Jump to content

Epistolae et privilegia (Sergius III)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et privilegia
Saeculo X

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum

SerIii.EpEtPr3 131 Sergius III Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I. BULLA SERGII III PRO MONASTERIO S. GALLI. (Anno 904, 8 Mart.)[Apud Neugart., Codex diplomaticus, tom. I, pag. 533]. SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus.

Cognoscat amabilis religiositas, quia quidam venerabilis vir ex partibus Germaniae nomine Salomon Constantiensis Ecclesiae episcopus, et abbas venerabilis monasterii S. Galli causa orationis Romam pervenit, et pro delictis suis sanctorum apostolorum suffragia humiliter imploravit. Qui cum ab apostolica sede benigne atque humaniter susciperetur, concessa sibimet apostolatus nostri auctorali familiaritate, inter alia nobis referebat, qualiter idem monasterium ab antiquis temporibus usque in Arnulfum regem, qui hoc illi concessit, a regibus vel imperatoribus potestatem ac privilegium haberet, ut ipsi fratres inter se abbatem eligerent, et nulli hominum nisi regibus subjecti esse deberent praeter in eo solum episcopo suo, quod ad ecclesiasticam pertinet disciplinam. Sed cum hoc propter eum fuisset interruptum, apostolatui nostro innotuit, quomodo ob amorem Dei, et dilectionem fratrum eorumdem submissis precibus apud Arnulfum regem, et Ludovicum filium ejus regem impetrasset, quatenus ipsi per praecepta suae auctoritatis privilegium et potestatem fratribus ipsis a regibus antiquitus concessam denuo restaurarent et corroborarent, ac roborata successoribus suis in aevum relinquerent, ita scilicet, ut fratres praedicti, si idem episcopus adhuc in vita manens monasterium illud relinquere vellet, vel si non, statim post obitum ejus, prout superius dictum est, ad eligendum ac constituendum sibimet abbatem, ac etiam de rebus omnibus eidem monasterio addictis, prout voluerint, faciendis, firmissimam haberent potestatem, petiitque nos idem religiosus episcopus, ut ob clementiam nostram per conscriptum nostrae apostolicae potestatis privilegia et statuta a regibus vel imperatoribus saepe dicto monasterio concessa, solidissime confirmaremus. Cujus petitioni libenti animo assensum praebentes nostri apostolatus vigore sancimus, ut haec omnia supra scripta temporibus cunctis inviolabilem obtineant stabilitatem. Si quis autem, quod fieri nolumus, contra hoc nostrae auctoritatis privilegium agere praesumpserit, et hoc contraire tentaverit, sciat se, nisi resipuerit, anathematis vinculis innodandum, et a regno Dei alienandum. Qui autem verus custos ac observator exstiterit, benedictionem et gratiam a Domino Deo consequi mereatur. Scriptum per manum Leonis scriniarii S. Romanae Ecclesiae in mense Martio, indict. 7. + Bene valete. +

Data VIII Kal. Martias per manus Nicolai episcopi S. Sutrinae Ecclesiae, et bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, imperante domno piissimo perpetuo augusto Ludovico a Deo coronato magno imperatore anno 4, et post consulatum anno 4, indict. 7.

II. SERGII PAPAE III EPISTOLA AD AMELIUM UZETICENSEM. (Anno 904.) Amelio significat Formosum papam a se damnatum. SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo AMELIO sanctae Uzeticensis Ecclesiae episcopo.

