GelIi.EpEtPr23 163 Gelasius II Parisiis J. P. Migne 1854 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
I. Ad A. priorem ecclesiae S. Frigdiani Lucensis et ejus fratres, sub proprio Joannis, quo ante susceptum pontificatum appellabatur, nomine. (Anno 1118, Febr. 21.)[MURATORI, Rer. Ital. Script. III, I, 384.]
R. J[OANNES] Ecclesiae Romanae diaconus, nunc, disponente Domino, in pontificem electus, charissimis in Christo filiis A. priori ecclesiae S. Frigdiani, et ejus fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut ipsi nostis, priorem vestrum dominus noster papa ad hoc in Lateranensem duxit ecclesiam, ut una cum ea in uno semper charitatis vinculo permaneret. Diversas enim animas, prout Scripturae sacrae series manifestat, una in Christo charitas unas facit. Ea propter venientem ad vos filium nostrum V., Lateranensis Ecclesiae priorem, dilectioni vestrae praesentibus litteris commendamus, ut in his quae necessaria sunt, et in clericis maxime, vestrum ei auxilium conferatis, quatenus domus vestra cum Lateranensi, cooperante Deo, in dilectionis et charitatis semper unitate permaneat. Quidquid enim ei impenditis, nobis impensum ascribimus. Exiguitatem nostram, et labores nostros, ac totius Ecclesiae vestris orationibus commendamus.
Datum Laterani IX Kal. Mart.
II. Ad clerum et plebem Romanam.--Commendat eorum constantiam adversus intrusum pseudopapam. (Anno 1118.)[MANSI, Concil., XXI, 168.]) GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis clero et populo Romano, salutem et apostolicam benedictionem.
Dilectionis vestrae Domino gratias agimus, quod unanimiter persistentes, communicare tenebrarum operibus noluistis. Audivimus etiam, quondam [quoniam] ille amicus noster dominus imperator, familiarem nostrum Mauritium Bracarensem archiepiscopum, antea sibi super tractanda pace legatum, in nostram Ecclesiam ingesserit. De quo sciatis quod dicitur olim secundum consuetudinem, confirmatione, consecratione pallium accepisset a nobis, et nos ab ipso secundum statuta canonicum juramentum fidelitatis et obedientiae recepimus, etc. Rogamus ergo dilectionem vestram, atque praecipiendo mandamus, ut ab eo vos tanquam ab excommunicato, perjuro, invasore, et sanctae matris Ecclesiae ac fidei catholicae constupratore abstineatis, etc.
Datum Caietae, etc.
III. Ad Jordanum archiepiscopum Mediolanensem.--De Landulpho restituendo. (Anno 1118, Mart. 15.)[MURATORI, Rer. Ital. Script., V, 505.] G. episcopus, servus servorum Dei, ven. fratri JORDANO Mediolanensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.
Frater iste Landulphus ab Ecclesia sua se queritur exturbatum. Quod autem ab eo quaeritur ut titulationis suae certificationem exhibeat secundum B. Gregorium ridiculum demonstratur. Quod enim ait, juxta ejusdem beati Gregorii dicta et legum statuta probare debet, alioquin non est huic calumnia hujusmodi occasionibus impingenda: sed nisi alia causa impediat, suae restituatur ecclesiae.
Datum Gaietae Idibus Martii.
IV. Ad Gallos.--Mandat ut se contra Mauritium Bracarensem episcopum, ab Henrico imperatore in sedem intrusum pseudopapam, arment. (Anno 1118, Mart. 16.)[MANSI, Concil., XXI, 166.] GELASIUS, servus servorum Dei, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, clericis, principibus et caeteris per Galliam fidelibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Quia vos Romanae Ecclesiae membra estis: quae in ea nuper acta sunt dilectioni vestrae significare curamus. Siquidem post electionem nostram dominus imperator furtive et inopinata velocitate Romam veniens, nos egredi compulit. Pacem postea et minis et terroribus postulavit, dicens quae posset se facturum, nisi nos ei juramento pacis certitudinem faceremus. Ad quae nos ista respondimus: « De controversia quae inter Ecclesiam et regnum est, vel conventioni, vel justitiae libenter acquiescimus, loco et tempore competenti, videlicet Mediolani, vel Cremonae, in proxima beati Lucae festivitate, fratrum nostrorum judicio, quia a Deo sunt judices constituti in Ecclesia, et sine quibus haec causa tractari non potest. Et quoniam dominus imperator a nobis securitatem quaerit, nos verbo et scripto eam promittimus, nisi ipse eam interim impediat. Alias enim securitatem facere nec honestas Ecclesiae, nec consuetudo est. » Ille statim, die videlicet post electionem nostram quadragesimo quarto, Mauritium Bracarensem episcopum, anno praeterito a domino praedecessore nostro Paschali papa in concilio Beneventi excommunicatum, in matris Ecclesiae gremium [ al. invasionem] ingessit. Qui etiam cum per nostras olim manus pallium accepisset, eidem domino nostro, et catholicis successoribus, quorum primus ego sum, fidelitatem juravit.
In hoc autem tanto facinore nullum de Romanis dominus imperator, Deo gratias, socium habuit: sed Guibertini soli, Romanus de Sancto Marcello, Cencius, qui dicebatur de Sancto Chrysogono, Teuto [ al. et Euzo], qui multo per Daciam debacchatus est tempore, tam infamem gloriam celebrarunt. Vestrae igitur experientiae litterarum praesentium perceptione mandamus, ut super his per Dei gratiam communi deliberatione tractantes, ad matris Ecclesiae ultionem, communibus, praestante Deo, auxiliis, sicut oportere cognoscitis, accingamini.
Datum Caietae decimo septimo Kalendas Febr.
V. Oldegarium, episcopum Barcinonensem, Ecclesiae Tarraconensi praeficit eique pallium tribuit. (Anno 1118, Mart. 21.)[FLOREZ, España sagrada, XXV, 221.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri OLDEGARIO Barcinonensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Tarraconensis civitatis Ecclesiam insignem olim fuisse metropolim, et scripturarum veterum et divisionum provincialium monumenta declarant: ad cujus profecto restitutionem praedecessores nostri plurimum laborasse noscuntur; unde etiam temporibus nostris Berengario Ausonensi episcopo a praedecessore nostro sanctae memoriae Urbano papa pallium datum fuit. Et nos ergo ad ejusdem civitatis restaurationem penitus intendentes, te, charissime frater Oldegari, Barcinonensem episcopum ipsius Ecclesiae antitistem constituimus, et pallium ipsum tibi ex apostolicae sedis liberalitate concedimus; ea nimirum provisione et ea fiducia, ut pro data tibi a Domino facultate, civitatem ipsam et Ecclesiam studeas omnimodis ad Domini Dei nostri honorem et gloriam restaurare. Sane Dertosam, si divina clementia populo Christiano reddiderit, in suburbanam parochiam metropoli Tarraconensi concedimus, donec, praestante Deo, Tarraconensis Ecclesia robur status sui recipiat: mox Dertosa ipsa proprium pastorem obtineat. Porro Tarraconensem civitatem cum terminis suis, sicut ab illustri Barcinonensium comite Raymundo per manus tuas Tarraconensi Ecclesiae tradita et scripti sui libertate firmata est, praesentis decreti pagina tibi, tuisque successoribus ejusdem sedis metropolitanis in perpetuum confirmamus. Tibi ergo tuisque legitimis successoribus in eadem cathedra constituendis, et per te Tarraconensi Ecclesiae refirmamus ipsam Tarraconensem provinciam, ut in ea debeatis deinceps et suffraganeos episcopos ordinare, et concilia secundum formam canonicam celebrare, et omnia juxta metropolitanam curiam largiente Domino providere, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate ac reverentia.
