Jump to content

Epistolae et privilegia (Eugenius III)/1

Checked
E Wikisource
Epistolae I-XLIX
Saeculo XII

editio: Migne 1855
fons: Corpus Corporum
1 

Epistolae I-XLIX

[recensere]

I. P. priori ecclesiae S. Frigdiani Lucensis significat, Lucio II die 15 Februarii mortuo, se in B. Caesarii ecclesia electum pontificem esse. Precationes pro sese fieri cupit. (Anno 1145, Mart. 2.)[BALUZ., Miscell. ed. Luc., IV, 593.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis P. priori S. Frigdiani, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam de religione et de honestate vestra valde confidimus, quae circa nos noviter acta sunt dilectioni vestrae breviter significare curavimus. Praedecessore siquidem nostro felicis memoriae PP. Lucio, XV Kal. Martii viam universae carnis ingresso in ecclesia Lateranensi honorifice tumulato, fratres nostri presbyteri et diaconi cardinales una cum episcopis et subdiaconibus sanctae Romanae Ecclesiae in Beati Caesarii ecclesia convenerunt, meque invitum et renitentem, et nihil tale omnino suspicantem, nescimus quo Dei judicio, unanimi voto et pari consensu in Romanum pontificem elegerunt. Tanto itaque pondere pressum me recognoscens, charitatem vestram apostolicis litteris duximus visitandam, rogantes ut per me speciales orationes ad Dominum faciatis, et per religiosorum fratrum congregationes quae in partibus illis sunt, fieri studeatis. Nos autem personas et loca vestra more praedecessorum nostrorum diligere et manutenere volumus, et in vestris opportunitatibus adjuvare.

Data Narniae, VI Nonas Martii.

II. Ecclesiae Oscensis possessiones, petente Dodone episcopo, confirmat. (Anno 1145, Mart. 14.)[FLOREZ, España sagrada, XLVI, 289).

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DODONI Oscensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.

Quae judicii veritate decisa sunt, litterarum debent memoriae commendari, ne pravorum hominum valeant in posterum refragatione turbari . . . . Inter te et fratrem nostrum Guillelmum Rotensem episcopum super ecclesiis de Belsa, et de Gestau et de Alquezar juxta praedecessoris nostri felicis memoriae PP. Innocentii mandatum tibi restitutionem fieri. Qui super hac restitutione infirmitatem et mortem praedecessoris sui, et quasdam alias excusationes non satis rationabiles praetendens, Barbastrum a te sibi restitui postulabat, asserens et quoddam scriptum sub nomine praedecessoris, in quo continebatur quod idem Urbanus episcopalem sedem apud Barbastrum manere statuit. Ostendebat etiam insuper duo privilegia felicis memoriae Paschalis PP. quae ab eodem scripto Urbani processerant, in quibus similiter continebatur quod apud Barbastrum episcopalis sedes haberetur. Ipse vero Gregorii septimi, et ejusdem Urbani privilegia ostendebas, in quo tam Barbastrum quam praefatae ecclesiae, videlicet de Belsa et de Gestau, et de Alquezar. Garsiae et Petro praedecessoribus tuis fuerant confirmata. Nos itaque, auditis utriusque partis rationibus et scriptis diligenter inspectis, prius scriptum jam dicti Urbani unde alia privilegia Paschalis processerant falsum omnino deprehendimus. Super quo habito fratrum nostrorum consilio, ex rigore justitiae scriptum ipsum, et praefata privilegia damnantes in conspectu nostro incidi fecimus atque tam ipsum Rotensem episcopum quam personas ipsius Ecclesiae, quia falsa scripta nobis repraesentare praesumpserant, debita animadversione multavimus. Possessionem itaque praefati Barbastri et aliarum ecclesiarum, videlicet de Belsa et de Gestau, et de Alquezar cum omnibus suis pertinentiis, et proprietatem tibi tuisque successoribus in perpetuum adjudicamus, et ab ejusdem Rotensis et successorum suorum impetitione super hoc omnino absolvimus. Praeterea terminos Oscensis episcopatus a parte orientali, videlicet sicut Cinga fluvius a Pyrenaeis montibus descendens per montana et plana discurrit usque ad vallem Lupariam quemadmodum per praedecessores nostros beatae recordationis Gregorium VII et jam dictum Urbanum praedecessoribus tuis Garsiae et Petro confirmati sunt, et nos tibi tuisque successoribus confirmamus, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona contra hujus nostrae constitutionis paginam sciens, temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Observantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabiniensis episcopus ss. Ego Theodevin. Sanctae Rufinae episcopus ss. Ego GG. pbr. card. TT. S. Calixti ss. Ego Reinerius pbr. card. TT. Sanctae Priscae ss. Ego Thomas pbr. card. TT. Vestinae ss. Ego Guido pbr. cardinal. TT. Sanctorum Laurentii et Damasi ss. Ego Alvertus pbr. cardinal. TT. Sanctae Anastasiae ss. Ego Manfredus pbr. card. TT. Sanctae Sabinae ss. Ego Hugo sanctae Rom. Ecclesiae pbr. card. TT. Sancti Laurentii in Lucina ss. Ego Julius pbr. card. TT. Sancti Marcelli ss. Ego Gregorius diacon. card. Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Guido diac. card. Sanctorum Cosmae et Damiani ss. Ego Octavianus diac. card. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano ss. Ego Petrus diac. card. Sanctae Mariae in Porticu ss. Ego Rodulfus. diac. card. Sanctae Luciae in Septa Solis ss. Ego Gregorius diac. card. Sancti Angeli ss. Ego Astaldus, diac. card. Sancti Eustachii ss. Ego Berardus, diac. card. sanctae Rom. Ecclesiae ss. Ego Guido Sanctae Romanae Ecc. diac. card. ss. Ego Jacintus diac. card. Sanctae Mariae in Cosmedin ss. Ego fr. Jordanus diac. card. sanctae Rom. Ecclesiae ss. Ego Cinthius diac. card. sanctae Romanae Ecclesiae ss.

Datis Narniae per manum Roberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri card. et cancell., II Id. Martii, indictione VIII, Incarnat. Dominicae 1144, pontificatus vero domini Eugenii III pp. anno primo.

III. Ad abbates et praepositos Praemonstratenses.--Ut ad generale capitulum semel in anno Praemonstratum conveniant. (Anno 1145. Mart. 14.)[LEPAIGE, Biblioth. Praem., 626.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbatibus et praepositis universis Praemonstratensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem.

Pro stabilitate ordinis et religionis observantia statutum est, ut universi abbates et praepositi Praemonstratensis ordinis, ad Praemonstratense capitulum semel in anno conveniant, ibique communi fratrum consilio corrigenda corrigant, et quae statuenda fuerint auctore Domino statuant. Nunc autem, sicut accepimus, quidam vestrorum episcoporum suorum prohibitionem praetendentes, ad tam sanctum conventum venire contemnunt. Ideoque per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus quatenus tam sanctam institutionem nullatenus negligatis, sed sicut statutum est, semel in anno convenientes, quae ibidem, ut diximus, pro stabilitate ordinis statuta fuerint, irrefragabiliter observetis, alioquin sententiam quam abbas. Praemonstratensis, fratrum suorum consilio abbatum videlicet qui convenerint, in contemptores regulariter promulgaverit, nos, auctore Domino, ratam habebimus.

Datum Narniae undecimo Idus Martii, pontificatus nostri anno secundo.

IV. Monasterii S. Trinitatis de Curba-fossa (Lucernensis) protectionem suscipit bonaque confirmat (Anno 1145, Mart. 16.)[HUGO, Annal. Praem., III, p. 61.

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis TESCELLINO abbati de Curba-fossa, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis.

Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis petitionibus clementer annuimus, et ecclesiam sanctae Trinitatis de Curbafossa, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, Domino propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Totam terram de dominio Turgis de Tracy; in Lucerna suum molendinum cum tota molitura de tota terra sua ejusdem villae; duas garbas decimae de omni dominio suo; decimam nemoris, sive in venditione lignorum, sive in pascuis; partem nemoris in dominio canonicorum; totam terram de dominio Gilberti filii Adae in Lucerna; sex acras terrae juxta vivarium Richardi de Rochella, quas ipse dedit; totam decimam de Gripone de omnibus redditibus ad dominum castri pertinentibus; duos agri pennos vineae in Suligneio; unam acram terrae in Marceio, unam piscariam in Bollion. Decimam molendini Guillelmi de Sunilleio in Burri. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, sive ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dioecesani episcopi canonica justitia et reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire praesumpserit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura servantibus sit pax Dei et Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Parmae per manum Roberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellari., XVII Kalendas Aprilis, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1144, pontificatus vero domni Eugenii III anno primo.

V. Privilegium pro monasterio S. Joannis Kaltenbornensi. Anno 1145, Mart. 20.)[SCHOETTGEN et KREYSIG, Diplomat., II, 697.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GODESCHALCO praeposito, ejusque fratribus, in Ecclesia S. Joannis Evangelistae de Caldenborn canonicam vitam professis, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum.

Apostolici moderaminis clementiae convenit religiosos diligere et eorum loca apostolicae protectionis munimine roborare. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praedecessorum nostrorum felicis memoriae Calixti, Honorii, Innocentii Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, canonicae vitae ordinem secundum beati Augustini Regulam quam professi estis, apostolica auctoritate firmamus, atque praefatam beati Joannis Ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, liberalitate regum, largitate principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Domino propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: In Nyenburgk et in Gravesdorff decem mansos et dimidium et vineam; in Haldenstell octo mansos et vineam; in Helpede unum mansum et vineam; in Erardesdorff, undecim mansos, in Suithardesdorff duos, in Roweckesdorff unum, in Panukendorff tres, in Seburk dimidium, in Aseckendorff unum, in Dielnice dimidium, in Lieffdegersdorff dimidium, in Deussene triginta septem, in Ludeslene triginta tres, exceptis aliis jugeribus quae supersunt et unum molendinum, in Storquice septem mansos, in Zceulice XIV, in Namelickesdorff XXX, in Czeckendorff dimidium, in Querenvorde dimidium, quae sita sunt in episcopatu Alberstadensi et comitatu Palatini comitis Friderici, in Constebolde VIII mansos, in Modelwice V, in nova villa juxta illam VI, in Dhretis unum, in Droganice IV, in Bittine XIV, in Rureschezeze XII. Hi L mansi siti sunt in pago Orlon. In Sengenfeld VII, in Durnoefeld IX, in alio Durnefeld unum, in Rothorff VIII, in Urthern unum, in Teubecke X, et unum molendinum, in Suegrestede V, in Vranchenhusen II panstadel. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres secundum Dei timorem regulariter providerint eligendum. Decernimus igitur ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Paviae per manum Roberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XIII Kal. April., indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1144, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno primo.

VI. Ad Alvisum Atrebatensem episcopum. (Anno 1145, April. 1.)[BALUZ., Miscell. II, 169.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALVISO Atrebatensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Controversia quae inter te et Hermarum presbyterum super pecunia quam frater suus tibi furto abstulerat, et tu ab ipso requirebas, agebatur tam litterarum Capituli tui attestatione quam ejusdem presbyteri et nuntiorum tuorum viva relatione diligenter attendimus. Auditis igitur utriusque partis rationibus, et scriptis studiose inspectis, de fratrum nostrorum consilio judicavimus ut idem presbyter salvo honore et ordine suo eamdem pecuniam, sicut juravit, tibi restituat, tu vero, quia eumdem presbyterum absbue gravamine ad sedem apostolicam appellasti, rationabiles expensas viae sibi restituas.

Datum apud civitatem Castellanam, Kal. Aprilis.

VII. Fratrum S. Frigdiani Lucensium privilegium confirmat, ut ex eorum numero diaconi cardinales S. Mariae Novae sumantur. (Anno 1145, April. 5.)[ Bullar. Lat., 28.] VIII. Privilegium pro monasterio S. Mariae de Carcere. (Anno 1145, April. 8.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., III, App. 418, ex apographis S. Michaelis de Muriano.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis DOMINICO priori Sanctae Mariae de Carcere ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Quoties illud a nobis petitur, quod religioni et honestati convenire monstratur animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, venerabilis fratris nostri Bellini Paduani episcopi precibus inclinati, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam Beatae Mariae de Carcere, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia, inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Decimas omnium novalium, quae jam facta sunt, et quae in perpetuum fient in loco quem Caracetulum vocant, et in Aguciano; necnon in tota Scudasia et in Fracta. Quaecunque etiam a praefato episcopo et antecessore suo bonae memoriae Senebaldo vobis canonice concessa sunt, nihilominus confirmamus. Sententiam vero illam quam praefatus Bellinus episcopus super contentione, quae inter vos et clericos Sanctae Theclae de Adeste de persona Ugonis Balistarii et filii ejus et bonis ipsius agebatur, legitime promulgavit, confirmamus et ratam manere censemus. Sancimus etiam ut ordo canonicus secundum B. Augustini Regulam et fratrum Portuensium institutionem ibidem institutus, per Dei gratiam, perpetuis temporibus inviolabiliter conservetur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva dioecesani episcopi canonica justitia et sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

FAC MECUM, DOMINE, + SIGNUM IN BONUM. Ego Eugenius catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus ss. Ego Petrus Albanensis episcopus ss. Ego Gregorius presbyt. card. tit. Calixti ss. Ego Gilbertus S. Romanae Ecclesiae presb. card. tituli Sancti Marci ss. Ego Guido presb. card. Sanctorum Laurentii et Damasi ss. Ego Nicolaus presb. card. Sancti Cyriaci ss. Ego Manfredus presb. card. tit. Sanctae Savinae ss. Ego Berardus diac. card. sanctae Romanae Ecclesiae Ego Alibertus presb. card. tit. Sanctae Anastasiae ss. Ego Julius presb. card. tit. Sancti Marcelli ss. Ego Ubaldus presb. card. tit. Sanctae Crucis ss. Ego Gregorius diacon. card. Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Wido diac. card. Sanctorum Cosmae et Damiani ss. Ego Octavianus diac. card. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano ss. Ego Rodulfus diac. card. Sanctae Luciae in Septa Solis ss. Ego Gregorius diac. card. Sancti Angeli ss. Ego Astoldus diac. card. Sancti Eustachii ss. ss. Ego Guido sanctae Romanae Ecclesiae diac. card. ss.