Cum universus orbis damnatum Formosum testetur sanctae sedis apostolicae invasorem, admirati in tuis fuimus scriptis, quae eum inter sacerdotes nominabant. Igitur si te latet, et nuntiatum tibi non est, his nostris apostolicis apicibus agnosce nominatum Formosum esse damnatum. Verumtamen ad sacros, quos sanctitatem tuam credimus bene intelligere, recurre canones, et invenies non licere episcopum propriam relinquere sedem et invadere alienam: quod egisse Formosum manifestum est; unde perpetualiter est damnatus. Praeterea monasterium S. Petri in Gothia, si tibi ab antecessoribus nostris pontificibus, Marino, Adriano et Stephano largitum est, debueras a tot temporibus nobis pensionem de eo mittere, ut jura sanctae sedis apostolicae plus firma tibi manerent. Si a te oblatum est, nihil inde peccavimus. Igitur si vis illud tenere monasterium, mitte nobis pensionem de eo; et qualiter illud ab apostolica accepisti sede, scriptis ostende: et nos iterum confirmabimus tibi de eodem monasterio scriptum. Verumtamen, si absque scandalo ipsum potes recipere monasterium, salvo apostolico jure, recipe et ora pro nobis.

III. PRIVILEGIUM SERGII PAPAE III PRO ECCLESIA SILVAE CANDIDAE. (Anno 904.)[Apud Ughelli, Italia sacra, I, 91.] SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo ac sanctissimo HILDEBRANDO, fratri et coepiscopo nostro sanctae Silvae Candidae, et per te in eodem venerabili episcopio tuisque successoribus in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium apud conditorem omnium Deum reponitur, quando venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta, et ideo considerantes desolationem ecclesiae SS. Rufinae et Secundae, quae appellatur Silva Candida, quam passa est a nefandissima Sarracenorum gente, sicut ruina ipsius loci testatur, et plebs, atque casalia quae pene absque agricolis et habitatoribus esse noscuntur, ob restitutionem et reparationem sacri loci ipsius, et remedium animae nostrae concedimus, tibique, frater Hildebrande, venerabili episcopo, et per te in eadem S. Ecclesia in perpetuum, massam quae appellatur Caesarea, in integrum cum fundis, colonis suis qui appellantur Furculae, Tondilianum, Martinianum; item coloniam de Solario, et coloniam de Cortina, atque coloniam de Gradolfo, et coloniam de Micinno, coloniam de Valle, seu coloniam de Fontana, et coloniam de Sancto, coloniam de Coriliano, necnon et coloniam de Castanea cupa, coloniam de Cabellis et de Caesario, sive quibuscunque aliis vocabulis nuncupentur, cum casis, vineis, casalibus, seu appendiciis, ac cum omnibus finibus, terminis limitibusque suis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, salictis, arboribus pomiferis, fructiferis vel infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquis perennibus, aedificiis, parietinis, arenariis adjunctis, adjacentibusque suis, cum ecclesia quae vocatur S. Andreae apostoli infra ipsam aedificata massam, una cum colonis atque massaritiis, tributariis atque angarialibus, masculis et feminis, filiis et filiabus, ac nepotibus eorum ibidem residentibus aut exinde pertinentibus, ubicunque inventa fuerint, cum omni censu, atque dationibus, et functionibus, necnon angariis, vel quidquid de eadem massa quae vocatur Caesarea, in integrum in nostra S. R. Ecclesia solita consuetudine persolvi debet, et cum omnibus ad dictam massam, quae vocatur Caesarea, generaliter et in integrum pertinentibus, positis in territorio Nepesino, milliarium ab urbe Romana 20, ex corpore patrimonii Tusciae juris S. Roman., cui (Deo auctore) deservimus ecclesiae, et inter affines ab uno latere terra monasterium S. Stephani quod vocatur Major a S. Petro, et a secundo latere silva, et terra de Joanne Grammatico, et a tertio latere pars torricia Donica, et a quarto latere massa Elodiana, a praesenti octava indictione tibi tuisque successoribus in eodem venerabili episcopio donamus, largimur, concedimus et stabilimus perenniter in usu et utilitate ipsius venerabili episcopii et episcoporum qui pro tempore fuerint, ita tamen ut quotidianis diebus sacerdotes, et clerici ipsius ecclesiae pro remedio animae nostrae clament in eadem ecclesia centum Kyrie eleison, et centum Christe eleison, et sacerdotes sacras oblationes in missarum solemniis tribus vicibus per singulas hebdomadas pro absolutione nostrae animae nostrorumque successorum pontificum omnipotenti Deo offerant, statuentes apostolica censura, sub divini judicii attestatione et anathematis interdicto, ut nulli unquam successorum nostrorum pontificum, vel qui publicas perfuncti fuerint actiones, vel magna, vel parvaque persona, de supradictis massis, cum omnibus locis, seu familiis, ac colonis, massaritiis, atque tributariis, cum omnibuis suis pertinentiis, vel adjacentiis, ut superius legitur, contra hoc nostrum pontificale privilegium agere, vel alienare, aut auferre praesumat, sed potius firma, atque stabilis, perennis, atque perpetuis temporibus, ita ut a nobis statuta sunt decernimus permanenda. Si quis autem, quod non optamus, contemptor exstiterit contra hoc nostrum apostolicum privilegium, et in quoquam ire transgressor esse maluerit, vel frangere praesumpserit, ac in omnibus obediens et observator esse noluerit, sciat se auctoritate Dei omnipotentis, et Domini nostri apostolorum principis Petri, cujus, licet immerito, Dei dispositione gerimus vices, anathematis vinculo innodatum et a regno Dei alienum. Qui vero pio intuitu verus custos et observator exstiterit hujus nostri apostolici privilegii, meritis atque precibus S. Petri apostolorum principis, et SS. mart. Rufinae et Secundae in aethereis arcibus praemia, et benedictionis gratiam atque misericordiam a justo judice Domino nostro vitamque aeternam consequi merentur.