Pallii vero usum fraternitas tua infra ecclesiam tantum ad sacra missarum solemnia se noverit obtinere, his videlicet diebus: Nativitate Domini, Circumcisione, Epiphania, Coena Domini, Sabbato sancto, Resurrectione Domini, Ascensione, Pentecoste; in solemnitatibus beatae Dei Genitricis Virginis Mariae; in Natalitiis B. Joannis Baptistae atque apostolorum omnium; in festivitate B. Theclae, et B. Fructuosi martyris; in consecrationibus ecclesiarum et episcoporum, seu ordinationibus clericorum, et anniversarii tui die. Cujus nimirum pallii volumus te per omnia genium vindicare: hujus siquidem indumenti honor humilitas atque justitia est. Tota ergo mente fraternitas tua se exhibere festinet in proximis humilem; in adversis, si quando eveniunt, cum justitia erectum; nullius unquam faciem contra veritatem suscipiens, nullius unquam faciem pro veritate loquentis premens, infirmis compatiens, benevolentibus congaudens, aliena damna tua deputans, vitiis pie saeviens, in fovendis virtutibus animas auditorum demulcens, in ira judicium sine ira tenens, in traquillitate severitatis justae censuram non deserens. Haec est, frater charissime, pallii accepti dignitas: quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. S. Trinitas fraternitatem tuam per tempora longa conservet incolumem.
Ego Gelasius catholicae Ecclesiae episcopus.
Signum manus meae: DEUS IN LOCO SANCTO SUO.
Ego Crescentius Sabinensis episcopus, etc.
Caietae, per manum Chrysogoni R. E. cardinalis, XII Kal. April., ind. XI, anno Dom. Incarn. 1118, pontificatus autem domini Gelasii papae II anno I.
VI. Ad Bernardum Toletanum episcopum, Hispaniae primatem. --De Mauritio in sedem intruso. (Anno 1118, Mart. 25.)[MANSI, Concil., XXI, 167.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BERNARDO archiepiscopo Toletano et Hispaniarum primati, salutem et apostolicam benedictionem.
Non latere credimus fraternitatem tuam qualiter frater quondam Mauritius Bracarensis episcopus se jam diu habuerit, qualiter Ecclesiam suam dimiserit, et quomodo regi excommunicato adhaeserit, et contra statuta canonica in cubile Romanae Ecclesiae se ingesserit. Nec eum miramur debitam tibi obedientiam et antiquum primatus honorem Ecclesiae tuae penitus denegasse: qui Romanam Ecclesiam, quae omnium Ecclesiarum mater est et magistra, non solum negare, sed destruere quodammodo conatur, etc. Monemus itaque atque praecipimus ut juxta mandatum praedecessoris nostri ad electionem in Bracarensi Ecclesia faciendam sollicitudine charitatis debitae operam et opem praebeas cum effectu. Ipsum vero Mauritium excommunicatum et perjurum, et matris Ecclesiae constupratorem publicum, caeteris Hispaniarum praelatis, etc.
Data Caietae, etc.
VII. Ad Bernardum Toletanum et caeteros Hispaniarum episcopos. (Anno 1118, Mart. 25.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc. I, 144.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BERNARDO Toletano primati et caeteris Hispaniarum episcopis.
Non latere credimus fraternitatem vestram qualiter frater noster Mauritius Bracarensis episcopus se jam diu habuerit, et quomodo Ecclesiam suam dimiserit et quomodo regi excommunicato adhaeserit. Illud etiam, ut opinamur, nostis, quod a praedecessore nostro sanctae memoriae Paschali papa in concilio excommunicatus sit, et quod Bracarensi ecclesiae sit mandatum ut pastorem sibi alium provideret. Nunc tandem per regis tyrannidem, post longum electionis meae spatium, in cubile sanctae matris Ecclesiae se ingessit. Ideoque fraternitati vestrae mandamus ut ad electionem in Bracarensi ecclesia faciendam sollicitudine charitatis debita operam praebeatis. Ipsum vero Mauritium excommunicatum, perjurum, et matris Ecclesiae constupratorem caeteris Ecclesiae filiis publicetis.
Datum Caietae VIII Kal. Aprilis.
VIII. Ad Pontium abbatem Cluniacensem.--Privilegium Cluniacense. (Anno 1118, April. 12.)[MANSI, Concil., XXI, 171.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo fratri PONTIO Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Cluniacensis monasterii prudens religio, et religiosa prudentia, et ante nostra, et nostris temporibus, Romanam Ecclesiam maxime sibi fecit obnoxiam. Sed praeter illud commune dilectionis debitum, personae tuae sinceritas mihi semper amabilis, semper optabilis, charitatis nostrae viscera plenis, ut nosti, finibus ampliavit. Idcirco petitionibus tuis, illis praecipue quae ad monasterii vestri quietem et salutem spectant, nequaquam duximus obviandum. Per praesentis igitur decreti paginam, secundum postulationem fraternitatis tuae, praecipimus atque statuimus ut quidquid possessionis ad Cluniacense monasterium pertinentis reverendissimae memoriae praedecessor tuus Hugo in die mortis suae per authenticam Romanorum pontificum concessionem quiete ac sine calumnia possidebat, tu quoque tuique successores quiete ac sine calumnia possideatis. Ea etiam quae post tuam provectionem Cluniacensi monasterio, vel per fratrum tuorum industriam, legitime acquisita sunt, firma, quieta et integra conservanda censemus. Volumus enim Cluniacense monasterium, auctore Deo, in quiete perpetua, et tranquillitate persistere, ut a saecularibus tumultibus liberi, omnipotentis Dei servitio vacare quietius valeatis.
Ego Gelasius, catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi.
Datum Capuae II Idus Aprilis, per manum Grisogoni S. R. E. diaconi cardinalis, anno Dominicae Incarnationis 1118, indict. XI, pontificatus autem Gelasii II papae anno I.
IX. C[ononem] episcopum Praenestinum, sedis apostolicae legatum, certiorem facit de archiepiscopo Bracarensi papa per imperatorem constituto. (Anno 1118, April. 13.)[MANSI, Concil., XXI, 173.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri C. [CONONI] Praenestino episcopo, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.
Jam dudum nostras tibi litteras misimus, sed utrum ad te pervenerint, ignoramus. Quae ita se habent: Post electionem nostram diaconus imperatoris, furtive et inopinata velocitate Romam veniens, nos egredi compulit. Pacem postea minis et territionibus postulavit, dicens se facturum quae posset, nisi nos ei juramento pacis certitudinem faceremus. Nos ei fratrum nostrorum consilio pacem obtulimus. Ille statim, die videlicet post electionem nostram quarta, Baracensem [Bracarensem] episcopum, qui Burdinus a Northmannis dicitur, anno praeterito, sicut nosti, a domino praedecessore nostro Paschali papa in concilio Beneventi excommunicatum, in matris Ecclesiae invasionem ingessit. De quo etiam tibi notum est quod cum per nostras olim manus pallium accepisset, praedicto domino nostro et ejus catholicis successoribus, quorum primus ego sum, fidelitatem juraverit. In hoc autem tanto facinore nullum de Romano clero imperator, Deo gratias, socium habuit. Sed Wibertini quidam, Romanus de Sancto Marcello, Centius, qui dicebatur Sancti Grysogoni, et Teuto, qui tanto per Italiam tempore debacchatus est, tam infamem gloriam celebrarunt. Sane nos cum fratribus nostris et episcoporum collegio in praeterito Palmarum die Capuae regem ipsum cum idolo suo excommunicavimus. Tuae igitur experientiae praecipimus ut omnia haec per commissae tibi legationis partes fratribus constitutis nota facere studeas, et ad matris Ecclesiae ultionem, sicut oportere cognoscis, praestante Deo accingaris.
Data Capuae Idibus Aprilis.
X. Bernardo, monasterii S. Sophiae Beneventani abbati, privilegium concedit de aqua ex Calore flumine ducenda. (Anno 1118, April. 18.)[MURATORI, Rer. Ital. Script., III, I, 390.] In nomine Domini. GELASIUS episcopus, servus servorum Domini, dilecto filio BERNARDO abbati venerabili monasterii Sanctae Sophiae, salutem et apostolicam benedictionem.