Datum apud civitatem Castellanam per manum Roberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VI Idus Aprilis, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1145, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno primo.

IX. Ad Guillelmum de Montepessulano. (Anno 1145, April. 9.)[GARIEL, Series episc. Magalon., I, 122.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio GUILLELMO de Montepessulano, salutem et apostolicam benedictionem.

Nulli laico, quantumlibet religioso, de ecclesiis, vel earum facultatibus aliquid disponendi, vel judicandi ulla unquam legitima attributa est facultas; in episcopum enim, et aliarum ecclesiasticarum personarum potestate et ordinatione debet consistere, et eorum usibus cedere; ideoque per apostolica tibi scripta mandamus, ut ecclesias de Montepessulano, videlicet S. Crucis, S. Nicolai, et alias factas vel faciendas, sicut de jure Magalonensis Ecclesiae esse dignoscuntur, in episcopi et clericorum ipsius ecclesiae, sicut justum est, libera dispositione permittas, nec deponendis in eis sacerdotibus, vel removendis introducas; jura Magalonensis Ecclesiae, quae burgenses de Montepessulano coacte ab eadem ecclesia detinebant, eidem ecclesiae integre restituas.

Datum apud civitatem Castellanam, quinto Idus Aprilis, pontificatus nostri anno sexto.

X. Privilegium confirmans libertatem et omnia bona Ecclesiae Majoris Monasterii. (Anno 1145, April. 9.)[BOCHELLUS, Gregorii Turonensis Opera. Paris, 1610, in-18. Append., p. 130.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, GARNERO abbati Majoris Monasterii Beati Martini, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in Christum.

Cum universis Catholicae Ecclesiae filiis debitores ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio existamus, illis tamen qui ad sedem apostolicam specialius pertinere noscuntur, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Proinde, dilecti in Christo filii, vestris justis postulationibus debita benignitate gratum impertientes assensum, tum pro beati Christi confessoris Martini devotione ac reverentia, tum pro verae religionis praerogativa, praefatum monasterium ab eodem glorioso confessore Christi Martino aedificatum, ad exemplar praedecessorum nostrorum sanctae memoriae Urbani, Paschalis et Calixti secundi Romanorum pontificum in apostolicae sedis tutelam et protectionem suscepimus specialiter confovendum, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem coenobium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: In pago Carnotensi, ecclesiam Sancti Martini de Valle cum ecclesiis, decimis, et omnibus ad ipsam pertinentibus. In pago Suessionensi ecclesiam Sanctae Mariae de Castellione cum pertinentiis suis, et ecclesiam Sanctorum martyrum Rufini et Valerii cum omnibus ad ipsam pertinentibus. In episcopatu Tricassino ecclesiam Sanctae Mariae de Ramerenco cum ecclesiis, decimis et omnibus ad ipsam pertinentibus; ecclesiam Sancti Stephani de Arcensi cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Petri de Rassermis cum pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Susannae, ecclesiam Sancti Naboris cum earum pertinentiis. In episcopatu Constantiensi ecclesiam Sancti Germani de Healvilla; ecclesiam Sancti Petri de Buevilla; ecclesiam Sancti Petri de Herevilla, et partem decimae quam habetis in parochia de Guastevilla; ecclesias quoque de insula Greneliaci, S. Petri Portuensis, Sanctae Mariae Torevillae, Sancti Sansonis, Sanctae Trinitatis, S. Andreae, Sancti Martini de Laberlussa cum earum pertinentiis. In episcopatu Exoniensi Harpeford et nota Wella. In episcopatu Lincolniensi Vuingla; in episcopatu Burdegalensi ecclesiam S. Dionysii cum pertinentiis suis. In episcopatu Vasatensi ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae cum pertinentiis suis. In episcopatu Parisiensi ecclesiam Sancti Nicolai de Gunsiaco cum pertinentiis suis. In episcopatu Aterensi ecclesiam S. Martini de Castello Goscelini cum omnibus pertinentiis suis, et ea quae habetis in ecclesia Sanctae Mariae ejusdem castri; ecclesiam de Miniaco de Podrohoit . . . . . cum omnibus ad eam pertinentibus; ecclesiam Sancti Petri de Imphintic cum pertinentiis suis, et ecclesiam de Talenceac cum pertinentiis suis, et ecclesiam quam habetis in castro de Ploasmel. In episcopatu Cenomanensi ecclesiam Sancti Hippolyti de Vivonio cum ecclesiis, decimis et omnibus ad ipsam pertinentibus; ecclesiam Sancti Albini de Vineis; ecclesiam Sanctae Mariae de Noio cum pertinentiis earum. In episcopatu Pictaviensi, ecclesias de Quidmicheriis cum pertinentiis suis: salva episcoporum, in quorum parochiis praefatae ecclesiae sitae sunt, canonica justitia. In parochialibus vero ecclesiis quas tenetis, presbyteros eligatis, quibus, si idonei fuerint, episcopi parochiae curam committant, aut ejusmodi sacerdotes de plebis quidem cum episcopo rationem, vobis autem pro rebus temporalibus debitam subjectionem exhibeant. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quorumlibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris de collegio vestro donec ibi idoneus inventus erit, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Electus ad Romanum pontificem vel ad quem malueritis, catholicum episcopum secundum constitutionem praedicti domini nostri Paschalis papae consecrandus accedat; qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Chrisma, oleum sanctum, ordinationes monachorum qui ad sacros fuerunt ordines promovendi locorum vestrorum fratres ab episcopis in quorum dioecesibus sunt acceptati, si quidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerint, et si eam gratiam sine pravitate noluerint exhibere a quo maluerint catholico episcopo consecrationis sacramenta suscipiant. Sane missas publicas per archiepiscopum aut episcopum quemlibet in praefato monasterio celebrari, aut stationem fieri omnimodo prohibemus, ne in servorum Dei recessibus popularibus occasio praebeatur ulla conventibus. Interdicimus etiam ne quis ejusdem loci monachos in aliquam ecclesiam ad stationem, aut exsequias celebrandas, praeter suam et abbatis voluntatem, compellat. Adjicientes et cupientes ne quisquam deinceps archiepiscopus aut episcopus Beati Martini Majus Monasterium, aut ipsius Majoris Monasterii monachos pro ulla causa ullo in loco excommunicare praesumat. Sed omnis eorum causa gravior ex apostolicae sedis judicio pendeat. Nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur. Sed tam monachi quam et famuli eorum, et qui se monasticae professioni devoverunt clausis ecclesiarum januis, non admissis dioecesanis, divinae servitutis officia celebrent, et sepulturae debita peragant. Ad haec adjicimus ut idem Beati Martini monasterium ab omnium mortalium subjectione liberum, Domino annuente, permaneat; solique Romanae Ecclesiae subditum de tanta libertate atque auctoritate gaudeat. Confirmamus etiam vobis universa quae per authentica praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum privilegia confirmata sunt. Nulli ergo omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat; et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Gregorius presbyter cardinalis tit. Sancti Calixti ss. Ego Guido presbyter cardinalis tit. Sanctorum Laurentii et Damasi ss. Ego Manfredus presbyt. cardinalis tit. Sanctae Savinae ss. Ego Alibertus presbyter cardinalis tit. Sanctae Anastasiae ss. Ego Petrus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Ego Ubaldus presbyter cardinalis tit. Sanctae Crucis in Jerusalem ss. Ego Guido presbyter cardinalis tit. Pastoris ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Theodewinus . . . . . . Sanctae Rufinae episcopus ss. Ego Petrus Albanensis episcopus ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani ss. Ego Octavianus diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere Tulliano ss. Porticu ss. Ego Rodolphus diaconus cardinalis Sanctae Luciae in Septa Solis ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli ss. Ego Joannes cardinalis Sanctae Mariae Moriae ( sic ) ss. Ego Astaldus diaconus cardinalis Sancti Eustachii juxta templum Agrippae ss. Ego Berardus diac. cardin. sanctae Romanae Ecclesiae ss. Ego Bernardus diac. cardin. sanctae Romanae Ecclesiae ss.

Datum apud civitatem Castellanam per manum Roberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, V Idus Aprilis, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1145, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno primo.

XI. Alviso episcopo Atrebatensi mandat ut de matrimonio Balduini de Rispens et Mathildis de Albiniaco decernat. (Anno 1145, April. 22.)[D. BOUQUET, Recueil, XV, 426.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALVISO Atrebatensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Et litteris et viva voce nobis significasti quod quidam parochiani tui, Balduinus videlicet de Rispens et Mathildis de Albiniaco, contra prohibitionem tuam ausu temerario matrimonium contrahere attentaverunt; super quo cum ad exsequendam justitiam ante tuam forent evocati praesentiam, pars viri armata manu tuo se conspectui praesentavit, et antequam causam ingrederetur, muliere quam contra prohibitionem episcopi duxerat reinvestiri postulavit; in quibus altera pars se gravari praesentiens, ad sedem apostolicam appellavit, et statuto termino, videlicet Laetare Hierusalem, nuntium suum ad nostram praesentiam destinavit. Pars viri nec venit nec excusationem praetendit. Quia igitur de absentia lucrari non debet, per apostolica tibi scripta mandamus ut causa ipsa in eodem statu permanente, utramque partem ante tuam evoces praesentiam, et absque ulla reinvestitione causam ipsam hinc inde diligenter audias et remota appellatione canonice diffinias. Quod si ordine judiciario separatio ipsa fuerit confirmata, quod pro dote illius mulieris viro datum est, sicut justitia exigit, integre restitui facias. Si vero quaelibet pars se contumaciter absentaverit, canonicam de ipsis justitiam facias.

Datum Viterbii, X Kal. Maii.

XII. Elargitio privilegiorum monasterio S. Salvatoris Papiensis dioecesis, ordinis Casinensis, quod sanctae Romanae Ecclesiae subjectum tantummodo declaratur. (Anno 1145, April. 24.)[MARGARINI Bullar. Casin., II, 162.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio OBERTO abbati monasterii S. Salvatoris secus Papiam siti, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.

Ad hoc nobis a Deo pastoralis officii sic cura commissa est, ut quieti et utilitati omnium ecclesiarum paterna debeamus sollicitudine providere, et ne pravorum hominum fatigentur molestiis, eas auctoritate nostrae sedis communire. Quapropter, in Christo dilecte fili Oberte abbas, tuis rationalibus postulationibus assensum praebentes, monasterium Domini Salvatoris, cui Deo auctore praesides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus ad exemplum praedecessorum nostrorum felicis memoriae, Joannis, Benedicti, Paschalis, Calixti, Honorii, Innocentii et Lucii Romanorum pontificum, sub beati Petri tutela et apostolicae sedis defensione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Quod nimirum coenobium ab Adeleyda imperatrice augusta benignissima pietate renovatum, et ejus liberalitate amplissimis possessionibus ditatum esse cognovimus: statuentes itaque, ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Castrum Monticelli cum duabus capellis et omnibus suis pertinentiis; curtem Olonae cum capella Sancti Anastasii, et omnibus sibi pertinentibus; curtem Baseregutiae cum baptismali ecclesia in honorem sanctae Mariae constructa, et capella una cum omnibus sibi pertinentibus; curtem Frixinatiae cum capella una et omnibus sibi pertinentibus; curtem Melariae cum plebe S. Michaelis, et ecclesia Sancti Stephani, et Sancti Martini, et omnibus sibi pertinentibus; curtis Herbariae medietatem, et plebem S. Faustini cum omnibus ad ipsas medietates et plebem pertinentibus, viridarium infra portam Sancti Joannis, et prope Palatinam portam situm, cum duabus capellis: una in honore sancti Laurentii, et altera in honore sanctae Mariae constructis; curtem Garlaschi cum capella una Sanctae Mariae, cum honore, et districtu per duo milliaria in circuitu; in Maringo ecclesiam unam in honore sancti Martini, et capellam unam in honore sanctae Mariae constructam, cum omnibus ad ipsas pertinentibus; cellam Sanctae Honoratae cum omnibus suis pertinentiis, medietatem curtis Corianae cum capella una, et omnibus sibi pertinentibus; curtem Armentariae cum capella una, et omnibus sibi pertinentibus. Sane obeunte te, nunc abbate ejusdem monasterii, nullus ibi qualibet subreptionis astutia abbatem ibi eligere praesumat, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, providerint eligendum. Electus autem a Romano pontifice consecretur. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum, seu canonicorum vestrorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a quo malueritis, suscipiatis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam sanctae apostolicae sedis habuerit. Porro in ecclesiis eidem monasterio pertinentibus, scilicet in ecclesia Sancti Martini de Maringo, et in ecclesia Sancti Anastasii Olonae, et in ecclesia Sancti Salvatoris Monticelli, baptismum apostolica auctoritate concedimus, et in aliis ecclesiis eidem monasterio pertinentibus, in quibus usque ad haec tempora constat esse celebratum. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus excolitis, vel de vestrorum animalium nutrimentis decimas nullus clericus, vel laicus a vobis exigere praesumat. Usum quoque caligarum, sandaliorum, chirothecarum, et mitrae, sicut per praedecessorum nostrorum authentica privilegia tibi tuisque successoribus concessum esse dignoscitur, et nos ex liberalitate sedis apostolicae concedimus. Ad haec praesenti capitulo adjicientes, ut praefatum coenobium sub nullius ecclesiae ditione permaneat, sed solum sanctae apostolicae sedis obnoxium existat. Decernimus ergo ut nulli episcopo, vel alicui omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva in omnibus sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Petrus Albanensis episcopus ss. Ego Gregorius presbyter cardinalis tituli S. Calixti ss. Ego Guido presb. card. tit. S. Chrysogoni ss. Ego Ubaldus presbyt. card. tit. S. Crucis in Hierusalem ss. Ego Villanus presb. card. tit. S. Stephani in Coelio monte ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Guido diac. card. tit. SS. Cosmae et Damiani ss. Ego Octavianus diaconus card. S. Nicolai in Carcere Tulliano ss. Ego Joannes diaconus card. S. Mariae Novae ss.

Datum Viterbii per manum Roberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VIII Kal. Maii, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno. 1145, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno I.