Scriptum per manus Melchisedech, protonotarii S. sedis apostolicae, in mense Maio, ind. suprascripta 8, dat. Kal. Junii, per manus Theophilati cancellarii S. sedis apostolicae. Anno, Deo propitio, pontificatus domini Sergii summi pontificis, et universalis III papae, in sacratissima sede B. Petri apostoli Tertio in mense, et indict. supradicta 8.

IV. EPISTOLA SERGII III AD ADALGARIUM HAMBURGENSEM. (Anno 905.) Bremensis Ecclesiae jura vindicat. [Apud Mansi tom. XVIII, p. 251]. Sergius episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo ADALGARIO Hamburgensis Ecclesiae episcopo apostolicam benedictionem et paternam consolationem.

Susceptis tuae fraternitatis litteris, cognita in eis injuria Ecclesiae tuae et tibi illata, non solum de ea, sed et de iniquo Formosi papae consensu, et Hermanni Coloniensis, et Moguntini archiepiscopi et aliorum episcoporum iniqua circumventione et . . . . contristati sumus. Quid namque injuriosius quam privari Ecclesias juste sibi traditis honoribus? Quid etiam iniquius quam violare et infringere imperatorum et regum chartis tradita plurima apostolorum privilegia? nil amplius a nobis, vel successoribus nostris ratum firmum aut stabile statuetur in Ecclesia. Sed cum juxta haec verba Dominica: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et juxta haec verba Apostoli: Estis superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum in ipso angulari lapide Christo Jesu, constat sanctam et universalem Ecclesiam fundatam esse supra petram, et super fundamentum prophetarum et apostolorum, et compactam in ipso angulari et firmissimo lapide Christo Jesu, necesse est ut sic ipsa petrea et apostolica fundatio, et sancta angularis compactione firma, aeterna et immobilis, ita omnis ecclesiastica superaedificatio sit rata et stabilis, et ab omni humana praesumptione inviolabilis. Nos ergo juxta vocem Dominicam et apostolicam, et juxta hanc beati Gregorii sententiam: quaecunque Ecclesiae privilegia semel indulta fuerint rata amplius et stabilia permanere debent. Quidquid igitur iniquo consensu Formosi papae et Arnolphi regis, et machinatione Hermanni archiepiscopi in te et Ecclesiam Hamburgensem temere perpetratum est, auctoritate quoque nostra, et judicio plurimorum confratrum nostrorum, et sub anathemate contradicimus et omnino destruimus. Quidquid autem a Nicolao papa et caeteris praedecessoribus Hamburgensi Ecclesiae concessum est, scilicet habere archiepiscopalem potestatem in regnum Danorum, Norvenorum, Suevorum, et omnium septentrionalium nationum, et Bremensem Ecclesiam, et ipsam Hamburgensem Ecclesiam non duas, sed unam esse Ecclesiam et parochiam decernimus et confirmamus. Auctoritate ergo apostolica et censura, sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictu statuimus ut nulla persona cujuscunque ordinis aut dignitatis sit, ea quae vel in archiepiscopali dignitate, vel quae in conjunctione Bremensis et Hamburgensis Ecclesiae a praedecessoribus nostris Ecclesiae tuae et tibi concessa sunt et a nobis reformata sunt, quicunque autem mutaverit vel in aliquo violare praesumpserit, auctoritate Dei et B. Petri apostoli, et nostra qui ejus fungimur vicariatione, perpetui anathematis vinculo sit innodatus. Hermannum autem Coloniensem archiepiscopum, et Haddanum [Hattonem] Moguntinum archipraesulem pro satisfactione poenitentiae usque ad praefinitum a nobis tempus a divino suspendimus officio, quoniam apud Triburiam per eos inique cassata sunt concessa Ecclesiae tuae, et tibi apostolicae sedis privilegia, et gloriosorum imperatorum annullata sunt testamenta. Nos quoque, quemadmodum precatus es, monuimus apostolicis litteris Vigbertum et Bisonem, reverendissimos et tuos convicinos episcopos quatenus te adjuvent, et ad te convenientes ordinare episcopos in quibus canonice inveneris locis, et competens designaverit ratio. Tua ergo, sanctissime frater, sanctimonia oret pro nobis et pro universali sancta Romana Ecclesia, et nobis remanda qualiter et ubi episcopos ordinaveris.