Religiosa loca temporibus nostris, propter peccata communia, multis videmus angustiis atque tribulationibus jactari, necnon angustiari. Ea propter oportere atque necessarium esse duximus eorumdem locorum necessitatibus secundum datam divinitus facultatem apostolicae sedis gratia benignius ac mitius subvenire. Tuis igitur, dilecte in Christo fili abbas Bernarde, petitionibus annuentes, concedimus tibi ut deinceps tibi tuisque successoribus liceat de fluvio Caloris aquam per coeptum aedificium nostrum accipere, et pro duobus molendinis vel aliis monasterii utilitatibus per terram vestram usque in eumdem Caloris fluvium perducere. Si autem oportuerit, licentiam habeatis accipiendi eamdem aquam supra vel infra praedictum aedificium, quantum nimirum terra vestra et aqua est. Quod si necessitate urgente, pro eodem aquaeductu de terra viae interioris, quae juxta est, acceperitis, vobisque eadem pro vestra voluntate, vestroque libero arbitrio vobis in aeternum ascribatis, nulla altercatione a quavis persona hominum magna sive parva possideatis, et accipiatis tantumdem de terra vestra, et partem alteram restauretis. Sane concambium quod in eodem loco de interjacenti terra fecistis, atque fieri curastis, habemus ratum et cognitum.
Ego Gelasius servus servorum Domini, atque Ecclesiae cathol. episc. scripsi.
Signum manus meae propriae: DOMINUS IN LOCO SANCTO SUO.
Ego Petrus Portuensis episcopus consensi, nec non et propria mea manu subscripsi.
Ego Hugo cardinalis presbyter tit. Apostolorum consensi libera voluntate ac arbitrio et subscripsi.
Ego Petrus cardinalis presbyter tituli sanctissimae virginis Susannae, monasterii provisor, subscripsi, atque consensum et voluntatem meam tradidi.
Datum Capuae per manum Constantini Chrysogoni S. R. E. diaconi et card., XIV Kalend. Maii, ind. XI, anno Dom. Incarn. 1118, pontificatus autem domini Gelasii II papae anno primo.
XI. Ad D[idacum] episcopum Compostellanum. (Anno 1118, Jun. 16.)[FLOREZ, España sagrada, XX, 259.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri D. Compostellano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Licet gravioribus negotiis constituti, veteris tamen dilectionis et amicitiae non possumus oblivisci. Ideoque fraternitatem tuam litteris praesentibus visitamus, rogantes ac monentes ut Romanae Ecclesiae multis aggravatae, multisque distractionibus fatigatae, memoriam habeas, et tam ejus quam nostris opportunitatibus debita charitate subvenias. Communes filios P. cardinalem, et Petrum thesaurarium tuae benevolentiae commendamus, ut pro amore nostro eos de charis habeas chariores.
Dat. Ferentini XVI Kal. Julii.
XII. Ad abbates monachosque Terrae Majoris.--Praecipit ut quae Paschalis papa inter eos et episcopum Civitatensem (prov. Benevent.) constituerit, negligere desinant. (Anno 1118, Aug. 7.)[MURATORI, Rer. Ital. Script., III, I, 396.] J[OANNES] Gaietanus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et monachis Terrae Majoris, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum super controversia quae olim inter vos et venerabilem fratrem nostrum Civitatensem episcopum diutius fuerat agitata, de utriusque partis assensu amicabilis compositio auctoritate felicis recordationis Lucii papae praedecessoris nostri, sicut recolimus, intercesserit, ea, sicut praedicto episcopo significante, comperimus, negligitis observare, et illi, contra ipsius compositionis tenorem, suam justitiam subtrahere minime formidatis. Quia igitur pati nolumus, nec debemus, ut quae favore apostolico vel judicio sunt sopita, cujusquam malitia recidiva incurrant, vel quidquam in eorum praejudicium attentetur, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus eamdem compositionem, omni contradictione et appellatione cessante, inviolabiliter observetis, nec contra eam venire de caetero praesumatis. Et si qua contra ejusdem compositionis tenorem praedicto episcopo subtraxistis, ipsi episcopo sine dilatione qualibet, contradictione et appellatione cessante, reddere minime postponatis: aut super ipsis satisfactionem congruam exhibere, et ab administratione pontificalis officii in S. Severo, juxta dictam compositionem curetis cautius abstinere, vel in festo S. Lucae proximo venturo super his dicto episcopo plenarie responsuri, nostro vos conspectui praesentetis. Nullis litteris veritati et justitiae praejudicium facientibus, si quae comparuerint a sede apostolica impetratae.
Datum Romae apud S. Petrum, X Kalend. August., pontificatus nostri anno I.
XIII. Ad Gualterum Ravennatem archiepiscopum.--Illius electionem post schisma ejuratum confirmat, eique pallium cum aliis juribus concedit. (Anno 1118, Aug. 7.)[MANSI, Concil., XXI, 168.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUALTERO Ravennatium archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Unitati divinae Trinitatis gratiae agendae sunt, quae per suae charitatis spiritum divisa conjungit, et multos in se animos unum facit. Ecclesia siquidem Ravennatium, per multa jam tempora ab apostolicae sedis unitate discissa, multas eidem sedi apostolicae persecutiones intulit, et Ecclesiis multis perversi schismatis fomitem ministravit. Quapropter ad ejus nequitiam deprimendam, subjectarum ei Ecclesiarum quasdam sibi apostolica sedes assumpsit, ut vel sic eam ad humilitatis et unitatis tramitem revocaret. Sed cum tandem divinae majestati placitum fuit, eamdem Ravennatium Ecclesiam misericordiae suae gratia ad unitatem et obedientiam matris suae Romanae Ecclesiae revocavit. Iniquitatem namque suam illius filii recognoscentes, delicta patrum corrigere probaverunt: ut qui praeteritis temporibus per tyrannidem regiam praesules regibus placentes accipiebant, nunc demum secundum canonicas sanctiones episcopum Deo placentem eligerent, et schismate abdicato in catholicae congregationis gremium repedarent. Te siquidem, reverendissime frater Gualtere, a disciplina fratrum regularium violenter assumptum, pro religionis ac sapientiae praerogativa, in beati Apollinaris cathedra communi voto ac desiderio posuerunt, et in apostolicae sedis obedientiam unanimiter redierunt. Unde nos divinae Trinitatis unitati gratias agentes, personam tuam pro jure nostrae Ecclesiae ad episcopale ministerium cooperante Domino consecrantes, tibi, et per te Ravennatium Ecclesiae dignitatem omnem, quam ante illius divisionis tempora per Romanam Ecclesiam possederat, restituimus: et per praesentem privilegii paginam, salvo in omnibus jure atque auctoritate sedis apostolicae, concedimus tibi tuisque successoribus in ejusdem sedis apostolicae fide atque obedientia permanentibus, episcopatus Aemiliae provinciae, id est Placentiae, Parmae, Regii, Mutinae, Bononiae, Ferrariae, Adriae, Comacli, Imolae, Faventiae, Fori Livii, Fori Pompilii, Bobii, Caesennae, Ficoclae. Confirmamus etiam vobis ducatum Ravennae, et monasteria Sancti Adalberti, et Sancti Hilarii Galliata, seu caetera monasteria et possessiones, per authentica privilegia ab antecessoribus nostris, et a catholicis regibus tradita. Pomposiani quoque monasterii curam religioni tuae, salvo Ecclesiae nostrae jure, committimus: ut regularis disciplina per tuam industriam, largiente Domino, reformetur. Praeterea fraternitati tuae pallium, pontificalis videlicet officii plenitudinem, liberaliter concedimus: quo fraternitas tua, secundum Ecclesiae tuae morem ex apostolicae sedis concessione permissum, se noverit induendum, cujus inimicum [ f. nimirum] pallii volumus te per omnia genium vindicare. Hujus siquidem indumenti honor, humilitas atque justitia est. Tota ergo mente fraternitas vestra se exhibere festinet in prosperis humilem, et in adversis, si quando eveniunt, cum justitia erectam: amicam bonis, perversis contrariam, nullius unquam faciem pro veritate loquentem premens, tum operibus juxta virtutem constantiae insistens, tum insistere etiam supra virtutem cupiens; infirmis compatiens, bene valentibus congaudens, de alienis tanquam de propriis exsultans gaudiis, in vitiis corrigendis pie saeviens, in fovendis virtutibus auditorum animum demulcens, in ira judicium sine ira tenens, in tranquillitate autem severitatis justae censuram non deserens. Haec est, frater charissime, pallii accepti dignitas: quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis.