XIII. Privilegium pro monasterio S. Petri Perusini. (Anno 1145, April. 25.)[MARGARINI, Bullar. Casin., II, 164.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BERNARDO abbati monasterii Sancti Petri, quod secus Perusinam civitatem situm est, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Desiderium quod ad religionis propositum, et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, atque praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, praefatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio, apostolicae sedis privilegio communimus; statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus in praesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, vobis vestrisque successoribus firma et illibata permaneant tam in ecclesiis, quam in cellis, curtibus, plebibus, monasteriis, fundis atque casalibus. In quibus utique haec propriis nominibus duximus exprimenda: Plebem Sancti Constantii, Sancti Rufini, Sancti Martini et Sancti Joannis; plebem Sancti Martyrii: ecclesiam Sancti Benedicti in Agellione cum suis pertinentiis, ecclesiam Sancti Justini cum curte sua, ecclesiam Sancti Andreae et Sancti Angeli de Aliano cum suis pertinentiis, ecclesiam Sanctae Mariae in Petiniano et Sancti Clementis, curtem de Casale, curtem de Petroniano, et quod vobis pertinet de curte et ecclesia Sancti Donati in civitella. Necnon terram Hugonis nepotis Bernonis de Monte Nigro. Apostolicae quoque sedis tibi munimine confirmamus ecclesias sanctorum Apollinaris, Blasii et Montani cum suis pertinentiis, salvo annuo censu Farfensis Ecclesiae. Quin etiam confirmamus massas tres, in comitatu Perusino positas, unam quae vocatur Pusulo, alteram Filontio, et aliam quae nuncupatur Casalina, cum ecclesiis, casis, vineis, campis, hortis, montibus cultis et incultis, et omnibus suis pertinentiis; monasterium Sancti Angeli in comitatu Assisinate: in loco qui dicitur Limisano, cum cellis, capellis et omnibus sibi pertinentibus; ecclesiam Sancti Archangeli, sitam juxta locum Perusinum; monasterium Sancti Salvatoris in Potale, monasterium Sancti Petri in Poliano cum universis eorum pertinentiis; ecclesia Sancti Sylvestri in Murcelle, ecclesiam Sancti Donati, jus quod habetis in agello, ecclesiam Sanctae Mariae in Podio cum suis pertinentiis, ecclesiam Sancti Pauli in Monticello, ecclesiam Sancti Petri de Petroniano, cum curte sua, hospitale quoque quod ante portam Sancti Petri situm est, quemadmodum a praedecessore nostro felicis memoriae papa Lucio vobis restitutum est: salvo jure Dominici Sepulcri, castrum quod vocatur Fracta filiorum Azonis. Sane chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes monachorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, et clericorum ad idem monasterium pertinentium, a dioecesano accipietis episcopo, si quidem catholicus fuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quae postulatis indulgeat. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam elegerint, a Romano pontifice consecrandum. Missas autem publicas in eodem monasterio per episcopum fieri, vel stationes, aut ordinationes aliquas celebrari, praeter abbatis ac fratrum voluntatem omnimode prohibemus; ne in servorum Dei recessibus occasio popularibus praebeatur ulla conventibus. Nec ulli episcopo facultas sit, praeter Romani pontificis conniventiam, idem coenobium aut ejus cellas gravare, interdicere, vel excommunicare, seu exactiones novas imponere, nec saecularium procerum cuiquam liceat fodrum, vel aliud servitium ab eodem monasterio aut ejus pertinentiis extorquere, salvo nimirum jure ac dominio sanctae Romanae Ecclesiae. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, seu injuste datas suis usibus vindicare, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Gregorius presbyt. card. tit. S. Calixti ss. Ego Guido presb. card. tit. SS. Laurentii et Damasi ss. Ego Nicolaus presb. card. tit. S. Cyriaci ss. Ego Manfredus presb. card. tit. S. Sabinae ss. Ego Julius presb. card. tit. S. Marcelli ss. Ego Gregorius diac. card. tit. SS. Sergii et Bacchi ss.

Datum Viterbii per manum Roberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Kal. Maii, indict. VIII, Incarnationis Dominicae anno 1145, pontificatus domni Eugenii III papae anno I.

XIV. Privilegium pro monasterio S. Bertini Sithiensis. (Anno 1145, April. 25.)[ Collect. des Cart., III, 320.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LEONI abbati Sancti Bertini, ejusque successoribus, etc., ut supra in privilegio Coelestini papae. Item in parochia Tarvanensi, villam de Vinserna, cum terris suis et wastinis, quae extenditur usque ad terminos de Edekin et Longuenesse; ecclesiam de Osclara, ecclesiam de Vuarnestun, ecclesiam Sanctae Mariae, quae dicitur Eggafridi capella; ecclesiam de Haveskerke, et decimam Sancti Martini; decimam Sancti Michaelis, decimam de Longanessa, decimam de Edekin, decimam de Tilleke, etc . . . Iterum, ut supra, in jam dicto Coelestini papae privilegio. Quod autem de capella et coemeterio leprosorum de Broburg, a venerabili fratre nostro Milone, Morinensi episcopo, rationabiliter statutum est et scripto suo firmatum, confirmamus et ratum manere censemus; ita videlicet, ut in eadem capella leprosis tantum et sibi servientibus divinum celebretur officium; atque in coemeterio nullus nisi leprosus sepeliatur, nec ad conversionem ibidem nemo nisi leprosus recipiatur. Item in Atrebatensi parochia, altare de Barlin, quod venerabilis frater noster Alvisus, Atrebatensis episcopus, tibi tradidit; in Noviomensi episcopatu, altare de Runbeka, liberum a personatu, salvis justitiis episcopalibus. Stationes, etc . . . Usque in finem, ut supra in privilegio Innocentii. Ego Eugenius, Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi.

Data Viterbii, per manum Roberti, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Kal. Maii, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1145, pontificatus vero domni Eugenii tertii papae anno primo.

Signatum cum circulo.

In ejus circuitu scribitur: FAC MECUM, DOMINE, SIGNUM IN BONO; et in medio dicti circuli: SANCTUS PETRUS. SANCTUS PAULUS. EUGENIUS PAPA TERTIUS.

XV-XVI. Monasterii S. Bertini Sithiensis et Theoderici, Flandriae comitis de Henchin ad Berquariam concambium, et ejusdem monasterii de electione Alchiasensi privilegium confirmat. (Anno 1145, April.)[Iperii Chron. S. Bertini, ap. MARTÈNE Thesaur. III, 640.] Domnus Leo abbas tertio Romam tendit, et ab Eugenio papa judicium et privilegia praedicta iterum confirmari et renovari impetravit; in quo nobis nominatim multa confirmat, sicut de electione nostra, et de electione Alchiasensi, de sacerdotibus in parochialibus ecclesiis nostris instituendis, et ne episcopus in hoc monasterio stationem faciat, etc., quod sic incipit: EUGENIUS, etc. Justitiae et vacationis, etc. Datum anno Domini 1145. Item, aliud privilegium confirmans concambium inter nos et comitem Flandriae Theodericum, de Henchin ad Berquariam, quod sic incipit: EUGENIUS, etc. Apostolicae sedis, etc. Datum, ut supra. Item, aliud de electione Alchiacensi, quod incipit: EUGENIUS, etc. Apostolicae sedis, etc. Datum ut supra.

XVII. Monasterium S. Georgii Pragae in sedis apostolicae protectionem, suscipit ejusque possessiones confirmat. (Anno 1145, April. 28.)[BOCZEK, Codex dipl. Morav., I, p. 233.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus BERTAE abbatissae Sancti Georgii, ejusque sororibus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilectae in Domino filiae, pro his quae de religione et honestate vestra per venerabilem fratrem nostrum Henricum Moraviensem episcopum, religiosum et honestum virum intelleximus, preces ipsius pro vobis paterna benignitate admittimus, et Beati Georgii ecclesiam, quae in Pragensi civitate sita est, in qua postpositis saecularibus et mundi illecebris pro coelestis regni desiderio inclusae divino vacatis servitio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona ex dono vei concessione nobilis viri Wladislai Boemorum ducis, in praesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque succedentibus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur vestris et aliorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et Pragensis episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae concessionis paginam sciens, temere contra eam venire, et inclusionem vel quietem vestram perturbare tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

(S. M.) Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Theodewinus Sanctae Rufinae episcopus, ss. Ego Gregorius presbyt. cardinalis tituli Calixti subscripsi. Ego Guido presbyt. cardin. tituli Sancti Gregorii ss. Ego Thomas presbyt. cardin. tit. Vestinae ss. Racchi ss. Ego Otto diacon. cardin. S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Guido diaconus cardinalis SS. Cosmae et Damiani ss. Ego Octavianus diac. card. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano ss. Ego Joannes diaconus cardinalis Sancti Adriani ss.

Datum Biterbii per manum Roberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Kal. Maii, indict. VIII, Incarnationis Dominicae anno 1145, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno primo.

XVIII. Ad Bartholomaeum Laudunensem et U[rsionem] abbatem S. Dionysii Remensis. (Anno 1145, April. 29.)[D. BOUQUET, Recueil, XV, 427.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BARTHOLOMAEO Laudunensi episcopo et dilecto filio U. abbati Sancti Dionysii Remensis, salutem et apostolicam benedictionem.

Fraternitati vestrae non exstat incognitum quoniam sicut Redemptor noster pax et veritas, ita pacem et veritatem admonuit diligendam. Constat itaque ipsum a Deo diligi qui veritatem, quae Deus est, praesto est confiteri. Ut igitur super controversia quae inter Alvisum Atrebatensem episcopum et G. Sancti Nicolai abbatem diutius agitata est debitus contentionis finis imponatur, per apostolica scripta in virtute obedientiae vobis praecipiendo mandamus quatenus veritatem quam de ipso negotio novistis in praesentia venerabilium fratrum nostrorum Josleni Suessionensis et Milonis Morinensis episcoporum plene pronuntietis.

Datum Viterbii, III Kal. Maii.

XIX. Ludovico Francorum regi respondet se litteras ejus « debita benianitate » accevisse voluntatique ejus satisfecisse. (Anno 1145, April. 29.)D. BOUQUET, Recueil, XV, 427.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio LUDOVICO illustri Francorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.

Nobilitatis tuae litteras per venerabilem fratrem nostrum Alvisum Atrebatensem episcopum religiosum et honestum virum debita benignitate suscepimus, et preces tuas pro ipso libenter admisimus Super his autem quae de bonis juventutis tuae initiis ab ipso et aliis religiosis viris accepimus paterno affectu gaudemus, et ut de sursum a Patre luminum, a quo bona cuncta procedunt, in bono initio tibi perseverantia tribuatur, Dominum deprecamur. Tu itaque, dilecte in Domino fili, praefatum fratrem nostrum pro beati Petri et nostra reverentia de charo chariorem habeas, atque Ecclesiae et ecclesiasticis personis regni tibi a Domino commissi, sicut et decet regiam excellentiam, honorem et reverentiam exhibeas. Super hoc autem quod ex nostra parte tibi secretius intimabit ipsum tanquam me praesentem audias et opere compleas.

Datum Viterbii, III Kal. Maii.

XX. Donationes a Germaniae proceribus, episcopis caeterisque factus monasterio Schyrensi in Bavaria confirmat. (Anno 1145, April. 30.)[COCQUELINES, II, 287.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ULRICO abbati monasterii S. Mariae Schyren, quod in episcopatu Frisingensi situm est, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Hujus rei gratia, dilecti in Domino filii, praedecessorum nostrorum felicis memoriae Paschalis et Calixti Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et beatae Dei genitricis semperque virginis Mariae ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste atque canonice possidetis, autem futurum concessione pontificum, largitione regum, liberalitate principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Locum Vispachave et Usinhoven, in quibus prius habitastis, sicut per praefatos praedecessores nostros confirmata sunt; quaecunque etiam in parochiis et in decimis ab episcopis vobis concessa sunt; et quidquid Otto Palatinus comes, ejusdem loci fundator, consentiente, nobili femina Petrissa comitissa, et aliis quinque comitibus; et quidquid Haziga cum filiis suis Ekkardo, Bernhardo et Ottone comitibus, seu etiam illustris recordationis comes Paichtoldus, comes etiam Chunradus, et frater ejus Otto, Bernhard, et Ekkenaudus aliique fideles Christi pro suarum animarum salute congregationi vestrae de suo jure obtulisse noscuntur, per praesentis scripti paginam vobis in perpetuum confirmamus. Chrisma, oleum sacrum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano accipietis episcopo, si sine pravitate exhibere voluerit, alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quae postulantur, indulgeat. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, vel de suo, vel de alieno, si oportuerit, collegio, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam praeviderint eligendum. Porro sepulturam loci vestri omnino liberam esse sancimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Sane advocatiam vobis secundum vestrum arbitrium, aliorumque religiosorum, et sani consilii virorum quem potissimum elegeritis, concedimus, qui timoris amorisque Dei respectu vestrae voluntati benigne provideat: ipse tamen si molestus vobis exstiterit, nostra auctoritate liceat vobis alium idoneum constituere. Porro nec ipsi, nec aliis facultas sit, advocatiam loci vestri sibi quasi haereditariam vindicare, vel vobis renitentibus possidere. Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae protectionis, bizantium aureum nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commenita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Viterbii per manum Roberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, II Kal. Maii, indict. VIII, Incarnationis Dominicae anno 1145, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno I.

XXI. Ad R[otrodum] Ebroicensem episcopum.--Ut monialibus Fontis-Ebraldi ecclesiam ab abbate Conchensi eis donatam concedat. (Anno 1145, Maii 8.)[PAVILLON, Vie de Robert d' Arbrissel, Pr., p. 630]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri R[OTRODO] Ebroicensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Religiosae sorores Fontis-Ebraldi qualiter postpositis temporalibus in spiritu humilitatis et contritionis Domino serviant, fraternitati incognitum esse non credimus. Unde dignum est, ut universi Dei fideles, praecipue Ecclesiarum praelati earum imbecillitati et paupertati subveniant, et optata eis solatia misericorditer tribuant. Ideoque per apostolica scripta fraternitati tuae rogando mandamus quatenus ecclesiam quam abbas de Conchis eis dedit pro amore Dei, et B. Petri et nostra reverentia eis concedat.

