Epistolae et privilegia (Urbanus III)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistolae et privilegia
1185

editio: Migne 1855
fons: incognitus

UrbIii.EpEtPr35 202 Urbanus III Parisiis J. P. Migne 1855 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ANNO 1185.

I. Ecclesiae S. Evasii Casalensis protectionem suscipit possessionesque ac privilegia confirmat. (Veronae, Dec. 9.)[DE CONTI, Notizie Stor., I, 360.]

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, praeposito ecclesiae S. Evasii de Casali, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.

Monet nos apostolicae sedis, cui licet immeriti praesidemus, auctoritas pro statu omnium Ecclesiarum provida circumspectione satagere, et ne malignarum rapinis, seu molestiis exponantur, eas apostolicae tuitionis praesidio communire. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sancti Evasii, in qua divino estis obsequio mancipati, ad exemplar felicis record. Calixti, Paschalis, Innocentii, et Lucii Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, etc. In Frascineto mansum unum et dimidium. Prohibemus etiam ne sit vobis facultas dandi praedia ecclesiastica aliquibus saecularibus personis in feudum. Sane novalium vestrorum, etc. Liceat vobis quoque clericos, etc. Prohibemus insuper ne ulli fratrum vestrorum post factam in loco vestro professionem fas sit, nisi arctioris religionis obtentu, de claustro discedere. Discedente vero, etc., ut in bulla Lucii III pro eodem monasterio. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodinus Portuens. et S. Ruffinae sedis episcopus ss. Ego Henricus Albanens. episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiens. et Velletren. episc. ss. Ego Joannes presbyter card. S. Mariae trans Tib. Calixti ss. Ego Pand. sola Dei permissione presb. card. XII Apost. ss. Ego Adelardus tit. Sancti Marcelli praesb. card. ss. Ego Audisio diac. card. Sancti Theodori subscripsi. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Goffredus Sanctae Mariae in Via Lata diac. card. ss. Ego Petrus diac. card. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano ss. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac cardin.

Datum Veronae per manum Transmundi sacrae Romanae Ecclesiae notarii, V Idus Decembris, ind. Incar. Dominicae anno 1185; pontificatus vero domini Urbani pp. III anno primo.

II. Ad clerum et populum Spalatensem.--Significat se judicium propter vacantem archiepiscopatum Jaderensem protulisse. (Veronae, Dec. 12.)[FARLATI, Illyricum sacrum, IV, 245.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, clero, nobili viro M. comiti et populo Spalatensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum venissent ad praesentiam felicis memoriae Lucii papae praedecessoris nostri dilecti filii B. canonicus ecclesiae vestrae et judex, supervenit postmodum venerabilis frater noster P. archiepiscopus vester, et significaverunt tibi injuriam, quam super episcopatu Pharensi videmini sustinere. Verum licet vestrae vellet indemnitati ecclesiae providere, et vos sicut dilectos Ecclesiae filios in vestris petitionibus exaudire et nuntiorum vestrorum acquiescere voluntati, quia tamen Jaderensis Ecclesia vacat, nec episcopatum illum ecclesiae vestrae confirmare potuit, ut petebant, nec antequam ipsa Ecclesia ordinetur, de negotio finiendo tractare volens, ipsum in eo, in quo nunc est, statu sine contentione manere permisit. In . . . . discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus cum eadem Jadertina ecclesia fuerit ordinata, cum nuntiis partis adversae, ad nostram praesentiam accedatis, vestram per nos justitiam, auxiliante Deo, recepturi. Parati enim sumus et in hoc et in aliis honori ac utilitati ecclesiae vestrae, quantum secundum Dominum possimus, providere. Nolumus autem ut rescriptum aliquod juri vestro praejudicium faciat, a sede apostolica, veritate tacita impetratum.

Datum Veronae, II Idus Decembris

III. Ad Petrum Spolatensem archiepiscopum.--Illi jus praeferendae crucis per totum regnum Hungariae asserit. (Veronae, Dec. 12.)[FARLATI, Illyricum sacrum, III, 221.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO Spalatensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Fratres et episcopos nostros sincera debemus charitate diligere, et utilitati honoris cum ipsorum propensiori cura intendere, ac jura sua, quantum in nobis fuit, illibata servare. Eapropter, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, consuetudinem deferendi crucem, sic dicendum Dominicum vexillum, per totum regnum Hungariae rationabiliter ecclesiae tuae concessam, et hactenus observatam fraternitati tuae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis ergo hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Veronae, secundo Idus Decembris, pontificatus nostri anno primo.

IV. Privilegium per quod confirmat omnia bona, jura et possessiones prioratus S. Petri de Consiaco Suessionen. dioec. sub Cluniacensis monasterii obedientia et subjectione. (Veronae, Dec. 16.)[ Bullar. Cluniac., 85. URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JOANNI priori de Consiaco ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Quoties a nobis petitur quod honestati et religioni convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam S. Petri de Consiaco, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Propterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum ipsum, in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis. Altare de vico Duroman. Altare de curte Roberti. Altare de Gentovillari. Altare de Sarmasia. Altare de Besona. Quatuor altaria quae vobis dedit bonae memoriae Hugo Suessionensis episcopus, scilicet de Saponiaco, de Runcheriis, de Berniaco, de Espargo. Et quatuor altaria quae vobis dedit Lisiardus bonae memoriae Suessionensis episcopus, scilicet de Cresenci, de Condez, de Vulcenis, de Calte. Ecclesiam S. Petri de Calte, cum pertinentiis suis. Minutam decimam de parochia S. Leodegarii Suessionensis. Ecclesiam de Bruilio, cum appendiciis suis. Ecclesiam S. Mariae de Fonce cum appendiciis suis, et homines ad altare ejusdem ecclesiae pertinentes, ubicunque sint. Altare Despalx. Altare de Ascerpiniaco, cum appendiciis suis, et omni decima, de qua sacerdos eisdem altaribus deserviens habet in unoquoque anno, duos modios hiemalis annonae, et unum modium avenae. Decimam de Luy magnam et minutam. Decimam de Sancto Remigio de Ivery; et quidquid habuerunt Joannes de Brumes, et Hugo cognomento Punarque in altari et decima de Uveseli. Decimam de Maisiaco. Altare de Raoulcourt. Altare de Carcobio. Decimam de Armenteria et de Cursabro. In decima de Cugny unum modium hiemalis annonae de eleemosyna Hugonis de Magny. Dimidium modium frumenti, de Terragiis de Ton, de eleemosyna Joannis Christion. Unum modium hiemalis annonae apud Asunliz, de eleemosyna Guidonis de Conce. Quidquid Joannes de Ulcheio cognomento Vicecomes possidebat in terragiis de Ulanzi, et nemore. Decimam de Sarmasia, et de Ciriaco magnam et minutam. Omnem magnam de partibus decimam, et tertiam partem minutae decimae. Decimam de Berciaco Sancti Basoli. Decimam de Bernerda, et omnem tractum. Decimam de Grisoltis, et de Raoulcourt. Unum modium frumenti in decima de Aucensvilla, de eleemosyna Lisiardi Teuvagia de Lasteli; et omnem censum de omnibus masuris, quae sunt in atrio, et quod habetis in altari de Duro magno omni die tres partes oblationum omnium, quarta autem sacerdotis est, cum oblatione nummi et candelae die Dominica pro pane benedicto, et cum oblatione nubentium post missae celebrationem, cum oblationibus etiam et benedictione peregrinantium, et quidquid mulier purificanda manu sua obtulerit. De minutis decimis, vino scilicet, fabiis, pisis, lana, lino, feno, pecudibus et volatilibus, vos tres partes, presbyter autem quartam; de magna vero decima vos septem partes et omnem tractum habetis, presbyter vero octavam, exceptis decimis Caltararum comitis, de quibus sacerdos nihil accipit; tres partes omnium candelarum, quae per totum annum offeruntur, excepta illa Dominicali candela quae sacerdotis est. Si vero incensum vel candela in ecclesia deficiunt, seu defecerint, de communi oblatione comparabuntur. Quidquid etiam Petrus de Noroy apud Vismolin. possidebat, et modium unum vini apud Palie, viginti solidos ad Bac. Apud Pontuert unum modium annonae, medietatem frumenti et reliquum avenae, de eleemosyna Ailardi Armigeri. Quidquid de Brenna habebat apud Berniacum et apud Crucem, altare scilicet cum appendiciis suis, et homines ad altare pertinentes cum universis consuetudinibus quas ei debebant. Apud Longam-villam quidquid habebat praeter capita hominum. Apud Cresanciacum, quidquid habebat in Briennensi pago. Allodium suum de curte Roberti, allodium de Werdon et omnia ipsis allodiis, in hominibus, feminabus, terris, pratis, aquis, molendinis et sylvis pertinentia, et manum firmam de Janvillari, villam scilicet cum omnibus appendiciis suis. Apud Roncherias in decimis magnis et minutis duas partes; in villa de omnibus redditibus et proventibus, quoquo modo evenerint, tertiam partem; in nemoribus vero et pascuis ad villam pertinentibus, ubicunque sint, tertiam partem, exceptis masuris, quarum census singulariter vester est, et masura cum omnimoda justitia. Partem villae propriae vestrae quae incipit a domibus, quae sunt subter viam quae subjacet domui vestrae, et tendit usque ad viculum illum qui vertitur ad fontem Uberti; ex alia vero parte vertitur per publicum aggerem qui tendit Castellionem usque ad nemus de Campo-vicini, et inde per fossatum quod dicitur Brunechildis tendit usque ad fontem Boel, inde autem revertitur usque ad angulum antiqui nemoris, quod est ad exitum villae versus Castellionem, et ecclesiam de Sancto Fidolo cum omnibus pertinentiis suis, sicut eam de donatione bonae memoriae Philippi, quondam Trecensis episcopi, rationabiliter possidetis. Item apud Sanctum Fidolum, quod vobis et ecclesiae vestrae, bonae memoriae comes Theobaldus, et filius ejus Hugo quondam Trecensis comes in eleemosynam pia concessione dederunt, sicut in eorum scripto authentico continetur, cum his quae in altari de Sticourt et Toncourt possidetis. Libertatem villae vestrae in qua ecclesia vestra fundata est, sicut eam quondam Theobaldus comes antiquior, et postmodum filius ejus comes Stephanus vobis pia concessione donarunt. Altare quoque de Misiaco cum magna et minuta decima. Libertatem villae de Ulcenis ab Hugone Trecensi comite vobis concessam. Altare et personatum de Glivoliis cum omnibus appendiciis suis. Apud Roncherias terragia de Carturagio vestro sine parte militis et vice comitatum ejusdem villae, terragia, et census et omnem plenariam justitiam ejusdem vicecomitatus sine militis reclamatione vel advocatione. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat.

Liceat vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Cum generale autem interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina celebrare. In parochialibus vero ecclesiis, quas tenetis, liceat vobis sacerdotes eligere et dioecesano episcopo praesentare, quibus, si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, et ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Libertates praeterea et immunitates antiquas, et rationabiles consuetudines monasterio vestro concessas, et hactenus observatas ratas habemus et eas futuris temporibus illibatas manere censemus. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum seu monachorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipiatis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea vobis gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere; alioqui liceat vobis quemcunque malueritis adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Sepulturam praeterea illius loci liberam esse decernimus ut eorum quoque devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati fuerint vel interdicti, nullus obsistat, salva tamen justitia ecclesiarum illarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Quia vero decimae tam veteri quam nova lege ministris ecclesiarum sunt concessae, auctoritate apostolica prohibemus ne ullus laicus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Prohibemus etiam ne cui liceat infra terminos parochiarum vestrarum ecclesiam vel oratorium sine assensu dioecesani episcopi, et abbatis et capituli Cluniacensis, de novo construere, salvis tamen privilegiis Romanorum pontificum. Inhibemus etiam ne ecclesias, aut terras, seu quodlibet beneficium Ecclesiae vestrae ullatenus liceat alicui personaliter dari, sive alio modo alienari, sine consensu totius capituli, aut majoris et sanioris partis. Si quae vero donationes, aliter quam dictum est, factae fuerint, eas irritas esse censemus.

Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam furtumve committere, ignem apponere, hominem capere vel interficere aliqua temeritate praesumat. Locus autem ipse cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus fuisse cognoscitur, sub Cluniacensis monasterii obedientia et subjectione perpetuo consistat.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit praefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel abbatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum satisfactione congrua correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.Ego Joannes presbyter cardinalis S. Mariae trans Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodinus Portuensis et Sanctae Bartinensis sedis episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Tiberim tit. Calixti. Ego Pandulphus tit. duodecim Apostolorum. Ego Albinus tit. S. Crucis in Jerusalem presbyter cardinalis. Ego Melior presb. card, SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Ego Ardicio diac. card. S. Theodori. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Sofredus S. Mariae in Via Lata diac. cardinalis. Ego Rolandus S. Mariae in Porticu diaconus cardinalis. Ego Petrus diaconus cardinalis S. Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis.

Datum Veronae per manum Transmundi S. R. Ecclesiae notarii, XVII Kalendas Januarii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1185, pontificatus autem domni Urbani papae anno primo.

V. Privilegium per quod confirmat omnia bona et jura prioratus B. Mariae Montis-Desiderii ord. Clun., Ambianensis dioecesis. (Veronae, Dec. 16.)[ Bullar. Cluniac., 87.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BERENGARIO priori ecclesiae Sanctae Mariae Montis-Desiderii ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur (quod absit!) sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri praefatam Ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri, et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam atque institutionem Cluniacensium fratrum institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur: praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum ipsum in quo praescripta ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam videlicet Beatae Mariae cum tredecim praebendis quas solebant habere canonici saeculares, illamque quam olim habuerant magistri scholarum in castro Montis-Desiderii, qui scholas regebant, vel pro ipsa praebenda triginta solidos Provinienses, regimen scholarum, oleum unctionis, ecclesiam Sancti Petri cum atrio, et decima et censu, decem et septem solidorum quae singulis annis presbyteri illius ecclesiae solvere debent. De oblationibus vero altaris Sancti Petri jam a multis annis statutum est quinque partes earum quae scilicet ad missas pro vivis offeruntur, monachis, sexta vero pars presbyteris cederet; de his autem quae ad missas pro defunctis veniunt media pars monachorum, altera vero presbyterorum esset, quod etiam ne ab aliquo mutaretur bonae memoriae Guarinus Ambianensis episcopus sub anathemate interdixit. Ecclesiam Sancti Sepulcri cum altari et atrio et decima, ecclesiam de Ficurlicurte cum altari et atrio et decima, ecclesiam de Villa cum capella du Masnil cum altaribus et atriis et decimis, ecclesiam quoque de Nova-Villa cum altari et atrio et tota decima, ecclesiam de Freteio cum altari et atrio et tota decima, ecclesiam de Souvillier cum capella de Aubevillier, quae subjecta est cum altaribus atriis et decimis, ecclesiam de Dommalich cum altari et atrio et decima, ecclesiam de Domna Petra cum altari et atrio et decima; ecclesiam de Brachi cum altari, atrio et tota decima, ecclesiam de Contorio cum altari et atrio et tota decima, medietatem ecclesiarum Anethi et de Feneriis et altarium et minutarum decimarum; ecclesiam de Caiis cum altari et atrio et duabus partibus totius majoris decimae et tota minuta, ecclesiam de Curte Dominica cum altari et atrio totaque minuta decima; item villam Curcellis cum appendiciis suis, apud Montis-Desiderium molendinum de Ponte. Et singulis hebdomadibus tres denarios Viromandensis monetae ad teloneum panis, apud Furcemviller totum allodium in terris et in nemoribus quod dedit Elizabeth Rabies, item decimam de Spateris per manum venerabilis fratris nostri Odonis Belvacensis episcopi, petitione Radulphi Viromanduorum comitis, necnon Yvonis Suessionensis comitis a vobis susceptam. Item in episcopatu Ambianensi, majorem decimam de Septem Fortis, duodecim modios frumenti ad molendinum novum de eleemosyna Roberti de Tornella et Petri patris sui et redditus segetis de Corrobeiis apud Contorium, molendini superioris medietatem et inferioris et aquae et maris ad jus ipsius pertinentis, apud le Plessis Radulphi vituli, tres partes terragii de Gay, silvam de Surella cum fundo et decima illius, apud Montis Desiderium medietatem molendini cognomento Engelrani; sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere aut extorquere praesumat.

Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Cum vero generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, submissa voce divina officia celebrare. In parochialibus ecclesiis quas habetis, liceat vobis sacerdotes eligere et dioecesano episcopo praesentare, quibus, si idonei fuerint, episcopus animarum curam committat, ut ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus respondeant. Libertates et immunitates, antiquas consuetudines eidem monasterio rationabiliter concessas et hactenus observatas ratas habemus easque futuris temporibus illibatas manere censemus; chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum seu monachorum qui ad sacros ordines sunt promovendi a dioecesano episcopo suscipiatis, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit et ea vobis gratis et absque pravitate aliqua voluerit exibere; alisqui liceat vobis quemcunque malueritis adire antistitem qui nostra fultus auctoritate quod postulatis indulgeat; sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum quoque devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus corpora mortua assumuntur. Prohibemus etiam ne cui liceat intra terminos ecclesiarum vestrarum ecclesiam vel oratorium sine assensu dioecesani episcopi et abbatis et capituli Cluniacensis de novo construere, salvis tamen privilegiis Romani pontificis. Quia vero decimae tam veteri quam nova lege ministris ecclesiarum noscuntur esse concessae, sub anathematis interminatione prohibemus, ne ullus laicus a vobis decimas exigere aut extorquere praesumat; inhibemus etiam ne ecclesias aut terras seu quodlibet beneficium Ecclesiae vestrae ullatenus liceat alicui personaliter dari sive alio modo alienari sine consensu totius capituli aut majoris vel sanioris partis. Si quae vero donationes aliter quam dictum est factae fuerint, eas irritas esse censemus.

Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut intra clausuram locorum seu grangiarum vestrarum nullus violentiam vel rapinam vel furtum committere, ignem apponere, hominem capere, vel interficere aliqua temeritate praesumat; locus autem ipse cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus fuisse cognoscitur, sub Cluniacensis monasterii obedientia et subjectione perpetuo consistat.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas minuere, retinere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed illibata omnino et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia.

Si qua ergo ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Melior Sanctorum Joannis et Pauli tituli Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodorus Portuensis et Sanctae Rufinae sedis apostolicae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Marci. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim. Ego Paulus sola Dei permissione presbyter cardinalis tituli Sanctorum duodecim Apostolorum. Ego Albinus tituli Sanctae Crucis in Jerusalem presbyter cardinalis. Sancti Pammachii. Ego Ardelo diaconus cardinalis tituli Sancti Theodori. Ego Gratianus cardinalis tituli Sanctorum Cosmae et Damiani. Ego Goffredus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata. Ego Rolandus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu, tituli Sancti Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Radulphus Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis.

Datum Veronae per manum Transmundi sanctae Romanae Ecclesiae notarii, XVII Kalendas Januarii, Indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1185, pontificatus vero domini Urbani papae tertii, anno primo.

VI. Ad [Sicardum] electum Cremonensem et abbatem S. Laurentii. (Veronae, Dec. 18.)[TIRABOSCHI, Storia di Nonantola, II, 310.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Cremonensi electo et abbati Sancti Laurentii, salutem et apostolicam benedictionem.

Conquerente dilecto filio nostro A. archipresbytero de Poliniano accepimus, quod dilectus filius noster Nonantulanus abbas capellam Sancti Georgii de Monticello ad plebem ejusdem jure spectantem irrationabiliter detinere contendit. Ideoque causam ipsam vestrae sollicitudini committentes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus partibus ad praesentiam vestram convocatis, et rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis, causam ipsam appellatione remota fine canonico terminetis, cogentes partes nostram adire praesentiam et auctoritate nostra judicium quod tuleritis observare.

Datum Veronae, XV Kal. Januar.

VII. Assignationem decimarum factam ecclesiae S. Sylvestri Venetae, a Marco, episc. Castellano, confirmat. (Veronae, Dec. 18.)[CORNELIUS, Eccles. Venet., III, 80.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio DOMINICO MINOTO plebano Sancti Sylvestri, salutem et apostolicam benedictionem.

Quae a fratribus episcopis sunt inviolabiliter statuta etiam firma debent et illibata manere, et ne processu temporis et temeritate aliqua immutentur scripto convenit apostolico communiri. Sicut autem in authentico scripto venerabilis fratris nostri M. episcopi Castellani comperimus tuae devotionis, et ecclesiae tuae curae commissae utilitatis intuitu idem episcopus tibi et successoribus tuis quartam partem decimarum parochiae tuae concessit, ut eam valeas sine alicujus contradictione percipere, et inter clericos ejusdem ecclesiae pro uniuscujusque merito dispensare quarta sibi et successoribus suis integre reservata. De parte vero pauperum medietatem cum fratrum tuorum consilio dividendam inter pauperes parochiae tuae reliquit, medietatem reliquam te, cum clericis tuis praebente consensum ipsi episcopo, et successoribus suis pro multitudine pauperum maxime nobilium venientium ad ecclesiam suam conferri praecepit. Verum de quarta parte quae restaurationi ecclesiae est deputata quartam sibi et successoribus suis pro matricis ecclesiae utilitate perpetuo reservavit. Alias vero partes ejusdem quartae tibi et successoribus tuis pro reficiendis ecclesiae tuae fabricis atque libris aliisque necessitatibus statuit conferendas. Hanc igitur concessionem sicut ab eodem episcopo facta est et tam ab ipso, quam a venerabili fratre nostro H. Gradensi patriarcha scripto authentico confirmata praesentis scripti pagina roboramus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Veronae, XV Kal. Januarii, pontificatus nostri anno primo.

ANNO 1185-1186. VIII. R[adulpho], episcopo Andegavensi, M[auritio] electo Nannetensi et abbati Foarciensi mandat, ut abbatem S. Melanii Redonensem, a comite creatum contra privilegium fratrum Salmuriensium, expellant. (Veronae, Dec. 10.)[MORICE, Mémoires pour servir à l' hist. de Bretagne, I, 703.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri R. Andeg. episcopo, et dilectis filiis M. Nannetensi electo et abbati Foarcensi, sal. et apost. ben.

Dilecti filii nostri abbas et fratres S. Florentii Salmuriensis, transmissa nobis conquestione, monstrarunt quod cum statutum sit et antiquitus observatum, ut decedente abbate S. Melanii Redonensis, monachi ejus loci, si forte in suo collegio idoneus inventus non fuerit, de claustro S. Florentii abbatem sibi assumant, defuncto abbate jam dicti monasterii S. Melanii, unum de suo collegio canonice elegerunt; quem comes Britanniae moleste submovens, et electionem ipsam pro suo volens arbitrio usurpare, tot praedicto capitulo molestias et injurias irrogavit, quod praedictus electus ipsi electioni cedere praeelegit, quam monasterium occasione sua, praedicta gravamina sustineret; cumque monachi de eodem, sive de S. Florentii monasterio abbatem sibi vellent eligere, comes nequaquam prima vexatione contentus, contradicentibus fratribus, contra consuetudinem antiquam, et utriusque dignitatem Ecclesiae, quemdam alterius coenobii monac. in Ecclesiam ipsam violenter intrusit; unde nonnulli ex monachis ipsius Ecclesiae, ne institutioni jam dictae acquiescere viderentur, ex ipso monasterio ad Salmurense coenobium confugerunt. Volentes igitur jam dicto monasterio pastorali sollicitudine providere, discretioni vestrae mandamus atque praecipimus, quatenus ad idem monasterium accedentes inquiratis super his omnibus veritatem; et si vobis de praedicta intrusione constiterit, intrusum ipsum ab eadem ecclesia, omni gratia et timore postposito, sine appellationis obstaculo removentes, jam dictum monasterium faciatis de alia persona idonea, secundum antiquam et rationabilem consuetudinem hactenus observatam, per electionem canonicam ordinari; ita quod si fratres ejusdem loci convenire nequiverint, vos illum praeficiatis auctoritate apostolica in abbatem, quem conversatione pariter et doctrina magis videritis approbatum, et in quem vota convenerint majoris et sanioris partis, etc. Quod si omnes his exsequendis nequiveritis interesse, tu frater episcope, cum reliquo ea nihilominus exsequaris.

Datum Veronae, IV Idus Decembris.

IX. Bulla qua confirmat sententiam latam per Robertum archiepiscopum Viennensem et Hugonem abbatem Bonaevallis super controversiis existentibus inter Arducium episcopum et Willelmum comitem. (Veronae, Dec. 10.)[SPON, Histoire de Genève, II, 41.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri NANTELLINO Gebennensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Ex tenore authentici scripti nobis innotuit, quod cum discordia quae super bannis et justiis ecclesiae tuae et hominibus adventitiis vel aliis ad civitatem pertinentibus inter bonae memoriae Arducium antecessorem tuum et Willelmum comitem Gebennensem emerserat, venerabilis frater noster Robertus archiepiscopus Viennensis et dilectus filius Hugo abbas Bonae Vallis suscepissent de assensu partium terminandam. Comes jurejurando et in verbo veritatis episcopus promiserunt eorum arbitrium inviolabiliter observare. Multi etiam obsides de recipiendo et servando arbitrio juraverunt. Veritate itaque diligenter inquisita, decreverunt ut recordationes olim factae per homines ecclesiae atque comitis, et eorumdem juramento firmare perpetuo inviolabiliter observentur. Unde quoniam, ut majorem habeat firmitatem arbitrium ipsum, scripto nostro postulas roborari, tuis justis postulationibus annuentes, illud sicut in scripto authentico continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ejus vero talis est tenor:

« In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Robertus Viennensis ecclesiae archiepiscopus, et ego Hugo abbas Bonae Vallis, causae quae vertebatur inter Ardutium Gebennensem episcopum et Willelmum comitem, delectione utriusque partis cognitores constituti, recepto etiam jurejurando a comite et firma promissione in verbo veritatis ab episcopo, et multis ex utraque parte receptis obsidibus, eamdem controversiam de bannis et justitiis Gebennensis ecclesiae, et de omnibus adventitiis vel aliis ad eamdem civitatem pertinentibus, ordine judiciario terminavimus in hunc modum: Exhibitis nobis ab episcopo scriptis, primum quidem gloriosi domini nostri imperatoris Frederici, de regalibus ejusdem civitatis, per judicium in solemni curia habitum, et ejusdem domini nostri sigillo, cum maximorum et plurimorum testium subscriptione firmatum, eidem episcopo restitutis et confirmatis, ac deinde aliis scriptis de transactionibus inter episcopum Humbertum Gebennensem et comitem Aymonem, et inter eum qui nunc possidet, Ardutium episcopum et comitem Amedaeum factis, et sigillis praedicti Humberti comitisque Aymonis primo scripto firmato, secundo quoque firmato sigillis venerabilium archiepiscoporum, Eradii Lugdunensis et Stephani Viennensis, idoneis etiam testibus multis de veritate eorumdem scriptorum et forma transactionis, similiter etiam de transactione per venerabilem archiepiscopum Petrum postmodum facta, diligenter examinatis, atque susceptis legitime, allegationibus etiam utriusque partis cum omni diligentia auditis atque discussis, assidentibus nobis, venerabilibus episcopis Joanne Grationopolitano, J. Alpensi, Stamesiensi, G. Habundantino, W. de Siz, J. Intermontano, Bro. olim abbate Sancti Mauritii, prioribus quoque Carthusiensis ordinis, de Repausatorio, de Vallone, de Pomerio, de consilio et assensu eorum, justitia mediante decrevimus, ut earumdem chartarum auctoritas inviolabilis perseveret, et per omnia fides debeat adhiberi; adjudicavimus proinde, et firma auctoritate percepimus ut recordationes olim factae per homines episcopi esse. Et comes in Geneva nullos homines capere debet: hospitalitatem, placitum generale, forationes vini, et totum Rippale, Coroadam et mutationes domorum, si dominus mortuus fuerit, debet ut dominus possidere: forum totius villae et justitiam fori similiter. Comes quoque per se, vel aliquem de suis, in pascuis Gebennensibus, nullas equitaturas capere debet; monetam in manu solius episcopi esse, etsi monetam falsam, quod absit! monetarii fecerint, nonnisi jussu episcopi comes justitiam faciat; si quis vero latro captus fuerit, ipsum et omnia ejus episcopus habere debet; si autem episcopus eumdem latronem damnare decreverit, comiti reddat, ut justitiam faciat; statio comitis Gebennis, in cognitione episcopi sit, ita tamen ut comes et familia ejus, ecclesiae et civibus, et ecclesiasticis rebus non noceant, et radinconia sua, per vim alicui non ponat; et cum recesserit, nisi ad pacem creditoris non dimittat. De caetero super muro novo, quem Willelmus comes construxerat extra castrum, per legitimos testes certissime coram nobis probatum est, quod per reverendissimum virum supradictum archiepiscopum P. Tharentasiensem in transactione per eum facta inter episcopum Ardutium Gebennensem et comitem Amedaeum definitum est, et sub excommunicatione prohibitum, ne extra murum veterem castri, aliquis usquam murus construeretur, et constructus extra veterem demoliretur; propter quod in nostri quoque judicii sententia dictum est et definitum, ut idem murus demoliatur, et nullas contra praedictam transactionem et tanti pontificis excommunicationem, extra veterem murum castri deinceps aedificetur. Allegavit revera comes Willelmus justitias latronum et adulterorum, se per longa tempora et patrem suum accepisse et tenuisse, quod episcopus et Gebennensis ecclesia non confitebatur, et quia per transactionem factam primo inter Humbertum episcopum et Aymonem comitem, coram Viennensi archiepiscopo, postmodum etiam secundo per transactionem factam inter Amedaeum comitem et Ardutium Gebennensem episcopum, coram venerabilibus archiepiscopis Lugdunensi et Viennensi; tertio etiam coram Tharentasiensi in qua expressum fuit, post excommunicationem factam, de muro, ut supra dictum est, ut priora placita inviolabiliter tenerentur, longaeva illa possessio et si esset, interrupta toties fuit, eam, ei non posse prodesse judicavimus, et in omnibus, sicut supra dictum est, bannum totius Genevae, et reliqua superius scripta, patres nostri supradicti ecclesiae Gebennensi adjudicaverunt, et ipse Willelmus comes totius civitatis dominium, ad Gebennensem ecclesiam confessus est; et quod ibidem habet, ab episcopo tenere. Additum est etiam in sententia, quia comes Willelmus contra omnem rationem occasione criminum, in quosdam regulares et clericos, etiam manus injecerat, et in ecclesiarum patrimonia, ne amplius occasione criminis, furti, homicidii, vel alterius, in regulares vel ecclesiarum patrimonia, vel in bonis mobilibus, manus injiciat, vel injici faciat; nec in clericos etiam saeculares, qui sunt in Gebennensi comitatu, donec culpa episcopo manifestata fuerit et probata, et ipsi ab episcopo exauctorati fuerint vel degradati. Testes hujus sententiae omnes praedicti, et de clericis Gebennensis ecclesiae, isti, Pontius sacrista, Nantelinus praepositus, Bartholomaeus decanus, Pontius de Saisireu decanus, Anselmus de Villonay, Petrus de Dorchia, Roso de Confignon, Freuvardus, Guitbertus, Giroldus de Villeta, Willelmus Jospergue, Petrus Bauconus, et alii clerici; et de laicis, Boemundus Laurentius, Mauritius Jordanus, et alii multi. Hanc sententiam comes Willelmus sic a nobis prolatam suscepit, et observare promisit coram nobis duobus, et suprascriptis tribus episcopis, aliis quoque personis, pene universis militibus, quoque Amedaeo, fratre comitis, Willelmo de Nangeio, Petro de Cletis, Willelmo de Festerna, Willelmo de Graisie, Willelmo de Altavilla, Guidone Bressenco, Willelmo Turumberti, Willelmo de Ayma et aliis multis. Lata est haec sententia in oppido de Aquiranno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo octuagesimo quarto, praesidente in sancta Romana Ecclesia beatissimo papa Lucio III, imperante glorioso Frederico semper augusto. Scripta est praesens per manum Petri notarii Viennensis, de praecepto nostro, et diligenter examinata, nostris et aliarum personarum munita sigillis. »

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Veronae, II Id. Decembris.

X. Sententiam ab episcopo Laudensi et Martino praeposito latam, ut « duae partes decimae de terris, quae sunt in curte Portus-Albarae, » canonicis Placentinis persolvantur, confirmat. (Veronae, Dec. 30.)[CAMPI, Hist. di Piac., II, 368.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis praeposito et canonicis Placentinis, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum inter vos et Vicinum archipresbyterum Ecclesiae Portus-Albarae super duabus partibus decimae de terris, quae sunt in curte Portus-Albarae, seu infra confinia ejus, fuisset olim controversia suscitata, venerabilis frater noster Laudensis episcopus, et dilectus filius Martinus majoris Ecclesiae praepositus, causam ipsam rationibus hinc inde auditis et cognitis, ex delegatione sedis apostolicae terminarunt, memoratum archipresbyterum in duas partes decimae supradictae, vobis de caetero persolvendas per diffinitivam sententiam condemnantes.

