Jump to content

Epistolae et privilegia (Gregorius V)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et privilegia
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137

documentacatholicaomnia


Epistolae et privilegia

Epistolae et privilegia (Gregorius V), J. P. Migne 137.0938A

I. GREGORII PAPAE V EPISTOLA AD WINIZONEM ABBATEM. (Anno 996.)[Apud Ughelli, Italia sacra, tom. III, col. 618.] 137.0901D|

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei dilectissimo in Christo Domino, filio WINIZONI, venerabili abbati sancti Salvatoris, sito in comitatu Clusino territorio monte Amiato; tibi videlicet tuisque successoribus, in perpetuum in Domino salutem.

Quoniam semper sunt concedenda, quae rationabiliter et congrue a fidelibus petuntur, ob devotionem 137.0902D| pii conditoris nostri oportet nos in privilegiis praestandis nostram nullo modo denegare munificentiam. Igitur quia vestra dilectio nostrae sublimitatis apostolatum humiliter rogavit, quatenus praedictum monasterium sancti Salvatoris institutum in supra nominato comitatu, et territorio privilegiis apostolicae sedis decoretur, ut sub dictione juris sanctae nostrae, cui Domino auctore praesidemus, Ecclesiae institutum nullius alterius ecclesiae juri vel dictioni submittatur. Pro qua re vestris piis desideriis, per hanc nostram auctoritatem, quod postulastis libenter 137.0903A| concedimus. Et ideo cujuslibet ecclesiae sacerdotem in praefato monasterio quamlibet jurisdictionem, vel potestatem, sive auctoritatem praeter sedis apostolicae pontificem habere prohibemus, ita ut nisi ab abbate monasterii ejusdem fuerit invitatus, nec missarum solemnia ibidem omnimodo celebrare praesumat. Hanc denique nostram apostolica auctoritate constituimus, ut nulla alia magna seu parva persona eidem vero monasterio, sive inferius in servis videlicet, vel in famulis, aut etiam in servis, vel ancillis, necnon etiam in liberis, vel in cunctis rebus ad id pertinentibus, videlicet, in casis et possessionibus quoquomodo aliquam molestiam inferre praesumat. Pariterque concedimus et confirmamus eidem sancto monasterio primitias, vel decimas de 137.0903B| suis hominibus sive de praeceptalibus, atque sacrum baptismum liceat celebrari in ecclesia S. Benedicti, et in ecclesia S. Mariae in Lamule, sicut concessum est a partibus regum per praecepti paginam, quidquid ibidem contineri videtur, vel si quid ab antecessoribus nostris pontificibus sanctis, scilicet Stephano, Adriano, Joanne, Formoso, vel ab aliis antecessoribus nostris pontificibus eidem monasterio concessum est, totum hoc in integrum apostolica auctoritate vobis vestrisque successoribus concedimus et confirmamus. Chrisma quoque et oleum sanctum, a quacunque ecclesia voluerit, vel potuerit licenter accipiant, statuentes apostolica censura praecipimus ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, castaldus, vel aliquavis magna seu parva persona, 137.0903C| ullum districtum in aliquibus castris ipsius manum habere, vel judicare, seu aliquid placitum tenere audeat, nisi ab ipsius monasterii abbate invitatus fuerit. Hoc quoque apostolica auctoritate praecipiendo sancimus, ut neque episcopum, vel alium quemquam de ordine clericorum, ecclesias, parochias, cellas, vel praedia, vel quaecunque loca, seu res praefati monasterii auferre aut abalienare quovis modo praesumat, aut quamlibet controversiam, sive injuriam, seu aliquam damni jacturam in rebus, possessionibusve, vel in nullis utensilibus, sive ornamentis, praedicto monasterio inferre audeat. Haec omnia, quae superius memorata sunt, videlicet decimas, primitias, oblationes ad saepe dictum monasterium pertinentes, necnon et baptismum, et 137.0903D| chrisma, et oleum tibi, dilecto filio, Winizoni abbati, tuisque successoribus in perpetuum a praesenti nona indictione per hanc nostri privilegii paginam apostolica auctoritate confirmamus, atque concedimus secundum praedictum modum, ob hoc praecipue, ut in eodem monasterio pro stabilitate regni gloriosissimi imperatoris nostri Othonis tertii, et 137.0904A| pro nostra anima, nostrorumque antece sorum, seu successorum pontificum devota sine intermissione fiat oratio. Denique statuimus ut dum abbas de hoc saeculo migraverit, neque rex, neque dux, neque marchio, neque episcopus, neque comes, neque ulla alia persona ibidem abbatem ordinare praesumat; sed congregatis in unum cunctis ejusdem monasterii fratribus, ex communi consensu, Dei providentia, qui dignus hoc honore visus fuerit, ex propria congregatione abbatem ibidem ordinare. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra ea, quae ab hac nostra auctoritate pie et firmiter per hoc nostrum privilegium deposita sunt, contraire tentaverit, vel haec, quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jam dicti monasterii statuta sunt, refragari, 137.0904B| aut in quoquam transgredi praesumpserit, sciat se auctoritate Dei, et beati Petri apostoli, et trecentorum decem et octo Patrum sanctorum anathematis vinculo innodatum, cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque Juda traditore Domini nostri Jesu Christi aeterni incendii supplicio concremandum, nisi quod male peccavit, digne correxerit. At vero, qui pio intuitu custos, et observator exstiterit hujus nostri apostolici privilegii hanc confirmationis benedictionis gratiam a misericordissimo judice Domino nostro, vitamque aeternam cum omnibus electis Dei consequi mereatur in saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manus Petri regionarii notarii, et scrinarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Maio, 137.0904C| indictione suprascripta nona. Bene valete.

Data VI Kal. Junii per manus Joannis episcopi sanctae Albanensis Ecclesiae, et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis, et indiction. IX, anno pontif. D. Gregorii summi pontificis, et universalis E. PP., anno primo, imper. D. Othone a Deo coronato, magnoque anno primo mense Maio, et indict. suprascripta subscripsit.

Theobaldus episcopus S. Bellitrensis Ecclesiae.

Petrus, episcopus S. Praenestin. Eccles.

Azzo, episc. S. Ostiensis Ecclesiae.

Abbo, archidiaconus sanctae Rom. Ecclesiae.

Crescentius, ablationarius sanctae Rom. Ecclesiae.

Amico vir vener. presbyter, et card. sanctae Rom. Ecclesiae.

II. GREGORII PAPAE V PRIVILEGIUM PRO ECCLESIA CAMERACENSI. (Anno 996.)[Apud Mansi Concil. XIX, 218] 137.0904D|

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto 137.0905A| filio HERLUINO, sanctae Cameracensis Ecclesiae antistiti, suisque successoribus in perpetuum.

Curae pastoralis officium, summae sedis dignitas, qua nos, licet indigni, utimur, compellit nos non solum nobiscum manentia, verum etiam longe posita sanctae Dei Ecclesiae mysteria, Christo annuente, vigilanti sollicitudine custodire et gubernare. Quoniam vero, sicut omnibus pene notum est, interveniente hac re quae inter Arnulfum Remensis Ecclesiae archipraesulem, et Gerbertum invasorem ejus, excrevit, idem praedictus Herluinus praesul, illorum odiis, Remis canonico more consecrari nequivit, ejus consecratio ad apostolicam sedem usque ad nos haud injuste pervenit. Quem consecrantes, lacrymabilem ab eo querimoniam audivimus, scilicet 137.0905B| quod tempore antecessorum suorum idem episcopium multipliciter a malignis hominibus depraedatum sit. Unde et nos humillime imploravit ut nostra apostolica auctoritate aliquod ei subsidium contra inimicos sanctae Ecclesiae daremus. Cujus precibus annuentes, per istud nostrae apostolicae auctoritatis privilegium sancimus ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, seu aliqua magna vel parva persona, dehinc praenominatae Ecclesiae loca invadere seu depraedare praesumat. Quod si praesumpserit, sciat se a nobis, Christo auctore ac B. Petro apostolo, anathemate illigatum, quousque praedictae sedis antistiti satisfecerit, vel, Romam veniendo, se ibidem purificaverit. Hoc quoque nobis similiter intimatum est, quod obeunte episcopo vel 137.0905C| caeteris sacerdotibus praedictae sanctae Cameracensis Ecclesiae, aliqui diabolico repleti spiritu soleant res ecclesiasticas, quas vel episcopus, sive etiam sacerdotes reliquerint, diripere ac devastare. Quibus itidem apostolica censura ne hoc amplius agere praesumant interdicimus. Quod si fecerint, cujuscunque sunt ordinis vel dignitatis, sciant se anathematis vinculo perculsos, quousque hoc digna satisfactione correxerint. Illud quoque magnopere praeoptamus ut fratres in coenobio ejusdem ecclesiae commanentes, cunctaeque congregationes ad eam pertinentes, quidquid juste ac legaliter possidere debent, sine aliqua diminutione firmiter teneant atque possideant, ut temporalibus praesidiis sufficienter adjuti sine murmuratione, sempiterna fiducialius appetere 137.0905D| valeant. Insuper eidem Herluino episcopo suisque successoribus in perpetuum per hanc nostri praecepti paginam concedimus et confirmamus ut nullus dux, marchio vel comes, seu alia quaevis magna vel parva persona, aliquem districtum, sive judicium vel aliquod placitum in aliquo loco saepe nominati episcopii tenere audeat, nisi ab ejusdem sedis episcopo licentiam acceperit vel invitatus fuerit: sed liceat sibi de suis quemcunque voluerit, ad id officium peragendum ordinare. Si quis autem, quod non optamus, hujus nostri apostolici privilegii violator exstiterit, sciat se cum Juda traditore et apostaticis angelis aeterno igne concremandum. Qui 137.0906A| vero curator et observator fuerit, benedictionem et gratiam, et indulgentiam peccatorum suorum ac vitam aeternam a Christo Salvatore nostro consequi mereatur. Amen.

Scriptum per manus Petrisgionis notarii et scriptoris sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Maio et indict. nona. In Christo bene valete. Anno I pontificatus domni Gregorii summi pontificis et universalis Ecclesiae papae, imperii vero domni Ottonis Tertii imperatoris anno undecimo.

III. DIPLOMA GREGORII PAPAE V WERINFRIDO ABBATI CONCESSUM. (Anno 996.) Confirmat omnes monasterii possessiones, jusque eligendi abbatis, primum ex Stabulensi, deinde ex

Malmundariensi coenobio. [Apud Marten., Ampliss. Collect. II, 52.] 137.0906B| In nomine sanctae et individuae Trinitatis. GREGORIUS episcopus servus servorum Dei WERENFRIDO religioso abbati salutem et apostolicam benedictionem.

Tum summae apostolicae dignitatis apex in hoc divini roboratus nitore dignoscitur praefulgere, si in acquirendis Dei laudibus sui impensius studebit laboris exhibere certamen. Ob hoc debita nos ejusdem apostolicae pastoralis compellit sollicitudinis cura, quaeque ad stabilienda piorum pertinere dignoscuntur locorum ubertim promulgare, et apostolicae institutionis censura confirmare. Igitur quia postulasti, 137.0906C| frater, a nobis, quatenus monasteria a venerabili Patre Remaclo in honore sancti Petri constructa, id est, Stabulaus et Malmundarium, sita saltu Arduennensi, privilegio nostrae auctoritatis muniremus, et quia justa visa est nobis petitio tua, assensum tibi praebemus per hujus nostri privilegii constitutum, et roboramus apostolica auctoritate, atque decernimus secundum antiquorum edictum regum, id est, Sigiberti, Chludovei et Dagoberti, qui et eorum constructores fuere monasteriorum, nec non et imperatorum Karoli, Ludovici et Ottonis Augustorum, ut loca determinata, vel villae, aut possessiones, quae ab ipsis imperatoribus ipsi sancto sunt traditae, et per eum utrisque ecclesiis divisae. usibus deserviant monachorum, nullique liceat advocato, vel in placitis, aut 137.0906D| casticiis, ea infringere; quod percutimus aeterno anathemate. Praeterea sancimus, sicut ab ipsis imperatoribus est definitum, ut utrinque in unum e duobus monasteriis confluentibus monachis habeant sine simulatione, sine exceptione personae, sine respectu pecuniae, secundum sancti Benedicti regulam, abbatem eligendi liberrimam optionem, ea tamen praeponderante ratione, Malmundariensium pace, ut quia beatus Remaclus utriusque monasterii constructor, et Tungrensium antea episcopus et pastor, maluit in altero eorum, id est Stabulensium, locum sepulturae sibi eligere, ipsi primam electionis obtineant viam, si apud eos melior meritis et probabilior inveniatur. 137.0907A| Sin autem non illic, sed Malmundarii reperiatur utrique loco praeficiendus, ab eo potius quam ab externis assumptus intromittatur. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit his quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jam dictorum monasteriorum statuta sunt refragare, aut haec in quoquam transgredi, sciat se anathemate innodatum, atque cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque Juda traditore Domini nostri Jesu Christi tartari incendiis concremandum. At vero si pio intuitu observator et custos ductor fuerit, hujus nostri apostolici constituti, ad cultum Dei respicientis, misericordiam a misericorde Deo nostro multipliciter consequatur, et beatae vitae possessor effici mereatur.