Datum Viterbii, VIII Idus Maii.

XXII. Ad Joannem Bracarensem archiepiscopum.--Ut Toletanum primatum agnoscat. (Anno 1145, Maii 9.)[MANSI, Concil., XXI, 671.] Praedecessor noster felicis memoriae papa Lucius viva voce tibi praecepit, ut venerabili fratri nostro R. Toletano archiepiscopo, tanquam primati tuo, debitam obedientiam exhiberes aut si quae contra hoc munimenta haberes, vel privilegia, praeterita Resurrectione cum ipsis apostolico tuo conspectui praesentares, et ejusdem archiepiscopi nuntiis de sua justitia responderes. Tu vero tanquam diffidens de justitia, nec venisti, nec excusationem rationabilem praetendisti. Quia igitur in sede justitiae positi, singulis ecclesiis et ecclesiasticis personis sua jura illibata servare nos convenit, per apostolica tibi scripta mandamus atque praecipimus, quatenus eidem archiepiscopo, tanquam primati tuo, canonicam obedientiam et debitam reverentiam exhibeas. Quod si infra tres menses post harum acceptionem litterarum adimplere contempseris, ex tunc ab episcopali officio te noveris esse suspensum.

Datum Viterbii, VII Idus Maii.

XXIII. Privilegium pro parthenone Fontis-Ebraldi. (Anno 1145, Maii 9.)[PAVILLON, Vie de Robert d' Arbrissel, Preuv., p. 630.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus P[ETRONILLAE] abbatissae Fontis-Ebraldi ejusque sororibus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Quoniam sine verae religionis cultu nec charitatis unitas potest subsistere, nec Deo gratum exhiberi servitium, expedit apostolicae auctoritati religiosas personas diligere, et earum loca pia protectione munire. Quapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis petitionibus clementer annuimus et praefatum locum Fontis-Ebraldi in quo divino mancipatae estis obsequio, sub B. Petri privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possidetis aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, aut oblatione fidelium seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque succedentibus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exponenda vocabulis: Locum ipsum Fontis-Ebraldi quod est caput caeterorum, etc. Prohibemus autem ut nulli fratrum vel sororum post factam in locis vestris professionem absque abbatissae et capituli licentia exinde discedere audeat, discedentemque vero absque demissoriis litteris nullus retinere praesumat. Quia vero religiosam vitam ducentes, de aliorum eleemosynis et beneficientia debent vivere, constituimus ut de laboribus quos propriis sumptibus colitis, seu de vestrorum animalium nutrimentis a vobis decimas exigere vel accipere nemo praesumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones vel bona auferre, vel ablata retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur earum, pro quarum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Viterbii per manum Roberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Idus Maii, indict. VIII, Incarnationis Dominicae an. 1145, pontificatus domni Eugenii III papae anno primo.

XXIV. Privilegium pro Ecclesia S. Mariae Veronensi. (Anno 1145, Maii 17.)[UGHELLI, Italia sacra, V, 791.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri THEOBALDO Veronensi episcopo, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum.

Piae postulationis, etc. Eapropter, venerab. frater in Christo Theobalde episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et B. Dei Genitricis semper virginis Mariae Veronensem Ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, quae inpraesentialiter juste et canonice possides, aut in futurum rationabilibus modis, Deo propitio, poteris adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant, in quibus, ea propriis duximus exprimenda vocabulis: Monasterium S. Zenonis, monasterium Sanctorum Firmi et Rustici, monasterium S. Nazarii cum omnibus eorum pertinentiis, ecclesias ipsius civitatis, arcem Malsissini cum omni dominio, et districto, et omnibus pertinentiis suis: plebem ejusdem arcis cum omnibus capellis suis, jus nostrum in castro quod dicitur Tutis, castrum Garde cum cunctis appendentiis suis, plebem ejusdem loci cum omnibus suis capellis, plebem de Caprino cum suis capellis et decimis, plebem de Cisano cum capellis et decimis, plebem de Gazizio cum capellis et decimis, plebem de Teneri cum capellis et decimis, plebem de Pavenguli cum capellis et decimis et castello, monasterio Vemagazano cum capellis et decimis, plebem ejusdem loci cum decimis et capellis suis, curtem de Lenzani cum castro et omnibus pertinentiis suis, Rivoltellam cum capellis et decimis, plebem Sitinii cum capellis et decimis, monasterium S. Vigilii, plebem Puzolengi cum capellis et decimis, plebem S. Zenonis Zodeldisco cum ecclesia Sancti Michaelis sita juxta Tartarum cum decimis, ecclesiam Sancti Petri in Carnario cum decimis, ecclesiam Sancti Nazarii cum decimis et curte, ecclesiam Sancti Ambrosii de Casalialto cum pertinentiis suis, plebem de Valegio cum capellis et decimis, monasterium S. Mariae juxta mensam quantum ad jus spectat parochiale, plebem de Ponto cum capellis et decimis et curte, plebem S. Andreae cum capellis et decimis et curte, plebem de Pischeria cum capellis et decimis et curte, piscationibus et dimidio, plebem Cartholengi cum capellis et decimis, plebem de Palazolo cum decimis, plebem Summae Campancae cum capellis et decimis, plebem de Gregia cum capellis et decimis et curte, plebem de Vico Attici cum capellis et decimis, plebem de Trinenzolo cum capellis et decimis, plebem de Bonefisio cum capellis et decimis, plebem de Castellari, plebem de moratica cum capellis et decimis, ecclesiam S. Petri in monasterio cum decimis, plebem S. Prosodocimi cum capellis et decimis, et curte usque ad veterem alveum Tartari, ecclesiam Gatii cum decimis, ecclesiam curtis Regiae cum decimis et curte. Jus parochiale in plebem de Nogaria sicut per concordiam inter te et Nonantulanum abbatem praesentia nostra factum determinante, statutum est, et de scripto nostro firmatum cum decimis quas canonice possides in eadem villa de Nogaria, et in altera villa quae dicitur Aspum; ecclesiam Casalavoni, ecclesiam Salezole, ecclesiam Ravanuance cum decimis, ecclesiam Vanferarii cum decimis, plebem Ceredi cum capellis et decimis, et familia, et quidquid aliud ibidem juste possides; plebem Leniacis cum capellis et decimis et curte, et cunctis pertinentiis suis; plebem Portaerem cum capellis et decimis et curte, et cum pertinentiis suis; curtem Baasi cum capellis et decimis, plebem S. Zenonis cum capellis et decimis et curte, plebem Englarii cum capella et decimis, quidquid aliud ibidem juste possides; curtem Bonamdigni cum ecclesiis et decimis, ecclesiam Lasiae cum decimis, curtem Rupaeclarae cum plebe et capellis, decimis, familiis caeterisque suis pertinentiis; plebem Cortiliani cum decimis, plebem Boboloni cum decimis et curte, plebem Tumbae cum capellis et decimis et curte, caeterisque suis pertinentiis: villa Casanove cum omni districto, et castello veteri; plebem de Roncho cum capellis et decimis, plebem Insulae Porcharitiae cum capellis et decimis et curte, plebem de Opedani cum capellis et decimis, curtem Scardevariae cum ecclesiis et decimis, plebem Geberti cum capellis et decimis, plebem Azanensis cum capellis et decimis, ecclesias de Porcilli cum capellis et decimis, plebem de Suardio cum capellis et decimis, et quidquid ibidem juste possides, curtem Galderii cum ecclesiis et decimis et familiis, et quidquid juris habet in me Mooe quod vocatur Sarmatiae, et in silvis sitis juxta montem Fortem, et in Fustalino cum cunctis pertinentiis ejusdem curtis: plebem Colonione cum capellis et decimis et familiis, et dimidia curte; plebem Illati cum capellis et decimis et dimidia curte, curtem Calavenae cum plebe et capellis et decimis et familiis suis pertinentia; monasterium S. Petri de Calavena, plebem de Mezano cum capellis et decimis, et castello, et familiis, dimidiam curtem Lavanii cum ecclesiis et decimis, curtem Montis Aurei cum plebe, et capellis, et decimis, et omnibus suis pertinentiis: plebem de Cretiana cum capellis, et decimis, et familiis: curtem Alzenagi, et dimidiam partem Azagi: plebem Albatiani cum decimis, et capellis in districto curiae, et familiis, plebem S. Floriani cum capellis et decimis, et familiis; plebem de Higratio cum capellis et decimis, et familiis, et dimidia parte curtis; plebem S. Georgii cum capellis, et decimis, et familiis, et dimidia curte.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum, etc.Ego Villanus presb. card. tit. S. Stephani in Coelio Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theod. Sanctae Rufinae episcopus subsc. Ego GG. presbyter card. tit. S. Callisti subsc. Ego Guido presb. card. tit. S. Grisogoni subsc. Ego Ranerius presb. card. tit. S. Priscae subsc. Ego Thomas presb. card. tit. Vestinae subsc. Ego Manfredus presb. card. tit. S. Sabinae subsc. monte subsc. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Oddo diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum subsc. Ego Guido diac. card. SS. Cosmae et Damiani subsc. Ego Petrus diac. card. S. Mariae in Porticu subsc. Ego Rodulphus diac. card. S. Luciae in Septa Solis subsc. Ego Gregorius diac. card. S. Angeli subsc. Ego Jacintus diac. card. S. Mariae in Cosmedin subsc. Ego Bernardus diac. card. Sanctae Romanae Ecclesiae subsc. Ego Petrus diac. card. S. Mariae in Via Lata subsc. Ego Cintius diac. card. S. Rom. Eccl. subsc.

Datum Viterbii per manum Roberti S. R. E. card. et cancell., XVI Kal Jun., indict. VIII, Incarnat. Domin. an. 1145, pontif. vero D. Eugenii III PP. an. I.

XXV. Confirmat pacem inter Theobaldum episcopum Veronensem, et A[lbertum] abbatem Nonantulanum, hac pactione factam ut alter « jus parochiale, » alter « jus fundi » habeat in plebe Nogariensi. (Anno 1145, Maii 18.)[TIRABOSCHI Storia di Nonant. II, p. 259.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio A. Nonantulano abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

Quae judicii veritate decisa, vel rationabili concordia terminata sunt, litterarum debent memoriae commendari, ne pravorum hominum in posterum valeant refragatione turbari. Ideoque qualiter controversia quae inter te et venerabilem fratrem nostrum Teobaldum Veronensem episcopum super plebe de Nogaria agebatur, in nostra praesentia terminata sit praesentibus litteris annotari praecipimus. Auditis siquidem utriusque partis rationibus et diligenter inquisitis antequam judicium proferremus, pro bono pacis et utriusque Ecclesiae quiete optionem paciscendi vobis indulsimus. Placuit itaque utrique parti, ut Veronensis episcopus jus parochiale, Nonantulonus vero abbas jus fundi in cadem plebe de caetero quiete possideat. Super quo habito fratrum nostrorum consilio eidem concordiae assensum praebuimus, et ne inter easdem Ecclesias aliqua discordia de caetero oriatur ipsum jus parochiale hoc modo distinximus. Cum archipresbyter in ipsa plebe fuerit ordinandus, a clericis ipsius plebis cum Nonantulani abbatis conscientia eligatur. Electus autem, si idoneus fuerit, ab episcopo Veronensi parochiae curam suscipiat; et de plebis quidem cura ei respondeat, et obedientiam promittat. Abbati vero pro rebus temporalibus manum securitatis et debitam subjectionem exhibeat. Consecrationem vero ipsius plebis, altarium quoque et capellarum ad eamdem plebem pertinentium, et ordinationes clericorum Veronensis episcopus habeat, easque gratis et absque difficultate impendat. Eorumdem quoque clericorum excessus canonice corrigat. Cum ad concilium Romani pontificis venerit, archipresbyter et clerici ipsius plebis L solidos Lucenses ei tribuant. Si vero pro necessitate et utilitate Veronensis Ecclesiae ad Romanam curiam venerit, XV solidos Lucensis monetae ei praebeant. Quod si de crimine impetitus vocatus fuerit, hoc pacto nil dare cogantur. Ad synodum vero ipsius de more euntes X solidos synodales ( sic ) Veronensis monetae, sicut consuetum est, solvant. Cum autem plebes juxta consuetudinem visitaverit, vel si aliquo casu eum inde transire contigerit, secundum facultatem ipsius plebis ipsum in hospitio honeste suscipiant. Ab aliis vero gravaminibus vel exactionibus Veronensis episcopi vel ministerialium suorum, eadem plebs omnino libera et quieta permaneat.

Datum Viterbii, XV Kalendas Junii.

XXVI. Ottoni praeposito fratribusque Cappenbergensibus et ejusdem congregationis sanctimonialibus Wisclensibus immunitatem decimarum concedit. (Anno 1145, Maii 23.) [Inediti hujus privilegii summarium habemus ex JAFFÉ, Regesta Rom. pont., p. 618.] XXVII. Privilegium pro monasterio S. Mariae de Columba. (Anno 1145, Jun. 3.)[CAMPI Hist. di Piac. I, p. 543, Preuv.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis JOANNI abbati venerabilis monasterii siti in loco qui Columba dicitur, et Caretum antiquitus vocabatur, quodque in Placentino episcopatu situm est, ejusque fratribus regularem vitam professis, in perpetuum.

