GreVi.EpEtPr16 142 Gregorius VI Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
I. GREGORII PAPAE VI BULLA PRO FARFENSI COENOBIO EJUSQUE ABBATE ALMERICO. (Anno 1045-6.)[Muratori, Rer. Ital. Script. II, II, p. 443.]
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, abbati ALMERICO, omnibusque fratribus sibi subjectis monasterii Farfae, salutem et apostolicam benedictionem.
Notum sit omnibus episcopis, ducibus, marchionibus, comitibus, majoribus et minoribus in orbe Romano degentibus, quod abbas Farfae coenobii, scilicet Almericus, deprecatus est nostram celsitudinem ac charitatem cum grege sibi commisso, quatenus quae ordinaverunt atque constituerunt sancti antiqui pontifices in Farfensi coenobio beatae Mariae semper virginis, confirmaremus. Itaque ea confirmamus et corroboramus, videlicet ut a qualicunque episcopo placuerit abbati vel monachis ejusdem monasterii sacrari suas ecclesias ac monachos ordinari suos, nostra licentia praeceptoque fiat; et, ut verius credatur, nostro sigillo in perpetuum corroboramus. Si quis autem huic nostro praecepto contrarius exstiterit, vel violaverit, X libras auri in apostolicae aulae thesauris, et X in beatae Mariae Virginis persolvat. Et hoc constituimus non tantum in comitatu Abinensi, sed et in Marchia, et in omnibus cellis supradicto coenobio subjectis, vel ubicunque aliquam possidet possessionem ecclesiasticam. Clerici quoque degentes in ecclesiis ejusdem coenobii, hac libertate utentes, sacros ordines similiter recipiant a qualicunque episcopo abbati placuerit Farfensi; verumtamen hoc jubemus quatenus hi ordines fiant a bonis et a catholicis episcopis. Bene valete.
II. GREGORII VI EPISTOLA AD OMNES CHRISTIANOS. (Anno 1045-6.) Missas ter in anno se celebraturum spondet pro iis qui se collaturos statuerant annuam pecuniam pro sartis tectis templorum Romanae urbis. [Mansi, Concil. tom. 19, col. 611.] GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus qui Christiana fide censentur, et B. apostolorum principis sedem Ecclesiarum omnium matrem recognoscunt, salutem et absolutionem omnium peccatorum per benedictionem et merita BB. Petri et Pauli principum apostolorum.
Notum vobis fieri volumus, fratres charissimi, quod a sancta Romana Ecclesia communi matre, omnium magistra et domina, non solum splendor sanctae religionis universum mundum illuminavit, sed etiam multis indigentibus per diversas partes terrae necessaria pietate distribuit: modo vero, peccatis non tantum nostris sed etiam multarum gentium exigentibus, et in religione friguit, et terrenas opes majori ex parte amisit. Nonnulli etiam imperatores, reges et principes, aliorum ordinum personae, misera cupiditate capti, maternam maledictionem incurrere non timentes, ejus possessiones invaserunt, distraxerunt, et in proprios usus redegerunt: qui, etiam gladio anathematis percussi, et more infelicis Judae sacrilegii vinculo strangulati, ne ad poenitentiam redirent, desipuerunt. Hinc igitur inopia, devastationes, latrocinia, rapinae, contra ipsum Ecclesiae caput, beatum videlicet Petrum, et in ejus quasi visceribus exortae sunt. Proinde propria ipsius ecclesia, et B. Pauli, quae illorum corporibus per totum orbem refulgent, et suo odore suaque pietate omnes ad se gentes provocant, jam jam heu! proh dolor! ruinam minantur. Unde nos, utcunque meritis pauperes, nec rebus quidem divites, coepimus, ut tanto periculo Deo adjuvante succurrere, manumque adjutorii ad instaurandum praebere possemus. Hoc autem religiosi clerici videntes, et laici quamplurimi, quos Guillelmus gloriosus Aquitaniae dux ad nostrum auxilium incitare coepit, unoquoque anno de suis rebus oblationes largiri disposuerunt, ad hoc specialiter ut ea quae in ejus propria ecclesia sunt necessaria restaurentur et aedificentur, quatenus omnipotens Dominus, et eorum meritis et speciali sanctae Romanae Ecclesiae oratione, per veram poenitentiam eos ad eam fidem instaurare [dignetur], quam in baptismo Domino promiserunt, et, coelestis patriae ruinam restituens, in aeterna beatitudine eos collocet. Quorum nos videntes devotionem et laudabilem erga communem matrem dilectionem, tam per nos quam etiam per successores nostros ter in anno cum omnibus Romanis Ecclesiis generaliter missam celebrare, et septies illorum specialiter memoriam inter sacra missarum solemnia habere promisimus; ut omnipotens Dominus, meritis Dei Genitricis, quae singulari pietate Romanam semper tuetur Ecclesiam, et beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate, omnium sanctorum maxime Romae quiescentium oratione, a cunctis eos peccatis absolvat, et ad vitam aeternam perducat.