Scriptum per manum Joannis notarii regionarii 137.0907B| atramentarii sanctae Romanae Ecclesiae, anno Dominicae incarnationis 996, indictione IX, mense Junio, die II. Bene valete.

IV. GREGORII PAPAE V BULLA PRO MONASTERIO S. MARTINI TURONENSI. (Anno 996.)[Apud Mabill., De re diplom., p. 659.]

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus fratribus in monasterio sancti Martini viventibus, OTTONI scilicet decano eximii gregis beati Martini patroni nostri.

Innotuit satis profecto digne auribus nostris qualiter idem grex nunc usque degerit, atque privilegia tam regalia quam praecessorum nostrorum domni 137.0907C| Adeodati atque Nicolai habuerit, ut, seposita potestate episcopali Turonicae urbis, quidquid in supra fato grege disponendum erat, sive regendum aut corrigendum, abbas ejusdem monasterii cum suo praeposito, necnon decano caeterisque probatissimis viris, sub sua tenuerit ditione. Ob hoc pergrandis nos constringit sollicitudinis cura quaeque ad stabilitatem pertinere dignoscuntur locorum ordinare nobilium. Ideo secundum antiquam consuetudinem eidem venerabili loco apostolicae institutionis censura confirmari a nobis deposcit, quatenus privilegia quae a praedecessoribus nostris sanctae recordationis, domno scilicet Adeodato atque Nicolao firmata esse constant, in isto tempore nostra apostolica eidem loco auctoritate demum confirmarentur. 137.0907D| Idcirco vestris annuentes votis, praelatorum Patrum institutionum decreta prorsus apostolicis infulis sancimus, simulque eadem roboramus apostolicam sequendo normam. Quapropter auctoritate beati Petri apostolorum principis fulti, decernimus condicto monasterio vestro statuentes prorsus omnia quae usque nunc sunt, et ut liceat ibidem habere episcopum sicut a priscis temporibus fuit, per cujus praedicationem populus, qui a diversis regionibus devota mente quotidie ad sancta ejusdem confessoris Christi monasterii limina concurrit, remedia percipiat a Creatore animarum. Et quando episcopus sancti praefati loci de hoc saeculo migraverit, et alius ab abbate necnon eadem congregatione 137.0908A| religiosus electus fuerit, sine qualibet controversia, ne prolongitudo itineris obsit, a vicinis episcopis, sicut mos exstitit, ordinetur. Et si, quod absit, aliquo livore infecti atque invidia ordinandi distulerint, hac licentia sive privilegii jure revocati, per institutionem hanc apostolicam cum testimonio abbatis sui et clericis propriis eorum manibus decretum hoc subscriptum ferentibus sine dilatione ordinetur pro consuetudine, ut lumen quod ibidem hactenus tanto tempore per episcopi praedicationem claruit, illis temporibus non minoretur omnino aut, quod nefas est, exstinguatur. Neque episcoporum metropolitanus de praefato venerabili monasterio in cellulis ejusdem ecclesiae, sive titulis, seu oratoriis ditioni ipsius constitutis, aut ordinationes facere, sive 137.0908B| pro chrisma conficiendo venire atque exquisitare, agere, aut distringere, vel ad se presbyteros convocare, nec ullus episcopus altaria eorum ecclesiarum sine eorum consilio vendere praesumat, sed per hanc auctoritatem privilegii nostri episcopus ex ipso venerabili monasterio canonice curam pastoralem et sollicitudinem ministerii sui in praelatis adjacentibus, vel subjicientibus nominatis venerabilibus locis habeat. Et quaecunque emendanda et corrigenda sunt cum consensu abbatis sui canonica institutione et secundum ordinem cuncta peragat. Si vero quaelibet discordia inter vicinos episcopos, seu episcopum praefatum, quod non optamus, orta fuerit, nullus audeat abbate minime annuente saepius nominati monasterii episcopum distringere vel in qualibet 137.0908C| judicare parte. Quod si abbas ejus monasterii nullo modo valuerit inter eos sententiam delimare, nostris apostolicis eveniant obtutibus concordia reformandi. Igitur regalis munificentiae edicto, simulque votis et precibus tot fidelium annuendo statuimus, et hujus sanctae apostolicae sedis decreto firmamus ut, sicut hujus praecepti series continet, ita decanus, sacerdotes aut clerus ejusdem monasterii res omnes sibi munere regio concessas cum universitate suorum appendiciorum perpetuo possideant integerrime, ita ut nullius potestatis vir quidquam exinde de eorum dominio vel possessione praesumat auferre, in quo misericordiae suae beneficium regia dignitas fratribus, in eodem coenobio beati Martini morantibus, largiri disposuit. Statuentes apostolica censura sub divini 137.0908D| judicii obtestatione, et anathematis interpositionibus, ut nullus unquam nostrorum successorum pontificum, aut qualibet dignitate praeditus potestate, vel alia quaecunque magna parvaque persona praesumat contra hoc nostrum apostolicum privilegii praeceptum agere. Potius autem firmissimum atque stabile eum ejus temporibus decernimus permanendum. Si quis autem quolibet tempore, quod nullomodo credimus, hujus decretum privilegii apostolica auctoritate firmatum in toto, vel in parte temerare tentaverit, suae praesumptionis digna emendatione minus correxerit, sciat se auctoritate domini mei beati Apostolorum principis Petri anathematis vinculo esse innodatum et a regno Dei alienum, atque cum 137.0909A| diabolo et ejus atrocissimis pompis aeterno incendii supplicio deputatum, et perpetuae condemnationis summissum. At vero qui observator et custos hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, benedictionis gratiam vitamque aeternam a misericordissimo Domino Deo nostro consequi mereatur.

Scriptum per manus Petri notarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Septembri et indictione decima.

Datum III Kal. Octobris per manus Joannis episcopi et bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, anno donni Gregorii V, papae primo, imperante domno tertio Ottone, a Deo coronato, magno imperatore, anno primo.

V. ECCLESIAE S. PROSPERI CONSECRATIO. A Gregorio V anno 997 facta, cujus munificentiae monumento appositi sunt parieti ecclesiae sequentes versus. [Apud Ughelli, Italia sacra, tom. II, pag. 270.] 137.0909B|

Teuzo praesentem fundavit episcopus aedem,
Ad decus et sancti instituit Prosperi.
Cujus ad hanc semper veneranda transtulit ossa,
Cum papa quinto nomine Gregorio,
Forte Ticinensem qui tunc pergebat ad urbem,
Concilii sacri causam habiturus ibi.
Pontificem . . . . . multaque turba secuta,
Suscepit Teuzo quos pater hospitio;
Venerat antistes junior et ipse Joannes
Sede Ravennali dexter abiturus ibi.
137.0909C| Cum quibus a dicto primo Teuzone rogatus,
Hoc per se templum reddidit ipse sacrum.
Tot simul ac tantis domus sacrata patronis,
Corpus est positum hic, Prosper alme, tuum.
Cum quo Venerii simul ossa levata beati,
Hujus in ecclesiae condita sunt latere.
Sunt haec, dante Deo, dum tertius imperat Otho,
Atque Kalendarum facta nova [ leg. nono] Februi.

VI. GREGORII PAPAE V PRIVILEGIUM PRO ECCLESIA RAVENNATE. (Anno 997.)[Coquelines, Bullar. privileg. ampl. Collect. I, 292.]

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo confratri nostro JOANNI 137.0909D| archiepiscopo sanctae Ravennatis Ecclesiae, et per eamdem sanctam Ravennatem Ecclesiam ejus successoribus archiepiscopis in perpetuum.

Quoniam omnium sanctorum Dei ecclesiasticorum status a beatorum apostolorum principis Petri doctrinis provehitur, et ad ejus fulcimen lapsae, quae sunt, resolidantur, oportet merito sanctam Ravennatem ecclesiam minorationem suae dioeceseos facientem, suarum dignitatum copia carentem, ita cito restitui, ut nomen etiam metropoleos non amittat. Cognoscentes igitur ipsam in omnibus cassatam, convenit ad ejus relevationis statum auxiliatricem nostram porrigere dexteram, quatenus beati Petri apostoli fonte potata, Christo juvante, suis reintegretur honoribus. Et ideo omnium sanctarum Dei 137.0910A| ecclesiarum cultores comperiant, atque fideles, eo quod Joannes archiepiscopus ejusdem sanctae Ravennatis ecclesiae suggessit apostolicae almitati nostrae, quatenus confirmaremus ei praecepta, quae sunt edita in praedita sancta Ravennati ecclesia, et ei ab antecessoribus nostris pontificibus, suis praedecessoribus largitata sunt, atque concessa. Cujus precibus, divino amore, beatique Apollinaris pontificis et martyris Christi succensi, amabilius inclinati confirmamus ei, ac stabilimus in perpetuum, absque aliqua diminutione, secundum priscam consuetudinem praedictae sanctae Ravennatis ecclesiae. Quapropter confirmamus jam tibi Joanni archiepiscopo Ravennati, et per te in praedictam ecclesiam Ravennatem tuis successoribus in perpetuum; itaque confirmamus 137.0910B| atque corroboramus monasterium in honorem beati Hilarii constructum in territorio quod vocatur Galicata cum certis affinibus suis situm, cum rebus videlicet omnibus, et omnibus suis juribus, et cum omni judiciali potestate quae est exhibenda in praescripti territorii incolis, videlicet, ab uno latere praedicti territorii Gollicati, Massa Balneo, quae est juris sancti Petri, et comitatus Bobiensis, ab alio latere juga Alpium finis Tusciae, a tertio latere comitatus Populiensis, atque a quarto latere Fagentella percurrente et fluvio Rap . . . . . quatenus tu ipse Joannes archiepiscopus tuique successores in perpetuum habeatis potestatem . . . . . idem monasterium sancti Hilarii . . . . . cum supradicti territorii potestate, et publica functione, prout vobis melius secundum 137.0910C| quod . . . . . Ordinandi et disponendi, nostra nostrorumque omnium successorum remota contradictione. Insuper etiam concedimus atque confirmamus, et corroboramus tibi, et per te in praedictam Ravennatensem ecclesiam, tuisque successoribus in perpetuum, Massam, quae vocatur Fiscalia, cum omni judiciali potestate et publica functione, et cum certis affinibus suis, ab uno scilicet latere Ariell . . . . . transverso, quae vocatur . . . . . ; ab alio latere Deonorum percurrentem in Padum; a tertio latere Padum percurrentem usque ad dimidium fundi, qui vocatur Latus, atque a quarto latere . . . . . percurrentem usque ad fundum qui vocatur Ustuladum; confirmamus quoque omnem judiciariam potestatem in 137.0910D| loco et plebe, quae vocatur cornu cervinum cum certis affinibus suis, tibi, et per te in eamdem sanctam Ravennatem ecclesiam tuis successoribus in perpetuum. Insuper confirmamus et corroboramus tibi Joanni archiepiscopo monasteria duo posita intra civitatem Ariminensem, unum fundatum in honorem sancti Thomae apostoli, alterum in honorem sanctae Euphemiae martyris, cum omni integritate eorum tam intra eamdem civitatem, quam extra . . . . . quae eadem monasteria per donationis paginam vestra ecclesia tenere videtur . . . . . ejusdem ecclesiae diacono Martini ducis, et Hengleradae comitissae . . . . . et praecipue imperatorum tam eadem monasteria quam et alia loca de jure praedicti diaconi, eidem sanctae vestrae ecclesiae confirmata in perpetuum, 137.0911A| nec non omnes residentes et colonos praefatae Ravennatis ecclesiae, tam in comitatu Hadriensi quam in Ferrariense et Comaclense commorantes, ut immunes a bulla publica, et angaria maneant functione; sed jugiter tibi, tuisque successoribus archipraesulibus in perpetuum omnem functionem et angariam exigant, et quod eis ab actoribus sanctae Ravennatis ecclesiae fuerit injunctum, verum etiam concedimus et confirmamus vobis . . . gentes et commorantes in castro . . . . . ut nullam publicam functionem faciat excepto vobis, vestrisque successoribus, ea videlicet ratione praefixa, ut nullus dux, comes, vicecomes, castaldo . . . . . magna parvaque persona praefatis colonis, et residentibus aliquam publicam functionem aut angariam . . . aut exigant. Sed securi 137.0911B| et quieti in omnibus sub vestra tuitione et potestate, ut praedictum est, existant. Simul etiam sancimus ut sancta Ravennas ecclesia cum suis subjectis ecclesiis, sicut beatissima Romana, cui Deo auctore deservimus, Ecclesia, nisi per centum curricula annorum res ipsius excludantur nullatenus. Praeterea a flumine Punctari cum Palude Argentae et omnibus pertinentibus, piscariis, terris, aucupationibus, venationibus, utrasque ripas cum cunctis aedificiis in praedicto flumine sitis, usque ad portum maris nec non portum Volanae, usque ad locum qui dicitur Cervia, cum omnibus littoribus suis, silvis, qualibusque instrumentis ibi conditis, vobis, vestrisque successoribus in perpetuum confirmamus. Res etiam omnes lapides, et petras tam supra terram, quam sub terram, extra 137.0911C| opus in publicis aedificiis positas, vestrae Ravennati ecclesiae largimur, prout vos vestrique successores ad ejusdem ecclesiae utilitatem praeviderint exercendas, et operandas. Denique concedimus, et confirmamus ut ab aliquo sacerdote Ravennae degente, aut ex familia ejusdem sanctae Ravennatis ecclesiae, per totam Aemiliam atque Pentapolim nullum teloneum, atque portaticum, sive silliquaticum exigatur, aut exposcere praesumatur. Statuentes, atque promulgantes coram Deo, et terribili ejus futuro examine . . . per hujus nostri apostolici privilegii paginam sancimus, et beati Petri apostolorum principis auctoritate decernimus; tam apostolicae sedis obtestamur futuros pontifices, quamque qui ecclesiasticas 137.0911D| functiones ministraverint, vel etiam magnas parvasque personas, et quispiam cujuscunque sit dignitatis praedita de omnibus supra dictis capitulis, quae a nobis concessa sunt, vel confirmata, quoquo modo licentiam habeant saepe nominata loca, in uno adunata, atque specialiter apostolicae exarationis pagina conjuncta, disjungere, vel uno ab altero alienare. Si quis interea, quod non credimus, temerario ausu, contra ea quae ab hac nostra auctoritate pie et firmiter per hoc nostrum privilegium disposita sunt contraire tentaverit, aut in quoquam transgredi, sciat se auctoritate beati Petri apostoli anathematis vinculo innodatum, et cum Juda traditore aeterni 137.0912A| incendii supplicio sit deputatus. Insuper sciat se compositurum auri obrizi lib. XXX sanctae Ravennatae ecclesiae. At vero, qui pio intuitu observator in omnibus exstiterit, custodiens hujus nostri privilegii constituta, ad cultum Dei respiciens, benedictionis gratiam misericordissimo Domino Deo nostro multipliciter et vitae aeternae particeps fieri mereatur, et cum sanctis omnibus sociatus permaneat.