Ego Gelasius Ecclesiae catholicae episcopus.
Signum manus meae Gelasii: DEUS IN LOCO SANCTO SUO.
Datum Romae per manum Chrysogoni S. R. E. diaconi cardinalis, Kalendis Septembris, indictione duodecima, anno Dominicae Incarnationis 1119, pontificatus autem domini Gelasii II papae anno I.
XIV. Ad R., ecclesiae Springersbacensis praepositum, et ejus fratres. (Anno 1118, Aug. 11.)[Edidit Ph. JAFFé, Regesta pontif. Rom. cum hac mentione: « Ex copia Quixii dedit Wattenbach. » ] R., ecclesiae Springersbacensis praeposito, et ejus fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
Quaestionem inter vos de B. Augustini regula emersisse audivimus, quoniam quaedam in ea scripta sunt, videlicet de officiis, de labore manuum et de jejunio, quae non possunt in nostris provinciis adimpleri. Quibus in rebus competens moderatio adhibenda est. Ea enim quae ad mores bonos pertinent, divina cooperante gratia, observanda sunt. Ea vero quae de officiis ab eodem doctore scripta sunt, quia et in Romana et in caeterarum ecclesiarum consuetudine discrepant, observari non possunt; sicut in beati quoque Benedicti Regula quaedam de hujusmodi observationibus scripta sunt, quae nostris temporibus per monasteria longe aliter sunt, neque tamen propter hoc monachorum professio creditur infirmari. Praecipimus ergo ut officiorum celebrationes apud vos juxta communem catholicae Ecclesiae consuetudinem observentur. Sane opus manuum et jejunium secundum loci qualitatem et personarum facultatem exerceatur, sed intus quoque communis regularium fratrum consuetudo custodiatur. Ab excommunicatorum participatione qualiter abstinendum sit, sanctorum Patrum nos instruunt sanctiones. Si qui tamen fragilitate aliqua vel iniquorum violentia eorum communicatione se maculaverint, indicta competenti poenitentia prioris arbitrio absolvantur.--Pro nostra et Romanae Ecclesiae tribulatione fraternitas vestra indesinenter apud omnipotentem Dominum intercedat.
Dat. Romae III Idus Augusti.
XV. Ad canonicos Lucenses.--Eorum consuetudines approbat et innovat. (Anno 1118, Sept. 13.)[MANSI, Concil., XXI, 173.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BENEDICTO archidiacono, UBERTO archipresbytero, RAINERIO primicerio, MAURO cantori Lucanae ecclesiae, eorumque fratribus tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Charitatis bonum est proprium aliena damna propria deputare, et alienis tanquam propriis gaudere profectibus. Ea propter petitiones vestras clementer admittimus, et vobis antiquas ecclesiae matricis consuetudines confirmamus. Ut videlicet unctiones infirmorum, et sepulturae civitatis propriae ad matricem ecclesiam pertinentes, et officium, et participatio beneficii funerum ad alias ecclesias pertinentium vobis nulla clericorum calliditate aut laicorum quorumlibet subtrahantur. Electiones priorum, et collocationes clericorum in aliena ecclesia infra urbem, vel extra in suburbiis sine consensu episcopi, et priorum qui loco positi nominantur, matricis ecclesiae non fiant. Nec laicorum violentia in aliqua ecclesiarum ulla priorum, aut clericorum fiat electio. Et nulla ecclesiarum episcopatus vestri praeter eorum consensum alicui subjiciatur ecclesiae. Neque publica et majora negotia aliqua sibi ecclesiarum ipsis invitis arripiat, aut publicas poenitentias tribuat. Nec sententias, et interdictum matricis ecclesiae tentet infringere. Nulla etiam vestri episcopatus persona sine consensu episcopi, vel priorum, qui loco positi nominantur, matricis ecclesiae excommunicetur; et quod ab episcopo ligatum fuerit, a nemine irritum duci tentetur. Sane civitatis vestrae clerici, et qui in suburbiis sunt, solitas obedientias, videlicet in litaniis, in processionibus communibus, in festivitatibus et stationibus majoris ecclesiae, eidem impendant ecclesiae ut vobiscum adsint. Porro in quintae feriae nocte ante Pascha, nulla ecclesia secundum morem vestrae ecclesiae campanas sonet, neque in Sabbato sancto cereum benedicat, sed ad baptismum praedicti clerici, prout consuetum est, veniant. Nulla praeterea ecclesiarum missas solemnes celebret in festivitate B. Martini, et S. Reguli, et in secunda feria Paschae, et in processionibus Quadragesimae, donec stationis solvantur conventus. Nullus etiam clericorum officium vivorum, aut mortuorum, ad matricem ecclesiam pertinens facere vel celebrare praesumat. Ad haec adjicientes statuimus ut decimae matricis ecclesiae ab his qui tribuunt non fraudentur, et ulla eas clericalis persona subripiat aut diminuat. Nulli etiam episcopo liceat aliquem matricis ecclesiae canonicum officio seu beneficio sine canonico privare judicio. Sane charitativa illa ciborum beneficia, quae ab episcopis vestris (sive praesentes, sive absentes fuerint) in solemnioribus festis consuevistis accipere, vobis vestrisque posteris rata praecipimus et illibata servari. In his omnibus praedecessoris nostri sanctae memoriae Paschalis papae privilegium confirmamus, et stabilitate perpetua corroboramus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem justa conventui isti servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
+Ego Gelasius catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.
Signum manus meae: DEUS IN LOCO SANCTO SUO. +Ego Deusdedit card. presbyter tit. S. Laurentii in Damaso subscripsi. +Ego Petrus card. tit. S. Suzannae subscripsi. +Ego Guido card. presbyter tit. S. Balbinae subscripsi. +Ego Petrus diaconus card. SS. Cosmae et Damiani subscripsi. +Ego Petrus diaconus card. S. Adriani subscripsi.
Datum Pisis per manum Crisogoni S. R. E. diaconi card., Idibus Septembris, indict. XII, anno Dominicae Incarnat. 1118, pontificatus autem domini Gelasii II PP. anno I.
XVI. Ad canonicos regulares S. Frigidiani Lucensis.-- Jura eorum et libertates confirmat. (Anno 1118, Sept. 26.)[Mansi, Concil., XXI, 175.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, electis in Christo filiis, ATTONI praeposito, et ejus fratribus in B. Frigidiani ecclesia regularem vitam professis, ejusque successoribus in eadem religione permansuris in perpetuum.
