7 | 9 |
8
[recensere]CCCLI. Privilegium pro monasterio Areavallensi. (Anno 1112, Nov. 15.)[ Gall. Christ. vet. ed., t. IV, p. 113.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GISLEBERTO abbati S. Petri Aureaevallis et ejus fratribus in eadem ecclesia canonicam vitam professis tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo, sine aliqua est dilatione complendum.
Quia igitur vos, o filii in Christo charissimi, per divinam gratiam aspirati, mores vestros sub regularis vitae disciplina coercere, et communiter secundum sanctorum Patrum institutionem Omnipotenti deservire proposuistis, nos votis vestris paterno congratulamur affectu; unde etiam petitioni vestrae benignitate debita impertimur assensum, vitae namque canonicae ordinem quem professi estis, praesentis privilegii auctoritate Firmamus, ut ne cui post professionem exhibitam proprium quid habere, neve sine praepositi vel congregationis licentia de claustro discedere liceat interdicimus, et tam vos, quam vestra omnia sedis apostolicae protectione munimus. Vobis itaque et successoribus vestris in eadem religione permansuris, ea omnia possidenda perpetuo sanximus, quae in praesentiarum legitime possidere videmini, in Pictaviensi videlicet pago ecclesiam S. Pauli de Hydriaco, S. Martini de Alhaico, S. Hilarii de Borno, S. Martini de Gemellis, S. Petri de Solobria, S. Mariae de Toxoneriis, S. Martini de Loono, S. Michaelis de Crum, S. Mariae de Mosronia, S. Eparchi de Germundo, S. Mariae Magdalenae de Pristiniaco, S. Benedicti de Boxemia, ecclesiam Sancti Verani, S. Mariae Magdalenae de Thouarno, S. Pauli de Bosco, S. Stephani de Amaillo, ecclesias Sancti Lupi et S. Pancratii, S. Martini de Salis, et ecclesiam de Bocaico, quas confrater noster Petrus Pictaviensis episcopus vestrae conversationis institutor, pro communi victus sustentatione vobis concessit, vel ab ejus antecessoribus eidem coenobio datae fuerant. Item in pago Andegavensi ecclesiam S. Petri de Damno Petro, et S. Alfini de Torcamo, quas confrater noster Rainaldus Studegavensis episcopus et antecessor ipsius Gaufridus, vestrae Ecclesiae concesserunt: si qua praeterea praedia, si quae possessiones ab Ecclesiae fundatrice Aldcarda vicecomitissa et successoribus ejus, seu ab aliis successoribus de suo jure coenobio vestro oblata sunt, aut in futurum offerri Domino largiente contigerit, vel aliis justis modis acquisita sunt vel acquiruntur in posterum, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus profutura, salva Pictaviensis episcopi debita reverentia. Sane ipsum locum in canonicae disciplinae observantia quiete et libere, largiente Domino, perpetuo permanere sanximus, sicut a supradicto fratre nostro Petro Pictaviensis Ecclesiae episcopo constitutum est. Si qua igitur in futurum ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae institutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignatione careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et sacramento, corpore ac sanguine Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Scriptum per manum Glisogoni notarii sacri palatii.
Data Princerni, per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XVII Kalend. Decemb., indict. VI. Incarnationis Dominicae anno 1113 [1112], pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno XIV.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
CCCLII. « Episcopis per Daciam constitutis inter caetera: De censu etiam quem B. Petro praedecessores vestri singulis annis instituerunt, fraternitatem vestram una cum eodem fratre nostro Lundense archiepiscopo volumus esse sollicitam, ne in ipso negotio fraudem Romana Ecclesia ulterius patiatur, sed integre hujusmodi charitatis debitum prudentia vestra satis sapienter suscipiat. » (Intra an. 1100-1113. Fragm.--Vide Centii Camerarii lit. Cens. ap. MURATORI, Antiq. Ital. V, 891.)
CCCLIII. Ad Baldricum episcopum Noviomensem et Tornacensem. --Ne monasterii S. Martini fratres vexari a clericis Tornacensibus sinat. (Circa annum 1113, Oct. 29.)[D' ACHERY, Spicil. edit. de Labarre, II, 915.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BALDRICO Noviomensi seu Tornacensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Fraternitati tuae jam secundas litteras misimus, ut monachis Sancti Martini justitiam faceres de injuriis illis quas a clericis Tornacensibus patiuntur: caeterum eamdem justitiam exercere diu multumque fraternitas tua dissimulavit, unde opportunum duximus idem negotium Lamberto Atrebatensi, et Joanni Morinensi comprovincialibus fratribus commisisse, qui nimirum tanquam religiosi viri ad pacem vehementius intendentes, idem negotium minus canonice tractaverunt. Quamobrem nos utramque partem ad nostram praesentiam evocavimus. Ipsis itaque clericis ex sanctorum Patrum auctoritate monstravimus quam indebite in decimarum exactione et sepulturarum prohibitione monachos praegravarent. Beatus enim Gregorius Augustino Anglorum episcopo scribens: « Communi, ait, vita viventibus jam de faciendis portionibus, vel exigenda hospitalitate, et adimplenda misericordia nobis quid erit loquendum, cum omne quod superest in causis piis ac religiosis erogandum est. » Quartus autem Leo synodali constitutione decrevit, ut decimae et primitiae, seu quaecunque oblationes vivorum et mortuorum ecclesiis Dei fideliter reddantur a laicis. Ubi notandum quod non a monachis, sed a laicis reddi decimae jubeantur. Monachi namque cum eorum plerique aut levitae, aut sacerdotes sint, aut aliis ecclesiasticis ordinibus perfruantur, cum assidue per Dei gratiam divinis inserviant ministeriis, immunes profecto ab hujusmodi exactionibus sunt habendi. Idem etiam Leo episcopis Britanniae scribens, illis tantum Ecclesiis quae plebes vocantur, deberi decimas indicat, ubi sacrosancta dantur baptismata; in quibus videlicet verbis evidenter apparet causa baptismatis, eucharistiae, poenitentiae seu caeterorum officiorum quae a clericis populo exhibentur, decimas a populo esse reddendas; in quibus omnibus nullum a clericis servitium monachorum conventibus exhibetur. Porro de sepultura monasteriis permittenda, B. Gregorii habetur manifesta sententia. Joannem enim Veteris urbis episcopum, in monasterio sepeliri mortuos prohibentem, his verbis cohibere curavit: « Si ita est, ait, a tali vos hortor inhumanitate recedere, et sepeliri mortuos ibidem, vel celebrari missas nulla ulterius habita contradictione permittas, ne denuo querelam de his quae acta sunt Agapitus vir venerabilis ad me depromere compellatur. » Hac sanctorum Patrum auctoritate comperta et veritatis ratione cognita, praedicti qui ad nos venerant clerici Tornacenses debita humilitate cesserunt, et de caetero se nullam super his querelis molestiam monachis illaturos polliciti sunt. Tuam ergo sollicitudinem, frater charissime, commonemus ne ulterius supra dicti monasterii fratres patiaris molestiis talibus infestari, neque cathedram ibi colloces, neque aliud quid inferas quo regularis ordo turbetur. De his autem eleemosynarum partibus, quae a morientibus ecclesiis relinquendae, vestra interest dioecesis vestrae parochianos instruere, ut per tuae vigilationis diligentiam largiente Domino tam clericis quam monachis justa serventur, et Ecclesiis pax firma permaneat.
Data Laterani per manum Joannis cardinalis, IV Kalend. Novembris.
CCCLIV. Ad Galonem Parisiensem episcopum et capitulum Ecclesiae Parisiensis.--Ut Ecclesiae Parisiensis famuli ad dicendum testimonium in causis forensibus admittantur. (Anno 1113, Jan. 24.)[MANSI, Concil., XX, 1036, ex magno Pastorali Ecclesiae Paris.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GALONI, et capitulo Pariensis Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut ex relatione vestra et ex litteris regis intelleximus, Parisiensis Ecclesia magnum hactenus rerum suarum patiebatur incommodum pro eo quod ipsius Ecclesiae famuli, qui apud vos servi vulgo improprie nuncupantur, in forensibus et civilibus causis vel placitis, adversus liberos homines non admitterentur in testimonium. Cui rei dilectus filius noster Lodoicus Francorum rex pro utilitate ecclesiastica ita consulendum arbitratus est, ut episcoporum ac procerum consilio et assensu institueret, Parisiensis Ecclesiae famulos in omnibus causis, placitis et negotiis, adversus omnes homines, tam liberos quam servos, liberam et perfectam habere testificandi et bellandi licentiam, ita ut nemo eorum testimonio, pro ecclesiasticae servitutis occasione, calumniam inferat. Nos itaque, petitionem vestram rationabilem perpendentes, idipsum pro ecclesiasticae utilitatis et justitiae intuitu decreti nostri assertione firmamus. Neque enim aequum est ecclesiasticam familiam iisdem conditionibus coerceri, quibus servi saecularium hominum coercentur. Sicut igitur praenominatus Francorum rex regia benignitate instituit, ita nos ecclesiae vestrae familiam, quae sub episcopi seu canonicorum jure constitit, hac nostrae auctoritatis concessione donamus, ut in forensibus et civilibus causis, vel placitis, adversus quaslibet saeculares personas in testimonium efficaciter admittatur, nec propter ecclesiasticae clientelae obnoxietatem, si alia non impediunt, eorum testimonium refutetur.
Datum Beneventi per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IX Kal. Februarii, indict. VI, Incarnationis Dominicae anno 1114, pontificatus autem domni Paschalis II papae anno XIV.
CCCLV. Ad Henricum imperatorem. (Anno 1113, Jan. 25.)[MANSI, Concil., XX, 1095.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HENRICO imp. Augusto, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum amicorum magna sit, major quidem inter homines est paterna dilectio. Verum quidquid circa te alii loquantur, quidquid blandiantur nostrum est veritatem tibi liquidius ostendere, ac honori et saluti tuae veraciter providere, A. ( Albertum, archiepiscopum Moguntinum ), siquidem cancellarium tuum a te captum esse audivimus; de quo quantum novimus, quantum experti sumus, testimonium ferimus, quia te super omnia diligebat. Qua de re multi profecto tam amici quam inimici loquuntur adversus te. Te igitur, tanquam pater filium, commonemus ut cum salute regni tale super hoc consilium nanciscaris, quatenus nec persona tua et regnum ullam incurrat infamiam et ille liberationis gratiam consequatur.
Datum Beneventi, VIII Kal. Febr.
CCCLVI. Sententia super controversia inter abbates Casinensem et monasterii Terrae Majoris, super ecclesia S. Mariae de Casali Plano, quae Casinensi adjudicatur. (Anno 1113, Febr. 13.)[COCQUELINES, Bullarum Collect. II, 147.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, fidelibus omnibus per Campaniam, et Apuliam vel Capitanatum, sive Samnium, salutem et apostolicam benedictionem
Rerum gestarum series ad hoc litterarum fidei committuntur, ne illarum veritas posterorum memoriae subtrahatur. Diuturnae igitur litis, quae inter Casinensem et monasterii Terrae Majoris abbates acta est super ecclesia S. Mariae de Casali Plano, ejusque possessionibus, decisionem litteris mandari praecipimus, ne aliqua inter eos turbationis occasio in posterum relinquatur. Casinensis enim abbatis reverendae memoriae Oderisii querelam accipientes adversus monasterii Terrae Majoris abbatem, quod ecclesiam supradictam de Casali Plano invaserit, missis iterum atque iterum litteris, opposita etiam interdictione vel loci vel ordinis, monasterii Terrae Majoris abbatem coegimus, licet ad nos venire dissimularet, ut supradictum Oderisium abbatem de praefata Casalis Plani ecclesia investiret. Post abbatis Oderisii obitum, certum agendi tempus utrique parti injunximus, praecipientes eos omnino paratos ad peragendam causam deliberato termino convenire. Statuto itaque tempore Girardus Casinensis abbas et Benedictus Terrae Majoris, ante nostram praesentiam convenerunt. Data est per biduum jurisperitis licentiam disputandi. Novissime actores monasterii Terrae Majoris probationem possessionis quadragenariae intenderunt. Caeterum eorum testes non ex visu et auditu, sed ex fama testimonium profitentes, nec legibus, nec canonibus suscipi potuerunt. Casinenses vero quadragenariae, vel tricenariae possessionis interruptionem modis talibus astruebant. Testes duos notae religionis monachos, unum episcopum, alterum diaconum protulerunt, qui se praesentibus, praesente etiam bonae memoriae Benedicto monasterii Terrae Majoris abbate, supradictam S. Mariae de Casali Plano ecclesiam per Desiderium memoriae felicis abbatem, locatam Rodulfo presbytero asserebant, sicut in locationis descriptione ostendebatur, sub censu sex byzantiorum, anno Dominicae Incarnationis millesimo septuagesimo primo. Tres etiam ab eis laici testes prolati sunt, qui se vidisse profiterentur per annos quadraginta, priusquam in ecclesiam illam Terrae Majoris monasterium invasisset, Casinensis monasterii monachos ibidem fuisse praepositos: vidisse etiam Rodulphum presbyterum, qui locationem superius memoratam ab abbate felicis memoriae Desiderio acceperat, praefatam sex byzantiorum pensionem Casinensi monasterio persolventem. Legum igitur auctoritate perspecta, hujusmodi judicium a fratribus nostris editum, et a nobis est per Dei gratiam confirmatum. Postquam actores monasterii Terrae Majoris defecerunt a probatione quam intenderant quadragenariae possessionis super S. Maria de Casali Plano, nos eis super hoc negotio perpetuum silentium indicimus, et dominium ejusdem ecclesiae de Casali Plano cum possessionibus suis apud Casinense monasterium quiete in perpetuum remanere sancimus. Hac nimium discussione hoc tenore judicii supradictam B. Mariae de Casali Plano ecclesiam cum possessionibus suis venerabili filio nostro Girardo abbati Casinensi in jus et possessionem perpetuam Casinensis monasterii restituimus: quam videlicet inconcussam et stabilem permanere auctoritate apostolicae sedis decernimus.
Scriptum per manum Crisogoni notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus in praesentia nostra hoc factum judicium confirmavi et subscripsi. Ego Sennes Dei gratia Capuanus archiepiscopus judex datus, interfui et subscripsi. Ego Willelmus Dei gratia Trojanus episcopus, Ego Cono Richardus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Landulfus Beneventanus archiepiscopus judex, interfui et subscripsi. Ego Gregorius Terracinensis episcopus judex datus, interfui et subscripsi. Ego Gualo Parisiensis episcopus judex datus, interfui et subscripsi. Ego Ascherus Centumcellensis episcopus judex datus, interfui et subscripsi. Ego Raimundus Ausciorum archiepiscopus, interfui et subscripsi. Ego Almericus Claramontensis episcopus, interfui et subscripsi. interfui et subscripsi. Ego Anastasius cardinalis presbyter tituli Beati Clementis subscripsi. Ego Romoaldus diaconus cardinalis, judex datus, interfui et subscripsi. Ego Boso cardinalis judex datus, interfui et subscripsi. Ego Gervasius Telesini monasterii abbas, interfui et subscripsi. Ego Rollandus Antiochenae Ecclesiae legatus, interfui et subscripsi. Ego Pontius Antiochenae Ecclesiae legatus, interfui et subscripsi.
