Romanae privilegiis, in eorum parochia valeat ecclesiam fabricare. Quia igitur, si verum est quod asseritur, tantae praesumptionis audacia non est sine correctione debita relinquenda, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras super his sollicitus veritatem, et quod a praedictis monialibus noveris esse praesumptum, auctoritate nostra, cessante appellatione, corrigas et emendes.
Datum Laterani, XVII Kalendas Maii, pontificatus nostri anno secundo.
CXVI. Ecclesiam Senensem tuendam suscipit ejusque bono et privilegia confirmat. (Laterani, April. 20.)[LAMI, Ecclesiae Florent. Monum., IV, 9.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BONO Senensi episcopo ejusque successoribus.
In eminenti sedis apostolicae specula, licet immeriti, disponente Domino, constituti, fratres nostros, tam propinquos quam longe positos, fraterna tenemur charitate diligere, et Ecclesiis, in quibus Domino militare noscuntur, suam dignitatem et justitiam conservare. Quapropter, venerabilis in Christo frater, Bone episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam Ecclesiam, in qua, Deo auctore, praeesse dignosceris, praedecessorum nostrorum felicis mem. Coelestini, Eugenii Anastasii, Adriani et Alexandri Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus: statuentes ut ecclesiae, xenodochia, et castella, cum omnibus bonis et possessionibus, quae inpraesentiarum juste Ecclesia tibi commissa et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Baptismales siquidem ecclesias, cum prioratibus earum, atque capellis, quae ad jurisdictionem Ecclesiae tibi commissae pertinere noscuntur, plebem videlicet S. Agnetis cum omnibus pertinentiis suis, plebem de Liliano, plebem de Larnano, plebem de Sciara, plebem S. Andreae de Bozzone, plebem S. Martini in Grania cum omni jure quod habet in eodem castello et in Villania; plebem S. Christinae de Liciniano, plebem de S. Perena, plebem S. Nazarii, plebem de Saturniano cum omni jure quod habet in ecclesia S. Mariae, quae est in burgo Sancti Quirici in Osenna, et in circum adjacentibus locis, plebem de Oppiano, plebem de Ancaiano, plebem de monte Condano, plebem S. Georgii in Valona, plebem S. Valentini, plebem de Coppiano, plebem S. Innocentiae, plebem de Carli et Murlo, plebem de Creola, plebem S. Christianae in Caio, plebem de Montaleino, ecclesiam S. Mariae de burgo Sancti Quirici, Carcianum etiam, quod specialiter ad tuam gubernationem, et providentiam, dominationem et pertinentiam pertinet, titulum S. Angeli de Tressa, plebem de Corsiano, plebem de Ricensa, plebem de Ruscia, plebem de Pentolina, plebem de Sovicille, plebem de Fogliano, plebem S. Justi de Casciano, plebem de Marmorala cum omnibus rebus et pertinentiis earum, castellum de Pordano, castellum de Pogna, castellum de Mentido, castellum de Furcole, castellum de Sovicille, castellum de Murlo, castellum de Crevole cum arce nominis ejusdem, castellum de Monteciano cum curte sua, et omnibus earum pertinentiis, quod habet in castello Sylvulae, quod habet in monte Piscino, et in Vallerano, medietatem de Silva, et lacum de Verrano, medietatem de lacu, et palude de Falano; quintam partem de Aquatico, quartam partem decimarum, et oblationum in ecclesiis ad jus Senensis Ecclesiae pertinentibus; quintam partem de Montacutulo, qui est super fluvium de Rosia, tertiam partem de castello et curte de Radi in episcopatu Volaterrano, quartam partem de castello et curte de Valle Aspero in episcopatu Massano, cum omnibus pertinentiis partium supradictarum; castella quoque et possessiones, quae a Traduto filio Bernardi comitis, tam in comitatu Senensi quam Volaterrano, Florentino, et Faesulano, Senensi Ecclesiae concessae sunt; illud quod dedit Adolasia de Bibiano, quod Rugettus filius Bernardi dedit in paterno fundo, quod habet de haereditate Rolandini Longobardi; possessiones, quas habet in comitatu castelli Felicitatis; quod habet in castello de Strove, et in Castilione; castella, et possessiones omnes, quas tu, vel alius per te tenet, in comitatu Senensi, Volaterrano, Florentino, Fesulano, et Aretino. Ordinationes etiam ecclesiarum, quae sunt in tua jurisdictione constitutae, sicut praedecessores tui habuerunt eas, et tu ipsas hactenus habuisti, devotioni tuae auctoritate apostolica confirmamus.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva nimirum per omnia apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo, tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim ecclesiae Calixti. Ego Pandulphus basilicae Duodecim Apostolorum presb. card. Ego Albinus ecclesiae Sanctae Crucis in Hierusalem presb. card. Ego Bobo ecclesiae S. Anastasiae presb. cardinalis. Ego Petrus ecclesiae S. Laurentii in Damaso presb. card. Ego Jacobus diaconus card. S. Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diac. card. Ego Gerardus S. Adriani diac. card. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diac. cardinalis. Ego Goffredus, Sanctae Mariae in Via Lata diac. card Ego Bernardus S. Mariae Novae diac. card. Ego Gregorius S. Mariae in Agro diac. card.
Datum Laterani per manum Moysi, S. R. E. subdiaconi vicem gerentis cancellarii, XII Kal. Maii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1189, pontificatus vero Clementis papae III anno secundo.
CXVII. Sublacense monasterium ejusque bona, quae enumerat, sub sanctae Romanae Ecclesiae protectione confirmat, in lacu monasterii piscari vel molendina construere absque abbatis licentia cuicunque prohibet; episcopum pro ecclesiarum dedicationibus et monachorum seu clericorum ordinationibus a summo pontifice expetendum, quod si id opportunitas temporis non permiserit, a quocunque ea recipere indulget; jurisdictionem in eodem coenobio habere cuicunque praeterquam sedi apostolicae interdicit; abbatis electionem ad monachos, consecrationem ad summum pontificem spectare declarat; poenas contra inobedientes decernit; benefactoribus benedictionem elargitur. (Laterani, April. 20.)[MARGARINI, Bullar. Casin., II, 218.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BERALDO abbati monasterii Sublacensis ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Quamvis universarum Ecclesiarum curam ex officiis susceptae administrationis gerere teneamur, illarum tamen quae ad Romanam Ecclesiam, nullo mediante, respiciunt, sollicitudinem habere nos convenit specialem et eam paci ac tranquillitati, Domino auxiliante, providere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum Sublacense monasterium quod beati Petri juris existit, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, inprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui, secundum Deum et beati Benedicti Regulam, in eodem monasterio noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.
Locum vestrum in quo monasterium est, cum omnibus pertinentiis suis; specum in quo beatus Benedictus in suae conversationis exordio habitavit, cum adjacenti silva, et monte toto circumcirca et cum omnibus finibus, aut pertinentiis antiquitus constitutis; et sub eodem specu lacum sive fluvium ex eo procedentem, in quibus videlicet aquis, nemini praeter abbatis et fratrum voluntatem aut piscari, aut molendinum aedificare liceat usque ad arcum qui dicitur de Ferrata, in territorio Ruviano. De forma quoque antiqua, quae ducit aquam de flumine ad plebem Sancti Laurentii, de aqua quae vocatur Augusta, nemini liceat, praeter voluntatem vestram aquam derivare, nisi quantum sufficiat terris rigandis et replendo fontem baptismatis in eadem ecclesia. Nec aquimolum quisquam illic praeter voluntatem vestram aedificare praesumat usque ad praedictum arcum de Ferrata. Si quis vero aliter egerit, banno Romanae curiae distringatur; cujus banni medietas sacro nostro palatio, medietas eidem monasterio persolvatur.
Confirmamus etiam vobis et vestro monasterio castellum, quod Sublacum dicitur, cum omnibus suis pertinentiis, sicut a praedecessoribus nostris constat esse concessum, cum montibus et collibus, fundis et casalibus, cum omnibus ecclesiis et rebus ad eos generatim et in integrum pertinentibus; fundum canalis, et fundum Gennae in integrum cum pertinentiis suis fundum Frassinum cum omnibus suis pertinentiis, et locum qui vocatur Fundi, sicut extenditur usque ad petram Imperatoris, et vadit in montem qui vocatur Pionica, inde per serram in monte Romano, et exit in campum Longum, inde in campum Catinum, deinde redit ad supradictam petram Imperatoris; locum qui dicitur Seminariam cum finibus suis, sicut in antecessorum nostrorum privilegio continetur; collem Altulum, castellum Augustae cum fundis et casalibus suis, casale Sanctae Felicitatis cum eadem ecclesia, cum fundis et casalibus suis, et cum omnibus suis pertinentiis, sicut in eisdem privilegiis continetur; roccam Ceruariae cum fundis et casalibus suis et cum omnibus suis pertinentiis; roccam Incameratae, castellum Maranum et roccam Martini et roccam de Meso cum omnibus eorum pertinentiis, cum veteri haereditate monasterii; castrum Camoranum cum rocca sua et fundis et casalibus suis, montem de Griffo, vallem Frigidam, montem de Meso et Finistellae cum omnibus eorum pertinentiis; castellum Cerretum cum omnibus pertinentiis suis, castrum Geramum cum montibus et collibus, fundis et casalibus suis, cum massis et omnibus suis pertinentiis, et cum veteri haereditate monasterii; castellum Ampollonii cum montibus et casalibus suis et medietatem castri Sancti Angeli cum ecclesiis, fundis, massis, et pertinentiis eorum; roccam Sancti Stephani cum pertinentiis suis; vallem de Anigno, cellam de Occia cum montibus et collibus et fundis et casalibus suis; Toccianellum, fundum Orarum, fundum Micronianum, fundum Canianum, fundum Conuitellum, fundum Aquaevivae; et medietatem montis Afilani cum omnibus eorum pertinentiis; castrum Afilae cum montibus et collibus et medietatem montis Afilani, et cum omnibus eorum pertinentiis; castrum Pontiae cum montibus et collibus, et cum omnibus eorum pertinentiis; castrum Roijate cum Rocca sua; praeterea quae ex antiquo jure, et tam Romanorum pontificum quam etiam imperatorum concessionibus et privilegiis ad idem monasterium Beati Benedicti pertinere noscuntur; Salam civitatem quae vocatur Carsoli cum massis et fundis et casalibus suis, Auricula, roccam de Butte, roccam Aprunii, Arsule, Rubianum; et super fluvium Anticulum, Sarraciniscum, roccam de Miazi, roccam de Sunici, Sambuci, Sicilianum, medietatem de Ilice, massam Sancti Valerii, Piscanum, montem Casalem, Civitellam, clibanum cum omnibus fundis et casalibus eorum, oppidum Tusculanum cum rocca sua et cum omnibus pertinentiis suis; castellum Gallicani cum ecclesiis, fundis et casalibus et omnibus pertinentiis suis.
Confirmamus etiam vobis cellas ad idem monasterium pertinentes, videlicet ecclesiam Sancti Angeli in Afile positam, ecclesiam Sancti Georgii cum omnibus earum pertinentiis et cum veteri haereditate beati Benedicti, ecclesiam Sancti Stephani in Pilio, ecclesiam Sancti Angeli in Petra Lata, Sancti Sebastiani in Paliano, ecclesias Sancti Quintini et Sancti Blasii in Anticulo, ecclesiam Sancti Leucii in Babuco, cum omnibus earum pertinentiis, positas in territorio Campanino; in Cartorio ecclesiam Sancti Petri in Cammerata et Sancti Petri de Aprunio; in territorio Morsicano Sancti Petri in Nerse, Sancti Benedicti in rocca de Meruli, Sanctum Thomam de Transaquis cum ecclesia Sancti Nicolai in villa posita cum eorum pertinentiis; Sanctum Angelum in Albe, Sanctum Salvatorem in Avezano, Sanctam Mariam de Tufo cum suis pertinentiis; in valle Sorana ecclesiam Sancti Pauli cum aliis tribus ecclesiis cum villa juxta se posita et cum omnibus eorum pertinentiis; S. Joannem de Pesculo, Sanctam Mariam de Anticulo, Sanctam Mariam de Rubiano, Sanctam Mariam de Arsule; in civitate Tiburtina, ecclesiam Sancti Antonini, Sanctae Crucis et Sanctae Barbarae cum omnibus eorum pertinentiis; aliam cellam ad honorem Sanctae Crucis in Quintiliano, cum oliveto suo et caeteris suis pertinentiis, et sex uncias de ecclesia Sancti Petri, cum terris et vineis, sicut per antiquos confines constat; villam quae vocatur Papi cum ecclesia Sanctae Mariae cum terris et vineis, et monte qui vocatur Mansula; ecclesiam Sanctae Mariae quae ponitur in porta; ecclesiam Sancti Sebastiani cum omnibus suis pertinentiis; aquincolos tres, unum in castro veteri, alium, foris portam majorem et alium in Vesta; juxta castellum Gallicanum ecclesias Sancti Pastoris, Sancti Angeli, Sanctae Mariae, Sancti Laurentii in Aqua Alta cum omnibus earum possessionibus; Romae, monasterium Sancti Erasmi, cum domibus et hortis et caeteris possessionibus ad ipsum pertinentibus.