Quia vero ea, quae auctoritate apostolica rationabiliter decernuntur, perpetuam debent accipere firmitatem; nos sententiam super his, a praedictis judicibus legitime promulgatam, ratam esse decernimus; et duas partes decimationis illius, sicut adjudicatae sunt, et a vobis pacifice possidentur, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et BB. Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Veronae. III Kal. Januarii.

ANNO 1186 XI. Privilegium pro monasterio S. Trinitatis Lucernensis (dioec. Abrinc. ). (Veronae, Jan. 11.)[ Gall. Christ. nov., XI, 330.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ANGOTO abbati Sanctae Trinitatis de Lucerna, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regulariter sustinendis, in perpetuam memoriam.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatam ecclesiam Sanctae Trinitatis de Lucerna, in qua divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam atque institutionem Praemonstratensium fratrum in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.

Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam S. Joannis de Castro-Willelmi cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Mariae de Rochella cum pertinentiis suis, ecclesiam de Campeaux, ecclesiam de Angeio, ecclesiam de Monviron, ecclesiam de Sulligneio; duas garbas decimarum de terra Allani militis in parochia Sancti Petri, totum manerium quod habetis apud Crolum cum pertinentiis suis, totam terram quam habetis apud Lucernam cum molendino et nemore, totam terram quam habetis apud Abrincas cum vineis et torcularibus, terram quam habetis apud Sublineium et Nigram-Paludem, et apud Landam et apud Rosigneium, terram Osberni dapiferi apud Marceium cum dimidia acra terrae quae fuit Juclin, terram quae fuit Willelmi filii Emmae et prata quae ibi habetis, decimas omnium molendinorum Alani de S. Petro, decimam molendini Henrici de S. Petro, decimam molendini de Caranceio, sextam partem molendini de Nigra-Palude, vineas et terram et piscariam quas habetis apud S. Joannem, terram et prata quae habetis apud S. Ligerium, tertiam partem molendini cum terra quam habetis apud Cambas, praebendas decedentium canonicorum Abrincensium per annum sicut chartae inde factae testantur, dimidiam partem decimarum totius parochiae Domville, duas garbas decimarum de toto feodo Willelmi de Sancto Joanne apud Grimovillam, in Constantiensi episcopatu ecclesiam Sanctae Mariae de Tourvilla cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Georgii de Raiz cum pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Martini de Tribehou cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Petri de Mesnileio Guildouin, decem acras terrae apud Tsnanvillam, ex donatione R. de Altevilla; apud Cambas, duas masuras terrae de donatione G. de Cantepia; apud Clincampum, unam masuram ex donatione Dionysii: apud Angeium in feudo Gaufridi de Bosco, decem solidos Andegavenses, ex donatione R. filii Radulphi et Philippae uxoris suae; apud Abrincas, unam acram vineae cum pressorio in Messiomore de dono Willelmi Abrincensis archidiaconi; apud Moncatum, septem quarteria frumenti in masura R. de Pratis, cum una acra terrae au doit Wasme, septem quarteria frumenti apud Grimovillam in masura Radulphi de Monasterio cum una acra terrae et quinque perticis ad magnam Crucem, ex donatione W. de S. Joanne et G. uxoris suae, unum quarterium siliginis in decima Dominici Rogerii de S. Georgio, ex dono ipsius R. apud Curvam Fossam, decimam totius nemoris ejusdem loci, sive in pascuis, sive in venditione lignorum cum quadam parte nemoris in Dominico sicut divisae demonstrant; apud Grippum decimas omnium redituum ad idem castrum pertinentium, cum decima feriae ejusdem villae, ex dono Asculfi de Suligneio; apud Viriam, unum quarterium frumenti in masura Regeri de campis extra portam, ex dono Albini; in terra Ogeri de Nuilleio, unam minam frumenti de dono Geldoin Cati; apud Dragouillam, unum quarterium frumenti in masura Penerel, de dono Roberti de Perseio; apud Rochellam, septem quarteria frumenti, ex dono Roberti Heriz et Rogeri filii sui post decem prima reddenda vobis apud montem Aquilam, unam acram terrae de dono Malefonti et fratrum suorum; apud Crolum, tres solidos Cenomanenses de dono Willelmi de Magneio, quos et annuatim reddere solebatis; apud Canceium, tria quarteria frumenti de terra quam solet tenere G. Mandarius in Manerio Sancti Nicolai; in bosco Rogeri, unam minam frumenti de dono Willelmi de Albigneio comitis; apud Fornes, duo quarteria frumenti in masura Joannis filii Arnulphi de Rua, et in masura Richardi Israel, de dono Radulphi de Fornes, apud sanctam Trinitatem de nemore, duas masuras terrae; ex dono T. Sancti Pancratii et H. filii sui apud Novam Villam, duos campos terrae, campum Marinum et campum Castellensem, ex dono Bertrandi et Philippi filii sui; apud Longam Villam, tres acras terrae, ex dono R. de Sancto-Leodegario; apud Nigram Paludem, totam moutam de terra Pellevilain, ex dono ejusdem R. filii sui; apud Grimovillam, unam acram terrae, ex dono Alani; apud Torvillam, unam masuram trium acrarum et dimidiam virgatam de dono Willelmi de Sancto Joanne; apud Heenvillam, decimam feriae ejusdem villae et piscariae; apud Torvillam, totum dominium suum de inter duas valles; apud Sanctum Loct, unam minam frumenti, ex dono Jordanis de Sancta Villa in molendino suo; apud Mortuam Feminam, totum feudum Gaufridi Maugier, ex dono Willelmi de Angervilla et B. uxoris suae; apud Cortis, decimam salis totius reditus Radulphi de Fulgeriis, de dono ejusdem; apud Meurdracheriam decimam molendini ex dono Roberti Murdrac; ex dono Hugonis de Sancto Dionysio, tria quarteria frumenti in molendino ejusdem villae; apud Grimovillam, duas garbas decimarum totius terrae Willelmi de Sancto Joanne; in eadem villa, ex dono ejusdem, apud Tribeho, masuram Willelmi Vassalli cum duabus acris terrae et unam piscariam advetulam et duas garbas decimae totius feudi sui apud Tribou, de dono Ambrosii; apud Romeiam, duas garbas decimarum totius dominii Willelmi et T. de Piris et G. uxoris suae; juxta Lucernam collem abbatiae Lucernae imminentem, ex dono Roberti abbatis de monte Sancti-Michaelis, compositionem quoque inter vos et monachos montis Sancti Michaelis de periculo maris super ecclesia de Sancto Joanne et aliis tenementis vestris habitam, sicut sine pravitate facta est, et ab utraque parte recepta atque in instrumento publico facto exinde continetur auctoritate apostolica confirmamus.

Sane novalium vestrorum quae propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. In parochialibus autem ecclesiis quas habetis, liceat vobis quatuor vel tres de canonicis vestris ponere, quorum unum dioecesano episcopo praesentetis, ut ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus et de ordinis observantia debeant respondere. Prohibemus insuper ne aliquis infra fines parochiarum vestrarum sine dioecesani episcopi et vestro assensu de novo ecclesiam vel oratorium aedificare praesumat, salvis tamen privilegiis Romanae Ecclesiae. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Ad haec auctoritate apostolica prohibemus ne aliquis archiepiscopus vel episcopus aut eorum officialis in vos vel ecclesiam vestram excommunicationis, suspensionis aut interdicti sententiam sine manifesta et rationabili causa audeat promulgare, aut in vos vel ecclesias vestras novas, aut indebitas exactiones imponere. Sepulturam praeterea ecclesiae vestrae liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur.

Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam providerint eligendum. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ne aliquis infra fines locorum seu grangiarum vestrarum violentiam vel rapinam, seu furtum facere, ignem apponere, hominem capere vel interficere audeat. Prohibemus etiam ne alicui fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit absque abbatis sui licentia de eodem loco nisi arctioris religionis obtentu discedere; discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Libertates vero et immunitates et rationabiles consuetudines et dignitates in ecclesia vestra hactenus observatas, ratas habemus, easque perpetuis temporibus illibatas permanere sancimus. Prohibemus etiam ne beneficium ecclesiae vestrae collatum personaliter alicui, sine abbatis et capituli licentia conferatur.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, iramque divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Chunradus Sabinensis episcopus et Mogontinensis archiepiscopus. Ego Theodericus Portuensis Sanctae Rufinae sedis episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velligerensis episcopus. Ego Joannes presbyter card. tit. Sancti Marci. Ego Pandulphus presbyter card. tit. duodecim Apostolorum. Ego Albinus presbyter card. tit. Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Melior presbyter card. Sanctorum Joannis et Pauli, tit. Pammachii. Ego Adelardus tit. Sancti Marcelli presbyter card. Ego Ardino diaconus card. Sancti Theodori. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. Ego Soffredus S. Mariae in Via Lata diac. card. Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diac. card. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. Ego Radulphus Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. card.

Datum Veronae per manum Transmundi sanctae Romanae Ecclesiae notarii, III Idus Januarii, indictione quarta, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domini Urbani papae III anno primo.

XII. Ad omnes episcopos.--De sui electione. (Veronae, Jan. 12.)[MANSI, Concil., XXI, 496.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, et caeteris Ecclesiarum praelatis, ad quos litterae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem,

Coelestis altitudo consilii firmam retinens in sua dispositione censuram, sacrosanctam Romanam Ecclesiam, ad cujus regimen sumus licet insufficientes assumpti, supra petram fidei soliditate fundavit: illud ei tribuens in apostolicae confessionis fortitudine firmamentum, cui nec procella turbinis, nec praevalere possit spiritus tempestatis. Unde ipsa universalis mater Ecclesia usque ad consummationem saeculi manentem secum retinens Salvatorem, ita, juxta canticum Salomonis, quem dilexit amplectitur (Cant. III), ut pro nulla rerum varietate, vel temporum, ab unitate suae fidei vel pietatis proposito separetur. Licet enim vel crebra decedentium mutatione pastorum in varia discrimina frequenter inciderit, vel per mundanae malignitatis incursum, persecutiones innumeras pertulerit et labores; nunquam tamen eam gratia divina deseruit, quominus robur ejus in qualibet tentatione proficeret, et inde obtineret spei suae gaudium, unde susceperat fidei firmamentum. Sic igitur ante paucos hos dies faciente cum ea Domino signum in bonum, quamvis ipsam de transitu pii Patris Lucii non modicus dolor tristitiaque turbavit; statum tamen ejus in unitate Spiritus et vinculo pacis divina providentia conservavit, ut post vespertinos fletus, laetitia matutina succederet, et ipsa velut columba pulcherrima suis laetificata gemitibus, sine ruga prorsus et macula candoris sui pulchritudinem retineret. Defuncto siquidem piae recordationis Patre ac praedecessore nostro domino papa Lucio, et reverendissimo ejus corpore honorifice tumulato, habitus est a fratribus de successoris electione tractatus: in quo tanta fuit unitas omnium, tantaque adinvicem concordia singulorum, ut ille intelligatur operatus in eis, in cujus manu corda sunt omnium, et per quem adunatur diversitas animorum. Caeterum cum plures essent in Ecclesia Dei viri venerabiles et prudentes, in quo eorum vota concurrere consultius, ut credimus, et dignius potuissent, ad insufficientiam nostram oculos intenderunt: et factum est, sicut Domino placuit, ut nos, quibus ad dignitatis tantae fastigium nec vires nec merita suffragantur, in Patrem sibi elegerint et pastorem. Nos autem licet nobis conscii propriae infirmitatis essemus, ita ut crederemus eorum proposito non immerito resistendum, ne tamen ex dilatione negotii ve pertinacia reluctandi aliquod in Ecclesia periculum proveniret, consensimus, licet inviti, injuncti oneris subire laborem, ab eo sperantes dirigi gressus nostros, qui beato Petro in fluctibus naviganti et fiduciam praestitit ut in mare descenderet, et potenter occurrit ut dubitans non periret (Matth. XIV). Nunc igitur in eo loco et officio constituti, in quo valde indigemus omnium fidelium suffragiis adjuvari, ad vos tanquam ad speciales Ecclesiae Romanae filios cum fiducia et securitate recurrimus, vosque benedictionis apostolicae praevenientes alloquio, litteris familiaribus admonemus, rogamus attendentius, et exhortamur in Domino, quatenus transitum supradicti Patris et domini nostri Lucii devotis orationum suffragiis prosequentes, fidem et devotionem, quae nobis pro reverentia beatorum Petri et Pauli apostolorum et apostolicae sedis communiter debetur ab omnibus, vos specialiter impendatis, ita quod ex hoc et a Deo praemium consequi, et majorem semper gratiam valeatis in oculis nostris et totius Ecclesiae promereri.

Datum Veronae, secundo Idus Januarii.

XIII. Ad B[alduinum] Cantuariensem archiepiscopum.--Ejusdem argumenti et eadem verbotenus ac superior. (Veronae, Jan.?)[GILBERTI FOLIOT Epist. ed. Giles, II, 114.] XIV. Episcopis et omnibus per Cantuariensem provinciam constitutis nuntiat, vices suas in eorum provincia B[alduino] archiepiscopo commissas esse. (Veronae, Jan.)[TWISDEN, Hist. Anglic. script. X, I, 630.] URBANUS papa, fratribus suis episcopis et omnibus per Cantuariensem provinciam constitutis.

Nos Anglicanam Ecclesiam paternae considerationis oculis intuentes, ad salutem ipsius et spiritales in Christo profectus, communi consilio fratrum nostrorum decrevimus ordinandum, ut venerabilis frater noster B. Cantuariensis archiepiscopus, de cujus meritis et virtute, sapientia pariter et doctrina Ecclesia universa congaudet, ministerio legationis accepto, vices nostras ad honorem Ecclesiae et totius regni salutem et pacem per subditam sibi provinciam exsequatur.

XV. Privilegium pro monasterio Sancti Sixti Placentini. (Veronae, Jan. 20.)[AFFO, Storia di Guastalla, I, 347.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati monasterii S. Sixti, quod Placentiae situm est, ejusdem fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Legimus in prophetis plebi suae praevaricanti, et in praeceptis suis non ambulanti omnipotentem Dominum comminatum quod eos de territorio suo evelleret, minas suas sufficienter adimplevisse; in aliis etiam voluminibus legimus diversos populos pro suis iniquitatibus a sedibus suis fuisse perpulsos, et alios pro eis Dei judicio collocatos. Hoc divinae dispositionis judicium in B. Sixti monasterio, quod Placentiae situm est, cernimus adimpletum. Cum enim sanctimoniales feminae illic per annos plurimos habitassent, postmodum abjecta regularis ordinis disciplina per vitiorum praecipitia defluxerunt, et possessionum multiplicitas, quae a regibus, vel aliis Dei fidelibus eidem coenobio collatae fuerunt, plurimum diminuta est, ac destructa. Quamobrem sapientium ac religiosorum virorum consilio provisum est, agente praecipue illustris memoriae Mathildi comitissa, ut in eodem monasterio viri pro feminis ponerentur, quatenus et religio illic eadem, id est monastici ordinis servaretur, et monasterii possessiones quae jam diu distractae fuerant per eorum restituerentur industriam. Hanc igitur mutationem in loci illius ordinatione dispositam, nos, auctore Deo, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis recordationis Paschalis II, Anastasii IV, et Lucii III, Romanorum pontificum per praesentis privilegii paginam confirmamus, statuentes ut perpetuis temporibus illic servorum Dei virorum congregatio sub monastici ordinis observatione permaneant. Ipsum vero locum, et universa ad eum pertinentia sub apostolicae sedis tutela et protectione servanda censemus a quorumlibet infestantium molestiis libera, sicuti a praedecessoribus nostris Romanae Ecclesiae pontificibus noscitur institutum. Statuimus etiam, ut universa praedia vel possessiones quas Angelberga imperatrix ejusdem monasterii fundatrix illuc contulisse cognoscitur, et quaecunque villae, familiae, cellae, ecclesiae, seu reliquae possessiones ad ipsum monasterium legitime pertinent, sive in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, juste atque canonice poterit adipisci, firma nobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

Praeterea decimas novalium vestrorum et aliarum terrarum vestrarum, quas habetis ex dono episcoporum, videlicet Placentini, Cremonensis, Laudensis, Regini, Mutinensis et Mantuani in eorum parochiis, quemadmodum in privilegio sanctae recordationis Adriani III papae monasterio vestro et plebibus atque capellis vestris confirmatae sunt. Nos quoque ipsorum vestigiis inhaerentes vobis auctoritate sedis apostolicae pariter confirmamus. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum seu clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipiatis episcopo, siquidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea vobis gratis, et absque pravitate aliqua voluerit exhibere, alioquin liceat vobis, quem malueritis adire antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam, providerint eligendum, de suo vel de alieno, si oportuerit, collegio. Quidquid etiam libertatis, seu dignitatis a praedecessoribus nostris, Romanibus pontificibus supradicto monasterio per authentica privilegiorum scripta concessum est, et huc usque servatum, nos quoque praesenti privilegii auctoritate concedimus, et ratum haberi per tempora futura censemus.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum, etc. Si qua igitur, etc. Cunctis autem, etc. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Joannes presbyter card. Sancti Marci. Ego Laborans presbyt. card. Sanctae Mariae trans-Tiberim, tit. Calixti. Ego Theodinus Portuensis et Sanctae Rufinae sedis episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Pandulphus presbyter cardinalis tit. XII Apostolorum. Ego Albinus presbyter cardinalis tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Melior presbyter cardinalis tit. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presbyter cardinalis. Ego Ardicio diaconus cardinalis S. Theodori. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Rolandus S. Mariae in Porticu diaconus cardinalis. Ego Petrus S. Nicolai iu Carcere Tulliano diaconus cardinalis. Ego Radulfus S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis.

Datum Veronae per manum Transmundi sanctae Romanae Ecclesiae notarii, XIII Kalend. Februarii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1185, pontificatus vero domni Urbani papae III, anno primo.

XVI. Ecclesiam S. Mariae de Reno tuendam suscipit et ejus possessiones juraque confirmat. (Veronae, Jan. 27.)TROMBELLI, Memorie di Reno, 378.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI priori ecclesiae S. Mariae de Reno, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Cum nobis sit, licet immeritis, omnium Ecclesiarum cura et sollicitudo commissa, pro statu ecclesiae vestrae pastoralem cogimur sollicitudinem gerere, et paci vestrae, prout nobis Dominus dederit, intendere diligenter. Ut autem a pravorum incursibus apostolica sitis defensione muniti, ecclesiam vestram in qua divino estis obsequio mancipati, inducti piis precibus et justis postulationibus vestris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes, ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini regulam, in eadem ecclesia noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum ipsum in quo praedicta ecclesia constructa est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam S. Andreae in Turicella; ecclesiam S. Domnini juxta Bagnum; ecclesiam Sancti Salvatoris. Possessiones quae fuerunt Gerardi de Sala, cum decimis et fructibus et omnibus pertinentiis suis. Hospitale de Casaiola cum pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Praxedis, sicut a piae memoriae praedecessoribus nostris Anastasio, Alexandro, et Lucio Romanis pontificibus vobis concessa est, salvo jure et reverentia cardinalis, qui pro tempore in eadem ecclesia fuerit. Ecclesiam Sancti Jacobi quae dicitur Casadei cum pertinentiis suis; pontem qui juxta ecclesiam vestram super Renum situs est, cum suis possessionibus. Libertates quoque et immunitates rationabiliter indultas a bonae memoriae Henrico et Gerardo Bononien. episcopis, ecclesiae vestrae et aliis ecclesiis vestris quas praediximus, videlicet ut cum omnibus rebus suis tam mobilibus quam immobilibus ab omni conditione, et a servitio et tributo tenentium ab episcopo tam monachorum et clericorum, quam laicorum, vel alicujus tam magnae quam parvae personae dominio praeter episcopale jus, liberae sint penitus et quietae, ratas habemus et firmas, easque perpetuis temporibus illibatas permanere censemus.

Liceat etiam vobis clericos et laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere; et in ecclesia vestra absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, in loco vestro post factam professionem, fas sit de eodem loco absque licentia prioris sui, nisi obtentu arctioris religionis discedere; discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione, nullus audeat retinere. Et si aliquis ipsorum fratrum extra claustrum ausus fuerit sine praedicta licentia permanere, si secundo tertiove commonitus resipiscere forte contempserit, liceat priori ejusdem loci excommunicationis in ipsum, tanquam in professum suum, sententiam promulgare. Praeterea decimas quas a quadraginta annis inconcusse tenuistis, et nunc pacifice tenere noscimini, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus. Prohibemus etiam ut nulli fas sit vobis et ecclesiae vestrae novas et indebitas exactiones imponere, sed ipsam ea gaudere decernimus libertate, quam a quadraginta annis elapsis, usque ad haec tempora noscitur habuisse. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint vel interdicti, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur.

Ad haec ordinationes clericorum vestrorum a quo malueritis episcopo suscipiendi liberam vobis concedimus facultatem, sicut memorati episcopi facultatem ipsam vobis per authentica scripta indulsisse noscuntur. Fructuum quoque vestrorum undecunque de episcopatu Bononiensi venientium vobis decimas confirmamus, sicut eaedem decimae sunt ab eisdem episcopis ecclesiae vestrae provida circumspectione concessae. Obeunte vero te nunc ejusdem loci priore, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et beati Augustini Regulam, providerint eligendum. Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae protectionis et libertatis, duos solidos Lucensis monetae nobis, nostrisque successoribus annis singulis persolvetis.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et Bononiensis episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat; atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen Amen.

( Locus sigilli. ) Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Theodinus Portuensis et Sanctae Rufinae sedis episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Joannes presbyter cardinalis tit. Sancti Marci ss. Ego Rollandus S. Mariae in Porticu diac. cardin. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti ss. Ego Pandulphus presb. card. tit. XII Apostolorum ss. Ego Albinus presb. card. tit. Sanctae Crucis in Jerusalem ss. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii ss. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presb. card. ss. Ego Arditio diac. card. Sancti Theodori ss. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Soffredus S. Mariae in Via Lata diac. card. ss. ss. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss.

Datum Veronae, per manum Transmundi sanctae Romanae Ecclesiae notarii, VI Kal. Febr., indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1185, pontificatus vero domni Urbani papae III, anno primo.

XVII. Ecclesiam S. Salvatoris Venetam tuendam suscipit, ejusque possessiones et privilegia confirmat. (Veronae, Febr. 5.)[CORNELIUS, Eccles. Venet., XIV, 112.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, duecils filiis GREGORIO priori ecclesiae S. Salvatoris de Rivoalto ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, canonicam vitam professis in perpetuum.

Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam S. Salvatoris, in qua divino estis mancipati obsequio, ad exemplar praedecessorum nostrorum, felicis memoriae Innocentii, Eugenii, Anastasii, Alexandri, et Lucii Romanorum pontificum, sui B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus.

In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; domos quoque, terras, vineas, salinas, et quidquid juris habetis in Clugia; molendinum et terras quas habetis in Barbano; in territorio Dese molendinum, mansum, cum vineis, silvis et aliis suis pertinentiis, sicut nobiles viri Leonardus, Philippus et Rigettus filii Q. Girardi de Inginulfo ecclesiae vestrae donaverunt; terras de Liguentia, terras de Flumisello, terras de Marsiliaco et terras de Sacco; medietatem quoque decimarum, quas parochiani ecclesiae vestrae persolvunt, sicut beatae memoriae praedecessor noster Eugenius papa mandavit, et bonae recordationis Joannes Polanus quondam dioecesanus episcopus privilegio suo vobis indulsit, tam pro clericis, quam pro sartatectis reficiendis, auctoritate vobis apostolica confirmamus. Et ut in parochianos vestros qui vos de medietate ipsarum decimarum defraudare praesumpserint, per priorem ecclesiae vestrae excommunicationis sententia promulgetur, ei plenam concedimus potestatem, quemadmodum felicis recordationis praedecessores nostri Adrianus, Alexander et Lucius Romani pontifices scriptis suis indulsisse noscuntur. Indulgemus insuper vobis, sicut a praedictis antecessoribus nostris indultum esse dignoscitur, ut prior loci vestri, qui pro tempore fuerit, pro ipsis decimis libere possit securitatem, juxta morem terrae praestare. Liceat quoque vobis clericos et laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque alicujus contradictione in vestra ecclesia retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, sine prioris sui licentia fas sit de claustro discedere. Discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Praeterea sententiam quam venerabilis frater noster Henricus Gradensis patriarcha et bonae memoriae Ildeprandus, basilicae XII Apostolorum presb. card. tunc apostolicae sedis legatus super controversia inter vos, et Dominicum plebanum S. Bartholomaei de quibusdam parochialibus domibus, scilicet super domibus Justorum, Marocenorum, Gradonicorum, Graecorum, Leonardi Fradelli et Dominici Aurei quas quisque sui juris esse dicebat quondam diutius agitata rationabiliter protulerunt, sicut in authentico scripto illorum exinde facto noscitur contineri, auctoritate apostolica confirmamus. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum Ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Statuentes ut nullus sine vestro consensu parochianis vestris in infirmitate positis poenitentiam dare, aut eos injungere, vel ad sepulturam recipere audeat, nisi salva justitia ecclesiae vestrae sacris canonibus instituta.

Obeunte vero te nunc ejusdem loci priore, vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Deum, et B. Augustini Regulam canonice providerint eligendum.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat Ecclesiam vestram temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus, et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Theod. Portuensis et S. Rufinae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Rolandus Sanctae Mariae in Porticu diac. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti ss. Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci ss. Ego Pandulfus presb. card. tit. XII Apostolorum ss. Ego Albinus presb. card. tit. S. Crucis in Hierusalem ss. Ego Meliorus presb. card. tit. Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Adelardus presb. card. tit. S. Marcelli ss. Ego Arditio diac. card. S. Theodori ss. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus card. ss. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via Lata diac. card. ss. card. ss. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Radulfus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss.

Datum Veronae, per manum Transmundi S. R. E. notarii, Nonis Febr., indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domini Urbani papae tertii anno primo.

XVIII. Privilegium pro monasterio P. Jacobi Pontidensi. (Veronae, febr. 5.)[LUPUS, cod. diplom. Bergom., II, 1359.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUIDONI priori domini S. Jacobi de Pontida ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Religiosam vitam eligentibus, etc. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium Sancti Jacobi de Pontida in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Urbani, Innocentii, Coelestini atque Lucii Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Dei et beati Benedicti Regulam atque institutionem Cluniacensium factam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.

Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; unam capellam cum decimis et aliis pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Zenonis in Prezate, S. Georgii et Sancti Alescii capellis cum decimis et aliis pertinentiis suis. In Medolaco ecclesiam Sanctae Mariae, etc.; in Pompenico ecclesiam Sancti Michaelis cum pertinentiis suis; in Marne ecclesiam Sancti Bartholomei cum omnibus pertinentiis suis; in Morengo capellam Sancti Joannis de Rovedo, tertiam partem decimae ejusdem loci et eam quae dicitur . . . . . Jus etiam quod bonae memoriae Gregorius episcopus Bergomensis in eadem ecclesia vobis pia concessione donavit; totam villam Morengi, castellum et curtem ejus, et quidquid ibi habetis sicut a quadraginta retro annis pacifice posseditis. Decimas et possessiones quas habet ( sic ) in Carpeneto, in Cerno possessiones et capellam Sanctae Justinae cum decima et aliis pertinentiis suis; in Montenusio capellam Sancti Georgii cum omnibus pertinentiis suis, et decima ejusdem curtis, quidquid habetis in circuitu ejusdem; quidquid etiam habetis tam ex donatione bonae memoriae Joannis Laudensis episcopi, quam ex venditione vel etiam oblatione multorum fidelium, sicut in ejusdem episcopi scripto authentico continetur; transactionem quoque inter vos et Guidonem de Cuziago et fratrum ejus amicabili compositione facta, sicut in instrumentis publicis continetur et ab utraque parte recepta est; vobis nihilominus auctoritate apostolica confirmamus. In Paterno capellam S. Andreae cum pertinentiis suis, S. Petri et S. Joannis ecclesias; in Clozago capellam S Mariae cum pertinentiis suis; in Glarola monasterium S. Nazarii et Celsi cum pertinentiis suis; possessiones quas habetis in Arcii. Jura quoque omnia et possessiones sive de feudis, sive de aliis quae vel quas monasterium vestrum XL annis sine interruptione proprietario et libellario jure possidet et quorum vel quarum possessionem nunc habet. Privilegium insuper quod clarissimus in Christo filius noster Fridericus, Romanorum imperator semper Augustus, super libellis conscriptis praescripto monasterio tradidit vobis vestrisque successoribus, auctoritate apostolica confirmamus. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et absque contradictione aliqua retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce officia celebrare. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum quoque devotioni et Christianae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti fuere, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliis quibuslibet vexationibus perturbare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

( Desunt subscriptiones pontificis, cardinalium, monogramma, et anni pontificatus, etc.. . . . . , Anno Domini 1185, VII Kalend. Martii, indictione quarta. Dat. Veronae per manum Transcendili, sanctae Romanae Ecclesiae notarii.

XIX-XX. Privilegium pro ecclesia S. Mariae Spoletanae. (Veronae, Febr. 27.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 1261.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis MATTHAEO praeposito S. Mariae Spoletanae ecclesiae, fratribus, tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis, in perpetuum.

Quoties a nobis petitur, quod religioni, et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam S. Mariae Spoletanae, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessoris nostri felic. memor. Alexandri II, Romani pontificis sub B. Petri, et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste, et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus, haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, plebem S. Joannis in Campo, et decimam S. Mariae in Campo, cum decima Azzaninae Fractae, plebem S. Gregorii in Nido, curtim S. Angeli in Capite cum omnibus infra se habentibus, plebem de Verclano, plebem de Turino, plebem de Bernano, plebem de Lederano, et tres partes decimae totius Spoletanae civitatis, cum tribus partibus oblationum vivorum et mortuorum. Ad haec libertates, et immunitates a regibus, principibus et ab aliis personis tam ecclesiasticis quam mundanis eidem concessas ecclesiae, et antiquas, et rationabiles consuetudines integras illibatasque manere praesenti decreto sancimus. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Sepulturam praeterea ejusdem ecclesiae liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint vel interdicti, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire praesumpserit, secundo, tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax D. N. J. C. quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Urbanus, catholicae Eccl. episc. Ego Theodin., Portuen. S. Rufin. sedis episc. Ego Henricus, Albanen. episc. Ego Theobaldus, Ostien. et Veletren. episc. Ego Joannes, presb. card. tit. S. Marci. Ego Laborans, presb. card. S. Mariae Trans. et Callixt. Ego Pandulfus, presb. card. tit. XII Apostolorum Ego Albinius, tit. S. Crucis in Hierusalem, presb. card. Ego Melchior, presb. card. SS. Jo. et Pauli, tit. Pammachii. Ego Adelardus, tit. Sancti Marcelli, presb. card. Ego Arditio, diac. card. Sancti Theodori. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diac. card. Ego Soffredus, S. Mariae in Via lata diac. card. Ego Petr., diac. card. S. Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Rodulphus, S. Gregorii ad Vel. Aureum diac. card.

Datum Veronae, per manum Transimundi S. R. E. notarii, III Kal. Martii, indict. IV, Incarn. Dominicae, anno 1185, pontificatus vero D. Urbani papae III anno primo.

XXI. Monasterii S. Mariae Civitaculensis protectionem suscipit, bonaque ac jura confirmat. (Veronae, Febr. 27.)[MORIONDI, Monumenta Aquensia, I, 84.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis suis NICOLAO abbati monasterii S. Mariae de Civitacula, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, praefatum monasterium S. Mariae de Civitacula, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Dei et beati Benedicti Regulam, atque instituta Cisterciensium fratrum in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones et bona idem monasterium juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propria duximus exprimenda vocabulis:

Locum ipsum, in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis; locum molendini, quem in flumine Urbe . . . , grangiam Castri Veteris cum pertinentiis suis, castagneta Noveleti, castagneta Gorreelli, domum, quae in valle Marchionis sita est, cum pertinentiis suis, domum Caxae cum pertinentiis suis, domum Campelli cum pertinentiis suis, castagneta Dondanine cum pertinentiis suis, cellarium de Varagine cum pertinentiis suis. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, decimas a vobis nullus extorquere praesumat.

Liceat quoque vobis clericos et laicos omnes e saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos sine aliqua contradictione retinere. Prohibemus insuper ne ulli fratrum vestrorum post factam in loco vestro professionem fas sit sine abbatis licentia de eodem loco discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Quod si quis eos forte retinere praesumpserit, liceat vobis in ipsos monachos vestros, sive conversos, sententiam regularem ex nostra auctoritate proferre. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, apostolica auctoritate prohibemus, ne infra clausuras locorum sive grangiarum vestrarum, ullus rapinam, vel furtum committere, ignem apponere, hominem capere, vel interficere, aliqua temeritate praesumat. Sane si episcopi aliquid ab abbatibus vestri ordinis, praeter obedientiam debitam, vel principes terrae contra libertatem ordinis a praedecessoribus nostris et a nobis indultam expetierit, liberum sit eisdem abbatibus, auctoritate apostolica denegare quod petitur, ne occasione ista praedictus ordo, qui hactenus liber exstitit, ullatenus servitutis laqueo illigetur. Quod si ipsi episcopi aliquam propter hoc in ecclesias vestras, vel personas sententiam promulgaverint, eamdem sententiam, tanquam contra apostolicae sedis indulta prolatam, statuimus irritandam.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur, etc. Ego Urbanus, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus, Sabinensis episcopus, et Moguntiae sedis archiepiscopus. Ego Theodinus, Portuensis et S. Rufinae sedis episcopus. Ego Henricus, Albanensis episcopus. Ego Radulfus, S. Georgii ad Velum Aureum diac. Ego Theobaldus, Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes, presb. card. tit. S. Marci. Ego Laborans, presb. card. tit S. Mariae trans Tiberim, S. Calixti. Ego Pandulfus, presb. card. tit. XII Apostolorum. Ego Melchior, SS. Joannis et Pauli, tit. Pamachii, presb. card. Ego Ardicio, diaconus card. S. Theodori. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diaconus card. Ego Rolandus, S. Mariae in Porticu diac. card. Ego Petrus, S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. card.