Actum Beneventi in palatio principali, II Idus Februarii; praeter hos subscriptos, alii etiam plures interfuerunt, tam episcopi quam abbates: Riso videlicet Barensis; Leo Ostiensis; Fulco Venusinus.
Datum Beneventi per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, Idibus Februarii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1113, pontificatus autem domni Paschalis II papae anno XIV.
CCCLVII. Bulla qua apostolicae sedis tuitionem concedit xenodochio S. Joannis Hierosolymitani. (Anno 1113, Febr. 15.)[MANSI, Concil., XXI, 87.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili filio GERAUDO, institutori ac praeposito Hierosolymitani xenodochii, ejusque legitimis successoribus in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri. Postulavit siquidem dilectio tua xenodochium quod in civitate Jerusalem juxta Beati Joannis Baptistae ecclesiam instituisti, apostolicae sedis auctoritate muniri, et B. Petri apostoli patrocinio confoveri. Nos itaque piis hospitalitatis tuae studiis delectati petitionem tuam paterna benignitate suscipimus, et illam Dei domum, illud xenodochium, et sub apostolicae sedis tutela et B. Petri protectione persistere, decreti praesentis auctoritate sancimus. Omnia ergo quae ad sustentandas peregrinorum et pauperum necessitates, vel in Hierosolymitanae Ecclesiae, vel aliarum Ecclesiarum parochiis et civitatum territoriis per tuae sollicitudinis instantiam eidem xenodochio acquisita, vel a quibuslibet fidelibus viris oblata sunt, aut in futurum largiente Deo offerri, vel aliis justis modis acquiri contigerit, quaeque a venerabilibus fratribus Hierosolymitanae Ecclesiae episcopis concessa sunt, tam tibi quam successoribus tuis, et fratribus peregrinorum illic curam gerentibus, quieta semper et integra conservari praecipimus. Sane fructuum vestrorum decimas, quos ubilibet vestris sumptibus laboribusque colligitis praeter episcoporum vel episcopalium ministrorum contradictionem xenodochio deliberaverunt, ratas haberi decernimus. Obeunte te nunc ejus loci provisore atque praeposito, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres ibidem professi secundum Deum providerint eligendum. Praeterea honores sive possessiones quas idem xenodochium ultra seu citra mare, in Asia videlicet vel in Europa, aut in praesenti habet, aut in futurum largiente Domino poterit adipisci, tam tibi quam successoribus tuis hospitalitatis pio studio imminentibus, et per vos eidem xenodochio in perpetuum confirmamus. Ad haec adjicientes decernimus ut nulli omnino hominum liceat idem xenodochium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Sane xenodochia, sive ptochia in Occidentis partibus penes burgum S. Aegidii Asten, Pisani Barum, Ydrontum, Tarentum, Messanam, Hierosolymitani nominis titulo celebrata, in tua et successorum tuorum subjectione ac dispositione, sicut hodie sunt, in perpetuum manere statuimus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere . . . . . tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episc. SS. Ego Richardus Albanensis episc. SS. Ego Landulfus Beneventanus archiep. legi et SS. Ego Cono Praenestinae Eccl. episc. legi et SS. Ego Anastasius card. presbyt. tituli Beati Clementis SS. Ego Gregor. Terrac. episc. legi et SS. Ego Joannes Melitensis episc. legi et SS. Ego Romoaldus diac. card. Rom. Eccl. SS. Ego Gregorius card. presbyt. tituli S. Crisogoni legi et SS.
Datum Beneventi per manum Joannis, sanctae R. Ecclesiae cardinalis ac bibliothecarii, XV Kal. Martii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1113, pontificatus autem domini Paschalis PP. II anno XIV.
CCCLVIII. Lanuino, Turris priori, concedit ut « anachoretas doceat et benedicat. » (Anno 1113, Febr. 20.--Vide Vitam S. Brunonis, p. 409. Bruxellae, 1639, 8o.)
CCCLIX. Ad Bernardum Antiochenum patriarcham.--Significat privilegium Hierosolymitanae Ecclesiae in praejudicium Antiochenae non concessisse. (Anno 1113, Mart. 18.)[MANSI, Concil., XX, 1010.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, coepiscopo BERNARDO Antiocheno patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut aliis litteris fraternitati tuae scripsimus, nos et personam tuam, et ecclesiam tibi commissam, plena charitate diligimus: nec ullo modo volumus honorem vestrae dignitatis imminui, quin Antiocheni patriarchatus praelatio, sicut praeteritis temporibus conservata est, ita etiam in futurum integra, praestante Domino, conservetur. Illud autem, quod filio nostro Balduino Hierosolymitanorum regi per nuntios suos intercedenti concessimus, charitatem vestram omnino conturbare non debet, si litterarum nostrarum sensum interius perscruteris. Sic enim in eis scriptum est: « Ecclesiarum, quae illis in partibus fuerunt vel sunt, terminos atque possessiones diutina infidelium possessio tyrannisque confudit. Cum itaque certos eis fines assignari praesenti deliberatione nequeamus, tuis non immerito precibus duximus annuendum ut, quia pro Hierosolymitanae ecclesiae sublimatione personam tuam extremis periculis devovisti, quascunque infidelium urbes ceperis vel cepisti, ejusdem ecclesiae regimini dignitatique subjaceant. » Eodem sensu illa etiam verba discutienda sunt, quae felicis memoriae Gibelino Hierosolymitano patriarchae de civitatibus atque provinciis scripsimus, quae supradicti Balduini regis prudentia et exercituum eum sequentium sanguine per Dei gratiam acquisitae sunt. Siquidem ecclesias illas, quibus certi fines assignari possunt, quarum termini ac possessiones diutina possessione ac tyrannide confusi non sunt, et ipsarum ecclesiarum urbes, illi volumus ecclesiae subjacere, ad quam ex antiqua sciuntur justitia pertinere. Non enim volumus aut propter principum potentiam, ecclesiasticam minui dignitatem; aut pro ecclesiastica dignitate, principum potentiam mutilari.
Data Beneventi, decimo quinto Kalendis Aprilis.
CCCLX. Ad Balduinum regem Hierosolymitanum.--Ejusdem argumenti. (Anno 1113, Mart. 18.)[ Ibid., col. 1011.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, charissimo BALDUINO illustri Hierosolymitanorum regi, salutem et benedictionem apostolicam.
Concessio illa, quam nos petitioni tuae accommodavimus, ut quascunque infidelium urbes ceperis, vel cepisti, Hierosolymitanae ecclesiae regimini dignitatique subjaceant, non parum cum fratrem nostrum Bernardum patriarcham, tum universam Antiochenam turbavit Ecclesiam. Cum enim nos concessionem illam super illis ecclesiis indulserimus, quarum terminos et possessiones diutina infidelium possessio et tyrannis confudit, illi eas ecclesias a Hierosolymitano patriarcha, te connivente invasas conqueruntur, de quibus ambiguitas nulla sit, quin eas, etiam Turcarum vel Sarracenorum temporibus, sedes Antiochena possederit: quia earum episcopi, etiam infidelium oppressi tyrannide, Antiocheno patriarchae obedientiam exhibebant. Porro nos litteris ad supradictum patriarcham missis, Antiocheni patriarchatus praelationem, sicut ab antiquis patribus distributa et praeteritis temporibus conservata est, ita etiam in futurum integram servari sanxeramus. Tuam igitur strenuitatem monemus, et monentes praecipimus, ne a te, invasiones hujusmodi fieri, ubi manifesta est veritas, permittantur; sed unaquaeque ecclesia justitiae suae limitibus perfruatur. Nec enim possumus manifeste sanctis patrum nostrorum constitutionibus obviare: nec omnino volumus, aut pro principum potentia, ecclesiasticam minui dignitatem; aut pro ecclesiastica dignitate, principum potentiam mutilari, ne apud vos occasione alterutra, pax, quod absit! turbetur Ecclesiae. Clericis quoque Hierosolymitanis per praesentia scripta praecipimus, quandoquidem paternas possessiones et patriam pro ecclesiae, ut creditur, exaltatione, pro religionis observantia reliquerunt: ut jure Hierosolymitanae ecclesiae sint contenti, nec injuste aut procaciter ea usurpare contendant, quae certo sciuntur ad jus Antiochenae ecclesiae pertinere. Omnipotens Dominus sua te in omnibus dextera protegat, de hostibus Ecclesiae triumphare concedat.
Data Laterani, decimo quinto Kalendas Aprilis.
CCCLXI. Privilegium pro monasterio S. Nicasii Remensi. (Anno 1113, April. 10.)[MARLOT, Metropol. Remens. II, 253.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JORANNO abbati Sancti Nicasii, salutem et apostolicam benedictionem.
In pastorum specula constituti . . . . . . Quamobrem nos tam tibi quam successoribus tuis ecclesiam Sancti Petri de Ruminiaco, cum altari Sancti Sulpitii, quae de manibus militaribus erepta sunt, juxta petitionem venerabilis fratris nostri Rodulfi Remorum archiepiscopi confirmamus, altare item de Luneio et altare de Clerum, etc.
Datum Laterani, IV Idus Aprilis, an. 1114, pontificatus domini Paschalis XIV.
CCCLXII. Privilegium generale monasterii S. Nicasii. (Anno 1113, April. 10.)[VARIN, Archives administr. de Reims, I, I, 261.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JORANNO abbati Sancti Nicasii, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
In pastorem super Ecclesiam constituti, necesse habemus furibus et latronibus obviare, et saecularium hominum praesumptionem, qui videlicet ecclesias et ecclesiarum res tanquam proprias vindicant et pertinaciter usurpant, decreti nostri constitutione retundere. Proinde nos, charissime fili, tuis postulationibus annuentes, Beati Nicasii monasterium . . . . . apostolicae sedis auctoritate munimus, eidem . . . . . confirmantes victam Sancti Hilarii quam Gervasius Remorum archiepiscopus de proprio suo a quibusdam militibus . . . . . comparavit; atque ab omnium hominum servitio prorsus emancipatam, Deo et sancto Nicasio pro remedio animae suae cum omnimoda libertate possidendam, contradidit cum banno, et justitia, et manso indominicato, terris adjacentibus, et pascuis, et liberis exitibus ejusdem villae, cum sedibus molendinorum ab omni exactione liberorum, tam in villa quam extra villam; cursum etiam aquae et totum piscatorium, a prato unde habitatores Sancti Martini debent beato Nicasio herbagia, usque ad divisionem territorii montis Sancti Remigii; ecclesiam Sancti Hilarii et tres partes totius decimae, totamque decimam nutrimentorum curtis monachorum; apud Sarnacum terram uni carucae sufficientem, et sex falcaturas prati, dimidium molendini et totius piscatorii; medietatem totius alodii de Haiderici curte, et omnium appenditiorum ejus; ecclesiam de Vilterzeto cum tota decima, et uno manso terrae arabilis; ecclesiam de Betenacurte, cum duobus capellis Sancti Simeonis et Sancti Nicolai servaturi; omnesque aisantias terrae totius dominii praefati, ad opus monachorum Deo et beatae Mariae de Betenacurte servientium, totamque decimam agriculturae et nutrimenti ipsorum: qui etiam retentis ex more et usu eleemosynis sibi dimissis, omnesque parochianorum eleemosynas, parochiali presbytero concessas necnon et offerendas ad manum ipsius presbyteri sive capellani venientes, dimidiant, eorumque dimidium sibi vindicant praeter confessiones, et duos nummos nuptiarum et benedictionum, et unum reconciliationis, qui specialiter ad sortem pertinent sacerdotis; ecclesiam et villam de Sennicurte cum tribus appenditiis suis Calmontana, Senuifa, et Raravilla, cum tota decima, et cursu aquae, pratis, terris et silvis, cum vineis ad Sennicurtem pertinentibus; et horum omnium banno et justitia . . . . . totam decimam de Vertiti; totam decimam de Mello fonte; totam decimam de Lisuniis usque ad fossam secus Berlize pertingentem, et ad ecclesiam de Sennicurte pertinentem; palatium de Munceio cum omnibus terris infra ambitum murorum jacentibus, et omnimoda libertate; allodium etiam in villa subjacente in campis et silvis; querutum sub monte, et nemus de Arsuris, et domum in media villa; dimidium molendini in valle de Cierge; Joannem Asinum et Alardum Luseum cum omni possessione eorum; terram de Vivers ante portam Radulfi, molendinum, vineam et pratum de Warne; quarterium terrae, et pratum de Reomela; casam ecclesiae de Maceriis; terram ad campilium solventem quatuor solidos et octo den. cum silva ejusdem villae, cum vanna et cursu aquae, cum banno et justitia; silvam etiam desuper Cierge; ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae de Cimaco, cum hospitali et domo ante januam, et hortis post ecclesiam jacentibus; ecclesiam et villam Sanctae Genovefae cum appenditiis suis; alodium Sanctae Genovefae in campis et fere duarum leucarum, silvis, et pratis et aquis, et molendinis, servis et ancillis, cum banno et justitia, et horum omnimoda libertate; nonam totius agriculturae domini de Cimaco in toto Sarto quam dedit dominus Alardus de Cimaco perpetuo possidendam; ecclesiam Sancti Petri de Ruminiaco, cum omnimoda libertate dotis suae quae dicitur mons Baie et Ailimpre; altare Sancti Supplicii cum duabus capellis ad Evernis et Livinis; liberum mercatum et theloneum cum estallagiis ad vincula Sancti Petri, cum scholis, servis et ancillis et nonam prati, et trium culturarum domini Ruminiacensis; medietatem Augustae, molendini, furni, silvarum et terrarum, cum banno et justitia, et tertia parte decimarum; villam Pree cum casa ecclesiae Sancti Albini, silvis, terris, molendino, servis et ancillis, banno et justitia; altare de Antinno cum capellis . . . . . Fouzis et Ogias; altare de Attovillari cum dote sua, et tertia parte decimae; altare de Bunut; altare de Hanape; Alavio; molendinum, terras et pratum, et quartam partem Flengni; praedium de Wlfereio confirmamus et tibi . . . . . tres partes duarum villarum Sinceliae, et Subnaym cum omni reditu, et solita exactione, cum duabus ecclesiis, servis et ancillis, silvis pratis et campis; quarum trium pro triginta marcis ab ecclesia Sancti Nicasii redimendas; altare cum ecclesia de Morlines; dimidium allodii Florinensis, post obitum Alpaidis et secundae generationis suae, cum omnibus appenditiis suis, ad ecclesiam Sancti Nicasii jure possessionis, sine calumnia libere transiturum, cum medietate de Anolvit et ecclesia cum suis appenditiis . . . . . nulli igitur hominum liceat, etc., etc.
Data Laterani per manum Joannis . . . . . diaconi cardin. ac bibliothecarii, IV Idus April., indict. VI . . . . , anno . . . . . 1114, pontificatus domni Paschalis secundi papae anno XIV.