Scriptum per manum Petri regionarii notarii, et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Januario et in indictione X. Bene valete.

Datum V Kalend. Februarii per manus Joannis episcopi sancti Albanensis ecclesiae, et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis, anno pontificatus domni Gregorii papae primo, imperii autem domni tertii 137.0912B| Ottonis imperatoris augusti, anno primo in mense Januario.

VII. GREGORII PAPAE V PRIVILEGIUM HATTONI ABBATI FULDENSI CONCESSUM. (Anno 997.)[Dronke, Cod. diplom. Fuld. p. 340.]

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei.

Omnium fidelium praesentium videlicet ac futurorum notitiae pateat qualiter per meritum dignitatis HATTONI Fuldensis Ecclesiae abbati venerando id quod nostri antecessoris pietas concessit nostra devotio non denegavit. Ideoque quia postulavit a nobis dignum duximus ut ejusdem loci supradictae ecclesiae venerabili antecessoris nostri renovando confirmaremus 137.0912C| concessum. Venerabilis enim antecessor noster illum supradictum abbatem Romae consecravit eique debitae subjectionis jugum subeunti concessit cum dalmatica et sandaliis missam celebrare Ad quod animum vertentes, quia specialius aliis suis consimilibus nostrae Romanae Ecclesiae famulatur, specialius digniore munere condonari decrevimus. Quare sine omni contradictione nostra auctoritate apostolica concedimus, ut cum dalmatica et sandaliis missam celebret talique pignore nostrae Romanae Ecclesiae subjectione praesignetur.

Scriptum per manus Petri regionarii notarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae anno Dominicae incarnationis nongentesimo [nonagesimo] septimo, 137.0912D| mense Februario, indictione decima. Bene valete.

Datum VII Idus Febr. per manus Joannis episcopi sanctae Albanensis Ecclesiae et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis.

VIII. EPISTOLA GREGORII PAPAE V AD OTTONEM IMPERATOREM (Anno 997.)[Apud Miraeum, Opp. diplom. III, 563.] GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio OTTONI Romanorum imperatori Augusto . . . . .

Aequum igitur et dignum judicavimus imperialis honorem regiminis et potestatem apostolica auctoritate 137.0913A| paterne firmari, et de omni bona voluntate et beneficiis cunctis ab imperatoria potestate sacro huic loco concessis dignas Deo gratias dare. Atque ideo quia postulas a nobis qualiter locum et Ecclesiam Aquisgrani palatio bonis ex vestra devotione inchoatum principiis, nostra munificentia confirmaremus et auctoritate.

Et ut etiam bene inchoata principia eo meliore fine uterentur, supradictae Ecclesiae concedimus clericorum congregationem catholicorum sublimimiter . . . . . et ut regulariter vivant commendamus. Insuper etiam statuimus ac per nostri praecepti paginam, et in convulsum decrevimus in saepedicta Ecclesia septem cardinales diaconos, et presbyteros cardinales septem, huic Ecclesiae in eorum ministerio 137.0913B| deservire, ea videlicet ratione, ut nullius dignitatis persona super sacrum altare Dei genitricis Mariae ibidem constitutum missam celebret, praeter praedictos septem cardinales presbyteros et archiepiscopum hujus loci et episcopum Leodiensi qui dioecesi praesidet. Et hoc anathemate firmiter corroboramus, etc.

Datum an. 997, mense Februarii, indictione decima, sexto Idus Februarii, per manum Joannis episcopi Ecclesiae sanctae Albanensis et bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, anno pontificatus Gregorii V papae primo, regni tertio Ottonis imperatoris .

IX. GREGORII PAPAE V EPISTOLA AD WILLEGISUM ARCHIEPISCOPUM MOGUNTINUM. (Anno 997.)[Apud Pertz. Monum. Germ. III. 694.] 137.0913C|

GREGORIUS, servus servorum Dei, dilecto confratri WILLEGISO archiepiscopo et vicario nostro salutem et apostolicam benedictionem.

Decreta enim synodi Papiensis, quibus ego licet indignus subscripsi et una mecum archiepiscopus Ravennas nec non archiepiscopus Mediolanensis cum aliis confratribus, quaeso, ducite ad memoriam, et ut haec ad profectum veniant auxilii operam impendite.

1.

Placuit sanctae synodo ut omnes episcopi occidentales, qui in depositione Arnolfi archiepiscopi 137.0913D| fuerunt et certis induciis vocati Papiensem synodum spreverunt et inconvenientes causas ad confundendam synodum per laicalem personam miserunt, ab episcopi officio suspendantur. Adelbero Lodunensis episcopus, qui etiam metropolitanum suum apprehendit et tradidit, ab episcopi officio suspendatur. Auctoritate Julii papae sancitum est, qui etiam orientales episcopos ad synodum venire spernentes, depositionis reos judicavit; illos vero absque apostolica auctoritate depositos innocentes remanere.

2.

Decretum est etiam ut rex Robertus, qui consanguineam 137.0914A| suam contra interdictionem apostolicam in conjugium duxit, ad satisfactionem convocetur cum episcopis his nuptiis incestis consentientibus. Si autem renuerint, communione priventur.

3.

Item sancta synodus sancivit ut Neapolitanus invasor, qui illius loci archiepiscopum apprehendere fecit et se in eumdem locum per Simoniacam haeresim constitui fecit, nisi satisfaciat, anathematizetur.

4.

Constituit etiam ut si quis episcopus, presbyter, aut diaconus, aut clericus, papa incolume et eo inconsulto, aut subscriptionem pro Romano pontificatu commodare, aut pictationem promittere, aut sacramentum praebere tentaverit, aut aliquod certe suffragium pollicitus fuerit, loci sui dignitate et 137.0914B| omnium fidelium communione privetur et anathematizetur. Synodus Symmachi papae: Decrevit sancta synodus ut nemo sancti Spiritus donum vendere praesumat, aut pro alicujus episcopi, presbyteri, diaconi, vel alicujus ordinis consecratione pecuniam accipere, et qui dat, et qui accipit, et qui mediator est, anathema sit.

5.

Placuit etiam omnibus ut Gisilharius episcopus, qui contra canones sedem suam dimisit et aliam invasit, in Natale Domini Romam vocatus, ad satisfaciendum veniat; quod si renuerit, a sacerdotali officio suspendatur.

6.

Notum vobis etiam facimus, qualiter per communem consensum fratrum, Crescentium sanctae 137.0914C| Romanae Ecclesiae invasorem et depraedatorem a gremio sanctae Ecclesiae et omnium fidelium communione segregavimus, et ut unusquisque vestrum in suo episcopatu huic facto assensum praebeat charitative rogamus.

Ego Gregorius sanctae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae praesul subscripsi.

Ego Joannes sanctae Ravennatis Ecclesiae archiepiscopus subscripsi.

Landulfus sanctae Mediolanensis Ecclesiae archiepiscopus subscripsi.

Wido Papiensis Ecclesiae episcopus subscripsi.

Joannes Albanensis Ecclesiae episcopus subscripsi.

Blinwarmund sanctae Hipponensis Ecclesiae episcopus 137.0914D| subscripsi.

Sigifredus sanctae Parmensis Ecclesiae episcopus subscripsi.

Joannes Mutinensis Ecclesiae episcopus. Adam Taurinensis Ecclesiae episcopus subscripsi.

Andreas Laudensis Ecclesiae episcopus. Joannes Januensis Ecclesiae episcopus.

Constantinus sanctae Albensis Ecclesiae episcopus.

Albertus sanctae Brixensis Ecclesiae episcopus.

Liutifredus Terdonensis Ecclesiae episcopus subscripsi.

X. GREGORII PAPAE V BULLA PRO MONASTERIO SUBLACENSI. (Anno 997.)[Apud Muratori, Antiquit. Ital. tom. I, pag. 943.] 137.0915A|

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo ac prudentissimo PETRO presbytero et monacho atque peritissimo abbati venerabilis monasterii sancti confessoris ac patris Benedicti, et sanctae virginis sororis ejus Scholasticae, quod ponitur in Sublaco, tibi tuisque successoribus inibi deservientibus vel introeuntibus in perpetuum.

Si semper sunt concedenda quae piis desideriis congruunt, quanto potissimum ea, quae pro divini cultus praerogativa esse noscuntur, non sunt omnino neganda, quia sunt a largitoribus non solum poscenda, 137.0915B| sed charitatis titulo procul dubio exigenda. Petisti nos igitur quatenus concederemus sive confirmaremus tuae religiositati supradictum tuum monasterium sancti Benedicti et sanctae Scholasticae, quod ponitur in Sublaco, cum cellis et coenobiis, una cum turre et cuncta supellectilia eorum, una cum specu, ubi beatissimus Benedictus eremiticam vitam duxit, cum omnia infra se et circa se cum criptis, et omnia aedificia humana quae ibidem nunc sunt; verum etiam et lacum cum piscariis et aquimolis suis, inde exeunte aqua palaneto cum piscariis et aquimolis suis, deducente ipsa aqua in loco qui vocatur Mandra. Item aquimolis et piscariis suis, et pervenit usque in loco, qui cognominatur de Ferrata, omnia in integrum cohaerentes. Nostra namque 137.0915C| auctoritate in vestro monasterio sint confirmata, ut nulla unquam hominum magna parvaque persona audeat in ipsa aqua, quae vocatur Timida, seu in aqua, quae appellatur Augusta, vel in aqua, quae dicitur Bullica, neque in Flumicello, neque in aqua de Roccanellum, neque in aqua, quae cognominatur Cona, neque in ulla aqua de toto Sublaciano territorio, vel in quolibet de ipsis locis, sine consensu abbatis ejusdem monasterii per nullius argumentum idem aquimolum dedicare. Et qui hoc fecerit, aquimolum ipsum in supradictum monasterium occurrat, et in nostro palatio compositurus existat auri cocti libras duas. Item confirmamus vobis detinendum castellum in integrum, qui vocatur Sublacum, cum omnibus suis pertinentiis vel adjacentiis, cum 137.0915D| omni placito et donatione sua, una cum glandatico, et herbatico suo, atque cuncta publica functione, sicuti in nostro palatio annuatim persolvi solet. Seu confirmamus vobis montem in integro ad castellum faciendum, qui vocatur Augusta; et montem qui vocatur Cervaria, cum omnibus earum pertinentiis in integrum. Porro et castellum, quod vocatur Arsule, simulque et castellum quod vocatur Anticulum: unumquodque castellum cum ecclesiis, cellis, domibus infra se et deforis, vineis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, salectis, arboribus, pomiferis, fructiferis, vel infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis, atque fluminibus, cum aquimolis, num castanieta et paludibus, cum montibus et collibus, 137.0916A| plagis et appendicibus, cultum et incultum, vacuum et plenum, cum omnibus supradicto monasterio seu castellis generaliter et in integrum pertinentibus in territorio Tiburtino et Sublaciano, sicuti per termina designantur atque demonstrantur. Incipiente a porta Imperatoris, unde ipsum flumen redundat, dein deveniente in monte, qui vocatur Romani et recte in Campolongum, recto tramite pergente in Pereto, ubi est ecclesia sancti Petri: inde veniente in Staffile, quae astat in Camposacro: inde iter agendo et pervenit in arco sancti Georgii, et sic pervenit in monte de Flaontino, de ipso descendente monte, et pervenit in aqua, quae et Ferrata vocatur; sequente ipsa aqua usque dum eveniat in arco de Aquaferrata, et per ipsam aquam donec 137.0916B| suum cursum explicit in fluvium Tiberis: transmeante ipso fluvio, ascendente in monte, qui vocatur Crofeo, qui proprius de tuo est monasterio. Inde per cacumen montium, per conchas vallium, per cavernas petrarum devenit in montibus, qui cognominantur Gemini; et sic descendentem in Fenestrelle, et inde perveniente in rivo qui nominatur Trave, et per eumdem rivum descendentem in alio rivo de Cona ubi dicitur Crucis; ipsaque Cona ascendente in locum qui vocatur Oraru; inde iteratim ascendente in monte, qui et Aquaviva dicitur, recte in ponte Terraneo, et per ipsum flumen descendente usque in petra Imperatoris, et inde in monte Romano. Civitas etiam, quae vocatur Carsoli, cum ecclesiis et domibus infra se in integrum et 137.0916C| deforis in diversis vocabulis, villis, vineis, fundis, et casalibus, rivis cum aquimolis, cum omnibus suis pertinentiis et adjacentiis, sicuti vestra antiqua privilegia continent, ita vobis in omnibus sint confirmata, posita infra castro Reatino et Ciculano, et Marsicano territorio. Denique et confirmamus vobis castellum in integro, quod et Trillano nuncupatur, una cum colle de Ferrari et Monasterellum et Sassa, sive quae ab aliis vocabulis nuncupantur, cum villis, fundis et casalibus, vineis, et terris, campis, pratis et pascuis et cum omnibus suis pertinentiis, sicuti extenditur usque in Pisciscano.