Quoties illud a nobis petitur, quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Omnes videlicet terras, quas illustris vir Pallavicinus marchio una cum uxore, et filiis suis, et Conradus Cavalcabae marchio cum sua uxore, et vassali ipsorum marchionum, et ecclesia Sanctae Mariae de Castellione et ecclesia de Florentiola, et nobilis signifer Placentinae civitatis, et Malcoredus vicedominus, et Fulco advocatus, et Bonizo de Andito et Ardengus vicedominus; Grimerius et Baiamons vicecomites, et Gislentio, et Bernardus, et Joannes, et Calvus fratres filii Salvi Arditionis, et Malus Parens, et Rainaldus Surdus, et Malacria, et filii Rainerii nobiles praedictae civitatis, seu omnes alii boni viri qui eidem loco devotionis intuitu, vel venditionis seu contracambii, atque commutationis contulerunt: quas nimirum ejusdem loci fratribus quietas, et liberas jure perpetuo permanere, et ab omni saeculari exactione remotas fore sancimus. Et quoniam communem vitam agentes de aliorum eleemosynis, ac beneficentia debent vivere; constituimus, ut de laboribus, quos fratres ipsius monasterii propriis manibus aut sumptibus excolunt, atque de animalibus quae nutriunt, nullus ab eis decimas exigere, nec suscipere audeat. Decernimus etiam, ut a loco qui dicitur Barastalla, usque Siolum, et a Siolo usque Florentiolam, et a Florentiola usque Butrium, et a Butrio usque ad S. Andream, et a S. Andrea usque ad praedictum Barastalla; quos terminos a venerabili fratre nostro Arduino episcopo, nec non clero et populo Placentino specialiter designatos, atque a Lothario, Dei gratia, tertio Romanorum imperatore augusto, confirmatos fore cognoscimus; nulla ecclesia, quolibet tempore construatur, nullaque saecularis prorsus habitatio fiat. Quidquid etiam praefatus episcopus de terris ad jus sui episcopatus pertinentibus, fratrum suorum consilio, juste vobis concessit, et scripto suo firmavit, confirmamus. Confinia quoque, quae praedictus Pallavicinus marchio cum uxore sua de terris sui juris pro remedio animarum suarum praefato monasterio de Columba concesserunt, et suis propriis manibus posuerunt, conscripta suo munimine roborarunt, nos quoque apostolica auctoritate roboramus, et ne quis ea mutare, vel transferre praesumat, prohibemus; videlicet sicut rivus de Pontiore transit usque in viam, quae vadit ad Siolum, et sicut ipsa confinia potita sunt desuper Salicetum usque ad viam quae vadit ad Castillionem, et sicut eadem via vadit desuper caudam de Luxerclo usque in rivum veterem; et sicut ipse rivus vadit ad Bodracum, et sicut ipsum Bodracum vadit usque ad Clusam ejusdem Burgundionis, et sicut rivus de Frasaneto vadit ab ipsa Clusa usque ad praedictum locum de Pontiore . . . .

Nulli ergo omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, sive ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Conradus Sabinensis episcopus subscripsi. Ego Gregorius presb. card. tit. S. Celsi subscripsi. Ego Guido presb. card. tit. S. Chrysogom subscripsi. Ego Thomas presbyt. card. tit. Vestinae subscripsi. Ego Gilibertus presb. card. tit. S. Marci subscripsi. Ego Guido presb. card. tit. S. Laurentii in Damaso subscripsi. Ego Ugo presb. card. tit. in Lucina subscripsi. Ego Villanus presb. card. tit. S. Stephani in Coelio monte subscripsi Ego Gregorius diaconus card. SS. Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Guido diacon. card. SS. Cosmae et Damiam subscripsi. Ego Octavianus diacon. card. S. Nicolai in Carcere Tulliano subscripsi Ego Joannes diacon. card. S. Adriani subscripsi. Ego Gregorius diac. card. S. Angeli subscripsi.

Datum Viterbii per manum Roberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyt. cardinalis et cancellarii, III Nonas Junii, indictione octava, Incarnationis Dominicae anno 1145, pontificatus vero domni Eugenii papae III anno primo.

XXVIII. Ottoni episcopo Pragensi et Wladislao Bohemorum duci homines quosdam ob invasa bona Heinrici episcopi Moraviensis excommunicatos nuntiat. (Anno 1145, Junii 5.)[THEINER. Disquis. erit., 210.] EUGENIUS episcopus, s. s. D., venerabili fratri OCNI Pragensi episcopo et dilecto in Christo filio W. illustri Boemorum duci s. et a. b.

A sede apostolica statutum est ut si quis, suadente diabolo, hujus sacrilegii reatum in incurrerit, quod in clericum vel monachum violentas manus injecerit, anathemati subjaceat, et nullus episcoporum illum praesumat absolvere, nisi mortis urgente periculo, donec apostolico conspectui repraesentetur, et ejus mandatum suscipiat. Pervenit ad nos quod quidam parochiani venerabilis fratris nostri Martini Moraviensis episcopi, diabolico instinctu, dum ad sanctam Romanam veniret Ecclesiam, personam suam ausu sacrilego invaserunt, et bona sua auferre nullatenus timuerunt. Unde nos, quorum praecipue interest tantum sacrilegium et tam gravem excessum impunitum non praetermittere, eosdem sacrilegos, videlicet Conradum, Wradizlaum, Depaldum, Micul, Jurata, Domazlaum, Slavebor, Ugonem, Cuno, Roduik, Bogdan in praeterita solemnitate Pentecostes, astante populi multitudine, excommunicationis vinculo innodavimus, et ab omnium fidelium consortio sequestravimus. Ideoque per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus quatenus tu, frater episcope, eamdem excommunicationem publice denunties et facias observari. Tu vero, fili W. dux, juxta potentiam tibi a Deo collatam eos coerceas, donec praelato fratri nostro de tam gravi injuria satisfaciant, et ipsi juxta mandatum et consilium ipsius pro se et pro aliis ad nostram praesentiam veniant, sicut in supradicto decreto continetur, de tam gravi sacrilegio mandatum nostrum suscipiant.

Dat. Biterbii Non. Jun.

XXIX. Abbatibus Gradicensi et Trebicensi necnon Ottoni duci Moraviensi, mandat ut una cum duce Bohemorum Conradum, Wratislaw et Theobaldum duces et eorum complices ad satisfactionem episcopo Moraviensi compellant. (Anno 1145, Junii 5.)[BOCZEK, Cod. diplom. Morav., I, 236.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis . . . abbatibus de Gradis et de Trebech, et dilecto in Christo filio OTTONI Moraviensi duci salutem et apostolicam benedictionem.

Pervenit ad nos quod quidam parochiani venerabilis fratris nostri Henrici Moraviensis episcopi, diabolico instinctu, dum ad sanctam Romanam tecum, fili dilecte dux Otto, veniret Ecclesiam, personam suam ausu sacrilego invaserunt, et bona sua auferre nullatenus timuerunt. Unde nos quorum praecipue interest, tantum sacrilegium et tam gravem excessum impunitum non praetermittere, eosdem sacrilegos, videlicet Conradum, Wratislaum, Depoldum, Juratam, Domazlaum, Slavebor, Ugonem, Cunonem, Micul, Groznatam, Radmilium, Bogdan in praeterita solemnitate Pentecostes, astante populi multitudine, excommunicationis vinculo innodavimus, et ab omnium fidelium consortio sequestravimus. Ideoque per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus, quatenus vos filii . . . abbates eamdem excommunicationem publice denuntietis. Tu vero, fili Otto dux, juxta potentiam tuam, tibi a Deo collatam, junctis viribus una cum dilecto filio Wladislao Boemorum duce, eos cohaereas, donec fratri nostro de tam gravi injuria satisfaciant, et quidam ex ipsis juxta mandatum et consilium pro se et aliis ad nostram praesentiam veniant, et de tam gravi sacrilegio mandatum nostrum suscipiant.

Datum Viterbii, Nonas Junii.

XXX. Ad preces Henrici Moraviensis episcopi, monasterium Litomyslense in sedis apostolicae protectionem suscipit ejusque possessiones confirmat. (Anno 1145, Jun. 8.)[BOCZEK, Cod. diplom. Morav., I, 237.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis . . . . abbati monasterii in Lutomizl, ordinis Praemonstratensis, ejusque fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.

Fidelem devotionem venerabilis fratris nostri Henrici Moraviensis episcopi, grato attendentes animo, ejusque justis petitionibus, quibus pro vobis intercessit instanter, hilarem praebentes assensum et effectum paterna, qua decet benignitate inclinati ecclesiam Sanctae Mariae una cum loco, in quo vestrum monasterium cernitur esse constructum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona ex larga concessione nobilium virorum Brecizlai et Sobeslai, quondam Bohemorum ducum, necnon Wladizlai ducis et Henrici fratris ejus, Ottonis, Moraviensis ducis, et ipsius fratris nostri praefati Henrici aliorumque vestra ecclesia juste et canonice possidet, aut in futurum ex concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio poterit adipisci, firma et illibata permaneant nunc et in posterum aevum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae paginam confirmationis et protectionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Viterbii, VI Idus Junii.

XXXI. Privilegium pro monasterio S. Salvatoris Montis-Acuti. (Anno 1145, Junii 12.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., III, App., 420.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis OFFREDO abbati monasterii Salvatoris Domini in territorio Perusino, in loco qui dicitur sub monte Castellione, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Apostolici moderaminis clementiae convenit religiosos diligere, et eorum loca apostolicae tuitionis munimine confovere. Idcirco, dilecti in Domino filii, petitioni vestrae charitate debita impertimus assensum, et praedecessoris nostri bonae memoriae Honorii vestigiis inhaerentes monasterium Sancti Salvatoris, in quo divino mancipati estis obsequio, protectione sedis apostolicae communimus. Praesentis igitur privilegii pagina apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque bona, quaecunque possessiones concessione pontificum, liberalitate regum, vel donatione fidelium aut aliis justis modis ad idem videntur pertinere monasterium, et quaecunque in futuris, largiente Domino, juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: Videlicet monasterium Sancti Salvatoris situm juxta fluvium Carpini; monasterium Sanctae Julianae cum capellis et pertinentiis suis; Sancti Thomae cum ecclesiis et pertinentiis suis; cellam Sancti Joannis in Monte Acuto cum ecclesiis et pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Sylvestri cum ecclesiis et pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Pauli de Herodina cum pertinentiis suis; cellam Sancti Juliani in insula Pulvensi cum servis et pertinentiis et piscariis suis; ecclesiam Sancti Florentii in comitatu Aretino in loco qui dicitur Mosanarii cum pertinentiis suis; cellam Sanctae Mariae in Colognola; cellam Sancti Florentii juxta murum civitatis Perusiae cum suis pertinentiis; ecclesiam Sanctae Mariae in Clevi cum sua pertinentia; cellam Sanctae Petronillae in comitatu Tudertino; ecclesiam Sancti Donati cum ecclesiis et pertinentiis earum; cellam Sancti Simeonis cum ecclesiis et pertinentiis suis; cellam Sancti Petri in Antoniana; ecclesiam Sancti Nicolai et Sancti Paterniani cum omnibus earum pertinentiis; ecclesiam Sancti Andreae in Fracta cum hospitali et eorum pertinentiis; cellam Sancti Faustini cum ecclesiis et pertinentiis suis; cellam Sancti Salvatoris in Jessiola cum sua pertinentia; cellam Sancti Petri in Carpine cum ecclesiis, castellis et pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Paterniani juxta villam quae vocatur Farnetum; ecclesiam Sancti Laurentii in Agello; ecclesiam Sancti Benedicti in Carseta, et Sancti Andreae in Castro cum omnibus eorum pertinentiis; cellam Sanctae Mariae in Nicona cum pertinentia sua; ecclesiam Sancti Christophori in Rufianula; ecclesiam S. Donati in Monte cum omnibus eorum pertinentiis; ecclesiam Sanctae Mariae in Monteacuto cum sua pertinentia. In comitatu Feretrano ecclesiam sitam in monte Cislo cum sua pertinentia; ecclesiam Sancti Gaudentii juxta montem Falconem; ecclesiam Sancti Salvatoris in Valle-Vienni cum eorum pertinentiis; terram etiam quae est in Sorbo, in Favulla, in Baxio et juxta petram Tifilam et in valle plena juxta Miratoriam et in Castagnola, quae est juxta Gattariam cum omnibus rebus quae in eodem comitatu ipsi sancto loco pertinere videntur; cellam Sanctae Trinitatis in monte Neronis heremitali dicatam conversationi; ecclesiam Sanctae Mariae in Trivio cum earum pertinentiis; ecclesiam Sancti Matthaei in valle de Lacu cum omnibus suis pertinentiis. In comitatu castri Felicitatis quidquid habet dono Guicciardi infra vel extra civitatem; plebem Sancti Petri in monte Marciano cum ecclesiis et omnibus suis pertinentiis.

Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quomodolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam elegerint a Romano pontifice consecrandum. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum seu caeterorum clericorum qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a dioecesano accipietis episcopo, siquidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, etsi ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere; alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quae postulantur indulgeat. Porro laborum vestrorum decimas ob pauperum usus retinendas absque episcopi cujuslibet contradictione concedimus. Praecipimus etiam et jubemus ut omnes contractus, vel chartulae ad damnum ipsius monasterii contra jus et fas a pravis rectoribus sive abbatibus de bonis ipsius monasterii factae omnino inanes et vacuae habeantur. Missas sane publicas seu stationes in monasterio vestro praeter voluntatem abbatis fieri prohibemus. Nec ipsi autem, nec alicui personae liceat monasterii rebus molestias irrogare, fodrum autem, angarias exigere, quatenus, annuente Deo, in sanctae religionis observatione seduli et quieti permanentes, Romanae tuitionis gratia potiamini. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quomodolibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva sedis apostolicae auctoritate.

Si qua sane in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

FAC MECUM, DOMINE, + SIGNUM IN BONUM. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Thomas presbyter card. tit. Vestinae ss. Ego Guido presb. card. tit. Sancti Laurentii in Damaso ss. Ego Hugo presb. card. tit. in Lucina ss. Ego Gregorius diacon. card. Sanctorum Bacchi et Sergii ss. Ego Oddo diacon. card. Sancti Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Octavianus diacon. card. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano ss. Ego Rodulfus diaconus card. Sanctae Luciae in Septa Solis ss.

Datum Viterbii per manum Roberti, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, secundo Idus Junii, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1145, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno primo.