CCCLXIII. Monasterio Anianensi cellam Cordanicensem addicit. (Anno 1113, April. 12.)[MABILL. Annal. Bened., V, append. 695.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO, Anianensis monasterii abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Apostolicae sedis auctoritate debitoque compellimur, pro universarum Ecclesiarum statu satagentes, earum quieti, auxiliante Domino, providere. Eapropter opportunum duximus, dum in Galliarum partibus moraremur, controversiam illam, quae inter Casae Dei monasterium et Anianense coenobium super cella de Gordanico agebatur, venerabilibus fratribus Arberto Avenionensi, Eustachio Valentino, Hismioni Diensi episcopis discutiendam determinandamque committere, qui nimirum utriusque partis ratiocinationibus diligenter discussis et canonice examinatis, sicut ex eorum allegatione chirographoque comperimus, et perspectis pontificalibus ac regalibus instrumentis et aliarum chartarum indiciis justum esse senserunt, et scriptis subscriptionibusque sanxerunt, ut monasterium Anianense praefatam cellam de Gordanico ad Dei servitium regere ac perpetuo habere deberet: ut enim verbis ipsorum loquamur, inter primam justam acquisitionem et ultimam justam revestitionem, quam per nos acceperant, nullam invenire potuerunt justam ipsius possessionis interruptionem. Nos ergo supradictorum fratrum, quos in hoc negotio nostri vice judices dedimus, litterarum praesentium decreto judicium confirmamus, et supradictam cellam de Gordanico tibi, charissime Petre abbas praedicti Anianensis monasterii, tuisque successoribus firmam et quietam in perpetuum manere sancimus, praecipientes et interdicentes ne super hac ulterius querimonia Casae Dei fratres Anianense coenobium inquietare praesumant, sed ut quiete ac libere sub Anianensis coenobii jure ac possessione in perpetuum conservetur cum omnibus pertinentiis ac possessionibus suis, sicut a Lodoico imperatore Caroli Magni imperatoris filio concessum ac traditum Anianensi coenobio per instrumenti regalis memoriam declaratur. Si qua igitur in futurum ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat, nisi secundo tertiove commonita praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit. Cunctis autem eidem coenobio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS.
Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis ac bibliothecarii, II Idus Aprilis, indictione VI [l. VII], Incarnationis Dominicae anno 1114, pontificatus quoque domni Paschalis papae secundi XIV.
CCCLXIV. Episcopos et principes Hispaniae hortatur ut ecclesiarum subversionibus, caedibus, rapinis, incendiis finem imponant. (Anno 1113, Apr. 14.)[MANSI, Concil., XXI, 118.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus BERNARDO primati, et caeteris episcopis et principibus Hispaniae, salutem et apostolicam benedictionem.
Regionum vestrarum calamitates, ecclesiarum subversiones, caedes, rapinas, incendia dolemus apud vos plura fieri, quam a nobis valeant enarrari. Quamobrem prudentiam vestram litteris praesentibus commonemus, ut tantorum malorum remedia communicatis consiliis requitatis. Nos quidem, opitulante Deo, quanto maturius potuerimus, apostolicae sedis legatum ad vos mittere deliberavimus. Interim provida nobis divinitus facultate, paci publicae providere curetis in congregatione pontificum, et quid in ea canonice actum, suum in posterum apostolica auctoritate sortiatur effectum. Illos sane proceres, sive milites, qui honores, obedientias, villas, et caetera bona ecclesiastica invaserunt, et occupant, nisi ab eadem invasione desistant, ab Ecclesiae consortio removemus. Universarum etiam partium incentores, per quos bella apud vos, et flagitia caetera perpetrantur, nisi ab hac malignitate desistant, excommunicationi subjicimus. Pax nostra et salus nostra Dominus, pacem vestram et salutem vestram misericorditer operetur.
Dat. Lateram, XVIII Kal. Maii.
CCCLXV. Privilegium de burgo (S. Remigii) et de concordia intra abbatiam S. Remigii jam dicti et abbatiam de S. Nichasio. (Anno 1113, April. 15.)[VARIN, Archives adm. de Reims, I, I, 264. Archiv. de Saint-Remi, liasse 17, no 1.--Cart. B. de S. Remi, p. 7.--Cart. A, id. p. 47.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, domno filio AZENARIO abbati venerabilis monasterii Sancti Remigii ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.
De Deo et homine Jesu Christo, capite videlicet nostro, scriptum est: Quoniam ipse est pax nostra qui fecit utraque unum. Item de ipso scriptum est: Qui factus est sapientia nobis a Deo et justitia. Dignum ergo est ut qui ipsius capitis membra sumus, inferioribus membris quae videlicet sunt membra de membro, debeamus secundum ipsius gratiam et pacem providere, et justitiam sapienter decernere; unde opportunum fuit dissensionis ac jurgiorum causas monasteriorum Sancti Remigii et Sancti Nichasii de medio tollere, quae inter eadem monasteria de interjacenti burgo emerserant. Sicut ergo in confratrum nostrorum Radulfi Remensis archiepiscopi et quorumdam comprovincialium episcoporum praesentia, tibi venerabilis fili Azenari, . . . et Geranno venerabili abbati sancti Nichasii ejusdem burgi jura distincta sunt, sic nostrae assertionis distinctione firmamus, ut Beati Remigii abbas in eodem burgo teneat singulariter justitiam, et ter in anno placita; communiter vero cum Remensi archiepiscopo mensuram annonae, et vini roaticium, et latronem, si ibi captus fuerit . . . Caetera beati Nichasii abbas teneat sicut in privilegii nostri adnotationibus continentur. Parochiam vero ejusdem burgi, ecclesia Beati Timothei quiete pacificeque teneat, ut nulla deinceps inter eadem monasteria super his rebus dissensionis occasio relinquatur . . . . .
Datum Laterani, per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis et bibliothecarii, XVII Kalend. Maii, indictione VI, Incarnationis . . . . . anno 1114, pontificatus domni Paschalis II papae anno XIV
CCCLXVI. Monasterii S. Victoris Massiliensis possessiones confirmat. (Anno 1113, Apr. 23.)[ Gall. Christ. I, 115.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio OTTONI abbati Massiliensis monasterii, et ejusdem successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Apostolicae sedis auctoritate debitoque compellimur, pro universarum ecclesiarum statu satagere, et earum quieti auxiliante Domino providere. Eapropter petitionibus tuis, fili in Christo charissime Otto, non immerito annuendum censuimus, ut Massiliense monasterium cui Deo auctore praesides, ad praedecessorum nostrorum Gregorii VII et Urbani II exemplar, apostolicae sedis privilegio muniremus. Per praesentis igitur privilegii paginam tibi tuisque successoribus, quae a praedictis pontificibus sunt firmata, firmamus, videlicet in Arelatensi parochia monasterii sanctorum Genesii et Honorati ecclesiam S. Petri et S. Trinitatis de Fanobriculo, SS. Sergii et Bachi in Camargis, ecclesiam Sancti Caesarii de Villanova, Sancti Caesarii de Bodenenc, cellam S. Michaelis de Barzaneges cum capellis suis, S. Victoris de Marmana, Sancti Heymetis. In episcopatu Avinionensi cellam Sancti Saturnini, Sanctae Mariae de Roccamartina, Sanctae Mariae de Mirano. In episcopatu Cabillonensi, monasterium S. Mariae, Sancti Verani de Valleclusa, ecclesiam Sancti Juliani, cellam Sancti Michaelis de Balina, parochiam Sancti Agoldi, ecclesiam Sanctae Fidis. In episcopatu Carpentoratensi, ecclesiam parochialem de Rocca, cellam Sancti Romani, Sanctae Mariae de Vellaloue, monasterium S. Felicis de Vennesta. In episcopatu Valens, monasterium Sanctae Mariae, Sancti Victoris, Sancti Petri de Grausello, ecclesiam parochialem de castro Malancena, Sancti Michaelis, S. Petri cum capellis suis, Sancti Desiderii, S. Martini, S. Mariae, S. Sepulcri, capellas de Albarusco, ecclesiam Sanctae Mariae de Vellis, de Mirabel, S. Bladii, Sanctae Mariae de Villanova, et medietatem omnium ecclesiarum parochialium de Valle-pladiani. In episcopatu Massiliensi ecclesiam S. Petri de Paradiso, S. Ferreoli, Sanctae Mariae, S. Margaritae, cellam S. Genesii, S. Justi, Sancti Mitri, Sanctae Mariae de Evola, S. Michaelis de Plano, S. Pontii de Geminas, ecclesiam S. Joannis de Roccafort, S. Pauli de Carnot, Sanctae Mariae de Cezeresca, S. Damiani, parochialem ecclesiam de Cadeira cum capellis suis, cellam S. Petri de Auriol cum parochia ejusdem castri et capella, cellam Zachariae, ecclesiam S. Victoris de Savard, parochialem ecclesiam Castelli nautis cum capellis suis, cellam S. Victoris de Causalo, S. Jacobi de Alniis cum tota villa, ecclesiam S. Victoris, Sanctae Mariae de Balma, S. Cassiani, cellam S. Saturnini in castro S. Cannati; ecclesiam S. Andreae. In Tolonensi episcopatu, ecclesiam S. Mariae de Sexfurnis, S. Joannis de Crota, S. Nazarii, cellam S. Victoris de Insula, S. Joannis de Ferleda, ecclesiam Sanctae Trinitatis, parochialem ecclesiam de Solariis, Sancti Michaelis de Eiras, cellam S. Benedicti, S. Bartholomaei de Belgensier, S. Martini de Corias, S. Joannis de Petrafoco, ecclesiam parochialem ipsius castri cum capellis suis, S. Martini, S. Mariae de Colobreira, ecclesiam parochialem S. Poncii ipsius castri, S. Cedomi, S. Mariae de Dexesa, S. Laurentii de Pinet, S. Victoris de Carnola, et S. Michaelis. In episcopatu Aquensi ecclesiam S. Petri, cellam S. Petri de Gardana, ecclesiam S. Valentini cum capellis suis, S. Andreae de Bac, cellam S. Hippolyti, ecclesiam de Vellana, cellam S. Mariae de Nicar, S. Joannis de Segia, parochialem ecclesiam S. Petri de Caudalonga, S. Germani, ecclesiam de Venel, S. Michaelis de Fuel cum parochiali ecclesia, cellam S. Petri de Favarico, ecclesiam S. Juliani de Podionigro, S. Petri et S. Victoris in castro Tretis, cellam S. Trinitatis, ecclesiam parochialem Sanctae Mariae, capellas Sancti Andreae, S. Ceciliae, S. Michaelis de Castellar, ecclesiam parochialem de Roccafolio, Sancti Auderti, ecclesiam parochialem de Porcils, S. Antonini de Barda, S. Servi, S. Pemati de Rosceto cum parochiali ecclesia, S. Poncii de Podio Lupario cum parochiali ecclesia, S. Pancracii, S. Mariae de Sale, ecclesiam parochialem de Porreiras cum capellis suis, monasterium S. Maximini, S. Mitri, ecclesiam S. Stephani de Fur, S. Simeonis de Auriac, cellam Sanctae Mariae de Brusa, S. Mariae de Sporrone, et parochialem ecclesiam S. Fidis Artiga, cellam S. Stephani de Tresde, S. Victoris de Gontarelle. S. Victoris de Adonia, ecclesiam parochialem de Laberbent, S. Martini de Toulant, S. Leodegarii, S. Raphael, ecclesiam parochialem de Rogerio de Caudalonga, cellam S. Stephani de Torreves, ecclesiam de Graleu, S. Juliani de Gaisola, Sanctae Mariae, cellam S. Perpetuae, S. Petri, parochialem ecclesiam de Braquola, ecclesiam S. Joannis, Sanctae Mariae de Campis, Sanctae Mariae de Garelle, S. Medardi, S. Eucherii de Brar, S. Victoris de Curcurim, S. Petri de Arara cum parochiali ecclesia, Sanctae Mariae de Belmont, Sancti Mauricii de Reliana, Sancti Sepulcri de Crucis, S. Joannis ecclesiam parochialem, S. Mauricii de Torreves cum capellis suis, Sancti Petri de Sillone. In episcopatu Forojuliensi ecclesiam parochialem S. Mariae de Cabaza, S. Pontii, S. Petri, cellam Sanctae Mariae de Luc, S. Petri de Archs, parochialem ecclesiam ipsius castri cum capellis suis, ecclesiam S. Juliani de Ailla, cellam S. Cassiani de Salelaudimia, S. Victoris de Mota, S. Romani d' Escaus, S. Mariae de Palione, Sancti Victoris de Roccataliada, S. Salvatoris de Burnis, ecclesiam parochialem de Celians, ecclesiam Sanctae Mariae, cellam S. Mariae de Bariemone, Sancti Ausilii, parochialem ecclesiam de Colar, cellam Sancti Torpetis, S. Poncii, Sanctae Mariae de Questa, ecclesiam parochialem de Gival, Sancti Antonini de Nistra castel, monasterium Sanctae Mariae de Villacrosa, S. Petri de Salernas, cum parochiali ecclesia, S. Domini de Tortorio, S. Mariae de Villa-alta, Sancti Martini de Rocabenna. In episcopatu Regensi, cellam S. Juliani de Lauguias, Sanctae Mariae de Aiguvia, S. Mauricii de Merresta, Sancti Joannis de Castromonasterii, Sancti Guirici, S. Stephani de Recena, Sancti Petri de Archinzosch, S. Martini de Bromede, Sancti Trophimi, S. Crucis, S. Cassiani de Tavernas. In episcopatu Aptensi, cellam Sancti Pauli, S. Joannis de Campanias, Sancti Symphoriani, ecclesiam parochialem de Bouils cum capella, ecclesiam de Cezarista. In episcopatu de Sisterico, cellam Sanctae Mariae de Mannasca, S. Martini, S. Marcellini de Moazaellis, Sancti Proviani de Furno calcari, Sanctae Mariae de Petramordi. In episcopatu Vapicensi, cellam Sanctae Mariae de Mandamaes, S. Chrystophori d' Estradis, ecclesiam parochialem de Scola, Sancti Martini de Cornilhon, Sancti Domini in Valletrari, Sancti Genesii de Dromon, ecclesiam parochialem ipsius castri cum capellis suis, cellam de Fistal, Sancti Eregii de Valerna cum ecclesia parochiali Sanctae Mariae, ecclesiam de Almebel, S. Petri de Valadoira, Sancti Clementis de Tresclens cum aliis ecclesiis ejusdem castri, Sancti Petri de Roma, Sancti Eregii de Medulone. In episcopatu Ebredunensi, ecclesiam de Carde, Sanctae Mariae, S. Victoris, Sancti Chrystophori, Sancti Balli, Sanctae Mariae de Bredula cum ecclesia parochiali S. Mariae, S. Petri de Bigernis, ecclesiam parochialem de Bellefaire, ecclesiam Sanctae Mariae, et S. Genesii de Curies, S. Mariae, S. Poncii de Falcone. In episcopatu Dignensi, cellam Sancti Michaelis in Cursone, S. Martini de Solla, cellam de Candal, Sancti Clementis de Vernet. In episcopatu Senez, cellam Sanctae Mariae de Petra Castellana, cellam de Bagarras, Sanctae Mariae de Niveis, cellam de Alanz. In episcopatu Glandensi, cellam Sancti Petri de Bonovillari, cellam de Penna, Sancti Poncii Adaunot, Sancti Cassiani, Sancti Sepulcri ad Mugillos, Sanctae Mariae de Toraminas. In episcopatu Venciensi, cellam quae dicitur ad Crotous, S. Stephani de Gateiras, S. Petri de Geleta, cellam de Granleiras, Sancti Martini de Mugnis. In episcopatu Barcinonensi, monasterium S. Michaelis de Fallio, in Penedes. In episcopatu Urghello, monasterium S. Mariae de Gerra. In Gerundensi S. Joannis de Frontibus. In Juporiensi S. Thomae, villam de Maurel de Kantona, villam de Penna fideli, villam Mauratel. In episcopatu Aginensi, cellam de Romeu. In Narbonensi, cellam S. Mariae in Bargo, S. Crescentis in vicecomitatu Minerbensi, cellam S. Mariae de So ea, Sancti Marcellini cum capellis suis. In episcopatu Biterrensi, cellam S. Saturnini de Corneliano, ecclesiam Cerzac, Sanctae Mariae de Magalaz, ecclesiam parochialem ipsius castri, Sanctae Mariae de Sauvarges. In Agathensi, monasterium Sancti Andreae. In Magalonensi, S. Nazarii de Medullio, cellam de Burgeries. In Nemausensi, S. Victoris de Armareis, S. Martini de Airas, ecclesiam parochialem S. Petri de Mauroix, S. Petri de Ariges, Sanctae Mariae de Sauviana, S. Martini de Alzone, S. Petri de Vicavo. In Ucetico, S. Mammetis, S. Amancii de Tezeno, S. Petri de Vulpereries. In Tolosano, cellam de Castillione de Maderies. In Albiensi, cellam S. Sigolenae de Gana, S. Mariae de Ambilet, S. Petri de Ammone, S. Joannis de Helvas. In Rutenico, cellam de Petra, Sanctae Mariae de Melias, S. Stephani monasterium, S. Petri, S. Laurentii, cellam de Cambolas, S. Genesii de Valcenga, cellam de Mistoliol de Clara Fara, S. Michaelis, S. Mariae de Castronovo, monasterium Vabrense, S. Amancii. In Gaballitano, monasterium de Cirac cum parochiali ecclesia, S. Martini de Canonica, S. Martini de Salmonte cum capellis suis, S. Martini de Colomeo, Sanctae Mariae de Nabinals. In Alvernia, cellam de Ruina. In episcopatu Pisano, cellam Sancti Andreae, monasterium sanctorum apostolorum. In episcopatu Ausonensi, monasterium S. Joannis Rivipollensis, sicut ex consilio Urbani papae per Bernardum Visuldunensem comitem vobis traditum est, etc. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat, etc.
