Migne Patrologia Latina Tomus 129
NOTA DAVIDIS WILKINS. « Error hic inextricabilis. Deprehendit Baronius, et medetur, uti opinatus est; sed interea non minorem ingerit. Anno, inquit Malmesburgius, quo a nativitate Domini transacti sunt nongenti quatuor, misit papa Formosus in Angliam epistolas, quibus dabat excommunicationem et interdictionem regi Edwardo, etc. Ad hoc Baronius: Ita Willielmus, inquit, Malmesburiensis; sed puto vitio scriptoris, quod factum est hoc anno octingentesimo nonagesimo quarto, scriptum legi anno nongentesimo quarto, ad quod tempus certum est, non potuisse pervenire Formosum, sed longo ante esse defunctum. Recte quoad Formosum papam; sed non minus jam erratrice quoad Edwardum regem. Uti enim Formosus mortuus est per novennium ante annum Domini 904, sic Edwardus non est salutatus rex in anno 904, nec per sexenuium postea, si de nostris nostri non caecutiant. Verum igitur si fuerit quod Formosus hoc promulgaverit interdictum, fieri necesse est in tempore Aluredi Magni, qui licet regis fruebatur titulo, ditione tamen pulsus est a Danis, nec hanc satis integre readeptus, cum Formosus pene pontificatum iniit. Erasse igitur videatur Malmesburius, aut scriptor aliquis, vel in regem interdictioni subjiciendo, vel Edwardum forte pro Aluredo. Sed nec hoc errorem tollit: nam septem illi quos in una die factos dicit episcopos, non electi sunt ante ann. Dom. 904, nec consecrati postmodum, donec Plegmundus archiepiscopus iter Romam expediverat, et epistolam (quam a papa ad episcopos hic dedimus) una cum absolutione detulisset, anno scilicet 905 vel hunc circiter. Inscribitur etiam epistola illa solis episcopis Angliae, et de rege illic ne verbum quidem; adeo ut in dubio sit an rex sub interdicto ponebatur. Certe si cum Malmesburio hujus interdicti et epistolae auctorem susceperimus Formosum papam, in historiis nostris ingens error est, et ne ab Oedipo extricabilis; sed si Formosum subrepisse censeam pro Leone papa V, non ego video quin sana fiant omnia. » Haec Spelmannus. Quibus Spelmanni notis stricturas addidit Gabr. Cossartius in edit. Concil. vol. IX, pag. 431: « Synodum Anglicanam attribuit Malmesburiensis non anno 904, ut ait Baronius; sed 905: anno, inquit, quo a Nativitate transacti sunt anni 904. Quem annum quis neget esse nongentesimum quintum? Et consentiunt, ut vides, acta Cantuariensis Ecclesiae. Sed nodus hic se offert vindice dignus, quem post Baronium animadvertit collector Anglicanus. Qui enim concilium hoc haberi anno nongentesimo quinto potuerit sub Formoso papa, qui annis ante decem obierat? Quo pacto pontificias litteras ad Edwardum seniorem dederit Formosus, qui pontifex Edwardo regnante non fuit; nam Formosus anno 896 obiit, Edwardus anno 901 regnare coepit? « Huic reparandae labi conjecturam Spelmannus affert parum felicem. Si Formosum, inquit, irrepsisse censeam pro Leone papa V, non video quin sana sint omnia. Atqui non minus certe desperata erunt. Primum enim Leo V anno tantum 906 pontifex creatus est, et sunt qui ad 907 rejiciant. Itaque si quis esset Spelmanni divinationi locus, error esset non in Formosi tantum nomine, sed in anni ipsius nota y. Deinde diebus tantum quadraginta pontificatum Leo V tenuit. Nemini autem persuadebit Spelmannus, tantillo spatio temporis dedisse ipsum ad Anglos litteras, iis perlectis coactum in Anglia concilium fuisse, legatum a concilio Plegmundum Romam appulisse, placasse pontificem, litteras ab eo retulisse. « Itaque si expungendum est Formosi nomen, longe profecto commodius substituetur ejus in locum Joannes IX, qui anno nongentesimo quinto, regnante in Anglia Edwardo, Ecclesiae praefuit. Certe Polydorus Virgilius libro Historiae suae VI eo pontifice id totum contigisse narrat, sive Malmesburiensis errorem emendavit ipse per sese, sive aliis ex actis rem didicit. Quanquam Joannes X pro IX perperam in Polydori libro scriptus est; ut et in Historia Anglicana Andreae Duchesnii, qui Polydorum, nimia fortasse fide, secutus est. Hanc enim ab eo perspectam et discussam esse difficultatem vix persuadere mihi possum, cum in sua Romanorum pontificum Historia, secundae etiam editionis, narret anno 904 Formosi papae et Edwardi regis tempore haec omnia gesta esse. « Baronii conjectura errorem omnem librario tribuit, qui annum nongentesimum quintum scripserit pro octingentesimo nonagesimo quinto. Sed animadvertere par erat pontificem quidem eo anno Formosum fuisse, Edwardum autem minime in Anglia regnasse. « Quod si ad Baronianam hanc emendationem addatur altera, et pro Edwardo rege scribatur Alfredus ejus pater, qui et Alvredus et Aelfredus nuncupatur, difficultas nulla supererit, nisi quod septem illi episcopi, quorum hic mentio, creati non fuerint, nisi anno 905. At leve istud; cum id qui scripserunt Malmesburiensem sint secuti; ac proinde eodem, quo Malmesburiensis, modo emendandi. « Erunt forte quibus haec conjectura non displiceat; erunt qui alteram praeferant, quae Joannis nomen substituit. Nos rem in medio relinquimus. » Haec Cossartius. Ad bellum tot strenuis historiarum propugnatoribus, qui in palaestra chronologica paparum Romanorum egregie satis decertaverunt, indicendum apertoque cum iis marte congrediendum, ingenium viresque mihi haud suppetere libere fateor. Quia autem nullus athletarum illorum palmam sibi vindicare ausus est, pace tot illustrium in republica litteraria nominum, si non manus conserere, opinionem tamen meam porrecta fronte explicare liceat. Si Platinae, si Onuphrio Panvino, si Laertio Cherubino, si aliis celebribus viris horum sequacibus fides, Formosus papa anno 991 VI Kal. Junii creatus, obiit anno 995 XIX Kal. Januar., regnante in Anglia Aelfredo: et Sergius III anno 903 VIII Kal. Januar., regnante