Docente nos apostolo Paulo cognoscimus, quia ubi Spiritus Domini, ibi libertas. Quia igitur Domini Spiritum in vobis habitare credimus, et ex ipsorum operum exhibitione confidimus, libertatem vobis, quae a praedecessore nostro sanctae memoriae Paschali papa collata est, nos auxiliante Domino confirmamus. Et quae ab eo vobis per privilegii paginam concessa sunt, nos quoque praesentis decreti auctoritate concedimus, et rata atque stabilia permanere censemus, salva, sicut ab eo constitutum est, Lucani episcopi reverentia. Praeterea canonicas consuetudines observandi vobis auctoritatem tribuimus, ad susceptae religionis augmentum. Neque ullum gravamen vobis inferri permittimus ex privilegio quod a nobis B. Martini canonici pro antiquis ecclesiae suae consuetudinibus acceperunt. Regularibus enim congregationibus nihil illa praejudicant. Nulla quietem vestram processionum aut litaniarum perturbet indictio, nisi quae ante Ascensionem Domini, totius concursu civitatis, publice fiunt. Parochianos vestros, nisi forte publico crimine teneantur, nullus invitis vobis excommunicare, aut ad poenitentiam praesumat admittere: sicut in supra fati praedecesssoris nostri epistola continetur. Neque ulli capellanorum liceat sine consensu vestro, mortuos vestrae parochiae sepelire. Sed vos eos infirmos, sicut consuevistis, ungatis, et mortuos praeter alicujus infestationem sepeliatis. Chrisma, oleum infirmorum, quae vestra ex antiqua consuetudine suscipit ecclesia, majoris ecclesiae clerici, hac urbis occasione non auferant. Neque clericos vestros ordinari prohibeant, ut per Dei gratiam quiete et pacifice conversantes, professionis vestrae propositum plenius observare possitis. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae rationis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
+Ego Gelasius Ecclesiae catholicae episcopus.
Signum manus meae: DEUS IN LOCO SANCTO SUO. +Ego Lambertus Ostiensis episcopus. +Ego Deusdedit presbyter card. S. Laurentii in Damaso. +Ego Guido presbyter card. tit. S. Balbinae. +Ego Petrus diac. card. SS. Cosmae et Damiani. +Ego Petrus diac. card. S. Adriani. +Ego Amicus subdiaconus card. et abbas S. Laurentii foris muros.
Datum Pisis per manus Chrysogoni S. R. E. diac. card., VI Kal. Octob., indict. XII, anno Dominicae Incarnationis 1119, pontificatus autem domini Gelasii II papae an. I.
XVII. Monasterium S. Mamiliani, situm in insula Monte Christi, tuendum suscipit, et ejus possessiones juraque confirmat. (Anno 1118, Oct. 1.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 379.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HENRICO abbati monasterii Sancti Mamiliani, quod in Monte Christi, tuisque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Nos qui, disponente Domino, ad S. sedis servitium promotos agnoscimus, ut ejus filios auxilium implorantes tueri ac protegere, prout Deus dederit, debeamus: proinde nos, dilecte in Christo fili Henrice abbas, tuis petitionibus annuentes Beati Mamiliani in Monte Christi monasterium, cui ductore Deo praesides, apostolicae sedis protectione munimus. Statuimus enim ne insulam vestram nullus neque cum bestiis, vel cum aliquo machinamento perturbet, et universa quae in proxima XII indictione in Corsica, vel Sardinia, in Plumbino, vel Elba, vel alibi vestrum monasterium possidet, quieta vobis et integra conserventur; in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: in Sardinia ecclesiam Sanctae Mariae de Scala Heliae Sancti Gregorii . . . et Sancti Mamiliani de Simassi cum pertinentiis earum. In Corsica monasterium Sancti Stephani de Venaco, monasterium Sanctae Mariae de Majaja, ecclesiam Sancti Pellegrini, et ecclesiam Sancti Pauli de Concha cum pertinentiis suis. Quaecunque etiam in futurum annuente Deo juste poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilli sanioris secundum Dei timorem, et D. Benedicti Regulam providerint eligendum: sepulturam quoque ejusdem monasterii et cellarum ejus liberam esse decernimus, ut eorum, qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni, et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Decimas vero vestrarum terrarum, quas ubilibet habetis sine ulla episcoporum vel episcopalium ministrorum actione quietam vobis manere concedimus. Sane laicos seu clericos saeculariter viventes ad conversionem suscipere nullius contradictio vos inhibeat. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienas fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem monasterio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Ego Gelasius Ecclesiae catholicae episcopus subscripsi.
Signum manus meae: DEUS IN LOCO SANCTO SUO.
Datum Pisis per manum Chrysogoni sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, Kalend. Octobris, indict. XII, anno Dominicae Incarnationis 1118, pontificatus autem domini Gelasii secundi papae anno primo.
XVIII. Canonicis Lucensibus affirmat se S. Frigdiani canonicorum privilegia confirmando eorum jura non imminuisse. (Anno 1118, Oct. 2.)[MURATORI, Rer. Ital. Script., III, I, 406.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis B. archidiacono, V. archipresbytero, R. primicerio, et P. cantori, et caeteris Lucanae Ecclesiae canonicis, salutem et apostolicam benedictionem.
Fraternitatem vestram vehementius conturbatam audivimus quasi nos aliquid adversum vos turbatione dignum fecerimus. Nosse autem omnino vos volumus quia sicut fratres nostros in Christi vos charitate diligimus. Etsi enim B. Frigdiani ecclesiam quietam esse velimus, non tamen quid vobis fecimus, aut subtraximus, aut infirmavimus.
Datum Pisis VI Non. Octob.
XIX. Bulla in qua Nobiliaci possessiones recensentur. (Anno 1118, Oct. 23.)[ Gall. Christ. nov., II, instr. 347.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio RADULPHO abbati monasterii S. Juniani Nobiliacensis, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum, etc.
Statuimus enim ut ecclesia S. Lucae in Pictaviensi civitate, cum ecclesiis S. Petri de Pranziaco, S. Aquilini de Liziniaco, S. Petri de Mazeroliis, S. Mariae de Boueressia cum castello Montis cunctorii, cum ecclesia de Apriliaco, cum duobus molendinis juxta eamdem civitatem, cum hortis et caeteris appenditiis suis; ecclesia S. Mariae de Liziniaco, S. Martini de Ingambia, S. Florentiae de Condato cum appenditiis suis, ecclesia de Marciaco cum appella S. Amandi de Columberio, de Faduntiis cum pertinentiis suis, ecclesia S. Martini de Floriaco cum appenditiis suis, Sanctae Mariae de Avalia cum silvis Bornelli, Pineti, Borneti, S. Mariae de Allona, S. Hilarii de Jugo Arenae cum terra de Vintriaco cum molendinis, pratis, et caeteris ad eam pertinentibus, ecclesia S. Juriani de Mairiaco cum ecclesiis de Plibotiis, de Limalongis, de Coniaco, de Clotiaco, de Capella, cum terra de Libardone, et Furfanno et cum villis, terris, et pertinentiis suis: ecclesia S. Petri de Isinodio, S. Nicolai de Sivriaco cum parochia ejusdem castri, S. Martini de Coherio cum parochia ejusdem castri: S. Martini de Bruzo cum terra de Permeliaco, ecclesia de Roomo, de Argillosiis cum pertinentiis suis, ecclesia S. Genardi de Notiaco cum ecclesia de Paiziaco, et cum caeteris appenditiis suis; S. Petri de Frontiniaco cum pertinentiis suis, S. Salvatoris in Alnisio cum villa et cum ecclesia de Riost, cum molendinis, salinis, pratis, terris, et caeteris appenditiis suis; S. Mauritii de Capella, ecclesia de Columberio in castellania Castri-Airaldi; S. Petri de Pugniaco cum pertinentiis suis, S. Gaudentii juxta Frontiniacum, S. Brictii de Cundagia, terra de Ferrariis, terra de Ferribovis; universa etiam quae idem monasterium vel in praesenti possidet, vel in futurum concessione principum, vel oblatione fidelium, vel aliis justis modis poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli, etc. Porro de presbyteris qui per parochias ad monasteria pertinentes in ecclesiis constituuntur, praedecessoris nostri sanctae memoriae Urbani papae secundi sententiam confirmamus, ut videlicet abbates in parochialibus ecclesiis, quas tenent, episcoporum consilio presbyteros collocent, episcopi vero parochiae curam cum abbatis consensu sacerdoti committant, ut ejusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopo rationem reddant; abbati autem pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant; et sic sua cuique jura serventur. Illam sane pravam consuetudinem decreti praesentis interdicto resecamus, ne videlicet in festivitate beati Juniani clerici Sancti Hilarii chorum, refectorium, et claustrum monasterii aggrediantur vel inquietent, sed monachi secundum regularem consuetudinem sine tumultu saecularium clericorum quiete ac solitarie sua solemnia peragant. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc., aeternae pacis inveniant. Amen.