XXXII. Privilegium pro Ecclesia S. Petri de Guastalla. (Anno 1145, Junii 14.)[AFFO, Istoria dell. citta di Guastalla, I, 338.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis RAINALDO, archipresbytero ecclesiae Beati Petri quae in Guastallensi pago sita est, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et ecclesiam vestram a praedecessore nostro felicis memoriae Gregorio papa quinto in plebem de capella promotam et a successoribus ejus sanctae recordationis Paschali et Innocentio secundo summis pontificibus privilegiorum munimine roboratam, sub apostolicae sedis tutelam protectionemque nostram suscipimus, et beati Petri patrocinio commendamus; statuentes ut quascunque possessiones, seu decimas, quaecunque etiam bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis et illibata permaneant. De chrismate et oleo sancto atque ordinatione clericorum sive consecrationibus ecclesiarum a quocunque velitis episcopo catholico accipiendi licentiam vobis liberam indulgemus. Ad haec adjicientes decernimus ut nullus ecclesiam infra terminos vestrae parochiae, nisi quae vobis debeat esse subjecta, absque vestra licentia aedificare praesumat, salva tamen in omnibus apostolicae sedis auctoritate et reverenda dignitate suprascriptae plebis. Capellas quoque Sancti Bartholomaei, Sancti Georgii et Sancti Martini ad jus vestrae Ecclesiae pertinentes a praefatis decessoribus nostris vobis firmatas, in perpetuum sub vestra subjectione manere sancimus. Nulli ergo archiepiscopo, episcopo, vel abbati, aut marchioni, comiti seu capitaneo, judici aut guastaldioni, nec omnino alicui hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis vero eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Theodoricus S. Rufinae episcopus ss. Ego Ugolinus diac. card. SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Oddo diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Guido diac. card. Sanctorum Cosmae et Damiani ss. Ego Octavianus diac. card. S. Nicolai in Carcere ss. Ego Gregorius diac. card. S. Angeli ss. Ego Jacintes diac. card. S. Mariae in Cosmedin ss. Ego Gregorius presbyt. card. tit. Calixti ss. Ego Guido presb. card. tit. S. Chrysogoni ss. Ego Thomas presb. card. tit. S. Vestinae ss. Ego Guido presbyt. card. tit. S. Laurentii in Damaso ss. Ego Nicolaus presbyt. cardin. tit. S. Cyriaci ss. Ego Ugo presbyt. card. titul. in Lucina ss. Ego Julius presbyt. card. tit. S. Marcelli ss. Ego Villanus presbyt. card. S. Stephani in Coelio monte ss.

Datum Viterbii per manum Roberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardin. et cancellar., XVIII Kalend. Julii, indict. VIII, Incarnationis Dominicae anno 1145, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno primo.

XXXIII. Privilegium pro abbatia S. Mariae Castellionensi. (Anno 1145, Jun. 16.)[PLANCHER, Hist. de Bourgogne, I, Preuv., p. 44.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BALDUINO, abbati ecclesiae Beatae Mariae de Castellione, et fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.

Quoties illud a nobis petitur quod rationi et utilitati convenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam beatae Dei genitricis semperque virginis Mariae ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam de Pomiliaco, jus vestrum in ecclesia de Brion, ecclesiam de Massaigiaco, domum Dei quae est in Castellione cum omnibus pertinentiis suis, totam parochiam ipsius castri, ecclesiam Sancti Fidoli, ecclesiam de Maisiaco, ecclesiam de Villota, ecclesiam de Bunciaco, ecclesiam de Colomario, ecclesiam de Lairico, ecclesiam de Custeranno, ecclesiam de Baclo, ecclesiam de Empiliaco, quemadmodum a venerabili fratre nostro Godefrido Lingonensi episcopo et praedecessoribus ejus eidem ecclesiae libere et absque paratis et eulogiis canonice collatae sunt, praeter illam de Sancto Fidolo, duos furnos in eodem castro; medietatem minagii tam in foro quam extra forum, molendinum de Carcellis, decimas etiam terrarum episcopalium ejusdem castri, cruces etiam per singulos annos a Gieio usque Granciliacum et usque Lenticum; a Lentico usque ad Colomarium; a Colomario usque ad Salviscum, inde etiam usque Baceloum, et usque Laneam. Item a Colomario usque ad Sanctum Germanum Rocosum; a Sancto Germano usque ad Aiseium, et inde usque ad aliud Colomarium; tam ab istis villis quae nominatae sunt quam ob omnibus aliis quae infra hos terminos continentur: villam quoque quae dicitur Poison, villam quae dicitur Villeta similiter apud Divionem et Fleureium, Rotagium cum ventis et pedagio de propriis rebus ab Odone et Hugone filio suo Burgundiae ducibus vestrae ecclesiae donatum; partem nemoris quod dicitur Vicinum, quam Gualterus Burgarellus in eo habuit; pratum Massengiaci quod dicitur pratum Gruoldi, quod fuit Hugonis de Lairiaco filii Guidonis de Porta; molendinum de Empiliaco, quod est juxta pontem a Willa sorore Godefridi, eum consensu filiorum et nepotum suorum, vobis concessum est. Prohibemus etiam ut nullus ecclesiam aut oratorium infra parochiam vestram absque consensu vestro aedificare praesumat, salva tamen in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Decernimus igitur ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dioecesani episcopi canonica reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus s. Ego Conradus Sabinensis episcopus s. Ego Theodegninus Sanctae Rufinae episcopus s. Ego Thomas presbyt. cardin. tit. Vestinae s. Ego Nicolaus presbyt. card. tit. Sancti Ciriaci s. Ego presbyter cardin. tit. in Lucia s. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani s. Ego Octavianus diacon. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano s. Ego Rodulfus diaconus cardin. Sanctae Luciae in Septa Sol. s.

Datum Viterbii per manum Roberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XVI Kalend. Julii, indictione octava, Incarnationis Dominicae anno 1145, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno primo.

XXXIV. Bulla in gratia Alberti abbatis S. Theodardi. (Anno 1145, Jun. 23).[ Gall. Christ. Nov., XIII, Instr. 183.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus ARNALDO Narbonensis archiepiscopo, et RAIMUNDO Tolosano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Veniens ad praesentiam nostram filius noster Albertus, S. Audardi abbas, cum quorumdam fratrum nostrorum litterarum attestatione, gravem in praesentia nostra querelam deposuit, quod Idelphonsus Tolosanus comes abbatiam Sancti Audardi violenter destruit, villae habitatores in abbatem et monachos consurgere, atque cum rebus et domibus suis ad alium locum transmigrare facit abbatem ipsum et monachos fugere et velut exsules ire compellit, duo castra in allodio ipsius monasterii, et tertium in terra quam ipsemet duobus millibus solidorum et ducentis eidem abbati vendiderat, ausu sacrilego construit, nec his contentus ad cumulum suae nequitiae graviora eis, videlicet poenam et mortem minatur. Quia igitur res ecclesiasticas tam praesumptuose pervadere quantum sacrilegum sit, quantaque animadversione puniendum fraternitati vestrae non credimus esse incognitum, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus quatenus, dilatione remota, in unum convenientes, praefatum comitem ex nostra parte districte commoneatis ut praefatum abbatem et monachos suos in loco suo in pace manere permittat, castra in ipsius allodio monasterii aedificata diruat, et de damnis et illatis injuriis abbati et fratribus condigne satisfaciat, pravas quoque consuetudines quas in eadem abbatia et pertinentiis suis imposuisse dignoscitur, omnino aboleat. Quod si infra quadraginta dies post vestram commonitionem adimplere contempserit, in tota civitate ipsa Tolosa et in episcopatu, qui sub ipsius potestate est, divina prohibemus officia celebrari praeter baptisma et poenitentiam morientium. Vos autem ipsum interdictum, donec supra dicto modo satisfaciat, observari firmiter faciatis. Si vero nec resipuerit et in eadem malitia perseverare praesumpserit, dissimulare non poterimus quin B. Petri manus et nostras in personam ipsius extendamus.

Datum Viterbii, nono Kalendas Julii.

CAP. XXXV. Ad O[thonem] Lucensem episcopum. (Anno 1145, Junii 30.)[BALUZ. Miscell. ed. Luc., IV, 593.] EUGENIUS episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri O. Lucano episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Perlatus est clamor ad aures nostras, quod prior Sancti Angeli et fratres sui ea quae praedecessor noster felicis memoriae PP. Lucius super ecclesia S. Salvatoris praecepit, negligant observare. Quia igitur ipsius mandata tanquam nostra irrefragabiliter volumus observari, per apostolica tibi scripta praecipimus, quatenus eidem priori ex nostra parte praecipias, ut sicut idem praedecessor noster viva voce per obedientiam ei praecepit, quod Innocentius et Coelestinus sanctae memoriae, praedecessores nostri praeceperunt, et quod ipse in manu dilecti filii nostri, G. presbyteri cardinalis SS. Laurentii et Damasi sacramento firmavit, tam ipse quam fratres sui irrefragabiliter observent: illos vero qui super eamdem S. Salvatoris ecclesiam lapides projecerunt, vel assultum in ea fecerunt, donec de tanto sacrilegio satisfaciant pro excommunicatis habeas. Si autem praefatus prior vel fratres sui vel parochiani super eamdem S. Salvatoris ecclesiam vel personas seu res ejusdem ecclesiae fratres S. Fridiani aliquando infestare praesumpserint, ex tunc in ipsa Sancti Angeli ecclesia divina prohibemus officia celebrari.

Data Viterbii, II Kal. Julii.

XXXVI. Ad G. abbatem S. Nicolai de Vedogio. (Anno 1145, Aug. 16.)[D. BOUQUET, Recueil, XV, 429.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, G. abbati Sancti Nicolai de Vedogio, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum te ipsum asseras paupertate gravari, miramur plurimum quod modis omnibus elaboras ut pauperior fias. A tua namque non debuit excidisse memoria quod controversiam quae inter te et sacerdotem de Batpalmis agitatur venerabili fratri nostro Alviso Atrebatensi episcopo viva voce commisimus continuandam; in cujus praesentia, cum secundum voluntatem tuam rem non procedere vidisses, sicut ab eodem fratre nostro accepimus, sola subterfugii et frustratoriae dilationis causa praedictum sacerdodotem ad sedem apostolicam iterum appellasti. Quia igitur nostri officii est injuste gravatis paterne providere, per apostolica tibi scripta praecipiendo mandamus quatenus cum a praedicto fratre nostro fueris evocatus, remota occasione praesentiam ejus adeas, et si memoratus sacerdos duobus vel tribus idoneis testibus probaverit quod praedecessores sui sacerdotes quartam partem presbyteratus de Batpalmis tenuerint, tu omni appellatione remota ipsam quartam partem quiete ipsum de caetero habere permittas, et damna quae exinde sibi te intulisse probaverit cum integritate restituas. Alioquin nullatenus praeterire poterimus quin de frustratoria dilatione tua dignam justitiam faciamus.

Datum Viterbii, XVII Kal. Septembris.

XXXVII. Alviso episcopo Atrebatensi manaat ut judicet inter abbatem S. Nicolai de Vedogio et sacerdotem de Baptalmis. (Anno 1145, Aug. 16.)[ Ibid., p. 428.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALVISO Atrebatensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Super mobilitate et levitate quam abbatem Sancti Nicolai de Vedogio in tua praesentia ostendisse tuis nobis litteris significasti profecto dolemus et religioni contrarium minime esse dubitamus. Recordamur siquidem quoniam controversiam quae inter abbatem praefatum et sacerdotem latorem praesentium agitatur viva voce fraternitati tuae hoc modo commisimus terminandam, ut videlicet si sacerdos duobus vel tribus testibus idoneis in praesentia vestra probaverit quod quartam partem presbyteratus de Batpalmis praedecessores sui sacerdotes ex consuetudine Ecclesiae tenuerint, ipsam quartam partem eumdem sacerdotem quiete habere faceres. Quod cum juxta mandatum nostrum effectui mandare voluisses, praefatus abbas, non oppressionis, sed, sicut asseris, sola subterfugii causa sacerdotem ipsum ad audientiam nostram iterum appellavit. In qua siquidem appellatione licet extraordinarie processeris, quia tamen ex apostolicae sedis reverentia sententiam distulisti, devotionem tuam in Domino collaudamus. Verum quoniam ille de frustratoria dilatione et prava deliberatione sua lucrari non debet, ipsum negotium denuo discretioni tuae remittimus, per apostolica tibi scripta mandantes ut assumptis tecum prudentibus et discretis viris, et maxime venerabili fratre nostro Milone Molinorum episcopo, utramque partem ante tuam evoces praesentiam; et si sacerdos, quemadmodum supra dictum est, in praesentia tua probaverit, de ipsa quarta parte, omni appellatione remota, ipsum vice nostra investias, et quae de ipsa parte quarta ablata sibi esse probaverit cum integritate restitui facias.

Datum Viterbii XVII Kal. Septembris.

XXXVIII. Ad Theobaldum Veronensem episcopum. (Anno 1145, Sept. 12.)[UGHELLI, Italia sacra, V, 784.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri T. Veronensi episcopo salutem et apostolicam benedict.

Pervenit ad nos quod quidam nobiles tuae civitatis Veronen. Ecclesiam supra quodam castro, quod ipsa Ecclesia per concessionem imperatorum et Romanae Ecclesiae confirmationem diu in pace possedit, et libere tenuit, noviter inquietant, et tu etiam cum ipsis contra fratrum tuorum voluntatem, et prohibitionem super hoc, causam ingressus es. Quia igitur ipsius Ecclesiae possessiones, et bona cujuslibet injuria vel negligentia amitti nolumus, per praesentia tibi scripta mandamus quatenus nullum judicium vel pactum ipsis super hoc inias, imo eos sine dilatione districte commoneas, ut castrum ipsum, et alias possessiones quas Veron. Ecclesia hactenus quiete possedit sibi dimittant, et eam exinde inquietare de caetero non praesumant: verum si justitiam se habere confidunt in praesentia dilecti filii nostri G. presbyteri cardinalis tecum accedant, et ibidem quod justum fuerit obtineant. Quod si facere, et ab Ecclesiae infestatione desistere noluerint, tanquam de ecclesiasticarum rerum pervasoribus de ipsis justitiam facias.

Dat. apud Montemlubricum, II Id. Septembris.

XXXIX. W[idoni] presbytero cardinali mandat ut de castro quodam ortam inter canonicos et nobiles quosdam Veronenses controversiam dirimat. (Anno 1145, Sept. 13.)[UGHELLI, Italia sacra, V, 787.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio W. presbytero cardinali, salutem et apostolicam benedictionem.