Ad haec, propter frequentes injurias quae ab episcopis, vel ipsorum ministris monasteriis ingeruntur, datam vestro coenobio facultatem a nostris praedecessoribus vobis quoque ratam manere decernimus, ut ad ecclesias, cum expedierit, dedicandas, aut clericos in monasterio, sive in cellis, sive in castellis aut villis monasterii ordinandos, a nobis episcopum postuletis. Quod si ad nos in tempore venire nequiveritis, quem malueritis episcoporum Catholicum adeatis, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quae postulantur exhibeat; nec a quoquam Ecclesiae alicujus episcopo, super hoc contradictionem aut quaerimoniam patiatur. Eapropter omnem cujuslibet ecclesiae sacerdotem in praefato Beati Benedicti monasterio ditionem quamlibet, praeter sedem apostolicam, habere prohibemus. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, praeviderint eligendum; electus autem a Romano pontifice consecretur.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut possessiones ipsius auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et Praenestini episcopi consueta justitia in Pontia, vel Roiate, sicut in instrumento compositionis de utriusque partis assensu facto exinde continetur. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus ss.
Datum Laterani per manum Moysi, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vices agentis cancellarii, duodecimo Kalend. Maii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1189, pontificatur vero domni Clementis papae III anno secundo.
CXVIII. Ecclesiae Ferrariensis protectionem suscipit et possessiones juraque confirmat. (Laterani, April. 20.)[MURATORI, Antiq. Ital., VI, 439.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili STEPHANO Ferrariensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
In eminenti sedis apostolicae specula, licet immeriti, disponente Domino, constituti, fratres nostros episcopos tam vicinos quam longe positos fraterna debemus charitate diligere et Ecclesiis a Deo sibi commissis paterna sollicitudine providere. Eapropter, venerabilis in Christo frater episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et felicis recordationis praedecessorum nostrorum Innocentii, Coelestini, Lucii, Alexandri et Gregorii Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes praefatam Ferrariensem Ecclesiam, cui Deo auctore, praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Monasterium Sancti Sylvestri, monasterium Sancti Bartholomaei, plebem Sancti Georgii ultra Padum, plebem Sanctae Mariae de Gabiana, plebem Sanctae Mariae de Vicoventia, cum castro et curte, et toto honore ac districtu Vicoventiae; plebem Sancti Martini de contra Padum, plebem Sancti Apollinaris de Trisicalio, plebem Sancti Stephani de Firminiana, cum tota curte Firminianae et Trisicali, cum honore et districtu; plebem Sancti Petri de Copario, plebem Sancti Georgii de Tamara, plebem Sancti Martini de Rupina, plebem Sanctae Mariae de septem Policinis, plebem Sanctae Mariae de Vicariano, cum curte Vicariani et toto honore ac districtu; plebem Sancti Donati de Pedrurio cum curte Sancti Donati et districtu, plebem Sancti Stephani de Bolonitico, cum curte Bolonitici et honore ac districtu; plebem Sancti Georgii de Tricenta, cum curte Tricenta, et honore ac districtu, plebem Sancti Antonini de Ficarolo, plebem Sanctae Mariae de Civisello, plebem Sancti Michaelis de Brancantino, cum curte Melaria et toto honore ac districtu; ecclesiam Sancti Stephani de Staurano, cum tota ejus curte; ecclesiam Sancti Romani de Tartaro, ecclesiam de Cadaldo, cum hospitali; ecclesiam Sancti Thomae, cum hospitali subtus Buranam; ecclesiam Sancti Matthaei, cum hospitali de Rupta Petri Scorti; hospitale omnium Sanctorum, hospitale Fratris Duranci, hospitale de Caudalonga, ecclesiam Sancti Lazari cum hospitale de campo Mercati, curtem Francolini, cum toto honore et districtu, curtem Vadrignanai et Bragantini, cum toto honore et districtu; vallem Theodoram, campum Ducis, dossum Pontuariae, cum tota Vallada sibi pertinente; ecclesiam Sancti Martini de Boscho, hospitale de Ruptulo, cum omnibus capellis et tenutis, et earum pertinentiis.
Antiquas igitur et rationabiles consuetudines, quas antecessores tui in canonica majori, et in ecclesiis tui episcopatus hactenus habuerunt, tibi et successoribus tuis auctoritate apostolica confirmamus, statuentes ut nulli liceat aliquem in ecclesia majori canonicum, vel in aliquam praelationem, non requisito consilio et scientia tua seu successorum tuorum, recipere. Nec cuiquam fas sit in caeteris ecclesiis capellanum absque tuo consensu constituere vel amovere. Correctionem quoque canonicorum Ecclesiae tuae, et aliorum clericorum tui episcopatus et monachorum libere habeas, et eorumdem ordinationem, sicut praedecessores tui habuisse noscuntur, tibi et successoribus tuis duximus concedendam. Illud etiam, ad exemplar supradictorum praedecessorum nostrorum, omnimodis sancientes, ut Ferrariensis Ecclesia cum tota parochia sua in jure et dominio ac privilegio sanctae Romanae Ecclesiae beati Petri, cujus est patrimonium, perpetuo conservetur, et sit semper sub nostra nostrorumque successorum electione, ordinatione atque consecratione, ut quicunque illic electus, ordinatus et consecratus fuerit, ille honoris hujus ac potestatis integritate fungatur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat, etc. Ego Albinus presbyter cardinalis titulo Sanctae Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim et Calixti subscripsi. Ego Pandulphus basilicae Duodecim Apostolorum presbyter cardinalis subscripsi. Crucis in Jerusalem subscripsi. Ego Bobo presbyter cardinalis titulo Sanctae Anastasiae subscripsi. Ego Petrus titulo Sancti Laurentii in Damaso presbyter cardinalis subscripsi. Ego Jacobus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Cosmidin subscripsi. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis subscripsi. Ego Bernardus Sancti Adriani diaconus cardinalis subscripsi. Ego Octavianus Sanctorum Sergii et Bacchi diaconus cardinalis subscripsi. Ego Gofredus Sanctae Mariae in Via Lata diaconus cardinalis subscripsi. Ego Joannes Felix diaconus cardinalis Sancti Eustachii juxta templum Agrippae subscripsi. Ego Gregorius Sanctae Mariae in Agro diaconus cardinalis subscripsi. Ego Bernardus Sanctae Mariae Novae diaconus cardinalis subscripsi.
Datum Laterani per manum Moysi, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi vicem agentis cancellarii, XII Kalendas Maii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1189, pontificatus vero domni Clementis papae tertii anno secundo.
CXIX. Eberhardo Merseburgensi et Ottoni Eischtettensi episcopis mandat ut de vita et miraculis Ottonis I, episcopi Bambergensis, diligenter inquirant, eumque, nisi impedimenta invenerint, sanctis ascriptum declarent. (Laterani, April. 29.)[USSERMANN, episcopatus Bambergensis, Prob., 133.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus E. Merseburgensi et O. Eistettensi episcopis, et dilectis filiis S. Emmerammi Ratisponensi et Schwartzensi abbatibus, decano et scholastico Wirtziburgensi salutem et apostolicam benedictionem.
Ad audientiam apotolatus nostri ex quarumdam serie litterarum et relatione multorum pervenit, quod divina potentia per merita et interventum beati Ottonis, qui Bambergensis fuit episcopus, multam est operata salutem, praecipue in gente Pomeranica, ad quam fuit ab apostolica sede transmissus, et in ea compluribus miraculis donavit illi Dominus coruscare. Quoniam igitur juxta divinae Scripturae testimonium lucerna non sub modio sed supra candelabrum est ponenda, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus de vita ipsius et miraculis diligentius inquiratis, quae nobis fuerunt per multorum litteras indicata; et si non inveneritis aliquid quod obsistat, ipsum canonizatum auctoritate freti apostolica solemniter et publice nuntietis, anniversarium diem sui transitus facientes et publice nuntiantes ad honorem Dei et ipsius beati viri memoriam solemnem habere.
Datum Laterani, III Kal. Maii pontificatus nostri anno secundo.
CXX. Ottonem II episcopum Bambergensem de mandato Merseburgensi et Eischtetensi episcopis dato, certiorem facit. (Laterani, Maii 1.)[ Ibid. ] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri OTTONI episcopo et dilectis filiis canonicis et universo clero et populo Bambergensi montis S. Michaelis, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum sedi apostolicae referuntur ea quae ad salutem pertinent animarum et devotionem cleri et populi manifestis indiciis respicere comprobantur, ea sicut convenit libenter audimus, et ut debeant in Domino promoveri favorem ut expedit impertimur apostolicum et assensum. Hinc est quod cum ad audientiam apostolatus nostri quarumdam serie litterarum et multorum relatione pervenerit, quod divina potentia per miracula et interventum B. Ottonis, qui Bambergensis fuit episcopus, sit multorum operata salutem, praecipue in gente Pomeranica, ad quam fuit ab apostolica sede transmissus, in qua donavit illi Dominus Deus compluribus miraculis coruscare.
His gratanter auditis, et pro tantis beneficiis omnipotenti Domino gratiarum actionibus exsolutis, vestris piis desideriis ad laudem Dei satisfacere cupientes, venerabilibus fratribus nostris Merseburgensi, et Eistettensi, episcopis, et dilectis filiis S. Emmerami Ratisponensi et Schwartzensi abbatibus, decano et scholastico Wirtzeburgensi dedimus in mandatis, quatenus de vita ipsius et miraculis diligenter inquirant, quae nobis fuerunt per multorum litteras indicata. Et si non fuerit inventum aliquid, quod obsistat, ipsum canonizatum praedictae magnae personae debeant solemniter et publice auctoritate freti apostolica nuntiare, anniversarium diem sui transitus facientes et publice nuntiantes ad honorem Dei et ipsius beati viri memoriam solemnem haberi.
Datum Laterani, Kalend. Maii, pontificatus nostri anno secundo.
CXXI. Monasterio S. Dionysii ecclesiam S. Blasii de Grandiputeo asserit. (Laterani, Maii 18.)[DOUBLET, Histoire de saint Denys, 525.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et fratribus Sancti Dionysii salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere assensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, grato concurrentes assensu, ecclesiam Sancti Blasii de Grandiputeo cum pertinentiis suis, quam Hevardus divinus fundator ejusdem ecclesiae, de assensu et confirmatione venerabilis fratris Guillelmi Senonensis archiepiscopi vobis donavit, sicut cum juste ac pacifice possidetis, vobis et Ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nihilominus etiam vobis praesentium auctoritate concedimus ut, si generale interdictum terrae fuerit, si delicto proprio non fueritis interdicti, liceat vobis in ea clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare, et homines de familia vestra nisi excommunicati vel interdicti fuerint, ecclesiasticae tradere sepulturae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis et concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, XV Kalendas Junii, pontificatus nostri anno secundo.
CXXII. Monasterii S. Matthaei de Castello tutelam suscipit, disciplinamque, bona, jura confirmat. (Laterani, Jun. 12.)[GATTULA, Hist. Casin., 403.] CLEMENS, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JACOB abbati monasterii S. Matthaei servorum Dei de Castello ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
In eminenti apostolicae sedis specula, largiente Domino, quanquam immeriti, constituti, ad universum corpus Ecclesiae aciem nostrae considerationis debemus extendere, et servorum Dei quieti attentiori studio providere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et felicis recordationis Alexandri, Lucii praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes praefatum monasterium, in quo estis divino obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum, et beati Benedicti Regulam in vestro monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principium, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.
Locum ipsum in quo praescriptum monasterium constructum est, cum omnibus pertinentiis suis; terras, et vineas, quas habetis in territorio Aquinati, possessiones, et terras, quas habetis in terra S. Benedicti, sive terragio; justitiam panis et vini, quam de veteri concessione hactenus observata, diebus singulis a Cassinensi monasterio, et eam quam ab ecclesia S. Mariae de Albaneta, et S. Nicolai de Ciconia recipitis, sicut eas vobis praedictum monasterium Cassinense in perpetuum obtinendas pietatis obtentu concessit. Libertatem etiam a bonae memoriae Raynaldo, Theodino, Petro, et dilecto filio Roffrido tituli SS. Marcellini et Petri presbytero cardinali Cassinensibus abbatibus, cum assensu capituli, sicut in eorum scriptis authenticis continetur, monasterio vestro indultam, et bonas consuetudines hactenus observatas, nec non ecclesiam S. Martini de Montemontano, et ecclesiam S. Leonardi Juxta Montem Sambuclum cum pertinentiis suis, et ecclesiam S. Mariae de Radicclo cum pertinentiis suis, ab eisdem abbatibus rationabiliter vobis concessas, cum hominibus quos a praefato monasterio Casinensi tenetis, nihilominus vobis et monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus. Liceat quoque vobis clericos, vel laicos fugientes, liberos, et absolutos ad conversionem recipere, et in vestro monasterio, sine contradictione qualibet retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum, post factam in loco vestro professionem, fas sit eodem loco, absque licentia abbatis sui discedere. Discedentem vero sine communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Interdicimus etiam ne alicui liceat aliquem monachum in eamdem domum contra vestram voluntatem inducere, aut ex ea quemlibet de fratribus vestris, vobis volentibus, sine causa rationabili removere. Sane novalium vestrorum quae propris manibus, vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino a vobis decimas praesumat exigere. Statuimus insuper ut nulli penitus liceat eidem monasterio vestro indebitas exactiones aut novos census imponere, seu veteres contra statuta sacrorum canonum adaugere; sepulturam quoque loci ipsius liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars sanioris consilii, secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam providerint eligendum.