Ego Gelasius Ecclesiae catholicae episcopus.
Signum manus meae: DEUS IN LOCO SANCTO SUO.
Datum Massiliae per manum Gregorii S. R. E. diaconi cardinalis, X Kal. Novemb., indict. XII, anno Dom. incarn. 1119, pontificatus autem domini Gelasii papae II anno primo.
XX. Bernardi, primatis Toletani, privilegia confirmat. (Anno 1118, Nov. 7.)[MURATORI, Rer. Ital. Script., III, I, 411.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo fratri BERNARDO Toletano primati, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Charitatis est bonum proprium congaudere profectibus aliorum, etc. Idcirco praedecessorum nostrorum sanctae memoriae Urbani II, item Pascalis II, vestigiis inhaerentes, tam tibi quam tuis successoribus Toletanae Ecclesiae cathedram illustrantibus, totius Hispaniae primatum, largiente Domino, confirmamus, salva tamen Romanae Ecclesiae auctoritate, et metropolitanorum privilegiis singulorum, etc.
Ego Gelasius catholicae Ecclesiae episcopus subscribo.+
Signum manus meae: DEUS IN LOCO SANCTO SUO.
Datum apud S. Aegidium, per manus Chrysogoni S. R. E. diaconi card., VII Id. Novembr., indictione XII, anno Dominicae Incarnationis 1119, pontificatus autem Gelasii II papae anno I.
XXI. Ad Didacum episcopum Compostellanum.--Commendat nuntios suos. (Anno 1118, Nov. 17.)[FLOREZ, España sagrada, XX, 267.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, ven. fratri D., Compostellano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Veteris charitatis dilectionem nolumus oblivisci, quae qualis erga te jam dudum fuerit, ipse melius in tabula cordis leges. Vocaturi igitur ad concilium quod Kal. Martii, auxiliante Deo, Alverniae celebrare deliberavimus confratres nostros episcopos Hispaniae te solo excepto convisitamus, quia illius regni negotia in manibus tuis pendent. Nuntios nostros quos pro hac vocatione dirigimus, tuae benevolentiae commendamus. Memento villani, amicus et medicus in necessitate probantur.
Data Magalone, XV Kal. Decemb.
XXII. Prohibitio ne professi in ecclesia Sanctae Mariae Fontis Ebraldi recipiantur ab abbatibus aut prioribus aliorum monasteriorum. [COCQUELINES, t. II, 160, ex archivis Vaticani.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbatibus et prioribus monasteriorum, salutem et apostolicam benedictionem.
Memores esse debetis quod Dominus in Evangelio dicit: « Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis. » Audivimus siquidem quod quidam vestrum professos ecclesiae Sanctae Mariae de Fonte Ebraldi suscipiant, ubi per Domini gratiam ex longo jam tempore maxima religionis observantia custodita est: per quam nimirum benignitatem religionis et professionis vincula resolvuntur. Per praesentia igitur scripta universitati vestrae praecipimus, ne deinceps professos ejusdem suscipiatis ecclesiae; sed in loco ipso ad honorem Dei, et suarum animarum salutem professionis suae custodiant sponsionem.
Datum apud Magalonam, duodecimo Kal. Decembris.
XXIII. Bulla pro abbatia Crassense. (Anno 1118, Nov. 30.)[ Gall. Christ. VI, instr. 434.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERENGARIO abbati Crassensis monasterii B. Mariae, quod in Carcassensi parochia situm est, ejusque successoribus regulariter instituendis in perpetuum.
In Lateranensis palatii tomis reperimus quod Carolus imperator B. Mariae Crassense monasterium in Carcassensi parochia aedificans B. Petro obtulerit cum universis quae loco eidem contulerat. Et nos ergo eamdem catholici regis oblationem suscipientes, monasterium ipsum B. Petri protectione decrevimus confovere, statuentes ut quaecunque vel ab eodem rege, vel ab aliis catholicis principibus ei collata, vel aliis justis modis acquisita sunt, firma semper et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus nominibus annotanda. In Narbonensi episcopatu ecclesiam S. Laurentii ( S. Laurent de Cabreresse ), S. Stephani de Campo longo ( Camplong ), S. Pauli de Rivo-putido, S. Felicis de Capite stagni ( Capestang ), S. Petri de Licis, S. Eulaliae de Robiano ( Roubian ), S. Petri de Najoaras, S. Felicis et S. Nazarii de Leziniano, S. Juliani de Fonte cooperto, S. Saturnini de Villarubea, S. Eulaliae de Tezano, S. Adriani de Tornezarno, S. Sebastiani de Ripa alta, S. Petri de Pratis, S. Asciscli de villa Berziano, S. Martini de Triviaco, S. Romani de Furca, S. Mariae Magdalenae de Quintiano [ al. Quintiliano], S. Adriani et S. Mariae de Mairolas, S. Juliani de Calzcastel, S. Joannis de Perron [ al. Berron], S. Joannis de Palma, S. Martini de Novellis, S. Joannis de Tusciano, S. Mariae de Fausta, S. Petri de Paderno, S. Mariae de Vigrado [ al. Vinogrando], S. Martini de Molleta, S. Andreae de Mansionibus, S. Saturnini de Palairaco, S. Fructuos: de Casa cooperta, S. Martini de Puteo, S. Stephani de Romaneto, S. Romani de Laurera [ al. de Leyreiria], S. Cypriani de Cuciis, S. Petri de Planeda, S. Felicis de Malverzo [ al. Malverio], S. Stephani de Cepiano, S. Martini de Palazol, S. Andreae de Azillano, S. Petri de Capraspina cum pertinentiis earum: et in eodem episcopatu castrum de Leco cum pertinentiis suis, castrum Laco cum pertinentiis suis et plagis marinis Liziani, Rubiani, Caputmortis, Luci, Rivi putidi, Campi longi, Villae rubeae, Calzcastelli, Novellis cum villis et pertinentiis earum, villam Palmae, Tezani, Castogae, Ferrals, Fontis cooperti, Ripae altae, Tornisarni, Prati, villae Borciani, Triviaci, Quartilianis, Tuxsani, Faustae, Molletae, Paderni, Taxi, Mansionis, Palairaci, Buxenaci, Lairere, Buxae, Aurciole, Caprespine, Malverii, Sipiani, Cuxani, Planede cum ecclesiis et pertinentiis earum: et alodium de Capitestagni, de Cuxiaco, de S. Jorio, de Narbona, de Harpadeux, de Faberzano, de Palasolel, de Berneto, et de Agantano.
In episcopatu Carcassensi ecclesiam S. Michaelis de Nahusa, S. Martini de Podiolato, S. Juliani de Rabendosa, S. Petri de Alarico, S. Cucuphati de Lausa, S. Martini de Curtis, S. Mariae de Cominiano, S. Petri de Millanello, S. Andreae de Milhano, S. Pauli de Coloniaco [ al. de Bolhonaco], S. Fulchi, S. Hilarii de Casilaco, S. Mariae de Veziliano [ al. de Verzellano], S. Cirici de Agrifolio, S. Joannis de Agrifolio superiori, S. Stephani et S. Cypriani de Faveriis, S. Mariae de Tautirano, S. Martini de Cosano, S. Mariae de Cerviano, S. Stephani de Caunas, S. Petri de Bagnuls, S. Mariae de Petramala, S. Cypriani de villa Alzenaria [ al. Asinaria], S. Genesii de Septembisano, S. Felicis de Mirallas, S. Mariae de Casillars cum pertinentiis earum; et castrum Alarici, et villam S. Cucuphati de Lauza, et Flexi et Curtes, Cuminian, Milani, Bolonaci, Cazilaci, Virziliani, Agrifolii superioris et inferioris; et alodium de Badenx, de Beriaco cum pertinentiis suis.