Scriptum per manum Crysogoni notarii sacri palatii.
Datum Laterani per manus Joannis, S. R. E. diaconi card. ac bibliothecarii, IX Kal. Maii, ind. VI, Incarnationis 1114, pontificatus Paschalis II anno XIV.
CCCLXVII. Bulla qua recensentur et suscipiuntur sub apostolica protectione monasteria Camaldulensia. (Anno 1113, Nov. 4.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul. III, Append., 1243]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili filio GUIDONI Camaldulensium priori ejusque successoribus in perpetuum.
Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. Nostris siquidem temporibus Camaldulensis eremi sive coenobii religio adeo aucta est, adeo abundavit, ut congregationes diversae in unam congregationem Dei gratia convenirent, et loca plurima disciplinam unam, ordinem unum et unum regimen, tanquam corde et una anima continerent. Quam videlicet unitatem conservari semper in Domino cupientes praecipimus, ac praesentis decreti auctoritate sancimus, ne cuiquam omnino personae, clerico, monacho, laico cujuscunque ordinis aut dignitatis praesentibus et futuris temporibus liceat, congregationes illas et loca illa quae Camaldulensis eremi sive coenobii disciplinam et ordinem susceperunt, quaeque hodie sub illius regimine continentur, ab ejus ullo modo subjectione et unitate dividere. Quae videlicet loca et congregationes conservandae unitatis gratia singularibus visa sunt vocabulis adnotanda. In episcopatu Aretino, monasterium Sancti Salvatoris Borardingorum, Sancti Petri in Rota, Sanctae Mariae in Agnano, Sancti Quirici in Rosa, eremus Fleri, monasterium Sancti Viriani, sancti Bartholomaei in Anglare juxta balneum, monasterium Sanctae Mariae in Trivio. In Galeata, monasterium Sanctae Mariae in insula, eremus Fajoli. In episcopatu Bononiensi, monasterium Sancti Archangeli juxta castrum Britti, Sancti Felicis. In episcopatu Florentino, monasterium Sancti Petrini Luco, Sancti Salvatoris juxta civitatem. In episcopatu Fesulano, monasterium Sanctae Mariae in Poplena. In episcopatu Vulterrano, monasterium Sancti Petri in Fontiano, Sanctae Mariae in Puliciano, Sancti Petri in Cerroto, Sancti Justi prope civitatem, Sanctae Mariae in Morona. In episcopatu Pisano, monasterium Sancti Stephani in Cintoria, sancti Savini in Cerosolo. In ipsa civitate, monasterium Sancti Michaelis et sancti Frigdiani. In episcopatu Lucano, monasterium Sancti Salvatoris in Cantiniano, Sancti Petri in puteolis. Item in Sardinia in episcopatu Turritano, monasterium Sanctae Trinitatis de Sacaria, ecclesiam Sancti Petri de Scanno. Item in Tuscia in episcopatu Clusino, eremus in Monteamiato. Haec igitur omnia cum omnibus ad ipsa monasteria pertinentibus statuimus, et apostolicae sedis auctoritate sancimus, tanquam corpus unum sub uno capite, id est sub priore Camaldulensis eremi temporibus perpetuis permanere, et in illius disciplinae observatione persistere, sub illo, inquam, priore, qui ab ipsius congregationis abbatibus sive prioribus et ab eremiticis regulariter electus praestante Domino fuerit. Porro congregationem ipsam ita sub apostolicae sedis tutela perpetuo confovendam decernimus ut nulli episcoporum facultas sit aliquid ex his monasteriis absque prioris convenientia, vel apostolicae sedis licentia excommunicare, vel a divinis officiis interdicere. Fratribus autem illis licentia sit a quo maluerint catholico episcopo consecrationum et ordinationum sacramenta suscipere. Ad haec adjicientes decernimus ut nulli omnino hominum liceat eadem monasteria temere perturbare, aut eorum possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eisdem coenobiis justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Scriptum per manum Crisogoni notarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS.
Datum Anagniae per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, II Nonas Novembris, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1114, pontificatus domni Paschalis II papae anno XV.
CCCLXVIII. Ad Tornacensis Ecclesiae clericos.--Proprium eis concedit habere episcopum excusso Noviomensis Ecclesiae jugo. (Anno 1114, Nov. 6.)[Dom BOUQUET, Recueil, XV, 55.] PASCHALIS papa Tornacensis Ecclesiae decano GOTERO, archidiacono LAMBERTO, et capitulo, abbatibus et caeteris ecclesiarum praepositis.
Ecclesiam vestram non ignoramus detrimentis pluribus esse pessundatam, quod tantis jam temporibus proprii sit pastoris adminiculo destituta. Bonorum etiam relatione comperimus, quod tanta jam hominum multitudo hic creverit, ut necessario proprium desideret antistitem, etiamsi antiquitus non habuisset.
Igitur et sacrorum canonum sanctionibus, et praedecessoris nostri sanctae memoriae Urbani papae, qui hoc ipsum deliberaverat, studio compellimus Ecclesiae vestrae cardinalem restituere sacerdotem. Vestram itaque universitatem litteris praesentibus commonemus, et auctoritate apostolica praecipimus, ut, communicato comprovincialium episcoporum Morinensis (Joannis) et Atrebatensis (Lamberti) consilio, pastoris electionem canonibus congruentem, remotis dilationibus, faciatis, ut a Noviomensi Ecclesia vestra penitus avellatur. Ei quem elegerit fratrum consensus obedientiae munus injungimus, ut electionem ipsam suscipiat, nisi se sacris persenserit canonibus prohiberi.
Data Anagniae, VIII Idus Novembris.
CCCLXIX. Ad Lambertum episcopum et canonicos Atrebatenses. (Anno 1113, Nov. 9.)[BALUZ. Miscell. edit. Luc. II, 156.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus LAMBERTO episcopo et canonicis Atrebatensis Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
Dissensio quae jam diu inter vos et Sancti Vedasti monachos agitatur nos vehementer gravat. Et vos enim et illos diligimus, et inter vos concordiam et dilectionem haberi optamus. Nuper autem frivolam inter vos quaestionem ortam audivimus, de populo scilicet capellae Sancti Mauritii, quod in praecipuis festivitatibus in capella ipsa Dominici corporis et sanguinis non debent suscipere sacramenta. Quod profecto frivolum et irrationabile omnino videtur ut populus qui ad divina officia in loco ipso per totum annum admittitur, in diebus solemnibus a communione Dominici corporis et sanguinis excludatur, nisi forte interdictus sit aut aliquo crimine teneatur. Praesentibus ergo litteris dilectionem vestram monemus ut a quaestione hujusmodi desistatis, nec praedictos fratres nec presbyterum eorum qui in capella fuerit super hoc ulterius infestetis. Si qui ad matricem ecclesiam in praecipuis solemnitatibus pro celebriorum dierum gaudio accedere voluerint, nos minime prohibemus. Quod si ultra in hoc eos gravare volueritis, nos injuriam patientibus praestante Deo manum auxilii conferemus.
Data Anagniae, V Idus Novembris.
CCCLXX. Ad Lambertum Atrebatensem episcopum. (Anno 1113, Dec. 13.)[BALUZ. ibid. ] PASCHALIS opiscopus, servus servorum Dei, venerabili fratri LAMBERTO Atrebatensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Infirmitatis tuae diuturnitas magnam Ecclesiae vestrae canonicis formidinem intulit ne res Ecclesiae quibusdam irruentibus deterantur. Unde nos secundum eorum petitionem opportunum duximus ejusdem Ecclesiae statui opitulante Domino providere. Monachis siquidem Sancti Vedasti, sicut in nostro et fratrum nostrorum judicio deliberatum est, ea manere concedimus quae nostrae sunt auctoritatis litteris designata. Caeterum quae ad jus vestrae Ecclesiae Atrebatensis pertinent, nec ipsis nec aliis quibuslibet in posterum invadere aut praeter episcopi et clericorum voluntatem usurpare permittimus. Porro parochiani omnes matricis ecclesiae Beatae Mariae tam infra quam extra Atrebatum eidem matrici ecclesiae primitias, decimas, oblationes solemnes, et caetera parochialia jura persolvant, illi videlicet parochiani qui ab ipsa matrice ecclesia baptismum, doctrinam, sepulturamque percipiunt. Dignum est enim ut ab eis metantur carnalia quibus spiritualia seminantur. Quod si reddere noluerint, a canonicis et canonicorum presbyteris qui super ipsos curam gerunt per episcopum coerceantur. Ab illis sacerdotibus parochiani ipsi ad communionem admittantur qui eorum confessionem suscipiunt et curam gerunt. Sane gratuitas oblationes tam matrici ecclesiae quam caeteris ecclesiis concedimus quibus ex devotione fidelium conferuntur. Si quis autem, decreti hujus tenore cognito, temere contraire tentaverit, apostolicae indignationis ultione plectatur.
Data Laterani, XV Kal. Januarii, indictione VII.
CCCLXXI. Monasterii S. Bertini Sithiensis libertatem contra Pontium abbatem Cluniace em tuetur. (Anno 1113.)Vide Iperii Chronic. S. Bert. ap. MARTENE Thes. Anecd. III, 609.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, etc.
Ad hoc nos disponente Domino, etc
Datum anno Domini 1113.
CCCLXXII. Ad Guillelmum archiepiscopum Vesuntionensem. (Anno 1100-1114.)[MANSI, Concil., XXI, 141.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUIDONI Viennensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.
Controversia, quae inter Bisuntinos canonicos Sancti Joannis et Sancti Stephani, tanto jam tempore voluta et revoluta est, canonico tandem apud nos judicio noveris esse decisam. Cum enim et illi, videlicet canonici S. Joannis, per multos jam annos, episcopalem sedem in ecclesia sua permansisse perhiberent; et illi contra, videlicet canonici Sancti Stephani, suam ecclesiam matrem esse, quibusdam privilegiis et praeceptis assererent, sed per occasionem destructionis ecclesiae suae, cathedram ab ea remotam conquererentur: juxta Chalcedonensis decreta concilii, communi fratrum nostrorum consensu judicatum est, ut si canonici B. Stephani testibus idoneis probare potuerint, quod post redintegrationem ecclesiae suae infra annos triginta super querela hac quaestionem fecerint, per quam illorum videatur interrupta retentio, videlicet vel ante antistitem suum, vel ante legatum nostrum in communi audientia: hac probatione perfecta, privilegia eorum proprium robur obtineant, et episcopalis sedes in posterum apud B. Stephani ecclesiam habeatur; alioquin canonici B. Joannis ab hac querela liberi maneant, et episcopalem sedem sicut tenuerunt, teneant. Sane in hac negotii exsecutione nihil eis impediat illa excommunicationis diuturnitas, quam a fraternitate tua pro hoc negotio passi sunt. Praeterea canonicis B. Stephani, ecclesiae suae munimenta detineri a canonici S. Joannis conquesti sunt. Item canonici S. Joannis quaedam usualia sibi ab eis subtracta clamabant. Judicatum est ergo ut et istis omnino ecclesiae munimenta reddantur, cum vino et praebenda mansionarii; et illi rerum corporalium restitutionem recipiant, id est vini, carnis et cerae. Praecipimus igitur sollicitudini tuae, ut pro hoc negotio peragendo, et tanti scandali lite sedanda, adhibitis tecum sapientibus et religiosis fratribus, vel Divionem, vel ad alium competentiorem locum convenias, quo possint sine gravamine personas sibi necessarias adducere: et omni partium animositate seposita, ita sincere, ita liquide judicii hujus perfectionem accipias, quatenus inter eos nulla ulterius hujus rei lis aut querela remaneat. Testes autem hujus quaestionis probatores, quia de capite parochiae causa gravior agitur, quinque sint, sive ecclesiastici, sive laici, qui secundum canonicas sanctiones, de visu et auditu testimonium proferant. Plane hujus judicii exsecutionem, usque in Assumptionem proximam B. Mariae perfici consummarique praecipimus. Interim processiones, vel officiorum celebrationes, quae ab alterutra solent ecclesia exhiberi, mutuo secundum consuetudinem persolvantur.
Datum Laterani, X Kalendas Maii.
CCCLXXIII. Ad duodecim arbitros Atrebatenses.--Ut litem clericorum Atrebatensis ecclesiae, et monachorum Sancti Vedasti, absque partium studio definiant. (Anno 1113-1114, Nov. 6.)[MANSI, Concil., XX, 1033.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, bonis viris, HUGONI majori, DODONI de HASTIS, GUAZELINO, GONZELINO fratribus, FULCONI filio Anselmi, HILVINO filio Adelfridi, GUASELINO militi, GIRARDO Sarraceno, GERBOIDO patri Balduini, THEBALDO filio Bonevitae, HERIBERTO, AGANONI, Atrebatensis municipii civibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Viros bonos vos esse audivimus, et ideo vobis, tanquam bonis Ecclesiae filiis, quae imperanda sunt confidenter imperamus. Lis enim quae inter Ecclesiae vestrae clericos et B. Vedasti monachos agitata est, molesta nobis vehementer et gravis est. Novissime ad eam litem dirimendam, quae de veteris et novi burgi terminis agitur, vos tanquam veraciores arbitros elegerunt. Vobis igitur ex Dei et beati Petri auctoritate praecipimus, et in peccatorum remissionem injungimus ut, omni amicitia inimicitiaque seposita, de illis veteris et novi burgi terminis quidquid nostis verius ac certius proferatis. Ne qua vero pars de testimonii vestri veritate ambigat, ab unoquoque vestrum jusjurandum hujusmodi fieri pro animarum vestrarum salute praecipimus: quia de his terminis se sciente veritatem proferet; neque pro amicitia, aut inimicitia, aut pro pecunia mendacium dicet. Si autem de vobis aut duo, aut tres, aut quatuor, dissenserint, aut defuerint, octo testium assertio obtineat firmitatem.