Decernimus ergo, ut nulli omnino nominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra et illibata serventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et Cassinensis monasterii debito jure, et reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo, tertiove commonita nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore, et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus, et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Albanus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. Ego Bobo Portuensis Sanctae Ruffinae sedis episcopus subscripsi. Ego Octavianus Ostien., et Velletren. episcopus subscripsi. Ego Laborans presbyter cardinalis S. Mariae trans Tisberim tit. Calixti subscripsi. Ego Pandulfus presbyter card. basilicae XII Apostolorum. Ego Jordanus presbyter card. Pudentianae tt. Pastoris. Ego Joannes tituli S. Clementis card. et Tuscan. episcopus subscripsi. Ego Jacinthus S. Mariae in Cosmidin diac. card. subscripsi. cardinalis. Ego Gerardus S. Adriani diaconus cardinalis subscripsi. Ego Gofridus Sanctae Mariae in Via Lata diac. card. subscripsi. Ego Berardus S. Mariae Novae diaconus cardinalis subscripsi. Ego Gregorius S. Mariae in Aquiro diaconus cardinalis.
Datum Laterani per manum Moysi, S. R. E. subdiaconi vicem agentis cancellarii, II Idus Junii, indictione septima, anno incarnationis Dominicae 1189, pontificatus vero domni Clementis papae tertii, anno secundo.
CXXIII. Universum capitulum Trevirense et omnem clerum et populum per archiepiscopatum consistentem a Fulmari archiepiscopi et R. praepositi obedientia in spiritualibus et temporalibus absolvit. (Laterani, Jun. 26.)[GUENTHER, Cod. diplom. Rheno-Mosell., I, 459.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, universo capitulo Trevirensis Ecclesiae, et omni clero et populo per Trevirensem archiepiscopatum consistentibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Multiplicibus perturbationum gravaminibus, quae occasione dissensionis in electione archiepiscopi Trevirensis incurrit Ecclesia, paterno compatientes affectu, considerantes etiam quot et quanta universali Ecclesiae ex dissensione quae inter Romanam Ecclesiam et imperium propter hoc emerserat, dispendia poterant evenire, ab ipso nostrae promotionis initio, quanto studio quantaque sollicitudine potuimus ne ulterius dicta mala procederent, et quae excitata fuerant sopirentur, per nos et fratres et legatos nostros sine intermissione curavimus laborare. Et quoniam ipsius pacis tractatus, et totius negotii consummatio venerabilis fratris nostri Fulmari archiepiscopi vestri praesentiam exigebat, ipsum ad nos impetrata sibi a charissimis in Christo filiis nostris. F. imperatore, et H. filio ejus rege Romanorum semper augustis omnimoda securitate, apostolici auctoritate praecepti, curavimus evocare Dilecti etiam filii nostri P. titulo Sancti Petri ad Vincula, et J. sanctae Pudentianae presbyteri cardinales, apostolicae sedis legati, hoc ipsum ei ex parte nostra et sua missis litteris, cum quanta potuere districtione injungere curaverunt. Abjectum est etiam quod nisi pridie Idus Februarii jam praeteriti, nostro se conspectui praesentaret, nihilominus ad negotii consummationem de fratrum nostrorum consilio procedere curaremus. Quoniam igitur hactenus nescimus qua intentione seu animositate nobis suam noluit praesentiam exhibere, ipsam de communi fratrum consilio, ceu contumacem et inobedientem, auctoritate qua fungimur, illa quam in vos ecclesiam Trevirensem, suffraganeos, et totum archiepiscopatum de jure archiepiscopati hactenus habuit, potestate privamus; statuentes, ut tam ab ipsius quam a R. praepositi obedientia tam vos quam universus archiepiscopatus, sitis deinceps in spiritualibus et temporalibus quantum ad jus archiepiscopale pertinet, praepetuo penitus absoluti, sicut dum Verone essemus vivente adhuc bonae memoriae Urbano praedecessore nostro, inter ipsum et imperiales nuntios condictum fuerat et statutum, prout in litteris compositionis apparet, dictorum cardinalium legatorum nostrorum, et venerabilium fratrum nostrorum, Bauembergensis, et G. Herbipolensis episcoporum, et dilecti filii S. Hersfeldensis abbatis sigillorum testimonio consignatis. Praebendas tamen et beneficia quae uterque, et clerici qui pro Fulmaro ejecti fuerunt ipsius electionis tempore possidebant; omnibus volumus et mandamus sine aliqua diminutione persolvi. Nos etenim Fulmaro jam dicto alicubi per sedem apostolicam honeste volumus provideri. Interdicimus etiam ne idem Fulmarus ullo unquam tempore in tota Trevirensi dioecesi legatione fungatur, aut cum pontificalibus debeat insignibus ministrare. Si quos autem occasione non impensae sibi obedientiae, memoratus Fulmarus deposuit, excommunicavit, officioque suspendit, aut beneficio, in integrum esse decernimus restitutos. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albinus Albanensis episcopus. Ego Bobo Portuensis et et Sanctae Rufinae sedis episcopus. Ego Octavianus Ostiensis episcopus, et Velletrensis. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim, titulo Calixti. Ego Jordanus Sanctae Pudentianae titulo Passionis presbyter cardinalis. Ego Joannes titulo Sancti Clementis cardinalis et Tuscanensis episcopus. Ego Jac. diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Cosmidin. Ego Goffredus Sanctae Mariae in Via Lata diaconus cardinalis. Ego Gregorius Sanctae Mariae in Aquiro diaconus cardinalis.
Datum Laterani per manum Moysi, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, XI Kal. Junii, indictione septima, Incarnationis Dominicae anno 1189, pontificatus vero domni Clementis papae III anno secundo.
CXXIV. Monasterio S. Chrysogoni Jadrensis ecclesiam S. Martini asserit. (Laterani, Jun. 28.)[FARLATI, Illyricum sacrum, V, 65.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis G . . . . . abbati et fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu ecclesiam Sancti Martini cum omnibus pertinentiis suis a patronis ipsius ecclesiae de consensu Jadertini capituli, monasterio vestro pia largitione concessam, sicut ipsam juste ac sine controversia possidetis, vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus: statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, IV Kal. Julii, pontificatus nostri anno secundo.
CXXV. Hermano magistro et fratribus hospitalis Hierosolymitani asserit ea quae Philippus archiepiscopus Coloniensis hospitali de Sancto Sepulcro Duisburgensi donaverat. (Laterani, Jul. 14.)[LACOMBLET, Urkund., I, 362.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HERIMANNO magistro et fratribus Jerosolymitani hospitalis salutem et apostolicam benedictionem.
Vidimus authenticum instrumentum venerabilis fratris nostri Philippi Coloniensis archiepiscopi, ex cujus tenore nobis innotuit quod idem archiepiscopus hospitali vestro de Sancto Sepulcro in Dusburg pia donatione concessit domum Conradi de Dicke, domum Alexandri filii Lodewici, domum Lanthfridi Brunckini Sifredi cum spatiis interjectis, nec non et omnes terminos versus ecclesiam S. Mariae infra murum et extra murum civitatis sitos, tali tenore videlicet ut habitatores praedictarum domorum baptismalia, sepulturas, visitationes infirmorum in eadem hospitali domo cum omni jure parochiali recipiant; synodo tamen pastoris ecclesiae S. Salvatoris et archidiaconi Sanctensis ac praepraepositi S. Cuniberti, qui jure decanatus eidem ecclesiae praelatus est, statutis debent, sicut prius, temporibus interesse. Statuit etiam idem archiepiscopus ut decimas animalium cum obolis qui vulgo appellantur Orkemscherf de domibus praedictis memoratae ecclesiae Beatae Mariae tradatur, pro quorum recompensatione pastori ecclesiae S. Salvatoris dimidia marca debet annuatim persolvi. A. quoque sacerdos et successores ejus tertiam partem cathedratici praedicti archiepiscopi et servitii archidiaconi Sanctensis atque praepositi S. Cunnberti, omni contradictione remota, persolvant. Ut igitur constitutio praedicti archiepiscopi et concessio vel confirmatio robur obtineat firmitatis, ipsam sicut rationabiliter facta est et in ejus scripto authentico continetur, ratam habemus et sicut praedicta omnia pacifice possidetis, devotioni vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et BB. Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Data Laterani, II Idus Julii, pontificatus nostri anno secundo.
CXXVI. Canonicis ecclesiae S. Thomae de Louvrea Parisiensis asserit possessiones a Roberto comite collatas. (Laterani, Jul. 26.)[Dom FÉLIBIEN, Hist. de Paris, III, 75.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis ecclesiae S. Thomae de Louvrea, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis facilem nos convenit praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, precibus inclinati nobilis feminae comitissae Brayae, possessiones et redditus a Roberto comite quondam marito suo ab ipsa et liberis ejus in eleemosynam ecclesiae vestrae concessos, scilicet curiam, in qua erant aedificata stabula, ut ibi construeretur hospitale; partem virgulti (vulgo du verger ) inter hospitale canonicos attingentis, a claustro quod est ante januam ecclesiae, usque ad extremitatem muri, et redditus ad sustentationem canonicorum sacerdotum manentium, in decimis de Torciano, Galliaco et de Braya; et centum solidos Parisiensis monetae apud Villamnovam Sancti Georgii annuatim in festo sancti Remigii persolvendos; vineam etiam et arpentum terrae, quae jacent extra muros praedicti loci S. Thomae, sicut ea juste et sine controversia possidetis, et in eorum scripto authentico continetur, ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, VII Kal. Augusti, pontificatus nostri anno secundo.
CXXVII. Praeposito et fratribus ecclesiae S. Nicolai Stendalensis privilegia concedit. (Laterani, Sept. 11.)[RIEDEL, Cod. dipl. Brem., I, V, 22.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis praeposito et fratribus Sancti Nicolai in Stendale.. . . . . Tam vestris quam dilecti filii nostri nobilis viri Henrici comitis, vestrae ecclesiae fundatoris, precibus inclinati, praesenti pagina vobis vestrisque successoribus duximus indulgendum, ut sit dioecesanus vester a vobis cum humilitate debita sub testimonio prudentum virorum pluries requisitus, sacramenta ecclesiastica gratis vobis et sine difficultate ac pravitate aliqua non indulserit, a quocunque malueritis Catholico episcopo gratiam apostolicae sedis habente, ea vobis liceat postulare, qui, nostra fretus auctoritate, quod postulatur, impondat.
Nulli ergo omnino hominum liceat, etc.
Datum Laterani, III Idus Septembris, pontificatus nostri anno secundo.
CXXVIII. Universis episcopis praecipit, ut sacramenta, cum a fratribus ecclesiae S. Nicolai Stendalensis fuerint requisiti, dilatione et appellatione remota impendant. (Laterani, Sept. 11.)[ Ibid. ] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus universis episcopis, ad quos litterae istae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
Etsi universarum ecclesiarum quieti teneamur sollicite providere, de illarum tamen tranquillitate ac pace nos convenit vigilantius cogitare, quae nostri juris existunt, et ad Romanam Ecclesiam, nullo mediante pertinere noscuntur. Inde est quod cum dilectis filiis nostris praeposito et fratribus ecclesiae S. Nicolai de Stendale, quae beati Petri juris existit et ad nos specialiter pertinere dignoscitur, de apostolicae sedis clementia sit indultum, ut si dioecesanus episcopus sub testimonio prudentum virorum, ab eis cum humilitate debita pluries requisitus, sacramenta ecclesiastica gratis illis et absque difficultate vel pravitate aliqua non indulserit, ea possint a quocunque maluerint Catholico episcopo postulare, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus sacramenta ipsa cum ab eisdem fratribus fueritis requisiti, dilatione et appellatione remota, libere de auctoritate apostolica impendatis.
Datum Laterani, III Idus Septembris, pontificatus nostri anno secundo.
CXXIX. Monasterium Baumburgense tuendum suscipit, ejusque possessiones ac privilegia confirmat. (Laterani, Sept. 12.)[HUND, Metropolis Salisburg., III, 85.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio MARSILIO praeposito ecclesiae Sanctae Margaretae de Baumburg, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur quod honestati et religioni convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impartiri. Unde quia Berengarius comes Sulzbachen allodium suum in Sulzburgen. territorio beato Petro et sanctae Romanae Ecclesiae sub unius Bizantii annuo censu pia devotione obtulit, in quo in honorem Dei et memoriam beatae Margaretae virginis ecclesiam vestram construens eam ordini canonicorum regularium deputavit, nos sequentes vestigia praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum Paschalis, Honorii, Innocentii, Lucii, secundi et Lucii tertii, locum ipsum quoniam beati Petri juris existit, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini Regulam institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Archidiaconatum, parochiam Sancti Georgii, ecclesiam sancti Jovanis in Fruchtlachingen, Frulestorf cum pertinentiis suis, Funigen cum pertinentiis suis, Varnaspacht cum pertinentiis suis, Meglinger cum pertinentiis suis, Windbret cum pertinentiis suis. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Liceat etiam praeposito qui pro tempore fuerit advocatum quem eidem loco perutilem et necessarium esse perspexerit, communi vel sanioris partis fratrum consilio secundum Deum eligere, et si inutilis apparuerit removere, sicut a praedecessoribus nostris felicis recordationis, Pascali, Honorio, Innocentio, Lucio secundo et Lucio tertio statutum esse et scripto suo firmatum. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci praeposito vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi quolibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, canonice providerint eligendum. Sane post professionem exhibitam, nemini vestrum liceat proprium quid habere, nec sine praepositi vel congregationis licentia de claustro discedere. Sua etiam tuorumque successorum charitati apostolicae sedis benignitate permittimus et roboramus ut licitum vobis sit ordinationes clericorum, aliaque ecclesiastica sacramenta a bonis episcopis et religiosis accipere, si vester episcopus Simoniaca vel alia haeretica pravitate infectus fuerit, et gratiam sedis apostolicae non habuerit; ad indicium autem hujus ab apostolica sede perceptae tuitionis, Bizantium unum singulis annis nobis nostrisque successoribus persolvetis. Insuper etiam ut Domino nostro Jesu Christo liberiori animo serviatis, vestrae saluti per omnia providentes, statuimus ut servientes vestri qui in curia vestra vobis serviunt, absque impulsione parochiani in ecclesia vestra verbum Dei et missas audiant, sacramenta percipiant, caeterisque divinis legibus subjaceant; decimas vero novalium vestrorum, vobis vestrisque successoribus habendas, remota episcopalium ministrorum contradictione concedimus, ut quiete in eo quod assumpsistis proposito, largiente Domino, in perpetuum maneatis.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate ac dioecesani episcopi in subjectis vobis praedictis parochiis canonica justitia. Si qua igitur in futurum, etc. Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani, II Id. Sept.