Edwardo seniore, sublato schismate papali inter Leonem V et Christophorum I et ipsum hunc Sergium (tres ejusdem anni papas) ad cathedram Romanam evectus est; qui antipapa fuit Formosi III et Joannis IX, ac contra illum in schismate sedit an. 991, et contra hunc an. 897: ast ab utrisque fautoribus coactus abdicavit, et in exsilium actus est. Cum igitur facies Ecclesiae Romanae, ineunte saeculo X tot antipapis defoedata, tot discordiis quasi distracta fuerit quid mirum si Malmesburio falsum vel mentitum papae nomen ex tam dissitis regionibus annuntiatum fuerit, aut ex relatione aliorum, quibus Sergius exosus, innotuerit? Quid mirum si monachi Cantuarienses ex ore Malmesburii nomen Formosi pro Sergii hauserint? Quid mirum si hac opinione decepti scribae Romani initialem epistolae vocem, papae nomen exprimentem perperam legerint, lectamque, reclamantibus licet omnibus paparum chronologiis hodiernis, in commentarios suos retulerint? Quapropter ante omnia nomen Formosi ex Malmesburio, primo erroris hujus auctore (quo oscitante, multi alii oscitare coeperunt), expungendum, ejusque loco Sergii III substituendum censeo; quia hoc pacto historia chronologiaque, et papae et regis Edwardi et Plegmundi archiepiscopi Cantuariensis et septem episcoporum recto constabit calculo. Omnes alii, magni licet nominis auctores, qui Leoni V vel Joanni IX vel X, vel regi Aelfredo, vel anno 895 epistolam hanc assignant, a scopo valde aberrarunt, chronologiaeque ac historiae hodie et olim receptae prorsus contradicunt. Si ergo cum Baronio error librario tribuendus est, non in anno, sed in nomine papae determinando consistat necesse est. ↑
Epistolae et privilegia
Epistolae et privilegia (Formosus papa), J. P. Migne 129.0853A
I. AD MONACHOS S. THEUDERII. ( Anno 892.) 129.0837B|
Immunitatem et bonorum suorum firmum et stabile jus concedit.
FORMOSUS episcopus, servus servorum Dei, venerandae congregationi monachorum venerabilis monasterii S. Theuderii confessoris Christi, siti in territorio Viennensi, in perpetuum.
Quando nos piorum locorum, juxta quod nobis divinitus est commissum, studiosius gerimus, tanto nobis copiam mercedis acquirimus, et status illorum potiori vigebit regimine; et ideo vera devotio per Barnoinum reverendissimum archiepiscopum Vienensem 129.0837C| nostro suggessit apostolatui, ut ipsum venerabile monasterium una vobiscum apostolica muniremus auctoritate. Unde nos omnium sollicitudinem gerentes, et maxime audientes vos de Trecassino comitatu ex monasterio Dervo a facie paganorum elapsos, et quod ab eodem venerabili archiepiscopo misericorditer suscepti estis, inclinati precibus vestris, per hujus apostolicae nostrae auctoritatis privilegium vos inibi firmiter et quiete Deo militare confirmamus, et quae necessaria esse videntur loco et monasterio diu noctuque instantissime operari, et canonicae imo beati Benedicti regulae obedire, tam in ecclesiae restauratione, quam ubi et ubi expedit, ea scilicet ratione, ut neque eidem venerabili archiepiscopo, neque cuilibet successorum suorum licitum 129.0837D| sit illis durum servitium imponere, neque longissimi itineris profectionem; sed neque mansionaticos onerosos, neque censum, praeter id quod impositum est, in festivitate praedicti sancti Theuderii in fine 129.0838B| anni libram argenti. Et praeterea decernimus et ordinamus et constituimus et contestamur ut decedente, more humano, praedictae congregationis abbate, neque praesens praefatus episcopus, nec quisquam successorum illius aliquo typo et fastu superbiae, aut avaritiae et cupiditatis, et iracundiae alium abbatem aliquo tempore et aliquo modo ipsi congregationi imponere praesumat, nisi quem ipsi monachi, libera electione et devotione, secundum regulam sancti Benedicti sibi elegerint.
Sed neque ex his omnibus, quae praesentialiter obtinent, mobilibus et immobilibus, et quae deinceps a senioribus et aliquo modo juste promereri potuerint, ullo modo exinde aliquid auferatur ab aliquo neque minuatur; sed neque commutetur, nisi per 129.0838C| voluntatem monachorum: quin etiam si contra hanc auctoritatem quis agere tentaverit, nullatenus a quolibet nostram abeundi praesentiam, successorumque nostrorum abbati et monachis denegetur et prohibeatur, sive insidietur facultas: et propter adjutorium omnipotentis Dei impetrandum, et intercessionem sancti Petri, et nostrae charitatis auxilium, abba illorum, nomine Adalricus, taliter cum reverendissimo archiepiscopo Barnoino limina sancti Petri acceleravit. Qua dilectione et apostolatus nostri auctoritate commoti rogamus et petimus, et ex Deo et per Deum et per sancti Petri meritum nostrique ministerii reverentiam adjuramus et contestamur, ut nullus nobilium et potentium vicinorum et extra advenientium, et circumquaque degentium, 129.0838D| aliquatenus mala illis inferre praesumat, et absque lege inquietare, et mobilia et immobilia usurpare: sed neque servientes illorum destruere quisquam pertentet; et amodo volumus eos securos et quietos 129.0839A| permanere, apostolica protectione tutos atque munitos, cum omnibus rebus immobilibus et mobilibus ad ipsum venerabile monasterium pertinentibus. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra hoc privilegii nostri statutum (quod ad laudem Dei omnipotentis, et ejusdem pii loci stabilitatem fieri decrevimus) in toto et ex parte agere praesumpserit, et in omnibus non observaverit, sciat se auctoritate beati Petri apostoli atque nostra anathematis vinculis innodandum, et a regno Dei, nisi resipuerit, alienandum: qui autem verus custos et observator exstiterit, benedictionem et gratiam a Domino consequi mereatur.
Scriptum per manum Anastasii scriniarii S. R. E. in mense Novembrio, indictione 10. Bene valete.