Pervenit ad nos quod quidam nobiles viri Veron. civitatis Veronensem Ecclesiam super quodam castro quod ipsa Ecclesia per concessionem imperatoris et Romanae Ecclesiae confirmationem diu in pace possedit et libere tenuit, noviter inquietant, et frater noster etiam T. episcopus cum ipsis contra fratrum suorum voluntatem et prohibitionem super hoc causam ingressus est. Quia igitur ipsius Ecclesiae possessiones et bona cujuslibet injuria vel negligentia amitti nolumus, eidem episcopo per litteras nostras mandavimus quatenus nullum judicium, vel pactum cum ipsis super hoc iniat, imo eos sine dilatione districte commoneat, ut castrum ipsum, et alias possessiones, quas Veronen. Ecclesia hactenus quiete possedit, sibi dimittant, et eam exinde inquietare de caetero non praesumant. Verum si justitiam se habere confidunt ad praesentiam tuam secum accedant, et ibidem quod justum fuerit obtineant. Tibi vero per praesentia scripta mandamus, quatenus congruo loco et tempore tam eumdem episcopum, archipresbyterum quoque, et clericos, quam nobiles ante tuam evoces praesentiam, et causa ipsa ab utraque parte diligenter cognita, ordine judiciario eam definias.

Dat. apud Montemlubricum, Id. Sept.

XL Privilegium pro Ecclesia Regiensi. (Anno 1145.)[MURATORI, Antiq. Ital., VI, 419].

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALBERONI Regino episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Pia postulatio effectu debet prosequente compleri, ut et sinceritas devotionis laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, venerabilis frater Albero episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et Reginam Ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus: statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possides, aut in futurum rationabilibus modis, Deo propitio, poteris adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et per vos eidem Ecclesiae illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Monasterium Sancti Prosperi, canonicam Sancti Geminiani, capellam Sancti Stephani, et caeteras capellas ejusdem civitatis; monasterium Sancti Thomae, monasterium Sancti Raphaelis, plebem de Minotio, capellam Sancti Jacobi de Insula de Bibio, cum aliis capellis ejusdem plebis, plebem de Thoano, capellam hospitalis de Ponte de Cavella, cum suis possessionibus, et aliis capellis ejusdem plebis; plebem Sancti Vitalis cum capellis suis, et omnibus ad eam jure pertinentibus; plebem de Campiola, capellam Sancti Venancii de Bussina, capellam de Valvesneria, capellam de Sancto Vito, cum aliis capellis ejusdem plebis; plebem de Baysio, cum suis capellis; plebem de castro Ariano, cum suis capellis, plebem Sancti Eleucadii, cum suis capellis; plebem de Albineto, cum suis capellis; plebem de Pulianello, cum suis capellis; plebem de Lezulo cum suis capellis, plebem de Caviliano, capellam de Fano, capellam Cirezula, capellam Sancti Prosperi de Graxiano, cum aliis capellis ejusdem plebis; plebem de Bibiano; capellas de Bibianello cum aliis capellis ejusdem plebis; plebem de Mutilena, capellas de Curviaco, plebem de Rivalta, plebem de Foliano, plebem de Cereto, plebem de Banio, plebem Herberie, plebem de Prato, cum capella Sancti Martini de Rivo, et aliis suis capellis; plebem de Bagnolo, plebem de Camporotondo cum capella de Corrigia, etc.; plebem de Curte Nova, plebem de Nuvelaria, ecclesiam de Campagnola, plebem de Fabrica, cum capella de Razolo, plebem Sanctae Mariae de Novis, ecclesiam de Gargatella, plebem de Sancto Stephano, cum capella Sancti Possidonii, etc.; plebem de Quarantula, plebem Sancti Martini in Spina, cum capellis de Gavello, et de Maneronta; plebem de Ceriano, cum capella de Mulla; ecclesiam de Gonzagha, plebem de Villula, plebem de Pigugnaca, plebem de Bondeno de Runculis, plebem de Bondeno Arduini, plebem de Suzaria; ecclesiam de Lettobenano, ecclesiam de Polisino, ecclesiam de Cizola, plebem de Luzaria, cum capella de Satta, et aliis suis capellis; plebem de Guardestalla, cum suis capellis; monasterium de Marola, monasterium de Canusio.

Praesentis quoque decreti auctoritate sancimus, ut universi Regini episcopatus fines quieti deinceps omnino et integri tam tibi quam tuis successoribus conserventur. Praedecessoris quoque nostri bonae memoriae Urbani episcopi vestigiis inhaerentes, sancimus ut in parochialibus ecclesiis, quas tenent monachi in tuo episcopatu, vestro assensu presbyteros collocent, qui si idonei fuerint, a vobis animarum curam suscipiant, et de plebibus quidem coram vobis rationem reddant: monachis vero pro rebus temporalibus debitam subjectionem exhibeant, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Si quis igitur in futurum ecclesiastica, etc. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Conradus Sabinensis episcopus subscripsi. Ego Gregorius presbyter cardinalis titulo Calisti subscripsi. Ego Guido presbyter cardinalis titulo Sanctorum Laurentii et Damasi subscripsi. Ego Albertus presbyter cardinalis titulo Sanctae Anastasiae subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Petrus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli subscripsi. Ego Cinthius diaconus cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae subscripsi.

XLI. Privilegium pro ecclesia Berchtesgadensi. (Anno 1145, Oct. 9.)[HUND., Metropol. Salisburg., II, 160.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI Ecclesiae Berthergadmensis praeposito, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regulariter substituendis, in perpetuum.

Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Verumtamen petitionibus illorum ampliori charitate nos oportet intendere, quorum loca in religione fundata ad jus sanctae Romanae Ecclesiae specialius pertinere noscuntur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis petitionibus clementer annuimus, et praefatum Beati Petri monasterium, in quo divino mancipati estis officio ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Paschalis, Calixti et Innocentii Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Silvam quae Cellae adjacet, Niderheim, Sconenberg, Flozze, et reliqua quae comes Berengarius et filius ejus Gebehardus eidem loco dederunt, quidquid in orientali plaga legitime possidetis, Tetensteten, et caetera, quae Engelwanus, Henricus et Bernhardus de Mosa, Guillelmus de Huba, et alii vicini eorum vobis rationabiliter contulerunt, Rotehoven cum suis pertinentiis, Hebingen, cum caeteris quae Carolus et fratres ejus vobis similiter donaverunt. Ea etiam quae Rodulphus de Lungowe eodem modo vobis contulit. Fronehoven et caetera quae Wolf Trigel et frater ejus Tiemo de jure suo vobis dederunt.

Sancimus etiam ut nulli hominum liceat vitae canonicae ordinem, quem secundum beati Augustini Regulam professi estis, in vestra Ecclesia immutare. Nemini etiam professionis vestrae facultas sit alicujus levitatis instinctu, vel arctioris religionis obtentu sine praepositi vel congregationis licentia de claustro discedere. Quod si discesserit, nullus eum episcoporum, nullus abbatum, nullus monachorum sine communium litterarum cautione suscipiat, quandiu videlicet in ecclesia vestra canonici ordinis tenor, Domino praestante, viguerit. Sane ecclesiastica sacramenta a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, etsi ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis pro eorumdem sacramentorum susceptione catholicum quem malueritis adire antistitem, qui, nostra fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Porro loci vestri advocatiam sine praepositi et fratrum consensu aut a fundatorum haeredibus, aut a quibuslibet aliis occupari omnimodis prohibemus. Si vero is cui commissa fuerit eidem Ecclesiae gravis, aut inutilis apparuerit, et secundo tertiove commonitus, non emendaverit, ipsum expellendi et alium idoneum loco suo substituendi liberam vobis concedimus facultatem. Laborum quoque vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus omnino clericus, aut laicus a vobis decimas exigere praesumat. Concordiam vero litis, quae inter vos et Bambergenses canonicos fuerat, quae admodum coram venerabili fratre nostro Conrado Salzburgensi archiepiscopo rationabiliter terminata est, ratam manere sancimus. Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito vel ad alterius Ecclesiae regimen transeunte, sive tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu aut fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timoris et B. Augustini Regulam canonice providerint eligendum. Sepulturam quoque illius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint extremae voluntati et devotioni nullus obsistat, nisi fuerint excommunicati: salva tamen justitia matricis ecclesiae.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus bona vel possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva sedis apostolicae auctoritate, et Salzburgensis archiepiscopi canonica justitia. Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae protectionis bizantium aureum nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua ergo ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Gregorius presb. card. tit. S. Calixti ss. Ego Hubaldus presb. card. tit. S. Joan. et Pauli ss. Ego Otto diacon. card. S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Guido diac. card. SS. Cosmae et Damiani ss. Ego Octavianus diac. card. S. Nico. in Car. Tull. ss. Ego Guido in Romana Ecclesia altaris minister indignus ss. Ego Gregorius diac. card. S. Angeli ss. Ego Berardus diac. card. S. Romanae Ecclesiae ss.

Datum Viterbii per manum Roberti sauctae Romanae Ecclesiae presb. card. et cancellarii, VII Idus Octobris, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1145, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno primo.

XLII. Monasterii SS. Petri et Pauli Hadmerslebensis protectionem suscipit ac privilegia et possessiones confirmat. (Anno 1145, Oct. 26.) [Archetypum est Berolini apud D. G. B. J. Friedlander, inquit JAFFÉ, Regesta pont. Rom., p. 619.] XLIII. Ariberto presbytero cardinali, Gregorio episcopo Bergomati et abbati monasterii de Astino defert cognitionem controversiae inter S. Alexandri et S. Vincentii canonicos. (Anno 1145, Oct. 28.)[LUPI, Cod. diplom. Bergom., II, 1061.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus A[RIBERTO] presbytero cardinali, et G[REGORIO] Pergamensi episcopo et dilecto filio abbati de Astino, salutem et apostolicam benedictionem.

Canonici Sancti Vincentii nobis conquesti sunt quod ea quae a sede apostolica inter ipsum et canonicos Sancti Alexandri statuta sunt, et praedecessorum nostrorum privilegiis confirmata, ipsi canonici S. Alexandri non observent. Quia igitur quamvis ipsi nobis invitis in discordia perseverent, nos tamen pro debito nostri officii, ad pacem illorum libenter intendimus, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus in unum convenientes utramque partem ante vestram praesentiam vocetis, et utriusque partis tam de privilegiis, quam de aliis querimoniis et rationes diligenter inquirere et cognoscere studeatis, ipsius rei veritatem vestris nobis litteris quantocius significetis. Si vero praefatus cardinalis interesse non poterit, vos nihilominus supradicto modo causam audiatis, et nobis, ut praediximus, intimetis.

Data Viterbii, V Kalend. Novembris.

XLIV. Confirmatio sive renovatio et nova concessio privilegiorum monasterio S. Joannis Evangelistae Parmensis dioecesis, ordinis Casinensis. (Anno 1145, Oct. 31.)[MARGARINI, Bullar. Casin., II, 165.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUIDONI abbati monasterii S. Joannis, quod in Parmensi urbe situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis, in perpetuum.

Quoniam sine verae cultu religionis nec charitatis unitas potest subsistere, nec Deo gratum exhiberi servitium, expedit apostolicae auctoritati, religiosas personas diligere, et loca in quibus divinis vacant officiis, sedis apostolicae munimine confovere. Ideo, dilecte in Domino fili Guido abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et praedecessoris nostri felicis memoriae Paschalis papae vestigiis inhaerentes, ecclesiam Sancti Joannis cujus regiminis es deputatus, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona praefatum monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: In eodem episcopatu Parmensi ecclesiam Sancti Stephani, quae est in burgo, ecclesiam Sancti Michaelis de Arcu, ecclesiam Sancti Stephani de Torano, ecclesiam Sancti Laurentii de Casella cum curte, ecclesiam Sancti Savini cum curte, ecclesiam Sancti Laurentii de Ramuscello, castrum Ramuscelli cum ecclesia, castrum Sancti Vitalis cum ecclesia et curte, ecclesiam Sancti Joannis de Petrignano, ecclesiam Sancti Sylvestri de Gambaletico, ecclesiam de Gainaco, ecclesiam S. Sylvestri de Insula, ecclesiam S. Salvatoris de Sanguineo cum castro et curte. duas partes curtis Saccae, et quod in ecclesia ejusdem loci habetur, ecclesiam Sanctae Justinae, ecclesiam Sancti Prosperi et Sancti Anastasii, quae sunt in eadem civitate, ecclesiam Sancti Jacobi quae est in capite pontis, ecclesiam Sancti Petri de Burgo S. Domnini, ecclesiam de Provinciano, ecclesiam Sancti Matthaei de Callio, ecclesiam Sancti Melani cum medietate burgi, et quatuor domibus, ecclesiam de Paterno cum castro et curte, ecclesiam Sancti Michaelis de Filino, et quidquid habetis in ecclesia Sancti Georgii de Pratis, ecclesiam S. Luciae de Cavagnano. In episcopatu vero Cremonensi ecclesiam Sancti Justini de Delmona cum omnibus pertinentiis suis. In Regiensi episcopatu, ecclesiam Sancti Michaelis de Fossa. In Lunensi episcopatu ecclesiam S. Johannis, et ecclesiam de Cavallana. In episcopatu Pistoriensi monasterium S. Bartholomaei cum ecclesia S. Mariae, quae est extra portam, quae dicitur Lucensis, et ecclesia S. Georgii ultra fluvium Simbronae, et ecclesia S. Romani, et ecclesia S. Benedicti de Massiano, cum curtibus et omnibus pertinentiis eorum, et ecclesia de Capitana cum curtibus et pertinentiis suis, et ecclesia S. Bartholomaei de Trivallo cum curte et omnibus pertinentiis suis, et ecclesia S. Domnini de Smapolis cum curte et omnibus pertinentiis suis, ecclesia S. Angeli in valle Nebulae cum omnibus earum pertinentiis, et ecclesia Sancti Martini de Madia; decimas quoque Parmensium episcoporum, monasterio vestro concessas, vobis nihilominus confirmamus. De illis etiam terris, quae vestri monasterii juris sunt, ubicunque sunt, et quae noviter coluntur, et olim a sexaginta, vel quinquaginta seu quadraginta annis, et infra, cultae non fuerint, nemo decimas de fructibus earum adversum vos petere audeat. Sane de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium decimas exigi prohibemus.