Datum Veronae, per manum Transmundi Romanae Ecclesiae notarii, III Kal. Martii, etc., pontificatus vero domini Urbani papae III, anno primo.

XXII. Monasterii Cluniacensis protectionem suscipit et bona quaedam ac privilegia confirmat, petente Hugone abbate. (Veronae, Mart. 4.)[ Bibliotheca Cluniac., 1447.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati Cluniacensi, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Quanto specialius ecclesia vestra nobis est, nullo mediante, subjecta, tanto propensius ejus juri providere compellimur, ne super his, quae rationabiliter noscitur possidere, processu temporis indebita molestatione gravetur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum, et beati Benedicti Regulam in vestro monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futuro concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentibus suis; prioratum S. Mariae de Nazara cum omnibus pertinentiis suis; prioratum S. Trinitatis de Lentona cum omnibus pertinentiis suis, sicut eosdem prioratus ecclesia vestra canonice possidet, et de donatione praedicti prioratus S. Mariae in scripto authentico continetur, vobis et eidem ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus.

Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus à vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit, nisi arctiori religionis obtentu, absque abbatis sui licentia de eodem discedere, discedentem vero absque communium cautione nullus audeat retinere. Sepulturam praeterea illius loci liberam esse decernimus, ut eorum quoque devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Quia vero decimae tam veteri quam nova lege ministris ecclesiarum noscuntur esse concessae, sub anathematis interminatione prohibemus ne ullus laicus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Urbanus, catholicae Ecclesiae episcopus, ss. Ego Joannes, presbyter cardinalis tit. S. Marci, ss. Ego Laborans, presbyter cardin. tit. Calixti, ss. Ego Pandulphus, presbyter cardinalis basilicae XII Apostolorum, ss. Ego Albinus, presbyter card. tit. S. Crucis in Jerusalem, ss. Ego Melior, SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii presb. card., ss. Ego Adelardus, tit. S. Marcelli presb. card., ss. Ego Conradus, Sabinensis episcopus et Mogontinus archiepiscopus, ss. Ego Theodinus, Portuens. et S. Rufinae sedis episcopus, ss. Ego Henricus, Albanensis episcopus, ss. Ego Theobaldus, Ostiensis et Velletren. episcopus, ss. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diaconus card., ss. Ego Rollandus, S. Mariae in Porticu diaconus card., ss. Ego Petrus, S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconus card., ss. Ego Radulfus, S. Georgii ad Velum Aureum diaconus card., ss.

Datum Veronae, per manum Transmundi S. Romanae Ecclesiae notarii, indict. IV, Incarn. Dominicae anno 1185, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.

XXIII. Compositionem factam inter episcopum Sanctonensem, et monachos Aienses, super ecclesia de Rupella et quibusdam aliis in episcopatu Sanctonensi, confirmat. (Veronae, Mart. 4.)[ Ibid., p. 1449.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati et conventui Clun., salutem et apostolicam benedictionem.

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota, quae rationis tramite non discordant, effectu prosequente, complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem inter monachos vestros Aienses, et Petrum archipresbyterum de Rochella, à bonae memoriae Bernardo quondam Sanctonensi episcopo factam, et ab utraque parte receptam, sicut in ejus scripto authentico continetur, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus, quam ad majorem in posterum firmitatem praesentibus duximus litteris adnotandam, cujus tenor talis est:

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Bernardus Dei gratia Xanctonensis episcopus, notum fieri volo successoribus meis, et omnibus hanc chartam legentibus, qualiter discordia pacificata est, quae inter Petrum archipresbyterum de Rochella, et monachos Aienses innata erat. Audieram enim multoties clamorem monachorum super Petro archipresbytero, quem Reignaudus Aiensis prior nobis praesentaverat in capellanum. Hic jura oblationum, quae eis conpetere videbantur, ut ipsi asserebant, eis injuste subtrahebat. Quod amplius sufficere non valens, tum propter admonitionem domni Gaufridi archiepiscopi Burdegalensis, amici tamen Ecclesiae Clun. tum propter jussionem Eugenii papae, qui mihi hoc Remensi concilio viva voce injunxerat, satisfeci clamori et voluntati monachorum. Dicebant monachi, quod tempore Guillelmi Gardradi Xanctonensis episcopi, inter Arnaudum priorem de Ais, et Reginaudum Durannum capellanum, solebant dividere per medium oblationes, quae in praedicta ecclesia fiebant. Hoc autem nobis testificati sunt viri fide digni, Giraudus videlicet de Alodio capellanus, Gaufridus Veritas capellanus de Castro Alione, Maurinus de Comnia, Stephanus Bernardi, et Stephanus de Fonte, ipsius ecclesiae parochiani, Audoinus et Aimericus Aienses famuli, qui de manu ipsius capellani ad altare solebant oblationes suscipere. Horum testimonio animatus, statuimus et corroboravimus utriusque partis assensu ut oblationes, quoquomodo fierent in ecclesiae Sanctae Mariae de Comnia, inter capellanum et monachos per medium dividerentur. Excepto solo nummo, quem capellanus pro capellania accipiet, si fuerit ad missam quam cantaverit. Si qua oblatio in visitatione infirmi facta fuerit capellano, ut est solus nummus, ipsius erit. Si vero infirmus de pecunia sua, aut de aliquo censu nobili ecclesiae de Ais, aut capellano aliquod beneficium conferre voluerit, per medium dividatur. Terrae, vineae, domus atque alia aedificia monachorum sint. Confessiones parochianorum, sive aliorum adventantium, qui in Quadragesima, vel Adventu, seu alio tempore fuerint, per medium dividantur. De cera atque candelis, quae in ecclesia offeruntur, à capellano et monachis ecclesia communiter serviatur. Quod vero cerei paschalis et candelarum residuum fuerit, per medium dividatur. Si vero monachi habere voluerint medietatem illius oblationis, quae fit secunda feria post missam parochialem, non eis prohibeatur. Ipsi autem de procuratione episcopi communiter cum capellano provideant. Oblatio, quae ad manum sacerdotis offertur, si quis monachorum accipere voluerit, vel cui prior jusserit, accipiat: postea super altare palam ponatur, quousque post missam absentibus clericis per medium dividatur. Diebus festis, si prior Aiensis ibi adfuerit, vel prior de Rochella, commoneatur a capellano ut missam solemnem cantet: si quis illorum cantare voluerit, non eis prohibeatur. Diebus festis in quibus est consuetudo aliquid dare clericis, ne a capellano solummodo sine voluntate et assensu monachorum eis aliquid detur, prohibemus. Si monachi Matutinas, et alias horas diei sonare voluerint, sicut mos est illorum, sonabunt, cantabunt, absque impedimento clericorum. Cantabunt et clerici absque impedimento monachorum. Capellanus subcapellanos suos consilio prioris Aiensis in ecclesia introducat. Quod si aliquid commiserint, unde removeri debeant, prioris consilio removeantur, et alii in loco illorum restituantur. Porro, ne hoc decretum nostrum ita statutum, aliqua supervenientium capellanorum, seu monachorum posset cavillatione convelli, litterarum nostrarum adhibita est privilegialis auctoritas. Facta sunt autem haec apud Gratiam-Dei X Kal. Octob., Dominicae Incarnationis anno 1149, Romano pontifice Eugenio III, regnante in Francia rege Lodovico, eodem duce in Aquitania. Testes sunt praenominati viri, Arnaudus, abbas Gratiae-Dei; Gaufridus, archidiaconus; Willelmus Aleardi eleemosynarius; Xanctonensis Jordanis, prior de Anesio; Aimericus, prior de Boeth.; de monachis Aiensibus: Stephanus Constantinus; Joannes de Moguir et alii complures.

Praeterea concessionem a venerabili fratre nostro Ademaro Xanctonensi episcopo vobis canonice factam, sicut in ejus scripto authentico continetur, nihilominus auctoritate vobis apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus, cujus authentica tenor talis est.

Ego Ademarus, Dei gratia Xanctonensis episcopus, precib. venerabilis domini Telbaudi abbatis Cluniacensis inclinati, paci et tranquillitati fratrum Cluniacensium intendentes, monasteria et ecclesias, atque capellas in nostro episcopatu sitas, nec non et omnes decimationes ecclesiarum vestrarum, et aliarum, si forte a laicis revocare poteritis, sive donationibus, sive transactionibus, sive commutationibus, vel emptionibus, seu aliis justis modis, ubicunque sint, nec non et universa omnia quaecunque, Deo propitio, acquirere poteritis. Insuper omnem donationem, largitionem, quam domnus Hisembertus de Castro-alione ecclesiae Aiensi consilio virorum prudentium noscitur dedisse, sicut tenor anthentici scripti sui declarat, vobis vestrisque successoribus habenda et tenenda in perpetuum pontificali auctoritate concedimus et confirmamus. Et, ut concessio atque confirmatio perpetuae firmitatis robur obtineat, sigilli nostri munimine praesentem paginam fecimus communiri; ad majorem quoque cautelam, ut omnis quaestionis scrupulus de medio tollatur, damus et concedimus vobis decimas, quas a laicis acquisistis, vel acquirere poteritis. Inhibemus etiam sub poena excommunicationis laicis omnib., qui habent decimas in parochias vestras, ne aliquo titulo ad alias ecclesias transferre praesumant: quod si facere praesumpserint, sepultura et omni divino officio careant. Sicut supra scriptum est, fecimus consilio Henrici Aluiciensis archidiaconi. Porro ne hoc decretum nostrum ita statutum aliqua supervenientium posset cavillatione convelli, sigilli nostri impressione muniri fecimus. Facta est autem haec charta apud Xancton. XIII Kal. Julii, Dominicae vero Incarnationis anno 1182, Romano pontifice Lucio III, regnante in Francia rege Philippo, Henrico rege Anglorum gubernante ducatum Aquitaniae per Richardum filium suum. Testes sunt, praedictus archidiaconus; magister Willelmus Testaudus, notarius noster; Willelmus Viviani; Arnaudus, monachus, nepos noster; Giraudus, archipresbyter de Archiaco, Bernardus, abbas Nantolii; magister Henricus, domni abbatis Cluniacensis socius; Siguinus; Robertus, ejusdem abbatis notarius; Helias de Fors; magister Columbus; Durannus Cambarlangus; Hugo, marescalcus; Robertus, sacerdos, qui chartam scripsit.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri, et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Veronae, IV Nonas Martii.

XXIV. Parthenonis S. Petri de Luco protectione suscipit, bonaque ac privilegia confirmat. (Veronae, Mart. 13.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., IV, App, p. 135.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae filiae abbatissae S. Petri de Luco ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Prudentibus virginibus, quae sub habitu religionis accensis lampadibus per opera sanctitatis se praeparant ire obviam Sponso, apostolicum debet esse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus eas a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Quapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium S. Petri, in quo divino estis obsequio mancipatae ad exemplar felicis recordationis Eugenii papae praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, auxiliante Domino, poterit adipisci, firma vobis et iis quae vobis successerint, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Quidquid est in oppido Luci, quidquid habetis in Larciana villa, possessiones in Filiano, et in Fortunio, et in Prata; partem de Cantamerulo, partem de Riofrigido, cum pertinentiis suis; partem de de Rivocornoclario cum pertinentiis suis, partem de villa Castri, et de villa Silvae et Frenae cum pertinentiis suis. Praeterea ecclesias Sanctae Mariae de Riofrigido, Sancti Bartholomaei, et Sancti Nicolai, et Sancti Georgii de Luco, et Sanctae Christinae prope castrum Septemfontium cum pertinentiis suis. Gubernationem earum a vobis per quadraginta annos et amplius libere et absque contradictione habetis, sicut eas juste et pacifice possidetis, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus. Sane ea quae propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Chrisma quoque, oleum sanctum, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, si catholicus fuerit, et gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et absque pravitate aliqua vobis voluerit exhibere; alioquin liceat vobis quemcunque malueritis, catholicum adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse statuimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, satisfiat, nisi forte, etc. ( Caetera ut in bulla Eugenii III, ann. 1146, VII Id. Febr. ) Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Cunradus archiepiscopus Moguntinus ss. Ego Theobaldus episcopus Ostiensis ss. Ego Joannes presb. card. tit. Sancti Marci . . . . ss. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae trans Tiberim ss. Ego Pandulfus presb. card. tit. XII Apostolorum ss. Ego Albinus presb. card. tit. Sanctae Crucis in Jerusalem ss. Ego Melior presb. card. tit. Sanctorum Joannis et Pauli ss. Ego Adelardus presb. card. tit. Sancti Marcelli ss. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via lata diac. card. ss. Ego Rolandus Sanctae Mariae in Porticu diac. card. ss. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Rodulfus Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss.

Actum Veronae, per manum Transmundi sanctae Romanae Ecclesiae notarii, III Idus Martii, indictione quinta, anno Incarnationis Dominicae 1185, pontificatus vero domini Urbani papae III anno primo.

XXV. Monasterii S. Apollinaris Classensis protectionem suscipit, bonaque ac privilegia confirmat. (Veronae, Mart. 15.)[ Ibid., p. 137.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BERNARDO abbati Sancti Apollinaris in Classe ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Religiosam vitam eligentibus convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam vestram, in qua divino mancipati estis obsequio, felicis recordationis Alexandri papae vestigiis inhaerentes, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam atque institutionem Camaldulensium fratrum in ecclesia vestra institutus esse disgnoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter servetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, vel in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

In comitatu Perusino cellas quinque, S. Severi videlicet, capellam S. Margaritae in massa Saliatica, monasterium Sancti Petri in Colle, Sancti Petri in valle de Ponte juxta Tiberim, monasterium Sancti Fortunati, situm ex ripa adversa Tiberis. In comitatu Eugubino massam quae dicitur Bignoli, curtem quae dicitur Praetorium, et aliam quae dicitur Baroncelli, tertiam quae vocatur Nartianula cum omnibus ad easdem pertinentibus. In comitatu Firmano curtem integram quae vocatur Campum longum, et castrum quod vocatur Pausuli, et aliud quod vocatur Praetorium, medium castrum Casalis, et medium castri cum medietate ecclesiarum earumdem, curtem Sanctae Mariae in Cerbaria et Sancti Apollenaris de Potentia, monasterium Sancti Petri de Butrio cum fundo turris et cum palude quae dicitur Rota, cujus Rotae fines sunt ab uno latere fluvius Tenc, secundo littus maris, tertio terra Sancti Blasii, quarto terra Sanctae Mariae, et quidquid habetis in curte Sancti Elpidii et Sancti Juliani, et montis Luponis et Murrivallium, cum decimis et primitiis terrae vestri dominicati vestrorumque hominum concessis a beatae memoriae Azone Firmano episcopo, termini a primo latere Potentia, secundo Tenna, tertio littus maris, quarto Camerinus. In comitatu Senogalliae massam Menolariam, et casale Mauri, et tres fundos Ingallati, Arillae et Donatianum. Infra civitatem ecclesiam Sanctae Mariae Scotorum. In comitatu Fanensi locum integrum qui dicitur Raviniana, cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus, primo latere Suasanus fluvius, et terra Sancti Laurentii; secundo Sassobrata et fluvius qui dicitur Maturius; tertio terra Forosinfronati, quarto aqua quae dicitur Albella; in eodem comitatu castrum Albinianum, et roccam Sambaticam; in civitate ecclesiam Sancti Apollenaris juxta murum, ecclesiam Sancti Viti, ecclesiam Sancti Christophori. In civitate Pensauriensi monasterium Sancti Decentii cum omnibus quae habet intra civitatem et extra, et villam quae dicitur Fresuli, et locum qui dicitur Vallicella, castrum Florentii et fundum Ravignanum. In comitatu Ariminensi castrum Gaii cum curte sua et massam Uzani, et quidquid habetis in castro Lunziani, et in curte locum qui dicitur Fontana Sabbatina et Faturia; curtem Sale cum terminis suis: a primo latere littus maris, secundo Pisatellus, tertio Vetretum et Paverianus, quarto limes qui dicitur Arzer, percurrens a prato usque in la Stratellam, et rivus Fabricae decurrens in mare, et quod habetis in Castagneto: Branchise, Bulgaria et Bulgarnovo, et curtem Casalicli et castrum Pisatelli cum curte sua. In comitatu Feretrano fundum Ruscianum. In Saxenate curtem Sancti Angeli de Plano et castrum Livorii. In comitatu Cesenate massam Cazani cum ecclesia Sancti Michaelis, et quod obvenit a Rainulfo castri Gallisidii cum uxore sua infra idem castrum, et curtem suam constitutam in comitatibus Ariminensi et Cesenate; medietatem curtis Verignani constitutam in comitatu Ariminensi; quidquid etiam habetis in civitate Saxenate, et comitatu et curtem Succuniani cum ecclesia Sancti Apollinaris. In comitatu Populiensi curtem quae dicitur Bagnolum cum castro suo et ecclesia. In comitatu Foroliviensi massam Barisani et curtem Pertusiaci cum ecclesia ibidem fundata. In comitatu Faventino curtem, quae dicitur Quadrata, cum fundis et casalibus; fundum videlicet Frentula, Susiana, Pituli, Saltum majorem et minorem, Granariolum, Ceredum lacum, et Praesentianum, et castrum Pergule. In Corneliensi, monasterium quod dicitur Sancti Petri, massam quae dicitur Quinta, et massam quae dicitur Solustra. In territorio Ravennate ecclesiam Sancti Martini cum curte integra, quae dicitur Aqualonga, et Sanctae Mariae in Beatiano, et Sanctae Mariae in Pratella cum omnibus suis pertinentiis, ab uno latere ripa Ursaria et ecclesiam Sancti Gervasii cum possessionibus juxta se positis usque ad littus maris, a secundo littus maris tribus milliariis infra ipsum mare usque in portum Classicanum, a tertio Classatellus et confinium inter vos et Sanctum Severum, perveniens ad duos masinae in Stratella, quae pergit ad puteum Tressi, et cursus antiquus aquae Raphedenae usque ad furcas, a quarto latere villa quae dicitur Bagnolum et Saxanum, et sic pergit per Stadilianum usque Sapim. Infra civitatem Ravennatem ecclesiam Sanctae Mariae in Pace et Sanctae Mariae in Hortale cum casis et hortis, et Sanctae Barbarae, et Sanctae Mariae in Bononia cum suis pertinentiis. In comitatu Ficoclensi et civitate quaecunque habetis, scilicet salinas et tumbas, domos et terras, vineas et silvas. In comitatu Forosinfronati ecclesiam Sanctae Sophiae cum omnibus suis pertinentiis. In comitatu Bononiensi jus quod habetis in ecclesiam Sanctae Mariae in Cavalli, cum terris silvis, paludibus et piscationibus ad eamdem pertinentibus, et quidquid etiam obvenit a domina Arachele, videlicet Tumbam massam cum omnibus pertinentiis suis, et ab hominibus Petri Axonis, et a Bennone Liuciae, et a Liuzo Hugonis Lucii; fundum in loco qui dicitur Palatiolo, quem reliquit filia Manfredi Wiciardi; decimas quoque, quas canonice possidetis, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas praesumat exigere.

Liceat quoque clericos et laicos liberos et absolutos e saeculo fugientes ad conversionem recipere, et eos sine contradictione qualibet retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, liceat de claustro vestro aliqua levitate discedere, discedentem vero, sine communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Sepulturam ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti, nullus obsistat, salva justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Libertates quoque et dignitates ecclesiae vestrae indultas, antiquas et rationabiles consuetudines ejusdem ratas habemus et firmas, easque perpetuis temporibus illibatas manere sancimus. Ad haec sicut piae recordationis I . . . , basilicae XII Apostolorum presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, cui quaestionem quae inter vos et monachos Sancti Apollinaris novi de corpore ipsius martyris suborta fuerat, felicis recordationis Alexander papa praedecessor noster audiendam commisit, provida deliberatione statuisse dignoscitur, ut corpus ejusdem martyris, quod apud monasterium vestrum invenerat, nullus in alio loco, tanquam ibi sit praesens, quam in monasterio vestro in Classe venerari praesumat: ita etiam constitutionem ipsius cardinalis ratam habemus et firmam, eamque auctoritate apostolica confirmamus. Insuper libertatem etiam a bonae memoriae Gualterio quondam Ravennate archiepiscopo indultam monasterio vestro, sicut in ejus scripto authentico continetur, et praedecessores vestri et vos ipsi eatenus usi estis, auctoritate vobis apostolica duximus confirmanda.

Decernimus ergo, ut nulli, etc. Si qua igitur, etc. L. S. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Joannes presbyter card. tit. Sancti Marci ss. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti ss. Ego Pandulfus presb. card. tit. XII Apostolorum ss Ego Albinus presb. card. tit. Sanctae Crucis in Jerusalem ss. Ego Melior presb. card. Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pamachii ss. Ego Adelardus tit. Sancti Marcelli presb. card. ss. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via lata diac. card. ss. Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diac. card. ss. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Rodulphus Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss.

Datum Veronae, per manum Alberti S. R. E. presbyterii cardinalis et cancellarii, Idus Martii, indictione III, Incarnationis Dominicae anno 1185, pontificatus vero domini Urbani papae III anno primo.

Locus sigilli plumbei.

XXVI. Monasterii S. Salvatoris Berardingensis protectionem suscipit, possessionesque ac privilegia confirmat. (Veronae, Mart. 15.)[ Ibid., p. 141.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUILIELMO abbati Sancti Salvatoris Berardingorum, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et monasterium Sancti Salvatoris Berardingorum, in quo divino estis obsequio mancipati, felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam et ordinem Camaldulensium fratrum in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona, eadem Ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, vel in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo praefatum monasterium situm est, cum toto ambitu suo et omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Martini, quae est juxta monasterium; ecclesiam Sanctae Mariae de Ripalta; ecclesiam Sancti Bartholomaei de Sextano; ecclesiam Sancti Laurentii de Quercitulo; ecclesiam Sancti Pauli super fluvium Bumba; ecclesiam Sancti Christophori de Giustrigono; ecclesiam Sancti Blasii de Cortina; ecclesiam Sancti Michaelis de Casprino; ecclesiam Sanctae Luciae de Casprenello; monasterium Sancti Vigilii de civitate Senensi; ecclesiam Sanctae Christinae in Luciniano Berardingo; ecclesiam Sancti Martini de Picis; ecclesiam Sancti Blasii de Palliario; ecclesiam Sanctorum Cosmae et Damiani in Campis; ecclesiam Sancti Joannis de Arena; ecclesiam sanctae memoriae Alberti in monte Ilceto; ecclesiam in castro de Montirulo.

Liceat quoque vobis clericos et laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos sine contradictione qualibet retinere. Prohibemus, ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, aliqua levitate, sine abbatis sui licentia fas sit de claustro vestro discedere; discendentem vero, absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. In parochialibus autem ecclesiis, quas habetis, liceat vobis sacerdotes eligere, et dioecesano episcopo praesentare, quibus si idonei inventi fuerint, ipse curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce officia celebrare. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse concedimus . . . . . . eorum devotioni et extremae voluntati . . . . . . . . sepeliri deliberaverint . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . obsistat; salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora afferuntur.

Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis . . . . vestrorum animalium nullus a vobis decimas praesumat exigere. Decernimus ergo, etc.

L. S. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Joannes presb. card. tit. Sancti Marci ss. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti ss. Ego Pandulfus presb. card. tit. duodecim Apostolorum ss. Ego Albinus presb. card. tit. Sanctae Crucis in Jerusalem ss. Ego Melior presb. card. Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pamachii ss. Ego Adelardus tit. Sancti Marcelli presb. card. ss. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via lata diac. card. ss. Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diac. card. ss Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Radulfus Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presb. card. et cancellarii, Idus Martii, indictione III, Incarnationis Dominicae anno 1185, pontificatus vero Urbani papae III anno primo.

XXVII. ( Hugoni), abbati Cluniacensi, asserit capellaniam ecclesiae S. Viviani Brollettersis, Theobaldo, « nunc Ostiensi episcopo et tunc abbati Cluniacensi, » ab Ademaro episcopo Santonensi, tributam. (Veronae, Mart. 21.)[ Bullar. Cluniac. p. 82.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, capellaniam ecclesiae Sancti Viviani de Brolletto cum pertinentiis ejus, quam Ademarus Santonensis episcopus venerabili fratri nostro Theobaldo nunc Ostiensi episcopo et tunc abbati Cluniacensi, et per eum successoribus ejus, de consensu dilectorum filiorum nostrorum J. decani, R. archidiaconi, et canonicorum ecclesiae suae rationabiliter assignavit, ita quod ipse et quicunque successores ipsius, vel per se vel per procuratorem suum, capellanum in ipsa ecclesia institueret, sine controversia possideat, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Veronae, XII Kalendas Aprilis.

XXVIII. Gerardo, archiepiscopo Ravennati, asserit procurationes a monasteriis Bononiensibus praestandas. (Veronae, Mart. 23.)[MITTARELLI, Annal. Camaldut., IV, App., p. 144.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GERARDO Ravennati archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Vidimus scriptum authenticum felicis recordationis Patris et praedecessoris nostri Lucii papae, et ea tenore illius plenius intelleximus, quod cum inter te et monasteria Bononiensia tam monachorum quam monialium, exceptis Sancti Bartholomaei et Sancti Damiani, quae contra te querelam minime referebant, super procurationibus, quas petebas ab eis, controversia fuisset diutius agitata, praedicta monasteria de communi fratrum consilio condemnavit ad procurationes secundum facultates eorum tibi tuisque successoribus exhibendas. Ut igitur ipsa sententia majorem habeat imposterum firmitatem, eam sicut in scripto authentico continetur, auctoritate apostolica confirmamus. Ad majorem autem evidentiam ipsum authenticum de verbo ad verbum duximus exprimendum:

LUCIUS, servus servorum Dei, venerabili fratri GERARDO Ravennati archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Sopitae judicio sedis apostolicae quaestiones scripto ad perpetuam memoriam commendantur, ne per oblivionem processu temporis valeant suscitari. Ut autem majorem habeat sententia firmitatem, apostolici scripti munimine roboratur. Sane cum inter te et monasteria Bononiensia tam monachorum quam monialium super procurationibus, quas ab eis exigebas, controversia verteretur, eam venerabili fratri nostro Henrico Albanensi episcopo commisimus audiendam. Postmodum vero dilectus filius noster, Sancti Proculi abbas, aliorum omnium procurator, sicut ex litteris, quas portavit, apparuit, et ipse in manu jam dicti episcopi data fide firmavit, coram nobis et fratribus nostris pro suo et aliis, Sancti Bartholomaei et Sancti Damiani exceptis, quae super hoc quaestionem minime referebant, diutius litigavit. Verum pro parte sua nulla privilegia Romanae Ecclesiae vel Ravennatis exhibuit, neque ostendit longa consuetudine se munitum, sed tu procurationes ipsas in aliis monasteriis tuae provinciae asserens sine contradictione praestari, eas praedecessoribus tuis in monasteriis civitatis Bononiensis exhibitas per testes idoneos probavisti. Inde utique fuit, quod deliberatione cum fratribus habita, vidimus intentionem tuam jure communi et praedecessorum tuorum consuetudine adjuvari. Eapropter tuis justis postulationibus annuentes, monasteria supradicta de communi consilio fratrum condemnavimus ad procurationes secundum facultates eorum tibi, tuisque successoribus exhibendas, et adjudicantes eas vobis in jamdictis monasteriis universis, sententiam quam protulimus, nostra duximus et fratrum suscriptionibus roborandam. Decernimus ergo, ut nullus, etc.

L. S. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Joannes presb. card. tit. Sancti Marci ss. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti ss. Ego Pandulfus presb. card. tit. XII Apostolorum ss. Ego Melior presb. card. Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pamachii ss. Ego Adelardus tit. Sancti Marcelli presb. card. ss. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via lata diac. card. ss. Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diac. card. ss. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Radulfus Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss.

Datum Veronae, per manum Alberti S. R. E. presbyteri cardinalis et cancellarii, X Kal. Aprilis, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1185, pontificatus vero domini Urbani papae III, anno primo.

Visuntur foramina sigilli deperditi.

XXIX. Decernit, « ne aliqui praelati a prioratibus monasterii Cluniacensis extra eos procurationes exigere praesumant. » (Veronae, Mart. 25.)[ Bullar. Cluniac., p. 83.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Clun., salutem et apostolicam benedictionem.

Quanto monasterium vestrum majori dudum religione floruit, et plures exemplo vestro Creatoris se obsequio manciparunt, tanto vos et monasterium vestrum arctiori debemus charitate diligere, et a quorumlibet gravamine propensius defensare. Sicut autem ex parte vestra nostris est auribus nuntiatum, quidam Ecclesiarum praelati, qui ex consuetudine debent a vestris prioratibus procurari, saepe, licet ad prioratus ipsos nequaquam accedant, exterius in quibusdam villulis procurationes sibi exigunt exhiberi, cum hoc facere minime consueverint, et sine gravioribus expensis eorum super hoc non possit satisfieri voluntati. Unde nos gravamini vestro in hac parte providere volentes, praesentis scripti pagina duximus inhibendum, ne aliqui praelati a prioratibus vestris malitiose, contra antiquam consuetudinem extra eos procurationes exigere, aut extorquere praesumant. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Veronae, VIII Kal. Aprilis.

XXX. Monasterii Cluniacensis bona ac privilegia confirmat, petente Hugone abbate. (Veronae, April. 2)[ Ibid., p. 83.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati monasterii Cluniacensis ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Religionis monasticae modernis temporibus speculum, et in Galliarum partibus documentum beati Petri Cluniacense monasterium ab ipso suae fondationis exordio sedi apostolicae in jus proprium est oblatum; proinde praedecessores nostri sanctae recordationis Joannes XI, item Joannes XIX, Agapitus II, Benedictus VI; item Benedictus VII, Leo VII; item Leo IX, Gregorius VI; item Gregorius VII, Alexander II, Stephanus, Victor III, Urbanus II, Paschalis II, Gelasius II, Calixtus II, Honorius II, et Eugenius Ecclesiae Romanae pontifices locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis praerogativa donarunt, et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Statutum est enim ut ecclesiae omnes, coemeteria, monachi, clerici et laici universi infra terminos habitantes, qui sunt a rivo de Salnay, et ab ecclesia Ruffiaci, et cruce de Lornant, a termino quoque molendini de Fornescach, per villam quae dicitur Varenna, cum nemore Burserio et termino etiam qui dicitur Perois, ad rivum usque de Salnay, sub apostolicae tantum sedis jure ac tuitione permaneant. Neque ipsius Cluniacensis loci presbyteri, aut etiam parochiani ad cujuslibet nisi Romani pontificis et Cluniacensis abbatis cogantur ire synodum vel conventum. Sane pro abbatis monachorum, seu clericorum infra praedictos terminos habitantium ordinatione, pro chrismatis confectione, pro sacri olei, altarium, coemeteriorum consecratione, Cluniacense monasterium quem maluerit antistitem convocet. Cluniacenses monachos ubilibet habitantes nulla omnino persona, praeter Romanum pontificem et legatum qui ad hoc a latere ipsius fuerit destinatus, excommunicet aut interdicat. Sane terminos immunitatis loci vestri qui a praefato antecessore nostro Urbano papa constituti sunt praesentis decreti pagina confirmamus: ne videlicet ullus homo, cujuscunque conditionis ac potestatis, invasionem, praedam aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare praesumat infra ipsorum limites terminorum.

Itaque termini sacri banni sunt hi: versus Buziacum terminus est ad Rivium citra Sarratam, unde una via venit ad Cluniacum, altera ad Masilias. In strata versus Bellumjocum terminus est contra Carruvium, quod est desuper molendinum cellerarii Cluniacensis, citra Viengias ultra Cluniacum. Versus Masilias terminus est apud bivium, unde una via tendit ad Masilias, altera tendit ad Sanctam Mariam de Bosco. Super Rufiacum terminus est ad summitatem defensi ad bivium unde una via tendit ad Bezorniacum, altera ad Carellam. Versus Sergiacum terminus est infra Guarruvium citra locum, ubi dicunt ad Furgum. In strata, versus Cabilonensem pagum, terminus est ad Grossam Cassaneam super Marziacum. Versus Brancedunum terminus est in via super Boscum Bannedum. Versus Trinorchium terminus est super rivulum quem dicunt Longam Aquam, inter Blanoscum et Donziacum. Versus Perronam vel Laysiacum, terminus est ad tres fagos, ubi partiuntur boscus de Cluniaco, et boscus comitatis. Versus Igiacum terminus est ad Carmos super montem medium.