Data Anagniae, VIII Idus Novembris.
CCCLXXIV. Ad Lambertum Atrebatensem episcopum.--Ad litem inter canonicos et monachos Atrebatenses dirimendam a se delectos arbitros scribit. (Anno 1113, Nov. 6.)[MANSI, Concil., XX, 1032.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri LAMBERTO episcopo Atrebatensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Pro canonicorum vestrorum et monachorum S. Vedasti lite diutina frequenter et nos tibi scripsimus, et tu nobis litteras misisti. Caeterum quod non parum nos gravat, adhuc lis eadem. Ad illam enim divisionem quam monachis absentibus diremisti, nos eos juste cogere non potuimus. Venientibus autem nuper ad nos utriusque partis nuntiis, nos ad eligendos hujus arbitros utramque partem nostra auctoritate coegimus. Rogamus ergo dilectionem tuam ne graviter ferat quod divisionem veteris et novi burgi litteris vestris significatam, nequaquam firmaverimus, quia, ut praediximus, cogi ad eam monachi juste non poterant. Caeterum ad hanc infra dies quadraginta, sicut statuimus, peragendam, omnino te volumus imminere, quia neutra pars electis arbitris poterit refragari.
CCCLXXV. Privilegium pro monasterio S. Ruffi Avenionensis. (Anno 1114, Jan. 10.)[ Gall. Christ. vet. edit. IV, 802.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ADELGERIO abbati canonicorum S. Ruffi in episcopatu Avenionico, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Religionis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celeriorem sortiatur effectum. Proinde nos devotionis tuae precibus annuentes, B. Ruffi ecclesiam, cui Deo auctore praesides, cum omnibus ad ipsam pertinentibus, sub tutela apostolicae sedis excipimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque bona, quascunque possessiones ad id B. Ruffi monasterium legitimis fidelium traditionibus, vel aliis justis modis pertinere videntur, et quaecunque in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus nominibus adnotanda: Ecclesiam de Tauliniaco cum omnibus pertinentiis earum, decimam de Buxa sicut a bonae memoriae Gibelino Arelatensi archiepiscopo vobis concessa est; ecclesiam Sanctae Mariae de Turre, S. Victoris, S. Eulaliae, S. Laurentii de Barbana, ecclesiam de Mondolio in Bisuldino, ecclesiam S. Mariae cum dignitatibus et possessionibus suis, et ecclesiis sibi subditis, salvo Lateranensis palatii jure; ecclesias S. Petri et S. Mariae Egarensis, S. Juliani de Terracia cum possessionibus subditis et ecclesiis per eas constitutis, quas vobis Barcinonensis episcopus Raymundus concessit cum patrimonio quondam suo, et caeteris possessionibus, quae tibi et clericis tecum viventibus collatae sunt, cum S. Hadriani praediis, ecclesiis, excepta dominicatura Barcinonensis episcopi. Confirmamus etiam vobis possessionem quam Raymundus nobilis memoriae comes, vobis in Tripolitana regione, cum ecclesia Sancti Ruffi quam in eadem possessione construxit. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat monasterium praefatum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Laicos seu clericos venientes ad conversionem suscipere, et ad divina officia, nisi forte excommunicati sint, admittere, nullius episcopi vel praepositi contradictio vos inhibeat. Ad haec adjicimus ut nulli episcoporum facultas sit sine Romani pontificis et legati ejus audientia vos vel loca vestra interdictioni vel excommunicationi subjicere, aut judicio praegravare. Sepulturam vero locorum vestrorum omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat; caetera quoque omnia quae vobis a praedecessore nostro felicis memoriae papa Urbano concessa sunt, privilegiis confirmata nos etiam concedimus et privilegiis confirmamus, etc.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IV Idus Januarii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1115, pontificatus domni Paschalis II papae anno XVI.
CCCLXXVI. Privilegium pro Ecclesia Aptensi sub Langerio episcopo. (Anno 1114, Jan. 13.)[ Gall. Christ., I, 77.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Aptensis Ecclesiae canonicis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Officii nostri nos hortatur auctoritas, pro ecclesiarum statu sollicitos esse, et quae recte statuta sunt stabilire. Idcirco vestrum votum vestrique propositum auctoritate sedis apostolicae confirmamus, ut in Aptensi matrice ecclesia beatae Dei genitricis et semper virginis Mariae, et beati Castoris, perpetuis deinceps temporibus clericaliter et regulariter vivant, et quaecunque praedia, seu quaecunque res ad eorum victum deliberatae sunt, quiete semper eis, integreque serventur. Porro ipsi ecclesiae et ejus episcopis confirmamus castrum Sancti Martini, et castrum de Sanione, quod cum ex antiquo jure Aptensi ecclesiae pertineret per confratris nostri Laugerii episcopi praesentis industriam eidem ecclesiae restitutum est: caeteras sane donationes quas idem episcopus fecit, et scripti sui assertione firmavit, et tam vobis quam successoribus vestris praesenti decreti auctoritate firmamus, in regularis videlicet vitae observatione manentibus. Ipso vero vel suorum quolibet successorum ad Dominum evocato, quaecunque episcopi sunt, sub canonicorum provisione permaneant; nec alius in Aptensi ecclesia substituatur episcopus, nisi qui canonice ipsorum consilio fuerit et electione promotus; res autem deficientis episcopi nullus omnino laicorum invadere et depraedari praesumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus profutura. Si quis autem, quod absit! decreti hujus tenore cognito temere contraire attentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis torsione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit; observantibus vero Dei omnipotentis gratia et beatorum apostolorum Petri et Pauli benedictio conferatur.
Datum Laterani per manum Joannis, S. R. E diaconi cardinalis ac bibliothecarii, Idibus Januarii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1115, pontificatus quoque domni Paschalis secundi papae XV.
CCCLXXVII. Ecclesiae Marsorum possessiones, petente Berardo episcopo, confirmat. (Anno 1114, Febr. 25.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 892.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERARDO Marsicanae Eccl. episc. ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Sicut injusta petentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitime desiderantium non est differenda petitio. Tuis igitur, frater in Christo charissime, precibus annuentes, ad perpetuam S. matris Ecclesiae pacem et stabilitatem praesentis decreti stabilitate sancimus, ut universos parochiae fines, sicut a tuis antecessoribus usque hodie possessae sunt, ita omnino, tam tibi, quam [tuis] successoribus in perpetuum conserventur, qui videlicet fines a Turri Ferraria decurrunt in caput Corriti, inde per viam de Merso in Postellam de Valle putrida, per terram de Feresca per Argatonem, per terram de Camno, per terram Formellae, inde ad Molinum veterem, inde ad Furcam Aurae per terram de Vivo, per terram de Troja, inde ad Pasculum Canalis, inde ad Pennam Imperatoris per terram de Cervara, inde ad S. Britium per Furcam de Auricula, inde ad Arcum S. Georgii, per flumen Risanae, per Turres de Ofrano, per Scalellas, per Tufum fluvii remandi, per Trepontum, inde ad Vulpem mortuam per Bucam de Teba, per Campum de Pezza, per Rivum Gambararum, per terram de Candida, per Venetrinum, et redeunt ad Furcam Ferrati: intra quos fines quaecunque oppida, quaecunque villae, quaecunque plebs, quaecunque ecclesiae sitae sunt, aut in posterum fuerint sub tua et tuorum catholicorum successorum episcopali providentia et dispositione permaneant, et ex eis omnibus episcopalia vobis jura solvant, tam in clericorum ordinationibus et ecclesiae consecrationibus, quam in redditu decimarum et oblationum, sive in correctionibus delinquentium. Sane illam monachorum pravam praesumptionem, qua partim episcoporum absentia, partim eorum pervicacia in Marsorum finibus omnimodo inhibemus, ut nec baptismata ulterius in monasteriis faciant, nec ad infirmorum unctiones claustris suis progredi audeant, nec ad poenitentiam injungendam populares personas admittant, nec ab episcopo excommunicatos ad communionem, nec interdictos ad officia sacra suscipiant. Porro ecclesiam B. Savinae martyris matricem semper haberi, sicut hactenus habita est, et illic episcopalem sedem permanere decernimus, et in ejus possessione ac jurisdictione ecclesiae cum praediis suis, quae praeteritis temporibus possessa sunt, etiam in futurum perpetuis temporibus quiete, tibere integreque serventur, id est S. Pauli ad Pesculum Serulae, S. Mariae in Campo Mitio, S. Nicolai ad fontem Reginae, S. Quintini in Vico, S. Martini in Agne, S. Martini in Betorrita,' S. Archangeli super Mesula, S. Mariae in Ortucula, S. Mariae, et S. Petri in Veneri, S. Felicis in Ferrati, S. Valentini et S. Petri in Apiniacis, S. Marci in Geno, S. Martini in Filincino, S. Petri in Cerverano. S. Joannis in Pentoma, S. Marcelli, et S. Angeli in Arca, S. Mariae in Palute, S. Anatolie de Lione, S. Felicitatis in Cerferro, S. Laurentii in Praetorio, S. Feliciani in Villa Magna, S. Mariae in Avando, S. Viti in Ozano, S. Christinae in Suppezzano, S. Georgii in Besola, S. Joannis ad caput Aquae cum tituli suis, S. Patiti ad Castellum, S. Felicis in Porciano, S. Laurentii in Curia, S. Caesidii cum titulis suis, S. Vincentii in Forma cum titulis suis, S. Vincentii in Forma cum titulis suis, S. Vincentii in Forma cum titulis suis, S. Andreae in Ancezzano, S. Mariae in Vico, S. Petri in Capistrello, S. Petri, et S. Mariae in Albe, S. Marci in Massa, S. Martini in Valle cum titulis suis, S. Joannae in Marano, S. Felicis in Montecelle, S. Mariae in Elireto cum titulis suis, S. Nicolai in Erse, S. Mariae in Furca, S. Erasmi cum titulis suis, S. Andreae in Casellaco, S. Maximi in Cerro, S. Victoriae in Cellis, S. Mariae in Carseo cum titulis suis. Praeterea quaecunque possessiones, quaecunque praedia ad eamdem ecclesiam legitime pertinere noscuntur, aut in futurum largiente Domino quibuslibet justis modis vel contractibus poteri adipisci, tibi et tuis successoribus illibata permaneant, decernimus. Ergo nulli omnino hominum liceat suprafatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel injuste datas suis usibus vindicare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur tam tuis quam clericorum usibus profutura. Si quis igitur in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, castaldio, aut ecclesiastica quaelibet saecularisve persona hanc, nostram constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfecerit, congrue emendaverit, potestatis honorisque seu dignitatis careat privilegio, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem Ecclesiae jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeterni Patris maneant [inveniant]. Amen, amen.
Scriptum per manum Gervasii scriptoris regionarii et notarii S. palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS.
Ego Richardus Albanensis episcopus SS.
Ego Leo episcopus Ostiensis SS.
Ego Cono Praenest. Ecclesiae episcopus SS
Ego Romanus card. S. Priscae SS.
Ego Benedictus card. tit. Eudoxiae SS.
Ego card. Raynerius SS. Marcellini, et Petri SS.
Ego Conradus S. Pudentianae card. SS.
Datum Laterani per manum Joannis, S. R. E. card. et bibliothecarii, V Kal. Martii, indict. VII, Incarn. D. ann. 1115, pontif. quoque D. Pachalis II papae anno XV.
CCCLXXVIII. Ad Joannem Morinorum episcopum.--De conservanda monasterii S. Bertini Sithiensis libertate. (Anno 1114, Mart. 20.)[ Collection des Cartulaires, III, 253.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili JOANNI Morinorum episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Tam ex fraternitatis vestrae litteris quam ex praedecessorum meorum sanctae memoriae Victoris et Urbani privilegiis, cognovimus atque perspeximus Beati Bertini monasterium, usque ad promotionis tuae tempora, in suae libertatis genio continuae permansisse, salvo jure solius Tarvanensis Ecclesiae. Unde tam nobis quam fratribus nostris, dictante justitia, visum est ut, si quid a te vel a Flandrensi comite, seu ab ejusdem loci abbate, minus provide minusque rationabiliter gestum est, nullum propter hoc detrimentum monasterio ingeratur. Nos igitur locum ipsum, quandiu monasticae religionis vigere claruerit, et abbatem loci in sua libertate et immunitate permanere decernimus.
Datum Laterani, decimo tertio Kal. Aprilis.
CCCLXXIX. Monasterio S. Bertini Sithiensi asserit terram Berquariam, a Balduino Flandriae comite pro villa Ostresala datam. (Anno 1114, Mart. 25.)[ Collection des Cartulaires, III, 258.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis LAMBERTO abbati, et fratribus Sancti Bertini, salutem et apostolicam benedictionem.
Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum statu sollicitos esse, et earum quieti, auxiliante Domino, providere. Quamobrem nos petitionibus vestris annuimus, et commutationem, inter vos et Balduinum Flandrensium comitem factam, quia utilem monasterio credimus, scripti praesentis assertione firmamus. Pro commutatione siquidem villae, Ostreselae dictae, quae juris Sancti Bertini fuisse dignoscitur, monasterio vestro apud Furnas quamdam terram, videlicet Berquariam, in parochia Wlepem, unde Eremboldus Musolf, utpote berquarius ante id temporis censum solvit; quae videlicet certis dimensionibus, pro more patriae illius, mensurata, viginti octo librarum redditum, singulis annis, persolvit. Hanc igitur berquariam cum eodem redditu ab omni exactione prorsus immunem ac liberam, quemadmodum idem comes possedit, et monasterio vestro, in praesentia optimatum suorum, jure haereditario tradidit, nos in perpetuum manere decernimus. Duas etiam garbas decimae de nova terra, Dipesele dicta, et duas garbas de nova terra, Hucmareserce dicta, et terram quamdam in villa, Atrike dicta, sicut ab eodem comite monasterio vestro colatae sunt, quietas vobis et integras manere sancimus. Porro altaria duo, unum de Eggafridi capella, et alterum de Warnestum, quae dilectus et venerabilis confrater noster Joannes, Tarvanensis episcopus, in possessionem perpetuam Beato Bertino tradidit, nos quoque vobis in possessionem perpetuam confirmamus, salvo ejus videlicet episcopi censu annuo, qui ex eisdem altaribus est persolvendus. Nemini ergo in posterum liceat haec quae superius adnotata sunt a vestri coenobii unitate ac possessione dividere, sed sicut praemissum est, quieta et integra omnia in ejus jure ac ditione serventur. Si quis igitur, decreti hujus tenore cognito, temere, quod absit! contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, atque excommunicationis ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit.
Datum Laterani, octavo Kal. Aprilis, per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo quinto decimo, indictione septima, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno itidem quinto decimo.