Et casale in integro, qui vocatur Ursano et Sambuci cum ecclesia sancti Thomae in desertis posita, et montem in integrum, qui appellatur Gurdiano, 137.0916D| cum fundis et casalibus suis, atque medietatem de loco, qui dicitur Ylice; et locum qui vocatur Castaniola, cum vineis et terris vel omni pertinentia; et in ipso confinio adest monte, qui vocatur Buberano, in integrum cum caeteris vocabulis sive pertinentibus. Iterumque etiam confirmamus vobis castellum, quod dicitur Ampolloni, in integrum cum ecclesiis et domibus infra se per omnia et extra se cum vineis, terris, fundis, et casalibus, vel omnibus eidem pertinentibus castello. Insuper locum, qui vocatur Pentoma, cum suis omnibus in integrum pertinentibus; verum etiam et medietatem de castello divulgato de sancto Pamfimo, cum medietate de suis omnibus pertinentiis. Verumtamen et castellum de 137.0917A| Collemalo in integrum. Item et locum, qui et Romani vocatur in integrum: et medietatem de villa, quae appellatur Papi, una cum fundis et casalibus, vineis et terris; campis, pratis, pascuis, et silvis, salectis, fontibus, ac rivis, cum aquimolis, et cum omnibus pro singulis locis, et vocabulis generaliter, et in integrum pertinentibus. Omnibus jam dictis locis territorio Tiburtino sitae sunt. At vero et confirmamus vobis vestrisque successoribus cellam sanctae Barbarae, quae est intro civitate Tiburtina, in integrum cum domibus et cellis intra se cum aquimolis suis intro eadem civitate et deforis, cum fundis et casalibus, vineis et terris, campis, pratis, pascuis et silvis, cum omni sua pertinentia vel adjacentia. Sive etiam et infra hujus almae Romae 137.0917B| confirmamus vobis cellam sancti Erasmi, quae ponitur in Celio monte, cum domibus, cella vinaria, et fenile, cum hortis et vineis circa se, cum arboribus olivarum, et diversa genera arborum pomiferorum, et cum caeteris vineis et casalibus; scilicet pratum, quod ponitur foris ponte Salario, et casale, quod ponitur Aquario, et alio casale, quod vocatur Quinto; et in Albanense territorio vineae, quae sitae sunt a cripta quae vocatur . . . . . . . a Silice Albanense, et in loco, qui appellatur Zinzinni, vel in diversis locis sive vocabulis, ubicunque inveniri vel reperiri possint per quamlibet seriem scripturarum ad ipsum pium ac venerabilem locum pertinentes, sub jurisdictione vestra semper persistant, a praesenti decima indictione, et usque in perpetuum vobis vestrisque 137.0917C| successoribus abbatibus cum timore regendum ac regulariter disponendum. Convenit reverentiae vestrae nos implorasse, ut saepedictum monasterium sancti Benedicti et sanctae Scholasticae apostolicae auctoritatis serie muniamus, et omnia et pertinentia perenni jure inviolabiliter permanenda confirmemus. Propterea flexi precibus tuis per hujus praeceptionis paginam statuentes decernimus, ut cuncta loca urbana vel rusticana, id est massas, casales, vel castella, diversa praedia culta vel inculta, quae ponuntur per loca et vocabula, quae superius praemissa vel nominata sunt, sicuti a pontificibus, regibus, vel a Deum timentibus in eodem venerabili loco concessa sunt, vel etiam per alias rationes juste inibi advenerunt, sicuti omnia praefatum tuum monasterium detinuit 137.0917D| temporibus sanctae recordationis Gregorii et Zachariae et Nicolai papae praedecessorum nostrorum, ita et nunc magna securitate quiete valeat possidere, 137.0918A| et tu etiam pro venerabili tuo monasterio vel successores tui abbates, possideant ac detineant, atque jurisdictione in perpetuum fruentes defendant, et in utilitatem ejusdem pii loci perenniter proficiant. Pro quo etiam sub divini judicii obtestatione promulgantes decernimus, ut nulla unquam cujusque publicae altitudinis virorum sive mulierum, vel etiam alia cujuscumque sit dignitatis magna parvaque persona, quomodolibet jurisdictionem exercere in jam dicto monasterio vel in castellis, massis, fundis, et casalibus, praediis cultis et incultis, vel in aquis, molendinis, et piscariis, vel in aliqua possessione, seu etiam in diversis rebus, ubicumque detinere videmini, nec quidpiam horum ex eodem loco auferre, aut diripere praesumat, neque ullam 137.0918B| laesionem, aut contrarietatem malitiae in ipso beati Benedicti monasterio atque omnibus ut supra annexis eis pertinentibus, quoquo ingenio, aut argumento inferre audeat. Potius autem jure perpetuo in eodem venerabili monasterio, ut superius affictum est, proficiat, et potestati atque ditioni tuae, vel omnibus successoribus tuis abbatibus perennis permaneat disponendi atque possidendi facultas. Si quis autem (quod non optamus) temerario ausu contra hujus nostrae apostolicae praeceptionis seriem pie a nobis promulgatam venire, vel litigare tentaverit, sciat se Domini nostri et apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus atrocissimis poenis, atque cum Juda traditore Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi in aeterno igne concremandum, 137.0918C| simulque et in voragine tartareoque chaos demersum cum impiis plectendum. Qui vero pio intuitu custodes et obedientes atque observatores hujus nostrae salutiferae praeceptionis exstiterit, benedictionis gratiam et coelestis retributionis aeterna gaudia a justo Judice Domino nostro consequi et vitae aeternae particeps effici mereatur.

Scriptum per manum Benedicti Scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Septembri, Indictione X.

Bene valete.

Datum IV Kalendas Julii per manus Joannis episcopi sanctae Albanensis Ecclesiae et bibliothecarii summae et apostolicae sedis, anno, Deo propitio, pontificatus domni Gregorii V summi pontificis et universalis 137.0918D| papae in sacratissima sede beati Petri apostoli, anno primo, indictione X.

XI. GREGORII EPISTOLA AD JOANNEM HAVENNATENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 997.) Placentinam ecclesiam restituit, Monteferetranam subjicit. [Apud Mansi, Concil. tom. XIX, col. 200.] 137.0919A|

Dilecto filio Joanni S. Ravennatis Ecclesiae archiepiscopo venerando, tuisque successoribus archiepiscopis in perpetuum.

Divinae remunerationis praemia, et bonae actionis nostrae labores ab aeterna manu optate fructificari sperantes, dignum duximus omni divinae servitutis obsequio hilari mente impendere famulatum, maxime in restaurandis ecclesiis, quas ab antecessoribus 137.0919B| nostris ad divini usum servitii dicatos conspeximus. Quapropter considerantes etiam universas haereses in sancta catholica Ecclesia miserabiliter ortas, dignas resecari S. Ravennati Ecclesiae, tibi Joanni ejusdem ecclesiae venerando archipraesuli, tuisque successoribus in perpetuum, paterno amore subvenimus. Placentinam ecclesiam injuste tibi a meo antecessore ablatam, et contra canones sub nomine archiepiscopatus locatam, tibi tuisque successoribus refutantes in perpetuum. Insuper etiam a nostro apostolatu postulastis quatenus pro omnipotentis Dei amore, mercedeque animae nostrae, nec non et pro statu regni domini invictissimi tertii Ottonis imperatoris Augusti, episcopatum Monteferetranum cum omni integritate sua, ex nostro dono 137.0919C| sub jure S. Ravennatis Ecclesiae donando, et episcopum consecrandi amodo in antea cui volueritis, tibi tuisque successoribus, nostrae apostolicae auctoritatis privilegio muniremus in perpetuum. Propterea tuis flexi precibus, ad honorem S. Ravennatis Ecclesiae, et stabilitatem ejusdem venerandi loci, ipsum jam fatum venerabilem episcopatum Monteferetranum cum omni integritate sua, scilicet ecclesiis, capellis, casis, casalibus, curtibus, mansis, coloniis, abbatiis, cellis, fundis, seu terris, vineis, pratis, pascuis, etiam famulis utriusque sexus, et cum omnibus ad jus notati episcopii legaliter pertinentibus, salvum et in cunctis quietum consistere sub jure sanctae Ravennatis sedis tuitione, sine cujuslibet quacumque contradictione. Ita scilicet confirmantes, decernimus ut 137.0919D| episcopus qui in eodem episcopio pro tempore fuerit a te, vel a tuis successoribus ordinatus, sine omni contradictione, subjectionem impendat; et ut alii suffraganei, in omnibus secundum ecclesiae tuae profectum obediant, insuper numquam sub divini judicii obtestatione interminantes jubemus atque praecipimus ut nullus imperator vel rex, dux aut marchio, de praefata consecratione in aliquo te tuosque successores laedere praesumat, sed a praesenti decima indictione in antea usque in perpetuum, quemcunque eligere voluerint, per nostram concessionem, 137.0920A| ecclesiastico more, in praefato episcopatu, episcopum consecrare debeatis, remota omnium hominum contradictione. Statuentes apostolica censura sub divini judicii obtestatione, et anathematis interdictu, ut si quicunque homo, cujuslibet potestatis existens, praesumpserit ausu temerario contra hoc apostolicae confirmationis privilegium agere, aut a jure S. Ravennatis Ecclesiae praefatum episcopatum, donum, et consecrationem subripere tentaverit, nisi resipuerit, et his monitis nostris acquieverit, auctoritate Dei et nostra non solum anathematis vinculis innodetur, sed a regno Dei alienus existat; qui autem verus custos et observator exstiterit, benedictionis gratiam a Domino consequi mereatur.

Scriptum manu Petri scriniarii, notarii et regionarii 137.0920B| S. R. E. in mense Julio, indictione supradicta x. Dat. Non. Jul. per manus Joannis episcopi S. Albanensis Ecclesiae et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis.

XI GREGORII PAPAE V EPISTOLA AD ABBONEM ABBATEM FLORIACENSEM. (Anno 997.)[Apud Mabill., Annal. Bened., IV, 107.]

Domino specialiter venerabili ABBONI abbati, G., servus servorum Dei, salutem in Christo.

Quia litterarum vestrarum portitor festinabat quantocius redire, vix vespertinalis synaxeos spatio ut remoraretur valui impetrare. Unde breviloquio usus, vestrae semper erga me novae benevolentiae 137.0920C| gratias refero, petens, sicut mandastis, ut nobis fratrem R. inpraesentiarum dirigatis, qui nobis de vestra prosperitate, de regis promissione, de Cantuariorum archiepiscopi incolumitate renuntiet; unum deprecans, ut ex vestris missalibus libris optimum transmittatis, quatenus, quotiescunque inter missarum solemnia videro, specialis amici memor sim, nunquam ingratus vestro beneficio. Valete.