III. GREGORII PAPAE VI EPISTOLA AD ROLANDUM ECCLESIAE FLORENTINAE PRAEPOSITUM. (Anno 1046.) Ecclesiae Florentinae canonicis ecclesiam S. Donnini ea lege donat, ut quotannis auri solidum palatio [Lateranensi] pendant. [Ughelli, Italia sacra, III, 65.] GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, ROLANDO Florentinae canonicae praeposito, tuisque successoribus perpetuam in Domino salutem.
Oportet bene merentibus digna rependere beneficia, et illos accumulare donis, quorum devota constat esse servitus. Tu autem, fili charissime, quia parum aliquid decrevisti a nobis exposcere, libenter et ipsi decrevimus annuere: etenim multum laboris multumque ponderis jamjam sustinuisti pro nobis, adeo ut non parvis sed magnis etiam muneribus dignus inveniaris. Tua vero petitio est ut ecclesia S. Donnini, posita in comitatu Florentino juxta fluvium Arnum, in episcopatu S. Joannis, in territorio plebis S. Martini in Brozzo, juris nostrae S. R. E., cum omnibus ejusdem pertinentiis, ubicunque inveniri possunt, concedatur ab apostolatu nostro vobis vestrisque successoribus canonicis in vestra canonica servituris in perpetuum. Quod scilicet satis nobis videatur parum, quia non potest esse servitus adaequata. Concedimus igitur tam vobis quam vestrae canonicae vestrisque successoribus canonicis in aedem canonica servituris ecclesiolam ipsam S. Donnini, cum omnibus suis pertinentiis, suisque reditibus, ubicunque ei lege et ratione competere possunt, ita tamen ut singulis quibusque annis pensionem exinde nostro palatio inferatis solidum auri unum, statuentes apostolica censura ne ullus nostrorum successorum pontificum, aut ulla magna parvaque persona, contra hoc nostrum parvum donum agere praesumat. Quod si fecerit, non solum anathemati subjiciat nostro, sed etiam damnum trium librarum auri per olvat, cujus dimidium nostro palatio inferatur, reliquum vero vobis debeatur. Si quis vero hujus nostrae praeceptionis cautus observator exstiterit, benedictione nostra largius redundet.
Scripta per manum Joannis, scriniarii et notarii nostri Lateranensis palatii. Bene valete. Datum XII Kal. Martii, per manus Petri diaconi, bibliothecarii et cancellarii sanctae apostolicae sedis, anno pontific. D. Gregorii papae VI primo, ind. XIV.
IV. BULLA GREGORII VI PRO MONASTERIO S. QUINTINI DE MONTE, IN CONCILIO ROMANO LATA.
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, GUALERANNO abbati sancti Quintini montis tuisque successoribus perpetuam in Domino salutem.