129.0839B| Data VII Kal. Decembris per manum Sergii primicerii, defensoris sanctae sedis apostolicae, imperante domno piissimo PP. Augusto Vidone a Deo coronato magno imperatore anno 1, et post consulatum ejus anno 1, indictione 10.
AD STYLIANUM NEOCAESAREAE EUPHRASIAE PROVINCIAE EPISCOPUM. ( Anno 892.) Respondet litteris a Styliano ad Stephanum papam V missis, quas supra descripsimus.
Litteras sanctitatis tuae ad apostolicam sedem missas, etc. ( Ita decurtata in codice habentur, et post multa brevitatis causa omissa haec sequuntur: ) Petis misericordiam, et non scribis quomodo sit 129.0839C| exhibenda, neque cui, saeculari videlicet vel sacerdoti. Si enim saecularem dixeris, venia dignus is erit, tanquam a saeculari dignitatem adeptus: si vero sacerdotem dicas, non adhibes mentem quod dignitatem praebere non potuit qui dignitatem non habebat. Nihil potuit Photius praeter damnationem quam habuit, per impositionem obliquae manus, et damnationem praebuit. Quomodo dignitatem potuit accipere qui particeps factus est condemnato? Quoniam pro ordinato misericordiam obtinere petis, animadverte quod ordinatorem potius foves, juxta Domini sacrum eloquium: Vel facite arborem bonam et fructus ejus bonos: vel facite arborem malam, et fructus ejus malos. Nunquid potest ficus uvam producere, 129.0839D| vel vitis ficus? (Matth. XXII.) Oportebat igitur istam Ecclesiam, in qua talia deprehenduntur facta, gravissimas dare poenas, ut hujusmodi poenis vestra Ecclesia purgaretur. Continet autem nos benignitas et fratrum dilectio, quae nobis persuadet ut alia quidem toleremus. Quapropter misimus e latere nostro religiosissimos episcopos Landenulfum Capuanum, et Romanum, quibuscum sanctitatem etiam tuam hortamur convenire, necnon Theophylactum metropolitanum Ancyrae, et Petrum fidelem nostrum: ut ita ante omnia in Photium praevaricatorem et legum eversorem sententia a praedecessoribus oecumenicis pontificibus synodice prolata, necnon a nostra humilitate confirmata, 129.0840A| perpetuo tempore immutabilis permaneat. Cum iis vero qui a Photio fuerunt ordinati misericorditer nos gerentes, decernimus ut oblatis libellis se deliquisse fateantur, et poenitentiam veniam deprecentur, pollicentes se nunquam tale quid commissuros. Deinde his peractis, quae sequuntur omnia, quae nostris litteris mandata conspiciuntur, una cum praedictis viris sanctitas tua peragat, nec aliquid addendo, nec diminuendo aut commutando. Ita enim et a nobis, et a reverentia tua in communionem fidelium receptis ut laicis, scandalum delebitur. His vero peractis, si quis ipsorum communicare renuerit, noverit seipsum a communione nostra alienum fore. In Domino valete.
III. AD HERIMANNUM COLONIENSEM ARCHIEPISCOPUM. ( Anno 892)[Lappenberg, Harburgisches Urkudenbuch. ] 129.0840B|
FORMOSUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo HERIMANNO, Agrippinae Coloniae archiepiscopo.
Litteras tuas apostolatui nostro delegatas coram nobis recitari fecimus, in quibus continebatur quod piae recordationis Leo papa, decessor quondam noster, temporibus Caroli Magni imperatoris paroechias, monasteria, ecclesias et familias omnesque res Agrippinae Coloniae competentes propria auctoritate inscriptionis roboraverit et ab illo tempore 129.0840C| Bremensis sedes eidem Ecclesiae subjecta fuerit usque ad tempus Guntharii. Audivimus equidem et credimus fuisse; sed relatu quorumdam didicimus eam in ultimis finibus, ubi pagani confines sunt, esse; verum asseritur, quatenus Guntharii tempore Ludovicus quondam rex sancto studio, reverentissimorum archiepiscoporum, consultu seu et nobilium optimatum apostolico consensu, inibi decreverit instituere praelatum qui, sibi Christi favente gratia, verbum fidei seminaret in gentibus, quae nullam ipsius habebant notitiam. Et misso Salomone, reverentissimo Constantiae episcopo, expetivit a sanctae recordationis domno Nicolao, decessore nostro, hujusmodi sanctum et Deo dignum roborari decretum, quatenus gentes quae ignorabant Deum, doctrina 129.0840D| Bremensis Ecclesiae, quae in affinitate posita neglecta interdum tabuerat, ad sanctum opus expergefacta assurgeret et segnitie deposita ad agriculturam accingeretur Domini Salvatoris, ac exstirpatis idololatriae sentibus seminarium spargeret, unde multiplex fructus ad divina horrea perveniret. Praeterito autem anno, cum exinde ventilaretur quaestio inter legatos tibi commissae Ecclesiae necnon et Bremensem antistitem, quia res in ambiguo erat posita, temere deffiniri non debuit. Cujus rei gratia decretum est, ut conventus sanctissimorum episcoporum in competenti loco fieret, cui Mogontiae archiepiscopus praesideret, apostolica auctoritate munitus, ubi et tua et praefati antistitis querimonia diligentissime 129.0841A| persecrutaretur et sic demum cum legatis ab eorum collegio seu quolibet episcopo utrique ad apostolicam venissetis deliberationem percipiendam. Audire quippe et discutere, non vero definire injunctum est. Ideoque id ipsum ut fiat, exspectamus et injungimus condicto tempore, mense videlicet Augusto, praesentis decimae indictionis. Revera tunc liberius definire poterit, quia attentius ventilata quaestio in potiorem veritatis lucem erumpet, beati Job exemplo, qui ait: Causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam (Job XXIX, 16). Enimvero hujuscemodi disceptatio non secundum cujuslibet libitum, sed Deo placite definienda est. Optamus reverentiae tuae sanctimoniam bene in Christo valere.
IV. BULLA PRO ECCLESIA GERUNDENSI. (Anno 892) 129.0841B|
FORMOSUS episcopus, servus servorum Dei, R. et S. Servo-Dei sanctae Gerudensis Ecclesiae episcopo, et per te in eadem venerabili Ecclesia in perpetuum.