XIII. GREGORII PAPAE V PRIVILEGIUM PRO ABBATIA S. AMBROSII. (Anno 997.)[Apud Mansi, Conc. tom. XIX, 203.] 137.0920D| Postquam beato Petro, apostolorum principi, Dominus ac Redemptor noster Jesus Christus ex utero Virginis pro nostra redemptione, ut erat Deus verus ante saecula, verus homo in fine saeculorum apparere dignatus est, ligandi atque solvendi in coelo et in terra potestatem tribuit, etiam januas regni coelestis reserandas concessit, supra soliditatem fidei sanctam stabilire dignatus est Ecclesiam, secundum illius veridicam vocem, dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam: et tibi dabo claves regni coelorum; et quodcunque ligaveris 137.0921A| super terram, ligatum erit et in coelo; et quodcunque solveris super terram, solutum erit et in coelo (Matth. XVI). Postquam et hujus vicarii sincerissime Deo famulantes, carentes nebularum densitatibus, tantam dignius perceperunt potestatem, et universi curam sunt sortiti regiminis; inter quos et nostram parvitatem Dei omnipotentis misericordia connumerare dignata est. Ob hoc universitati credentium innotescere voluimus quoniam abbatiam in honore celeberrimi Christi confessoris Ambrosii, necnon venerabilium martyrum Protasii et Gervasii constitutam, ubi eorum sacra corpora reconduntur, per hujus nostrae auctoritatis privilegium integerrime corroboramus cum omnibus ecclesiis, oraculis, curtibus, massaritiis, districtis, ad ipsam respicientibus: 137.0921B| scilicet Basiliano, monte Feliciano, Leveniano, Ceresola, Lemonta, Capiate, Oleoducto, Campilioni, Anticiaco, Colonia, Verederio, Cavenaco, Villa Alba, Cugniano, atque cum universis ad praefatam abbatiam spectantibus: eo scilicet ordine ut monachi ipsius coenobii simul cum abbate qui nunc sunt, vel qui pro tempore fuerint, praetaxatas ecclesias, oracula, curtes, massaritios, servos, ancillas, Aldiones, et Aldianas, sine alicujus majoris minorisve personae contradictione, habeant, teneant et possideant, atque in eorum usum ac sumptum, prout melius providerint, distribuant, nostra apostolica auctoritate concedentes. Si quis vero, quod non credimus, diabolico suasu contra hujus nostrae apostolicae concessionis firmitatem in posterum agere tentaverit et 137.0921C| praelibati monasterii coenobitas in aliquo, quod eis concessimus, inquietaverit, sit anathema horrendum a trecentis decem et octo Patribus, et ex consensu fraudis Judae Ananiaeque adaequetur flammis, et a Patre, Filio, sanctoque Spiritu, necnon a beato apostolo Petro maledictus in praesens, et futurum, rei crimine astrictus semper maneat; atque a catholica Ecclesia sit eliminatus, donec praenominatae abbatiae monachos, eorumque Patrem digna satisfactione placare studuerit.

Datum IV Kal. Maias, per manus Joannis episcopi S. Albanensis Ecclesiae et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis; anno, Deo propitio, pontificatus domni Gregorii summi pontificis et universalis quinti papae, in sacratissima sede beati Petri apostoli 137.0921D| secundo: imperante domno Ottone tertio, a Deo coronato, magno et pacifico imperatore, anno II, in mense et indict. supra scripta XI. Scriptum per manus Petri notarii et scriniarii S. R. E. in mense Aprili, et indictione undecima. P. Bene valete.

XIV. GREGORII PAPAE V EPISTOLA AD GERBERTUM RAVENNATEM EPISCOPUM. (Anno 997.) Mittit pallium, Ravennatensem Ecclesiam multis ornat privilegiis, multis donationibus auget. [Apud Mansi, Concil. tom. XIX, 201.] GREGORIUS episcopus servus servorum Dei, GERBERTO S. Ravennatis Ecclesiae archiepiscopo, ac 137.0922A| nostro spirituali filio, et per te in eamdem ecclesiam, cunctisque successoribus tuis archiepiscopis in perpetuum.

Quoniam apostolicae sedis benevolentia, et antiquae consuetudinis zelo provocati, fraternitatem tuam Ravennati Ecclesiae praefecimus, insignia praesulum ejusdem ecclesiae dignum duximus tibi conferenda, cum usu pallii, quo uti debeas certis temporibus, certisque modis, sicut antecessores tuos usos fuisse cognoscis. Hoc te nihilominus admonentes, ut sicut a nobis hujus decoris usum ac sacerdotalis officii honorem accepisse te gaudes, ita etiam morum atque actuum probitate susceptum in Christo sacerdotium adornare contendas. Sic enim alterno eris honore conspicuus, si cum habitu 137.0922B| corporis mentis quoque bona concordant, ut foris compositus, intus autem directus, Deo cum Propheta vere dicere possis: Provideo Deo [verius Deum., HARD.] in conspectu meo semper, ut sit a dextris mihi, ne unquam commovear (Psal. XV). Ut autem charitatis in nobis fundatae dulcedinem recognoscas, ex gratuita largitate nostra post mortem Adeleidae imperatricis Augustae, donamus tibi tuaeque Ecclesiae districtum Ravennatis urbis, ripam integram, monetam, teloneum, mercatum, muros et omnes portas civitatis. Si vero alia privilegia aliquibus facta apparuerint, sanctae Ecclesiae obnoxia, et huic nostro privilegio contraria, auctoritate Dei et S. Petri ad nihilum redigenda illa dijudicavimus: et hoc quod facimus, stabilimus, 137.0922C| et intactum permanendum jubemus. Donamus etiam tibi, tuaeque Ecclesiae sanctae, Comaclensem comitatum post mortem Adeleidae imperatricis Augustae: ut tu, tuaque sancta Ecclesia, tuique successores, illum cum omnibus inibi pertinentibus libere teneant, et ordinent in perpetuum. Et quod bene factum est ut bene reservemus, et in melius corroboremus: privilegium, quod tuo praedecessori Joanni, cum Monteferetrana et Cerviensi ecclesiis, et cum omnibus quae sibi largiti sumus, ex nostra benevolentia, tibi, tuaeque S. Ravennati Ecclesiae, tuisque successoribus, confirmamus, et incorrupta semper esse decernimus, id est monasterium sancti Thomae apostoli, et Euphemiae martyris, cum omni integritate eorum, et cum omnibus rebus, et possessionibus 137.0922D| eorum cultis, et incultis, tam in civitate Ariminensi positis, quam extra, scilicet in comitatu Pisaurensi, Ariminensi, et Monteferetrano collocatis. Quae omnia per centum jam curricula annorum, vestra Ecclesia et vestri antecessores tenuerunt, et vos, Deo gratia, tenetis quiete: id est, castellum quod vocatur Ligabizzi, cum omni pertinentia sua, et curte de sancto Hermete, cum praedicta ecclesia, et cum casalibus et appendicibus suis: scilicet castellum quod vocatur Galliola, cum omni pertinentia sua; nec non et castrum quod vocatur Granariolo, cum omnibus rebus et possessionibus suis. Et castellum quod vocatur Montecorlino cum omni integritate sua; necnon et integrum castellum quod vocatur 137.0923A| Crucis, cum omnibus rebus et possessionibus suis. Et ut paternitas bonitatis nostrae filiationem tuae devotionis summo affectu et affluenter in Christo enutriat, auctoritate Dei omnipotentis et S. Petri principis apostolorum, hoc nostro privilegio, praeceptum de Regiensi episcopatu, cum omnibus sibi adjacentiis, a venerabili Ottone Augusto, tibi tuaeque Ecclesiae tuisque successoribus attributum, confirmamus, stabilimus et inconvulsum permanendum praecipimus, ut teneas, defendas, regas, et ad Dei honorem, tam tu quam tui successores, libere ordinetis. Confirmamus etiam tibi tuaeque Ecclesiae in perpetuum donamus Caesenam, cum omnibus inibi pertinentibus: et potestate apostolica jubemus ut de subtus strata, usque ad mare, nullus audeat 137.0923B| districtum aut venationem ullam exercere, nisi cui tu aut tui successores jusserint; sed absque omnium hominum inquietudine, ad honorem, et utilitatem tuam, potestative omnia ibi facias et praecipias. Omnia etiam privilegia jampridem a praedecessoribus nostris tuae Ecclesiae collata, omniaque praecepta aut a regibus aut imperatoribus pro Dei respectu attributa, hoc nostro privilegio in voluntate Dei, et auctoritate sancti Petri, confirmamus, corroboramus et in aeternum valere volumus et praecipimus. Si quis igitur contra haec quae per hoc nostrum privilegium pie et firmiter disposita sunt, temerario ausu ire tentaverit, sciat se auctoritate B. Petri principis apostolorum, cujus immerito vices agimus, anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et 137.0923C| Juda traditore aeterni supplicii incendio concremandum; sicque irremediabiliter involvendum, ne unquam a nexibus anathematis sit absolutus. At vero qui observator in omnibus exstiterit, custodiens hujus nostri apostolici constituti auctoritatem, ad cultum Dei nostri respicientis, benedictionis gratiam a misericordissimo Deo nostro multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps efficiatur.

Scriptum per manus Petri notarii et scriniarii S. Romanae Ecclesiae, in mense April., Indict. XI. Bene valete.

Dat. IV Kal. Maii, per manum Joannis episcopi S. Albanensis Ecclesiae et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis, anno pontificatus domni Gregorii 137.0923D| summi pontificis et universalis papae, in sacratissima sede B. Petri apostoli, anno II, imperante domno Othone III a Deo coronato, magno et pacifico imperatore, anno II, in mense et indict. suprascripta.

XV. GREGORII PAPAE V EPISTOLA AD ALPHANUM BENEVENTANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 998.)[Apud Ughelli, Italia Sacra, II, 353.]

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, ALPHANO dilectissimo et reverendissimo sanctae Beneventanae Ecclesiae archiepiscopo in Domino salutem.

Cum summae et apostolicae dignitatis apex in hoc divini profectus nitore dignoscatur praefulgere, 137.0924A| et in exercendis Dei laudibus sui studeat laboris exhibere certamen, ob hoc debita nos ejusdem apostolicae pastoralis compulit sollicitudinis cura, quaeque ad stabilitatem piorum locorum promulgare, et apostolicae institutionis censura confirmare. Igitur quia postulasti a nobis, venerande archiepiscope, quatenus integrum archiepiscopatum sanctae Beneventanae Ecclesiae, cui Deo favente praees, concederemus tibi, tuisque successoribus in perpetuum, ac cuncta quae a praedecessore nostro domino Joanne sanctissimo papa, precatu domini Ottonis invictissimi imperatoris per privilegium concessa sunt tuo praedecessori Landolpho archiepiscopo ejusdem sedis, confirmaremus: piis tuis desideriis faventes, 137.0924B| hac nostra auctoritate id quod a nobis exposcitur per interventum domini Ottonis imperatoris effectui mancipamus, concedentes tibi tuisque successoribus usum pallii, sicut scriptum est, retinere. Tribuentes insuper tuae fraternitati, tuisque successoribus in praedicta dioecesi in locis in quibus olim fuerunt in perpetuum episcopos consecrare, qui vestrae subjaceant ditioni, id est Termulanae, Bibinae, Quintodecimi, Ariani, Triventi, Larini, Luceriae, S. Agathae, Abellini, Asculi, Vulturariae, Thelesiae, Alifae, Sessulae. Confirmantesque tibi tuisque successoribus ecclesiam S. Michaelis in Monte Gargano, cum ipsa Sipontina ecclesia, et cum omnibus 137.0924C| earum pertinentiis, et omnibus praediis, cum ecclesiis, familiis utriusque sexus, et massis, et cuncta quae videntur esse pertinentia ipsarum ecclesiarum. Concedimus autem Alphano clerico vestro nepoti integrum ipsum archiepiscopatum post decessum tuum habendum cum omnibus suis pertinentiis, sicut sunt civitates, sive quaecunque castra possessa dudum ab antecessoribus tuis episcopis. Siquidem censentes insuper apostolica censura sub divini judicii obtestatione . . ( Reliqua usque ad calcem haud legi possunt. Quo autem jure Vipera totum integrum retulerit diploma, ipse viderit. In fine diplomatis legitur: ) manum Antonii notarii scriniarii sanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae in mense Aprilis, et indictione 137.0924D| undecima . . . . . .

XVI. GREGORII PAPAE V PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO SANCTI GENESII IN DIOECESI BISULDUNENSI (Anno 998.)[Apud Coquelines, diplom. pont. ampl. Collect. I, 296.

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei.