Si, justis petitionibus praestabiles, voto piorum assensum praebemus, voluntati Domini nos militare credimus. Ergo notum sit universis catholicae matris Ecclesiae filiis quod misit ad nos filius noster, Henricus scilicet rex Francorum, paternitatem nostram humiliter obsecrans ut quamdam cellam in pago Viromandensi sitam, in honore sanctae Trinitatis ac sancti Quintini martyris constructam, apostolicae auctoritatis praesidio muniremus, quam, suggerentibus Rotberti militis bonae memoriae filiis, qui eamdem abbatiolam jure beneficii possident, ad sacrae religionis cultum venerabilem erigere conatus est, ac regiae potestatis praecepto corroborari nisus est. Quorum petitioni congaudentes, ecclesiastici vigoris manum ereximus, et, ex ea qua fulcimur apostolica auctoritate, praecipimus ut praefatam abbatiam nemo unquam saecularium possideat, neque ex rebus ejusdem ecclesiae quidquam sibi aliquis usurpet, non rex, non comes, non episcopus, neque quilibet princeps quacunque potestate praeditus, villam, aut mansum, vel campum, sive consuetudines, seu districtiones terrae praetitulatae abbatiae appendentis, in dominium sibi subripiat, nisi forte tuendi ac defendendi causa, et hoc nonnisi ejusdem loci regularis abbatis fiet permissione. Si quis vero pro hac adipiscenda pecuniam vel quodlibet munus regi aut cuilibet principi dederit sive promiserit, subinferendae maledictioni subjacebit. Sit igitur eidem ecclesiae abbas secundum regulam sancti Benedicti constitutus, et monachi regulari districtione subjecti, quos de rebus ejusdem ecclesiae aliquod dispendium perpeti cum omni imperio prohibemus. Res vero ejusdem ecclesiae sunt: In pago Viromandensi villa una, quae dicitur Aisiolcurt ( Arizecourt ), et in ipso pago, in villa Curticulas ( Courcelles ) nuncupata, mansi septem. In Hadoniscurte mansus unus. In Duriaco medietas ecclesiae. Molendinus de Bellisasis ( Belles aises ) cum aqua et suis adjacentiis; in suburbio Perronae viginti septem curtilli cum molendino et vineis; in Perronella ecclesia cum hospitibus. In Tegerihamo mansi duo; in villa sanctae Radegundis mansi tres. Villa, quae Vivarius ( Vivier ) dicitur, cum suis appendiciis. In Alania ( Alaine ) mansi duo. In Dodonico ( Douln ) molendinus unus cum tertia parte prati. In pago Suessionico, in villa quae Alamans vocatur, mansi duo cum alodio Witberti. In Wadoniscurte mansi duo. Deinde ea quae a praedicto Rotberto ad restaurationem saepedictae abbatiae sunt haec: alodium de Baillos ( Barlex ). Item alodium de Tiliaco. Similiter alodium de Ostricurt ( Estricourt ) cum ecclesia, et alodium Barderi. Scaincurt ( Esquincourt ) quinque hospites cum terra et silva. Frigilcurt ( Frigicourt ) cum appendiciis suis. Salicellus cum silva. Curcellis ( Courcelles ) deinde cum omnibus appendiciis suis. Ecclesia de Buriaco ( Buires ). Item ecclesia de Sterpiniaco ( Esterpigny ) cum aqua piscatoria et aqua de Sebodiscula ( Sopotecluse ). Ecclesia de Asciniaco ( Assigny ). Pons Huberti. In Frisia mansus unus cum aqua. In villa Atheis ( Athies ) molendinus unus cum tribus hospitibus. Apud Liniacum mansi duo. In Guitardi curte mansus unus. In Habelinicurte ( Ablincourt ) mansus unus. Haec itaque et his similia, et si qua alia eadem Domino opitulante acquirere sibi potuerit, apostolica fulta auctoritate licenter et sine aliqua contradictione possidebit. Si quis vero contra hujus apostolici privilegii tutelam aliquid sinistri molitus fuerit, et ex his quae dicta sunt aliqua pervertere voluerit, hunc cum auxilio Domini nostri Jesu Christi, et adjutorio beatae Mariae semper virginis, genitricis ejusdem Domini nostri Jesu Christi, faventibus nobis omnium coelestium virtutum beatissimis spiritibus, et annuentibus sanctorum patriarcharum et prophetarum agminibus, et auctoritate beatissimi Petri apostolorum principis cum omnibus apostolis et discipulis Domini, martyrum etiam sive confessorum ac virginum ad hoc suffragantibus meritis, cum assensu comprovincialium pontificum, et hujus sanctae sedis suffraganeis episcopis, excommunicamus et anathematizamus, et a liminibus sanctae Dei Ecclesiae sequestrantes ab omni Christianorum societate separamus, ut, sub hujus anathematis vinculo perennaliter innodatus, sit anathema maranatha constrictus vinculis hujus nostrae praeceptionis. Qui autem eidem monasterio bene egerit, benedictione nostra redundet, pro eo quod nostrum praeceptum conservavit illaesum. Scriptum per manus Joannis, primiscrinii nostri Lateranensis palatii, indict. XIV. Bene valete.
Datum IV Kal. Martii, per manum Petri diaconi bibliothecarii et cancellarii sacri Lateranensis palatii, anno primo domni Gregorii universalis papae, indict. XIV.