Quaecunque vero libera persona ad vos venire, et religionis habitum suscipere voluerit, licentiam ei concedimus. Sepulturam quoque ipisus loci liberam esse concedimus, et quicunque illic sepeliri decreverint, nisi forte excommunicati fuerint, eorum devotioni et extremae voluntati nullus obsistat. De monachis clericisque tuis, tibi licentiam, tuisque successoribus et prioribus monasteriorum tuorum damus super eos ad ordinandum, a quocunque episcopo volueris, manus imponi; ita tamen, ut catholicus sit. Omnibusque prohibemus abbatem in ipso monasterio eligere, extraneis monasteriis, nisi communicato consilio, et assensu melioris et majoris partis fratrum monasterii S. Joannis. Nullus etiam episcopus, vel plebanus in tuis ecclesiis, ubicunque sint, audeat aliquem clericum intromittere vel extrahere absque tua voluntate, et eorum priorum, qui per diversa loca consistunt. Item nullus episcopus audeat consecrare aliquam ecclesiam, quae juris vestri monasterii esse decernitur, sine licentia et invitatione abbatum monasterii S. Joannis, et priorum qui per diversa constituti fuerint. Universis autem interdicimus, ut vestris capellis, ubicunque sint, officium interdicere nullatenus praesumant; et sepulturam eis, qui ibi sepeliri voluerint, non contradicant. Cunctis etiam episcopis, subjectisque sibi personis, omnino interdicimus, honorem et quaecunque bona vestri juris minuere, ubi cognoscuntur esse. Et si quis ad haec nititur, et in hac pertinacia manere cognoscitur, licentiam ad apostolicam sedem tibi tuisque prioribus appellandi fiducialiter damus.

Decernimus ergo ut nulli hominum, clericorum vel laicorum liceat idem monasterium S. Joannis Parmensis, nec ullum monasteriorum quae sub eo consistunt, temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis fatigationibus vexare, vel fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.Ego Jordanus sanctae Romanae Ecclesiae diaconus Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Ubaldus presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Nicolaus presbyter cardinalis tit. S. Cyriaci ss. Ego Otto diaconus card. Sancti Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Guido diac. card. Sanctorum Cosmae et Damiani ss. Ego Jacinthus diaconus card. Sanctae Mariae in Cosmedin ss. cardinalis ss.

Datum Viterbii per manum Roberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, II Kalendas Novembris, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1145, pontificatus vero domni Eugenii III papae anno I.

XLV. Monasterii Molismensis possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1145, Nov. 18.)[MABILLON, Annal. Bened. VI, 392.] Tunc ab annis quinque Molismo praeerat Geraldus seu Giraudus abbas, Guidonis successor, qui hoc anno amplissimum ab Eugenio privilegium adeptus est. In eo confirmantur recensenturque omnes monasterii possessiones, ecclesiae et cellae, in his quatuor monasteria sanctimonialium a Molismo pendentium; duo quidem in dioecesi Lingonensi, scilicet Sanctae Mariae apud Juliacum, et Sancti Sulpicii apud Osam: duo itidem in Catalaunensi, nempe de Andesisis ( Andecies ), et Beatae Mariae de Valle-Onae. Datum Viterbii per manum Roberti S. R. E. presbyteri cardinalis et cancellarii, XIV Kal. Decembris, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1145, pontificatus vero domni Eugenii III anno I. Qui has litteras scripsit Robertus cancellarius, is est Robertus Pullus, Anglus, doctrina et scriptis celebris, quem praemissum ait Bernardus (ep. 362) in adjutorium Eugenii ante ejus electionem. Eum Parisiis, cum necdum esset cardinalis, retinuit Bernardus, qua de re offensus Roffensis episcopus; quem litteris (ep. 203) placavit vir sanctus, qui Roberti sanam doctrinam laudat, et scripta multi faciebat.

XLVI. Senensi, Volterrano, Florentino, Lucensi, Lunensi episcopis praecipit ne impediri patiantur eos qui orationis causa se conferant ad altare B. Jacobi, apostoli, in ecclesia Pistoriensi miracula edentis. (Anno 1145, Nov. 22.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 298.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus reverendis, Senensi, Volterrano, Florentino, Lucensi et Lunensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem.

Ad vestram notitiam pervenisse credimus, quae et quanta miraculorum insignia omn. Dominus per beati apostoli Jacobi merita ad sacrum altare suum in Pistoriensi ecclesia praesenti tempore voluit demonstrare, unde fideles populi de diversis et remotis terrarum partibus, devotionis intuitu, ad eumdem venerabilem locum coeperunt concurrere, et salutis suae remedia postulare. Expedit ergo fidelibus Christianis, et maxime convicinis, pro tanto collato beneficio, Redemptori nostro gratias agere, et beato Jacobo apostolo ejus debita devotionis obsequia fideliter exhibere. Ideoque per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus, quatenus populum, et parochianos vestros districte commoneatis, quod viros et mulieres, undecunque fuerint, ad tam sacrum oratorium devotionis et orationis causa proficiscentes, nulla occasione praepediant, nec eis aliquam molestiam seu perturbationem inferre praesumant. Quod si qui facere praesumpserint, eos tanquam sacrilegos, et treguae Dei violatores excommunicatos publice denuntietis; et eamdem excommunicationis sententiam, quousque satisfecerint, per parochias nostras observari firmiter faciatis.

Datum Viterbii, X Kalendas Decemb. anno 1145.

XLVII. Indulgentiam B. Jacobo aevotis concedit. (Anno 1145, Nov. 22.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 298.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, universis Dei fidelibus, oratorium B. Jacobi apostoli, quod in Pistoriensi ecclesia situm est, devote visitantibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Ineffabilis divinae clementiae magnitudo, quae vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Plurima clara diversorum miraculorum genera, beati Jacobi apostoli meritis ad sacratissimum altare suum, ad compunctionem fidelium, in Pistoriensi ecclesia demonstravit; nam sicut venerabili fratre nostro Attone ejusdem civitatis religioso episcopo, et aliis pluribus referentibus, agnovimus, caeci, claudi, contracti, et alii diversis languoribus debiles, in eodem loco, per beati, ut diximus, Jacobi preces et merita, optata salutis remedia percipere. Nos itaque pro tanta divinae gratiae ostensione, omnipotenti Domino gratias referentes, dignum duximus, ut fideles Christiani, qui praefatum venerabilem locum, pietatis intuitu devote visitaverint, peccatorum suorum per nos revelationem aliquam mereantur. Ideoque de beatorum Petri, et Pauli, et ejusdem Jacobi apostolorum Christi meritis confisi, apostolica auctoritate statuimus, ut quotquot praedictum venerabile oratorium, causa devotionis et orationis visitaverint, de injuncta poenitentia septem dierum indulgentiam se accepisse congaudeant.

Datum Viterb., X Kal. Decemb.

XLVIII. Ad Ludovicum regem Galliarum.--De expeditione in Terram Sanctam suscipienda (Anno 1145, Dec. 1.)[MANSI, Concil., XXI, 626.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio LUDOVICO illustri et glorios Francorum regi, et dilectis filiis principibus, et universi Dei fidelibus per Galliam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Quantum praedecessores nostri Romani pontifices pro liberatione Orientalis Ecclesiae laboraverunt, antiquorum relatione didicimus, et in gestis eorum scriptum reperimus. Praedecessor etenim noster felicis memoriae papa Urbanus tanquam tuba intonuit, et ad ipsius deliberationem sanctae Romanae Ecclesiae filios de diversis mundi partibus sollicitare curavit. Ad ipsius siquidem vocem, Ultramontani, et praecipue Francorum regni fortissimi et strenui bellatores, et illi etiam de Italia, charitatis ardore succensi convenerunt, ut maximo congregato exercitu, non sine magna proprii sanguinis effusione, divino eos auxilio comitante, civitatem illam, in qua Salvator noster pro nobis pati voluit, et gloriosum ipsius sepulcrum passionis suae nobis memoriale dimisit, et quamplures alias, quas prolixitatem vitantes memorare supersedemus, a paganorum spurcitia liberarent. Quae per gratiam Dei et patrum vestrorum studium, qui per intervalla temporum eas defendere, et Christianum nomen in partibus illis dilatare pro viribus studuerunt, usque ad nostra tempora a Christianis detentae sunt, et aliae urbes infidelium ab ipsis viriliter expugnatae.

Nunc autem nostris et ipsius populi peccatis exigentibus, quod sine magno dolore et gemitu proferre non possumus, Edessa civitas, quae nostra lingua Rohais dicitur; quae etiam, ut fertur, cum quondam in Oriente tota terra a paganis detineretur, ipsa sola sub Christianorum potestate Domino serviebat, ab inimicis crucis Christi capta est, et multa Christianorum castella ab ipsis occupata. Ipsius quoque civitatis archiepiscopus cum clericis suis, et multi alii Christiani, ibidem interfecti sunt; et sanctorum reliquiae in infidelium conculcationem datae sunt et dispersae. In quo quantum Ecclesiae Dei et toti Christianitati periculum immineat, et nos cognoscimus, et prudentiam vestram latere non credimus. Maximum namque nobilitatis et probitatis indicium fore cognoscitur, si ea quae patrum strenuitas acquisivit, a vobis filiis strenue defendantur. Verumtamen si, quod absit! secus contigerit, patrum fortitudo in filiis imminuta probatur.

Universitatem itaque vestram in Domino commonemus, rogamus, atque praecipimus, et in peccatorum remissionem injungimus, ut qui Dei sunt, et maxime potentiores et nobiles, viriliter accingantur, infidelium multitudini, quae fere semper victoria super nos adepta laetatur, sic occurrere, et Ecclesiam Orientalem tanta patrum vestrorum, ut praediximus, sanguinis effusione ab eorum tyrannide liberatam, ita defendere, et multa captivorum millia confratrum nostrorum de ipsorum manibus eripere studeatis, ut Christiani nominis dignitas vestro tempore augeatur, et vestra fortitudo, quae per universum mundum laudatur, integra et illibata servetur. Sit vobis etiam in exemplum bonus ille Mathathias, qui pro paternis legibus conservandis seipsum cum filiis et parentibus suis morti exponere, et quidquid in mundo possidebat relinquere nullatenus dubitavit: atque tandem, divino cooperante auxilio, per multos tamen labores tam ipse quam sua progenies de inimicis viriliter triumphavit.

Nos autem, vestrorum quieti et ejusdem ecclesiae destitutioni paterna sollicitudine providentes, illis qui tam sanctum tamque pernecessarium opus et laborem devotionis intuitu suscipere et perficere decreverint, illam peccatorum remissionem quam praefatus praedecessor noster papa Urbanus institnit, auctoritate nobis a Deo concessa concedimus et confirmamus; atque uxores et filios eorum, bona quoque et possessiones, sub sanctae Ecclesiae, nostra etiam et archiepiscoporum, episcoporum et aliorum praelatorum Ecclesiae Dei protectione manere decernimus.

Auctoritate etiam apostolica prohibemus ut de omnibus quae, cum crucem acceperint, quiete possederint, ulla deinceps quaestio moveatur, donec de ipsorum reditu vel obitu certissime cognoscatur.

Praeterea, quoniam illi qui Domino militant nequaquam in vestibus pretiosis, nec cultu formae, nec canibus, vel accipitribus, vel aliis, quae portendant lasciviam, debent intendere, prudentiam vestram in Domino commonemus, ut qui tam sanctum opus incipere decreverint, nullatenus in vestibus variis aut grisiis, sive in armis aureis vel argenteis intendant, sed in talibus armis, equis, et caeteris quibus infideles expugnent, totis viribus studium et diligentiam adhibeant.

Quicunque vero aere premuntur alieno, et tam sanctum iter puro corde incoeperint, de praeterito usuras non solvant; et si ipsi, vel alii pro eis occasione usurarum astricti sunt, sacramento vel fide apostolica eos auctoritate absolvimus.

Liceat eis etiam terras, sive caeteras possessiones suas, postquam commoniti propinqui sive domini, ad quorum feudum pertinent, pecuniam commodare aut noluerint, aut non valuerint, ecclesiis, vel personis ecclesiasticis, vel aliis quoque fidelibus libere sine ulla reclamatione impignorare.

Peccatorum remissionem et absolutionem, juxta praefati praedecessoris nostri institutionem, omnipotentis Dei et beati Petri apostolorum principis auctoritate nobis a Deo concessa, talem concedimus, ut qui tam sanctum iter devote incoeperit et perfecerit, sive ibidem mortuus fuerit, de omnibus peccatis suis, de quibus corde contrito et humiliato confessionem susceperit, absolutionem obtineat, et sempiternae retributionis fructum ab omnium remuneratore percipiat.

Datum Vetrallae, Kalendis Decembris.

XLIX. Privilegium pro monasterio S. Stephani Frisingensis. (Anno 1145, Dec. 7.)[ Monumenta Boica, IX, 501.]

EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis SIGMARO abbati monasterii Sancti Stephani Frisingensis ejusque successoribus fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam sine verae cultu religionis, nec charitatis unitas potest subsistere, nec Deo gratum exhiberi servitium, expedit apostolicae auctoritati religiosas personas diligere et earum quieti, auxiliante Domino, providere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus annuimus, et praefatum Sancti Stephani monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones in praesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis exprimenda duximus vocabulis: Monasterium Beati Stephani cum possessionibus et omnibus appendiciis suis; ecclesias, decimas, possessiones, beneficia ministerialium, quae vobis a venerabili fratre nostro Ottone Frisingensi episcopo et praedecessoribus ejus rationabiliter concessa et data sunt; concambia, quae inter vos et eumdem episcopum vestrum de Voltisigen, et alios rationabiliter concessa et facta sunt. Prohibemus insuper, ut nullus post factam professionem absque abbatis et fratrum suorum licentia ab eodem monasterio praesumat recedere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut illorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva justitia matricis Ecclesiae. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus clericus vel laicus a vobis decimas exigere praesumat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel quolibet tuorum successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hunc locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia et reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi, aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Ego Eugenius Catholicae Ecclesiae episcopus ss.

Ego Humbaldus presb. card. SS. Joannis et Pauli ss., etc.

Datum Vetrallae per manum Saberti [Roberti] sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Idus Decemb., indict. IX, anno Incarnat. Dominicae 1145; pontificatus vero domni Eugenii papae III anno primo.