Datae per manum Petri cancellarii sanctae Romanae Ecclesiae, V Nonas Februarii, indictione 3.

V. SERGII III PRIVILEGIUM PRO CAPITULO ASTENSI. (Anno 907.) Capituli Astensis possessiones, rogante Audace episcopo, confirmat. [Apud Ughelli, Italia sacra, tom. IV.] SERGIUS, venerabilis papa, servus servorum Dei, omnibus sacerdotibus et levitis seu clericis, atque canonicis servientibus, secundum statutum numerum, a rev. et sanctiss. Audace S. Astensis Ecclesiae episcopo in canonica episcopii ab eodem venerab. Audace episc. pro remedio animae suae, pro laudibus et honorificentia omnipotentis Dei constructa, ipsisque ac successoribus eorum in perpetuum.

Cum divina simus institutione in capite omnium Dei Ecclesiarum constituti, debemus humiliter petentibus animos inclinare, et non solum de propriis impartiri suffragia, verum etiam ad confirmationes eorum, ut perpetua ea quae sibi aedificant manere in sanctis ac inviolabilibus possint statutis, qui apostolicum poscunt juvamen sine quo nihil in ecclesiasticis perfectum videtur negotiis, brachium apostolica mansuetudine extendere, et magna nimietatis virtute secundum concessam nobis a B. Petro apostolorum principe potestatem roborare. Ideoque postulante Audace venerabili sanctae Astensis Ecclesiae episcopo quatenus firmemus privilegio omnibus sacerdotibus, et levitis, seu clericis, atque canonicis servientibus secundum statutum numerum ab eodem in canonica, cum claustra sua quae est constructa juxta basilicam sanctae Dei genitricis semperque virg. Mariae dominae nostrae in suo Astensi episcopio de omnibus rebus et possessionibus, quas iisdem reverendissimus et sanctissimus Audax in eamdem canonicam, pro remedio animae suae ibidem militantibus conferre visus est, id est curtem unam quae dicitur Quartum, et alteram curticellam quae dicitur Azanis, sitam ultra fluvium Tanarum quam antecessor ejus Ehilulfus Ecclesiae S. Mariae contulerat, cum omnibus rebus et familiis ad praedictas curtes pertinentibus; simulque cum omnibus decimis de eisdem solvendis, ut eas sub omni integritate canonici de praefata canonica, et ministri eorum qui ibidem pro tempore servierint, possideant disponantque ad proprios et communes usus: secundum quod ecclesiastica et canonica dictat regula, absque ulla nostra vel successorum nostrorum contradictione. Item plebem unam in honorem S. Dei genitricis Mariae dicatam, sitam in villa quae dicitur Pisentiana, cum titulis et omnibus decimis eorum, simulque cum omnibus rebus et familiis ad eamdem plebem pertinentibus, et decimas suae Astensis civitatis, et villarum decimas, quae ad suam ecclesiam pro tempore solvuntur, simulque et vineam, quae conjacet prope murum S. Mariae, una cum claustro et omni ejus integritate. Haec autem praenominata loca omnia cum pertinentiis suis et decimis, quemadmodum ab eodem sanctissimo Audace episcopo in praefata canonica, ut ibidem militantibus concessa sunt, similiter nostra apostolica auctoritate stabilientes firmamus, et in perpetuum quieto et pacifico