In abbatis quae cum suis abbatibus ordinationi Cluniacensis monasterii datae sunt; videlicet S. Martialis Lemovicensis, monasterii novi Pictavis, S. Joannis Angeriacensis, monasterii Lezatensis, Moysiacensis, Figiacensis, in Caturcensi pago; in Arvernia, Mauziacensis, Thiernensis, Menatensis; in Autissiodorensi episcopatu, S. Germani; in Rothomagensi, abbatia apud Pontisaram; in Tarvanensi S. Wlmari, sine Cluniacensis abbatis consilio, abbas nullatenus eligatur. Ad haec adjicimus ut in omnibus prioratibus et cellis, quae nunc sine abbate proprio vestro regimini subjectae sunt, nullus futuris unquam temporibus abbatem ordinare praesumat: sed tam prioratus ipsi et cellae, quam et caetera in quibuslibet locis omnia, quibus Cluniacensis Ecclesia Arvernensis concilii, quod per supradictum papam Urbanum celebratum est, tempore investita erat, de quibus tunc nulla quaestio mota est, tam vobis, quam successoribus vestris, in pace semper et quiete serventur. Pro altaribus, et ecclesiis, sive decimis vestris, nulli episcoporum facultas sit, gravamen aliquod vobis aut molestias irrogare, sed sicut eorum permissione quaedam ex parte, quaedam ex integro habuistis, ita et in futurum habeatis. Ecclesiarum vestrarum decimas, quae a laicis obtinentur, si secundum Deum eorum potestati subtrahere vestrae religionis reverentia poterit, ad vestram et pauperum gubernationem, vobis liceat possidere. Decimas laborum vestrorum, pro quibus tam vos quam alios monasticae religionis viros inquietare episcopi consueverunt, illorum videlicet quos dominicaturas appellant, qui vestro sumptu a monasterii et cellarum vestrarum clientibus excoluntur, sine omni episcoporum et episcopalium ministrorum contradictione deinceps quietius habeatis, qui vestra peregrinis fratribus et pauperibus erogatis. Ecclesiae omnes, quae ubilibet positae sunt, seu capellae vestrae et coemeteria libera sint et omnis exactionis immunia, praeter consuetam episcopi partem, et justitiam in presbyteros, qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint. Liceat quoque vobis seu fratribus vestris in ecclesiis vestris presbyteros eligere, ita tamen ut ab episcopis vel episcoporum vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant; quam si committere illi, quod absit! ex pravitate noluerint, tunc presbyteri ex apostolicae sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum vero seu altarium consecrationes, si dioecesani episcopi gratis noluerint exhibere, a quolibet catholico suscipiatis episcopo. Nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur; sed tam monachi ipsi quam et famuli eorum, et qui se monasticae professioni devoverunt, clausis ecclesiarum januis, non admissis dioecesanis, divinae servitutis officia celebrent, et sepulturae debita peragant. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: In Burgundia ecclesiam de villa Franca, ecclesiam de Balberiaco, monasterium de Prims, monasterium Sancti Joannis de Bosco, monasterium apud Belnam, in eleemosynam ducis Burgundiae a vobis constructam. In Francia, monasterium Montisdesiderii, monasterium de Domna Petra, monasterium Sancti Arnulphi de Crispeio. In Cameracensi episcopatu, monasterium S. Salvii; in Provincia, monasterium juxta montem Pessulanum, monasterium de Tornac; in Tholosano episcopatu, ecclesiam Sanctae Columbae. In Hispania, Nazaram, Sanctum Isidorum, Sanctum Zoilum de Carrione, Sanctum Romanum de Pennis, Villam-viridem, Villamfrancam, Vallem-viridem, Palumbarium Bodinum, Viminariam, Sanctum Martinum de Nebda, Sanctum Vincentium de Salmantica, Sanctum Columbam de Burgis, Cornilanam, quae proprie Cluniacensi monasterio datae sunt. Item in Nivernensi episcopatu, monasterium de Albaniaco, quod ad Charitatem. In Francia, monasterium de Causiaco, quod ad Sanctum Martinum de Campis, canonicalem ecclesiam de Abbevilla, item ecclesiam de Rua, quae ad monasterium de Abbevilla pertinet.

Prohibemus autem ut infra parochias ad jus Cluniacensis monasterii pertinentes, absque Cluniacensis abbatis consensu, nullus ecclesiam vel capellam aedificare praesumat, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc., ut in aliis. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes presbyter cardinalis tit. Sancti Marci. Ego Laborans presbyter card. S. Mariae trans Tiberim, tit. Calixti. Ego Pandulphus presbyter cardinalis tit. XII Apostolorum. Ego Albinus presbyter card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tituli Pammachii. Ego Adelardus tituli Sancti Marcelli presbyter cardinalis. Ego Solfredus Sanctae Mariae in Via lata diaconus cardinalis. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Nonas Aprilis, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero Domini Urbani papae tertii, anno primo.

XXXI. Monasterium Tegernseense tuendum suscipit et bona ejus confirmat. (Veronae, April. 2.)[ Monumenta Boica, VI, 189.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ROUPERTO abbati monasterii S. Quirini juxta lacum Tegernsee ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium S. Quirini, quod a nobilibus viris Adalperto et Otkario germanis fratribus illustribusque comitibus in suo fundo constructum est, et antiquis Romanorum imperatorum privilegiis, Pipini videlicet, Karoli et Ludovici decoratum, in quo denique corpus beati Quirini a praedecessore nostro sanctae recordationis Zacharia Romano pontifice impetratum requiescere perhibetur, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; cellam beati Martini, quae Dietramszelle dicitur; ecclesiam Gemunden, Egerden, Wacchergen, Rihherspowern, Waringew, Walde, Harpenningen, Holzchirchen, Pousenchaim, Pipurch, Hadelahingen, Harde, Ismpach, Chemenaten, Munchen, Charidewe, Phrumpach, Waterstetm, Walhstat, Itihingen, Uneholzingen, Chenepah, Funsingen, cum fundis et adjacentibus praediis, et plebe. Libertates praeterea seu immunitates, ab archiepiscopis, episcopis, sive regibus atque principibus monasterio vestro concessas rationabiliter, et scripto firmatas, vobis nihilominus confirmamus; et ne ullus eas infringere, seu inbeneficiare audeat auctoritate apostolica prohibemus. Interdicimus insuper ne liceat alicui archiepiscopo, episcopo ecclesias ad vestrum monasterium pertinentes aliquibus, sine vestra voluntate, conferre; sed fas sit vobis ad ecclesias ipsas vacantes presbyteros episcopis praesentare, quibus, si idonei fuerint, episcopi curam animarum sine pravitate conferant, salva constitutione Lateranensis concilii; ita quidem, ut eis de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Nihilominus etiam interdicimus ne cui archiepiscopo seu episcopo, vel alii ecclesiasticae personae, vos vel monasterium vestrum, absque manifesta et rationabili causa, excommunicationi vel interdicto subjicere liceat. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum sive clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea vobis gratis et absque pravitate voluerit exhibere. Alioquin, liceat vobis quem malueritis catholicum adire antistitem, qui nimirum, nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Praeterea, volentes te, fili abbas, ecclesiamque tuam speciali privilegio decorare, ad exemplar jam dicti praedecessoris nostri, tibi tuisque successoribus usum mitrae et annuli in praecipuis solemnitatibus infra missarum solemnia, et in processionibus ecclesiae tuae, nec non etiam in conciliis episcoporum, de consueta clementia et benignitate apostolicae sedis concedimus, quatenus ex hoc beato Petro et nobis tenearis devotior permanere. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur; nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Deum et beati Benedicti Regulam providerint eligendum.

Decernimus ergo, etc. Cunctis autem eidem loeo sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Urbanus Ecclesiae catholicae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Tebaudus Ostiensis et Velletrensis episcopus, etc.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri card. et cancellarii, III Non. Aprilis, indictione quarta, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III, anno primo.

XXXII. Archiepiscopis et episcopis interdicit « ne de caetero, nisi cum ad Cluniacensium fratrum prioratus visitationis causa venerint, procurationes ab iis aliquas requirant. » (Veronae, April. 5.)[ Bullarium Cluniacense, p. 8.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, in quorum parochiis prioratus et obedientiae Ecclesiae Cluniacensis existunt, salutem et apostolicam benedictionem.

Sic est Ecclesiarum praelatis ex divina constitutione permissum spiritualia seminando, carnalia metendo et recipere, secundum illud: Non alligabis os bovi trituranti, ut sibi commissis Ecclesiis oneri non existant. Intelleximus siquidem quod hoc quidam vestrum nequaquam, sicut convenit, attendentes, cum suas dioeceses circumeunt, a prioratibus et obedientiis Cluniacensium fratrum apud alios hospitati procurationes sibi faciunt exhiberi, licet ipsi parati essent, ut asserunt, in prioratibus suis eos benigne recipere, et prompta eis devotione deservire. Quia vero indignum est, ac vestrae pariter honestati contrarium, ecclesiasticae charitatis obsequia ad gravamen trahere subditorum; fraternitati vestrae praesentium auctoritate districtius inhibemus ne de caetero, nisi cum ad praedictorum fratrum prioratus visitationis causa veneritis, procurationes ab eis aliquas requiratis, nec eis super hoc gravamen aliquod, aut molestiam, inferatis: scituri quod, si secus egeritis, nos eisdem fratribus auctore Domino curabimus prohibere, ut alibi hospitatis procurationem nequaquam impendant.

Datum Veronae, Nonis Aprilis.

XXXIII. Monasterium Rupense tuendum suscipit et bona ejus confirmat. (Veronae, April. 7.)[ Monastic. Anglic., I, 839.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis OSMUNDO abbati de Rupe ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in Christo salutem.

Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium de Rupe, in quo divino estis mancipati obsequio, ad exemplar felicis recordationis praedecessoris nostri Lucii papae, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Domini et beati Benedicti Regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Ex dono Ric. de Builli et Richardi de Wikerestai, locum ipsum in quo abbatia vestra sita est. Ex dono domini Henrici regis II, centum acras in Lyndrie juxta eamdem abbatiam. Ex eorumdem dono grangiam Aggacroft cum pertinentiis suis. Ex dono ejusdem Ricardi de Builli et Hug. de de Drigwrt Lambecroft cum pertinentiis suis. Ex dono Leonis de Manners Brantecliva cum pertinentiis suis. Ex dono Radulfi Tortesmanse, Tatewit cum pertinentiis suis. Ex dono Willielmi Avenell, Anes . . . . . cum pertinentiis suis. Ex dono Walteri de Scoteni, Rokesbye cum pertinentiis suis. Ex dono Symonis filii Symonis, terram in Inssebye cum pertinentiis suis. Ex dono Hamelini Bardoufe et Roberti filii Eudonis, terram de Wintringtona cum pertinentiis suis. Ex dono Roberti de Scalcebye, et Adae de Novo-foro et Rogeri de Yar, Newsum cum pertinentiis suis. Ex dono Willielmi Vavassoris, Tirnesco cum pertinentiis suis. Ex dono Gervasii de Barneby grangiam in Barneby et Brawith. Ex dono Thomae de Arneltorp, grangiam in eadem villa. Ex dono Roberti filii Pagani, Wellingleia cum pertinentiis suis, et totam terram quod habetis in territorio de Wadburthe. Ex dono Willielmi de Poles et Willielmi filii Gerardi, Sezacres cum pertinentiis suis. Ex dono Symonis de Plessai Ashoure cum pertinentiis suis. Ex dono Roberti filii Glai, terram et nemus de Cumresbruig usque apud Witewelle inter viam et rivulum. Ex dono Willielmi Flandrigene, totam terram quam tenuit Ligulf et quoddam essartum suum proprium quae est inter Hestvelle et essartum Ormi hominis Adae filii Swani cum omnibus pertinentiis. Ex dono Girardi de Stirap, quamdam turbariam in territorio ejusdem villae. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, tam de terris cultis quam incultis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas extorquere praesumat, etc.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Idus Aprilis, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186; pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.

XXXIV. Privilegii fragmentum pro Ecclesia Ravennatis. (Veronae, April. 8.)[RUBEI, Hist. Ravennat., p. 357-58.] Urbanus III, litteris suis Veronae V Idus Aprilis datis, concessit Gerardo Ravennati archiepiscopo, ut Ravennatis Ecclesiae possessiones procul positas et minus utiles, sicuti quae Polae, et in quibusdam aliis locis erant, accedente sacrorum hujus Ecclesiae virorum consensu, alienaret, sic tamen ut Ecclesiae meliora prospiceret, et quam pecuniam inde contraxisset, in ejus utilitatem converteret; earum hoc est litterarum initium:

Cum commissae tibi Ecclesiae, favente Deo, multa per studium tuum pervenerint incrementa, et non minus usque modo prodesse curaveris, quam praeesse, sine dubitatione tenemus quod utiliter ei providere debeas in futurum.

XXXV. Privilegium pro domo hospitali fratrum Cruciferorum S. Petri Boicensium. (Veronae, Maii 8.)[FARLATUS, Illyricum sacrum, IV, 216.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis MATTHAEO rectori et fratribus Cruciferariis hospitalis S. Petri Boicae, tam praesentibus quam futuris, communem vitam ducentibus, in perpetuam memoriam.

Effectum justa postulantibus indulgere et vigor postulat aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat, et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum hospitale S. Petri de Boisce cum omnibus quae impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino poterit adipisci, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, ac praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut ea firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Possessiones autem istas duximus propriis nominibus exprimendas: Locum ipsum, in quo praefatum hospitale situm est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Boisce in partibus Sclavoniae positam, quam Nonensis episcopus ordini vestro rationabiliter assignavit, sicut in authentico vobis ipsius scripto plenarie continetur, vobis et successoribus vestris auctoritate apostolica confirmamus, et quidquid habetis in loco qui dicitur Palatium. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, vel de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere, vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos, ad conversionem vestram recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum hospitale temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, aut dioecesani episcopi canonica justitia.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione emendare correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic bonae actionis fructum accipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci. Ego Petrus presb. card. tit. S. Susannae Ego Laborans presb. card. S. Mariae Trans Tiberim, tituli Calixti. Ego Pandulfus presb. card. XII Apostolorum. Ego Albinus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem. tituli Pammachii. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presb. card. Ego Jacobus S. Mariae in Cosmedin diac. card. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. Ego Bobo S. Angeli diaconus cardin. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diac. card. Ego Goffredus S. Mariae in Via lata diac. card. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presb. card. et cancell., VIII Idus Maii, indict. IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.

XXXVI Monasterium Vallumbrosanum tuendum suscipit, et ejus possessiones juraque confirmat. (Veronae, Maii 12.)[LAMI, Eccles. Florent. Monum., I, 548.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis TERTIO abbati Vallumbrosano, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Religiosam vitam eligentibus, apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et monasterium Vallumbrosanum in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Paschalis, Adriani, Alexandri, et Lucii Romanorum pontificum, quod, pro beatae Mariae Virginis reverentia, Deo dicatum est, in Romanae Ecclesiae proprietatem, tutelam, et protectionem apostolicae sedis suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus

Imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et B. Benedicti Regulam, in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia impraesentiarum juste ac canonice possidet, vel in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum ipsum in quo memoratum monasterium situm est, cum omnibus adjacentiis et pertinentiis suis, ecclesiis et aliis quae ad idem monasterium pertinere noscuntur. Monasterium S. Salvii; monasterium S. Trinitatis de Florentia; monasterium Strumense; monasterium de Osella, et S. Jacobi de Castello. Monasterium de Passiniano, et S. Michaelis de Senis et de Alphiano. Monasterium de Cultubono, de Monte Pisis; monasterium de Monte Scalario et de Nerano; monasterium de Ficiclo; monasterium de Capiano; monasterium S. Pauli Pisarum, et S. Michaelis de Plajano, et S. Michaelis de Salvenere in Sardinia. Monasterium S. Angeli de Pistorio; monasterium de Pacciano; monasterium S. Mariae de Prato; monasterium de Vajano; monasterium de Appleto et de Monte Plano. Monasterium de Fonte Thaonis; monasterium de Musceto; monasterium de Monte Armato; monasterium S. Ceciliae; monasterium S. Reparatae; monasterium de Trecento; monasterium de Crispino; monasterium de Razzolo; monasterium S. Sepulcri de Papia; monasterium de Rivo Caesaris; monasterium de Coneo; monasterium de Turri; monasterium de Caprilia; monasterium Sancti Benedicti de Placentia. Monasterium de Cavanna; monasterium S. Mercurialis Fovoliviensis; monasterium de Navaria; monasterium de Vercellis; monasterium de Janua; monasterium S. Pauli Terdonensis; monasterium de Taurino; monasterium Brixiense; monasterium S. Vigilii; monasterium Bergomense; monasterium Mediolanense et S. Carpophori; monasterium Astense; monasterium S. Angeli Juniperiti; monasterium S. Sigismundi, et monasterium S. Mariae de Flumana.

Libertates et immunitates a praedecessoribus nostris felicis recordationis Victore, Gregorio VII, Urbano II, Paschale, Innocentio, Eugenio, Alexandro atque Lucio Romanis pontificibus, vobis indultas, et usque ad haec tempora pacifice conservatas, ratas habemus, et auctoritate apostolica confirmamus. Porro fructuum vestrorum decimas, quas ubilibet propriis sumptibus laboribusque colligitis, absque episcoporum vel episcopalium ministrorum, seu etiam plebanorum contradictione, monasterio vestro reddendas, possidendasque sancimus.

Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione qualibet retinere. Nulli quoque liceat aliquod vestrae religionis monasterium a loci sui stabilitate revellere ac movere, sine abbatis et congregationis communi consensu. Sancimus insuper ut nulli episcoporum fas sit, in vos excommunicationis vel interdicti sententiam promulgare; ut qui in speciales estis filios apostolicae sedis assumpti, nullius alterius judicium subeatis. Statuentes ut omnium praefatorum monasteriorum caput, quod in Valle Umbrosa situm est, monasterium habeatur. Sane cum terminus vitae pastori vestro divina dispensatione contigerit, qui ejus loco substituendus fuerit, quia vobis et aliis omnibus praeesse debebit, omnium, qui caeteris praesunt monasteriis, consensu et judicio eligatur. Quod si forte ex ipsis abbatibus quilibet, Domino disponente, ad hoc generale regimen electus fuerit, ad vestrum principale coenobium transeat et ejus mox judicio, sicut in diebus venerabilis memoriae Joannis primi abbatis vestri factum constat, caetera omnia unita vobis monasteria disponantur. Sepulturam quoque vobis liberam esse concedimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic deliberaverint sepeliri, nisi excommunicati fuerint vel interdicti, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum et monachorum vestrorum, a quocunque malueritis suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et absque pravitate voluerit impartiri. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia illibata et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere, de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore, ac sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.

Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Theobaldus Ostiensis et Veliternus episcopus subscr. Ego Joannes presb. card. tit S. Marci subscr. Ego Petrus presb. card. tit. S. Susannae subscr. Ego Laborans presb. cardinalis S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti subscr. Ego Albinus presb. card. tit. S. Crucis in Hierusalem subscr. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii subscr. Ego Adelardus presb. card. tit. S. Marcelli subscr. Ego Jacobus diac. card. S. Mariae in Cosmedin subscr. Ego Gratianus diac. card. SS. Cosmae et Damiani subscr. Ego Bobo diac. cardinalis S. Angeli subscr. Ego Petrus diac. card. S. Nicolai in Carcere Tulliano subscr. Ego Rodulphus diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum subscr.

Datum Veronae, per manum Alberti S. R. Eccl. presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Idus Maii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domini Urbani papae III anno primo.

XXXVII. Privilegium pro monasterio S. Salvatoris Papiensi. (Veronae, Maii 22.)[MARGARINI, Bullar. Casin., II, 209.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LEONI, abbati monasterii Sancti Salvatoris secus Papiam siti, ejusque successoribus regularem vitam professis, in perpetuum.

Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecte fili in Domino, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Sancti Salvatoris in quo Domino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessorum felicis memoriae Joannis, Benedicti et Eugenii atque aliorum Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem loco institutus esse cognoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis; curtem Olonae, cum capella Sancti Anastasii, et capella Sancti protomartyris Stephani; capella Sancti Georgii, et omnibus sibi pertinentibus; curtem Baseregutiae cum baptismali ecclesia Sancti Andreae constructa et capella una, et omnibus suis pertinentiis; curtem Frisinariae cum capella una et omnibus suis pertinentiis; curtem Mellariae cum plebe Sancti Michaelis et cella Sancti Stephani et capella Sancti Martini et omnibus pertinentiis; curtis Herberiae medietatem et plebem Sancti Faustini cum omnibus ad ipsam medietatem et plebem pertinentibus; in cujus parochia et territorio sunt capellae tres, videlicet Sancti Michaelis, Sancti Fabiani et Sanctae Agathae; viridarium infra portam Sancti Joannis prope Palatinam portam situm, cum duabus capellis, una videlicet in honore Sancti Laurentii, et altera in honore Sanctae Mariae constructa; curtem Garlaschi cum capella una Sanctae Mariae, et cum omni honore et districtu per duo milliaria in circuitu, in Morinco plebem unam in honore Sancti Martini, et capellam in honore Sanctae Mariae constructam cum omnibus suis pertinentiis; curtem Blondi cum duabus capellis et omnibus suis pertinentiis; curtem Cocomati cum omnibus suis pertinentiis; curtem Mociani cum omnibus suis pertinentiis; medietatem curtis Corianae cum capella una in honore Sanctae Mariae et cum districtu totius praefatae curiae; curtem Antellami cum omnibus pertinentiis, curtem Armentarii cum capella una et omnibus suis pertinentiis; in Rongaria capella Sancti Mauritii. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium decimas a vobis nullus exigere aut extorquere praesumat. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, submissa voce divina officia celebrare. Praeterea novas, et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis seu diaconis aliisque omnibus ecclesiasticis saecularibusve personis omnino prohibemus, ad haec libertates et immunitates a regibus et a principibus maxime et ab aliis personis, tam ecclesiasticis quam mundanis eidem monasterio indultis, et antiquas et rationabiles consuetudines integras, illibatasque manere praesenti decreto sancimus. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum sive canonicorum vel horum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a quo malueritis suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere. Porro in ecclesiis eidem monasterio pertinentibus, videlicet in ecclesia Sancti Martini de Marinco, et in ecclesia Sancti Faustini de Herbaria, et in ecclesia Sancti Michaelis Mellariae, in ecclesia Sancti Anastasii Ollonae, et in ecclesia Sancti Salvatoris Monticelli baptismum auctoritate apostolica concedimus, et in aliis ecclesiis eidem monasterio pertinentibus, in quibus usque ad haec tempora constat esse celebratum; usura quoque caligarum, sandaliorum, chyrothecarum et mitrae, sicut per praedecessorum nostrorum authentica privilegia tibi tuisque successoribus concessum esse dignoscitur, et nos ex liberalitate sedis apostolicae tibi concedimus. Ad haec, praesenti capitulo adjicimus, ut supradictum coenobium cum omnibus supradictis, sub nullius ecclesiae ditione permaneat, sed soli sanctae apostolicae sedi obnoxium existat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam providerint eligendum; electus autem ad Romanum pontificem benedicendus accedat.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.Ego Pandulphus presbyter cardin. tit. Basilicae Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis episcopus ss. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Joannes presb. card. tit. eccles. S. Marci ss. Ego Petrus de Bono presbyter card. tit. Sanctae Susannae ss. Ego Laborans presb. card. tit. Sanctae Mariae Transtyberim ss. Ego Petrus tit. S. Nicolai in Carcere Tulliano XII Apostolorum ss. Ego Albertus presb. card. tit. S. Crucis in Hierusalem ss. Ego Melior presbyt. cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pammachii ss. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presbyter cardin. ss. Ego Jacinthus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin ss. Ego Gratianus tit. Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis ss. Ego Bobo diaconus cardinal. tit. S. Angeli ss. Ego Octavianus diac. card. tit. Sanctorum Sergii et Bacchi ss. diac. card. ss. Ego Pandulphus tit. S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis ss.

Datum Veronae per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XI Kalendas Junii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III, anno I.

XXXVIII. Monasterium S. Mariae Magdalenae Lundense (in Anglia) tuendum suscipit et ejus possessiones juraque confirmat. (Veronae, Maii 28.)[ Monasticon Anglic., I, 663.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et monachis Ecclesiae S. Mariae Magdalenae de Lunda tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in memoriam.

Cum simus ad regimen universalis Ecclesiae, licet immeriti, providentia supernae dispositionis assumpti, si quando postulantur a nobis quae ad ecclesiarum tuitionem pertineant, petentium desideriis clementer nos convenit condescendere et eorum vota effectu complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam S. Mariae Magdalenae de Lunda, in qua divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in ecclesia vestra dignoscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunquae bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum aut principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum pertinentiis suis. Ex donatione Adae filii Swani, Bretton cum omnibus pertinentiis suis et molendina de Derna et Lundam patris sui et Karletonam cum pertinentiis suis; ecclesiam de Roriston cum pertinentiis suis et Neuhale, et Ramebergam et Lunthewait, et quantum habebat in Bramton et molendinum de Neuhale, et omnia quae ad praefatas terras pertinent; et in Halethun dimidiam carucatam terrae, et molendinum de Chirmktschalyc, et duodecim denarios in Wdehusun. Ex donatione Roberti de Stapleton terram de Chudewrda. Ex donatione Adae de Flyisthil quatuor acras terrae in eadem villa. Ex donatione Swani de Derfeld octo acras terrae in Erdesleia. Ex donatione Henrici filii Swani octo solidos de dimidia carucata terrae in Wrangbrock. Ex donatione nobilis viri W. de Nefvilla et Amabilis uxoris suae, molendinum de Langedenedale. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos sine contradictione aliqua retinere.

Prohibemus insuper ne alicui fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit de eodem loco sine prioris sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Libertates etiam et immunitates ab ecclesiasticis saecularibusve personis vobis, ecclesiae vestrae, aut hominibus vestris rationabiliter indultas, et consuetudines quoque rationabiles in ecclesia vestra hactenus observatas ratas habemus, easque futuris temporibus illibatas permanere sancimus, etc.

Datum . . . . . . per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis, V Kal. Junii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.

XXXIX. Ecclesiam Cannensem tuendam suscipit et bona ac jura episcopalia confirmat, petente Bonifacio episcopo. (Veronae, Maii 31.)[UGHELLI, Italia sacra, VII, 793.] Urbanus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri BONIFACIO Cannen. episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Ex injuncto nobis apostolatus officio fratres et coepiscopos nostros . . . debemus charitatis affectu diligere, et ecclesiis, in quibus militant suam dignitatem, et jura integre conservare. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et Ecclesiam Cannensem, cui, auctore Domino, praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et pacifice possidet, vel in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam S. Jacobi in civitate Cannen. cum pertinentiis suis, ecclesiam S. Luciae, ecclesiam S. Salvatoris in Castello, ecclesiam S. Georgii, ecclesiam S. Mercurii, ecclesiam S. Mariae in mari cum casali, et tenimentis suis, ecclesiam S. Mariae in Pecto, ecclesiam S. Mariae in Campo grasso juxta casale S. Cassiani positam, ecclesiam S. Mariae in Burgo de Ponte, ecclesiam S. Nicolai in Baldetta, ecclesiam S. Clerici, ecclesiam S. Petri in Ancello, ecclesiam S. Anastasiae, ecclesiam S. Felicis, ecclesiam S. Apollinaris, ecclesiam S. Panti, ecclesiam S. Mariae de Salinis, ecclesiam S. Stephani, ecclesiam S. Trinitatis, ecclesiam S. Viti, ecclesiam S. Nicolai de Petra, homines etiam, quos habent in Cannis, casale sancti Cassiani una cum tenimentis et possessionibus suis, casale S. Eustachii cum omnibus possessionibus, et pertinentiis suis. Prohibemus autem ut infra fines tui episcopatus nullus sine assensu tuo, capellam sive oratorium, salvis privilegiis Romanorum pontificum, construere de novo praesumat. Statuimus insuper ut hi, qui parochianorum tuorum apud aliquam religiosorum ecclesiam voluntate ultima elegerit sepulturam, canonica ecclesiae tuae portio testamenti conservetur. Inhibemus autem ne interdictos aut excommunicatos tuos ad officium, vel communem ecclesiam recipere quisquam praesumat, nisi forte periculum mortis immineat, ut dum praesentiam tuam habere nequiverit per aliam formam Ecclesiae satisfactione praemissa oporteat absolvere. Consuetudines etiam antiquas, libertates et immunitates eidem ecclesiae rationabiliter concessas, et hactenus observatas ratas habemus, et futuris temporibus illibatas permanere censemus. Decernimus ergo ut nullus omnino hominum possit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione, et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et Barensis Ecclesiae debita reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo, tertiove commonita, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore, et sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus hic, et fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Urbanus, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus, Albanensis episcopus. Ego Paulus, Praenestinus episcopus. Ego Theobaldus, Ostien. et Velletren. episcopus. Ego Joannes, presbyter cardinalis tit. S. Marci. Ego Petrus, presb. cardinalis tit. S. Susannae. Ego Laborans, presbyter cardinalis S. Mariae Transtyberim tit. Callisti. Ego Pandolfus, presb., card. tit. XII Apost. Ego Albinus. presb. card, tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Melior, presbyter cardinalis sanctorum Joannis et Pauli, tit. Pammachii. Ego Jacobus, S. Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diaconus card. Ego Bobo, S. Angeli diaconus cardinalis. Ego Octavianus, SS. Sergii et Bacchi diac. card.

Datum Veronae per manum Alberti S. R. E. presb. card. et cancellarii II Kalend. Junii, indict. IV, Incarnationis Dominicae an. 1187, pontificatus vero Urbani papae tertii anno primo.

XL. Ecclesiam Gradensem, petente Henrico patriarcha, tuendam suscipit ejusque privilegia confirmat. (Veronae, Maii 31.)[UGHELLI, Italia sacra, V, 1131.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, ven. fratri HENRICO Graden. patriarchae, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Apostolicae officium dignitatis et creditae nobis dispensationis debitum utiliter exsequi comprobamur, cum collatam unicuique dignitatem Ecclesiae provida sollicitudine custodimus, et singulis Ecclesiis jura sua illibata studemus, et integra conservare. Sicut enim non est concedendum alicui quod injuste requirit, ita nemini quod sui juris est a nobis convenit denegari. Eapropter, ven. in Christo frater Henrice patriarcha, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, Gradensem Ecclesiam, cui, auctore Deo, praeesse dignosceris, sub B. Petri, et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Igitur praedecessorum nostrorum felicis memoriae Pelagii, Alexandri, Urbani II, Adriani, et Alexandri III, et Lucii vestigiis inhaerentes, illius praecipue constitutionis tenorem servantes, quam praedecessor noster Leo IX, papa, sancivit, et synodali judicio, et privilegii pagina confirmavit, tibi tuisque successoribus canonice substituendis patriarchalem concedimus dignitatem, et magisterium Graden. Ecclesiae gerendum in his tantum finibus confirmamus, qui per supradictos praedecessores nostros eidem noscuntur Ecclesiae constituti. Crucem quoque ante te ferendam esse concedimus, nisi cum Romae fueris, aut in praesentia, vel comitatu Romani pontificis. Pallium etiam, plenitudinem videl. pontificalis officii fraternitati tuae ex apostolicae sedis liberalitate largimur, quo intra ecclesiam tuam ad missarum solemnia celebranda uti memineris, eis diebus quibus praedecessores tuos usos fuisse cognoscis, vid. in Nativitate Domini, Epiphania, Ypopanti, tribus festivitatibus S. Mariae, Coena Domini, Sabbato sancto, Resurrectione Domini, Ascensione, Pentecostes, in natalitio S. Jo. Baptistae, et omnium apostolorum, in festivitatibus quoque S. Marci, S. protomartyris Stephani, S. Laurentii, S. Martini, in solemnitate omnium Sanctorum, et principalibus ecclesiae tuae festivitatibus, nec non ecclesiarum, episcoporum, et caeterorum clericorum consecrationibus, et anniversario consecrationis tuae die. Cujus utique dignitatem in bonis per omnia te volumus vendicare, ut vid. in corrigendis subditis plus apud te possit ratio, quam potestas, atque te boni dulcem, mali vero pium sentiant correctorem, personas diligas, et subjectorum vitia persequaris, ne se aliter agere forte volueris, transeat in crudelitatem correctio, et perdas quos desideras emendare: sicque vulnus debes abscindere, ut non possis quod sanum est ulcerare, ne si ferrum plusquam res exigit, imprimatur, noceat cui prodesse festinas; sed sic alterum condiatur ex altero, quatenus et boni habeant amando quod caveant, et mali metuendo quod diligant. Praeterea ne commissa regimini et dispensationi tuae praefata Graden. Ecclesia, quae de benignitate apostolicae sedis praerogativa gaudet honoris, ex brevitate patriarchatus inferior, et abjectior valeat apud simpliciores haberi, ad ampliandam dignitatem ipsius, prioratum ei super Jadertinum archiepiscopatum, et episcopatus ejus apostolica auctoritate concedimus, et tam te quam successores tuos Jadertino archiepiscopo, et episcopis ejus, qui pro tempore fuerint dignitate primatus statuimus praesidens, et consecrationis munus eidem archiepiscopo impartiri, Romano quidem pontifici traditione pallii reservata. Statuimus etiam ut quaecunque bona, quascunque possessiones eadem Graden. Ecclesia impraesentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Porro ecclesias a religiosis viris ipsi Graden. Ecclesiae oblatas per episcopatum tuum constitutas, tibi tuisque successoribus libere confirmamus, ita ut nulli episcopo, absque tuo assensu, in eis liceat consecrationes celebrare, aut sacerdotibus in eisdem Domino servientibus, donec in locis ipsis fueris, divina officia prohibere. Decernimus ergo ut nulli, etc. Si qua, etc. Cunctis autem, etc. Ego Urbanus, catholicae Ecclesiae episc., ss. Ego Henricus, Albanen. episc., ss. Ego Paulus, Praenestinus episc., ss. Ego Theobaldus, Ostien. et Velletren. episc., ss. Ego Jo., presb. card. tit. S. Marci, ss. Ego Petrus, presb. card. tit. S. Savinae, ss. Ego Laborans, presb. card. S. Mariae Transtyberim, tit. Calisti, ss. Ego Pandulfus, presb. card., tit. XII Apostolorum, ss. Ego Melior, presb. card. SS. Joa. et Pauli, tit. Paromachii, ss. Ego Adelardus, tit. S. Marcelli presb. card., ss. Ego Jacobus, diac. card. S. Mariae in Cosmedin, ss. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diac. card., ss. Ego Octavianus, SS. Sergii et Bacchi diac. card., ss. Ego Sofredus, S. Mariae in Via Lata diac. card., ss. Ego Rolandus, S. Mariae in porticu diac. card., ss. Ego Petrus, S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card., ss. Ego Radulfus, S. Georgii ad Velum Aureum diac. card., ss.