CCCLXXX. Privilegium pro monasterio Tutelensi. (Anno 1114, Mart. 31.)[BALUZ. Historia Tutelensis, 463.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio EBALO Tutelensi abbati ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum
Apostolicae sedis auctoritate debitoque compellimur pro universarum Ecclesiarum statu satagere et earum quieti auxiliante Domino providere. Eapropter petitionibus tuis, fili in Christo charissime, non immerito annuendum censuimus ut Tutelense monasterium, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis privilegio muniremus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus vobis quaecunque praedia, quaecunque possessiones legitime ad idem monasterium pertinere videntur, in quibus haec propriis duximus nominibus adnotanda, in adjacenti burgo ecclesiam Sancti Petri et Sancti Juliani, ecclesiam de Aquina, ecclesiam de Acuto monte, capellam de Roca, capellam de Marco, capellam de Aureliaco, capellam de Bosqueto, capellam de Lagarda, ecclesiam de Spaniaco cum ipsa capella, ecclesiam Sanctae Mariae de Clergor, ecclesiam Sanctae Mariae de Spinaciis, ecclesiam Sancti Jacobi de Altoire, ecclesiam Sancti Jacobi de Monedeira, ecclesiam de Madrangis, capellam de la Valeta, ecclesiam de Planis, capellam de la Genesta, ecclesiam de Auriolo, capellam de Bellopodio, ecclesiam de Brancellis, capellam de Capiaco, ecclesiam Sancti Boniti de Avalosa, ecclesias de Vairiaco, videlicet Sancti Stephani, Sancti Martini, et Sancti Germani; ecclesiam de Sancto Michaele et capellam de ipso castello, ecclesiam Sancti Petri de Bagneriis, ecclesiam Sanctae Mariae de Matheria, ecclesiam de Mairona, ecclesiam Sancti Petri de Vogairo, capellam de Bellocastello, ecclesiam Sancti Georgii de Mairac, ecclesiam Sanctae Mariae de Rocamador, ecclesiam de Gransania, ecclesiam Sanctae Mariae de Seillac, ecclesiam de Olonzac, ecclesiam de Marciliaco, ecclesiam Sancti Aredii, ecclesiam Sancti Juliani de Porcaria, ecclesiam Sancti Maurilii, ecclesiam de Bragusa, ecclesiam de Lagarda, ecclesiam Sanctae Fortunatae cum capella Sanctae Fidis de Castaneo, ecclesiam de Albuciaco, ecclesiam de Novavilla, ecclesiam de Molseon, ecclesiam Sancti Amancii, ecclesiam Sancti Martialis de Faorzes, ecclesiam Sancti Boniti del vern, ecclesiam Sancti Pardulphi de la Crozilla, ecclesiam Sancti Martini quae est inter Dostram et Dordoniam, ecclesiam Sancti Petri de Sadran, ecclesiam Sancti Maxentii, ecclesiam Sancti Laurentii de Gorra, ecclesiam de Mairignac, ecclesiam de Peirac, ecclesiam de Caleis, ecclesiam Sancti Medardi, ecclesiam de Mordelgue, ecclesiam de Matheria, ecclesiam de Traignac cum capella ipsius castri, ecclesiam Sancti Juliani de Garriga, ecclesiam Sancti Jacobi Caturcis sitam, et quaecunque in posterum auctore Deo ad idem monasterium offerri, dari, vel aliis justis modis pervenire contigerit, quieta semper et integra vobis vestrisque successoribus conserventur. Ecclesias vero cum pertinentiis suis sive praedia ab eodem monasterio distracta praecipimus revocari et in perpetuum conservari. Et ne qua persona ecclesiastica vel saecularis justae revocationi obviare vel impedire praesumat apostolicae sedis interdicimus auctoritate. Sepulturam militum de Gimel, de Bar, et de Correzia, de Boltzac, de Seillac, de Sancto Clemente, et de Sancto Germano, de Sancta Ferreola et de Favars, de Cornill, de Sancta Fortunata, de Lagarda, et de Sancto Amancio, de Navis, de Roca, de Marciliaco, et de Sancto Aredio, de Campaniaco, de Clergor, de Latigniaco, et de Tutelensi castello, et omnium Vicecomitum de Torenna et de Comborn et de Ventedorn, vobis a quolibet auferri vel interrumpi prohibemus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel injuste datas suis usibus vindicare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentantione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Scriptum per manum Gervasii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.
Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, II Kal. Aprilis, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1115, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae itidem XV. Bene valete.
CCCLXXXI. Bulla pro Ebroliensi monasterio Esbreville vel Ebrevil. (Anno 1114, April. 4.)[ Gall. Christ. II, 121.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio TEOTARDO, monasterii Ebroilensis abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in Christo.
Piae postulatio voluntatis effectum debet suum sortiri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua, ad sedis apostolicae portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus, et Beati Leodegarii Ebroilense monasterium, cui Deo auctore praesides, sub tutelam apostolicae sedis excipimus. Per praesentis igitur privilegii paginam vobis vestrisque successoribus confirmamus ad perpetuum, nurgum cum ecclesia S. Gereonis et capellis suis in Arvernensi pago, ecclesiam Sanctae Crucis de Velcia, cum capella Sanctae Mauricii de Vico, Sanctae Mariae de Caliniaco, Sanctae Mariae de Salas, Sancti Boniti de Cambra, Sanctae Mariae de Ecclesiola, Sancti Boniti de Cervant, S. Genesii de Buissirolas, Sancti Victoris de Pozols, Sancti Pardulphi, Sanctae Mariae de Marcillac, Sancti Petri de Campis, ecclesiam Sancti Pauli, Sancti Genesii de Ret, Sancti Aniani de Betgue, Sancti Quintini, Sancti Leodegarii de Laiac, Sancti Leodegarii de monte Frumino, Sancti Petri de Chapde, Sancti Petri de Nerdugna, Sancti Pardulphi de Vilorzangas, Sancti Petri de Valle, Sancti Pardulphi de Carro, Sancti Prejecti, Sancti Juliani de Muroile, Sancti Martini de Garriga, Sancti Bravii de Puntiaco, Sancti Hilarii, Sancti Petri de Cella, Sancti Magnerii, Sanctae Mariae de Virgiaco, Sancti Galli, et Sancti Saturnini de Ventac. In episcopatu Bituricensi, ecclesiam Sancti Marcelli de Scaceras, S. Hilarii de Dorminnac, S. Boniti de Balanava, S. Andreae de Valiniaco, S. Portiani de Navas. In pago Rodonensi, ecclesiam S. Mariae de Logangnac, S. Mariae de Jeveirac, S. Martini de Cromeras, S. Mariae de Lelna, S. Martini, S. Maurici de Marnac, et S. Agangi. In episcopatu Senonensi, ecclesiam S. Leodegarii cum capellis, S. Mariae, S. Martini de Cunniaco, S. Sulpicii, S. Mariae-Magdelenae de Crong, S. Mariae de Salas, ecclesiam de Botsac, S. Bibiani de Charues, ecclesiam de Genten, ecclesiam de Gaverda, ecclesiam S. Leodegarii de Ariazo, S. Petri de Liriorta, et caetera quae vel in praesenti septima indictione idem coenobium legitime possidet, vel in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, quatenus auctore Domino, locus idem regularis semper ordinis custodia vigeat, et in sua semper libertate permaneat. Porro sepulturam ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum, qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Obeunte te, nunc ejus loci abbate, vel tuorum successorum, nullus ibi, qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, vel de suo, vel de alieno, si oportuerit collegio, secundum Domini timorem et B. Benedicti Regulam elegerint, ab Arvernensi episcopo consecrandum. Si qua igitur in futurum ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Scriptum per manum Crisogoni notarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Joannis, sacrae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, II Nonas Aprilis, indictione septima, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo decimo quinto, pontificatus autem domini Paschalis II papae anno ejusdem XV.
CCCLXXXII. Monasterii Sublacensis possessiones omnes et privilegia confirmat. (Anno. 1114, April. 11.)MURATORI, Antiq. Ital. IV, 1058.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JOANNI Sublacensis monasterii abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
« Glorificantes me glorificabo, » dicit, qui non mentitur, Dominus. Hoc veritatis suae promissum Deus benedictus in saecula fideli suo Benedicto custodiens, eum mirabiliter non solum in coelis, sed etam in terris glorificare dignatus est, ut ipsa quoque loca, in quibus ipse Dei famulus habitavit, gloriosa apud homines habeantur. Hanc Dei factoris dignationem nos quoque ipsius factura sequimur, cum eumdem Patrem nostrum in Deo glorificare curamus. Unde et locum illum, in quo Dei dispositione prius habitasse, et ad glorificandum Deum coenobium construxisse, et multos ad Dei gloriam aggregasse cognoscitur, cui videlicet Sublacum nomen, et gloriosum et venerabilem habemus, et apostolicae sedis auctoritate munimus. Tibi igitur, charissime fili, et per te supradicto Sancti Benedicti monasterio confirmamus specum, in quo idem sanctissimus vir in suo conversationis exordio habitavit, cum adjacenti silva et monte circum circa, et cum omnibus finibus aut pertinentiis antiquitus constitutis. Et sub eodem specu lacum, sive fluvium ex eisdem lacubus procedentem; in quibus videlicet aquis nemini praeter abbatis et fratrum voluntatem aut piscari, aut molendinum aedificare, usque in Arcum, qui dicitur de Ferrata [liceat]. De forma quoque antiqua, quae ducit aquam de flumine ad plebem Sancti Laurentii, et de aqua, quae vocatur Augusta, nemini liceat praeter voluntatem vestram aquam derivare, nisi quantum sufficiat hortis rigandis et replendo fonti baptismatis in eadem ecclesia; nec aquimolum quidquam illic praeter vestram voluntatem aedificare praesumat usque in supradictum Arcum de Ferrata. Si quis vero aliter egerit, banno Romanae curiae distringatur, cujus banni medietas sacro palatio, medietas vero eidem monasterio persolvatur. Confirmamus etiam vobis et vestro monasterio castellum, qui Sublacus dicitur, cum omnibus suis pertinentiis, sicut a praedecessoribus nostris constat esse concessum, cum montibus et collibus, et fundis et casalibus, cum omnibus ecclesiis et rebus ad eas generaliter et in integrum pertinentibus; fundum Canali, et fundum Gennae in integrum cum pertinentiis suis; fundum Frassinum cum omnibus suis pertinentiis; et locum, qui Fundi vocatur, sicut extenditur usque ad Petram Imperatoris, et vadit in montem, qui vocatur Pionica, inde per Serram in Montem Romanum, et exit in Campum Longum, inde in Campum Catinum, deinde redit ad supradictam Petram Imperatoris; et locum, qui dicitur Geminarium cum finibus suis, sicut antecessorum nostrorum privilegiis continetur; castellum Augustae cum fundis et casalibus suis, et casale Sanctae Felicitatis, cum eadem ecclesia cum fundis et casalibus suis, et cum omnibus pertinentiis suis, sicut in eisdem privilegiis continetur; Roccam Cervariam cum fundis suis, et suis casalibus, et cum omnibus suis pertinentiis; Castellum Maranum, et Roccam Martini, et Roccam de Nesso, cum omnibus suis pertinentiis; Castrum Canteranum cum Rocca sua, et cum fundis et casalibus suis; Montem de Grosso, Vallem frigidam, Montem de Mesu, et Funsstellae, cum omnibus eorum pertinentiis; Castellum Cerretum cum omnibus pertinentiis suis; Castrum Giranum cum montibus et collibus, fundis et casalibus, quemadmodum monasterio congruere videtur, cum massis et omnibus suis pertinentiis, cum veteri haereditate monasterii; Castellum Apolloni cum montibus et suis casalibus, et medietatem Castri Sancti Angeli, cum ecclesiis, et fundis, massis, et pertinentiis eorum; Roccam Sancti Stephani cum pertinentiis suis; Vallem de Annito, Collem de Occia, cum montibus et collibus, fundis et casalibus suis; Tovanellum, Fundum Ottanum, Fundum Maciomanum, Fundum Camanum, Fundum Aquaevivae, et medietatem Montis Afilani, cum omnibus pertinentiis eorum; Castrum Afilae cum montibus et collibus, et cum omnibus eorum pertinentiis; Castrum Pontiae cum montibus et collibus, et cum omnibus eorum pertinentiis. Praeterea ex antiquo jure et tam Romanorum pontificum, quam etiam imperatorum concessionibus et privilegiis ad idem Sancti Benedicti monasterium pertinere noscuntur, Sala civitas, quae vocatur Carseolis, cum massis, fundis et casalibus suis, et Auricula, Rocca de Butte, Rocca in Camerate, Rocca Rosunum, Arsulae, Rubianum, et aliud Rubianum super fluvium, Anticulum, Garracinescum, Rocca Demasii, Rocca de Surici Siciliani, medietas Deilicae, Massa Sancti Valerii, Siscanum, Mons Casalis, Civitella, Olivanum cum omnibus fundis et casalibus eorum; oppidum Tusculanae cum Rocca sua et omnibus pertinentiis suis; Castellum Gallicanum cum ecclesiis, fundis, et casalibus, et omnibus pertinentiis suis.
Confirmamus etiam cellas eidem monasterio pertinentes. Item ecclesiam Sancti Angeli in Effidem positam: ecclesiam Sancti Georgii, et cum omnibus earum pertinentiis, et cum veteri haereditate Sancti Patris Benedicti; ecclesiam Sancti Angeli in Petralata, Sancti Sebastiani in Palliano; ecclesiam Sancti Quintini, Sancti Blasii in Antido; ecclesiam Sancti Leucii in Babuto, posito in territorio Campanino, cum omnibus earum pertinentiis; in carsoli ecclesiam Sancti Petri; in camerata ecclesiam Sancti Martini de Egellis, et Sancti Petri de Castruino; in territorio Marsicano Sanctum Petrum in Verse, Sanctum Benedictum in Rivo de Meruli, Sanctum Thomam de Transaquas, cum ecclesia Sancti Nicolai in Vallis; in territorio . . . . . ecclesiam Sancti Pauli in Villa, cum omnibus eorum pertinentiis, Sanctum Angelum in Albe, Sanctum Salvatorem in Avelano, Sanctam Mariam de Tuffo, cum omnibus suis pertinentiis; in Valle Sorana, ecclesiam Sancti Pauli, cum aliis tribus ecclesiis, et cum villa juxta se posita, et cum omnibus ejus pertinentiis; in civitate Tiburtina, ecclesiam Sancti Antonini, Sanctae Crucis, et Sanctae Barbarae, cum omnibus earum possessionibus; aliam cellam ' ad honorem Sanctae Crucis in Quintiliolo cum oliveto suo, et caeteris suis pertinentiis; et sex uncias de ecclesia Sanctae Mariae in eodem monte posita; Fundum Calicianum cum ecclesia Sancti Petri, cum terris et vineis, sicut per antiquos affines constat; Villam, quae vocatur Papicum; ecclesiam Sanctae Mariae, cum terris et vineis et montem, qui vocatur Monicula, et ecclesiam Sanctae Mariae, quae ponitur in Porta; ecclesiam Sancti Sebastiani, cum omnibus suis pertinentiis; aquimolos tres, unum Castrum Veterem, alium foris Portam majorem, et alium in Vesta juxta Castellum Gallicani; ecclesiam Sancti Pastoris, Sancti Angeli, Sanctae Mariae, Sancti Laurentii in Aqua Alta, cum omnibus earum possessionibus; Romae monasterium Sancti Erasmi cum domibus et hortis et caeteris possessionibus.