Sicut per donum sancti Spiritus beato apostolorum principi Petro et coelesti regni clavigero ligandi atque solvendi ab ipso Domino tradita est potestas evangelica, subsequente lectione quae ita inter caetera ait: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI), et reliqua, etc.; ita sedes apostolica, canonica legalique auctoritate suffulta, omnibus Ecclesiis Dei per universum orbem diffusis suffragia et justa postulationis subsidia 129.0841C| ut praebeat, tam divini quam humani juris ratio postulat. Igitur veniens, jam dicte Serve-Dei venerabilis episcope, causa orationis ad eorumdem sanctissima beatorum apostolorum limina, subjecisti nobis quatenus apostolicae nostrae confirmationis privilegio confirmare deberemus omnes res mobiles ejusdem Gerundensis Ecclesiae, in honorem sanctae Dei Genitricis et semper Virginis Mariae dominae nostrae, ubi beatus Felix Christi martyr corpore requiescit, hoc est domos, pleves, cellas, ecclesias, villas, et insulas, Majoricam scilicet, Minoricam, curtes, parochias, terras, vineas, prata, silvas, una cum familiis utriusque sexus, cum omnibus adjacentiis suis, quae a piis imperatoribus, regibus 129.0841D| vel aliis Deum timentibus in eadem Gerundensi Ecclesia collata sunt, sicut ipse nunc usque legali ordine tenere videris. Unde salubribus petitionibus tuis inclinati decernimus et a praesenti hac decima indictione per hoc apostolicum nostrum privilegium 129.0842A| roboramus, confirmamus, et in perpetuum stabilimus in usu et utilitate ejusdem Ecclesiae Gerundensis, cui praeesse dignosceris, id est omnes domos, cellas, ecclesias, villas, curtes, parochias, terras, vineas, prata, silvas, una cum famulis, et alia omnia quae ab imperatoribus, regibus et aliis Deum timentibus in eadem Ecclesia collata sunt, seu conferenda erunt, simul cum raficum, seu pascuarium sub tua tuorumque successorum ditione potestate omnimodis confirmamus; statuentes sub apostolica censura, seu divini judicii protestatione, et anathematis interdicti, ut nulli unquam magno vel parvo homini liceat quamlibet fortiam vel oppressionem in omnibus rebus ejus facere, aut potestatem aliquam habere, vel aliquam distringere, aut qualitercunque 129.0842B| teloneum ab eis exigere, sive . . . . . ubicunque eos pro quibuslibet causis provocare praesumat; sed a providentia sui episcopi causa illorum audiatur et canonice terminetur. Si quis autem, quod non optamus, contra hoc privilegium a nobis statutum temerario ausu agere praesumpserit, sciat se anathematis vinculis innodatum, et nisi se arripuerit a re . . . . . . . . . . Caetera desiderantur.
V. AD ADALGARIUM ARCHIEPISCOPUM HAMMABURGENSEM. (Anno 892.) Decernit, ut Hammaburgensis Ecclesia Bremensem ad subsidium habeat, donec suffraganeos instituere valeat.
FORMOSUS, servus servorum Dei, reverendissimo 129.0842C| et sanctissimo ADALGARIO archiepiscopo Hammaburgensi.
Arbitramur tuam sanctimoniam, prout injunctum fuerat, ad apostolicam sedem festinare, quatenus disceptatio, quae inter te et Hermannum Agrippinae Coloniae reverendissimum archiepiscopum ventilatur, de Bremensi Ecclesia finem acciperet. Sed ipso per suos vicarios insistente et querimoniam multiplicante, cur tuam non exhibueris praesentiam, saltem per defensorem vicarium,non modicum miramur. In quo suspicare tribuitur summopere, contentionem non odire qui judicii aequitatem conatur subterfugere: praesertim cum et Maguntiae sanctissimus archiepiscopus, cui de hac re ut veritatem inquireret per confratres et collimitaneos episcopos injunctum 129.0842D| fuerat, ad nos scribens significaverit quatenus venientibus reverendissimis episcopis ad Frankenford, de hac eadem re diligentissima facta fuerit inquisitio, omnesque dioecesani ejusdem Coloniensis 129.0843A| episcopi, Francho videlicet Tungrensis, Vodelbaldus Trajectensis, Wofelmus Mimigardevordensis, Druogo Mimidomensis, Egilmarus Osnabrugensis, sub testificationis praetextu testificati sunt, usque ad te nullum Brumensis Ecclesiae praesulem modum subjectionis Coloniensi antistiti contempsisse, sed semper decessores tuos, qui eidem Bremensi Ecclesiae praefuerunt a temporibus suae Christianitatis, sedi Coloniensi fuisse subjectos. Verum quia tantorum virerum testimonium frustrari non expedit, et ad statutum veniendi tempus festinare vel delegare vicarium distulisti, tanti temporis querimoniam, ac legatorum constantem instantiam nihili pendere inhumanum videbatur. Quapropter arctati, hinc ne Coloniensis Ecclesia justitiam perderet, inde ne Hammaburgensis 129.0843B| Ecclesia, quae ad gentium vocationem instituta fuerat, subsidio destituta deficeret; dispensative censuimus, quatenus quoadusque divina suffragante gratia praelibata Hammaburgensis Ecclesia in tantum dilatetur, ut episcopiam instituere valeat, jam memoratam Bremensem Ecclesiam ad subsidium habeat; et quoties in magnis ac praenecessariis canonicis negotiis oportuerit, non subjectione aliqua, sed affectu fraternae charitatis Hammaburgensis archiepiscopus, qui ejusdem Bremensis Ecclesiae regimen obtinet, per se aut vicarium suam vicem gerentem, in adjutorium Coloniensis archiepiscopi invitatus accedat: dilatata autem Hammaburgensi Ecclesia, largitore omnium bonorum adminiculante, et fundatis episcopiis, saepe memorata Coloniae sedes 129.0843C| Bremensem recipiat Ecclesiam. Inhumanum quippe est inter seaculares aliena jura pervadere: quanto magis sanctissimos episcopos statutos a Patribus transgredi terminos, et eos litigare, qui pacis debent subditis exempla praebere? Haec autem ad hoc decreta est dispensatio, ut pax vigeat, cesset contentio, et justitiae vigorem misericordiae compassio temperet, scientes sine pacis bono nullum Deo munus fore acceptabile.