ordine eos decernimus sub omni integritate possidere. Contradicimus autem apostolica sanctione ut nullius officii, vel dignitatis persona eosdem canonicos, qui per tempora in jam dicta canonica fuerint constituti, inquietare de his quae superius scripta sunt, et in eadem canonica concessa sunt, absque longe audeat. Sed magis magisque monemus quatenus, quicunque praevalent, praefatorum apostolorum amore canonicis jam dictae canonicae adjutorium praebeant, uti omnipotenti Domino omni remota perturbatione cuncto servire valeant tempore. Privilegium quoque quod de praedictis rebus, et possessionibus, seu decimis, ac plebibus, vel curtibus cum omnibus eorum pertinentiis fecit, praenominatus Audax, venerabilis episcopus in praedicta canonica et canonicis ejus in perpetuum stabilivit, etiam inconcussum, per hanc nostram apostolicam auctoritatem, fore statuimus. Si quis autem contra nostram apostolicam censuram ire praesumpserit, et minuere de rebus praedictae canonicae conatus fuerit, aut privilegium de his firmatum frangere quoquo modo tentaverit, sit a liminibus sanctae Dei Ecclesiae exterus, donec resipiscat, et ad plenam veniat sacerdotum satisfactionem. Scriptum per manum Melchisedech, protoscrinarii sedis nostrae, in mense Maio, indictione 10.

+ Bene valete. +

Nonas Maias, per manum Theodori archicancellarii sedis apostolicae, anno, Deo propitio, pontificatus D. Sergii summi pont. et universalis orbis papae, in sacrosancta B. Petri apostoli, indict. 11.

VI. EPISTOLA SERGII III AD LEOPARDUM NONANTULANUM ABBATEM. (Anno 907.) Monasterii privilegia confirmat. [Apud Ughelli, ibid., tom. II.] SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, LEOPARDO religioso Nonantulani monasterii abbati.

Visis humilitatis tuae litteris, condoluimus satis de coenobio Nonantulanensi tibi commisso, eoque sub cura tui regiminis commissus tibi grex nonnullis afficitur indigentiis. Siquidem barbarorum gladio vastatum tuumque monasterium ab eisdem igne crematum, malorum hominum infestatione te ipsum cum tuis turbatum audimus, sed misericordiae omnipotentis Dei esto fisus, beatorumque apostolorum suffragiis adjutus, quod ad hoc praevaluisti ut post tot flagella tui laboris certamine ecclesiam ipsius tui monasterii usque ad culmen levares, quam cum toto tuo monasterio sub apostolica nostra tuitione, quemadmodum sub antecessorum nostrorum tempore fuit, pro amore B. Silvestri pontificis Romanae sedis cui Deo auctore deservimus, decernimus esse, et te ubicunque adjuvare et protegere debemus, pontificii nostri dexteram libenter porrigemus, firmantes quaecunque ab aevo religioso, et sancta concessa privilegia tuo fuere monasterio Nonantulano. De caetero si ad consecrandam tui monasterii ecclesiam episcopum quaeris, hoc tempore nolumus ut aliquem ad consecrandam ipsam ecclesiam roges nisi Joannem venerab. Ticinensem episcopum, aut Vidonem Placentinum, vel Elbungum Parmensem, reverendissimos episcopos, de his tribus qualem volueris induc ad consecrandum tuam ecclesiam.