Datum Veronae per manum Moysis vicem agentis cancellarii, II Kalen. Junii, indict. IV, Incarn. Dom. an. 1186, pontificatus vero D. Urbani papae III, anno I.

XLI. Ordinis Aridagamantini (Aroasiensis) instituta ac privilegia confirmat. (Veronae, Jun. 2.)[WURDTWEIN, Subsid. diplom., XII, 139.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GALTERO abbati ecclesiae Sancti Nicolai de Arroasia, et ejus societatis et ordinis abbatibus et fratribus tam praesentibus quam futuris regulariter substituendis in perpetuum.

Proprium est ecclesiasticae disciplinae ab illicitis prohibere, et excessuum culpas salubriter resecare, quae si torpente magistro negligitur, cuncta in confusionem deveniunt: nam si alter destruit, alter aedificat, sive aliquis propriam sequens voluntatem minuit, alius addit, non solum regularis ordo dissolvitur, sed etiam ex hoc perditionis materia ministratur. Curae ergo vobis sit, dilecti in Domino filii abbates, ut personas diligatis, vitia persequamini, boni dulces, mali vos sentiant correctores; culpae enim est, in culpa omnino debitam relaxare vindictam, et sic alterum condiatur ex altero ut boni habeant omnino amando quod caveant, et mali metuendo quod diligant. Caeterum tunc Deo placens religio dirigitur et vigor ecclesiastici ordinis indissolubiliter conservatur, si ad ejus custodiam certus modus et propria censura ponatur. Quidquid igitur per operationem sancti Spiritus in ecclesia Sancti Nicolai de Arroasia fervor canonici ordinis secundum beati Augustini Regulam acceptabiliter custoditur, placuit nobis propositum vestrum ad instar felicis recordationis Innocentii papae praedecessoris nostri sedis apostolicae auctoritate firmare, et ut in eo firmiter persistatis piis exhortationibus commonere.

Statuimus igitur ut in ecclesiis vestris, in quibus fratres vitam canonicam professi degunt, nulli omnino hominum liceat secundum B. Augustini Regulam ibidem constitutum ordinem commutare. Nullus etiam episcoporum futuris temporibus audeat ejus religionis fratres de ecclesiis vestris, abbatibus propriis invitis aut inconsultis, expellere, nec professionis canonicae quispiam ex ecclesiis eisdem aut claustris audeat sine communi congregationis permissione discedere; discedentem vero nullus episcoporum, nullus abbatum, nullus monachorum sine communi litterarum cautione suscipere. Quia vero nonnulli de regulari observantia ad regimen ecclesiarum assumpti, eo saepius per prava opera dissolvuntur, quo adversus eos antiqui hostis invidia perniciosius astutiam suae fraudis exercet, apostolica nihilominus auctoritate statuimus, ut si quis abbas vestri ordinis infamis vel sui ordinis praevaricator, sive commisso sibi monasterio inutilis vel perniciosus exstiterit, nisi a patre abbate secundo tertiove commonitus suum curaverit emendare delictum, idem abbas adjunctis sibi aliis discretioribus et gravioribus ordinis ejusdem abbatibus, de ipsorum consilio et assensu cum canonica et regulari correctione castiget. Quod si eorum correctioni rebellis fuerit, districtione canonica per te, fili Galtere abbas, et successores tuos, nec non et quatuor coabbates, qui arbitri tecum ad corrigendos excessus ordinis in generali capitulo statuuntur, si sponte cedere noluerit, deponatur. Si quis vero de judicio vestro pro culpa sua fuerit de ratione depositus, ad ecclesiam unde assumptus fuerat, vel ad aliam ejusdem ordinis revertatur, ibique sub obedientia abbatis regulariter conversetur.

Verum si qui canonicorum ecclesiae ad vestrum se ordinem, de antistitis sui consensu transtulerint, vestris institutionibus informandis, ecclesiae de Arrasia et ordini, sicut alias ecclesias vestri ordinis in regulari observantia decernimus subjacere; ita tamen ut ad illam ecclesiam tanquam filiae ad matrem habeant, sine refragatione, respectum, in qua vestrum noscuntur ordinem assumpisse. Cum vero aliquis abbas vestrarum ecclesiarum decesserit, vacans ecclesia sub patris abbatis provisione consistat, ne videlicet ex pastorali defectu grave dispendium patiatur, donec de ipsius et duorum vicinorum abbatum consilio abbas alius a fratribus eligatur, nisi illa ecclesia a patre abbate tam remota fuerit, ut ipsam sine magno dispendio vocare non posset.

Si autem inter fratres monasterii de substituendo abbate fuerit suborta contentio, nisi ad concordiam potuerint revocari, pater abbas de consilio et assensu coabbatum suorum, illum sine contradictione ibi praeficiat, qui approbatione majoris et sanioris partis capituli et laudabilioribus meritis viderit adjuvari; substitutus vero sicut moris est, dioecesano episcopo praesentetur, qui si secundo tertiove cum humilitate debita requisitus benedictionem ei aliqua occasione conferre distulerit; ne ipsa ecclesia interim sustineat detrimentum, liberam electus administrationem obtineat, donec interventu generalis capituli vestri per eumdem episcopum vel metropolitanum suum, sive de mandato summi pontificis, canonice quod postulat assequatur. Benedictus vero de observantia ordinis monasterio vestro sicut suo capiti cum humilitate respondeat et statuta ejus salubria suscipiat et observet. Ad haec auctoritate praesentium inhibemus, ne in aliqua ecclesia vestrarum, nisi de assensu capituli generalis, vel de mandato Romani pontificis, persona alterius ordinis ad abbatis officium assumatur. Nec abbas in qualibet ecclesia vestri ordinis instituta capituli generalis minuere, vel in deterius mutare praesumat. Praeterea visitationem sive citationem annuam ecclesiarum ipsarum quam tenentur abbates in capitulo generali designati, praedictis ecclesiis de consuetudine vestra impendere vobis, et eidem ordini auctoritate apostolica confirmamus. Nulla sane persona ecclesiastica vel etiam saecularis pro benedictione vel intronizatione abbatum vestrorum palefredum aut aliquid aliud exigere. Nullus etiam abbatum vestrorum, si exigatur, dare praesumat, quia exigenti et danti nota simoniacae pravitatis et periculum noscitur imminere.

Decernimus ergo ut nulli, etc. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Marci ss. Ego Petrus cardinalis tituli Sanctae Susannae ss. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae Transtyberim tituli Calixti ss Ego Pandulphus presbyter cardinalis tituli duodecim Apostolorum ss. Ego Albinus presbyter cardinalis tit. S. Crucis in Jerusalem ss. Ego Melior presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli tituli Pammachii ss. Ego Adelardus presbyter cardinalis tit. Sancti Marcelli ss. Ego Jacintus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis ss. Ego Bobo Sancti Angeli diaconus cardinalis ss. Ego Octavianus Sanctorum Sergii et Bacchi diaconus cardinalis ss. Ego Rolandus Sanctae Mariae in Porticu diaconus cardinalis ss. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis ss. Ego Radulphus Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis ss.

Datum Veronae per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Nonas Junii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.

XLII. Ecclesiarum SS. Joannis et Pauli, S. Martini, S. Stephani Majoris et S. Stephani Minoris, sustentationi canonicorum ecclesiae S. Petri (Romanae) destinatarum, possessiones et privilegia confirmat. (Veronae, Jun. 13.)[ Bullarium Vaticanum, I, 68.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis basilicae Principis apostolorum, et rectoribus quatuor monasteriorum Sanctorum Joannis et Pauli, Sancti Martini, Sancti Stephani Majoris, et Sancti Stephani Minoris tam praesentibus quam futuris canonice instituendis, in perpetuum.

Liquet omnibus fidei Christianae cultoribus beatum Petrum ab ipso Salvatore Domino nostro Jesu Christo apostolorum fore principem constitutum, eique potestatem ligandi atque solvendi animas coelesti privilegio traditam. Unde ei etiam dicitur: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelis. » Nos igitur qui, licet indigni, ejusdem coelorum Clavigeri vicarii sumus, et ejus loco in sancta Dei Ecclesia residemus, speciales ipsius ministros sive patrimonia sedis apostolicae debemus patrocinio confovere, et a pravorum hominum incursibus defensare. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris petitionibus benignitate debita impertimur assensum, et sacrosanctas ecclesias beatorum martyrum Joannis et Pauli, Sancti Martini, Sancti Stephani Majoris et Sancti Stephani Minoris, vestris usibus ac sustentationibus destinatas, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Sergii II, Leonis IV, Leonis IX, Innocentii II, et Adriani IV Romanorum pontificum praesentis scripti pagina communimus. Statuentes ut, quascunque possessiones, quaecunque bona eisdem venerabilibus locis canonice pertinent, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam S. Mariae in Caterina cum parochia et omnibus ad eam pertinentibus a bonae memoriae Alexandro papa praedecessore nostro vobis confirmata; ecclesiam S. Mariae de Palazolo cum omnibus ad eam pertinentibus; ecclesiam S. Salvatoris juxta Ferriones, quae constructa est a praedicto Leone papa IV, ad sepulturam omnium Ultramontanorum cum omnibus usibus, et pertinentiis suis; ecclesiam S. Justini, quae constructa est ad sepulturam omnium Longobardorum et Italorum, cum omnibus usibus et pertinentiis suis; ecclesiam S. Peregrini, ecclesiam S. Mariae Virgariorum, ecclesiam S. Salvatoris de Cossa Caballi. Ad castrum Buccejae, ecclesiam Sanctorum Marii et Marthae, et ecclesiam S. Laurentii ejusdem castri. Castrum Buccejae cum fundis et casalibus et omnibus suis pertinentiis; scilicet Atticiano, Colle, et Pauli fundum; Olivetum cum suis et aliis vocabulis, cum ecclesia diruta Sanctorum Cosmae et Damiani; qui scilicet fundi positi sunt in territorio Silvae Candidae. Castrum Luterni cum fundis, casalibus et omnibus suis pertinentiis; ecclesiam Sanctorum Joannis et Pauli infra ipsum castrum; ecclesiam S. Nicolai quae est in Mesangia (al. Mesagna) ipsius castri; ecclesiam S. Andreae extra ipsum castrum cum omnibus suis pertinentiis; fundum Sessani majoris, et fundum Sessani minoris; massam pretoriolam cum casis et terris et cum omnibus suis pertinentiis, qui fundi positi sunt in territorio Cerense juxta castrum Luterni, tricesimo milliario ab urbe Roma. Ecclesiam S. Anatoliae in Portuense civitate vetere cum piscatoria juxta eam, cum terris et manicis suis in Trajano; ecclesiam S. Silvestri de Sutrio, cum valle quae vocatur Frictilli, cum molendinis suis. Hospitale de Ferento cum oratorio S. Laurentii et omnibus pertinentiis suis; hospitale de Narnia cum capella S. Thomae, et omnibus suis pertinentiis; monasterium S. Benedicti de Scalocia cum omnibus suis pertinentiis; ecclesiam S. Martini de Spello; ecclesiam S. Stephani de Runceja, positam in episcopatu Assisiensi cum omnibus pertinentiis suis. Hospitale de Traversa cum oratorio S. Nicolai positum in Campania in episcopatu Assisiensi cum omnibus pertinentiis suis. Castrum Cassi cum ecclesia S. Petri, et ecclesia S. Mariae cum fundis, villis et casalibus suis; capellam novam S. Joannis sitam intra castrum Coccorano; aream ad ecclesiam aedificandam, quam habetis in colle de Mansi, cum omnibus pertinentiis suis; aream quam habetis in castro Cocorrano, ubi est ecclesia S. Petri, quam ignis combussit; hospitale cum ecclesia juxta castrum Dirutae in episcopatu Perusino; hospitale cum crypta S. Michaelis positum in loco, qui dicitur Sasso di Rapina, quod aedificavit Dopna Bethelleem Malvangiata, filia Malvagi, in territorio Summati juxta fluvium, qui dicitur Trunto. Hospitale Turricelle cum ecclesia S. Gualterii, positum in territorio castelli Fortiliani, quod aedificavit Maradianus et Hugo filii, comitis Conradi et Henricus et Oderisius filii comitis Thebaldi, juxta flumen quod dicitur Tenna et in manus presbyteri Theodini pro vestra canonica tradiderunt. Ecclesiam S. Mariae de Pacignano positam in Marsia prope castrum Celan; hospitale de Anatella cum ecclesia S. Bartholomaei ibidem positum; ecclesiam S. Joannis in Orfocle positam in episcopatu Valvensi; hospitale de Pretonico cum ecclesia S. Laurentii positum in episcopatu Pennense; ecclesiam S. Michaelis de Revere Scriniolis cum hospitali, capellis et omnibus pertinentiis suis; ecclesiam S. Cataldi cum ponte Saraballis positam in episcopatu Terdonensi. Castrum Capracorum cum terris, fundis et casalibus suis, cum ecclesia S. Joannis diruta, cum aquimolis et molaria sua. Fundum S. Cassiani, fundum Vicoli, fundum Memorien., fundum Taliani majoris et Taliani minoris, fundum Casanilli, fundum Casapindole, fundum Cucumelli, fundum Rotule, fundum Procelaris, fundum Pritanelle, fundum qui dicitur Casa Lardaria, fundum Cleandris cum ecclesia S. Agathae diruta, fundum Canutoli, fundum Aquae frigidae, omnes invicem cohaerentes; fundum Bravi, fundum Pallini cum suis omnibus vocabulis. Monasterium S. Cornelii, quod est positum in territorio Vegentano cum omnibus suis pertinentiis. Sex pedicas terrarum in fundo qui dicitur Vallis de Pertica; terram de Macerano positam ad Petram Pertusiam; omnes possessiones terrarum, quas a canonica vestra monasterium S. Sabae tenet in territorio Galeriae; possessiones et pensiones domorum S. Mariae in Turri; tertiam partem oblationum, quae venit ad manus Portuensis episcopi, in Dominica Palmarum, in Coena Domini, in Parasceve, in Sabbato sancto, in Resurrectione Domini et in die Natalis Domini; sextam partem oblationum, quae offeruntur in altare S. Petri in Dominica Palmarum ex quo pulsantur campanae in nocte ad Matutinas usque ad Matutinas finitas, et ex quo pulsantur ad missam usque ad finem missae; similiter in Coena Domini et in Parasceve, et in Sabbato sancto, et ex quo pulsantur campanae ad scrutinium faciendum per totum diem, et noctem quousque sequenti die Dominicae Resurrectionis missa completa fuerit. Montem S. Petri cum castello et cum ecclesia S. Petri juxta civitatem Osmi; hospitale de Montotto cum ecclesia S. Petri positum in territorio castelli, quod vocatur Cecilia juxta flumen Asu in episcopatu Firmano, quod aedificavit Transmundus Uberti ( al. Iberti), et in manus fratris vestri Theodini pro vestra canonica tradidit. Ecclesiam S. Scuderae positam inter duo flumina Farma et Farmolla prope castrum Torgnallis. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes clericorum in vestris ecclesiis existentium a dioecesanis suscipietis episcopis, siquidem catholici fuerint et gratiam sedis apostolicae habuerint, et sine ulla pravitate voluerint exhibere. Alioquin liceat vobis quemcunque malueritis adire antistitem, qui, nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Statuimus praeterea ne quilibet episcoporum, absque conscientia Romani pontificis, in ecclesiis vestris, nisi quando generale fuerit interdictum, divina officia interdicat, et aliquid in eis exigere nulla ratione praesumat, sed liberae ipsae Ecclesiae sub nostra protectione consistant.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praedictam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura servantibus sua, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Joannes presb. card. ecclesiae S. Marci ss. Ego Petrus de Bono presb. card. ecclesiae S. Susannae ss. Ego Laborans presb. card. S. Mariae Transtyberim ecclesiae Calisti ss. Ego Albertus presb. card. ecclesiae S. Crucis in Jerusalem ss. Ego Melior presb. card. SS. Joannis et Pauli ecclesiae Pammachii ss. Ego Adelardus ecclesiae S. Marcelli presb. card. ss. Ego Hiacynthus diac. card. S. Mariae in Cosmedin ss. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Bobo S. Angeli diac. card. ss. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diac. card. ss. Ego Soffredus S. Mariae in Via Lata diac. card. ss. Ego Rolandus S. Mariae in Porticu diac. card. ss. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Radulfus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, Idus Junii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.

XLII bis. Privilegium pro monasterio Sancti Petri Exlonzensi. (Veronae, Jun. 17.)[YEPES, Coronica general, etc. IV, 456.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis MARTINO abbati Sancti Petri de Eslonca ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.

Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenter concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementius annuimus, et praefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam institutus esse dignoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis, villam Sanctae Eulaliae cum ecclesia sua; villam Bermuti cum ecclesia sua, et Barrium, et Baldeferreru, et villam Revolar, cum ecclesia sua, villam Alvellam cum ecclesia sua; has villas cum omnibus pertinentiis suis, et prioratum Sanctae Mariae de Algadefe, cum ecclesiis et possessionibus quas habetis in Legionensi civitate, et possessiones quas habetis in Ruydellozo et in Villabent et in valle Sancti Vassei et in valle de Fontecha, et aliis locis ad praedictam ecclesiam spectantibus cum omnibus pertinentiis suis; possessiones et jus quod habetis in villa et in ecclesia de Mellancos, et possessiones quas habetis in villa Retal, et in Brat Reond, et in Prat Cegat; et in Valleio et in castro et in Macarieses et in Sopenna, et in Torre; possessiones et jus quod habetis in villa et in ecclesia de Viliela et ecclesiam Sancti Joannis de Villasachario et ecclesiam Sancti Michaelis in Mansela; ecclesiam Sanctae Mariae in Majorica, ecclesiam Sanctae Mariae in Villafesila cum possessionibus quas in praedictis villis habetis, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Bartholomaei in Rebelinos et possessiones, et jus alterius ecclesiae quas in eadem villa habetis; possessiones quas habetis in val Rodrigo, et in villa Quixada, ecclesiam Sanctae Mariae de Villarabines et ecclesiam Sanctae Mariae, ecclesiam Sancti Romani, ecclesiam Sancti Thomae de castro Ferrer, et possessiones quas in praedictis villis habetis cum omnibus pertinentiis suis et villarei cum ecclesia sua et possessiones quas habetis in Pieros, et in Sancto Vicentio cum ecclesia sua; possessiones et jus quod habetis in villa et ecclesia de Moral; possessiones quas habetis in villa Morchiel et in Villamoros, ecclesiam de Morales, et ecclesiam de Malbarget, et ecclesiam de Villamuderesu, ecclesiam de Cannones, et ecclesiam de Valdealiso, ecclesiam de Palaseo, et ecclesiam de la Debesa, et possessiones quas in praedictis villis habetis, cum omnibus pertinentiis suis; possessionem et jus quod habetis in villa et ecclesia de Cerezales, et possessiones quas habetis in Poiadiella, in Willaatent, et in Villafanne, et in villa Varsula et in Quintanori et in Vegas et in Sancta Eulalia de Lugam et in Vega de Bermar, et in villa quae dicitur Barrio quae est in Rianio, et in Ria de Ponhlios, et in Larana, et in caso cum ecclesia Sancti Salvatoris et Sanctae Mariae de Velarda, ecclesiam Sanctae Eulaliae de Pesquera cum possessionibus quas in eadem villa habetis, ecclesiam Sancti Joannis de Verbio cum sua villa et cum possessionibus quas habetis in Lazana, et in aliis locis ad praedictam ecclesiam spectantibus, cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam et possessiones quas habetis in S. Michaele de Ripamaris. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere.

Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem, fas sit absque abbatis sui licentia de eodem nisi arctioris religionis obtentu discedere; discedentem vero absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis, vel interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce omnia officia celebrare. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes clericorum, seu monachorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi a dioecesano suscipiatis episcopo, siquidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem sedis apostolicae habuerit, et ea vobis gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere, alioquin liceat vobis quemcunque malueritis adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Consuetudines etiam antiquas, libertates et immunitates eidem monasterio rationabiliter concessas et hactenus observatas, ratas habemus et futuris temporibus illibatas permanere censemus. Inhibemus quoque ne quis in vos, vel in ecclesiam vestram sine manifesta et causa rationabili excommunicationis, vel interdicti sententiam promulgare praesumat. Obeunte vero te ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Deum et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo, etc.

Si qua igitur in futurum etc. Cunctis autem eidem loco, etc. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Sanctae Susannae. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae Transtyberim. Ego Pandulphus presbyter cardinalis tituli XII Apostolorum. Ego Albinus presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diaconus Ego Melior presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Adelardus presbyter cardinalis tituli Sancti Marcelli. Ego Jacinthus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Sanctae Rufinae episcopus. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Marci. Ego Gratianus diaconus cardinalis SS. Cosmae et Damiani. Ego Bobo diaconus cardinalis S. Angeli. cardinalis. Ego Soffredus S. Mariae in Via Lata diaconus cardinalis. Ego Rolandus S. Mariae in Porticu diaconus cardinalis Ego Petrus S. Nicolai in Carcere diaconus cardinalis. Ego Radulphus Sancti Georgii ad Velum aureum diaconus cardinalis.

Datum Veronae per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XV Kalend. Julii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.

XLIII. Ad Fridericum imperatorem.--De injuriis, Ecclesiae Romanae illatis ab eo, conqueritur. (Veronae, Jun. 18.)[MANSI, Concil., XXII, 504.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio F. illustri Romanorum imperatori semper Augusto salutem et apostolicam benedictionem.

Si datum esset desuper et coelesti prudentia stabilitum, ut inter Ecclesiam et imperium ad salutem Christiani populi tanta esset connexio charitatis, quod adversus eam nec susurronum et malignantium studia praevalerent, nec ab alterutra partium aliquid in praejudicium alterius vel dispendium ageretur, gratum nobis existeret et acceptum, et universis Deum timentibus, sicut credimus, complaceret. Cum ad hoc sapientia Dei duorum statuerit censuram gladiorum, ut dum alter alteri cohaereret, iniquorum malitiam districtio unius compesceret, et contemnentes alterius potentia refrenaret. Quod nos piis, sicut convenit, affectibus intuentes ab ipsis nostrae promotionis initiis firmum concepimus propositum, et tenemus inter Ecclesiam et imperium, si per tuam serenitatem pacem perpetuam et concordiam reformare, et ut, salva conscientia, loquamur, nequaquam occasionem quaesivimus vel quaerimus ab hoc proposito desistendi. Sane imperiales apices ea qua decuit benignitate suscepimus, eorumque serie plenius intellecta, ut tuae celsitudini de nostra conscientia certius innotescat, serenitati tuae per singula duximus capitula respondere. Recolimus siquidem nec sine multimoda commendatione referimus, quod in promotione nostra pacem ecclesia tua excellentia prosecuta debita reverentia et devotione suscepit, quocirca nos manus Domini noluit non ex nostris meritis, sed ex sua misericordia operari. Attendentes, sicut credimus quod, sicut princeps es ex divina institutione catholicus, ita in Ecclesia Dei revereri et servare debeas catholicam unitatem. Postquam fatemur nos a tua magnitudine per litteras et nuntios accepisse, quod patrimonium Ecclesiae, sicut ad tuum spectat officium, sub tua volebas protectione recipere, et ad hoc sine nostrae consistere beneplacito voluntatis, Heinricum illustrem regem excellentiae tuae filium destinare. Bona utique et commendanda promissio, si debita efficacia compleretur, sed quod sine admiratione non ferimus, res in contrarium versa est, cum idem illustris filius tuus non ad defensionem terrae nostrae, sed potius videatur ad oppressionem intendere, et a civitatibus et aliis locis, quae nostrae jurisdictionis existunt, Narnia videlicet, Viterbio, Verusio, [ f. Perusio] et quibusdam aliis, forum et alia indebita servitia exigat, et quibusdam denegantibus, quae postulat, pro suae voluntatis arbitrio comminetur. Placuit ergo promissio, placuit et affectus, et quia contrarius effectus existit, grave gerimus, nec tuae credimus excellentiae convenire. Quod autem Novarianis pro culpa sua a Christi corpore, quod est Ecclesia, separatos tua serenitas evitavit, debita commendatione prosequimur, nec aliter saluti et honori tuo, qui universos extollentes se adversus Deum et Ecclesiam ejus accepta debes potestate reprimere, et statuta ecclesiastica firmiter observare, congrue providisses. Ex eo vero quod nobis super facto Cremonensi intimasti, eo gravius admiramur quo affectum tuum ad hoc cognoscimus aliena forte suggestione inductum, ut pro his quae gratiarum deberes prosequi actione concepisse in contrarium videaris. Nam cum Cremonenses ipsi saepius ad nostram praesentiam accessissent, humiliter postulantes ut eos sub apostolicae sedis protectione deberemus recipere, licet id salva conscientia potuerimus admisisse, qui universis ad nos devote clamantibus favorem tenemur apostolicum impertiri; ne tamen contra tuam excellentiam de favore nostro insolentiores existerent, petitionem ipsorum nequaquam admisimus. Et ut tua providentia non ignoret, quod inter te et ipsos pacem et concordiam noluerimus disturbare, quod si forte voluissemus, aliter negotia processissent. Venerabili fratri nostro, Cremonensi episcopo, cum ad tractatum ipsius pacis intenderet, dedimus in mandatum ut de reformanda concordia, omni qua posset, sollicitudine laboraret. In quo, si quam habeas materiam conquerendi, serenitas tua consideret, quod nos id, recurrentes ad conscientiam, non videmus. Episcopis autem vel civitatibus Lombardiae nequaquam nos prohibuisse meminimus, ne magnitudinis tuae impugnatione Cremon. ipsorum [ f. ipsos] assisterent, et consilium et auxilium debitum ministrarent. Licet episcopos ab initio potuerimus prohibuisse, cum ecclesiis Italicis nequaquam hactenus fuerit consuetum, hanc servitutem imponere, et imperialibus privilegiis expresse, sicut tua serenitas non dubitat, habeatur, quod ipsis ecclesiis novas conditiones propterea non debeat inducere altitudo, non grave excellentiam tuam gerere volumus vel molestum, si eas qui sibi commissas ecclesias tam indebitae conditioni subjicere praesumpserunt, auctore Domino, pastorali officio compescimus. Quibusdam tamen pro certo injunximus, ut possessiones et bona ecclesiarum Cremonensis dioecesis in imperialis collatione auxilii non vastarent, quod quidem injuncti nobis officii debitum requireret, quod tenemur ecclesiarum omnium statui providere. Si quae vero alterius tenore litterae emanarunt, eas nobis libenter volumus praesentari, et si de nostra conscientia processerunt, cum nonnullae sicut a serenitate tua, ita et a nobis litterae subreptitiae impetrentur, nequaquam denegabimus veritatem. In his omnibus et aliis, dum conscientiam et affectus nostros sollicita investigatione discutimus, nil in nobis varium contra tuam excellentiam invenimus, ex quo justam habeas materiam conquerendi, nisi forte occasionem divertendi postules ab amico. Nos vero quot et quanta a te et excellentiae tuae ministris, contra constitutionem divinam et ecclesiasticam libertatem impune hactenus sustinuimus, attentare, nequaquam sine conscientiae damno recolimus et imperialem providentiam non credimus ignorare. Nam, ut caetera transeamus, nuper in Taurinensi et Hiponensi [ l. Eporediensi] dioecesibus ministeriales tuos diceris statuisse, quod ecclesiasticos viros indebitis exactionibus et molestiis pergravantes eos ad saecularia judicia pertrahant; et suis compellant jussionibus obedire. Memoratus etiam filius tuus et Bertholdus ecclesias Tusciae congregati exercitus mole devastant, eisque collectas pro sua voluntate statuunt. Dux Spoletanus ita statum ecclesiarum, circa quas de mandato tuae celsitudinis commoratur, in spiritualibus et temporalibus noscitur attulisse [ f. abstulisse], eas viris ecclesiasticis pro suo conferens et auferens voluntate, capiens clericos et ad redemptionem compellens, qui viri ecclesiastici, qui in terra commissa suae potestati consistunt, propria coguntur tecta deserere, et in opprobrium ecclesiastici ordinis vitae stipendia mendicare. Id idem Galterus ministerialis in Marchia Tusciae et alii per regiones alias perpetrare non cessant.

XLIV. Monasterium Vallumbrosanum tuendum suscipit, juraque ejus confirmat. (Veronae, Jun. 26.)[LAMI, Eccles. Florent. Monum., I, 550.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis TERTIO Vallumbrosano abbati, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis in perpetuum.

Religiosis desideriis dignum est nos facilem praebere assensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum Vallumbrosanum monasterium, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus monasteriis sibi subjectis, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus: statuentes, ut omnis immunitas et omnis libertas, quae a praedecessoribus nostris felicis memoriae Victore, Gregorio VII, Urbano, Paschale, Innocentio et Adriano Romanis pontificibus, jam dicto monasterio concessa est, futuris perpetuo temporibus firma vobis, vestrisque successoribus, ac Vallumbrosanae congregationi, illibataque permaneant. Adjicimus etiam ut quascunque possessiones, quaecunque bona jam dictum monasterium, Vallumbrosanaque omnis congregatio, juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis. Monasterium S. Salvii; monasterium S. Trinitatis de Florentia; monasterium Strumense; monasterium de Osella et S. Jacobi de Castello. Monasterium de Passiniano, et S. Michaeli de Senis et de Alphiano. Monasterium de Cultubono, de Monte Pisis; monasterium de Montescalario et de Nerano; monasterium de Ficiclo et de Capiano; monasterium S. Pauli Pisani; monasterium de Plajano et S. Venerii in Sardinia. Monasterium S. Angeli de Pistorio, de Pacciano et S. Mariae de Prato; monasterium de Vajano, de Oppleto, de monte Plano; monasterium de Fonte Thaonis; monasterium de Musceto, de Monte Armato et S. Ceciliae; monasterium S. Reparatae; monasterium de Forolivio, de Trecento, de Crispino, de Razzuolo, de Rivo Caesaris, de Cuneo, de Turri. Monasterium de Caprilia; monasterium Placentinum, Papiense, Cremonense; monasterium de Capanna, de Novaria, de Vercelis, de Janua, de Terdona, de Taurino. Monasterium Brixiense, Veronense et S. Vigilii; monasterium Bergamense, Mediolanense, S. Carpophori et Astense.

Sane nulli omnino hominum liceat conversos, aut monachos jam dicti monasterii, seu et totius congregationis, ausu temerario capere, vel captos retinere, seu aliquibus fatigationibus infestare.

Sancimus insuper, ut decimas fructuum vestrorum, quos ubilibet propriis sumptibus laboribusque colligitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis exigere vel extorquere praesumat.