CXXX. Praeposito et fratribus S. Nicolai Stendalensis concedit, ut in parochiis quae ad eos pertinent, per se vel per capellanos ministrent. (Laterani, Sept. 13.)[RIEDEL., Cod. dipl. Brand., I, V, 23.] Clemens episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis praeposito et fratribus Sancti Nicolai in Stendale.. . . . Tam vestris quam dilecti filii nobilis viri Henrici comitis, vestrae ecclesiae fundatoris, precibus inclinati, praesenti pagina vobis vestrisque successoribus duximus indulgendum ut, si dioecesanus episcopus sub honestarum testimonio personarum pluries humiliter requisitus personis idoneis a vobis canonice praesentatis curam animarum illarum parochiarum, quae ad vos pertinent, sine difficultate ac pravitate aliqua non impenderit, ex tunc eam de auctoritate apostolica, cessante appellatione absque calumnia, teneatis et in eis per vos vel per capellanos vestros libere ministretis, donec episcopus duritiam suam recogitans praesentatos a vobis sicut debet admittat.
Nulli ergo omnino hominum liceat, etc.
Datum Laterani, Idus Septembris, pontificatus nostri anno secundo.
CXXXI. Praeposito et fratribus S. Nicolai Stendalensis permittit ut « decimas de manibus redimant laicorum, et eas suis successorumque usibus libere deputent. » (Laterani, Sept. 13.)[RIEDEL, ibid., I, V, 24.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis praeposito et fratribus Sancti Nicolai in Stendale.. . . . Vobis praesentium auctoritate duximus indulgendum, ut liceat vobis decimas, ad vestras parochias pertinentes, de manibus redimere laicorum, et eas vestris vestrorumque successorum usibus libere deputare.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam indulgentiae nostrae infringere, etc.
Datum Laterani, Idus Septembris, pontificatus nostri anno secundo.
CXXXII. Al. praeposito et fratribus S. Nicolai Stendalensis concedit, « ut nulli synodum in ecclesia eorum liceat celebrare, nec quisquam episcopus vel praelatus eos excommunicare aut eorum ecclesiam praesumat subjicere interdicto. » (Laterani, Nov. 4.)[ Ibid. ] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis AL. praeposito et fratribus ecclesiae de Stendale, salutem et apostolicam benedictionem.. . . . Dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut nulli synodum in ecclesia vestra, vobis invitis, liceat celebrare; auctoritate etiam apostolica prohibemus, ne quisquam episcopus vel praelatus personas vestras excommunicare aut vestram ecclesiam praesumat subjicere interdicto, salva sedis apostolicae et ipsius legati auctoritate.
Nulli ergo omnino hominum liceat, etc.
Datum Laterani, II Non. Novembris, pontificatus nostri anno secundo.
CXXXIII. Ad Ger. comitem et universum populum Ragusinum. (Laterani, Nov. 25.)[FARLATI, Illyricum sacrum, VI, 83.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis nobili viro GER . . . comiti et universo populo Ragusino, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum venerabilis frater noster Ber. Ragusinus archiepiscopus ad sedem apostolicam accessisset, ipsum suae probitatis, honestatis et litteraturae intuitu benigne recepimus, eique pallium scilicet pontificalis officii plenitudinem clementer curavimus impertiri. Ipsum igitur, quem suae discretionis et probitatis consideratione sincera charitate diligimus, ad vos eum cum gratia sedis apostolicae remittentes universitatem vestram monemus et per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus eum benigne curetis et devote recipere, et ei obedientiam et reverentiam debitam exhibentes ipsius salubria monita et mandata reverenter et sine refractione servetis, et in his quae ad Deum sunt, ei tanquam patri et animarum vestrarum pastori cum omni mansuetudine ac devotione assistere studeatis, et favorem vestrum fidenter impertiri, ut ipse in suscepto ministerio vobis et commissae sibi Ecclesiae utiliter proficere valeat, et vos de obedientiae et fidelitatis observantia praemium a Domino possitis indeficienter exspectare.
Datum Laterani, VII Kal. Decembris, pontificatus nostri anno secundo.
CXXXIV. Monasterium S. Quintini Bellovacensis in protectionem suscipit, disciplinamque et possessiones confirmat. (Romae.)[LOUVET, Antiquités du Beauvoisis, I, 477.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati et caeteris fratribus in B. Quintini Ecclesia secus Belvacum sita, canonicam vitam professis, eorumque successoribus regulariter victuris, in perpetuum.
Piae voluntatis affectus prosequente debet studio confoveri ut ecclesiastica utilitas apostolicae sedis favore vires accipiat et accrescat. Eapropter, dilecti in Christo filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatam ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio, ad instar felicis recordationis Alexandri, praedecessoris nostri, Romani pontificis, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus: imprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Dei timorem et B. Augustini Regulam in ecclesia vestra statutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum in quo ecclesia ipsa sita est cum omnibus pertinentiis suis, videlicet praebendam in ecclesia beati Belvacensis integram atque perpetuam, annualia etiam in eadem ecclesia praebendarum quando dimittuntur vel mutantur de persona in personam, sive post demissionem ad eamdem personam redeant, anno integro et integre; praebendam in ecclesia S. Bartholomaei integram atque perpetuam; praebendam in ecclesia S. Vedasti integram atque perpetuam; praebendam in ecclesia S. Laurentii integram atque perpetuam; praebendam in ecclesia S. Arnulphi de Claromonte cum vinea ad praebendam pertinente integram atque perpetuam; praebendam in ecclesia Beatae Mariae de Mertolo cum vinea ad praebendam pertinente integram atque perpetuam, domum etiam quamdam infra muros ejusdem castelli. Decimationem omnium molendinorum episcopi quae sunt Belvaci, ad annonas molendas; tredecimum denarium in omnibus molendinis fullonum episcopi, ecclesiam Sancti Hippolyti, silvam de Parco quibuscunque nominibus designatur, ad usus vobis necessarios, ad coquendos panes burgensium et Bolengariorum vestrorum, ad clausuras et escaratz ( sic ) vinearum et curticulorum vestrorum et spinas; quatuor asinos ad igni necessaria quotidie deferenda et in eadem silva mortua ligna et incisa terraeque jacentia. Terram in insula praedictae ecclesiae adjacentem, et molendinum et furnum cum aqua quae per terram ipsam discurrit, excussa omni aliena potestate. Nullus in praefatis et burgo et terra eidem ecclesiae adjacente dispositionem, ditionem aut judicium praeter Romanam Ecclesiam vendicare praesumat, salvo jure canonico Belvacensis episcopi. Justitiam in viis et pratis terrae ecclesiae vestrae adjacentibus porrectis in longum usque ad curtem ejusdem ecclesiae quae sita est citra monasterium S. Justi de Marisco, in latum vero usque ad fossatum, quod dividit prata a communibus pascuis et a novo fossato et a superiori alveo fluminis usque ad curtem vestram de Marisco. Parochiam Sancti Gervasii de Bragella, parochiam quae vocatur Flagellatum Sancti Quintini et justitiam omnem ejusdem villae et terram tribus aratris sufficientem cum parte silvae. Ecclesiam de Novovico et molendinum et furnum; ecclesiam de Fuscinae villa, altare de Temerii villa, altare de Audoeni villa, altare de Arione, altare de Bussy, altare de Medianvilla, altare de Fredinvilla, altare de Dudonis villari, altare de Novavilla Regis cum tota minuta decima et tertia parte grandis decimae; altare de Hamenvillare, altare de Monciaco, altare de Autoilo cum omni grandi decima et minuta. Terram quae appellatur mansionile Alberti ab omni justitia liberam, usuarium in omnibus silvis de Altiollo, fratribus ibidem manentibus; in Belvaco censum duarum portarum et censum pellium; cellam B. Mariae de Gornaco cum appenditiis suis, unum modicum frumenti et unum avenae quos reddit vobis annuatim ecclesia de Ressonis; sextam partem totius decimae de villa S. Menelai, unum modium frumenti apud Gremeviller quem debent vobis canonici S. Michaelis; medietatem Grandisvillaris, quatuor altaria quae tenent a vobis monachi; mansionile de Furnodo ab omni justitia et vicaria liberum.
In episcopatu Ambianensi ecclesiam B. Dionysii de Piccio cum appenditiis suis, parochiam S. Martini cum tota decima grandi et minuta, parochiam de Sancet cum tota decima, ecclesiam Conteiens. cum appendiciis. Altare S. Martini et capellam de Tilleio, altare de Corcellis, medietatem decimae de Riveriis, capellam de Ferreriis, cum decima tota grandi et minuta, mansionile de Vagella et Molaria.
In episcopatu Noviomensi altare de Partin cum pertinentiis suis; in ecclesia B. Quintini Viromandensis praebendam unam et integram atque perpetuam. In ecclesia B. Mariae de Nigella praebendam unam integram atque perpetuam. In episcopatu Suessionensi cellam S. Adriani cum appenditiis suis; hospites etiam qui in terra canonicorum hospitati sunt ab omni justitia et exactione; in Reinvalle quartam partem in omnibus terragiis omnium seminum.
In archiepiscopatu Rothomagensi altare de Spei cum praesentatione sacerdotis et tertiam partem decimae et unum hospitem. In episcopatu Trecensi cellam Sancti Georgii cum appenditiis suis, curtem etiam canonicorum et atrium ejusdem loci jure parochiali liberum, vineas etiam et terras uni aratro sufficientes ab omni decima et exactione liberas; in ecclesia B. Petri Trecensis praebendam unam atque perpetuam; Trecis portam quae dicitur Belonis; ecclesiam S. Mariae de Druto cum omni decima grandi et minuta, et furno et justitia ejusdem villae; capellam de Fontanis cum furno ejusdem villae. et medietatem ejusdem villae; capellam de Auriniaco et tertiam partem totius grandis decimae cum tota minuta; terram de Mariniaco ab omni decima et justitia liberam; parochiam de Maceriis cum tota minuta decima, et in eadem parochia insulam Grancearum ab omni justitia liberam; parochiam de Villenosse cum omni decima grandi et minuta ejusdem parochiae et homines vestros ab omni justitia liberos, et molendinum, capellam de Fontanellis et decimam ejusdem loci, capellam Sancti Jacobi, dimidium modium annonae in decima de Loen, ecclesiam Sancti Andreae de Baldement cum appenditiis suis et furno ejusdem villae et medietatem grandis decimae, et tertiam partem decimae de Pars.
Ad haec auctoritate apostolica prohibemus ne aliquis sine manifesta et rationabili causa excommunicationis vel suspensionis, aut in ecclesiis vestris interdicti sententiam ferre praesumat aut eisdem ecclesiis novas vel indebitas exactiones praesumat imponere. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur nisi quem fratres de communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Deum et beati Augustini Regulam providerint eligere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliis quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine, districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Actum Romae, anno 1189.
ANNO 1190. CXXXV. Sententiam de jure fundationis trium ecclesiarum de Chilcheim, Eimuotingen et Matra, ab O[ttone] quondam episcopo Constantiensi probatam, confirmat. (Laterani, Febr. 6.)[SCHOEPFLIN, Historia Zaringo-Badensis, IV, 130.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ALGOTO, LUPULTO et THEODRICO de Chilcheim, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoties litigia super rebus ecclesiasticis orta ad legitimam discussionem deveniunt et in judicio proposita diutius disceptationibus partium ventilata per diffinitivam sententiam, mediante praelatorum discretione, legitime sopiuntur, decens est atque conveniens, ne iterum alicujus temeritate in contentionis scrupulum relabantur, sententias ipsas sedis apostolicae auctoritate firmare. Cum autem super jure fundationis trium ecclesiarum, de Chilcheim videlicet Eimuotingen et Matra, inter vos et B. abbatem de Stein quaestio emersisset, vobis quod intendebatis legitima testium assertione probantibus, sententia fuit pro vobis legitime promulgata, quam bonae memoriae O., olim Constantiensis episcopus confirmavit. Nos itaque eamdem sententiam, sicut rationabiliter lata est nec legitima appellatione suspensa ratam habentes, ipsam auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus noverit se incursurum.