Creditae nobis speculationis impellimur cura, et ardore Christianae religionis, et studio divini cultus permovemur pro venerabilium locorum percogitare stabilitatem atque Deo servientium securitatem, ut hoc proveniente pio labore, et animae Christo dicatae, quae se illi diebus vitae eorum decreverunt, perseverent imperturbatae, nec non, et illa maneant 137.0925A| finetenus firma, quae a Christianis in Dei laude constituta sunt. Igitur omnibus episcopis, ducibus, marchionibus, comitibus, sanctae Dei Ecclesiae fidelibus praesentibus scilicet atque futuris notum esse volumus, quia dilectus et spiritalis filius noster Bernardus Bisuldunensis gloriosus comes suggessit nostro apostolatui quod venerabile monasterium in honore ac nomine sancti Genesii et sancti Michaelis archangeli nostrae apostolicae confirmationis et auctoritatis more canonico privilegio muniremus. Cujus salubribus moti precibus, omniumque Ecclesiarum Dei status haberi volentes, et uniuscujusque sacri loci jus aliquo modo violari nolentes, decernimus hujus apostolicae auctoritatis privilegio, a praesenti undecima indictione sancimus ob honorem 137.0925B| ipsius beati Genesii et sancti Michaelis archangeli, et stabilitatem ejusdem venerandi loci, ipsum jam fatum venerabile monasterium, quod ipse praedictus Bernardus noster in Christo spiritalis filius, pro omnipotentis Dei amore mercedeque animae suae, de suo proprio, suoque comitatu, moderno tempore in antea construxit more canonico, et sub jure sancti Petri constituit, nullius alterius ecclesiae juri vel ditionibus submisit, donante vel in perpetuum in praefato monasterio concedente de suis propriis suoque comitatu Bisuldinensi rebus, inprimis videlicet ecclesiam sancti Vincentii cum decimis, et primitiis vel cimeteriis suis, quae est prope castrum Bisulduni, et ecclesiam sanctae Mariae, et sancti Joannis cum omnibus alodiis, et proprietatibus suis quae est prope 137.0925C| moenia Bisulduni, et una cum ipsa proprietate quam ipsum fatum monasterium sancti Genesii et sancti Michaelis habere videntur in Burgo Bisulduno, et in Casellas, et in Berrechar, et in Geffano, et in Porciolas, et in Furvellos, vel in omnibus locis; et Ecclesiam sancti Martini de Jucuniano cum decimis et primitiis vel oblationibus suis, et ecclesiam Sanctae Mariae quae est in faxis cum decimis et primitiis vel oblationibus suis, et ecclesiam sancti Fructuosi quae est in Ursiniano cum decimis et primitiis, vel oblationibus suis; item et ecclesiam sancti Sylvestri quae est in Mauro cum decimis et primitiis vel oblationibus suis; similiter, et ipsum alodem de sancto Raphaele sicuti per fines et terminos designantur; pariter et ipsum alodem de sancto Raphaele, qui est in Adano, 137.0925D| et qui est in Evoro, sicuti per fines, et terminos designantur; alodem de praedicto sancto Raphaele quae est in Carravia, sicuti per fines et terminos designatur; necnon et ipsum alodem de villa Marialdo cum finibus et terminis suis, sicuti ad jura pertinet sancti Raphaelis, et ipsam ecclesiam sancti Quintini cum silvis, et cum omni sua pertinentia vel adjacentia; et ecclesiam sancti Cornelii quae est in Garno, cum omni sua pertinentia vel adjacentia, et ipsum alodem praedicti Bernardi comitis, quem habere videtur in Ribellas cum casis, vineis, terris et silvis, pratis, pascuis, vel piscariis suis, sive caeteris alodibus ad ipsum monasterium vel ad ipsas ecclesias pertinentibus. Has vero supradictas omnes ecclesias 137.0926A| cum alodibus et proprietatibus eorum omnia infra comitatum Bisuldunensem constitutas, sicut ipse fatus Bernardus comes donavit jam fato monasterio, et caetera quae enarrare longum esset, quae ubique donavit vel in antea donare potest, sive casis, casalibus, curtibus, mansis, ecclesiis, cellis, fundis seu terris, vineis, seu pratis, et pascuis vel pascuariis suis, et cum omnibus ad jus notati monasterii pertinentibus, salvum, et in cunctis quietum consistere more canonico sub nostrae apostolicae sedis tuitione, ita scilicet confirmantes decernimus, ut nullus imperatorum, vel regum, neque ulla alia magna vel parva persona in praefato monasterio neque pro placito, neque pro districto, neque pro homicidio ibi aliquam ditionem habere praesumat; 137.0926B| sed rem per judicium causatorum, canonice dijudicent, et decernant, semper in illorum consistat voluntate, et potestate; liceat eos sub quiete et pace vivere, et secundum canonicam regulam soli Domino Deo servire. Omni tempore sunt immunes et alieni ab omni publica functione vel turpi servitio, ita ut nullus audeat eos molestare aut inquietare, nisi solummodo binos solidos omni anno ad altare sancti Petri pro pensione persolvant. Promulgantes nempe, et hoc auctoritate beati Petri apostolorum principis, coram Deo et terribili ejus in futuro examine, per hoc nostri apostolatus privilegium atque constitutum sancimus atque decernimus, ut nullus unquam praesumat quispiam alius, cujuscunque sit dignitatis praeditus potestate, vel etiam quaecunque magna parvaque 137.0926C| persona in eodem monasterio, vel ejus causis incumbere, aut de rebus, et possessionibus, vel quidquid de iis quae eis pertinere videntur, quoquomodo auferre aut alienare, sed loca quae a praedicto Bernardo Bisuldunense comite in eodem monasterio concessa sunt, vel concessa erunt, necnon alias locorum possessiones, quae a caeteris Christianis in eodem sancto loco in postmodum illi concessae fuerint, firma stabilitate in jure monasterii ipsius existenda, atque in perpetuo permanenda statuimus. Nec licentia sit, ut dictum est, quod ex eis vel omnibus eidem monasterio pertinentibus cuiquam magnae parvaeque personae auferre, ut profecto juxta id, quod subjectus idem venerabilis locus apostolici constituti atque privilegii consistit, inconcusse dotandus 137.0926D| permaneat. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit haec quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jam dicti monasterii statuta sunt refragare, aut in quoquam transgredi, sciat se anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque Juda traditore Salvatoris Domini nostri Jesu Christi aeterni incendii supplicio concremandum deputatus: vermis qui non moritur et ignis qui non exstinguitur unquam, nec velit nec valeat ei parcere. At vero qui pio intuitu observator, et in omnibus exstiterit custodiens hujus nostri apostolici constituti, ad cultum Dei respicientis, benedictionis gratiam a misericordissimo Domino Deo nostro multipliciter consequatur, 137.0927A| et vitae aeternae particeps effici mereatur in saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manus Petri notarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Aprilis, indictione undecima.--Bene valete.

XVII. GREGORII PAPAE V PRIVILEGIUM PRO ECCLESIA MONTISMAJORIS. (Anno 998.)[Apud Baluz., Miscell. edit. Luc., tom. III, pag. 6.]

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benivola compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore 137.0927B| omnium Deo promeremur, cum venerabilia loca ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur ob hoc universitati pateat credentium quoniam abbatiam in honore sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae dominae nostrae et sancti Petri in Monte Majoris constitutam per hujus nostrae auctoritatis privilegium integerrime corroboramus et confirmamus in perpetuo, cum omnibus videlicet ecclesiis, oraculis, curtibus, massariciis ad ipsam respicientibus quae ab aliquibus fidelissimis Christianis eidem sancto monasterio concessa sunt, vel quae etiam per aliqua munimina ad eundem pium locum pertinere videntur, eo scilicet ordine ut monachi ipsius coenobii simul cum abbate qui pro tempore fuerint, praetaxatas ecclesias, oracula, cortes, 137.0927C| massaricios, servos, ancillas, aldiones et aldianas, sine alicujus majoris vel minoris personae contradictione habeant, teneant et possideant, atque in eorum usum ac sumptum prout melius praeviderint distribuant, nostra apostolica auctoritate concedente. In super etiam ex nostro dono nostra apostolica auctoritate in usu et salario praefati venerabilis monasterii in perpetuum concedimus et confirmamus, castrum videlicet in integrum quod vocatur Biduino cum territorio ibidem pertinente et cum omnibus adjacentiis, vel pertinentiis suis quae Ismido per donationis cartulam Domino Deo et sancto Petro sub jure nostrae sanctae Romanae Ecclesiae donavit, ea videlicet ratione ut post diem obitus sui et de tres filiis suis nominative, Bermundus scilicet, Faraldus, et Lotgerius, 137.0927D| totum ipsum castrum nostrum in potestate de monachis ex supradicti monasterii devenirent, et quandiu vixerint ipsi supradicti tres filiis suis mediatem de supradicto castro teneant et possideant. Mortuo vero uno portionem illius ad monasterium revertat, et ita prosequentibus quando aliis obierint, similiter portionis illorum in sancto monasterio revertatur. Censu vero pro jure sancti Petri, sicut ipse Ismido constituit, infra quinque annos tres libras olibani monachi ad altare sancti Petri persolvant. Haec omnia supradicta loca cum omnibus eorum pertinentiis per hujus nostri privilegii auctoritatem monachis ipsius monasterii tenenda et possidenda concedimus in perpetuo, ita ut nullus dux, neque nullus 137.0928A| episcopus, neque princeps, neque marchio, neque quaelibet magna parvaque persona de praefatis omnibus rebus quae inibi pertinere videntur audeant molestare vel inquietare, nec non sub divini judicii promulgatione, et confirmatione, et anathematis interdictione corroborantes decernimus ut nullus episcopus seu quilibet sacerdotum in eodem venerabili coenobio pro aliqua ordinatione sive consecratione presbyterorum vel diaconorum, missarumque celebratione, nisi ab abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum praesumat; sed liceat monachis ipsius loci cujuscumque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicumque voluerint. Abbates namque qui consecrandi erunt de ipsa congregatione cum consilio fratrum communiter eligantur, et 137.0928B| ad eum consecrandum quemcumque voluerint episcopum advocent. Si quis autem temerario ausu, quod fieri non credimus, contra hujus nostrae apostolicae confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodandum; et cum diabolo et ejus atrocis [sociis], pompis atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi in aeternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareosque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et vitam aeternam a Domino consequatur.

Scriptum per manum Petri notarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Aprilis, et indictione 137.0928C| undecima.

XVIII. BULLA GREGORII PAPAE V PRO ARNULPHO IN EPISCOPUM AUSONENSEM ELIGENDO. (Anno 998.)[Apud Mansi, Conc. tom. XIX, col. 227.]

GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei.