VII. SERGII III PRIVILEGIUM PRO ECCLESIA VIENNENSI. (Anno 908.) Ecclesiae Viennensis privilegia et possessiones confirmat eique nominatim Maurianensem et Segusianum Ecclesias asserit. [Bosco, Bibliotheca Floriacensis, laev. xyst. 57.] SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo confratri nostro ALEXANDRO, sanctae Viennensis Ecclesiae archiepiscopo, et per te Ecclesiae tuae in perpetuum.

Cum magna nobis sollicitudine insistit cura pro universis Dei Ecclesiis ac piis locis vigilare, ne aliquam necessitatis jacturam sustineant, sed magis propriae utilitatis stipendia consequantur: ideo convenit nos pastorali tota mentis integritate eorumdem venerabilium locorum maxime stabilitatis integritatem procurare, et sedulo eorum utilitatibus subsidia conferre, ut Domino et Deo nostro omnipotenti, id quod pro ejus sancti nominis honore, etiam et laude atque gloria divinae majestatis, venerabilibus certum est nos contulisse locis, sit acceptabile, et nobis ab ejus locupletissima misericordia dignum, hujusmodi pii operis in sidereis conferatur arcibus, remuneratione perpetua. Igitur quia petit sanctitas tua, ut sanctae Viennensi Ecclesiae, cui, Deo auctore, praeesse videris, privilegium firmaremus, inclinati precibus tuis, per hujus nostri privilegii paginam, tibi tuaeque jam dictae Viennensi Ecclesiae roboramus, atque perpetua stabilitate firmamus, quaecunque ad dignitatem sacerdotii tui pertinent, seu quae in facultatibus et possessionibus, tua habere vel habuisse Ecclesia videtur, tam in parochiis, quam in suffraganeis episcopis. Et cum clericis, omnibus integram tibi concedimus potestatem, eo scilicet firmato privilegii jure, quod speciale beatissimus papa Sylvester, super septem provincias tuae fecit Ecclesiae. Cum omnibus itaque quae a praedecessoribus nostris tuis collata sunt praedecessoribus, idem privilegium inconcussum atque inviolabile, tuae ecclesiae permanere in perpetuum censemus. Consuetudines aut quae annualiter persolvi tuae debent ecclesiae, tam a suffraganeis, quam de omnibus ecclesiis infra dioecesim tuam constitutis, jubemus, et apostolica censura praecipimus, absque mora et excusatione expleri. Res quascunque habere aut habuisse Viennensis videtur Ecclesia, seu familias ( servi ecclesiae ) et servos utriusque sexus, in quibuscunque territoriis et locis, sive sint a regibus, sive a piis hominibus illi concessae, aeternali jure possidere, eas tibi tuisque successoribus confirmamus. Et quae admodum . . . . . . . Guntramnus rex ecclesiam Mauriannensem per consensum apostolicae sedis, cum omnibus pagis suis subjectam jure perenni sanctae Viennensi fecit ecclesiae, ita una cum ecclesia Segusiana et ecclesiis de eadem valle ad eam pertinentibus, et cum omnibus pagis, integrum eam illi subjectam esse firmamus. Interdicentes, ut nullus unquam, cujuscunque sit dignitatis, vel ordinis homo, te vel successores tuos, aut tuam Ecclesiam, sua dignitate in aliquo minuere praesumat; sed ita omnes fideles hanc nostram apostolicam admonitionem observare praecipimus, ut servata reverentia honoris, benedictionem habeant nostrorum apostolorum et nostram: et ex hinc sanctorum canonum vel cum instituta illibata permaneant, nobis lucri potissimum praemium a conditore omnium Deo conferatur. Si quis autem quod non optamus, nefario ausu praesumpserit, his quae a nobis ad laudem Dei pro salute tuae sanctae Ecclesiae statuta sunt, refragari aut in quoquam transgredi, sciat se anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, aeterni incendii supplicio concremandum deputatum. At vero qui pio intuitu observator, et in omnibus exstiterit custodiens hujus nostri apostolici constituti, ad cultum Dei respiciens, benedictionis gratiam a misericordissimo Domino Deo nostro, multipliciter consequatur et vitae aeternae particeps effici mereatur.