VI. AD HERIMANNUM COLONIENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 892.)[Lappenberg, Hamburgisches Urkundenbuch. ] 129.0843D| FORMOSUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro, HERIMANNO, archiepiscopo Coloniensi.
Visitatione tua, charissime confrater, laetificati sumus, a te directis venerabilibus sacerdotibus receptis. Verum cum de tua incolumitate eos per ordinem inquirere studeremus, comperimus, ipsis indagantibus, te incommoditate corporis laborare, et condoluimus plurimum. Attamen in hoc consolamur quia novimus scriptum in Eloquio: Quem diligit Dominus, castigat, et corripit omnem quem recipit (Hebr. XII, 6; Prov. III, 12). Sit ergo oramus infirmitas haec ad salutem ac celerem Christo largiente mereatur consequi sanitatem. Arbitraba 129.0844A| mur equidem, sanctimoniam tuam ad apostolorum limina, prout mandaveramus, venire et viva voce tecum de generali illius barbaricae gentis salute tractare. Sed quia aliter quam optaveramus accidit, infirmitati imputantes, calumniam pro hoc inferre desinimus.
Contentio itaque, quae inter te et Adalgarium, reverentissimum archiepiscopum Hamburgensis Ecclesiae, ventilata est pro Ecclesia Bremensi, pro qua ad venerabilem archiepiscopum Moguntiae seribere praeterito anno praevidimus, quatenus ejus studio rei veritas inquisita, ablata ambiguitate, in clariorem lucem erumperet, ipso prout scribelile didicimus, testificantibus sanctissimis episcopis, qui Francanorfut convenerunt, apparet, tuae dioececis 129.0844B| ecclesiam esse. Ideoque dispensative id determinare oportuit eo videlicet ordine, ut et Coloniensis Ecclesia non privaretur facultatibus, et Hamburgensis Ecclesia, pio labori dedita, non patietur penuriam, unde oporteat Deo acceptabile opus cessari. Quapropter statuimus ut quosque dispensatore bonorum omnium largiente, cujus nutu omnia dispensantur, Hamburgensis Ecclesia infra paganorum terminos dilatari valeat, ubi episcopia fundari possint, Bremensem Ecclesiam teneat ad subsidium. Et ob hoc fraterno charitatis affectu, non subjectione aliqua, quoties pro majoribus ecclesiasticis negotiis librandis certa ratio exigit, invitatus ipse per se in adjutorium Coloniensis Ecclesiae accedere non pigeat, vel si praedicationis opere implicatus per se 129.0844C| venire nequiverit, vicarium saltem deleget, qui ejus vicem repraesentet et canonice deliberationi adjutor intersit. Divina autem ditione suffragante eum Hamburgensis Ecclesia augmentata, ceu praetulimus, fuerit, Coloniensis Ecclesia sua recipiat, quia inter saecularia negotia non expedit cuiquam aliena jura pervadere, quanto minus religiosis episcopis, qui suo ducatu per viam justitiae ad coelestia regna commissum sibi populum debent perducere.
Aliter autem nostro apostolatui deliberare visum non est, ne saepedicta Hamburgensis Ecclesia advocationem gentium instituta ablato annihiletur, subsidio et inopia cogente a Deo digno opere cesset, praesertim cum et decessor noster recolendae memoriae Nicolaus, Ludovico, glorioso rege, per Salomonem 129.0844D| reverentissimum Constantiae episcopum, intercedente, suo privilegio Bremensem Ecclesiam Ansgario, Hamburgensi archiepiscopo, confirmaverit. Sed quia indignum censuimus, sacerdotum quempiam aliena jura pervadere propriis transgressis liminibus, proinde id dispensative instituimus, tempori consulentes, ut et justitia proprium vigorem teneat et misericordia compassionem impendat, contentio cesset et charitas inviolata persistat.
Privilegium etiam tuae Ecclesiae prout petiveras, renovavimus ac tuae venerabilitudini per praesentes presbyteros delegavimus, commonentes, ut in omnibus ac prae omnibus pacem diligas et eidem semper insistas, quae specialis est arrhabona omnium 129.0845A| fidelium, sine qua nullum munus Deo est acceptabile. Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat cor tuum et intelligentiam tuam in Christo Jesu, Domino nostro.
VII. AD BERNONEM ABBATEM GIGNIACENSEM. De privilegiis ejusdem monasterii.
FORMOSUS servus servorum Dei BERNONI religioso ac venerabili abbati coenobitarum sito territorio Lugdunensi, quod in honore beati Petri apostolorum principis constructum esse dignoscitur in loco qui Gigniacus perhibetur, ac in eodem venerabili monasterio in perpetuum.
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere et poscentium 129.0845B| animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum pretium a conditore omnium Domino promeremur, dum venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur properans ipse Berno venerabilis abbas ad beatorum apostolorum limina, nostramque adiens apostolicam praesentiam, retulisti nobis ipsum memoratum coenobium a te tuoque consobrino nomine Laifino de propriis rebus vestris duntaxat in honore sancti Petri constructum atque dicatum existere, et ut ab omnibus immutilatum servetur, per testamenti paginam, quod nobis servandum contulistis, eidem beato Petro coelestis regni clavigero nobisque per Dei gratiam vicario 129.0845C| obtulistis ad sempiternum vobis remedium conferendum. Ideo suggessistis nostro apostolatui ut apostolici nostri privilegii illud sanctione muniremus. Quapropter quod statuistis devote admittentes, petitionemque vestram ratam arbitrantes, inclinare precibus vestris per hujus praeceptionis seriem praedictum venerabile coenobium cum cellis seu casis, terris, vineis, casalibus, fundis, pratis, silvis, una cum colonis et colonabus, necnon et cellulam quae vocatur Balma cum adjacentiis suis, omnia et in omnibus quae tam a gloriosis regibus quam ab aliis Deum timentibus inibi data vel praecepta sunt, vel deinceps Domino adjuvante donanda erunt, hac praesenti tertia decima indictione apostolica auctoritate confirmamus, munimus, et in perpetuum sub jure et ditione atque potestate beati Petri apostoli et nostra 129.0845D| confirmatum stabilimus, ita scilicet ut nulli homini 129.0846A| quamlibet dignitatem fulcito licitum sit aut etiam de ipsis donatoribus quamcunque vim aut aliquam oppressionem ibidem inferre aut res donatas vel amodo devote donandas quoquo modo auferre: potius autem firmum et ab omnibus immutilatum custodiatur ad jus et protectione beati Petri apostolorum principis. Si autem, quod humanum est, abbas praedicti coenobii obierit, congregatio ipsius monasterii ex seipsis secundum Deum et regulam beati Benedicti, quem idoneum praeviderint, concordi voto habeat semper eligendi et secundum morem in abbatem sibi praeficiendi. De decimis autem quaesti estis, eo quod de propriis vestris a vobis persolvi quaerantur. Quod si ita se res habet, hoc ne fiat interdicimus, maxime cum scriptum sit ne sacerdotes 129.0846B| decimas dare cogantur. Quisquis autem, quod non optamus, tam ex ipsis donatoribus quam ex aliis temerario ausu de donatis rebus vel donandis aliquid auferre praesumpserit, sive quamlibet (calumniam) eidem monasterio ipsiusve monachis ingerere tentaverit, et contra hoc nostrum apostolicum privilegium agere non formidaverit, sciat se anathematis vinculis innodandum, et nisi resipuerit a regno Dei alienandum. Qui autem verus custos et observator hujus pii nostri statuti exstiterit, benedictionem et gratiam a Domino Deo nostro consequi mereatur. Scriptum per manum Sergii scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Novembrio, indictione suprascripta, per manum Stephani cancellarii sanctae sedis apostolicae, imperante Domino piissimo Augusto Arnulfo 129.0846C| a Deo coronato. Bene valete.