Datum Laterani, VIII Id. Februarii, pontificatus nostri anno tertio.
CXXXVI. Abbati et conventui Cisterciensi asserit ecclesiam Schardeburgensem, a Richardo Anglorum rege donatam. (Laterani, Febr. 9.)[HENRIQUEZ, Regula, p. 232.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Cistercii, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis dignum est nos faciliter praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesiam de Schardeburg, cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis sicut scripta authentica Richardi illustris Anglorum regis exinde facta testantur, qui vobis eamdem ecclesiam pia largitione in perpetuam eleemosynam concessit, ad procurationem abbatum capituli generalis. devotioni vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus: statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, V Idus Februarii, pontificatus nostri anno tertio.
CXXXVII. Ecclesiae Eboracensis suffraganeis et universis abbatibus, prioribus et populo ac clero per provinciam constitutis, Guafridum, fratrem Ricardi, Anglorum regis, nuntiat archiepiscopum Eboracensem a sese agnitum esse. (Laterani, Mart 7.)[Radulf. de Diceto Imag. Hist, ap. TWYSDEN H. A. Script., I, 653.] CLEMENS episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus suffraganeis Eboracensis Ecclesiae, et dilectis filiis universis abbatibus, prioribus, et populo, et clero per Eboracensem provinciam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Per litteras charissimi in Christo filii nostri R. illustris Anglorum regis, et venerabilis fratris nostri H. Dunelmensis episcopi, et dilectorum filiorum Eboracensis capituli, et multorum religiosorum conventuum ipsius dioecesis, intellecto, quod idem capitulum Eboracensis Ecclesiae dilectum filium Gaufridum, fratrem praedicti regis, voto unanimi et pari consensu in patrem et archiepiscopum elegerunt, et quod dilectus filius noster J. tituli Sancti Martini presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, sicut ex ipsius litteris plenius intelleximus, electionem ipsam auctoritate legationis, qua in Anglia fungebatur, confirmaverit; considerantes etiam quod Eboracensis Ecclesia, quae pastoris consilio diutius destituta, in multis ex defectu praelati dispendium passa fuerit, per ejus sollicitudinem et potentiam ad statum poterit reparari meliorem, electionem ipsam, sicut concorditer facta est, et ab eodem legato nostro confirmata, praesertim cum piae memoriae Alexander papa praedecessor noster circa personam ejus dispensaverit, ratam habemus, et de fratrum nostrorum consilio auctoritate sedis apostolicae confirmamus.
Monemus igitur universitatem vestram, et per apostolica scripta mandamus, quatenus ipsi ceu praelato vestro reverentiam et honorem quem praedecessoribus suis exhibuistis, sine refragatione impendere studeatis, ut propterea valeatis apud Deum et homines merito commendabiles apparere.
Datum Laterani, Nonas Martii, pontificatus nostri anno tertio.
CXXXVIII. Miloni archiepiscopo Mediolanensi et ejus suffraganeis significat, se [Theobaldo] episcopo Placentino mandasse, ut in consules Placentinos, nisi ab injuriis in ecclesias recessissent, graviter incederet. (Laterani, Mart. 29.)[CAMPI, Hist. di. Piac., II, 371.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Mediolanensi archiepiscopo, et suffraganeis ejus, salutem et apostolicam benedictionem.
Gravis et detestandae praesumptionis audacia nuper ad aures apostolatus pervenit, quod Placentinae civitatis consules in ecclesias ausu temerario insurgentes, non solum earum januas confregerunt, sed exinde clavibus asportatis eas reddere noluerunt, donec a quibusdam cautione recepta, quod nullas de ipsarum facultatibus, nisi quantum ad victum solummodo pertineret, distraherent, fuit eis firmiter repromissum. His etiam temeritatibus non contenti, praestito juramento firmarunt, quod usque ad Kalendas Junii, nisi de consilio ipsius civitatis ad campanae pulsationem remanserit, sexcentas libras auferre ipsis ecclesiis conabuntur. Unde quia licet ipsius civitatis populum, sicut qui ad nos specialiter pertinet, sincere in Domino diligamus, sustinere tamen nolumus, nec debemus, ut super his eorum praesumptio remaneret impunita; ne, si forte in eos rigor ecclesiasticus tepidus exstiterit, vel remissus, aliis praebeatur materia delinquendi, venerabili fratri nostro. . . . Placentino episcopo dedimus in mandatis ut, nisi praedicti consules, juxta quod eis dedimus in mandatis, a tam nefario proposito quantocius duxerint desistendum, in ipsos consules ecclesiasticam censuram, et in totam civitatem exceptis poenitentiis, et baptismate parvulorum, sententiam proferat interdicti.
Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus sententiam, quam praedictus episcopus in ipsos propter hoc promulgaverit, ratam habeatis et firmam, et faciatis, quantum in vobis fuerit, inviolabiliter observari, vestris parochianis districtius prohibentes, ne cum ipsis Placentinis contractum aliquem, sive mercimonium contrahere aliqua ratione praesumant.
Datum Laterani, V Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno tertio.
CXXXIX. Privilegium pro ecclesia Thenensi.--Collata ab Alberto archidiacono ipsi confirmat. (Laterani, Mart. 30.)[MARTEN Ampl. Collect., I, 992.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis praeposito et canonicis Thenensis ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
Etsi de omnium tranquillitate ex debito commissi nobis officii esse solliciti non immerito debeamus, major tamen cura de ecclesiarum libertate manutenenda nos de ratione sollicitat, ut per nostrae dispositionis providentiam temporaliter et spiritualiter recipiant incrementum, et quae bene in eis ordinata sunt et disposita, ne ipsis valeant deperire, apostolicae confirmationis munimine roborentur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus annuentes, canonicam ordinationem et dispositionem ipsius ecclesiae, et rationabiles constitutiones ratas habemus, et quaecunque vobis et ecclesiae vestrae a dilecto filio Alberto Leodiensi archidiacono filio nobilis viri ducis Lovaniensis collata sunt, sicut ipsa juste et sine controversia possidetis, vobis et per vos ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, III Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno tertio.
CXL. Privilegium pro ecclesia Radesdorfensi. (Laterani, Maii 25.)[DRONKE, Cod. diplom. Fuld., 412.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis CONRADO, praeposito Sancti Joannis Baptistae in Radesdorf, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere et vigor postulat aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntates et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sancti Joannis Baptistae et Sanctae Caeciliae in Radesdorf, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.
Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus suis pertinentiis; ecclesiam Sancti Laurentii in Ussine cum ipsa villa et omnibus suis pertinentiis, Doftaha, Ingimaristat, Sulaha cum earum pertinentiis, Geitinstat, Isileibes, Negilstete, cum earum pertinentiis; Melre, Cledistete cum omnibus suis pertinentiis; Datinberch, Serlinges, Gozoldesdorf, Haselaha, cum aliis villis et pertinentiis omnium supradictarum villarum. Libertates praeterea et immunitates curiarum claustralium vestrorum, nec non antiquas et rationabiles consuetudines, ecclesiae vestrae concessas et hactenus observatas, ratas habemus et eas futuris temporibus illibatas manere sancimus. Auctoritate quoque apostolica nihilominus duximus prohibendum ne advocatus vester, qui pro tempore fuerit, locum ipsum vel quae ad eum pertinent gravare seu quibuslibet indebitis exactionibus, tam in forestis et nemoribus quam novalibus ecclesiae vestrae, fatigare praesumat, sed his quae antiquitus sibi concessa sunt et ad justitiam suam pertinent contentus existat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat.
Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Later., per manum Moysi, Sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi vicem agentis cancellarii, VII Kalend. Junii, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1190, pontificatus vero domini Clementis papae III anno tertio.
CXLI. Parthenonis S. Cosmae Talliacotiensis tutelam suscipit, ac possessiones juraque confirmat (Laterani, Jun. 4.)[GATTULA, Supplem. Hist. Cassin., tom. II, p. 803.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, delictis in Christo filiabus AUDOISAE, abbatissae monasterii S. Cosmae de Talliacotio, ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilectae in Domino filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo divino mancipatae estis obsequio, ad exemplar fel. rec. Alexandri papae praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis et his quae post vos successerint et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Ecclesiam S. Viti cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam S. Joannis de Camerate cum pertinentiis suis, jus quod habetis in ecclesia S. Andreae, quae est in Clereto; medietatem oblationum quae in ecclesiis castris de Talliacotio in solemnitatibus Paschae et Natalis Domini, et medietatem de oblationibus mortuorum; sepulturam majorum hominum praefati castri, sepulturam Podii Bufarae cum medietate oblationum mortuorum, decimas molendinorum, quae sunt in valle Sanctorum Cosmae et Damiani; et in alveo suo triginta modios sementariotios terrae, vineas, terras, silvas, domos, casularia, quae in praedicto castro habetis; duo molendina, viginti duos pedes terrarum, de quibus homines vestri monasterii sunt infeodati, ecclesiam S. Mariae de Sorbo cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam S. Ceciliae cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Aegidii cum pertinentibus suis, ecclesiam S. Nicolai cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Petri cum pertinentiis suis, extra praefatum castrum, ecclesiam S. Joannis de Camerata in colle de Palanga, quidquid habetis in ecclesia S. Andreae. Praeterea refutationem coram praedicto praedecessore nostro promissam, quam nobilis vir Bartholomaeus de Talliacotio de pravis consuetudinibus, quas a vestro monasterio exigebat coram personis pluribus fecit, ratam et firmam habentes auctoritate apostolica prohibemus, ne consuetudines ipsas idem Bartholomaeus, vel haeredes ejus aliquo tempore in monasterium exercere praesumant. Statuimus etiam ut nullus Marsorum episcopus in eamdem ecclesiam, vel ejus moniales et clericos aliquid juridictionis exerceat. Nulli etiam episcopo, vel legato, qui a latere nostro, vel successoris nostri specialiter directus non fuerit, liceat suae legationis obtentu vos vel succedentes vobis ecclesiam, aut homines vestros aut servientes, in ecclesia vestra manentes, ulla interdicti, vel excommunicationis sententia praegravare, et nulli etiam fas sit praeter Romanum pontificem, vel legatum ab ejus latere missum absque speciali mandato nostro moniales domus vestrae vel clericos excommunicationis, vel interdicti vinculo innodare, et nulli episcoporum, vel alicui personae ecclesiis vestris, maxime ecclesiae S. Mariae de Sorbo, quae proprii juris vestri existit, liceat novas et indebitas exactiones imponere, vel in eis procurationes, aut tallias sive demandas contra antiquam et rationabilem consuetudinem exercere, sicut est ibidem hactenus observatum. Praeterea decimas, ad ecclesias vestras spectantes, de manibus laicorum redimendi et quibuscunque rationabilibus modis poteritis acquirendi vobis licentiam indulgemus, prohibentes ut nullus easdem decimas absque consensu vestro de laica manu recipiat,
Statuimus insuper ut infra fines parochiarum vestrarum ecclesiam, vel capellam, seu altare contra altare sine assensu dioecesani episcopi et vestro nullus aedificet vel erigat, salvis tamen privilegiis Romanorum pontificum. Praeterea nulli sororum vestrarum, vel clericorum liceat, post factam in eodem loco professionem, aliqua levitate, sine abbatissae suae licentia de claustro discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Licet autem abbatissae, quae pro tempore fuerit, in eam de sororibus suis, quae vobis ignorantibus aut invitis, ab ecclesia vestra discesserit, et secundo tertiove commonita ad monasterium redire contempserit, regularem sententiam promulgare. Ecclesia S. Petri, in Castro quod dicitur Falliacozzo sita, et ejusdem capellani, in eadem libertate permaneat quam tempore antiquo habuit, et nunc habere noscitur. In eadem etiam libertate capellam S. Aegidii ibidem sitam volumus permanere; medietatem molendini Joannis Froctae, quam domina Aduisa abbatissa emit a domino Philippo de S. Donato, et medietatem silvae capitis aquae, et silvam collis de Coci. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis in monasterio vestro, clausis januis, exclusis excommunicatis, et interdictis, non pulsatis campanis, submissa voce, divina officia celebrare. Satuimus insuper ut abbatissis, quae pro tempore fuerint, non liceat terras, ecclesias, seu possessiones alias, vel bona ecclesiae vestrae, sine communi consensu capituli vestri, vel majoris et sanioris partis, imminuere, vel aliquid in beneficium seu precariam personaliter, vel in perpetuum de caetero dare, aut modo aliquo alienare. Interdicimus etiam ne ulla monialis vestra, vel clericus, seu conversus sine licentia capituli vel etiam ipsa abbatissa pro aliquo fidejubeat; quod si fecerit, nec ecclesia vestra, nec aliquis locus vester ex illa fidejussione obligetur. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, absque omni contradictione et appellatione, a quocunque malueritis suscipietis episcopo, sive ad ecclesiam vestram a vobis vocato, sive in sua propria, sive in alterius ecclesia licite celebrante, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, sicut est hactenus observatum.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et Cassinensis monasterii debita justitia et reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Joannes presbyter cardinalis tit. Sancti Marci Ego Clemens catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Albinus Albanensis episc. subscripsi. Ego Octavianus Ostiensis et Velletrensis episc. subscripsi. subscripsi. Ego Pandulphus presbyt. card. basilicae Duodecim Apostolorum subscripsi. Ego Petrus presb. card. tit. Sanctae Mariae subscripsi. Ego Petrus tit. S. Laurentii in Damaso presb. card. subscripsi. Ego Petrus presb. card. S. Petri ad Vincula tit. Eudoxiae subscripsi. Ego Jordanus S. Pudentianae tit. Pastorum presb. card. subscripsi. Ego Joannes tit. S. Clementis card. Tuscanus episc. subscripsi. Ego Joannes Felix presb. card. tit. S. Susannae subscripsi. Ego Jacobus diac. card. S. Mariae in Cosmedin subscripsi. Ego Gregorius S. Mariae in Porticu diac. card. subscripsi. Ego Joannes S. Theodori diaconus cardinalis subcripsi. Ego Gregorius S. Mariae in Aquiro diac. card. subscripsi.