Divina nobis saluberrima praecepta et sanctorum canonum instituta veneranda nos admonent considerationis intuitu, imo et apostolici moderaminis annisu, utilitatum commoditatem atque firmitatis proficere integritatem, quatenus procurandarum utilitatum subsidia, ut divino cultui dedicata existunt, inconcusse permaneant, atque in laudibus Dei diutissime persolvendis valeant 137.0928D| proficere. Hoc procul dubio commissa sollicitudo nos provocat pia consideratione sanare, ut ex hoc divina placata clementia, in sydereis arcibus nobis ascribatur remuneratio. Ideoque omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus tam praesentibus quam et futuris notum esse volumus qualiter peracta fuit synodus septimo Idus Maias in basilica beati Petri apostolorum principis, ante aram sive altare ejus, cum omni Romanae Ecclesiae episcopis et ultramontanis necnon diaconibus utriusque gradus sanctae nostrae apostolicae sedis, cunctaeque sedis Romanae urbis, inter quos etiam adfuit domnus gloriosissimus et serenissimus Otto tertius imperator Augustus 137.0929A| cum ultramontanis Longobardorumque ducibus, comitibus, seu militiae copia nimis. Et residentes illic ad pedes praefati Augusti Ermengaudo comite filium Borrelli Aquitaniorum sive Gothorum nobilissimo marchione cum optimatibus sive clericis suis, Arnulpho episcopo, et Guaduldo advocato episcopo, in eodem conventu vel synodo inter se altercantibus de episcopio Ausonensi; Guadaldo se reclamante, ante apostolicam et imperialem praesentiam, quod praedictus Arnulphus per vim et injuste tolleret ei praedictum Ausonensem episcopatum, una cum Raymundo ipsius provinciae marchione, Arnulpho episcopo respondente quod ei non abstulisset per vim nec injuste praedictum episcopatum, sed juste et legaliter 137.0929B| se obtinere, et a proprio metropolitano Narbonensi, cujus dioecesis fore debet, esse consecratum, et Guadaldum vivente Fruiano pontifice Ausonensi ab alio metropolitano Oddone Galliae provinciae archiepiscopo fraudulenter et absque lege ordinatum, et a Joanne papa antecessore nostro et a coetu episcoporum Romanae Ecclesiae sive aliis compluribus condemnatum et anathematizatum; reclamante se praedicto episcopo Fruiano, quem Guadaldus interfici fecerat cum fratre et consanguineo suo et aliis pluribus. Haec talia illis dicentibus, diligenti animo, cum summo studio, letaniis, psalmis et orationibus intercedentibus, et fidem catholicam relegentes, tractare coepimus qualiter fida relatione 137.0929C| ad regularem tramitem perduceremus et secundum canonicam et apostolicam auctoritatem eos discuteremus. Tunc nos demum secundum canonicam et apostolicam auctoritatem ferula excommunicationis et bandi nostri constrinximus praelibatum Ermengaudum comitem cum clericis et optimatibus suis ut quidquid exinde veraciter sentirent, nobis pro amore Dei et apostolorum principis Petri renuntiare satagerent. At illi professi sunt uno animo unaque voce ea quae ab Arnulpho episcopo audieramus vera et recta omnia esse, et Guadaldum vivente Fruiano episcopo episcopatum sibimet usurpasse et ab alio metropolitano injuste subintroductum, et postea praedictum Fruianum a praefato Guadaldo innocenter occisum. Deinceps 137.0929D| nosmet coetusque episcoporum diligenter praefatum Guadaldum inquirendo discussimus, si vera essent quae ipsi contra eum objecerant. At ille, quia negare non potuit, se proprio ore professus est praefatum episcopatum vivente Fruiano pontifice sibimet subripuisse, et ab alio metropolitano, non a dioecesano Narbonensi, ordinatum, et seditionem se incitasse, qua ipse praelibatus pontifex Fruianus a suis fuit interemptus. Tunc nos deinceps haec audientes, et ejus verbis magis quam aliorum testimoniis credentes, coepimus perquirere sanctos canones, et recitando invenimus capitula a sancto Nicaeno concilio constituta, non debere usurpare alicui episcopatum episcopo 137.0930A| vivente, nec ab alio metropolitano nisi dioecesano ordinari, etiamsi talem clerus et plebs eligerent, sed hujus rei factorem secundum suam professionem, et canonicam et apostolicam auctoritatem debere deponi. Nos denique obedientes praeceptis canonum, judicantibus episcopis Romanis, Longobardis, et ultramontanis, consentiente et judicante domno Ottone imperatore Augusto, jussimus a Benedicto archidiacono nostro et Rotberto oblationario ipsum Guadaldum deponi. Qui statim nostris jussibus obedientes, ut mos est Romanorum, de dextera illius annulum evellentes, et virgam pastoralem super caput ipsius frangentes, et casulam atque dalmaticam scindentes, et ab ordine pontificatus eum degradantes, 137.0930B| in terram sedere fecerunt. Post haec omnia peracta, domno imperatore jubente, et episcopis Romanis, Longobardis, atque ultramontanis judicantibus, consentiente et acclamante Ermengaudo comite cum clericis et optimatibus qui de regione illa ibi aderant, una cum senatu et militia Romana Longobardorum et ultramontanorum, privilegio nostrae auctoritatis confirmando et corroborando Arnulphum praenominatum episcopum in ordine pontificali Ecclesiae Ausonensis statuimus atque sublimavimus, annulumque et virgam pastoralem ei dedimus, ligandi solvendique potestatem vice apostolorum et nostra ei concessimus, et episcopatum praefatum una cum praecepto domni Augusti cum 137.0930C| omnibus suis pertinentiis quae ad sedem ipsam pertinent, vel pertinentiis quae ad sedem ipsam pertinere debent, illi stabilivimus, ita ut nullus homo vel judicialis potestas in praefato episcopatu vel sede aliquid contra hunc Arnulphum episcopum sive successores suos temerario ausu contra ecclesiam (seu res) sancti Petri seu sanctae Mariae in vico Ausonensi sitas disrumpere, invadere, subripere, vel dehonestare aut dilaniare, aut aliquid per vim auferre, contendere, vel extorquere praesumat: id est, nec parochias, neque fiscos, nec praedia, aut castella, neque monetam, neque telonea, neque pascuaria, neque omnia, quidquid dici vel nominari potest, seu etiam abbatis quae ad jus Ecclesiae pertinent. 137.0930D| Si quis autem contra hoc nostri privilegii robur vel contra jus supradictarum ecclesiarum, sive praecepta episcopii, vel contra canonicos ibidem Deo famulantes, ad irrumpendum venerit, aut in aliquo molestiam fecerit, aut legerit nisi resipuerit, anathematis vinculo ex auctoritate beati Petri, et aliorum apostolorum, atque ex parte nostra sciat se esse excommunicatum, et cum Juda traditore catenis igneis nodatum.

Scriptum per manus Petri notarii et scriniarii santae Romanae Ecclesiae in mense Maio, indictione XI.

Benedictus sanctae Romanae Ecclesiae archidiaconus, qui deposuit Guadaldum.

137.0931A| Joannes diaconus sanctae Romanae Ecclesiae, qui Homo vocor.

Ego Notkerus sanctae Leodicensis Ecclesiae episcopus subscripsi.

Benedictus diaconus, Joannes diaconus sanctae Ecclesiae Romanae.

Petrus abbas, qui in synodo, quod hoc privilegium narrat, resedi et subscripsi.

Ego Otto Dei gratia Romanorum imperator Augustus subscripsi.

Anno pontificatus domni Gregorii summi pontificis et universalis quinti papae in sacratissima sede beati Petri apostoli tertio, imperante domno tertio Ottone a Deo coronato magno et pacifico imperatore anno secundo, in mense Madio, et 137.0931B| indictione XI.

Joannes praefectus, et comes palatii, atque dativus judex.

XIX. GREGORII PAPAE V EPISTOLA AD CONSTANTIAM REGINAM GALLIARUM. (Anno 998.) Ut qui villas Juliani episcopi praedati fuerant, et incenderant, ecclesiastica regiaque auctoritate coerceantur.

Cum devotissimam dominam sciam de coelesti vita atque remedio animae suae sedulo cogitare, culpam me committere vehementer existimo, si ea quae pro timore omnipotentis Dei sunt suggerenda, siluero; et te sanctissimam de ecclesiastica pace sedule non commonuero. Nimis me Juliani fratris et 137.0931C| coepiscopi nostri proclamatio nuper constristavit: maxime cum villae suae, videlicet ecclesiae, a nequissimis praedonibus sint depraedatae, atque nocturnis incendiis more furum combustae; et dum iidem maligni juxta nostri praedecessoris Bonifacii decreta, pro immunitate illud emendare noluerint; dum et saeculi leges haec eadem ita habere voluerint, lege vulgari teste in qua sic scribitur: « Si quis manu armata usque ad quatuor homines in vicum alterius ad malefaciendum venerit, ille qui prior est pro illicita praesumptione componat solidos DCCCC. Sequaces vero ejus, unusquisque solidos LXXX. Si vero ibi incendium fecerint, sibi nonam componant, praedam vero in quadruplum restituant. » Si saeculi leges talem justitiam habere voluerint, lex divina 137.0931D| cur inferior esse debebit? Cum in ipsius veritatis praesentia a Zacchaeo collaudatum sit, si aliquem defraudaret, ut in quadruplum restitueret. Et quia summum in regibus bonum est justitiam colere, ac sua cuique jura servare, et in subjectos non sinere quod potestatis est fieri, sed quod aequum est custodiri; 137.0932A| quod vos et diligere et omnino confidimus studere. Quapropter excellentiae vestrae mense Novembri praesentis anni XI (cor. XII) indict. Petrum fratrem et coepiscopum a gremio sanctae Romanae Ecclesiae transmittimus, ut, fratribus ejusdem provinciae in unum congregatis, immunitas et praesumptio et sacrilegium canonica auctoritate et vestra regia dignitate talem terminum accipiant, ne post haec membra diaboli, filii nequam, in sancta Ecclesia te etiam ibi regnante talia praesumant.

XX. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO GREGORII PAPAE V CLUNIACENSI. (Anno 999.)[ Bullar. Cluniac., 10.]

137.0932B| GREGORIUS episcopus servus servorum Dei dilecto filio ODILONI abbati monasterii quod dicitur Cluniacum, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum in comitatu Matisconensi situm, et per te in cunctis successoribus tuis abbatibus in perpetuum.

Desiderium quod religiosorum praepositorum et sanctorum locorum stabilitate permanere monstratur sine aliqua dilatione est Deo auctore perficiendum, et quoties in suae utilitatis commodis nostrum assensum et solitae apostolicae auctoritatis exposcunt praesidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et rite pro integra securitate ea ratione solidare, ut ex hoc nobis quoque potissimum praemium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus 137.0932C| conscribatur. Et ideo quia postulastis a nobis ut praefatum monasterium apostolicae auctoritatis serie muniremus, et omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanenda confirmaremus, et absque omni jugo seu ditione cujuscunque personae constabilire nostri privilegii pagina corroboraremus: propterea tuis flexi precibus ob interventum Domini invictissimi et pii Ottonis imperatoris augusti, ejusque remedium animae per hujus nostrae auctoritatis privilegium statuentes decernimus, ut cuncta loca et monasteria ad supradictum Cluniacense coenobium pertinentia, quae ab aliquibus Christianis, regibus, episcopis, ducibus seu principibus eidem loco sunt concessa, et ab antecessoribus tuis abbatibus acquisita, Bernone videlicet, 137.0932D| Odone, Aymardo, et beatae recordationis sancto Maiolo praedecessore tuo, vel quaecunque ad eumdem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione cum magna securitate quietus debeas possidere, et per te universi successores tui in perpetuum, hoc est, ipsum Cluniacense coenobium a potentissimo 137.0933A| olim duce Guillelmo in pago Matisconensi fundatum, cum omnibus rebus in circuitu ejusdem loci, et in aliis regionibus positis ad ipsum locum, pertinentibus, in comitatu videlicet Matisconensi cellam in honore sancti Martini sacratam; ecclesiam quoque juxta positam in honore sancti Joannis dedicatam; villas etiam Cavinias cum ecclesia, Solustriacum villam cum ecclesia, Escutiolas cum ecclesia, Galliniacum cum ecclesia, Rufiacum cum ecclesia, Masilias cum ecclesia, Clairmannum, Petroniacum, Bargeserenam villam, Arpayacum, Darboniacum, Besorniacum, ecclesiam sanctae Columbae, Vitreriam, Burguliensem villam, castrum Lurdonum, Blanuscum villam nomine Cottam, monasterium etiam quod vocatur Carus locus cum 137.0933B| omnibus ad se pertinentibus, cellam Regniacum cum omnibus ad eam pertinentibus, ecclesiam sancti Victoris cum omnibus quae ibi aspicere videntur; cellam quoque in honore sancti Victoris cum omnibus suis appendiciis, ecclesias etiam et terras quae juxta illam sunt, pro quibus dedimus ecclesiam sancti Jangulfi, Eguirandam quoque curtem cum ecclesia sancti Andreae apostoli, et cum aliis ecclesiis et omnibus suis appendiciis, omnes quoque ecclesias et terras, seu omnia quaecunque supradictus locus videtur habere in jam dicto comitatu. In comitatu vero Cabilonensi cellam de Bellomonte in honore sanctae Dei genitricis Mariae constructam, cum omnibus quae ad ipsam aspicere videntur: ecclesiam quoque de Campiloco, cum omnibus quae 137.0933C| ad eam pertinere videntur. Curtem etiam vocabulo Juliacum cum ecclesiis et terris eidem loco quondam ab episcopo Manasse collatis, et omnes ecclesias et terras, quaecunque supradictus locus videtur habere in jam dicto comitatu. In episcopatu vero Augustodunensi cellam Oradellis constructam in honorem sanctae Dei Genitricis cum omnibus suis appendiciis. Illas etiam ecclesias et terras quas Theotardus clericus nuper contulit jam dicto Cluniacensi coenobio. Confirmamus etiam et corroboramus nostra apostolica auctoritate illam, quam fecit domnus Walterius Augustodunensis episcopus, de monasterio quod dicitur Magabrense ad suam Ecclesiam pertinente cum omnibus ad ipsum pertinentibus. Omnes quoque ecclesias et terras, et quaecunque supradictus locus 137.0933D| Cluniacus videtur habere in jam dicto episcopatu. In comitatu quoque Arvernensi Silviniacum monasterium, ubi praedecessor tuus sanctus Maiolus requiescit. cum omnibus ad eumdem locum pertinentibus. Et cellam quae vocatur Firmitas cum omnibus ad se pertinentibus; cellam quoque quae vocatur Scuriolas; ecclesiam etiam in honore sancti Sulpitii dicatam in villa quae dicitur Langiacus. Et cellam quae vocatur ad Boscum in honore sancti Petri constructam. Monasterium quoque quod dicitur Rivis consecratum in honore sanctae Dei Genitricis cum curte Lipsaco et omnibus suis appendiciis. Ecclesiam quae vocatur Manrengum cum aliis terris eidem monasterio ab Eustorgio nobilissimo viro nuper 137.0934A| traditis. Cellulam quoque juxta positam in ipso comitatu sitam, in honore sanctae Dei Genitricis sacratam, quae vocatur ad montes. Monasterium etiam Celsinianense cum cellis, ecclesiis, villis, et terris suis, Carniacum videlicet, Burnunculum, Abalniacum, Ginniacum, Cardonetum, et cum omnibus ecclesiis et terris ad ipsum Celsinianense monasterium pertinentibus. Cellam quoque in ipso comitatu sitam ubi requiescit sanctus Florus, quam tradidit supradicto loco Eustorgius clericus cum omnibus ad eam pertinentibus. Cellam quoque in Brivatensi vico pertinentes ad supradictum locum. Cellam etiam Riliacum cum curte et omnibus ad eam pertinentibus. Capellam quoque juxta positam in honore sancti Salvatoris constructam in villa 137.0934B| Saraciaco; omnes quoque ecclesias et terras, seu quaecunque videtur supradictus Cluniacus possidere in jam dicto comitatu. Mansiones quoque cum capella in Aviciensi civitate sitas, quas tradidit supradicto loco domnus Grimaldus clericus. In episcopatu etiam Vivariensi cellam Mizoscum cum omnibus quae ibi aspiciunt, cellam de Rumpono monte, cellam ad fontes, cellam Riorus cum omnibus quae habere videtur supradictus locus Cluniacus in jam dicto episcopatu. In episcopatu Uticensi monasterium in honore sancti Petri et sancti Saturnini dedicatum, super ripam Rhodani situm, cum castro Coloncellas et curte Tulleta, et cum omnibus ad se pertinentibus ex utraque parte fluminis. In Trecassino episcopatu cellam in honore sancti Amandi 137.0934C| constructam. In episcopatu Arausico cellam in Podio Odoleno, monasteriolum in honore sancti Pantaleonis constructum cum omnibus ad illud pertinentibus. In Gapincensi episcopatu cellam in honore sancti Andreae constructam, jam dicto Cluniacensi coenobio concessam a Ricaudo clerico cum omnibus appendiciis suis. Ganagobiense quoque monasteriolum et curtem Valentiolam, et omnia quae videtur supradictus locus Cluniacus tenere et quod habet habere, videlicet de quibus rebus habet donationem et descriptionem, atque de villa et castro Sarrianis, et de omnibus quae habet in patria quae vocatur Provincia, in Valentinensi episcopatu hoc quod videtur habere Cluniensis locus in villa quae dicitur Ales, et in monte Syon, et omnia quae videtur habere ipse 137.0934D| locus in ipso episcopatu. In episcopatu Viennensi monasterium quod vocatur Taderniacum cum cella quae dicitur causella, et villa quae vocatur Braeost, et villa quae dicitur Insula, cum omnibus ecclesiis, villis et terris quae videtur habere jam dictus locus in nominato episcopatu. In episcopatu quoque Lugdunensi, cellam beatae Mariae quae dicitur Taluzatis; cellam Poliacum, cellulam Artedunum, cellam quoque Ambertensem, cum ecclesiis, villis et terris ad ipsam pertinentibus; celfam quoque Saviniacum, et curtem Ambariacum, et ecclesiam sancti Andeoli, ecclesiam quae vocatur Adoratorium, curtem de Romanis, cellam Cavariacum, cellulam Luiniacum, villam Tusciacum; omnes quoque ecclesias, villas 137.0935A| et terras, quas Wichardus moriens eidem loco Cluniensi contulit, cum omnibus quae videtur habere supradictus locus in supra jam dicto episcopatu. Monasterium quoque Paterniacum ab Adelaide imperatrice Augusta constructum, et a Conrado rege et filio suo Rodulpho rege, Cluniensi coenobio per praecepta regalia traditum, cum omnibus quae videtur habere in Burgundia, et cum omnibus quae ipsi monasterio in Alsacia dederunt imperatores Augusti Ottones. Monasterium quoque quod dicitur Romanum cum omnibus ad se pertinentibus jam dicto Cluniensi coenobio, et tibi tuisque successoribus habere concedimus in perpetuum. Haec omnia supra scripta loca, et monasteria cum cellis, ecclesiis, curtibus, villis, servis et ancillis, silvis, vineis, campis, pratis, 137.0935B| aquis, aquarumque decursibus, et omnibus terris cultis et incultis ad supradictas possessiones vel potestates pertinentibus ipsi Cluniensi loco, tibique et tuis successoribus per hujus nostri privilegii auctoritatem tenenda et possidenda concedimus in perpetuum, ita ut nullus dux, neque episcopus, neque aliquis princeps, neque quaelibet magna parvaque persona de praefatis omnibus rebus et decimis, quae inibi pertinere videntur, audeat molestare vel inquietare. Nec non sub divini judicii promulgatione et confirmatione, anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus episcopus, seu quilibet sacerdotum in eodem venerabili coenobio pro aliqua ordinatione seu consecratione ecclesiae, presbyterorum vel diaconorum missarumque celebratione, 137.0935C| nisi ab abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum praesumat; sed liceat monachis ipsius loci cujuscunque voluerint ordinis gradum suscipere, ubicunque tibi tuisque successoribus placuerit. Abbates namque qui consecrandi erunt, de ipsa congregatione cum consilio fratrum communiter eligantur, et ad eos consecrandum quemcunque voluerint episcopum advocent. Quascunque vero terras nunc tenes, et quas tu tuique successores acquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu (quod fieri non credimus) contra hujus nostrae apostolicae confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodandum, et cum 137.0935D| diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi in aeternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartarumque chaos, demersum cum impiis deficiendum. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et vitam a Domino aeternam consequatur. Amen.