IN SEQUENTEM EPISTOLAM ADMONITIO. Sequens Formosi papae epistola argumentum praebuit disceptationi inter eruditos, cujus definitio certa nunc etiam exspectatur. Cum vero cl. Wilkins suam ea de re exhibere conjecturam in novissima conciliorum magna Britanniae et Scotiae collectione voluerit, quam huc transferre, et res ipsa poscebat, et lectoribus non ingratum fore putavi; ideo ut controversiae argumentum melius teneatur veluti sub aspectu, tum epistolam ipsam, cum et doctissimi illius Angli dissertationem exhibendam duxi.
VIII. AD EPISCOPOS ANGLIAE.
Fratribus et filiis in Christo omnibus episcopis 129.0846D| Angliae, FORMOSUS.
129.0847A| Audito nefaudos ritus paganorum [ ms., auditis nefandorum ritibus paganorum] partibus in vestris repullulasse, et vos tenuisse silentium, ut canes non valentes latrare, gladio separationis a corpore Dei Ecclesia [ ms., Ecclesiae] vos ferire deliberavimus. Sed quia, ut nobis dilectus frater noster Plemundus [ ms., Plegemundus hic et infra ] intimavit, tandem evigilastis, et semina verbi Dei olim venerabiliter jacta in terra Anglorum coepistis renovare, mucronem devorationis [ ms., devotationis] retrahentes, Dei omnipotentis et beati Petri apostolorum principis benedictionem vobis mittimus, orantes ut in bene coeptis perseverantiam habeatis. Vos enim estis fratres, de quibus loquens Dominus inter alia inquit: Vos estis sal terrae; et si sal evanuerit, in quo salietur? 129.0847B| (Matth. V.) Et iterum: Vos estis lux mundi (ibid.): significare volens per verbi sapientiam condiri mentes hominum a vobis debere; et in moribus, et in vita vestra bonae actionis studium, quasi lumen apparere fidei, per quod gradientes ad vitam, quomodo caute ambulent, videant, ut ad promissionem aeternae beatitudinis sine offensa currentes valeant pervenire.
Nunc accingimini ergo, et vigilate contra leonem qui circuit [ ms., circumit], quaerens quem devoret; et non patiamini ulterius in regione vestra penuria pastorum Christianam fidem [ ms., religionem] violari, gregem Dei vagari, dispergi, dissipari. Sed cum unus obierit, alter qui idoneus fuerit canonice protinus subrogetur. Nam secundum legem plures facti sunt sacerdotes, eo quod morte prohiberentur [ ms., 129.0847C| prohibebantur] permanere. Quod David considerans [ ms. add., et in spiritu Christi Ecclesiam futuram fore permansuram ad finem usque saeculi prospiciens] ait: Pro patribus tuis nascentur [ms. nati sunt ] tibi filii, constitues eos principes super omnem terram [ in omnem terram desunt in ms.] (Psal. XLIV). Nulla itaque mora sit subrogandi alium, cum quilibet sacerdotum ex hac vita migraverit; sed mox ut illi, qui primae sedis principatum gerens, inter vos caeteris episcopis praeesse dignoscitur, fratris obitus fuerit denuntiatus, facta electione canonica alter consecratus succedat. Quis autem inter vos principatum tenere debeat, quaeve sedes episcopalis caeteris praepolleat habeatque primatum, abolitanis [ ms., ab olitanis] temporibus notissimum est. Nam, ut ex scriptis 129.0847D| beati Gregorii, ejusque successorum tenemus, in Doroberniae [ ms., Dorobernia] civitate metropolim sedemque primam episcopalem constat esse regni Anglorum, cui venerabilis frater noster Pleimundus nunc praeesse dignoscitur; cujus honorem dignitatis nos ullo pacto imminui permittimus, sed ei vices apostolicas per omnia gerere mandamus.
Et sicut beatus Gregorius papa primo vestrae gentis episcopo Augustino omnes Anglorum episcopos 129.0848A| esse subjectos constituit, sic nos praenominato fratri Doroberniae, sive Canterberiae [ ms., Cantuburiae] archiepiscopo ejusque successoribus legitimis eamdem dignitatem confirmamus; mandantes, et auctoritate Dei, et beati Petri apostolorum principis praecipientes, ut ejus canonicis dispositionibus omnes obediant, et nullus eorum quae ei suisque successoribus apostolica auctoritate concessa sunt, violator existat. Si autem quivis hominum contra haec aliquando niti ac imminuere tentaverit sciat, se procul dubio mulctandum fore gravi anathemate, et a corpore sanctae Ecclesiae, quam inquietare molitur, perpetuo nisi resipuerit separandum.