In Tolosano episcopatu monasterium B. Mariae de Cambono ( Camon ) cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Petri de Marenx, S. Vincentii de Ax, S. Petri de Prades, S. Saturnini de Arsat, S. Petri de Sorsat, S. Petri de Podio, S. Petri de Agenat, S. Mariae de Ravat, S. Felicis de Faulinges, S. Mariae et S. Pauli de Alta ripa, S. Martini de Petrafitta, S. M. de Porcelligrisei, S. Stephani de Soplesenx, S. Lupi et S. Joannis de Tortorag [ al. de Tourriac], S. M. de Beced. cum villis et pertinentiis earum, S. Mariae de Solario.
In episcopatu Helenensi ecclesiam S. Stephani et S. Vincentii de Stagello, S. Martini de Corneliano, S. M. de Fonte, S. Felicis de Peziliano, S. Saturnini, S. Stephani, S. Mametis, S. M. et S. Andreae de Ripa alta, S. Columbae, S. Mariae de Toluges [ al. Coluges], S. Marci [ al. S. Cyrici] de Canoas, S. Martini de Canoas, S. Petri de Prata; monasterium S. Martini de Canegou, S. Andreae de Subereta cum villis et certis pertinentiis earum.
In Gerundensi episcopatu monasterium S. M. de Riudazer [ al. de Rividario], S. Sepulcri de Paleira, S. Stephani de Catnellas, S. Felicis de Lagostera, S. Petri de Gallicantu, S. Felicis de Geisal [ al. de Gersan] cum villis et pertinentiis earum.
In episcopatu Caesaraugust. monasterium de Jassaria cum pertinentiis suis.
In episcopatu Urgellensi ecclesiam S. Petri de Burgalo [ al. Burgaliis], S. Petri de Linars, et villam Cinzors et Roret cum pertinentiis earum.
In Albiensi episcopatu ecclesiam S. Petri de Rosen [ al. de Rosieux] cum pertinentiis suis. Quaecunque praeterea in futurum concessione pontificum, vel liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poteritis adipisci, quieta semper vobis vestrisque successoribus et integra conserventur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura.
Porro ut idem Crassense monasterium sub tutela et jurisdictione S. nostrae Romanae, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae constitutum nullius alicujus juris ecclesiae ditionibus summittatur, omnem cujuslibet ecclesiae sacerdotem in eo ditionem quamlibet, praeter rectorem sedis hujus apostolicae prohibemus, adeo ut nisi ab abbate fuerit invitatus, nec missarum ibi solemnia celebrare praesumat. Obeunte te ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successore, nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam elegerint, a Romano pontifice, vel cui ipse commiserit, consecrandum. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive ecclesiarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a dioecesanis suscipietis episcopis, si quidem gratiam atque communionem sedis apostolicae habuerint, et si ea gratis ac sine pravitate voluerint exhibere; alioquin liceat vobis catholicos quos malueritis adire antistites, ab eis consecrationum sacramenta suscipere, qui apostolicae sedis fulti autoritate quae postulantur indulgeant. Nec pro adjacentium parochiarum interdictis fratres vestri, qui per vestras ecclesias commorantur, a divinis officiis suspendantur, vel a mortuorum suorum exsequiis prohibeantur, sed ipsi tantum cum eorum clientibus, clausis ecclesiarum januis, divinae servitutis officia peragant, et sepulturae debita exsolvant. Illorum quoque sepulturam liberam esse censemus, qui apud loca vestra sepeliri deliberaverint, nec devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, ullus obsistat. Sane de presbyteris qui per parochias ad monasteria pertinentes in ecclesiis constituuntur, praedecessoris nostri sanctae memoriae Urbani secundi papae sententiam confirmamus, ut videlicet abbates in parochialibus ecclesiis quas tenent, episcoporum consilio presbyteros collocent; episcopi autem parochiam cum abbatum consensu sacerdoti committant, ut ejusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopo rationem reddant, abbati vero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant, et sic sua cuique jura serventur. Ad indicium autem perceptae a Romana Ecclesia libertatis quinque aureos quotannis Lateranensi palatio persolvatis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, etc.
Ego Gelasius catholicae Ecclesiae episcopus.
Signum manus meae: DEUS IN LOCO SANCTO SUO.
Datum apud Magalonam per manum Grysogoni, S. Rom. Ecclesiae diaconi cardinalis, II Kalend. Decemb., ind. XII, Dominicae Incarnat. anno 1119, pontific. autem domini Gelasii secundi papae anno primo.
XXIV. Ad Bernardum Auscitanum archiepiscopum. (Anno 1118, Dec. 8.)[D. BOUQUET, Recueil, XIV, 322.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BERNARDO Auscitano archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
De coemeterio S. Orientii, praesentibus nobis, multi saepe clamores in Romanorum pontificum audientia saepe facti sunt. Caeterum, omnino ipsis placuit ut coemeterium illud, sicut antiquitus constitutum, ita et in posterum servaretur. Praecipimus ergo ne fratres monasterii S. Orientii super hoc negotio inquietes; sed coemeterium, sicut permansit hactenus, ita et deinceps quietum integrumque permaneat, neque novum aliud contra veterem consuetudinem construatur.
Datum Tornaci, VI Idus Decembris.
XXV. Ad exercitum Christianorum civitatem Caesaraugustanam obsidentem.--Omnibus ad eum aliquid conferentibus indulgentiam largitur. (Anno 1118, Dec. 10.)[MANSI, Concil., XXI, 1169.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, exercitui Christianorum civitatem Caesaraugustanam obsidenti, et omnibus catholicae fidei cultoribus, salutem et apostolicam benedictionem.
Litteras devotionis vestrae inspeximus: competitioni, quam pro Caesaraugustano electo ad sedem apostolicam duxistis [direxistis], favorem libenter accommodavimus. Eumdem ergo electum, nostris tanquam beati Petri manibus, largiente Domino, consecratum remittentes ad vos, benedictionem vobis apostolicae visitationis impendimus, aequam omnipotentis Dei misericordiam implorantes, ut per sanctorum preces et merita opus suum ad honorem suum et Ecclesiae suae dilatationem vos faciat operari. Et quoniam et vos ipsos, et vestra extremis objicere periculis decrevistis: si quis vestrum accepta de peccatis suis poenitentia in expeditione hac mortuus fuerit, nos eum sanctorum meritis, et totius Ecclesiae catholicae precibus, a suorum vinculis peccatorum absolvimus. Caeterum, qui pro eodem Domini servitio vel laborant, vel laboraverint, et qui praefatae urbis ecclesiae a Saracenis et Moabitis dirutae, unde reficiatur, et clericis ibi Deo famulantibus, unde pascantur, aliquid donant vel donaverint, secundum laborum suorum et beneficiorum suorum ecclesiae impensorum quantitatem, ad episcoporum arbitrium, in quorum parochiis degunt, poenitentiarum suarum remissionem et indulgentiam consequantur.
Data Alesti, quarto Idus Decembris.