Statuimus itaque ut praedicta omnia, sive possessiones, quas idem venerabile monasterium in praesenti septima indictione possidet, quietae vobis et integrae conserventur. Et quaecunque ad ejus jus legitime pertinent, sive pontificum concessione, sive imperatorum et principum liberalitate, seu quorumlibet fidelium oblatione, cum aliis justis et legalibus modis, in ejus jure semper et possessione permaneant. Nec ulli omnino hominum liceat eadem Sancti Benedicti monasteria temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, vel injuste datas in suis usibus vindicare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum quorum sustentationi et gubernationi concessa sunt, usibus omnimodis profutura Ad hoc propter frequentes injurias, quae ab episcopis, vel episcoporum ministris, monasteriis ingeruntur, datam vestro coenobio a nostris praedecessoribus facultatem vobis quoque ratam manere decernimus, ut ad ecclesias, cum expedierit, dicandas, aut clericos sive in monasterio, sive in cellis, sive in castellis aut villis monasterii ordinandos, vel a nobis episcopatum accipiatis, si ad nos pervenire in tempore potueritis, vel quem malueritis catholicum episcopum adeatis, qui apostolicae sedis fultus auctoritate, quae postulantur, exhibeat; nec a quoquam illius Ecclesiae episcopo super hoc contradictionem aut querimoniam patiatur. Et propter omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in praefato Sancti Benedicti monasterio ditionem quamlibet habere, praeter sedem apostolicam, prohibemus. Obeunte autem ejus loci abbate, vel suorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars sanioris consilii, secundum Dei timorem et Sancti Benedicti Regulam elegerint. Electus vero a Romanae sedis pontifice consecretur. Si qua autem ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove convicta, si non satisfactione congrua emendaverit, potestate honorisque sui dignitate careat, jamque se divini judicii existere de perpetrata iniquitate ream cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eumdem locum juste servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; item, et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemium aeternae pacis inveniant. Amen.
Scriptum per manum notarii sacri palatii.
Ego Paschalis Ecclesiae catholicae episcopus.
Datum Laterani per manum Joannis, Romanae Ecclesiae diaconi ac bibliothecarii, tertio Idus Aprilis, indictione septima, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo decimo quinto, pontificatus quoque domini Paschalis . . . . . . .
CCCLXXXIII.
- Landulphum archiepiscopum Beneventanum, episcopali officio multatum, ad synodum Idibus Octobris celebrandam « accersiri jubet. » (Vide Falconem Beneventanum, 1114, p. 88. ( « Cum me litteris vestris accersiri jussistis » : et: « terminum veniendi procul dubio largitus fui, ab Idibus scilicet Aprilis et sex mensium spatio interposito. » )
CCCLXXXIV.
- Landulphum de Graeca, comestabulum Beneventanorum, invitat ad synodum Idibus Octobris agendam. (Vide Falconem Beneventanum, 1114, p. 87.)
CCCLXXXV. *Ecclesiae Farinatensis, a comitibus Bergomatibus conditae ac B. Petro collatae, possessiones confirmat, ea lege ut duodecim monetae Mediolanensis nummi quotannis palatio Lateranensi persolvantur. (Anno 1114, April. 14.) [Vide LUPI, Cod. diplom. Bergomat., II, 885.]
CCCLXXXVI. Privilegium pro ecclesia B. Laurentii Florentiae. Anno 1114, April. 15.)[LAMI, Eccles. Florent. Monum., III, 1772.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JOANNI priori et fratribus in ecclesia Beati Laurentii secus Florentiam regulariter viventibus, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolicae portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuae clementer annuimus, et B. Laurentii ecclesiam, cui Deo auctore praesides, cum omnibus ad ipsam pertinentibus sub tutelam apostolicae sedis excipimus. Per praesentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quaecunque bona, quascunque possessiones, eadem Ecclesia, concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis, in praesenti septima indictione possidere cognoscitur, aut in futurum largiente Deo legitime poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, salvo jure Florentini episcopi, cui tamen ecclesiam ipsam gravare non liceat, aut bona ejus auferre, aut in feudum personis aliquibus tradere, aut modis quibuslibet alienare; decernimus ergo ut nulli omnino hominum facultas sit eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Sane diebus solemnibus in claustro vel in atrio ecclesiae processiones facere, aut missas ad tertiam canere, nullius contradictio vos inhibeat; sed modis omnibus studeatis omnipotentem Deum glorificare, et saluti animarum vestrarum ipso praestante vigilanter insistere. Si qua igitur in futurum ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus SS.
Datum Laterani per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, XVII Kal. Maii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1115, pontificatus quoque domni Paschalis papae secundi anno XV.
CCCLXXXVII. Ad Mauritium archieviscopum Bracarensem. (Anno 1114, April. 18.)[MANSI, Concil., XX, 117.] Inter querelas alias quae de te ad sedem apostolicam delatae sunt, Legionensis Ecclesiae invasio et contritio nos gravius contristavit. Super quae ex nostris litteris monitus, et a vicario nostro Bernardo Toletano ad concilium evocatus, et venire et satisfacere contempsisti. Ad haec pro hujus nequitia et inobedientia, per eum tam a sacerdotali quam ab episcopali officio interdictus, eadem officia celebrare pertinaciter praesumpsisti. Nos igitur, auctore Deo, tantum nequitiae et superbiae facinus ulciscentes, et eadem tibi officia, et Bracarensis Ecclesiae obedientiam interdicimus, donec resipiscens obedias et plenius satisfacias.
Datum Laterani, XIV Maii, indict. VII.
CCCLXXXVIII. Privilegium pro ecclesia S. Evasii Casalensis. (Anno 1114, April. 27.)[De conti Notizie storiche della citta di Cazale. Cazale, 1838, 8o, I, 332.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GIRARDO praeposito et ejus fratribus in Casalensi ecclesia S. Evasii regulariter viventibus, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Unde petitioni vestrae benignitate debita impertimus assensum. Vitae namque canonicae ordinem quem professi estis praesentis privilegii auctoritate confirmamus, et ne cui post professionem exhibitam proprium quid habere, neve sine praepositi vel congregationis licentia de claustro discedere liceat interdicimus. Et tam vobis quam vestris successoribus in eadem religione permansuris, ea omnia perpetuo possidenda sancimus, quae in praesentiarum pro communis victus sustentatione legitime possidere videmur. Quaecunque etiam in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Nec praepositorum alicui facultas sit Ecclesiae praedia personis saecularibus in feudum dare, vel quibuslibet ingeniis alienare. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem beati Evasii ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Sane clericos saeculariter viventes ad praepositi vestri conversionem suscipere, nullius episcopi vel praepositi contradictio vos inhibeat. Si qua igitur in futurum ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V Kalendas Maii, indict. VII, Incarnat. Dominicae anno 1115, pontificatus autem D. Paschalis secundi anno ejusdem XV.
CCCLXXXIX. Privilegium pro episcopatu Ecclesiae Bononiensis. (Anno 1114, Martii 2.)[SAVIOLI, Annal. Bologn. tom. II, append., pag. 152.] Ex archivio archiepiscopatus Bonon.
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri VICTORI Bononiensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Sicuti injusta petentibus nullus tribuendus est assensus, sic legitime desiderantium non est differenda petitio. Tuis igitur, frater charissime, precibus annuentes ad perpetuam sanctae Bononiensis Ecclesiae pacem ac stabilitatem praesentis decreti stabilitate sancimus, ut universi parochiae fines sicut a tuis antecessoribus in perpetuum conserventur. Qui videlicet fines a flumine Gaibana usque in rivolum Sablosulum decurrunt. Deinde in Stratam quae dicitur Ungarista. Deinde in stallo Gallam et in locum qui dicitur Curte. Deinde in flumen qui dicitur Leo. Deinde in fluvium qui dicitur Muzza inter quos fines quaecunque plebes et quaecunque aliae ecclesiae vel monasteria, villae vel oppida sitae sunt vel fuerunt sub tua tuorumque catholicorum successorum episcopali providentia et dispositione permaneant. Quantumcunque vero homines super Ecclesiae Bononiensis terra resident cujuscunque conditionis in potestate et defensione nostra serventur. Concedimus itaque vobis massam Vulpini et Mozolarii et massam Nerpulini. Itemque confirmamus fraternitati tuae omnia quae a praedecessoribus nostris, id est Agapito, et Pelagio, et Gregorio dialogo, et Gregorio VII videlicet monasterium S. Stephani quod vocatur Hierusalem constitutum a S. Petronio epicopo; et S. Proculi martyris, et Sanctorum Naboris et Felicis; et Sanctorum Gervasii et Protasii, et S. Columbani confessoris, et S. Mariae Majoris, et SS. Vitalis et Agricolae in arena; et Sancti Barbationi, et Sanctae Margaritae, et Sancti Michaelis archangeli in fundo paterno cum pertinentiis suis; et S. Mariae situm in monte Palense cum curte ibique tenente seque vocatur Aurelia; et cum montibus qui in circuitu praefati monasterii positi sunt; et S. Luciae de Roffeno, et monasterium S. Helenae, et S. Prosperi in Paniosate, et Sancti Martini in Poio cum curte et omnibus sibi pertinentibus; S. Petri in Strada, S. Mariae in Strada cum omnibus suis pertinentiis; S. Petri cum curte quae dicitur Nucifatico cum omnibus suis rebus. S. Martini in Casalechio cum omnibus suis pertinentiis, atque donamus petitioni tuae portam civitatis Bononiae quae dicitur S. Petri, et stratam Salariam cum stratatico et omni redditu quem persolvere solent euntes per eam; et ecclesia S. Andreae apostoli ante portam S. Petri, et S. Thomae apostoli et S. Joannis Evangelistae in monte Oliveti cum omnibus suis pertinentiis. Confirmamus etiam vobis curtem quae vocatur Abillonis cum portu et ripatico, et teloneo, et mercato, cum silvis et venationibus et paludibus et piscationibus, cum servis, ancillis colonis, et omnibus suis pertinentibus. Item curtem de Brento, curtem quae dicitur Bombiano cum omnibus suis pertinentibus. Montem Cavallorum, portum qui vocatur Galliano cum ripatico et teloneo et paludibus et piscariis et silvis et cum omnibus ad ipsum portum pertinentibus. Curtes etiam duas: unam quae dicitur prata major, et alteram quae dicitur prata minor, positas infra plebem quae dicitur Boida. Curtem quoque quae dicitur Marsumaticum cum omnibus suis pertinentiis. Abbates, monachos, presbyteros, diaconos, clericos litteratos et illitteratos, servos et ancillas Dei et omnes homines utriusque sexus infra praefatos jam dictae Bononiensis Ecclesiae terminos habitantes tuae subjicimus dispositioni tuorumque catholicorum successorum. Praeterea quaecunque praedia, quascunque possessiones vel a praedecessoribus nostris apostolicae sedis episcopis vel a quibuscunque catholicis regibus Carolo et Ottone Bononiensi Ecclesiae concessa sunt, nos quoque decreti praesentis auctoritate firmamus. Ad haec adjicientes statuimus ut juxta veterem consuetudinem Ecclesiae Bononiensis electi semper a Romano pontifice gratiam episcopalis consecrationis accipiant sicut et tu, opitulante Dei omnipotentis gratia, suscepisti. Si quis sane in crastinum archiepiscopus vel episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex aut ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem Ecclesiae eidem justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.
Scriptum per manum Raynerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Albae per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, II mens. Martii, indictione septima, Incarnationis Dominicae 1114, pontificatus quoque domni Paschalis II anno quinto decimo.
CCCXC Oggerii episcopi Reiensis bona confirmat et terminos episcopatus describit. (Anno 1114, Maii 28.)[Sim. BARTEL, Historica Nomenclat. praesulum S. Reg. Ecclesiae, p. 175.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri OGGERIO Ecclesiae Regiensi episcopo ejusque successoribus canonice instituendis, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiae custodes atque praecones in excelsa positi, Christo disponente, inspicimur. Tuis igitur, frater in Christo charissime Oggeri, justis petitionibus annuentes, sanctam Regiensem Ecclesiam, quae et Ricomagensis dicitur, cui auctore Deo praesides, apostolicae sedis auctoritate munimus. Statuimus enim ut universa quae tua strenuitas occupatorum manibus erepta, in jus Regiensis Ecclesiae reparavit, libera semper eidem Ecclesiae et illibata serventur. Castellum videlicet quod regium nominatur, in quo episcopalis cathedra, et Beati Maximi Ecclesia est. Super quo interdictum perpetuum statuimus, ne cuiquam omnino saeculari personae liceat, aliqua subreptione ipsum invadere, aut suo dominio quibuslibet ingeniis vindicare. Nec episcopo cuiquam vel praeposito, sive clerico, nec ulli omnino personae facultas sit, idem castellum in alicujus saecularis potestate transferre aut ab Ecclesiae et episcopi dominio et possessione subtrahere. Decimas vero vel ecclesias, quae vel per te, vel per antecessores tuos, saecularium manibus ereptae sunt aut eripientur, vobis vestrisque successoribus, et Ecclesiae vestrae clericis in perpetuum confirmamus. Porro ecclesiam Sanctae Mariae de Palude, in canonica semper quam instituisti observatione, sub episcopi jure ac dispositione permanere censemus. Quam videlicet Ecclesiam Guillelmus, nunc Regiensis praepositus, et Stephanus frater ejus, et Guillelmus minor, cum haereditaria nequiter possessione vindicassent, subjectioni tuae et matrici Ecclesiae reddiderunt, et regularem vitam professi, ordinationi et observationi canonicae subdiderunt. Terminos sane Regiensis episcopatus ita integros manere decernimus, sicut a praedecessoribus vestris possessi sunt, et a fraternitate tua quietius possidentur: videlicet a limitibus Sancti Juliani Montanarii, usque ad limites oppidi Ragonis: item limitibus Mosiaci usque ad limites oppidi Cornert. Praeterea quaecunque praedia, quascunque possessiones eadem Ecclesia in praesenti septima indictione legitime possidet, et quaecunque in futurum, largiente Domino, juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, tam tuis quam clericorum et pauperum usibus profutura. Ad haec interdicimus, ut te ad Dominum evocato, vel tuorum quolibet successorum, nullus omnino, invitis vestrae Ecclesiae clericis, aut episcoporum aut Ecclesiae res auferre, diripere aut distrahere audeat. Si qua igitur in futurum ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae paics inveniant. Amen.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Tiberiae per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V Kalendas Junii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1115, pontificatus quoque domni Pascha lis II papae XV.