Datum Laterani per manum Moysi Romanae Ecclesiae subdiaconi vicem gerentis cancellarii, II Nonas Junii, indictione VIII, anno Dominicae Incarnationis 1190, pontificatus domini nostri Clementis papae III anno tertio.
CXLII. Privilegium pro ecclesia Trevirensi. (Laterani. Jun. 4.)[GUENTHER. Cod diplom., I, 470.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JOANNI Trevirensi electo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Ineffabilis providentia majestatis ideo nos in apostolicae sedis sublimitate constituit et universarum ecclesiarum nobis gubernationem curamque commisit, ut corpori ejus, quod est ecclesia, providere utiliter debeamus, et fratres nostros episcopos aliosque praelatos ecclesiarum in jure suo nos oporteat attentius confovere. Ipsi enim de suorum subjectorum salute et regimine subditorum non vere poterunt esse solliciti, nec officii sui prosecutioni poterunt efficacius imminere, nisi nos abundantiorem sibi senserint honorem impendere, et sinceriori affectu diligere charitatis. Quocirca, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, personam tuam, et Trevirensem ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione speciali quadam praerogativa esse censemus, et dignitates omnes seu honores et libertates ipsius a praedecessoribus nostris Joanne XIII, Benedicto VII, Leone IX, Victore II, Innocentio, Eugenio et Adriano, felicis memoriae Romanis pontificibus, aut imperatoribus, vel regibus, eidem ecclesiae concessas, tibi tuisque successoribus auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, nominatim ecclesiam de Logenstein, castrum de Muncler, castrum Tris appellatum cum banno et appenditiis suis, quod nobilis vir comes Otto assensu et voluntate uxoris suae Gertrudis Palatinae comitissae praedictae ecclesiae noscitur contulisse. Sancimus etiam ut juxta quod in sacro Calcedonensi concilio statutum est, etc. Ego Clemens Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Albinus Albanensis episcopus. Ego Joannes tit. S. Clementis cardin. Tuscanus Ego Octavianus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Marci. Ego Pandulfus basilicae XII Apostolorum presb. card. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Sanctae Ceciliae. Ego Petrus presb. card. tit. S. Laurentii in Damaso. Ego Petrus presb. card. S. Petri ad Vincula tit. Eudoxiae. Ego Jordanus S. Pudentianae tit. Pastoris presb. card. Ego Gregorius Sanctae Mariae in Aquino diaconus episcopus. Ego Joannes Felix tituli Sanctae Susannae presb. cardinalis. Ego Jacobus diaconus cardinalis. S. Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. Ego Soffridus S. Mariae in Via Lata diaconus cardinalis. Ego Gregorius Sanctae Mariae in Porticu diaconus card. Ego Joannes Sancti Theoderici diaconus cardinalis. cardinalis.
Datum Laterani, per manum Moysis, Sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, vicem agentis cancellarii, II Nonas Junii, indictione VIII, Incarnationis Dominicae, anno 1190, pontificatus vero domini Clementis papae III anno tertio.
CXLIII. Willelmo episcopo Eliensi, rogatu Ricardi Anglorum regis, legationis officium committit. (Laterani, Jun. 5.)[ Radulf. de Diceto, Imag. Hist., ap. TWYSDEN H. A. Script., I, 656.] CLEMENS papa, WILLELMO episcopo, salutem.
Juxta commendabile desiderium et salubrem postulationem charissimi in Domino filii nostri Richardi, illustris regis Anglorum, fraternitati tuae legationis officium in tota Anglia, Wallia, tam per Cantuariensem quam Eboracensem archiepiscopatum, et in illis partibus Hyberniae, in quibus nobilis vir Joannes, comes Moritoniensis, frater ipsius regis, jurisdictionem habet et dominium, auctoritate duximus apostolica committendum.
Datum Laterani, Nonas Junii, pontificatus nostri anno tertio.
CXLIV. Fratrum Carthusiensium protectionem suscipit, possessionesque et privilegia confirmat. (Laterani, Jun. 6.)[ Privil. Ord. Carth., fol. 3.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et fratribus Carthusiensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Inter virtutem aromata et sanctorum fragrantiam, studiorum opinionis vestrae balsamus suo nobis odore discernitur, quae cum se asperioribus institutis a mundana separet vanitate, et praeclara resplendeat gloria meritorum, nobis est amplius honoranda. Providendum quoque diligentius est et cavendum, ne quietem sanctam improbitas alicujus valeat conturbare. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestra humili supplicatione inducti, domum vestram cum omnibus pertinentiis suis, et omnibus bonis quae impraesentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum pia vobis fuerint donatione concessa, aut aliquibus justis modis poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus: statuentes ut omnia vobis firma et illibata permaneant, nec alicui liceat vos super his indebite molestare. Novas etiam et indebitas exactiones a quibuslibet tam clericis quam laicis a vobis exigi auctoritate apostolica districtius inhibemus. Ad haec praesentibus vobis litteris indulgemus ut quicunque clerici sive laici ad ordinis vestri propositum duxerint accedendum, liberum sit vobis eos recipere de licentia nostra, et receptos postquam professionem penes vos fecerint, retinere; salvis tamen privilegiis super hoc a sede apostolica impetratis. Si vero privilegiatorum aliquis per annum postquam fratribus domus innotuerit de qua egressus est, apud vos non requisitus moram fecerit, postea non licet ei ordinem vestrum deserere, vel ab ipso per violentiam revocari. Consecrationes quoque ecclesiarum, ordinationes clericorum, si vel proprii episcopi non habueritis copiam, vel requisitus praestare noluerit, prout debet, licitum sit vobis a quocunque postulare episcopo, qui rogatus ad ecclesias vestras accedens, sacra vobis necessaria, nostra fretus auctoritate, impendat. Eos etiam qui de ordine vestro vel ex subventione terrae orientalis, vel ex aliis causis quibuslibet occasiones evagandi assumunt, si commoniti non duxerint a proposito desistendum, liceat tibi, dilecte fili prior, per excommunicationis sententiam coercere.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum.
Datum Laterani, VIII Idus Junii, pontificatus nostri anno tertio.
CXLV. Archiepiscopis et episcopis ordinem Carthusiensem commendat. (Laterani, Jun. 6.)[ Ibid., fol. 3b] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis ad quos litterae istae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum dilectos filios nostros fratres Carthusienses merito suae religionis charos habeamus plurimum et acceptos, mandatum quod pro eis facimus, tanto voluimus efficacius adimpleri, quanto gravius Creatorem nostrum offendunt, qui eos ex occasione aliqua persequuntur. Quapropter universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus si quis contra indulta eisdem fratribus privilegia venire praesumpserit, et admonitus resipiscere forte noluerit, eum nullius contradictione vel appellatione obstante, per censuram ecclesiasticam compescatis; ita quod iidem fratres per instantiam vestram debita pace laetentur, et vos de coelo justitiae et ope pietatis possitis apud Deum et homines commendabiles apparere; nullis litteris obstantibus, tacita pravitate a sede apostolica impetratis.
Datum Lateram, VIII Idus Junii, pontificatus nostri anno tertio.
CXLVI. Prioribus et fratribus ordinis Carthusiensis concedit, « ne alicui de prioribus aut fratribus sine consensu capituli domus suae, licentia pateat appellandi. » (Laterani, Jun. 7.)[ Ibid. ] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis prioribus et fratribus Carthusiensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum ab omnibus tumultuum saecularium agitationibus, non solum mentibus et professione, sed etiam locis et habitationibus separati, summa vos oportet diligentia praecavere, ne alicujus temporalis commodi causa, vos iterum contra propositum ordinis vestri, saeculi turbinibus immergatis, et sub recti specie vosmetipsos decipientes, ob temporale commodum acquirendum, vel incommodum evitandum, temere causarum vos altercationibus inseratis. Inde enim quod et paci et tranquillitati vestrae providere volentes, firmiter inhibemus, ne alicui de prioribus aut fratribus vestris, quacunque temeraria praesumptione, sine consensu et voluntate capituli domus suae, vel majoris et sanioris partis, licentia pateat appellandi.
Praeterea cum generale vos capitulum, sicut annis singulis consuevistis, celebrare contigerit, si omnes convenire forte nequiverint, quidquid a majori priore ordinis cum majoris partis ac sanioris consilio rationabiliter ac provide statutum fuerit, ratum habeatur et firmum, et ab omnibus vestri ordinis fratribus irrefragabiliter observetur.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum.
Datum Laterani, VII Idus Junii, pontificatus nostri anno tertio.
CXLVII. Monasterio Eihamensi altaria duo asserit. (Laterani, Jun. 17.)[MIRAEI Opera dipl., IV, 29.] CLEMENS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui de Eiham, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, altare quod in ecclesia de Roesbeke in episcopatu Fornacensi, et altare de Dorna, quod in episcopatu Cameracensi canonice estis adepti, sicut illa juste et sine controversia possidetis, devotioni vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, XV Kal. Julii, pontificatus nostri anno tertio.
CXLVIII. Pacem inter canonicos S. Vincentii et S. Alexandri Bergomates reconciliatam confirmat. (Laterani, Jun. 21)[UGHELLI, Italia sacra, IV, 472.] CLEMENS episcopus, dilectis filiis ALDERADO archidiacono, OBERTO praeposito, et universis clericis Bergomensis Ecclesiae, salutem, etc.
Ea quae post discordiam et controversiam habitam inter partes, meliori consilio subsecuto fuerint amicabili concordia terminata, ut inviolabilem obtineant firmitatem, et futuris temporibus nemo temeritate qualibet obviare praesumat juxta postulantium voluntatem consentaneam rationi convenerint apostolicae auctoritatis robore communiri. Eapropter vestris justis postulationibus annuentes, pacem et concordiam, et vestri collegii unionem inter vos prudenter conceptam; et unanimi voluntate receptam, atque redactam in scriptum, sicut rationabiliter facta est, recepta pariter, et servata de fratrum nostrorum assensu auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem vero firmitatem tenorem ipsius scripti de verbo ad verbum duximus inserendum. « In Christi nomine, anno Domini 1190, quadam die, » etc. Vide Ughelli, loco laudato.
Decernimus ergo ut nulli hominum, etc. Amen. Ego Clemens, Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Ego Albinus Albanensis episcopus. Ego Octavianus Ostien. et Velletren. episcop. subsc. Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci subsc. Ego Pandulphus Basilicae XII Apost. presb. card. subsc. Ego Petrus presbyt. card. tit. S. Ceciliae subsc. Ego Petrus presbyt. card. tit. S. Laurentii in Damaso subsc. Ego Petrus presbyt. card. S. Petri ad Vincula tit. Eudoxiae subsc. Ego Jordanus S. Pudentianae tit. Pastoris presb. card. subsc. Ego Joannes tit. S. Clementis card. Tusculan. episc. subsc. Ego Joannes Felix presbyt. card. tit. S. Susannae subsc. Ego Jacobus S. Mariae in Cosmedin diac. card. subsc. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diacon. card. subsc Ego Soffredus S Mariae in Via Lata diac. card. subsc. Ego Gregorius S. Mariae in Porticu diac. card. subsc. Ego Bernardus S. Mariae Novae diacon. cardin. subsc. Ego Gregorius S. Mariae in Aquiro diacon. card. subsc.
Datum Lateran. per manum Moysis, S. R. E. subdiaconii vicem agentis cancellarii, IX Kal. Julii indict. octava, Incarnationis Dominicae 1190, pontificatus vero domini Clementis papae III an. tertio.
CXLIX. Bulla canonisationis B. Malachiae. (Laterani, Jul. 6.)[ Opp. S. Bernardi, ed. 1719, I, 697.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis abbatibus ad Cisterciense capitulum convenientibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Ideo sacrosanctam Romanam Ecclesiam Redemptor noster caput omnium fidelium esse voluit et magistram, ut ad ejus dispositionem et nutum, divina gratia praeeunte, quae ubique a fidelibus gerenda sunt, ordinentur, et errata in melius corrigantur, et ad ejus consilium in ambiguis recurratur; et quod ipsa statuerit, nemini, quantumcunque de suis meritis glorietur, liceat immutare: ne si forte promiscua daretur universis licentia quaecumque sibi secundum voluntatem propriam occurrerint perpetrandi, confusa libertas, cum secundum voluntatem personarum vota dissentiant, in aliorum aliquando scandalum sine justi discretione libraminis commendanda supprimeret, et minus digna laudibus indebitis celebraret Inde si quid fuit quod dilectus filius noster Jordanus Sanctae Pudentianae tituli Pastoris presbyter cardinalis, ad preces quorumdam vestrum, vitam sancti cujusdam viri, nomine Malachiae, qui apud Claramvallem in Domino requiescit, a B. Bernardo primo, Claraevallensi abbate, conscriptam, et miracula quae Dominus ob ipsius merita declaranda per ipsum dignatus est operari, cum multorum vestri ordinis testimoniis nobis devote praesentare curavit, ut auctoritate apostolica quod de ipsius meritis sentire deberet Ecclesia publice deberemus omnibus declarare. Visis ergo tantorum virorum testimoniis, vita etiam ipsius et miraculis diligenter inspectis, precibus etiam et testimonio ipsius cardinalis, et dilecti filii abbatis Casemarii, aliorumque quamplurium, quibus fidem omnimodam adhibendam credebamus, inducti, dictum sanctum virum Malachiam in sanctorum catalogo, de communi fratrum nostrorum consilio duximus ascribendum, et per ipsius merita Redemptoris suffragia cum reliquorum sanctorum interventionibus a Christifidelibus statuimus postulanda. Volumus igitur ut eam sibi reverentiam quae sanctis debetur, universus ordo vester et alii fideles, de licentia sedis apostolicae devote exhibeant, et in sanctorum numero secure conscribant.