Scriptum per manum Sergii scrinarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Maio, indict. 11. Bene valete.

Data XIV Kalend. Julii, per manum Stephani primicerii defensorum sanctae sedis apostolicae. Anno, Deo propitio, pontificatus domini Sergii III, pontificis et universalis papae, in sacratissima sede beati Petri apostoli, quinto.

VIII. EPISTOLA SERGII III AD HOGERUM HAMBURGENSEM EPISCOPUM. (Anno 911.) Hogero pallium mittit. [Apud Lappenberg, Hamb. Urk, tom. I, pag. 37.] SERGIUS, episcopus et servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo HOGERO, sanctae Hamburgensis ecclesiae episcopo, apostolicam benedictionem et per gratiam Dei aeternae vitae promereri requiem.

Si pastores ovium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt, et ut ne qua . . . . . . . . . . . , judicamur. Pallium autem sanctitati tuae ad . . . Mariae, simulque in dominicae Domini nostri Jesu Christi nativitatis die, pariterque in solemnitatis ecclesiae tuae die et in natalitii tui die, sicut . . . arripiatur. Cujus quoniam indumenti . . . favor indiscretus inveniant, benignum te boni sentiant, districtum mali cognoscant, insontem reum apud te suggestio mala non faciat . . . recedit. Ecce, reverentia tua, charissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, quae si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Sancta Trinitas sanctitatem (tuam) gratiae suae protectione circumdet atque in timoris sui via nos dirigat, et post vitae hujus amaritudines, ad aeternam simul pervenire dulcedinem mereamur

Scriptum per manum Stephani, scrinarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Maio et indictione 6.

IX. PRIVILEGIUM SERGII PAPAE III PRO MONASTERIO S. MARTINI TURONENSI. (Anno 904 11.) Post illatam Turonibus a Normannis cladem privilegia monasterii confirmat. [Opp. Launoii, tom. III, p. II, p. 36.] SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus sacerdotibus, canonicis atque clericis, praesentibus et futuris, et servientibus in monasterio beatissimi Christi confessoris Martini, quod vocatur Turonense, et basilicae ejusdem sancti Martini, salutem.