CCCXCI. Privilegium pro Ecclesia Lascurrensi. (Anno 1114, Jun. 5.)[MARCA, Hist. de Béarn., 383.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUIDONI Lascurrensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni, justitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum Petri et Pauli specula positi, Domino disponente conspicimur. Idcirco tuis, frater in Christo charissime Guido, justis petitionibus annuentes, sanctam Lascurrensem Ecclesiam, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis protectione munimus. Ordinem itaque vitae canonicae quem bonae memoriae sanctus praedecessor tuus in ecclesia eadem instituit, praesentis decreti firmitate firmamus. Et ne alicui canonicorum post professionem exhibitam proprium quid habere, neve sine tuae vel capituli licentia, de claustro discedere liceat interdicimus. Sane tibi tuisque legitimis successoribus praeter generalem illam episcopalis officii curam, specialem concedimus facultatem praefatae ecclesiae canonicos corrigendi, et per obedientias disponendi, aut ab eisdem obedientiis canonice removendi. Ad haec vobis et per vos eidem Lascurrensi Ecclesiae confirmamus illam Gavarensis pontis, seu caeterarum rerum donationem quam bonae memoriae Gasto vicecomes et uxor ejus Talesia in sumptus fratrum communiter viventium contulerunt. Et quaecunque jure parochiali vel proprietario ad eamdem noscuntur Ecclesiam pertinere, videlicet ecclesiam S. Stephani de Carrena cum decimatione sua. Marlanensis, Sanctae Fidis et Sancti Andreae. Monasterirum S. Petri de Regula, Monasterium S. Petri Generensis, quartam partem decimationis Ecclesiae Sancti Petri de Servimaco, et quotidianae oblationis. Pausam cum appenditiis suis, Castellum Morelli cum pertinentiis suis. Universa etiam quae eidem Ecclesiae vel a fidelibus viris de suo jure collata, vel aliis justis modis acquisita sunt, aut in futurum largiente Deo concessione pontificum, liberalitate principum, juste atque canonice acquirentur, firma vobis vestrisque successoribus atque illibata permaneant. Decernimus ergo t nulli omnino hominum liceat praedictam Ecclesiam temere perturbare, aut quaecunque ipsius sunt vel fuerint quibuslibet occasionibus auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, tam tuis quam clericorum et pauperum usibus profutura. Si quis igitur, decreti hujus tenore cognito, temere contraire tentaverit, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit, honorum et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione plectatur. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Tiberiae per manum Chrysogoni agentis vicem domni Joannis cancellarii, Nonis Junii, indictione septima, anno Dominicae Incarnationis 1115, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae anno XV.
CCCXCII. Ad Laurentium abbatem Sancti Vitoni.--Ut nullam obedientiam nullamque communionem clericis Virdunensibus impendat. (Anno 1114, Jun. 10.)[MARTENE, Anecdot. I, 338.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis L. abbati et fratribus monasterii S. Vitoni salutem et apostolicam benedictionem.
Virdunenses clericos in tantam audivimus contumaciam prorupisse, ut Ecclesiae vestrae subjectionem sibi et obedientiam vindicare contendant, cum ipsi extra Ecclesiae catholicae sint unitatem. Diu enim propter pertinaciae suae nequitiam a sede apostolica excommunicati sunt, quae caput et magistra omnium ecclesiarum ab ipso omnipotenti Domino constituta est. Cui profecto qui non concordat, procul dubio, sicut beatus Ambrosius scribit, haereticus est. Ab Ecclesiae consortio alieni sunt, et quomodo in Ecclesia praelationem quaerunt? non potest, beato attestante Cypriano, ramus fractus ab arbore germinare, et rivus a fonte praecisus arescit. Quia igitur ipsi se a Romana Ecclesia praeciderunt, nos, auctore Deo, litterarum praesentium praeceptione mandamus, et tam vobis quam successoribus vestris observandum praecipimus, ut nullam eisdem clericis subjectionem, nullam obedientiam neque communionem impendere debeatis, donec ad unitatem catholicae Ecclesiae revertantur. Qui enim a domino suo divisus est, conservis suis praeesse non potest. Et Psalmista dicit: Nonne qui te oderunt, Deus, oderam illos? Quandiu itaque ad sedis apostolicae communionem et gratiam redeant, nulla eis a vobis subjectio, nulla obedientia vel communio praebeatur.
Data Tiberi IV, Idus Junii, indictione VII.
CCCXCIII. D[idacum] episcopum Compostellanum hortatur ut paci restituendae operam det. (Anno 1114, Junii 24.)[FLOREZ, España sagrada, XX, 193.] P. episcopus, servus serv. Dei, ven. fratri D. Compostellano episcopo, salutem et apost. bened.
Etsi procul a vobis positi vestras tamen tribulationes agnovimus, et quae vos experimini corpore, nos sentimus in corde. Si quid etiam facultatis in nobis est, fraternitati vestrae libenter auxilium impertimur. Tu vero, frater charissime, sicut coepisti, viriliter age, et ad pacem restituendam modis omnibus labora; vestrarum nempe partium bellum Ecclesiae periculosius est, tum propter gentium ferocitatem, tum propter infidelium vicinitatem, quibus Christiana fides propter hujusmodi facinora ludibrio est. Propter quas regni vestri et Ecclesiae perturbationes postulationi tuae juxta voluntatem tuam ad praesens respondere non possumus, quia Ecclesiarum novae dispositiones in hujusmodi tumultibus minus competenter fieri possunt, cum magis perturbationem Ecclesiae videantur afferre quam pacem. Caeterum si pacem finibus vestris misericordia divina reddiderit, super hoc negotio quod opportunum fuerit libentius tractare curabimus.
Datum Laterani, VIII Kal. Julii.
CCCXCIV. Ecclesiae B. Mariae in portu Ravennae possessiones et jura confirmat. (Anno 1114, Jul. 5.) [Vide Bullarium Lateranense, Romae, 1727, fol., p. 5.]
CCCXCV. Monasterii S. Mariae de Charitate, a sese quondam consecrati, protectionem suscipit, possessionesque « in praesenti septima indictione » confirmat, Odone priore per Pontium abbatem Cluniacensem petente. (Anno 1114.) [Exstat hoc privilegium in bibliotheca Hamburgensi. Titulum dedit Jaffé, Regesta Rom. pont., 507, cum hac mentione:. « Ex schedis Pertzii. »
CCCXCVI. Ad canonicos Ecclesiae Carnotensis.--Confirmat Ivonis episcopi decretum quo ille praeposituras et caetera beneficia quae precariae dicebantur, in communes usus redigit. (Anno 1114, Novembris 2.)[Dom BOUQUET, Recueil, XV, 54.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis Ecclesiae Carnotensis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex venerabilis fratris nostri Ivonis, per Dei gratiam episcopi, litteris intelleximus quod pro quibusdam querimonis decretum instituerit. Ipsum quoque decretum oculis nostris inspeximus, in quo continebatur Ecclesiae vestrae canonicos apud eum clamorem et querimoniam fecisse de praepositis suis, qui privatis commodis inhiantes omnem fratrum utilitatem, in quibuscunque poterant minuebant, et quasdam res eis jure debitas per injuriam sibi retinebant, pauperes Ecclesiae sub eorum patrocinio constitutos diversis calamitatibus afficiebant, quas calamitates idem episcopus in ejusdem decreti scripto dinumerat, et enumeratis eis, subsequitur: « Consilio optimatum nostrorum decrevimus canonicos justam habere causam, et praecipimus ne in rusticis Ecclesiae praepositi deinceps has exactiones habeant, nec ulterius communem in supradictis utilitatem minuerent. » Hoc nimirum decretum, hoc praeceptum, a supradicto confratre nostro vestrae Ecclesiae episcopo constitutum, quia justum ac rationabile visum est et quieti Ecclesiae commodum, nos Deo aspirante laudamus, et apostolicae sedis auctoritate firmamus. Item in subsequentibus idem scribit episcopus se concessisse ut beneficia Ecclesiae, quae precariae dicuntur, et [vel] facta erant precariae (quia quod omnium erat, quatuor vendebant), in communes redigerentur usus, et eadem beneficia propriis vocabulis adnotando dinumerat: hanc quoque concessionem nos ratam asserimus, et apostolicae sedis auctoritate firmamus. De domibus etiam canonicorum concessionem ab eodem episcopo factam, sicut a praedecessore ipsius Froboldo episcopo constituta est, decretis praesentis assertione corroboramus. Si quis igitur, decreti hujus tenore cognito, temere (quod absit!) contraire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Amen.
Datum Anagniae per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V Nonas Novembris, indict. VIII, Incarnat. Domin. anno 1114, pontificatus autem domni Paschalis II papae anno XVI.
CCCXCVII. Ad Pontium Cluniacensem abbatem.--Confirmat possessiones ab ipso acquisitas. (Anno 1114, Nov. 7.)[MANSI, Concil., XX, 1042.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio PONTIO Cluniacensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Apostolicae sedis auctoritate debitoque compellimur pro universarum Ecclesiarum statu peragere, et earum maxime quieti, quae sedi eidem specialius adhaerent, ac tanquam jure proprio subjectae sunt, et ampliori religionis eminent gratia, auxiliante Domino, providere. Eapropter petitionibus tuis, fili in Christo charissime Ponti, non immerito censuimus annuendum ut Cluniacense monasterium, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis privilegio muniremus. Illas igitur quae tuae praelationis tempore acquisitae sunt, et ab episcopis traditae, vel per episcopos confirmatae, nos tibi tuisque successoribus, et per vos eidem Cluniacensi monasterio confirmamus. In Northmannia videlicet, etc. ( Enumerantur. ) Praeterea quaecunque praedia, quascunque possessiones in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste atque canonice poteritis adipisci, firma vobis vestrisve successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc., ut in epistola 34.
Ego Paschalis, catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.
Datum Anagniae, per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, VI Idus Novemb., indict. VIII, Incarnat. Dominicae anno 1114, pontificatus autem domni Paschalis secundi papae XVI.
CCCXCVIII. Ad Pontium abbatem Cluniacensem.--Concedit ornamenta pontificalia. (Anno 1114, Nov. 7.)[MANSI, Concil., XX, 1043.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio PONTIO Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum differentiam donationum quae per Dei gratiam fidelibus dantur, enumeraret Apostolus, subjunxit, dicens: Dilectio sine simulatione, odientes malum, adhaerentes bono, charitatem fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes (Rom. XII). Hanc sine simulatione dilectionem, fili charissime, circa personam tuam per Dei gratiam conservantes, et fratrum quibus Deo disponente praelatus es, charitatem diligentes, honoris te privilegio praevenire decrevimus. Odientes siquidem malum, bono vos adhaerere gaudemus. Deum quippe in vobis diligimus, a quo bonum omne procedit. Monet etiam Psalmista, dicens: Qui diligitis Deum, odite malum (Psal. XCVI). Igitur concessionem praedecessoris nostri felicis memoriae Urbani II, quam praedecessori tuo venerabilis memoriae Hugoni abbati contulit, super mitrae, dalmaticae, chirothecarum et sandaliorum usu, in octo praecipuis festivitatibus obtinendo, nos tam tibi quam successoribus tuis confirmamus. Praeterea tibi eorumdem insignium usum personaliter singulis festis concedimus, quibus hymnus angelicus a vobis inter missarum solemnia decantatur. Ad exprimendam etiam sine simulatione dilectionem et honoris praeventionem, dalmaticam, qua nos indui solebamus, tuae dilectioni donavimus, ut nostrae dilectionis memor, et malum semper odisse, et bono indesinenter adhaerere, et fratres tibi commissos studeas semper in Domino diligere, et ad conventum Dominicae congregationis in idipsum efficacius incitare.
Datum Anagniae, per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis. VII Idus Novembris, indict. VIII.
CCCXCIX. Privilegium pro monasterio S. Victoris Parisiensis. --Regio diplomate concessa canonicis S. Victoris confirmat. (Anno 1114, Dec. 1.)[MARTENE, Ampliss. Collect. VI, 219.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GILDUINO priori et ejus fratribus in ecclesia S. Victoris secus Parisius canonicam vitam professis tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Filius siquidem charissimus noster Ludovicus, illustris Francorum rex, pro sui et patris sui anima, vestram ecclesiam suis beneficiis donatis, nostra haec petiit auctoritate firmari. Statuimus ergo ut canonicae observantiae disciplina, praestante Domino, in vestra semper ecclesia conservetur. Obeunte tamen vestrae congregationis abbate, libera vobis eligendi abbatis facultas maneat, omni saecularis potestatis contradictione seposita. Porro villas, praedia et caetera beneficia quae supradictus rex de suo jure usibus delegavit, nos vobis vestrisque successoribus in perpetuum possidenda sancimus, etc.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.
Datum Laterani per manum Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis et bibliothecarii, Kalendis Decembris, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1114, pontificatus autem domni Paschalis papae anno XVI.
CD. Ad Joannem priorem ecclesiae Beati Petri de Valeriis in Septimania. (Anno 1114, Dec. 2.)[BALUZ. Miscell, edit. Luc. III, 12.]
- PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio JOANNI priori ecclesiae Beati Petri de Valeriis ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Apostolicae sedis auctoritate debitoque compellimur pro universarum Ecclesiarum statu satagere, et earum maxime quae sedi eidem tanquam jure proprio subjectae sunt, quieti auxiliante Domino providere. Eapropter, fili charissime Joannes, petitionibus tuis non immerito duximus annuendum, ut ecclesiam Sancti Petri de Valeriis, cui per nostram institutionem Deo auctore praesides, apostolicae sedis privilegio muniremus. Is siquidem locus, licet incultus ac solitarius, cum ex traditione veteri beati Petri nomine haberetur insignis, a possessoribus loci, dominis videlicet Rainardo Amati et filiis ejus Bernardo et Ermengaudo, per manus Framaldi apostolicae Ecclesiae presbyteri in jus ac possessionem sedis apostolicae traditus est, ac deinceps multorum fidelium collationibus ampliatus. Ipsum itaque locum ab omnium mortalium potestate, invasione, oppressione ac gravamine liberum semper manere decernimus, sicut in praesenti octava indictione suis finibus ambitur, scilicet ab ipso colle super Guaidam, inde super montem Rotundum, et super initium vallis Leporariae, inde ad alodium de Bochet, et usque ad ipsum Portellum, inde ad Pertusatas et ad Guaitam, super Embriciatas, super campum Ardonis et super Malam Celatam usque ad mare. Quidquid itaque infra hos fines continetur, cultum sive incultum, sive pascua, piscariae, stagna, salinae, cum decimis et primitiis seu aliis pertinentiis suis, totum, integrum ac illibatum in usus praefatae ecclesiae Beati Petri ac servorum Dei ibidem degentium conservetur. Quidquid praeterea in praesenti octava indictione eadem ecclesia legitime possidet, vel in futurum, largiente Deo, concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Laicos sane seu clericos saeculariter viventes ad conversionem suscipere nullius episcopi vel praepositi contradictio vos inhibeat. Sepulturam vero ejusdem loci omnino liberam esse decernimus, ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Ad haec adjicimus ut nulli episcoporum facultas sit locum ipsum interdictioni vel excommunicationi subjicere vel aliquos ab ejus officiis et oblationibus prohibere ut fratres iidem Romanae libertatis gratia potientes omnipotentis Dei servitiis licentius vacare praevaleant. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, ordinationes clericorum qui ad sacros sunt ordines promovendi, ab episcopo in cujus dioecesi estis accipietis; si quidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis et sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem et ab eo consecrationum sacramenta suscipere; qui apostolicae sedis fultus auctoritate quae postulatur indulgeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem perceptae a Romana Ecclesia libertatis solidos quinque denariorum Lucensium quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica quaelibet saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Ego Paschalis catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis ac bibliothecarii, quarto Nonas Decembris, indictione octava, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo decimo quarto, pontificatus autem domini Paschalis secundi papae decimo sexto.