Datum Lateran., II Non. Julii, pontificatus nostri anno tertio.
CL. Clemens tertius in litteris datis Viterbii IV Nonas Augusti, pontificatus sui anno III, ita alloquitur Floriacenses:
. . . . Cupientes ut ecclesia monasterii vestri, in honore Sancti Benedicti dedicata, congruis honoribus frequentetur, universis Christifidelibus vere poenitentibus et confessis, qui eamdem ecclesiam in die natalis ejusdem sancti, et translationibus ipsius, etc.
Et centum dies indulgentiarum elargitur.
[SAUSSEY, Annal. Ecclesiae Aurel., 201.]
CLI. Ecclesiae S. Crucis Guingampensis protectionem suscipit, possessionesque ac privilegia confirmat. (Laterani, Sept. 1.)[MORICE, Mém. p. s. à l' hist. de Bret., I, 717.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JODOINO, abbati ecclesiae S. Crucis de Guingampo et ejusdem fratribus tam praesentibus quam futuris vitam religiosam professis, in perpetuam memoriam.
Piae postulationes volunt . . . effectu debent prosequente compleri, et ut devotionis sinceritas laudabilius enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Christo Domino filii, vestris justis postulationibus libenter annuimus, et praefatam ecclesiam S. Crucis de Guingampo, in qua divino estis obsequio mancipati, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis recordationis Innocentii et Alexandri Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes, ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini Regulam in eadem Ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur; praeterea quascunque possessiones quaecunque bona eadem Ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; terram quae sita est juxta fluvium Trevium cum burgo et aliis ad ipsam pertinentibus; ecclesiam S. Mandeti juxta Guingampum cum tribus villis terrae; dimidiam decimam totius parochiae Plomagor, quatuor molendina supra Treviam, quae dedit comitissa Havis; novem villas Rivalloni liberas ab omni servitio; duas nummatas panis omni die quas dedit. . . . dimidium molendinum Colel ante motam comitis quam dedit comes Stephanus, quintam partem villae Sulbar cum suo prato, dimidiam villam Guidamori quam dedit Gaufridus dapifer, tertiam partem villae S. Mariae de Lesquilli quam dedit Rogus, et quartam partem ejusdem villae quam dedit comes Stephanus, terram quae est inter duos torrentes quae fuit Quiniou, filii Kaermaroc, quas dedit Dongualus filius Markoet; ecclesiam Christi de Pleian cum pertinentiis suis, terram de Corle et tres arpennos terrae, quos dedit Yvon, filius Conec, juxta burgum S. Crucis decimam de Porhic, domum comitissae juxta portam Redonensem quam dedit comitissa, duo molendina Chostella intra Guingampum, quae dedit comitissa; pratum et terra quae est in australi parte torrentis qui juxta Motam defluit in Treviam, minagium castri Guingampi quod dedit comes Stephanus; insulam quae dicitur Guirguenis; ecclesiam S. Quirini, quae sita est in silva quae dicitur Meuc, dimidium molendinum Choesel, quod nuncupatur molendinum Louhen, unum molendinum super Treviam in loco qui dicitur Rupis Suhart, quod dedit comes Stephanus; unum molendinum Chosel ex occidentali parte Treviae, super burgum S. Crucis, tres marchas argenti in Anglia quas dedit comes Stephanus de decima quam tenuit Eudo presbyter de Lambolia, et ecclesiam B. Mariae Magdalenae juxta Montem Consularem (Montcontour) cum omnibus appenditiis suis, quatuor arpennos prati juxta molendinum Locon quos dedit Hamo filius Gualteri, nec non et duos arpennos prati juxta vestrum molendinum Choesel, quos ecclesiae vestrae dedit comitissa; quatuor insuper arpennos terrae arabilis inter ecclesiam vestram et Guingampum, quos ad plantandam vineam saepe memorata comitissa ecclesiae vestrae donavit. Capellam S. Gerani de Telerna et insulam cum appenditiis suis, capellam de Portal cum pertinentiis suis; ecclesiam S. Gildasii de Ploetmagoer, grandem villam de Tremeler Pordic cum suis pertinentiis. Sancimus etiam ne homines praefati loci S. Crucis ad vestram Ecclesiam pertinentes ad aliquas indebitas vel illicitas exactiones vel angarias compellantur.
Sane novalium vestrorum quae propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat, liceatque vobis clericos vel laicos in saeculo peragentes liberos et absolutos ad conservationem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit absque abbatis sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu, de eodem loco discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint, nullus obsistat, salva tamen illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. . . .
Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars major consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam providerint eligendum.
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona, etc. Ego Clemens, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus presbyter cardinalis S. Petri ad vincula, etc.
Datum Laterani per manum Moysi, S. R. E. subdiaconi, vicem agentis cancellarii, Kal. Septembris, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1190; pontificatus vero domini Clementis papae III anno tertio.
CLII. Abbati S. Genovefae, decano et cantori Parisiensibus scribit de praebenda ecclesiae Meldensis, a P[etro] quondam episcopo Tusculanensi condita, secundum conditoris voluntatem conservanda. (Laterani, Oct. 17.)[DU PLESSIS, Hist. de Meaux, II, 77.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati S. Genovefae, decano et cantori Parisiensibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum bonae memoriae P., quondam Tusculanensis episcopus, ad constituendam in Ecclesia Meldensi praebendam, CL libras Parisiensis monetae in ultima sua voluntate legasset, dilecti filii nostri abbas S. Victoris et magister N. olim praedicti Tusculan. clericus, quibus tam ab ipso testatore, quam a sede apostolica fuerat exsecutio testamenti commissa, venerabili fratri episcopo et dilectis filiis capitulo Meldensi ad titulum jam dictae praebendae personam, sicut decuit, praesentarunt, ordinantes insuper, ut is qui praebendam illam successione temporum obtineret, in choro et capitulo cum illa dignitatis et honoris integritate qua caeteri canonici antiquitus instituti gaudebant, canonicus haberetur, et ecclesia S. Mariae de Cagia redditus illius praebendae, postquam persona decederet, per annum, sicut aliarum praebendarum, sine diminutione teneret. Sed, cum quidam ne ille canonicus haberetur impedire pro suae voluntatis arbitrio molirentur, et praedicti exsecutores nollent memoratum propositum pro illorum contradictione mutare, a nobis super hoc ad petitionem jam dicti episcopi et canonicorum ad nos litterae manaverunt. Cumque pendente causa, etc. . . . Vos voluntatem ultimam testatoris attendentes, et nolentes tantam utilitatem quorumlibet versutia de caetero praepediri, praescriptam ordinationem in utroque articulo, super quibus quaestio diutius fuerat, approbastis; et ipsam nostra auctoritate firmantes decrevistis, in ea dignitatis et honoris integritate qua caeteri antiquitus instituti, canonicus semper existat, et ecclesia jamdicta de Cagia, sicut de aliis praebendis annuales fructus, istius praebendae decedente persona, per annum ex integro debeat obtinere.
Nos igitur quod a vobis super hoc factum praevia ratione ratum habentes, etc. . . .
Datum Laterani, XVI Kalendas Novembris, pontificatus nostri anno tertio.
CLIII. Bulla pro confirmatione bonorum ecclesiae S. Mariae Deauratae Tolosanae. (Laterani, Oct. 19.)[ Gall. Christ., XIII, 26.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis B. priori et fratribus ecclesiae Beatae Mariae Deauratae, salutem et apostolicam benedictionem.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ut devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, devotionem quam erga B. Petrum et nos ipsos habere noscimini, attendentes, personas vestras cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis quae in praesentiarum laudabiliter possidetis, aut in futurum justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, sub protectione B. Petri et nostra suscipimus, specialiter autem ecclesiam Sanctae Mariae Dealbatae, ecclesiam Sancti Petri et Sancti Martini, ecclesiam Sancti Nicolai, capellam Sancti Jacobi, capellam Sanctae Mariae quae est in domo Branhanonis, ecclesiam Sancti Martialis, ecclesiam Sancti Joannis de Saviniaco, ecclesiam S. Eleutherii, ecclesiam S. Joannis de Gorionis, ecclesiam Sancti Amantii, ecclesiam Sancti Petri de Quinto, ecclesiam Sancti Salvii de Dalbs, ecclesiam Sancti Sulpitii de Cella, et ecclesiam Sanctae Mariae de Salvenes cum pertinentiis earum, sicut eas juste et sine controversia possidetis, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus: statuentes ut si vos in aliquo gravari senseritis, libere vobis liceat sedem apostolicam appellare. Nulli ergo omnino hominum liceat personas seu bona vestra temere perturbare, seu hanc paginam nostrae confirmationis et protectionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani, XIV Kal. Novemb., pontificatus nostri anno tertio.
CLIV. Praeposito Sanctae Mariae Magdeburgensi chirothecarum usum concedit. [LUDEWIG, Reliquiae mss., II, 407.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio praeposito ecclesiae Beatae Mariae in Magdeburg.
Ad universalis Ecclesiae regimen providentia supernae dispositionis assumpti, sic administrare debemus dispensationis nobis creditae ministerium, ut oculos apostolicae sedis saluti ac profectui singulorum invigilet, et eos praecipue ad observationem bonorum operum debeat sollicitius provocare qui sub regulari militia sacram exhibere Domino nituntur servitutem. Cum autem Ecclesia, tibi commissa per felicis memoriae N. quondam Magdeburgensem archiepiscopum, regularibus institutionibus per Dei gratiam fuerit informata, et in ea rigor canonicus et regularis observantia disciplinae laudabiliter hactenus, Domino faciente, viguerit, et per ipsam laudabilis honestatis fragrantiam nonnullae in partibus illis ecclesiae sint constructae, attentius sollicitudini tuae imminet praecavendum, ne (quod absit!), inimico humani generis suadente, ipsius religionis puritas refrigescat, et fraterna in vobis charitas et religionis observantia temporibus tuis sustineat detrimentum. Ideoque discretionem tuam monemus attentius et exhortamur in Domino, et praesentium auctoritate injungimus, quatenus ad ea quae anteriora sunt jugiter te extendens, circa susceptae administrationis officium attenta sollicitudine prosequaris, sic subditos tuos salubribus monitis instruas et horteris, corrigas quae fuerint corrigenda, aedifices et plantes, ut et Deus in tuis actibus honoretur, et, tuo studio faciente, non solum in ecclesia tua, sed in caeteris ex ea transplantatis, nec non in omnibus de ordine vestro per totam Saxoniam, sicut de jure ad te respectum habere debent, et resecentur vitia et virtutum germina propagentur. Juxta subditorum necessitates et indigentiam apostolicae sedis censura suae discretionis moderari consuevit indulgentiam, ut quae omnibus tenetur prospicere, nullius fortunam vel meritum videatur negligere. Inde est quod nos bonae conversationis tunc famam favorabiliter prosequentes, desiderio tuo efficaciter concurrimus et assiduum tibi chirothecarum usum concedimus, ne videlicet manus tuas, quas spiritualiter sacris usibus devovisti, alicujus foeditatis tactus commaculet; sed ab aestu eas et gelu uredine continui operimenti consuetudo incontaminatas conservet, etc.