Arcanum divinae dispensationis mysterium sollicitudini pontificum ejusdem pietatis gratia misericorditer satagendum providit, dum curam fidelium populorum idem pastor pastorum pastoribus a se destinatis committere disposuit Petro apostolorum principi: Si diligis me, pasce oves meas. Idemque: Ecce, inquit, Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Unde, ut convenit, neque grex Dominicus saevissimis luporum dilanietur morsibus, neve fluctuoso impavide naufragetur procellarum turbine, pastorali tueatur mucrone, sustentetur baculo subleveturque juvamine. Proinde Ecclesiae sanctae fraternitatis provide consulens utilitatibus sancta Romana Ecclesia per Sergium ejusdem apostolicae sedis pontificem ad multorum fidelium perducere statuit cognitionem, qualiter per missos Erberni sanctae metropolis Turonicae archiepiscopi, et per Roberti abbatis, Rainaldique, atque Tetolonis, monasterium beatissimi confessoris Martini lugubrae desolationis comperit detrimentum. Scilicet quomodo praedictus locus destructionis triste malum a Normannorum perfida gente pertulerit, et qualiter ejusdem classis exercitus discursus pessimi periculosa damna perpessus sit. Sed ob restaurationem ejusdem loci, clerique ibidem consistentis subsidia, consultu fidelium suorum, pietatis suae munere, princeps ejusdem regni Carolus auctoritatis suae praeceptum, ex rebus ipsi loco ac fratribus ejusdem congregationis specialiter pertinentibus, et in privilegiis praedecessorum nostrorum apostolicorum, ac praeceptis orthodoxorum regum nominibus propriis assignatis renovare ac facere studuit: ut remoti a saecularibus curis et sequestrati mundialibus laqueis, coelesti intenti militiae, diurnae servituti libero corde possent vacare. Pastorali igitur respectu praesulante, dictus cum collegio sacerdotum fideliumque plurimorum, paternitatis nostrae mansuetudini praesignatum dirigens praeceptum, hujus sanctae sedis Romanae, cui Domino auctore deservimus, corroborationis privilegium pro majori et uberiori firmitatis tenore humili supplicatione statuit spectandum: ut sacerdoti pariter et regio commissae sibi oves munitae tutamine, inoffenso pede divinis mandatis possent intendere, et in his exsequendis munificentiae edicto simulque votis et precibus tot fidelium annuendo statuimus, et hujus sanctae apostolicae sedis decreto firmamus: ut sicut ejusdem praecepti series continet, institutoque sanctorum praedecessorum nostrorum apostolicorum, videlicet Gregorii, Leonis, Adeodati, Adriani atque Nicolai, praeceptoque insuper imperatorum et regum, Caroli videlicet Augusti et Ludovici ejusdem Augusti atque alterius Caroli clarissimi Augusti, evidenter ostendant: quae clero sancti Martini Normannorum incendia specialia remansere, scilicet ut nullus superioris aut inferioris ordinis reipublicae procurator in eorum ecclesiis, villis, mansionibus et territoriis, in quibuscunque habeantur provinciis, sive pagis, ingredi ad causas audiendas, nec homines illorum ingenuos vel servos distringere aut fidejussores tollere praesumat: nec teloneum aut nauticam exigat, et ut decimae et nonae ex eorum omnibus rebus absque aliqua praesulum principumque contradictione hospitali eorum nobiliumque pauperum integerrime reddatur; quiquidque insuper utilitatis illorum, alia privilegia apostolicorum et praesulum praeceptaque retinent imperatorum et regum, et praebendas permissu ac voluntate praefati domini Roberti proprii abbatis a Carolo nunc rege per praeceptum concessas, et in reliquum concedendas, cum universitate suorum appendicium perpetuo possideant integerrime, ita ut supra signavimus, nullius potestatis vir quisquam de eorum dominio vel possessione praesumat auferre. In quo misericordiarum suarum regum dignitas beneficia fratribus in eodem coenobio beati Martini morantibus largiri disposuit. Qui autem hujus constitutionis institutum irrumpere, aut qualibet praesumptione vel occasione tentaverit evertere, vel de decimis eorum potestati per legitimos subditis, perpetuae damnationis cumulum cum sanctae legis praevaricatoribus se noverit perferre, nisi digna satisfactione correxerit, quod temeraria cupiditate tentaverit.

Potestate igitur in beato Petro apostolorum principe nobis concessa a Domino ligandi et solvendi, ita eo dicente: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecunque solveris super terram erunt soluta et in coelis: virtutis hujus confidentia nitentes, coeli aditum cupiditatis suae malitia obice claudimus sub anathematis vinculo, qui huic pernecessario beneficio in subtractione collatarum rerum et honorum consentiens aut cooperator affuerit, nisi, ut praemisimus, divino fretus auxilio correctionis munere resipuerit, invasa restituerit, ac neglecta satisfecerit. Hujus autem definitionis et apostolicae determinationis sententiam inviolabiliter cunctis fidelibus quaesumus observandam. Quae, ut certius credatur et irrefragabiliter observetur, manus propriae subscriptione adnotare curavimus, perpetimque manendam statuimus.

Scriptum per manum Leonis archiscrinarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Maio, indictione 11. Bene valete.