XXVI. Ad Pontium abbatem Cluniacensem.--Monasterii Cluniacensis privilegia confirmat. (Anno 1118, Dec. 16.)[MANSI, Concil., XXI, 171.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio PONTIO Cluniacensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Ignem semper in altari ardere, legale praeceptum est. Quem sacerdos, qui patri jure successerat, supposita lignorum strue, ne deficeret, enutriret. Hoc jam diu in cordibus nostris sacerdos verus, aeterni Patris Filius, conservavit: quia et priusquam te in abbatis officium, et me in pontificatus ministerium provexisset, corda nostra dilectionis igne succendit, et charitatem in nobis mutuam custodivit, et post susceptas ordinationes amplificavit. Unde nos in his quae pro Cluniacensis monasterii salute et quiete postulas, dulcedini tuae abnuere indignum duximus. Ipsa etiam ejusdem loci veneranda religio, et praedecessorum tuorum vita venerabilis, nos ad haec efficienda compellunt. Pro tua igitur et fratrum tuorum petitione, universa quae praedecessor tuus felicis memoriae Hugo abbas in die obitus sui, ita quiete atque pacifice possidebat, ut nullum inde canonicum judicium recusaret, tibi et Cluniacensi monasterio in posterum quiete atque pacifice habenda et possidenda statuimus. Illam etiam a vobis calumniam apostolicae sedis patrocinio removemus, qua episcopi pro controversiis quae inter vos et ipsos frequenter emergunt, innocentes homines parochiarum vestrarum et altercationum expertes interdictis suis vehementer affligunt. Sane et abbatias quas praedecessores nostri apostolicae sedis pontifices, praedecessoribus tuis deliberatione provida per sua privilegia commiserunt, nos quoque strenuitati tuae ac successoribus tuis in eadem religionis observantia, et dilectione sedis apostolicae permansuris, ordinandas committimus, ut per industriam vestram, religionis status in eis auxiliante Domino conservetur. Videlicet in episcopatu Lemovicensi, abbatiam Sancti Martialis; in Engolismensi, abbatiam S. Eparchi; in Sanctonensi, abbatiam S. Joannis de Angeriaco; in civitate Pictaviensi, abbatiam, quae dicitur Monasterium Novum; in episcopatu Tolosano, abbatiam Lesatensem; in Caturcensi, abbatiam Moysiacensem, et Figiacensem; in Nemausensi, abbatiam Sancti Aegidii; in pago Arvernensi, abbatiam Mausiacensem, Tiernensem et Metanensem; in episcopatu Augustodunensi, abbatiam Vizeliacensem; in civitate Antissiodorensi, abbatiam Sancti Germani; in episcopatu Cameracensi, abbatiam Unicurtis; in Rothomagensi, abbatiam quae dicitur Pontesia; in Tarvannensi, abbatiam S. Bertini et S. Wsmari; in Italia, abbatiam S. Benedicti supra Padum. Ea vero quae temporibus nostris per vestram, vel fratrum vestrorum sollicitudinem legitime acquisita sunt, quieta vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Praeterea super illum dalmaticae sive sandaliorum usum, quem personae tuae praedecessor noster sanctae memoriae Paschalis papa nostra potissimum intercessione concessit, hoc tibi singulariter amplioris dilectionis speculum indulgemus, ut quoties missas solemnes vel in populo celebraveris, usu eorumdem insignium potiaris. Ad haec, quidquid libertatis, quidquid tuitionis, a praedecessoribus nostris concessum est, nos quoque vobis vestrisque successoribus praesentis decreti pagina roboramus. Si quis igitur decreti hujus tenore cognito, temere, quod absit! contraire tentaverit, apostolicae indignationis ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit.
Ergo Gelasius Ecclesiae catholicae episcopus subscripsi.
Datum Avenioni per manum Chrysogoni S. R. E. diaconi cardinalis, XVII Kal. Januar., indict. XII, Dom. Incarnationis an. 1119, pontificatus autem domini Gelasii II papae anno I.
XXVII. Bulla pro monasterio Caunensi, in dioecesi Narbonensi. (Anno 1118, Dec. 20.)[BALUZ., Capitul. II, 1557.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ARNALDO, Caunensis monasterii abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Omni petenti nos tribuere evangelicis praeceptis instruimur. Idcirco venerabilium fratrum nostrorum Narbonensis et Arelatensis archiepiscoporum petitionibus, Caunense monasterium, cui Deo auctore praesides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, ad exemplar praedecessoris nostri sanctae memoriae Urbani papae sub apostolicae sedis tutelam excipimus. Quod videlicet monasterium a bonae memoriae Carolo imperatore per Milonem comitem aedificatum, et tam ab ipso quam a filio ejus Lodoico ac nepote Carolo aeque imperatoribus ad honorem sanctorum apostolorum Petri et Pauli per regalia scripta munitum est. Praesentis igitur decreti auctoritate statuimus ut ejusdem loci libertas, sicut a supradictis imperatoribus collata est, firma in perpetuum conservetur. Id est, ut nullus judex publicus, nullus curiae minister, ipsius Ecclesiae colonos citra abbatis et fratrum voluntatem distringere, nec ex rebus monasterii census aut vectigalia quaelibet praesumant exigere. Quidquid autem vel in Narbonensi vel in Minerbensi seu Carcasensi aut Redensi aut Albiensi pago Caunense monasterium possidet, ab omnium hominum molestia vel inquietudine liberum maneat. In pago siquidem Narbonensi ab ipsis praedictorum imperatorum temporibus ecclesiam Sancti Pauli, et salinas in loco qui dicitur a Cagacanes, et insula quae dicitur Dumanas. In Minerbensi villam quae dicitur Libras cum ecclesia sua, villam Bajani cum ecclesia sua, Vitesiam cum ecclesia sua, partem villae Trenciani, partem de Villare, partem villae Abrensis, partem villae de Campolongo, villam de Cros cum ecclesia sua. In montana Spinacia cum villis suis, partem villae Raberti. In Carcasensi villam sive ecclesiam Sancti Fructuosi, ecclesiam Sancti Laurentii, villam Baniolas cum ecclesia sua, villam Palazol cum ecclesia sua, Orris cum ecclesia sua, partem villae Glujani. In Redensi villam Recemiro cum ecclesia sua. In Albiensi ecclesiam Sancti Amancii. Item in Carcasensi partem villae de Fonte cooperta. Ad haec adjicientes decernimus ut quaecunque hodie idem monasterium juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Nulli ergo omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Nec idem monasterium alii violenter subjiciatur, quandiu in eo regularis disciplinae vigor, Domino praestante, perstiterit, salva Narbonensis archiepiscopi canonica reverentia. Obeunte te nunc ejus loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, vel de sua vel de aliena, si oportuerit, congregatione providerint eligendum. Sepulturam quoque ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hunc fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Ego Gelasius, Ecclesiae catholicae episcopus subscripsi.
Signum manus meae: DEUS IN LOCO SANCTO SUO.
Data Aurasicae per manum Grysogoni, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XIII Kal. Jan., indictione XII, Dominicae Incarnationis anno 1119, pontificatus autem domni Gelasii secundi papae anno primo.
XXVIII. Privilegium pro monasterio S. Andreae Avenionensis. (Anno 1118, Dec. 20.[ Histoire de Languedoc, t. II, Preuves, pag. 407, ex archivis abbatiae S. Andreae Avenion.] GELASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO abbati monasterii Sancti Andreae, quod in cacumine montis Andaonis super fluvium Rhodani situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu sollicitos esse, et quae recte statuta sunt stabilire. Quod cum ecclesiis caeteris debeamus, tuae potius ecclesiae, quam dum in Galliarum partibus essemus nostris manibus consecrari dispositio divina concessit, benigniori debemus familiaritate impendere. Ea propter universa quae aut ordinatoris ac praedecessoris nostri sanctae memoriae Urbani papae, aut aliorum Romanorum pontificum Gregorii, Victoris, Joannis auctoritate monasterio vestro concessa et confirmata sunt, nos quoque praesentis privilegii pagina concedimus et confirmamus, etc. Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae libertatis, tres libras cerae de ipso Beati Andreae monasterio, duas vero de praefata ecclesia Beati Petri de Todonae, quam de jure sanctae Romanae tenetis Ecclesiae, nobis nostrisque successoribus annuatim persolvatis, etc.
Ego Gelasius Ecclesiae catholicae episcopus.
Signum manus meae: DEUS IN LOCO SANCTO SUO.
Ego Lambertus Ostiensis episcopus.
Ego Boso cardinalis.
Ego Petrus diaconus cardinalis S. Nicolai in Carcere Tulliano.
Datum Arausicae per manum Grysogoni, S. Romanae Ecclesiae diaconi cardin. XIII Kal. Jan., indictione XII, Dominicae Incarnationis anno 1119, pontificatus autem domni Gelasii secundi papae anno primo.