Liceat etiam vobis clericos et laicos liberos et absolutos ad conversionem, absque cujuslibet interdictione suscipere, et Christianae tradere sepulturae eos, qui se apud vos devoverint sepelire et tam ipsorum quam caeterorum fidelium oblationes, sine aliarum ecclesiarum praejudicio recipere. Praesentis etiam decreti auctoritate sancimus, ut, si quando urgente necessitate, commune vel speciale interdictum ab episcopo dioecesano processerit; clausis januis, non pulsatis tintinnabulis, et exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce a vobis vestrisque tantum fratribus, divina in vestris monasteriis vobis liceat officia celebrare. Et quoniam apostolica sedes nulli debet delinquenti praestare materiam, vel favorem, adjicientes statuimus, ut abbates sive fratres vestrae congregationis, qui cum occasione protectionis, apostolicae sedis, minus regulariter quam ordo monasticus, vel consuetudo Vallumbrosanae congregationis exigat, vivere cupiunt, Vallumbrosanus abbas canonice illos corrigendi liberam habeat facultatem, et ut nullis fratribus ejusdem congregationis liceat constituere sibi abbatem, sine consensu ejus, sicut a tempore bonae memoriae Joannis primi abbatis ejusdem congregationis noscitur observatum.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci subscripsi. Ego Gratianus diac. card. SS. Cosmae et Damiani Ego Petrus presb. card. tit. S. Susannae subscripsi. Ego Laborans presb. card. S. Mariae transtyberim tit. Calisti subscripsi. Ego Pandulphus presb. card. tit. XII Apostolorum subscripsi. Ego Albinus presb. card. tit. S. Crucis in Hierusalem subscripsi. Ego Melior presbyter cardinalis SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii subscripsi. Ego Adelardus presb. card. tit. S. Marcelli subscripsi. Ego Jacobus diaconus card. S. Mariae in Cosmedin subscripsi. subscripsi. Ego Bobo diaconus card. S. Angeli subscripsi. Ego Octavianus diac. card. SS. Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Siphredus diac. card. S. Mariae in Via Lata subscripsi. Ego Rolandus diac. card. S. Mariae in Porticu subscripsi. Ego Petrus diac. card. S. Nicolai in Carcere Tulliano subscripsi. Ego Rodulphus diaconus card. S. Georgii ad Velum Aureum subscripsi.

Datum Veronae per manum Alberti S. R. E. card. et cancellarii, VI Kalendas Julii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.

XLV. Fratribus Grandimontensibus concedit ut iis in generali terrae interdicto pulsare unam campanam liceat. (Veronae, Jul. 14.)[ Gall. Christ. nov., Inst. 191.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et fratribus Grandimontis salutem et apostolicam benedictionem.

Quanto major et gratior per religiosos viros Deo dependitur famulatus, tanto libentius et eorum utilitati debemus intendere, et preces affectuosas exaudire. Cum igitur locus vester longe ab hominum sit habitatione semotus, vobis de sedis apostolicae benignitate duximus indulgendum, quod cum generale terrae fuerit interdictum, liceat vobis unius campanae pulsatione competentibus horis fratres vestros de laboribus ad ecclesiam convocare. Hoc autem et in locis vestris ad instar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri praecipimus observari, quae a civitatibus, castris ac vicis adeo separantur, ut sonus campanae vestrae in locis illis minime audiatur.

Datum Veronae, II Idus Julii, pontificatus nostri anno primo.

XLVI. Ad Guillelmum priorem Grandimontensem.--Varia statuit pro pace et quiete monachorum Grandimontensium. (Veronae, Jul. 15.)[MARTEN., Thesaur. Anecdot., I, 627.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUILLLEMO priori Grandimontis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Quanto per infusionem sancti Spiritus coelestis subditi magisterio disciplinae odorem religionis in vestro ordine hactenus observatae latius expandistis, ut secundum Apostolum conversatio vestra sit vitae in vitam (Phil. III), tanto nostro imminet officio sollicitius attendendum, ne inimicus humani generis, qui semper circuit quaerens quem devoret (I Petr. V), piis invidet studiis perfectorum, per suae calliditatis astutiam adversus vos, Domino resistente, praevaleat, et propositum religionis et ordinis sub quo laudabiliter militatis, virulenta suggestione immutet aliquatenus, vel perturbet, in vobis fraternae pacis gratiam violando. Inde siquidem est, quod cum inter vos, permittente ipso qui fideles suos tentari non patitur supra id quod portare possint (I Cor. X), seminarium scandali subortum fuerit, quod sollicitudine plurimorum adhiblta, hactenus sedari nequiverit; ad nostram praesentiam quidam ex utraque parte fratrum litigantium accesserunt coram nobis et fratribus nostris, plurima de institutione vestri ordinis, et illatis hinc inde injuriis, preponentes. Nos vero, auditis omnibus diligenter quae in nostro duxerunt auditorio proponenda, ut de cetero inimico virtutum omnium nocendi aditus clauderetur, et in ordine vestro fraternae pacis concordiam tam facile ipsius calliditas non turbaret, in his quae generare videbantur materiam jurgiorum, manum correctionis apostolicae de fratrum nostrorum consilio duximus apponendam. Imprimis siquidem statuentes ut qui, relicto saeculo, ad ordinem vestrum confugiunt, priori qui pro tempore fuerit, et successoribus ejus catholicis, vel capitulo, si prior non fuerit, obedientiam, et reverentiam promittant absolute. Fratribus autem singulis in his quae ad commodum et honorem domus pertinent, fraternae caritatis officium, et auxilium debitae subventionis impendant. Majores se invicem, secundum Apostolum, arbitrantes (Phil. II), quatenus juxta apostolicam evangelicamque doctrinam se invicem honore praeveniant, et qui forte major est meritis, non erubescat amore Domini fieri minoribus ministrator (Luc. XXII). Paci vestrae praeterea providentes, statuimus ut ad recipiendum alterius religionis hominem nemo vos cogat invitos, ne dum instituta relicti ordinis qui ad vos confugerit aemulatur, a vestrae observantia disciplinae animos simpliciorum avertat, et aliis vos contingat injuriosos et molestos existere, si professos eorum volueritis retinere. Priori autem, tam in spiritualibus, quam in temporalibus, plenam concedimus auctoritate apostolica potestatem: ita ut uni conversorum, qui magis idoneus fuerit in cellis vestris temporalia disponenda committat, qui de ipsius prioris mandato, eleemosynas depositaque recipiat, et eas in pios usus ac necessitatem domus provida consideratione convertat. Cura vero spiritualium libere de mandato prioris circa clericos ipsos resideat: ita quod nullus laicorum fratrum in confessionibus, poenitentiis, divinis officiis celebrandis, et corrigendis excessibus clericorum, ullam sibi auctoritatem usurpet: sed haec omnia per priorem jam dictum, vel de mandato ipsius, per clericos expleantur.

Ad haec, ad instar praedecessorum nostrorum felicis recordationis Alexandri et Lucii Romanorum pontificum, omnibus regulam vestram servantibus, sicut in vestro ordine, et suprapositis nostrae correctionis capitulis salubriter continetur, laborem loco poenitentiae, et in peccatorum suorum remissionem injungimus, quem in ipsa observantia patiuntur. Institutionem quoque quam ad castigationem vestram post confirmationem felicis recordationis Adriani papae praedecessoris nostri salubriter addidistis, auctoritate apostolica confirmamus, et perpetuis decernimus temporibus valituram, statuentes ut liberum vobis sit, secundum regulam vestram, atque instituta ordinis, absque aliquorum gravaminibus vel molestiis, Domino famulari, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Praeterea domum et loca vestra, cum omnibus quae in praesentiarum juste et pacifice possidetis, vel in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus: statuentes ut ea firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam domum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam, sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Johannes tituli Sancti Marci presbyter cardinalis subscripsi. Ego Petrus le Bon presbyter cardinalis tituli Sanctae Susannae subscripsi. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae Transtyberim tituli S. Callixti ss. Ego Pandulfus presbyter cardinalis tituli duodecim Apostolorum subscripsi Ego Albinus presbyter cardinalis tituli S. Crucis in Jerusalem subscripsi Ego Melior presbyter cardinalis SS. Joannis et Pauli tituli Pammachii subscripsi. Ego Adelardus tituli S. Marcelli presbyter cardinalis subscripsi. Ego Jacinthus Sanctae Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis subscripsi. Ego Bobo Sancti Angeli diaconus cardinalis subscripsi. Ego Octavianus Sanctorum Sergii et Bacchi diaconus cardinalis subscripsi. Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diaconus cardinalis subscripsi. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis subscripsi Ego Rad. Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis subscripsi.

Datum Veronae, per manum Moysis, Lateranensis canonici, vicem agentis cancellarii, Idibus Julii, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.

XLVII. Privilegium pro ecclesia S. Joannis Baptistae Ratisponensi (Veronae, Jul. 20.)[RIED, Cod. dipl. Ratisp. I, 268.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis EKKOLFO praeposito Sancti Joannis Baptistae in civitate Ratispona, ejusque fratribus ibidem commorantibus tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis in perpetuum

Quoties a nobis petitur quod juri et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatam ecclesiam Sancti Joannis Baptistae, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum ipsum, in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, ejus, quod habetis in ecclesia Winkelsaezze, et in ecclesia Ascholzhusen, curias ad praebendam vestram pertinentes, scilicet Windeheim cum omnibus appenditiis suis, molendina in Ahdorf et decimationem tam frugum, quam vinearum de vineis plantatis et plantandis, scilicet inter Wisent et Teufental, Werd, Hungersdorf, Teufental et Owe cum decimatione frugum, curiam in Erling (hodie Langenerling ) et tertiam partem decimarum per totam villam, curiam Metzing, et tertiam partem decimarum in eadem villa, et decimationem in Harthusen, curiam Schaessendorf, molendinum in Vihta et decimationem per totam parochiam; decimationem per totam parochiam Haybach, decimationem in Ratenberg, curiam in Anger cum decimatione et omnibus appendiciis suis: decimationem de parochia Chunzell, decimationem de claustro monachorum, quod dicitur superius Altach, decimationem de Chritzenkirchen, decimationem de Pfoeling, decimationem in Tegernbach, porcum maturum de curia Geisling, quae pontificis est, decimas in Truchtlving, quas tradidit episcopus Chuno ad altare Sanctae Mariae, curias ad oblationem fratrum pertinentes Gutzelhusen, molendinum et curiam cum suis appendiciis in Nisse, curiam in Windeheim, curiam Chruchenberg, mansum in Menzenbach, curiam Berhartshusen, mansum in Gependorf, molendinum et mansum in Susenbach, curiam Paldwinsdorf, tres curias Prizzat, mansum et decimationem per totam parochiam Rattiszell, curiam in Charein, vineam in Muln, vineam in Willifs, duas vineas cum agris attinentibus in Schwaeblwis, vineam dictam Chobel, tres curias ad vestitum fratrum pertinentes in Podlungsvelden, curiam in parochia Adratshusen.

Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel major pars fratrum sanioris consilii secundum Dei timorem de choro S. Petri Ratisponen. providerint eligendum, sicut a prima fundatione (1127) in eadem ecclesia est obtentum, ei vero non liceat curias, decimas et mansos alicui dare vel alienare sine communi consensu fratrum; nec praepositus aliquid de oblationibus fratrum sibi vindicare praesumat, sed camerarius a fratribus constitutus oblationes debita provisione dispenset. Ecclesias quoque fratrum sine ipsorum assensu concedendi alicui nullam habeat praepositus potestatem, sed sicut hactenus factum est, ordinatio earum canonica fratrum provisione procedat

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra et illibata serventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostram constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum debita satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Ihu Xpi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem ecclesiae sua jura servantibus sit pax Domini nostri Ihu Xpi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Veronae per manum Alberti S. R. E. presbyteri cardinalis et cancellarii, XIII Kal. Augusti, indict. IV, anno Incarnationis Dominicae 1186, pontificatus vero domni Urbani papae tertii anno primo.

Plumbum. Urbanus PP. III.

XLVIII. Privilegium pro ecclesia S. Joannis Leodiensi. (Veronae, Jul. 26.)[MARTEN. Ampl. Collect., I, 972.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis ecclesiae beati Joannis Evangelistae quae est in insula Leodii, tam praesentibus quam futuris canonice substituendis in perpetuum.

Commissae nobis apostolicae sedis nos hortatur auctoritas ut locis et personis, ejus auxilium devotione debita implorantibus, tuitionis praesidium impendere debeamus; quia sicut injusta petentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima et justa postulantium non est differenda petitio. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, villam Emurch cum piscatione, montem Roberti, villam Eymalam cum ecclesia et pertinentiis suis, ecclesiam sancti Adalberti in insula Leodii cum decimis ejusdem insulae et pertinentiis suis, villam Gestele cum familia et appendiciis ejus, ecclesiam de Engle, ecclesiam de Heudecusa, ecclesiam de Hosden, curtem Comaphiam cum ecclesia sua, in villa Jupelella allodium solvens annualiter triginta solidos, quartam partem villae Hoydre, jus quod habetis in villa Ferires, villam Fleniz, Romercurt, Bushone, medietatem villae Bovingestir, curtem Goe cum ecclesia et pertinentiis ejus, quartam partem decimae, et allodium quod habetis in villa Holong, Masnil, ecclesiam de Genglehey, et quidquid in allodio ejusdem villae et in Waleove habetis, villam de Tillires, et Rosires, villam Meredorp, Jusanam villam Raulcurt, quidquid juris habetis in ecclesia de Monte Thyenes cum dote sua, et in pleno dono ecclesiae ejusdem, ecclesiam de Atteroda, jus quod habetis in Sleduwez, et mansum allodii in eadem villa in loco qui dicitur ad Montem, curtem Nerhenes cum ecclesia et pertinentiis suis, et adjacente silva de Miradal, Holdrin, Fennache, villam Hulgrehes, cum piscatione innuosa, in oppido Hoio, tres libras de teloneo, villam de Sarto Colnois, ecclesiam de Corbion, villam Ferires, et jus quod habetis in Morelmeis, Ronredines, allodium in Halembail, et in Here Rokelenges, Hers et Formala, medietatem decimae de Bubaz, villam Samerey cum appenditiis suis, Desdorp cum appenditiis suis, Allekenrode, vineas in Noweroit, mansum in Bubenhen. mansum in Sescay, allodium in Falla, decem solidos in Falmin, et decem in Rumines, sex mansos in Rongese, et decem in Brida, teloneum de foro Visati, in Leodio molendinum et allodium Parvitorrentis, curtem in Roberti monte, in Vingiz terram annualiter solventem quinque solidos, ad Taynires et Seraing pratum et terram solventem quinque solidos et sex denarios, ad Londos quinque solidos, allodium Hastaples, ecclesiam de Hares Wistrewich, item in Hoio possessionem solventem duodecim solidos, et sex denarios. Prohibemus autem ut nec praeposito nec alicui omnino personae bona ipsius ecclesiae absque communi fratrum vel sanioris partis assensu, quoquo modo alienandi licentia pateat, et ecclesiae praedictae liceat decanum libere eligere et praepositum, sive de sua, sive de alia ecclesia de toto Leodiensi episcopatu. Et quia bona ad stipendia fratrum communiter pertinentia, in parte deficere, et in parte abundare accepimus, statuimus ut defectus unius villae alterius abundantia suppleatur.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et Leodiensis episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.Ego Laborans presbyter cardinalis S. Mariae Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Joannes presbyter cardinalis tituli S. Marci ss. Ego Petrus de Bononia presbyter cardinalis tituli Sanctae Susannae ss. Trans Tyberim tituli Calixti. Ego Pandulfus presbyter cardinalis tituli Duodecim Apostolorum ss. Ego Albinus presbyter cardinalis tituli Sanctae Crucis in Jerusalem ss. Ego Melior presbyter cardinalis SS. Joannis et Pauli tituli Pammachii ss. Ego Adelardus tituli sancti Marcelli presbyter cardinalis ss. Ego Jacintus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin ss Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis ss. Ego Bobo Sancti Angeli diaconus cardinalis ss. Ego Octavianus Sanctorum Sergii et Bacchi diaconus cardinalis ss. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via Lata diaconus cardinalis ss. Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diaconus card. ss. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis ss. Ego Radulfus Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis ss.

Data Veronae per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Kal. Augusti, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186 pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.

XLIX. Ad Willelmum regem Scotiae.--In causa Hugonis Sancti Andreae et Joannis Dunkeldensis episcoporum. (Veronae, Jul. 31.)[MANSI, Concil., XXII, 497.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, WILLELMO illustri Scotorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum in injuncto nobis a Deo administrationis officio ad universas ecclesias proximas nobis et longe positas aciem nostrae teneamur considerationis extendere, et, si qua in eis vel ministris earum irrationabiliter attentata noverimus, ad factum congruum revocare: non debent ex eo saeculi principes commoveri, si quando ad correctionem eorum quae perperam facta fuerint manus nostras duxerimus extendendas: cum et ipsi secundum sibi traditam potestatem auxilio nobis in his esse debeant, et cum necesse fuerit, aliquorum pertinacia exigente, contumacium nequitiae fortius obviare. Regia siquidem excellentia non ignorat quam gravis inter venerabiles fratres nostros Joannem Dunkeldensem et Hugonem Sancti Andreae episcopos fuerit exorta dissensio. Et licet magnos utraque pars labores subierit et expensas, et tempore felicis memoriae Lucii papae praedecessoris nostri apud sedem apostolicam diutius litigaverint, negotium tamen non potuit finem habere. Unde cum iidem episcopi nuper ad nostram praesentiam accessissent, et contendissent super hoc aliquandiu in auditorio nostro, de consilio fratrum nostrorum, praedicto Dunkeldensi episcopo agendi licentiam super episcopatum Sancti Andreae tribuimus contra illum, et eidem Sancti Andreae episcopo ad propria revertendi ad nostram praesentiam sufficienter instructo in constituto sibi termino redituro; ita quod si tunc non venerit, venerabilis frater noster Jocelinus Glascuensis episcopus, et dilecti filii de Melros, et de Neubotle, et de Dunfermelin abbates, eum extunc ab officio episcopali suspendant; et, si postmodum contumax fuerit, vinculo excommunicationis astringant, nec relaxent sententiam, donec nostro se conspectui repraesentet. Nolumus enim ut negotio ipso diutius in suspenso manente, praescripta Sancti Andreae ecclesia grave rerum suarum detrimentum incurrat, sed potius, cognita veritate, per nos finem congruum, auxiliante Domino, sortiatur. Praecipimus etiam praefatis Glascuensi et collegis suis, quod dilectos filios nostros Ajulfum decanum de Lodonejo, et Odonem senescallum, et Rogerum de Fedic, et alios clericos, et amicos praefati Dunkeldensis episcopi, a qualibet molestia, nostra freti auctoritate, defendant; et possessiones vel alia bona eorum, seu reditus ipsius episcopi, non permittant a quoquam invadi. Si qui vero contra ipsorum prohibitionem super his venire praesumpserint, censura eos canonica, nulla appellatione obstante, compescant. Ut igitur quae mandamus valeant sine difficultate qualibet adimpleri, monemus regiam excellentiam, et hortamur in Domino atque in remissionem peccatorum injungimus, quatenus pro amore justitiae, et reverentia beati Petri, et nostra, in negotio illo juxta mandati nostri tenorem procedi permittas, et praedictos decanum, senescallum, et Rogerum de Fedic, atque alios consanguineos et amicos praedicti Dunkeldensis episcopi, et episcopatum, et alios reditus ejus, regia protectione defendas, et nec tu ipse illos in aliquo aggraves, nec sinas ab aliis aggravari; ita quod causa ipsa valeat sine impedimento terminari, et regia magnificentia de justitiae opere, apud Deum praemium indeficiens, et nomen bonum apud homines consequatur. Noveritis autem memoratis episcopis in virtute obedientiae nos injunxisse, ut nec ab ecclesiis, nec a clericis sibi subditis, accipiant aliquid expensarum intuitu, quas in prosecutione memorati negotii sunt facturi, sed de propriis solummodo reditibus sibi procurent necessaria providere. Nolumus enim ut facto ipsorum, Ecclesiae, vel personae aliae regni tui, debeant incurrere detrimentum. Regiam insuper excellentiam volumus non latere, quod supradictus Dunkeldensis ita honeste suum est negotium prosecutus, et honori regio detulit, quod nihil omnino proposuit, quod in derogationem regii nominis valeat redundare, vel quo tua serenitas adversus eum debeat commoveri. Unde si quid ab aemulis ejus in contrarium fuerit celsitudini tuae suggestum, talium verbis aurem regiam non apponas.

Datum Veronae secundo Kalendas Augusti.

L. Joscelino, episcopo Glascuensi, et Meilrosensi, Neubotlensi et Dunfermelinensi abbatibus mandata dat superiore epistola significata. (Veronae, Jul. 31.)[MANRIQUE, Annal. Cisterc., III, 165, ex Annalibus Rogeri Hovedeni.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri JOSCELINO, Glascuensi episcopo, et dilectis filiis de Meilros, Neubotle, et de Dunfermelin abbatibus, salutem, et apostolicam benedictionem.

Cum ex injuncto nobis a Deo administrationis officio, etc., nam pene eadem eis verba, quae regi, scribit, dum negotium proponit; sed mox ad ipsos: Ne igitur praescriptum negotium diutius maneat in suspenso, et ecclesia S. Andreae per hoc rerum suarum detrimentum incurrat, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, et in obedientiae virtute praecipimus, quatenus ea quae vel per vos, vel per alios de ipsius negotii tenore scire poteritis, redigentes in scriptum, nobis sub sigillorum vestrorum munimine designare curetis: ut nos ex vestra insinuatione instructi, consilio fratrum nostrorum adhibito, sicut procedendum fuerit, in negotio procedamus. Si quis vero in praedictum decanum, Odonem, seneskallum Robertum de Fedic, vel alios Dunkeldensis amicos episcopi, et possessiones, seu alia bona ipsorum, aut episcopatus, vel aliorum reddituum ipsius episcopi ausu temerario manus injecerint, per censuram eos canonicam, auctoritate nostra suffulti sine appellationis obstaculo compescatis. Praedictis autem episcopis ex parte nostra vetetis, quod et nos fecimus viva voce, ne ab ecclesiis, vel clericis sibi subditis accipiant aliquid expensarum intuitu, quas in prosecutione memorati negotii sunt facturi; sed de propriis solummodo redditibus sibi necessaria subministrent. Nolumus enim ut facto ipsorum ecclesiae vel aliae ipsius regni personae debeant incurrere detrimentum. Praefato autem episcopo S. Andreae, auctoritate nostra districtius injungatis, ut in termino quem utrique parti statuimus, sufficienter instructus, ad praesentiam nostram accedat. Quod si non venerit, ex tunc eum ab episcopali officio, appellatione postposita suspendatis. Quod si nec sic acquieverit, excommunicationis vinculo eum innodetis; nec sententiam relaxetis, donec nostro se duxerit conspectui praesentandum. Regiae insuper excellentiae intimetis quod supradictus Dunkeldensis episcopus ita honeste suum est negotium prosecutus, et honori regio detulit, quod nihil omnino proposuit, quod in derogationem regii nominis valeat redundare, vel quo adversus eum debeat commoveri. Unde ipsum instanti exhortatione curetis inducere, ut si ab aemulis ejus in contrarium fuerit suggestum, eorum verbis aurem regiam non apponat.

Datum Veronae, secundo Kalendas Augusti.

LI. Henrico Angliae regi, scribit, se Balduino archiepiscopo Cantuariensi, apostolicae sedis legato, mandasse ut Savaricii archidiaconi « redditus colligi faceret et penes se cum integritate reservaret. » (Veronae, Jul.)[BENEDICTUS Petroburg., De vita et gestis Henrici II et Ricardi I, pag. 1186.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio HENRICO, illustri regi Angliae, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum personam tuam sicut charissimi regis et magnifici principis, cujus devotio circa Romanam Ecclesiam manifestis rerum indiciis enituit, specialiter et praecipue charitatis brachiis amplectamur, et petitiones tuas in omnibus, secundum Deum velimus admittere; verum ubi vobis innotuit, non est voluntatis vel propositi nostri quidquam facere, in quo regia magnitudo gravari videatur. Ex litteris tuae celsitudinis et diligenti relatione nuntiorum tuorum collegimus, sublimitati tuae grave nimis existere quod Savaricii archidiaconi mandaveramus redditus colligi, et ei per venerabilem fratrem nostrum Baldewinum, Cantuariensem archiepiscopum, apostolicae sedis legatum, pro solvendis debitis, quibus astrictus, assignari; volentes magnificentiae tuae in hac parte deferre, ad preces tuas et ad instantiam nuntiorum tuorum, eidem archiepiscopo dedimus in mandatum, ut redditus ipsos colligi faciat, et penes se cum integritate reservet. Credimus siquidem et speramus in Domino, quod ex moderantia mandati nostri, ad aperienda ei viscera pietatis, regia magnitudo debeat facilius inclinari; cum nihil in rege, vel in principe, gloriosius quam suis subditis parcere, et eos, solo divinae retributionis intuitu, ad suam gratiam revocare.

LII. Praepositis, scabinis, juratis, majoribus et populo castri Valentianensis significat, se Rugero episcopo Cameracensi mandasse, ut ecclesiae S. Salvacii parochiam in partes tres divideret. (Veronae, Aug. 2.)[MIRAEUS, Opp. diplom., II, 834.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, praepositis, scabinis, juratis, majoribus et populo castri Valentianensis, salutem et apostolicam benedictionem.

Etsi dilecti filii nostri prior S. Salvii Valentianensis et Joannes presbyter ecclesiae S. Gaugerici, super eo quod praedictus prior parochiam ipsius ecclesiae in tres partes contra voluntatem ipsius presbyteri dividere nitebatur, ad nos litigaturi venissent; postmodum tamen ipse presbyter recognoscens, quod sine gravi periculo parochianorum nostrorum remanere non poterat indivisa, per seipsum quaestioni libere cessit, et ut in tres partes ipsius parochiae fieret divisio, acquievit.

Quod autem, conspectis periculis quae pro penuria sacerdotum populus ipsius parochiae sustinebat, ad divisionem sicut praefatus prior asserit, fideliter laborastis, et circa profectum ecclesiae cui estis parochiali jure subjecti, diligentem sollicitudinem adhibetis, gratum gerimus, ut debemus, et devotionem vestram in hac parte non immerito commendamus.

Unde venerabili nostro fratri Cameracensi episcopo praedictam parochiam commisimus dividendam. Monemus universitatem vestram, et hortamur in Domino, atque in remissionem peccatorum vobis injungimus, quatenus cum parochia in tres partes ab eodem episcopo divisa fuerit, singuli vestrum parochiae cui deputati fuerint, debitam reverentiam et subjectionem impendant, et ecclesiae S. Salvii sua jura (quae quidam vestrum in suae salutis periculum detinere dicuntur) certis temporibus integre persolvatis, et, restitutis quae sunt injuste subtracta, praedicto priori et ecclesiae suae devotionem, sicut convenit, impendatis, ita quod ex hoc et ab omnipotente Deo praemium indeficiens consequamini, et nos providentiam vestram possimus plenius, cum audierimus, de bonis operibus commendare.

Datum Veronae, IV Nonas Augusti, anno 1186.

LIII. Monasterii S. Mariae Salinae-Vallis protectionem suscipit, possessionesque ac privilegia confirmat. (Veronae, Aug. 9.)[HUGO, Annal. Praemonstrat., Pr., p. 461.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis CONONI abbati ecclesiae Sanctae Mariae Salinae-Vallis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuam rei memoriam.

Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatam ecclesiam beatae Dei genitricis semperque virginis Mariae, in qua divino estis mancipati obsequio, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti titulo communimus. Imprimis siquidem statuentes, ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini Regulam, atque Praemonstratensium fratrum institutionem in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, et caetera bonorum enumeratione completa, ut in bulla Alexandri III, pro eodem monasterio sic suam prosequitur constitutionem.

Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere praesumat.

Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit absque abbatis sui licentia, de eodem nisi arctioris religionis obtentu, discedere; discedentem vero, absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum, seu grangiarum vestrarum nullus violentiam, vel rapinam sive furtum committere, aut ignem apponere, seu hominem capere, vel interficere audeat. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, januis clausis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. In parochialibus autem ecclesiis, quas habetis, liceat vobis quatuor aut tres, ad minus, de fratribus vestris ponere, quorum unus dioecesano episcopo praesentetur, ut ab eo curam animarum suscipiat, et ipsi de spiritualibus respondeat, vobis vero de rebus temporalibus debitam subjectionem impendat.

Auctoritate quoque apostolica districtim inhibemus ne quis pro abbate benedicendo, seu chrismate, seu aliis ecclesiasticis sacramentis, sub obtentu consuetudinis aut quocunque modo a vobis aliquid praesumat exigere. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres, communi consensu, vel fratrum major pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam providerit eligendum. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo, tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui potestate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Ego Joannes presbyter cardinalis ecclesiae Sancti Marci cum parapho. Ego Petrus de Bon presb. card. Ego Laborans presb. card. ecclesiae S. Mariae trans Tiberim S. Calisti. Ego Pandulphus presb. card. ecclesiae XII Apostolorum.

Et in medio pergameni: Ego Albinus cardinalis ecclesiae Sanctae Crucis in Gerbin. Ego Melchior presb. card. SS. Joannis et Pauli ecclesiae S. Pammachii. Ego Adelardus ecclesiae S. Marcelli presb. card. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus Albanensis ecclesiae episcopus. Ego Paulus Praenestensis episcopus. Ego Hyacinthus diaconus cardinalis ecclesiae Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Bobo S. Angeli diaconus cardinalis. Ego Siffridus Sanctae Mariae in Via Lata diaconus cardinalis. Ego Petrus in Erne S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis. Omnes cum paraphis.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, V Idus Augusti, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domini Urbani papae III, anno primo.

LIV. Ecclesiam S. Vincentii Bergomatem tuendam suscipit ejusque bona et jura confirmat. (Veronae, Aug. 11.)[LUPI, Cod. diplom. Bergom. II, 1363.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ADELARDO archidiacono ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, in matrice Pergamensi ecclesia canonice viventibus, in perpetuam memoriam.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequenti compleri ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et Beati Vincentii martyris ecclesiam in qua divino estis obsequio mancipati ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Innocentii, Lucii, Adriani et Alexandri Romanorum pontificum, una cum vestrae congregationis collegio, et cum omnibus ad eamdem ecclesiam pertinentibus sub apostolicae sedis tutelam protectionemque suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Ecclesiam Sanctae Mariae quae est in castello de Calcinate, ecclesiam Sancti Martini quae est in ejusdem loci villa, ecclesiam Sancti Michaelis de Carpeneto, ecclesiam Sanctae Mariae de Gorlo, ecclesiam Sancti . . . . . . de Spalanico, ecclesiam Sanctae Christinae de Albigno, ecclesiam Sancti Cassiani in civitate Pergami. Statuimus etiam ut in omnibus locis Pergamensis episcopatus in quibus eadem ecclesia decimationem solita est habere, ita decimae de novalibus factis citra quadraginta annos et de rebus aliis de quibus decimae hucusque exhibitae non fuerunt vobis de caetero conferantur sicut eadem ecclesia solet de aliis antiquis decimationibus exhiberi, decimam quoque Artolae et Brosetae et novalium omnium et terrarum in vestro plebatu consistentium nos volumus perpetuo nihilominus obtinuatis decimas, praeterea novalium in Serengo et in Belbiaco et in omnibus locis de Calcinate, salvis in omnibus privilegiis apostolicae sedis ad instar felicis recordationis Lucii papae praedecessoris nostri, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate praesentium confirmamus.

Decernimus ergo ut quandiu in canonicae disciplinae observantia permanseritis, nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum condigna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

In Circulo: AD TE, DOMINE, LEVAVI ANIMAM MEAM Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Jac. diacon. cardinalis S. Mariae in Cosmedin Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Marci subscripsi. Ego Petrus de Bono presb. cardinalis tituli Sanctae Susannae subscripsi. Ego Laborans presbyter cardinalis S. Mariae trans Tiberim, tit. S. Calixti subscripsi. Ego Pandulphus presbyter cardinalis tit. XII Apostolorum subscripsi. Ego Albinus presbyter cardinalis tit. Sanctae Crucis in Hierusalem subscripsi. Ego Melchior presb. cardinalis tit. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii subscripsi. Ego Adelardus tit. S. Marcelli subscripsi. subscripsi. Ego Gratian. diacon. cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani subscripsi. Ego Bobo Sancti Angeli diaconus cardinalis subscripsi. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via Lata diacon. cardinal. subscripsi. Ego Rolland. Sanctae Mariae in Porticu diacon. cardinalis subscripsi. Ego Radulphus Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. cardinalis subscripsi.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, III Idus Augusti, indict. IV, Incarnationis Dominicae 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.