XXI. GREGORII PAPAE V BULLA PRO CONFIRMANDIS JURIBUS MONASTERII DE PETTERSHAUSEM AD RIPAM RHENI IN DIOECESI CONSTANTIENSI. (Anno 999.)

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, GREGORIUS, qui et BRUNO, sanctae catholicae et apostolicae 137.0936A| Romanae Ecclesiae Dei gratia episcopus et servus servorum Dei.

Desiderium quod ad religiosum propositum et sanctorum locorum stabilitatem pertinere monstratur, sine aliqua est Deo auctore dilatione perficiendum, et quoties in quibusdam sanctae Ecclesiae utilitatibus vel commodis noster assensus, et solitum apostolicae auctoritatis exposcitur praesidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et ratum propositum pro integra securitate ex ratione solidare, ut ex hoc sanctorum veneratio locorum, salus et indemnitas profligetur, et nobis quoque lucri potissimum praemium a Conditore omnium praescribatur. Volente igitur atque rogante tertio Ottone imperatore Augusto et Lamperto sanctae Constantiensis Ecclesiae 137.0936B| episcopo, quoddam monasterium in ripa Rheni, juxta Constantiam in villa quae vocatur Petrishusa, de Gebehardo beatae memoriae episcopo, in honorem S. Gregorii constructum, apostolica defensione munimus, et praeceptis Romanae Ecclesiae eo tenore decoramus, quatenus ad ipsum monasterium, cui nunc abbas Pericherus praeest, cum omnibus ad se pertinentibus, diversis praediis, cultis et incultis, colonis et familiis, vel quaecunque idem Gebehardus episcopus haereditario jure vel aliqua acquisitione ad idem monasterium contradidit, aut quaecunque de episcopio commutavit, aut sine commutatione permisit, necnon quidquid praedictus Lampertus episcopus ad ipsum monasterium in quocunque negotio concessit, cum Siggeri praediis, Tuscenanch et 137.0936C| Wengiu vocatis, in pago Turgeu, sub comitatu Peretholdi comitis sitis, quorum unum de rebus episcopii per episcopum Gebehardum, aliud de ejusdem monasterii rebus per praedictum abbatem Pericherum acquisitum est, vel quodcunque per aliquem Dominum timentium ad eumdem pium locum concedendum est, aut concessum jam venit, apostolica beati Petri defensione ac tuitione stabilitum et inconcussum sub Christi testimonio permaneat et persistat. Hoc etiam jam apostolica jussione, cum consensu tertii Ottonis imperatoris Augusti et Lamperti supradicti episcopi, qui haec fieri rogaverunt, omnino interdicimus, ne forte aliquis eidem monasterio praefigatur, nisi quem communis fratrum ibidem Deo servientium concordia eligat; ad episcopum 137.0936D| vero eum qui ita electus est, stabilire tantum pertineat. Id ipsum etiam de advocati electione decernimus. Electo autem abbati vel monasterio advocato curae sit res monasterii curare, easque dissipantibus resistere. Si quis interea, quod non credimus, temerario ausu contra ea quae ab hac nostra auctoritate pie ac firmiter per hoc nostrum privilegium disposita sunt, contraire, vel his quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jam dicti monasterii statuta sunt, refragari aut in quoquam transgredi tentaverit, sciat se ex auctoritate B. Petri principis apostolorum, cujus vel immeriti vicem agimus, anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo atque Juda traditore Christi aeternis incendiis concremandum. 137.0937A| At vero qui pio intuitu observator nostrae salutiferae praeceptionis exstiterit, benedictionis gratiam a justo retributore Domino multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps effici mereatur in saecula saeculorum. Amen.

XXII. [GREGORII PAPAE V EPISTOLA AD MARTINUM ABBATEM. (Anno 999.)[ Histoire du Languedoc, tom. I, preuves, pag. 155.]

GREGORIUS episcopus servus servorum Dei, charissimo filio MARTINO reverentissimo abbati venerabilis monasterii sancti Andreae apostoli, et sancti Michaelis archangeli, et beati Martini confessoris, quod est fundatum in cacumine montis qui nuncupatur Andaoni, super fluvium Rhodani, ejusque successoribus 137.0937B| abbatibus in perpetuum.

Cum summus apostolicae dignitatis apex in hoc divini certaminis nitore dignoscitur praefulgere, ut in exercendis Dei laudibus sibi impensius studeat laboris exhibere certamen; ob hoc debita nos ejusdem apostolicae pastoralis compulsi sollicitudinis cura, quaequae ad stabilitatem piorum pertinere dignoscuntur locorum ubertim promulgare et apostolicae institutionis censura confirmare. Igitur quia petistis a nobis, quatenus concederemus sive confirmaremus tuae religiositati praedictum monasterium sancti Andreae apostoli, sancti Michaelis, et sancti Martini, ut his tribus ecclesiis unum semper persistat monasterium. Cum ipso monte in integro in quo adsunt ipsae ecclesiae cum omnibus infra se et 137.0937C| circa se haben . . . . . cum domibus, villis ibi et ubique cum omnibus rebus et substantiis mobilibus et immobilibus ac seseque moventia, quantumcunque a die fundationis usque nunc ibi concessa vel largita sunt. Verum et jam et usque in futurum per quemvis modum ibi advenerit, nos apostolica auctoritate firmiter et stabiliter hoc monasterium sub protectione abbatis perpetuis temporibus praecipimus permanere absque cujuslibet contestatione vel impedimento. Denique etiam confirmamus ut undecunque mortuorum corpora masculini sexus vel feminini ibi se sepeliri devotaverit, nullus episcopus, aut canonicus aut canonicorum, clericus, vel vice . . . . . dominio nulla contrarietate malitiae contra vobis vel 137.0937D| contra servos monasterii exerceat. Loca enim quae de aliorum locorum piorum numero non sunt constituta, 137.0938A| annuatim pensionem solvendo liceat vos possidere, et ea omnia sub juris et ditione sanctissimae nostrae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore deservimus, vobis ad tenendum concedimus. Scitote, fratres dilectissimi, ante oculos mentis et corporis traditiones regularum paternarum, ut unusquisque praelatus noverit, qualiter debeat imperasse subjectis, nedum aspera et non unicuique fratri aptissima videamur imponi, ne usque ad contemptum prorumpat de imperantis indiscretione subjecti. Sit namque moderata vivacitas in sollicitudinibus, supereminens in fratribus strenuitas, ut dum regulariter omnis quietudo integerrime confertur, per obedientiae lineam bene servientes exhibent temporalia, ad gaudia coelestis patriae perveniant sempiterna. A 137.0938B| praesenti duodecima indictione, et usque in perpetuum concedimus et confirmamus vobis supradictum monasterium et montem, sicuti per commutationis chartam vobis evenit de Aldeberto et ejus fratre Adalelmo, simul cum conjugibus suis scilicet Leucinde nomine et Beliilde, seu Poncione, et fratre ejus Comberto, simul cum conjugibus. Adalinde scilicet et Unia, nec non Berengario presbytero simul cum fratribus duobus Perone videlicet et Nectale, Dabbato etiam cum tribus filiis suis his nominibus. Gariberto, Silvestro, et Poncione, ita praesentis confirmationis privilegio cuncta quae . . . . . inconcussa valeat possidere. Idcirco constituimus nos auctoritate Dei et sancti Petri apostoli et nostrae, ut dum abbas inde obierit, nullus ibi liceat ingredi abbas, nisi 137.0938C| talis qui Deo et cunctis fratribus placeat; et eum quem congregationi placuerit absque peccato consecrari liceat. Si quis autem, quod non credimus, qualiscunque episcopus, marchio, comes, aut vicecomes, vel austaldus, vel quilibet magnae personae haec quae pro Dei omnipotentis amore constituimus refragari aut in quoquo transgredi . . . . . sciat se sub divini judicii obtestatione et anathematis vinculo innodatum, et a regno Dei alienandum, et cum diabolo sine fine cruciandum. Qui vero pius adjutor et observator hujus nostrae praeceptionis exstiterit, benedictionis gratiam a Christo Domino consequatur et vitae aeternae particeps effici mereatur.

Scriptum per manum Benedicti scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Januarii et indictione 137.0938D| praefata duodecima.

(no apparatus)