OBSERVATIO P. ANTONII PAGII ad an. Christi 894, num. 9 et seq. Vartonus part. I Angliae sacrae, pag. 554 et seq., in episcopis Barthoniensibus et Vellensibus agit de hac synodo (Anglicana), aitque se incidisse in excerpta quaedam historiae a monacho quopiam Abendoniensi ante exitum saeculi X, conscriptae, in quibus habetur: « Anno 904, cum per annos plene septem tota Westsaxonia vacasset episcopis, Australium etiam Saxonum provinciae, et Australium Merciorum, rex cum archiepiscopo Plegmundo singulis provinciis Gevissorum singulos episcopos ordinari constituit, in quinque scilicet parochias 129.0850C| sedem distribuens, quod antea duo possederant. Ordinati sunt ergo septem una die. Erithestanus ad Wintoniensem, Aethelstanus ad Cornubiensem primus, Wersthanus ad Schireburnensem, Aethehelmus ad Fontanensem primus, Eadulfus ad Cridiatunensem primus, Suthsaxonibus quoque Beornocus, et Suthmerciis Cenulfus apud Dorcacestram nostram. » Nullum hujus synodi antiquius documentum superest, cum Malmesburiensis ad medium circiter saeculum XII pervenerit, et haec exeunte saeculo X a monacho illo litteris mandata fuerint.
Verum magna controversia est de epocha hujus concilii. Opinio quidem Baronii anno 894 synodum illam consignantis ab omnibus rejicitur; sed alii eam cum anno 904, alii, ut Alfordus in Annal. Britan. et Cossartius, cum anno 905, Wartonus, adhaerens Radulpho de Diceto, cum anno 909, connectunt. Apud me tamen pene certum, concilium anno 904 congregatum, annoque 905 episcopos illos 129.0850D| septem juxta decretum ejusdem concilii a Plegmundo Cantuariae consecratos fuisse. Haec diversis annis contigisse Alfordus recte vidit: sed ordinationem illam male in annum 906 distulit. « At, inquit Cossartius, Malmesburiensis annum diserte indicavit, cum scripsit: Anno quo a Nativitate transacti sunt anni 904, quem annum quis neget esse 905. » Verum jam alibi tanquam certam chronologiae regulam statui, historicos annum currentem, vel tantum incoeptum, saepe appellare annum transactum, et apud eosdem idem saepius esse post annum quartum, ac anno quarto, et sic de aliis. Innititur etiam vir doctissimus narratione quadam hujus synodi ex tabulario Cantuariensis Ecclesiae desumpta, quae his verbis inchoatur: Anno Dom. Incarnat. 905, Formosus papa misit in terram Anglorum ad regem Eduardum, etc. At Anonymus ille respicit ad ordinationem 129.0851A| septem episcoporum, quam refert postea factam esse, postquam acto illo concilio Plegmundus Roma rediit, et rediens, ait, ad patriam in urbe Dorobernia septem episcopos septem Ecclesiis in uno die ordinavit. Certe Malmesburiensis, quem sequitur, satis indicat ordinationem illam ann. 905 contigisse, ut legenti patet.
Wartonus, tam loco citato quam pag. 209 et seq., ait se arbitrari, non solum Formosi epistolam, sed et integram de consecratione septem episcoporum a Plegmundo facta, et de septennali vocatione episcopatuum, quam Malmesburiensis ei Florilegus narrant, historiam commentitiam esse. Verum non tantum Malmesburiensis et Wigorniensis, sed etiam Ingulphus, Gervasius Dorobernensis, Westmonasteriensis, et potiores Angliae historici eam referunt; neque mirum si in aliqua circumstantia peccarint, cum hoc eis non solum hoc in capite et diversis aliis, sed etiam oculatissimis historicis non raro acciderit. Primum suppositionis argumentum vir pereruditus 129.0851B| deducit ab Assero Schirebornensi episcopo, quem dicit ab Aelfredo rege episcopum Schireburnensem renuntiatum, anno 903 adhuc sedisse, et vitam produxisse usque ad an. 969. Sed ex iis quae anno 884 in medium attulimus ac ex mox dicendis constat Asserum illum, qui ab Aelfredo rege episcopus Schireburnensis constitutus est, obiisse anno 883 et plane diversum fuisse ab Assero Vitae hujus regis scriptore, quem Eduardus rex episcopum Schireburnensem dixit post Werstani, qui anno tantum 904 episcopatum illum adeptus est, mortem, ideoque tam Werstanum quam Asserum II brevi tempore Ecclesiam illam rexisse. Confirmantur haec ex Westmonasteriensi ad ann. 899, ubi loquens de Ethelwaldo Asseri I et Sighelmi successore ait: Eodem anno defuncto Ethelwaldo Schireburnensi episcopo, remansit provincia Occidentalium Saxonum sine episcopis et cura pastorali, vi hostilitatis, septem annis, Danis tam mari quam terra provinciam illam affligentibus. 129.0851C| Magno ergo errore duo Asseri episcopi Schireburnenses in unum conflati a Wartono, aliisque.
Ait secundo Wartonus Deneulphum episcopum Vintoniensem creatum juxta aliquos rerum Britannicarum historicos an. 879, et vita functum an. 909; indeque infert ante an. 904 vel 905 sedem Vintoniensem per annos septem non vacasse, ideoque concilium Anglicanum, de quo agitur, vel commentitium, vel alio anno congregatum esse. Respondeo negari non posse quin Deneulphi episcopi Vintoniensis obitus in utraque chronologia Saxonica cum ann. 909 connectatur, sed inde tantum consequens, utriusque auctorem in eo consignando errasse, sicuti et quando Frithestani ejus successoris ordinationem in an. 910 conferunt. Errarunt itaque uterque chronologus tam in anno emortuali Deneulphi, quam in anno consecrationis S. Frithestani; cum scriptores utroque illo chronologo longe vetustiores, et multo plures ac potiores fidem faciant, Frithestanum electum 129.0851D| fuisse episcopum Vintoniensem cum sex aliis episcopis ad alias Ecclesias promotis; postquam per septennium Ecclesia Vintoniensis aliaeque vacassent.