CLV. Monasterii S. Dionysii de Nogento protectionem suscipit, bonaque ac previlegia confirmat. [ Bullar. Cluniac., 92.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis SIMONI, priori monasterii Sancti Dionysii de Nogento, ejusdemque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelium devotio celerem sortiatur effectum, et tanto libentius sacrae religionis observantiae et aliis bonis operibus insistat, quando senserit ab apostolica sede in pio et beato proposito benigne confoveri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus gratum impertientes assensum, praefatum monasterium Sancti Dionysii de Nogento, in quo Dominico mancipati estis obsequio ad exemplar felicis memoriae praedecessoris nostri Alexandri papae, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quaecunque bona idem coenobium impresentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:
Ecclesiam Beati Hilarii de Nogento cum capellaniis et appenditiis suis; burgum S. Dionysii liberum et absolutum ab omni jurisdictione et exactione alicujus, furnos, piscariam in eadem villa, molendina, nemus de Croisillis et calefactiones de nemoribus comitis et reparationes ad domos proprias, ruricolas circa aquam Eduliae, et ultra aquam cum propriis meteriis, decimam telonei ejusdem castri; in his omnibus, burgensibus videlicet et rusticis totum dominium praeter duellum, ecclesiam Sanctae Mariae de Margon, duos modios apud Arcias, ecclesiam de Petra Fixa, ecclesiam Sancti Martini de Brunellis, ecclesiam de Campo Rotundo, capellam Sanctae Mariae Magdelcnae de Perraria, ecclesiam de Cidroerillo, ecclesiam Sancti Andreae de Fretiniaco, ecclesiam Sancti Albini de alio Campo Rotundo, ecclesiam Sancti Petri de Harponvillario cum appenditiis suis, ecclesiam Sancti Hilarii de Bellonvilla, ecclesiam Sanctae Anastasiae de Nonvillario, ecclesiam Sancti Martini de Universio cum appenditiis suis, capellam de Oroneo, ecclesiam de Flacciaco cum appenditiis suis, domum in Carnotensi urbe, et omnia quae ibidem rationabiliter possidetis; rusticos apud Roemvillam et quaecunque alia in Carnotensi parochia canonice possidetis; ecclesiam Sancti Petri de Bosvillette cum appenditiis suis, quae in eadem parochia sita est; ecclesiam Sancti Petri de Cetone cum burgo, et molendinis et furno, et rusticis et appenditiis suis; ecclesiam Sancti Vulphacii cum appenditiis suis, et quaecunque in Caenomanica parochia possidetis; ecclesiam Sancti Martini de Berzelis, ecclesiam Sancti Petri de Brueria, ecclesiam Sancti Andoenis de Verreriis, ecclesiam Sancti Martini de Beloup cum appendiciis suis, ecclesiam de Gimagiis, ecclesiam Sanctae Mariae de Bure, ecclesiam de Fadentivilla prope Mauritaniam cum quadam parte decimae; decimam de Burethe, ecclesiam Sancti Petri et Sancti Joannis de Mannis cum Agripenno prato; decimas apud Cerbon, ecclesiam de Comblou; decimas apud Corgon, ecclesiam Sancti Martini de Loisel, ecclesiam Sancti Praesceti, ecclesiam Sancti Gervasii de Fannis, ecclesiam Sancti Germani de Loscio cum capellanis et appenditiis suis, ecclesia scilicet Beatae Mariae, et ecclesiam Beati Maenti et ecclesiam Sancti Joannis, quae sunt positae in Mauritani Castro.
Decimam telonei de Mauritania cum furno; decimam pasnagii de Resnou, et de eodem nemore calefactiones, et reparationes domorum monachorum de Loscio; quidquid juris habetis in ecclesia Sancti Hilarii juxta Sanctam Ceronam; decimam de Fesvallo, decimam apud Ortum robur, decimam apud Lineroles, decimam de Corbeon, et quidquid juris habetis in parochia Sagiensi, in coemeteriis primitiis Burgensibus, molendinis, in agris, pratis sive aliis possessionibus, vobis auctoritate sedis apostolicae confirmamus. Liceat etiam vobis in ecclesiis vestris presbyteros eligere, et dioecesano episcopo praesentare; qui si idonei fuerint, ab ipso gratis et absque pravitate aliqua curam animarum suscipiant, eique de plebis cura rationem reddant, vobis autem pro rebus temporalibus debitam subjectionem exhibeant. Adjicientes insuper, auctoritate apostolica prohibemus, ut nulli archiepiscopo vel episcopo liceat in praedictum monasterium vel in vos interdicti vel excommunicationis sententiam promulgare, aliquasque consuetudines ibi exigere, seu alicujus gravaminis causa manum apponere, vel missas publicas, seu stationes sine assensu vestro celebrare, quatenus ab omni servitii saecularis infestatione securi, omni gravamine mundanae oppressionis remoti, in sanctae religionis observatione seduli ac quieti, Domino annuente, permaneatis. Si vero in atrio vestro, vel in sanguinis effusione, vel in verborum illatione, sive in aliquo hujusmodi violentiam contigerit irrogari, forte nequaquam propter hoc a divinis ecclesia prohibeatur officiis.
Libertates siquidem et immunitates, nec non antiquas et rationabiles consuetudines, vestro monasterio concessas et hactenus observatas, ratas habemus, easque futuris temporibus illibatas manere sancimus. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, et caetera ecclesiastica sacramenta a dioecesano suscipiatis episcopo, siquidem Catholicus fuerit et gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et absque pravitate aliqua vobis voluerit exhibere, alioquin vobis liceat quemcunque malueritis adire antistitem Catholicum, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus corpora mortuorum assumuntur. Ecclesiarum vestrarum decimas quae a laicis obtinentur, si secundum Dominum eorum potestati subtrahere vestrae religionis reverentia poterit, ad vestram et pauperum gubernationem vobis liceat possidere. Praecipimus etiam ut omnes ecclesiae seu capellae vestrae et coemeteria sint omnis exactionis immunia, praeter consuetam episcopi paratam et justitiam in presbyteros, si adversus sui ordinis offenderint dignitatem. Prohibemus etiam ut, infra fines parochiarum vestrarum, nullus ecclesiam vel oratorium sine assensu vestro aedificare praesumat, salvis tantum privilegiis Romanorum pontificum. Sancimus insuper ut donationes et alienationes, quae de possessionibus capituli vestri et locorum vestrorum, absque consensu ipsius capituli vel majoris partis et sanioris, a quadraginta annis infra illicite factae sunt, legitime revocentur, et ne de caetero taliter fiant auctoritate apostolica prohibemus.
Confirmamus etiam ne cellarum vestrarum, ubilibet positarum, fratres, pro qualibet interdictione vel excommunicatione, divinorum officiorum suspensionem patiantur; sed tam monachi ipsi et famuli eorum, et qui se monasticae devotioni devoverunt, clausis ecclesiarum januis . . . . . non admissis, divinae servitutis officia celebrent, et sepulturae debita peragant. Concedimus etiam vobis laicos seu clericos saeculares liberos et absolutos, nisi pro certis criminibus excommunicati sint, ad conversionem seu sepulturam per loca vestra suscipere. Pro altaribus quoque et ecclesiis vestris nulli episcoporum facultas sit gravamen aliquod vobis, aut molestias irrogare, sed quidquid juris in eis habuistis, canonice in futurum habeatis. Inhibemus etiam ne terras seu possessiones alias et thesauros ecclesiarum vestrarum liceat alicui vendere, seu alio modo alienare, vel loco pignoris obligare, vel alicui fratrum vestrorum fidejubere, absque consensu capituli vestri, aut majoris et sanioris partis; quod si factum fuerit, decernimus irritandum. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna imposterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum, seu coemeteriorum ambitum, nullus violentiam, seu furtum committere vel saerilegium, ignem apponere, hominem capere vel interficere, aut quamlibet personam ausu temerario laedere audeat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium et loca ei subdita temere perturbare, aut eorum possessiones auferre, aut ablata temere retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et Cluniacensis monasterii ad quod spiritualiter spectat debita reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, etc.
CLVI. Mauritio episcopo Parisiensi hoc privilegium asserit, ut quotiescunque decanatus vacaverit, redditum ejus percipiat. [THEODORI Poenitentiale, II, 640.] CLEMENS MAURITIO Parisiensi episcopo.
Ex quodam scripto authentico exhibito nobis didicimus, quod, cum causa quae inter te et canonicos Ecclesiae tuae super redditibus decanatus, dum vacaret, percipiendis, emerserat, venerabili fratri nostro Remensi archiepiscopo sanctae Sabinae cardinali, tunc Senonensi archiepiscopo a felicis recordationis Alexandro papa praedecessore nostro commissa fuisset, decanus, et cantor, et quamplures canonici ejusdem Ecclesiae infra diem tibi et canonicis ab ipso archiepiscopo assignatam in domo tua nova eadem praesente archiepiscopo convenerunt, et se causae illi renuntiasse penitus, et in tuae voluntatis arbitrio posuisse, ac omnes alios canonicos in pleno capitulo communiter fecisse, idipsum coram saepedicto archiepiscopo sunt confessi. Nolentes igitur quod imposterum super hoc litigium indebite suacitetur, renuntiationem quaestionibus illis, sicut a capitulo tuo coram praedicto archiepiscopo facta est spontanea voluntate, et hactenus observata, et in scripto ejusdem archiepiscopi facto exinde continetur, ratam habemus, et auctoritate apostolica confirmamus: statuentes, ut nulli omnino hominum, etc.
CLVII. Petente Mauritio, episcopo Parisiensi, concordiam inter Stephanum quondam episcopum et Theobaldum archidiaconum compositam conservari jubet. [THEODORI Poenitentiale, II, 718, ubi revocatur lector ad privilegia Eugenii III et Alexandri III de eadem re episcopo Parisiens concessa. Vide Patrologiae tt. CLXXX et CC.] CLVIII. Mauritio episcopo (Parisiensi) scribit, mirari se, quod archiepiscopus Senonensis parochianos ejus, « eo nesciente et inrequisito, ad alios judices mittat, interdum et propriae sententiae definitionem condemnet. » Concedit, « ut liceat ei sententiam salva appellatione promulgatam ipso jure proponere, et parochianis, ne coram judicibus sic datis respondeant, prohibere. » [THEODORI Poenitentiale, II, 563.] CLEMENS MAURITIO episcopo.
Cum ex auctoritate canonum liqueat quid archiepiscopis jure metropolitico debeatur, et scriptum sit, ne quis terminos alienos usurpet, mirabile gerimus et satis reprehensibile judicamus, quod venerabilis frater noster archiepiscopus Senonensis parochianos tuae jurisdictioni subjectos, te nesciente et inrequisito, quosdam ad alios judices mittit, interdum et propriae sententiae definitionem condemnat. Sane quia hoc inhibitum prohibitione canonica reperitur, salvo eo quod de articulo appellationis excipitur, et sententia a non suo judice lata nihil obtinet firmitatis, fraternitati tuae praesentibus litteris duximus concedendum, ut liceat tibi sententiam taliter promulgatam ipso jure proponere et parochianis tuis, ne coram judicibus sic datis respondeant, prohibere.
Nulli ergo, etc.
CLIX. Petente Alphonso, Castellae rege, in civitate Placentina sedem episcopalem constituit, dioecesimque a rege institutam confirmat. [FERNANDEZ, Historia y Annales de Plasencia, p. 23.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio illustri regi Castellae ALPHONSO, salutem et apostolicam benedictionem.
Tunc Dei beneplacitum in humanis impletur actibus, cum corda principum ad hoc conspicimus viribus totis intendere, ut cultus divini nominis dilatetur, et inimici fidei catholicae conterantur. Unde nos qui quorumlibet pia desideria quadam manu sollicitudinis adjuvare tenemur, tanto ad conceptorum exsecutionem eos volumus diligenti adhortatione inducere, et annuendo. quae postulant, invitare, quanto pia exordia, quae de bona intentione procedunt, sperantur, laudabiliorum exitu concludenda. Inde est, quod intentionem regiam modis omnibus commendantes, de amplificandis Christianae religionis terminis, jam conceptam in Placentina civitate, quam in terra per strenuitatem tuam de manu Ismaelitarum acquisita, divina prosperante clementia, populasse dignosceris, auctoritate apostolica episcopalem cathedram constituimus. Dioecesim quoque habendam juxta dispositionem regiam, ab eadem ecclesia cathedrali decernimus, ut villae, sicut praesenti scripto concluditur, quae sua sunt ei largitione concessa dioecesano jure ad eam perpetuo debeant pertinere; Targellum scilicet, et Medelinum, et Mons Fragorum, et Sanctacruz cum omnibus pertinentiis suis. Ut autem haec concessio futuris temporibus integra et illibata servetur, statuimus ut nulli omnino hominum fas sit hanc nostrae confirmationis paginam infringere aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
CLX. Waldemaro episcopo Slesvicensi asserit quam « Canutus rex Daniae, consanguineus ejus ei et successoribus libertatem concessit, ut tam villici quam coloni ab omni gravamine regio vel officialium suorum liberi maneant et immunes; in cognitionibus quoque et exsecutionibus, quae prius per officiales regios tractari solebant, nunc nemini respondeant, sed ejus sint proprio mandato subjecti, nec ullius saeculari posthac sint subjecti potestati. » [Vide CYPRAEI Annal. episc. Slesvicensis, 202.] CLXI. Ad Petrum abbatem Harteriensem.--Mettis damnationem chartarum contra antiquam libertatem Harteriensis Ecclesiae Ecclesiae falsa suggestione acquisitarum, comprobat, ipsamque ecclesiam liberam esse confirmat. (Laterani, Jun. 4.)[MIRAEI Opera dipl. III, 368.] CLEMENS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati Harteriensis ecclesiae, ejusque fratribus tam futuris quam praesentibus.
Ex litteris sigillatis domni Stephani Mettensis episcopi et conventus ejusdem ecclesiae didicimus, chartas sigillis Benedicti papae VIII, et Eugenii papae III, et imperatorum Ottonis I et Conradi confirmatas, et contra antiquam libertatem Hasteriensis Ecclesiae falsa suggestione acquisitas, Mettis judicio esse damnatas. Quod juste et canonice factum esse approbamus, et praedictas chartas, et quidquid libertati vestrae obviare potest, in perpetuum damnamus, et ecclesiam vestram in omni jure conventualis ecclesiae liberam esse per se, apostolica auctoritate et praesentis scripti patrocinio confirmamus. Statuentes, ut nulli omnino hominum liceat huic confirmationi ausu temerario contraire.
Si quis autem hoc attentare praesumpserit, in extremo examine divinae ultioni subjaceat.
Datum Laterani, IV Nonas Junii, pontificatus nostri anno secundo.