Ait tertio Wartonus sedem Vintoniensem plenam fuisse anno 900 et seqq., et Deneulphum rebus gerendis toto illo septennio interfuisse, quod probat chartis eo tempore datis pro novo monasterio Vintoniensi, et in registro Hidensi, ut vocant, recitatis. Illas non exhibet Wartonus, sed exstant apud Alfordum, qui ann. 901, n. 1 et seqq., refert donationem Eduardi regis factam novo monasterio Vintoniae, cui inter alios episcopos subscribunt Asser episcopus et Deneulf episcopus. Sed recte respondet Alfordus, cum omnis Westsaxonia episcopo caruerit, e subscribentium hoc anno episcoporum serie oblitterandos esse Asserum et Deneulphum. Neque dubitari potest, quin subscriptiones illae addititiae sint, et forsan tota charta commentitia; cum Asserus primus 129.0852A| Senmourmae episcopus, imo et Sigennus successor ejus eo anno jam mortui fuerint, et Asserus II successerit Werstano anno tantum 904 episcopo Schireburnensi dicto. Laudat etiam Wartonus donationem regis Eduardi eidem monasterio factam anno 904, cui inter alios subscribunt Deneulf episcopus et Asser episcopus. Eam integram refert Alfordus eo anno num. 6 et seq. ac scite respondet, imperite admodum fingi Deneulphum Vintoniensem et Asserum Schireburnensem (hujus scilicet nominis primum, quem solum agnoscit) superstites esse, et anno 904 subscripsisse.
Sed non solum Schireburniam et Vintoniam ante an. 904 pastoribus viduatas fuisse constat; verum etiam Dorcestriam, cui eo anno Cenulphus episcopus praefectus est; in utraque enim chronologia Saxonica anno 897 dicitur Ealhardum episcopum Dorcestrensem obiisse; quare Cenulphus seu Kenulphus nonnisi post septennalem vacationem ad Dorcestriae 129.0852B| praesulatum evectus fuit. Restat quarta sedes, quae ante concilium istud per annos septem vacavit; aliae enim tres ex Vintoniensi et ex Schireburnensi evulsae. Ea est Seolsiensis, vulgo Selsey, qui locus peninsula tunc erat, nunc marinis fluctibus hausta, sedesque sub an. 1070 Cicestriam translata. Australium Saxonum, apud quos Selseya posita, Bernegus seu Beornocus anno 904 episcopus designatus; sed cum Seolseiensium, seu, ut nunc loquimur, Cicestrensium episcoporum per haec tempora successio in obscuro sit, ex tempore, quo aliae tres sedes sine episcopis fuere, facile est intelligere Seolseiensem ante annum 904 sine episcopo etiam fuisse, ideoque et concilium hoc Anglicanum ab eo Christi anno removeri non posse. Animadvertens Wartonus traditionem septennalis vacationis episcopatuum praefatorum ab historicis Anglicis constanter affirmari, concludit se ei fidem tamen abrogare nolle, sed septem illorum episcoporum ordinationem uno die a Plegmundo factam ad an. 909, uti jam monui, rejecit. 129.0852C| At hoc pacto ipsemet evertit quod jam astruxerat, cum antea asseruerit Deneulphum Vintoniensem, et Asserum Schireburnensem (primum scilicet hujus nominis, quem solum, uti Alfordus, aliique, agnoscit) usque ad ann. 909 superstites fuisse, quo casu sedes Vintoniensis et Schireburnensis ante annum 909 per septennium non vacassent. Certum itaque manere debet Plegmundum in concilio anno 904 celebrato septem uno die episcopos constituisse, postquam septem ante annos in regno Westsaxonum nulli episcopi fuissent.
Neque aliquem movere debet, quod ait Wartonus, annum nempe 905 novorum episcopatuum fundationi et parochiarum distributioni minus fuisse accommodum, quod Dani Northumbriam et Eastangliam tunc insederint; Mercii ad Eduardi regis nutum adhuc non spectarint; utrosque Eduardus frequentibus praeliis illo ipso anno debellarit; sequentique pace facta in ditionem acceperit. Eduardus 129.0852D| enim, qui omnes illas ditiones sibi subjicere decreverat, episcopos in antecessum instituere voluit, eo fere modo quo Gelasius II, anno 1118, Caesaraugustae adhuc in Saracenorum potestate existenti episcopum dedit, cujus rei alia non desunt exempla. Hujus concilii epocha tot controversiis implicata, nunc tandem indubitata esse debet, solutis quaecunque adversus eam adduci possunt rationibus.
Cossartius uno tenore refert synodum laudatam et epistolam Formosi papae ad episcopos Angliae, quae est de Ecclesia Anglicana bene ordinanda, quasi haec illius concilii pars fuerit. Ea revera a Formoso papa data, ideoque ab anno 894 non removenda, cum annus quo scripta fuerit ignoretur. In illa Formosus ait: Audito, nefandos ritus paganorum partibus in vestris repullulasse, et vos tenuisse silentium, etc. Quare haec epistola data a Formoso papa post an. 891, quo hic pontifex Romanus ordinatus 129.0853A| est, et postquam Fulco archiepiscopus Rhemensis duas mox memoratas litteras, quarum meminit Flodoardus ad Alfredum regem, et ad Plegmundum archiepiscopum Cantuariensem scripsisset; cum in iis verba faciat de perversissima secta paganicis erroribus exorta, memoretque incestuosa luxuriae fomenta, uti ab Alfordo citato observatum, qui addit Eadmerum monachum Cantuariensem auctorem accuratum et Malmesburiensi antiquiorem Formosi nomen his litteris praefixisse in lib. V Novorum. Hinc non male scripsit Parkerus, vir e secta Protestantium, in Antiq. Britan. dum de Plegmundo loquitur: Tempus effeminatum hoc fuisse Varnerus in Fasciculo temporum pronuntiat: Fides, inquit, tum valde 129.0854A| deficere coepit, et clerici maleficiis erant dediti, consurgentibus sectis. Sacerdotes enim aliqui feminarum commercio usi et abusi sunt; quod ab episcopis moniti obstinate defendere perrexerunt. Porro haec ad Anglicanos episcopos epistola, non in libris Regum a Malmesburiensi recitata, uti laudata synodus, sed lib. I de Gestis Pontif., pag. 211, dum de primatu archiepiscopi Cantuariensis disserit, ideoque Formosi papae tempore dari potuit, sed inter eam et synodum Anglicanam nulla est connexio; post mortem enim Formosi, bellis in Anglia omnia turbantibus, regnum Westsaxonum per annos septem sine episcopo fuit, et post illud septennium concilium Anglicanum coactum.
p. 0848A