LV. Monasterii S. Mariae Seitenstettensis patrocinium suscipit et possessiones juraque confirmat. (Veronae, Aug. 30.)[ Monumenta Boica, XXIX, II, 34.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis CHUNRADO abbati monasterii Sanctae Mariae de Sitanstetin ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Licet omnibus Ecclesiis et ecclesiasticis personis, ex injuncto nobis Deo appellatus [appellatis?!] officio debitores nos fore cognoscamus, illos tamen paternis affectibus nos convenit specialius confovere, qui, postpositis rebus saecularibus, omnipotentis Dei servitio se arctius alligarunt. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris rationabilibus postulationibus clementer annuimus, et praefatum Sitanstetin monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesenti scripto privilegio communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Ex dono nobilis viri Ulschalci fundatoris ejusdem coenobii fundum ecclesiae Sanctae Mariae cum omnibus pertinentiis suis et quae circa Urla fluvium et apud Grunpach et Stille et Hefte idem fundator vobis contradidit. Ex dono Helenae nobilis matronae et filii ejus Hertivici ac filiae Richardae praedia juxta Frevinich et ad Lanzendorf, Zelkingen et Aheim. Ex dono nobilium Eginonis de Urle curtem et molendinum in vicinia claustri et Udalrici de Ohsenbach curtem ad Frevinich. Ex dono Reinberti nobilis praedium ad Elsarn et capellam cum omni jure suo, sicut eam Dipoldus Pataviensis episcopus privilegio vobis commendavit. Praedium quod dedit vobis Heilwig matrona de Pirboum permissione et manu domini sui Heinrici ducis Austriae per manum delegatoris Conradi comitis de Pilstein. Mancipia quae Alrammus nobilis de Urle et Benedicta de Adelhartsperge Ecclesiae Sanctae Mariae contradiderunt. Ex dono bonae memoriae Udalrici Pataviensis episcopi parochiam Aspach cum omnibus suis titularibus ecclesiis, scilicet Adelhartsperge et Piperbach et Chrebstetn, et aliis capellis in ea aedificatis et aedificandis cum jure sacerdotali, et tota in eis decimatione, exceptis aliquibus decimis beneficio innodatis, et decimationes novalium quae vel in praesenti vel deinceps exculta fuerint, ex utraque parte fluminis Yps usque ad. Karintsgescheide, sicut privilegium ejusdem continet. Capellas ad Clusam et Waidhoven cum decimis et omnibus pertinentiis suis. Ex dono Reinberti Pataviensis episcopi parochiam Wolfspach cum suis titularibus ecclesiis et in loco scilicet Sitanstetn et in monte Sancti Michaelis et decimationes in Sunnilburch cum ipsa curte quas in concambio ab eo accepistis pro praedio Pfafenstetn.

Statuimus itaque ut, sicut in privilegio praenotati episcopi habetis, abbas praedicti monasterii electus, altaria semper cum ipsa abbatia de manu episcopi accipiat, et ad arbitrium suum et utilitatem libere deinceps eisdem ecclesiis sacerdotes provideat, qui tamen episcopo pro excessibus in capitulo ejus respondeant. Ex dono Conradi Pataviensis episcopi decimas apud Rubnih. Ex dono Geronis comitis de Glueze praedium ad Urle; ex dono filii ejus Ekkeberti comitis praedium ad Dahspach. Ex dono Wichmanni Magdeburgensis archiepiscopi praedium ad Ibsize cum ecclesia quam construxistis. Ex dono Liutkarde advocati Ratisponensis praedium ad Flatze et Huenen cum mancipiis. Ex dono Alberti de Livprameschirchen et filii ejus praedium ad Bretingen juxta Vilse. Ex oblatione fidelium praedia ad Piperbach, Risenberge, Tulbingen, Chaetzlinsdorf, Ydungestorf. Praeterea apostolica auctoritate statuimus ut, secundum tenorem et jus fundationis, abbas et fratres ejusdem monasterii liberam in perpetuum habeant potestatem eligendi sibi advocatum de cognatione fundatoris. Idem quoque advocatus si fuerit inutilis et monasterium per aliquam violentiam oppresserit, abbas et fratres nihilominus habeant potestatem eumdem advocatum submovere, et alium de praedicta cognatione utilem et bonum sibi constituere, qui nec haereditatis appellatione, nec beneficii jure, sed nec alicui temporalis emolumenti gratia, sed divinae retributionis intuitu monasterium tueatur. Pataviensis quoque episcopus si quando praedictum monasterium per vim et injusto dominio oppresserit, cognati fundatoris in altare sancti Stephani aureum ponant secundum jus fundationis et secundum privilegium Vodalrici Pataviensis episcopi, et jam deinceps liberam habeant potestatem idem monasterium ad aliam ubi eis placuerit transferendi Ecclesiam. Nec episcopo, nec abbati ipsi, nec personae alicui facultas sit bona ejusdem coenobii in feodum et beneficium, sine consensu meliorum et discretorum fratrum aliquibus dare, nec modis aliis alienare.

Sane sepulturam ipsius loci liberam esse censemus, ut qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati sint vel interdicti, extremae voluntati eorum nullus obsistat, salva justitia matricis ecclesiae. Laicos sive clericos saeculares ad conversionem suscipere, nullius episcopi vel praepositi vos inhibeat contradictio. Prohibemus quoque ut nulli fratrum praeter factam professionem, absque abbatis totiusque congregationis permissione, liceat ex eodem claustro discedere nisi ad districtiorem ordinem, discedentem vero, absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere.

Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas praesumat exigere. Nulli quoque liceat monasterio angarias vel alias exactiones monasticae quieti et religioni contrarias imponere. Chrisma et oleum dedicationis ecclesiarum, ordinationes monachorum ab episcopo Pataviensi accipietis, siquidem catholicus fuerit et gratiam sedis apostolicae habuerit; sin autem, a quolibet alio catholico liceat ea vobis expetere. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris, secundum timorem Dei et beati Benedicti Regulam, providerint eligendum.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Pataviensis episcopi canonica reverentia, cui tamen omnino non liceat ei vexationem aliquam vel consuetudinem quae regularium quieti noceat irrogare. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, circa ( f. contra) eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, III Kal. Septembr., indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domini Urbani papae III anno primo. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Heinricus Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Joannes presb. card. tit. S. Marci. Ego Petrus de Bono presb. card. tit. S. Siclarin [ f. Susannae.] Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim, tit. S. Calisti. Ego Pandolphus presb. card. tit. XII Apostolorum. Ego Albinus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem. Ego Melchior presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Ego Adelhardus presb. card. tit. S. Mariae in Cosmedin. Ego Hyacinthus diac. card. tit. S. Marcelli. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. Ego Bobo S. Angeli diac. card. Ego Octavus SS. Sergii et Bacchi diac. card. Ego Soffredus S. Mariae in Via Lata diac. card. Ego Rollandus S. Mariae in Porticu diac. card. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. Ego Radulfus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card.

LVI. Ecclesiae Augustensis protectionem suscipit et possessiones confirmat, petente Volscalco episcopo. (Veronae, Sept. 4.)[ Monum. Boic., XXXIII, I, 44.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri VOLSCALCO, Augustensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuam memoriam.

In eminenti apostolicae sedis specula disponente Domino constituti, fratres et coepiscopos nostros, tam propinquos quam longe positos, fraterna debemus charitate diligere, et Ecclesiis quibus Domino militare noscuntur, suam dignitatem et justitiam conservare. Eapropter, venerabilis in Domino frater, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam Augustensem ecclesiam, in qua, Deo auctore, praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus.

Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Villicationem in Bozan, cum omnibus appendiciis suis; Staphense, Denchelingen, Mantechingen, Waringen, Maizelstein, et Majorem villicationem et Westendorf; Gunzeburc, Taigenhusen, Nawen et Offingen. Jus etiam quod habes in praeposituris, archidiaconatibus seu aliis dignitatibus concedendis, et in eligendis praepositis et archidiaconis, aut etiam confirmandis. Monasterium etiam Sancti Vodalrici cum integritate justitiae et servitii, quae praedecessores tui usque ad tempus tuum rationabiliter habuerunt, te quoque auctoritate apostolica statuimus obtinere: prohibentes ne idem monasterium, aut alia quae ad episcopale jus pertinent, sine tuo vel successorum tuorum consensu a subjectione et potestate ipsius ecclesiae tuae, quisquam alienare praesumat. Quod si praesumptum fuerit, nullam habeat firmitatem. Prohibemus etiam ne interdictos, vel excommunicatos tuos ad officium vel communionem ecclesiasticam sine consensu tuo quisquam admittat; nisi forte periculum mortis immineat, ut, dum praesentiam tuam habere nequiverint, per alium secundum formam Ecclesiae, satisfactione praemissa, oporteat ligatum absolvi, metropolitano tuo canonica auctoritate servata.

Possessiones etiam seu quaelibet bona Augustensis Ecclesiae, vel quae ab ipsa in feudo vel alio modo tenentur, nulli personae seu ecclesiae, sine tuo vel successorum tuorum assensu, conferre liceat, seu cuilibet dare, vel quolibet alio titulo alienare.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere, de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine, districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Joannes presb. cardinalis tit. S. Marci ss. Ego Petrus de Bono presb. card. tit. S. Susannae ss. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti ss. Ego Pandulfus presb. card. tit. XII Apostolorum ss. Ego Albinus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem ss. Ego Melchior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii ss. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presb. card. ss. Ego Jacobus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin ss. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Octavianus SS. Sergii et Bacchi diac. card. ss. Ego Soffredus S. Mariae in Via Lata diac. card. ss. Ego Rollandus S. Mariae in Porticu diac. card. ss. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, II Nov. Septembr., indictione IV, Incarnationi Dominicae 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.

LVII. Monasterii S. Mariae Tongerloensis protectionem suscipit, disciplinamque, possessiones, privilegia confirmat. (Veronae, Sept. 6.)[MIRAEI, Opp. dipl., I, 550.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HERMANNO abbati ecclesiae B. Mariae de Tongerloo, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, religiosam vitam professis, in perpetuum.

Cum simus ad curam et regimen universalis Ecclesiae, licet immeriti, providentia supernae dispositionis assumpti, si quando postulantur a nobis quae ad Ecclesiarum tuitionem pertineant, petentium desideriis clementer nos convenit condescendere, et eorum vota effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam Ecclesiam B. Mariae Tongerloensis, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Eugenii papae praedecessoris nostri, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus

In primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus qui secundum Deum et B. Augustini Regulam, atque institutionem Praemonstratensium fratrum, in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Totam decimam Tongerloensis parochiae et dominicaturam, videlicet quadraginta bonaria cum molendino uno; totam Giselberti terram, fundatoris ejusdem ecclesiae, quam tam in Tongerloo, quam in Wimple et in Lanchem et in aliis quibuscunque locis possiderat; terram in Ovete; terram quam suscepistis ab Engelberto de Casterloo, cohaerede videlicet praedicti Giselberti, fundatoris ecclesiae; omnem possessionem Huberti in Ewen, tam in allodio quam in haereditate vobis collatam; curtem eamdem scilicet Ewen cum omnibus pertinentiis suis; Calmpthout ex dono Arnoldi, et quidquid ibi possidetis; terram quam vobis contulit Conradus tam in Lifterde, quam in Schoonenbroeck; omne allodium Arnoldi in Nile; terram in Hille, terram in Werbeche, terram in Holenchem ex dono Berneri Escheden cum molendino, et cum palude et nemore Eschendonck, in Ecclesia de Endeschit quidquid juris in ipsa canonice obtinetis; terram Arnoldi et Alberti fratris ejus, et Arnoldi cognati ipsorum in Budincrode; totum allodium Arnoldi de Ranst in Nile, et tertiam partem decimae totius villae; terram vestram in Furnhout, terram in Loon cum dimidia parte decimae totius villae et jure fundatoris dimidio; terram in Beverlo, terram in Donresto, quam vobis contulit Arnoldus de Velpa; terram de Ravensloo et in Hele, terram in Bosenchem, et in Martensele, ex dono Henrici de Hosterhoven et Walteri de Villa; terram de Herentholt; terram in Vorsla; terram in Gersecha; ecclesiam Bruchem cum suis appendiciis, Olenchem videlicet, Aldire et Winenchem, cum tertia parte decimae et nono manipulo tam in Bruchem quam in Olenchem, et tota decima in Winenchem; ecclesiam Nispe, et ecclesiam Sundere cum tota utriusque ecclesiae decima; ecclesiam de Alphen, quam de monasterio S. Willibrodi in Epternacho tenetis, salvo ipsius monasterii jure de Diest, ecclesiam quoque de Diest, cum universis decimis et tribus mansis terrae, et quinque curtilibus, et caeteris quae in eadem villa ad ecclesiam Tongerloensem pertinent. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus seu sumptibus colitis, seu de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas extorquere praesumat . . . . .

Datum Veronae, VIII Idus Septembris, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domini Urbani papae III, anno primo.

LVIII. Privilegium pro monasterio S. Cornelii Ninoviensi. (Veronae, Sept. 6.)[DE SMET, Corpus chronic. Flandr., II, Append., p. 792.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ARNOLDO abbati monasterii S. Cornelii Ninivensis ecclesiae, filiisque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim cum petentium voluntatem et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium S. Cornelii, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis recordationis Innocentii, Eugenii et Alexandri Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini Regulam atque institutionem Praemonstratensium fratrum in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur; praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus propriis duximus exprimenda vocabulis: Totam decimam ejusdem ecclesiae cum appendiciis suis; Herlinchovem cum tota decima, Lidekerkensem ecclesiam cum tota decima et appendiciis suis, scilicet Lumbeca et Strithem ab omni jure speciali et exactione liberam, duas partes decimae totius parochiae de Menz; piscationem in aquis de Lidekerka ubique praeterquam in vivario advocati, et usum memoris ad quaelibet expedientia; curtim Nederwic cum prato, piscationem in Tenera, cum advocato; molendinum cum mansis juxta ecclesiam Ninivensem; terram cum molendino et silvam quam dedit vobis Willelmus de Merbena; terram quam dedit Gerardus de Curia super Gidenghem et Guavestratam; curtim Rubroc cum circumjacentibus terris, pratis, silvis; terram Hugonis Cautis et fratris ejus Gisleberti; silvam Mentogh a Gerardo advocato emptam, haereditatem Henrici conversi de Herlinchoven; allodium quod dedit vobis Herbrandus de Merbena, et terram cum; silva quam vendidit Walterius de Curia et quam dedit Theodoricus de Inferno; duas partes decimae de Florsenghem et attractum; terram quam dedit vobis Gerardus advocatus et Henricus Warlans apud Scoram, de qua decimam sumat Ninivensis ecclesia; terram quam dedit Clarebaldus juxta Scoram; terram quam dederunt Walterus et Balduinus, de Poleka apud Okenghem; partem Querceti, et terram quam dedit Amelricus de Stenhusen; terram quam dedit idem Amelricus et Hugo Rampart; in parochia de Idrenghem molendinum; pratum cum pascuis et omnibus pertinentiis suis, quae Henricus et Willelmus liberi Valrani dederunt in ecclesiam, ut liberum allodium, censum et quintum manipulum agri qui jacet in parochia de Herlinchoven prout vobis dederunt Geraldus et Arnulfus, frater ejus, pro anima matris suae Mathildis; hospitale de Polensele cum omnibus possessionibus suis; terram et silvam quam dedit Henricus de le Roes et uxor ejus apud Lidkerkam; terram et nemus quae Simon de Ledeberga dedit; altare de Pamella cum decima et censu, debitisque pertinentiis; tertiam partem decimae totius de Ockenghem et attractum; curtim de Roslar cum circumjacentibus terris, nemoribus, silvis quas dederunt Gosuinus et Hegericus et Alix de Scindelbena et quam dederunt Sygerius de Bosca et Gisel; terram etiam et silvam quam Lambertus et Sygerius fratres de Horenbecca, dederunt et Rozo de Gavera; terram Abonis apud Lideckerkam; terram quam castellanus Bruxellensis dedit assensu dominorum suorum Widonis et Walteri de Horden apud Senefiam; ibidem terram quam dedit Macarius assensu Arnoldi de Fellu et eam quam idem Arnoldus de Fellu dedit; terram quam dedit Hugo Pauper assensu fratris sui Giraldi apud Archen; et terram quam dedit Albericus cum silva in eadem parochia assensu dominorum suorum; silvam et terram quam Henricus de Rut dedit; omnimodum usum nemoris de Carbonirs et pascua prout se extendit parochia de Senefia; in parochia de Merbecca, terram, nemus et pratum prout tenetis ad censum a Nivellensi ecclesia et molendinum et exclusam; juxta curtim de Cathem et in gyro, totam terram et nemus cum suo procinctu quam tenetis ad annuam pensionem ab ecclesia de Haspera, et aliam quam ibidem obtinuistis in eleemosynam a Rolino; integram medietatem totius villae de Stritthem quam dedit vobis Willelmus per manus dominorum suorum in censum et quinto manipulo omnium fruetuum qui excoluntur in agro et mansuris. In parochia de Sanctis curtim de Hartbecca cum terris, pratis, silvis, suisque pertinentiis, prout Joannes dedit in eleemosynam cum filio suo Waltero quem ad conversionem reddidit.

Sane novalium vestrorum quae propriis manibus vel sumptibus excolitis, seu de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas extorquere audeat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere; prohibemus insuper ne ulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit absque abbatis sui licentia de eodem loco discedere; discedentem vero, absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis vel interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Pro chrismate vero, oleo sancto, consecrationibus ecclesiarum et ordinationibus clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, sive abbate benedicendo seu reducendo ad sedem, vel quibuslibet aliis sacramentis, nullus a vobis vel sub obtentu consuetudinis, aut quolibet alio modo quidquam audeat postulare; novas quoque et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis seu aliis ecclesiasticis, saecularibusve personis in ecclesiis vestris omnino fieri prohibemus. Insuper autem apostolica auctoritate duximus inhibendum ne illius loci advocatiam ullus usurpet vel quae ad eam pertinent gravare, seu quibuslibet indebitis exactionibus fatigare praesumat; sed his qui antiquitus eidem monasterio concessa sunt et ad justitiam suam pertinent, contentus existat. Si quis autem laicus decimas quas detinet, sine praejudicio alterius ecclesiae, de consensu episcopi vobis duxerit pietatis intuitu indulgendas, recipiendi et retinendi liberam vobis tribuimus facultatem. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem communi fratrum consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam, providerint eligendum.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, sive ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam condigna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine, districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Veronae per manum Alberti S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardin. et cancell., VIII Idus Octobris, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III, anno primo.

LIX. Parthenonem S. Gratae Bergomatem tuendum suscipit ejusque possessiones ac privilegia confirmat (Veronae, Sept. 20.)[LUPI, Cod. diplom. Bergom., II, 1367.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus EUGENIAE abbatissae sanctae Gratae ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis, in perpetuam memoriam.

Prudentibus virginibus quae sub habitu religionis accensis lampadibus per opera sanctitatis jugiter se praeparant ire obviam Sponso, sedes apostolica debet praesidium impertiri ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet aut robur, quod absit! sanctae religionis infringat. Eapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium Sanctae Gratae in quo divino estis obsequio mancipatae, ad instar felicis recordationis Leonis papae praedecessoris nostri, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et B. Benedicti Regulam in eodem monasterio noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur; praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque succedentibus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.

Locum ipsum quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Calvenzano cum omnibus possessionibus et pertinentiis suis; curtem quoque ac castrum de Saranica cum omnibus ad eamdem curtem et castrum pertinentibus. Liceat quoque vobis personas liberas et absolutas ad conversionem recipere, et eas sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne alicui sororum vestrarum fas sit post, factam in monasterio vestro professionem, nisi arctioris religionis obtentu de ipso sine licentia suae abbatissae discedere, discedentem vero, absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce divina officia celebrare. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Antiquas quoque ac rationabiles consuetudines et libertates in ecclesia vestra hactenus observatas ratas habemus easque perpetuis temporibus illibatas decernimus permanere. Nihilominus etiam auctoritate apostolica districtius inhibemus ne quis in vos vel monasterium vestrum excommunicationis, suspensionis aut interdicti sententiam sine manifesta et rationabili causa promulgare, vel novas aut indebitas exactiones praesumat imponere. Obeunte vero te ejusdem loci abbatissa vel earum aliqua quae tibi successerint, nulla ibi quaelibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quam sorores communi consensu, vel sororum pars consilii sanioris, secundum Deum et B. Benedicti Regulam, praeviderint eligendam. Sepulturam praeterea ipsius monasterii liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur.

Paci quoque ac tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ne quis infra ambitum domorum earum furtum rapinamve committere, ignem apponere . . . capere vel interficere, seu violentiam aliquam exercere, qualibet temeritate praesumat.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, earum, pro quarum gubernatione vel sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva sedis apostolicae auctoritate, et Pergamensis episcopi canonica justitia.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

In circulo: AD TE, DOMINE, LEVAVI ANIMAM MEAM. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscripsi Ego Joannes presbyter cardinalis tituli Sancti Marci subscripsi. Ego Petrus presbyter cardinalis tit. Sanctae Susannae subscripsi. Ego Laborans presb. cardinalis tit. S. Mariae trans Tiberim subscripsi. Ego Pandulphus presbyter cardinalis tit. duodecim Apostolorum subscripsi Ego Albinus presbyt. cardinalis tit. Sanctae Crucis in Jerusalem subscripsi. Ego Melchior presb. cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pammachii subscripsi. Ego Hyacinthus diac. cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin subscripsi. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. cardinalis subscripsi. Ego Boso diaconus cardinalis Sancti Angeli tit. Calixti subscripsi. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via Lata diaconus cardinalis subscripsi. Ego Rolland. Sanctae Mariae in Porticu diacon. cardinalis subscripsi. Ego Petrus diac. cardinalis S. Nicolai in Carcere Tulliano subscripsi. Ego Radulphus Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. card. subscripsi.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XII Kalendas Octobris, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno primo.

LX. Ad Balduinum episcopum Cantuariensem,--De ecclesia in honorem sanctorum Stephani et Thomae construenda. (Veronae, Oct. 1.)[MANSI, Concil., XXII, 498.] Praesentium tibi auctoritate mandamus ut liceat tibi ecclesiam in honorem beatorum martyrum Stephani et Thomae construere, et de idoneis eam ornare personis, quibus beneficia, quae ad eorum sustentationem constitueris, canonice debeas assignare. Item fraternitati tuae mandamus ut quarta parte oblationum, quae ad reliquias beati Thomae martyris offeruntur, monachorum usibus concessa, quarta fabricis ecclesiae deputata, quarta pauperibus erogata, quartam portionem liceat tibi in alios usus bonos pro tuae voluntatis arbitrio erogare.

LXI. Constitutionem de redditibus praebendarum decedentium canonicorum usque ad annum restitutioni ecclesiae deputandis confirmat. (Veronae, Oct. 9.)[Petri Blesensis Opp. ed. Gussanv., p. 770.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo Bajocensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere assensum, et vota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, constitutionem quam de redditibus praebendarum decedentium in ecclesia vestra canonicorum usque ad annum restitutioni vestrae ecclesiae deputandis fecistis, sicut a vobis et venerabili fratre nostro Henrico episcopo vestro noscitur instituta, et scripto authentico confirmata; electionem quoque decani, sicut ad vos de jure pertinet, devotioni vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio confirmamus. Nulli ergo omnino homiminum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Veron. VII Idus Octobris.

LXII. Episcopo Castellano (Veneto) mandat ut parochialia capellae S. Severi jura tueatur. (Veronae, Oct. 17.)[CORNELIUS Eccl. Venet. t. II, p. 145.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili Castellano episcopo et dilecto filio JOANNI plebano S. Bartholomaei, salutem et apostolicam benedictionem.

Significavit nobis dilecta in Christo filia abbatissa S. Laurentii, quod licet Georgii Laurentii boni Joannis de Morzano, et quorumdam aliorum domus in parochia S. Severi, quae est capella praedictae abbatissae, consistant, habitatores tamen domorum ipsarum eidem capellae jura parochialia non exsolvunt. Quoniam igitur nostrae sollicitudinis est et officii singulis Ecclesiis suam justitiam conservare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, inquisita plenius veritate, si rem ita per se habere constiterit, habitatores domorum illarum, ut praescriptam capellam pro audiendis quotidianis officiis adeant, et eis tam in obsequiis mortuorum, quam in aliis reverentiam debitam exhibeant, et parochialia jura persolvant, contradictione et appellatione cessante, ecclesiastica districtione cogatis; verum si aliquid super hoc emerserit quaestionis, id a vobis diligenter audiri volumus, et sine appellationis diffugio mediante justitia, terminari.

Datum Veronae, XVI Kal. Novembris.

LXIII. Ubaldo, archiepiscopo Pisano, primatum Sardiniae asserit, an. 1186, indictione V, XIII Kal. Nov. (Oct. 20), sub dat. « Veronae per manum Alberti S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii. » [UGHELLI, Italia Sacra, III, 408.] LXIV. Absaloni archiepiscopo Lundensi asserit castrum Hafnense, post ejus mortem Roschildensi ecclesiae obventurum. (Veronae? Oct. 21.)[THORKELIN, Diplom. Arna-Magnaean. I, 57.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ABSALONI Lundensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.

Fratres et episcopos nostros tam propinquos quam longe positos sincera tenemur charitate diligere, ipsosque in his quae juste requirunt, libenter et efficaciter exaudire. Eapropter tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu castrum de Hafn quod illustris memoriae Waldemarus, olim rex Daciae, tuae fraternitati contulit et tu tali conditione interposita Roskildensi ecclesiae pia consideratione dedisti, ut ipsum debeas quoad vixeris detinere post decessum tuum ad ecclesiam ipsam libere devolvendum sub jam dictae conditionis tenore, sicut ipsum juste et sine controversia possides cum omnibus pertinentiis suis auctoritate apostolica confirmamus et praesenti scripti patrocinio communimus.

Videlicet villam ipsam de Hafn. Oterslef cum omnibus pertinentiis suis, scilicet Saereslef, Solbiergh, Wanlosae, Wigheslef, Walby mansum unum, Brunshöw, Ymbrethorp, mansionem de Gefnetofte cum omnibus pertinentiis suis, Myrthigae cum omnibus pertinentiis, Baksuerthe, Wigherom, Husfrucöp, Awerthe, Burgheby, Mertherom cum omnibus pertinentiis suis, praeterea universam partem eorum quae acquisivit Nicolaus castellanus tuus juxta tenorem pacti, quod inter vos convenit.

Nulli igitur omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Witerbi, XII Kal. Novembr.

LXV. Canonicorum Ecclesiae Pisanae possessiones et privilegia confirmat. (Veronae, Nov. 7.)[UGHELLI, Italia Sacra, III, 413.] Anno 1186, quo Ubaldus Pisanam Ecclesiam gerebat, Villanus archipresbyter, et metropolitanae sedis canonici ab Urbano III papa, ut privilegia, et immunitates, quibus hactenus potiti essent, sua auctoritate fulciret, eblanditi sunt, qui ipsorum votis, lato diplomate, iisdem fere verbis alterius Anastasii supra recitati, benevolum se impertiit.

Datum Veronae, per manum Moysis Lateranensis canonici vicem agentis cancellarii, VII Idus Novembris, indict. IV, Incarnat. Domin. ann. 1186, pontif. D. Urbani papae III anno primo. Ego Melchior presb. card. SS. Joannis et Pauli Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Petrus presbyter card. tit. Sancti Silvestri ss. Ego Laborans presb. card. tit. S. Mariae, trans T. suscripsi. Ego Pandulphus presb. tit. SS. XII. Apost. ss. tit. Pammachii ss. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presbyter card. ss. Ego Gratianus diac. card. tit. SS. Cosmae et Damiani subscripsi. Ego Lofredus diac. card. tit. S. Mariae in Via Lata subscripsi. Ego Petrus diac. card. tit. S. Nicolai in Carcere Tul. subscripsi. Ego Rodulphus diac. card. tit. S. Georgii in Velabro subscripsi.

LXVI. Decreta concilii a Petro archiepiscopo Spalatino et ejus suffraganeis celebrati, emendat et confirmat. (Veronae, Nov. 11.)[FARLATUS, Illyricum sacrum, III, 219.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRI Spalatensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Quae a fratribus et coepiscopis nostris rationabiliter pertractantur, firma debent, illibata permanere; et ne processu temporis per alicujus malitiam immutentur, apostolico praesidio communiri. Eapropter tuis justis postulationibus gratum impertientes assensum, divisiones parochiarum, quos ad suffraganeorum tuorum assensus fecisse dignosceris et redigi fecisti in scriptum, pro eo quod ex confusione ipsarum quaestiones difficiles saepius consurgebant, sicut rationabili de illorum suffraganeorum conscientia factae sunt, et in scripto authentico continentur, et constitutiones alias, quae pro corrigendis quorumdam excessibus et aliis honestis causis congregato concilio deliberatione provida statuistis cum additionibus et determinationibus quae ipsis capitulis inferius apponuntur, auctoritate apostolica confirmamus. Ut officium B. Mariae ab omnibus communiter celebretur. Praeterea canonici, qui redditus canonicos habent in nigris cappis, vel albis superpelliceis ad divina officia celebranda conveniant, et dormiant in dormitorio uno, et si aliquis ex canonicis ecclesiae tuae de mandato archiepiscopi, qui pro tempore fuerit, vel capituli processerit aliquorsum, donec extra permanserit, exigente necessitate, fructus praebendae suae, seu alios redditus suos integre consequatur. Prohibuisti etiam ne conventicula fierent quae fraternitates appellantur; et ne comes, vel alius quicunque laicus, cum tuam ecclesiam rectore vacare contigerit, de domo vel aliis rebus ecclesiasticis se intromittere ullo modo praesumat, vel personam aliquam praeficere . . . clericus de communi vel majoris et sanioris partis suffraganeorum consilio duxerit ordinandum. Statuisti etiam ut nullus in sacerdotio ducat uxorem, nec ad sacerdotis ordinem assumatur, nisi se victurum promiserit continenter, quod volumus etiam in diaconatus ordine observari. Ad haec insuper statuisti ut nullus episcopus presbyterum seu clericum alterius (dioecesis accipere, sine proprii episcopi litteris, vel ordinare praesumat; et ut nullus clericus ecclesiam obtinere per laicos, vel accipere ab aliquo investituram ecclesiae non vacantis attentet; quod si fecerit, officii sui beneficiique poena mulctetur. In causa ecclesiastica, nisi parva sit, nullius sine juramento testimonium admittatur, quod in qualibet etiam ecclesiastica causa ducimus observandum. Ita vero de monialibus decrevisti, quod post annum suae probationis velamen accipiant, aut egrediantur de claustro; quod sic tantum volumus observari, ut expulsae in aliquo loco votum suum, ne redarguendae transgressionis videantur. Abbatissa vero infra mensem electionis suae benedictionem accipiat vel, remota eadem, alia subrogetur; et neque lineo vestimento, neque carne utantur, nisi forte fuerint infirmitate detentae. Et quia multi passim legitimis dimissis uxoribus superinducunt alias, statuisti, ut si quis dimissa propria uxore acceperit aliam, nisi se correxerit, nec in vita, nec in morte sepultura vel alia ei sacramenta ecclesiastica impendantur. Quid etiam de imponendis decimis decrevisti decernimus observandum; illud vero quod de usurariis, et de contractu matrimonii ante quintum consanguinitatis vel affinitatis gradum lineam statuisti, ne videantur in aliis gradibus indulgeri, non decernimus confirmandum, vel usuram in aliquo casu permitti. Praeterea vinculo anathematis innodasti, qui auferret ecclesiae privilegia, vel ex eis utile aliquod ex sua iniquitate abradunt, quod quidem observari jubemus. Reliquum vero capituli, ut videlicet quicunque rem mobilem vel immobilem ecclesiae auferunt, et praesertim ecclesiae S. Bartholomaei, eadem poena plectantur, quia nimium severitatis esse videtur, non decernimus confirmandum; nolentes tamen auctoritati tuae per hoc aliquatenus derogari. Nulli igitur hominum liceat hanc paginam infringere nostrae confirmationis, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Veronae, III Idus Novembris.

LXVII. In ecclesia S. Georgii Brinatensi, « in alodio suo paterno fundata, » partem canonicorum Crescentiacensium collocat eamque possessionibus ac privilegiis donat. Jus patronatus vero fratribus suis eorumque haeredibus reservat. (Veronae, Nov. 25.)[Ex Bullario Lateranensi, pag. 55.] LXVIII. Monasterii S. Mariae de Carcere protectionem suscipit et bona juraque confirmat. (Veronae, Nov. 25.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., IV, 153.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis LIVALDO priori ecclesiae S. Mariae de Carcere, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Effectum justa postulantibus indulgere, et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim cum petentium voluntatem et pietas adjuvat, et veritas non relinquitur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, praedecessorum nostrorum felicis memoriae Alexandri et Lucii Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, praefatam ecclesiam S. Mariae de Carcere, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, et oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum ipsum, in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Andreae de Curtarodulo cum pertinentiis suis; et decimas novalium omnium totius loci, qui Caracetulum vocatur, sicut privilegium Alexandri praedecessoris nostri plenius continet, et in Agueiano; et novalium in tota Scudachia, in Prata, in Montaniana et in Vigezolis. Quidquid habetis in Cavallili, in Craterolo, in Carpo, in Portu, in Minervio, in Bonadico, Urbana, Casali, Altadura, Merlaria, villa Placentiae, Montaniana, Miliarino, Palso, Vigezolo, Este, in plebe de Villa, in Montesilicis, Bavono, et quidquid Gerardus Paduanus episcopus rationabiliter vobis concessit. Quidquid habetis in Spaxano, Cona, in Tribano, in valle Pantena, in Montagnana, in Albertone. Quaecunque a bonae memoriae Bellino et Senebaldo, Paduanis quondam episcopis, vobis canonice data sunt, nihilominus confirmamus. Ecclesiam Sancti Salvatoris cum omnibus possessionibus, pertinentiis et aliis, quae ad Ecclesiam spectare noscuntur, terris cultis et incultis, cum silvis et sine silvis, sicut juste et pacifice possidetis. Terram quam habetis in vico Tinioso et in Gazolo; ecclesiam Sancti Joannis in Vighizolo cum omnibus possessionibus, adjacentiis et aliis, quae ad eamdem Ecclesiam pertinere noscuntur, terris videlicet paludibus, piscationibus et decimis. Decimationes etiam totius paludis de Baone, sicut vobis a Paduano episcopo rationabiliter concessae sunt, et ejus instrumento plenius continetur. Decimam quoque de territorio villae, quae dicitur Cavallile. Sententiam vero illam quam praefatus Bellinus super contentione, quae inter vos et clericos Sanctae Theclae de Este de persona Hugonis Ballistarii et filii ejus, et bonis ipsius agebatur, legitime promulgavit, ratam habemus et auctoritate apostolica confirmamus. Praeterea venditionem quam vobis archipresbyter de Runcho cum fratribus suis de quadam terra in Minervio rationabiliter fecit vobis, quae ad vos proprietatis titulo pertinet, illibatam decernimus permanere. Statuentes ut de possessionibus, quas habet Ecclesia vestra nunc, vel in posterum est habitura, nullus laicus decimas praesumat exigere; et novalium vestrorum quae propriis manibus vel sumptibus colitis, seu ad nutrimentum victualium vestrorum, nullus a vobis decimas extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eo loco professionem, fas sit absque prioris sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu, de eodem discedere; discedentem autem, absque litterarum cautione nullus audeat retinere. In parochialibus autem ecclesiis, quas habetis, liceat vohis sacerdotes eligere, et dioecesano episcopo praesentare, quibus si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Antiquas quoque et rationabiles consuetudines ecclesiae vestrae concessas, et usque ad haec tempora observatas, et decimas, quas a quadraginta retro annis usque nunc pacifice possidetis, auctoritate apostolica vobis roboramus. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se sepelire deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum, etc.

Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss.

Datum Veronae, per manum Alberti S. R. E. presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Kal. Decembris, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domini Urbani papae III, anno primo.

LXIX. Bulla pro abbatia Exaquiensi. (Veronae, nov. 30.)[ Gall. Christ. nov., XI, Instr., 245.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis THOMAE abbati monasterii sanctissimae Trinitatis de Exaquio ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuam posteritatis memoriam.

Monet nos apostolicae sedis auctoritas, cui, licet immeriti, praesidemus, pro statu omnium Ecclesiarum provida circumspectione satagere, et ne malignorum rapinis vel molestiis exponantur, apostolicum ipsis patrocinium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium sanstissimae Trinitatis de Exaquio in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum, Deum et B. Benedicti Regulam in eodem monasterio noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.

Locum scilicet ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis, ex dono Turstini Haldup et Eudonis filii ejus, et concessione et confirmatione Roberti de Haia, et Murieldis uxoris suae, et Ricc. et Radulphi filiorum eorum, in villa sanctae Opportunae, in qua sita est praefata ecclesia, totam partem quam praefatus Turstinus et Eudo filius ejus ibi habebant in terris, silvis, aquis, molendinis, piscariis et salinis; et in villa de Favilleriis totam partem quae fuit Adelais de Balta, et silvam quae appellatur Cavilleium, cum omnibus terris et molendino, cum aqua et molta de manerio de Crienciis, exceptis tantum servientibus suis, et omnia quae ad praefatam silvam pertinent, sicut ipsi eam habebant; et quidquid habebant in Orevilla et in Awarvilla et in omnibus maisnillis ad Orvillam pertinentibus. Apud Longamfamem terram ad unam carrucam; apud Coesnerios terram ad unam carrucam, et unum vavassorem cum eo quod tenet in eadem villa, et quidquid habebant in Bosevilla in plano, et in Appavilla, et in Oso villa, et in maisnillis ad Appavillam pertinentibus, in terris, silvis, et in omnibus aliis pertinentiis, et duas dimidias piscarias in vivia quae est juxta Hulmum; et extra parcum de Plesseio omnibus bestiis et porcis monachorum, et animalibus servientium seu custodientium pastum et pasturam; et si infra parcum mittuntur porci ad pastum, habeatis in eodem parco centum porcos a festo sancti Martini usque ad Quadragesimam quietos; et si ibi non mittuntur porci de foris ad pasnagium, tantum habeatis quinquaginta quietos usque ad praedictum terminum, cum eisdem consuetudinibus in nemore de Foilleia, et extra parcum ligna ad ecclesiam et domos suas, et omnia necessaria facienda de eadem foresta, et homines animalia sua custodientes similiter; et in eadem foresta partem quamdam per loca et divisas quas inde habetis determinatas in chartis, cum caeteris terris et pertinentiis sicut praefati donatores habuerunt et vobis concesserunt; terram trium famulorum in Balteis, scilicet, Ravenoti et Wimundi porcarii et Saraceni quam ipsi de eis tenuerunt; apud Criencias unum vavassorem cum terra sua, et in eadem villa terram ad duas carrucas et tres salinas et unam piscariam in mari, terram duarum bercariarum, sex suburbanos cum alodiis suis, et de teloneo ejusdem villae sexaginta solidos, in maresco de Cressoneres, sex acras terrae; apud Montem-catonis terram ad unam carrucam, liberam et quietam ab omni servitio et auxilio, et redditu, et saumones qui ibi capiuntur in noctibus sabbatorum totius anni; apud Argenceium terram ad duas carrucas cum masnagio de Rovreio cum suis pertinentiis; ea etiam quae Hugo de Valseio apud Valseium de eis tenuit, quidquid idem Hugo apud Martringneium tenuit ab illis. Ex dono Roberti de Haia terram Pippini liberam et quietam ab omni servitio et auxilio, et unam bovariam terrae apud Brottebecum. Ex dono Renaldi de Aurea-valle, clausum quod vocatur vinea, et totam partem landae juxta Torkenvillam, et pasnagium porcorum vestrorum quietum in silva sua, et ligna ad aedificia vestra apud Auream-vallem, et ibidem communem pasturam animalibus vestris, et sagrimentum; in Guerevilla duas acras terrae; in Lutearia unam acram terrae; tres acras terrae de feodo Rogerii de Monasteriis; terram juxta clausum, terram Hersendis et Annoti, et clausum Lecelinae cum domo sua. Ex dono Hugonis filii ejus de Rikevros terram quam dedit vobis Robertus Baumer; ex dono Roberti filii ejus terram apud Asambvillam; et in Baltesio unam acram terrae, et omnia quae idem Renardus ecclesiae vestrae dedit, et omnia quae de kalengiis suis relaxavit infra burgum Exaquii et in vicinia tota, et in aliis locis et villis eidem pertinentibus, libera et quieta. Ex dono Willelmi de Aurea-valle molendinum Sanctae-Opportunae cum omnibus consuetudinibus, et molta, et omnibus aliis ad idem molendinum pertinentibus. Ex dono Willelmi de Abrincis apud Sanctum-Salvatorem, viginti et sex acras terrae, et hominibus ejusdem eleemosynae communem pasturam et focum sicut suis; apud Vivefossam ex dono Gaufridi Outremer tres acras terrae, liberas et quietas ab omni servitio et auxilio, et unum masnagium et terram ad id pertinentem. Ex dono Willelmi et Richardi de Pirou, et ex concessione et confirmatione haeredum eorumdem Radulfi de Pirou et fratrum ipsius Gaufridi, Rogerii et Stephani, quadraginta quatuor acras terrae; et brociam juxta Landam, et unam piscariam in mari, et terram in qua domos aedificastis et hortos, pratum de Broc, pratum de Mela, unam acram terrae juxta crucem, et acram quam Robertus filius Osmundi et virgatam terrae quam Giroldus de Pirou vobis donavit, et concessione et confirmatione quam Radulfus filius et haeres Ricardi de Pirou et fratres sui vobis fecerunt, videlicet ut in voluntate vestra sit decimas vestras et caetera beneficia ad abbatiam vestram deferre et expendere, et quemcunque custodem volueritis apud Pirou, vestrarum rerum habere, et talem quietantiam in molta quam charta dividit. Ex dono Rogerii de Albingneio et Willelmi patris ejus, totam terram quam tenuit in Kereavilla et Francavilla Osmundus clericus, et sexaginta quatuor acras terrae in Livervilla, et quidquid filii Radulfi Espec tenuerunt in Alno et in Astella, et in marcisseio, unum ortulanum cum terra sua, et quidquid Anicia uxor praedicti Rogerii dedit vobis in monte famelico et in maisnillo Ogis. Ex dono Willelmi de Brikevilla dimidium molendinum de Matun. Ex dono Thomae filii ejus unam acram terrae in Alno et alteram in Verleio, et partem quam habebat in piscaria de Matun. Ex dono Roberti de Monasteriis et filiorum ejus Willelmi et Herberti duodecim acras terrae in Glatigneio, et quidquid Jordanus de Barnevilla ex dono patris et matris suae, vobis concessit et confirmavit, scilicet totum feodum unius vavassoris in Bretevilla, et quamdam terram in Gerseio, et confirmationem Roberti Bertranni de libertate et quietantia quam vobis fecit de eleemosyna vestra de Sotowast quam perpetuo vobis concessit acquietare. Ex dono Willelmi de Asnevilla quamdam domum juxta coemeterium, et totum marescum a coemeterio usque ad aquam. Ex dono Ric. Avenel, tres acras terrae in Frevilla et aliam terram. Ex dono Willelmi de Mercato, masuram Pontof in Crienciis. Ex dono Ricardi de Haia unam carrucam terrae in Ansgovilla et circa, et triginta acras terrae circa Haiam, et totam terram et redditum cum parte molendini quae apud Turvillam habetis, et apud boscum Rogerii, et totam terram et redditum cum molendino quae habetis apud Sotowast, et nundinas apud Exaquium in festo sanctae Crucis. Ex dono Alex. de Lievilla, trecentas anguillas apud Flamnigeart; prioratum de Boxgrava cum omnibus pertinentiis suis, et tres marcas argenti quas tantum habetis; et ecclesiam de Felingham, et ecclesiam de Rison, et ecclesiam sanctae Opportunae cum decimis et pertinentiis suis; capellam S. Mariae de Landa; ecclesiam de Crienciis cum decimis et omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Pirou cum decimis et caeteris pertinentiis suis, et quidquid habetis in ecclesia de Ginefossa: ecclesiam de Torvilla cum pertinentiis suis; ecclesiam de Heugevilla cum pertinentiis suis; ecclesiam de Aurea-valle cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Rocca cum decimis et pertinentiis suis; ecclesiam de Felgeriis cum decimis et pertinentiis suis, et quidquid habetis in ecclesia Sancti-Salvatoris cum decimis et caeteris pertinentiis suis; ecclesiam de Folleia cum decimis et caeteris pertinentiis suis; ecclesiam de Cleis cum decimis et pertinentiis suis; ecclesiam de Plesseio cum decimis et suis pertinentiis; heremitagium sancti Hemelandi; ecclesiam de Peretot cum decimis et omnibus ad eam pertinentibus; ecclesiam S. Georgii de Balteis cum decimis et omnibus ad eam pertinentibus; ecclesiam Sanctae Susannae cum decimis et aliis pertinentiis, et quidquid habetis in ecclesia de Appevilla cum decimis et caeteris quae ibidem habetis; ecclesiam de Cogneis cum decimis et caeteris pertinentiis suis; ecclesiam de Warengebech cum decimis et aliis pertinentiis suis; ecclesiam sancti Michaelis de nemore cum decimis et omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Haia a puteo cum decimis et suis pertinentiis; ecclesiam de Gerevilla cum decimis et aliis ad ipsam spectantibus; ecclesiam de Alno cum decimis et omnibus appendiciis ejus; ecclesiam de Verleio cum decimis et caeteris pertinentiis ejus; ecclesiam de Ansgovilla cum decimis et aliis pertinentiis suis; ecclesiam de Bretevilla cum decimis et aliis pertinentiis suis; ecclesiam de Surevilla, et ecclesiam de Glattegneio, et ecclesiam de Baudrevilla, et ecclesiam de Osmunvilla, ecclesiam de Orvilla, et ecclesiam de Merbec, et ecclesiam de Porbail; ecclesiam Sancti Georgii de Rivaria, et ecclesiam de Torgisvilla; ecclesiam de Maisnillo; ecclesiam de Aumevilla; hermitagium de Sancto Jovino; ecclesiam de Sotowast, ecclesiam de Wisel, ecclesiam de Ansnevilla, ecclesiam de Revilla, ecclesiam de Gerovilla cum decimis et omnibus ad ipsas pertinentibus; ecclesiam de Agenceio, ecclesiam de Coesneriis, et quidquid habetis in ecclesia de Valseio, et in ecclesia de Martringneio cum decimis et omnibus ad ipsas pertinentibus. Praeterea ecclesiam de Suavetona, ecclesiam de Bisvigetona, ecclesiam de Karletum, ecclesiam de Berlinges, ecclesiam de Cambringham, ecclesiam de Brotebi, ecclesiam de Subroc, cum decimis et omnibus ad ipsas pertinentibus; ecclesiam Sancti Symphoriani de Haia cum decimis et pertinentiis suis; obedientiam de Aurea-valle cum pertinentiis suis; decimam quam habetis apud Longamfamem et apud Vivofossam; decimam de nemore de Plesseio et de parco in venditione, in pasnagiis et venatione, in pecudibus et avibus, in molendinis et piscariis et aliis minutis decimis, et in omnibus lucris quae ibi fiunt, et decimam de redditibus omnibus illius manerii; decimas quas similiter habetis in bosco de Fulleia; totam decimam de Crienciis, decimam Tangue et molendini, decimam molendini de Fulleia, decimam redditus frumenti domini ejusdem villae de Crienciis, et decimam salis et nundinarum, arietum, porcorum et anserum, et decimam de omnibus exitibus illius manerii; decimam molendinorum de Monte-catonis et piscariarum et de omnibus exitibus illius manerii; et decimam quam habetis apud Awarvillam, et apud Osovillam; decimam molendinorum de Monteacuto et de Bertavilla et Eudonisvilla; decimam telonei de Haia, decimam de parco, decimam molendinorum desuper aquam de Bo, de Hardi, de Ceminio, de Baril, de Pelemusca, de Surtran, et decimam molendini de Vado; decimam denariorum quos habetis apud Brotebium et Felingehan, et Risun et Suavetona, et Lutona, et Scortona, et dimidiam decimam cujusdam molendini apud sanctum Salvatorem cum aliis minutis decimis; decimam frumenti et avenae quam habetis in Brettevilla, et decimam quam habetis in Pirou, in garbis et molendinis, et in anguillis et in omnibus quae contingit decimari; et decimam nundinarum de Albigneio et de foro ejusdem villae, et decimam quam habetis apud Millerias; decimam molendinorum de Anschetervilla, et duas partes decimarum de feodo vestro de Torvilla, et viginti quartaria hordei quae habetis de ecclesia de Groevilla; decimam molendini de Rocca, decimam quam habetis apud Sanctum Sebastianum.

Sane novalium vestrorum quae propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e seculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne ulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit absque abbatis sui licentia de eodem loco, nisi arctioris religionis obtentu, discedere; discedentem vero, sine communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. In parochialibus quoque ecclesiis quas habetis, liceat vobis clericos vel sacerdotes eligere, et dioecesano episcopo praesentare, quibus si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Interdicimus etiam ne quis in vos vel ecclesias vestras novas et indebitas exactiones praesumat imponere, aut excommunicationis vel interdicti sententiam, sine manifesta et rationali causa proferre.

Sepulturam praeterea ipsius monasterii liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Libertates etiam et immunitates ac rationabiles consuetudines in ecclesia vestra hactenus observatas, ratas habemus et eas futuris temporibus illibatas permanere sancimus. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi cujuslibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, praeviderint eligendum.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum, ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus fructum et hic bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Urbanus catholicae ecclesiae episcopus. Ego Henricus . . . . episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Petrus Sanctae Susannae presbyter cardinalis. Ego . . . presbyter cardinalis Sanctae Mariae Trans Tiberim, cancellarius. Ego Pandulfus presbyter cardinalis Sanctorum Duodecim Apostolorum. Ego . . . . presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Adelardus Sancti Marcelli presbyter cardinalis. Ego . . . cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego . . . . Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego . . . . Sancti Angeli diaconus cardinalis. Ego Gaufredus S. Mariae in Via Lata diaconus cardinalis. Ego . . . Sanctae Mariae in Porticu diaconus cardinalis. Ego Petrus Sancti Nicolai in . . . diaconus cardinalis. Ego . . . Sancti Georgii . . . . diaconus cardinalis . . . . .

Per manum Alberti . . . cardinalis et cancellarii, pridie Kalendas Decembris, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus . . . . . Urbani papae III anno secundo.

LXX. Privilegium pro ecclesia S. Castoris Cardonensi. (Veronae.)[GUNTHER, Cod. diplom. Rhen.-Mosell. I, 449.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis decano ecclesiae Sancti Castoris Cardonensis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis, in perpetuum.. . . In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis, totam usui fratrum, decimas de Tris quarum duae partes ad canonicos pertinent, et tertia ad praepositum, decimas de villis circa locum, qui vocatur Vostra, quarum villarum duae ad praepositum, et aliae ad canonicos pertinent, et curtem ejusdem loci cum pertinentiis suis, de qua curte dimidiam marcam et unam hospitationem debet percipere praepositus annuatim. Locum qui dicitur Massenpret, ecclesiam de Afflone, cum curte et appendiciis suis, de qua praepositus decem solidos percipit annuatim. Ecclesiam de Bucha cum pertinentiis suis. Locum qui dicitur Rode. Locum qui dicitur Savirtshusen. Mathena, Limene, ecclesiam de Beltena in qua praepositus tantum habet quantum canonici, ecclesiam de Kirricha cum pertinentiis suis, quae pertinet ad jus praepositi. Decimas de Elenze quarum duae partes ad scholasticum pertinent, et tertia ad illum presbyterum qui servit in ecclesia, villam de Bittellesdorf, cum appendiciis suis, in qua praepositus habet marcam dimidiam annuatim. Possessiones quas habetis in Dicheset, in Pumera et Cumdeda, cum jure et libertate, quam praepositus seu decanus, scholasticus, seu capitulum in his habent ex antiqua et rationabili constitutione ecclesiae hactenus observata. Praeterea novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis, seu decanis aliisque omnibus ecclesiasticis saecularibusve personis omnino fieri prohibemus. Libertates etiam et immunitates ecclesiae vestrae juste collatas, sicut hactenus observatae sunt, ratas habemus, et eas perpetuis temporibus illibatas permanere sancimus. Prohibemus insuper ne infra fines parochiae vestrae ullus sine assensu dioecesani episcopi et vestro capellam seu oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis Romanorum pontificum. Auctoritate quoque apostolica interdicimus, ne quis in vos vel ecclesiam vestram excommunicationis, suspensionis, aut interdicti sententiam sine manifesta et rationabili causa promulgare praesumat. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Ego Hyacinthus Sanctae Mariae in Cosmedin diaconus Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Petrus presbyter cardinalis titulo Sanctae Susannae. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae Trans Tiberim titulo Calixti. Ego Pandulfus presbyter cardinalis titulo XII Apostolorum. Ego Melior presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli titulo Pamachii. Ego Adelardus titulo Sancti Marcelli presbyter cardinalis. cardinalis. Ego Bobo Sancti Angeli diaconus cardinalis. Ego Soffredus Sanctae Mariae in Via Lata diaconus cardinalis. Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diaconus cardinalis. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tull. diaconus cardinalis. Ego Radulfus Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et . . . . . . . . 1186 pontificatus vero domini Urbani papae III anno secundo.

LXXI. Monasterii S. Petri Candensis sive Blandiniensis protectionem suscipit, bonaque ac privilegia confirmat. (Veronae, Dec. 3.)[MIRAEUS, Opp. diplom., III, 63.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GERARDO abbati et fratribus monasterii S. Petri Gandensis sive Blandiniensis, etc.

Praefatum monasterium S. Petri sub nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio munimus In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et S. Benedicti regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter servetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, vel aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum istum, in quo dictum monasterium situm est, cum pertinentiis suis.

In Tornacensi episcopatu altare S. Mariae in Atrio S. Petri constitutum cum appendiciis suis; capellam S. Joannis Baptistae in Burgo; capellam S. Jacobi; capellam S. Nicolai; capellam de Swynaerde; altare de Bostburch cum appendiciis suis; altare de Eka; altare de Ondeghem; altare de Olzene; altare de Wettrem; altare de Lovendighem; altare de Bergina; altare de Themseca; altare de Kemseca; altare de Coesfoorde; altare de Calloo; altare de Wracene; altare de Beverna; altare de Byghem; altare de Desselghem; altare de Anseghem; altare de Autrive; altare de Avelghem; altare de Coteghem; altare de Bossuyt; altare de Hollain; altare de Baugille; altare de Annetiennes; altare de Werpes; altare de Camphinio; altare de Carvin, a personis et ab omni personali successione libera sint, ut a Tornacensibus episcopis vobis canonice sunt concessa et scriptis suis firmata.

In Cameracensi episcopatu altare de Meerlebeke cum appendiciis suis, altare de parvo Houthem; altare de Materna; altare de Bost cum appendiciis suis; altare de Hilleghem; altare de Woubrechteghem; altare de Dulciaco cum appendicio suo; altare de Elinghen; altare de Fleursighem; altare de Ydeghem; altare de Steenhuyse; altare de Smeerebbe; altare de Lecuwerghem; altare de Dickele. In Morinensi episcopatu altare de Boesinghen; altare de Terdighem. In Attrebatensi episcopatu altare de Harnes cum appendiciis suis. In Roffenenensi episcopatu altare de Gevisham; altare de Grenewich.

Sive novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum decimas a vobis nullus extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos, laicos a saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversationem recipere, et eos sine contradictione aliqua retinere. Cum autem generale interdictum fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare.

Insuper auctoritate apostolica prohibemus, ne quis in vos vel monasterium vestrum excommunicationis, suspensionis et interdicti sententiam sine manifesta et rationabili causa promulgare, vel novas indebitas actiones irrogare praesumat. Ne quis infra clausuram domorum vestrarum spolium aut rapinam committere, ignem apponere, hominem capere aut interficere, seu aliquam violentiam qualibet temeritate exercere praesumat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet obreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum major pars sanioris consilii, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam, providerint eligendum. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint vel interdicti, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur.

Missas publicas a dioecesano episcopo in eodem monasterio fieri prohibemus, ne in servorum Dei recessibus ulla popularibus conventibus occasio praebeatur, vel mulierum fiat inusitatus accessus, nisi ab abbate et fratribus fuerit invitatus. Prohibemus insuper ne infra fines parochiae vestrae ullus sine assensu dioecesani episcopi et vestro capellam vel oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis Romanorum pontificum. Interdicimus etiam, ne parochiani vestri, contra inhibitionem felicis memoriae Innocentii papae praedecessoris nostri et consuetudinem hactenus observatam, apud alias ecclesias in praejudicium vestrum accipiant sepulturam.

Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, pro quorum gubernatione, sustentatione et usibus concessa sunt, etc.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, III Nonas Decembris, indictione V, pontificatus vero domini Urbani III. secundo, anno Domini 1187.

LXXII. Monasterii S. Mariae Soroensis protectionem suscipit, bonaque ac privilegia confirmat (Veronae, Dec. 10.)[THORKELIN, Diplomatarium Arna-Magn., I, 273.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati monasterii S. Mariae de Sora cum fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuam memoriam.

Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium ne forte cujuslibet temeritatis incursus eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sanae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, justis vestris postulationibus clementer annuimus et monasterium Sanctae Mariae de Sora, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam et institutionem Cisterciensium fratrum in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, vel in futurum justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum in quo monasterium memoratum situm est cum adjacentiis et pertinentiis suis; grangiam de Liunghe cum omnibus pertinentiis suis; grangiam de Slaglose cum omnibus pertinentiis suis; Othinstorp cum omnibus pertinentiis suis: grangiam de Aswarthabothae cum omnibus pertinentiis suis; grangiam de Wanpose cum omnibus pertinentiis suis. Villam quae dicitur Biarbii, quam ex donatione domini Esberni fratris domini Absolonis Lundensis archiepiscopi obtinuistis cum silvis, pratis, molendino, piscariis et caeteris pertinentiis suis; grangiam de Guthem cum universis pertinentiis suis. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus vel sumptibus colitis seu de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis personas liberas et absolutas e saeculo fugientes ad conversionem recipere et eas absque contradictione qualibet retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, sine abbatis sui licentia fas sit de eodem loco discedere; discedentem vero, absque communium litterarum cautione, nullus aud eatretinere. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum terminos nullus rapinam seu furtum committere, ignem apponere, hominem capere vel interficere audeat, seu violentiam aliquam exercere. Insuper etiam sancimus apostolica auctoritate ut, quemadmodum a praedecessoribus nostris statutum est, nullus episcopus neque alia persona ad synodos vel ad conventus forenses vos invitos ire compellat. Sed nec ad domos vestras causa ordines celebrandi, chrisma conficiendi, causas tractandi, vel aliquos publicos conventus convocandi, quisquam vobis invitis praesumat accedere. Sancimus etiam ut, si episcopus, in cujus parochia domus vestra fundata est, tertio per intervalla temporum cum humilitate et devotione qua convenit requisitus substitutum abbatem benedicere forte noluerit, licitum sit eidem abbati, si tamen sacerdos fuerit, proprios novitios benedicere et alia quae ad officium per ipsum pertinent exercere, donec idem episcopus duritiem suam recogitet et benedicendum abbatem benedicere non recuset. Sane si episcopi aliquid ab abbatibus vestri ordinis praeter obedientiam debitam vel principes terrae contra libertatem ordinis a praedecessoribus nostris et a nobis indultam expetierint, liberum sit eisdem abbatibus auctoritate apostolica denegare quod petitur, ne occasione ista praedictus ordo, qui hactenus liber exstitit, humanae servitutis laqueo alligetur. Illud adjicientes ut nullus episcopus regularem electionem vestri abbatis impediat, aut de instituendo, aut deponendo, aut removendo eo qui pro tempore fuerit, contra statuta Cisterciensis ordinis et auctoritatem privilegiorum vestrorum se ullatenus intromittat. Quod si episcopi ipsi aliquam propter hoc in Ecclesias vestras vel personas sententiam promulgaverint, eamdem sententiam, tanquam contra sedis apostolicae indulta prolatam, statuimus irritandam. Cum vero propriorum episcoporum copiam non potestis habere, si aliquem episcopum per vos transire contigerit de quo plenam notitiam habetis, ab illo et a covicinis episcopis cum dioecesana sedes vacaverit, benedictiones vasorum et vestium, monachorum ordinationes, et altarium consecrationes recipere valeatis: sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum praejudicium generetur. Auctoritate quoque apostolica interdicimus ne quis vicinos vel mercenarios vestros, pro eo quod vos ad laborandum adjuverint in illis diebus in quibus laboratis et alii feriantur vel aliqua occasione eorum quae ab apostolica benignitate vobis indulta sunt, seu benefactores vestros, pro eo quod aliqua beneficia vobis vel obsequia ex charitate praestiterint interdicere, aut vinculo anathematis audeat innodare. Quod si quis aliquem de familia vestra, donec in famulatu vestro permanserit, propter detentionem decimarum vel aliud aliquid a sede apostolica ordini vestro concessum, excommunicationis vel interdicti sententiam promulgaverit, liceat vobis eos absolvere metu mortis, et si eorum presbyteri humiliter requisiti id efficere noluerint, vel malitiose distulerint illis ecclesiastica sacramenta conferre; liceat quoque vobis in monachos vestros sive conversos qui de claustro vestro sine licentia abbatis sui exierint, si forte, vobis invitis, aliquis eos retinere praesumpserit, sententiam regularem ex nostra auctoritate proferre.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si quis autem, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo judicio divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus fiat pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Petrus de Bon tituli S. Susannae cardinalis ss. Ego Laborans presbyter cardinalis S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti ss. Ego Pandulfus presb. card. tit. Duodecim Apostolorum ss. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Hyacinthus diac. card. S. Mariae in Cosmedin ss. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Bobo S. Angeli diaconus cardinalis ss. Ego Rollandus S. Mariae in Porticu diac. card. ss. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Radulfus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Idus Decembris, indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1187; pontificatus vero domini Urbani papae III, anno secundo.

LXXIII. Privilegium de plenaria libertate monachorum Carae insulae. [LANGEBEK, Script. rer. Danic., V, 253.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus ABSALONI Lundensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato, et suffraganeis ejus et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis et presbyteris in eisdem episcopatibus constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Quia plerumque veritatis integritas per minorem intelligentiam aut malitiam hominum depravatur, non videtur incongruum, si ea etiam quae manifeste dicta videntur, ad omnem ambiguitatis scrupulum removendum, evidentius exponantur, et turbatoribus veritatis omnis auferatur contradictionis occasio, qua ea quae recte dicta sunt, aliqua valeant obumbratione fuscari. Accepimus autem, quod cum fratribus Carae insulae, sicut aliis omnibus Cisterciensis ordinis fratribus, a patribus et praedecessoribus nostris concessum sit, et a nobis ipsis postmodum indultum et confirmatum, ut de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, nemini decimas solvere teneantur, quidam ab eis nihilominus, contra indulgentiam sedis apostolicae, decimas exigere et extorquere praesumunt, et prava et sinistra interpretatione apostolicorum privilegiorum capitulum pervertentes, asserunt de novalibus debere intelligi, ubi noscitur de laboribus esse inscriptum. Cum igitur manifestum est omnibus, qui recte sapiunt, interpretationem hujusmodi perversam esse, et intellectui sano contrariam, cum secundum capitulum illud a solutione decimarum tam de terris illis quas deduxerunt vel deducunt ad cultum, quam etiam de terris illis cultis, quas propriis manibus vel sumptibus excolunt liberi sunt penitus et immunes, nec ullus contra eos materiam habeat malignandi, vel quomodolibet ipsos contra justitiam molestandi, vobis per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus omnibus qui sunt vestri juris, auctoritate nostra prohibere curetis, ne a memoratis fratribus Carae insulae, vel a fratribus aliorum monasteriorum Cisterciensis ordinis, qui in episcopatibus vestris consistunt, de novalibus vel de aliis terris quas propriis manibus aut sumptibus excolunt, ullatenus decimas praesumant exigere, vel quomodolibet extorquere. Nam si de novalibus tantum vellemus intelligi, ubi ponimus de laboribus, de novalibus poneremus, sicut in privilegiis quorumdam aliorum apponimus. Quia vero non est conveniens vel honestum, ut contra instituta sedis apostolicae veniatur, quae obtinere debent inviolabilem firmitatem, mandamus vobis firmiterque praecipimus ut, si qui monachi, canonici, clerici, seu laici, contra privilegia sedis apostolicae praedictos super decimarum exactione gravaverint, laicos excommunicationis sententia percellatis, monachos et canonicos, sive clericos, contradictione, dilatione et appellatione cessante, ab officio suspendatis, et tam excommunicationis quam suspensionis sententiam faciatis usque ad dignam satisfactionem inviolabiliter observari, nec litterae illae habeant firmitatem quas contra tenorem hujus scripti ab aliquo constiterit impetratas. Ad haec vobis praesentium auctoritate praecipiendo mandamus, quatenus, si quis in monachos vel conversos praescripti monasterii Carae insulae, vel aliorum monasteriorum Cisterciensis ordinis, manus violentas injecerit, eum, candelis accensis, excommunicatum publice nuntietis, et faciatis sicut excommunicatum ab omnibus cautius evitari, donec congrue satisfaciat praedictis abbatibus et fratribus et cum litteris dioecesani episcopi rei veritatem continentibus apostolico se conspectui repraesentet.

ANNO 1185-1187. LXXIV. « Consuetudines quibus Ecclesia Carnotensis a quadraginta retro annis sine interruptione usa est, » confirmat. [ Theodori Poenitentiale, II, 434.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis . . . . . decano et capitulo Carnotensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Ad universalis Ecclesiae regimen, licet indigni, providentia supernae dispositionis assumpti, pro universarum Ecclesiarum statu pastorali tenemur consideratione satagere, et earum quieti, quantum nobis Dominus dederit, justis postulationibus inclinati, et susceptae ministerio servitutis inducti, libertatem et rationabiles consuetudines quibus ecclesia vestra a quadraginta retro annis sine interruptione usa est, et adhuc sine controversia uti dignoscitur, sicut praedecessorum nostrorum sunt nobis scriptis authenticis confirmatae, ratas habemus eas, quas futuris temporibus manere decernimus illibatas. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

LXXV. Monasterium S. Sepulcri Placentinum tuendum suscipit ejusque bona et privilegia confirmat. [CAMPI, Hist. di Piacenza, II, 370.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati S. Sepulcri Placen. ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum. . . . . . Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praedictum monasterium S. Sepulcri, in quo divino estis obsequio mancipati, ad exemplar praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis quidem statuentes ut ordo monasticus in dicto monasterio institutus perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo memoratum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam S. Nicolai; ecclesiam S. Nazarii, juxta ipsum monasterium positas; ecclesiam SS. Cosmae et Damiani et S. Vitalis Cremonae positam cum pertinentiis suis, etc

Statuimus insuper, et praesenti decreto sancimus ut libertatem, quam bonae memoriae Dionysius quondam Placentiae episcopus de assensu canonicorum suorum monasterio vestro concessit, et scripto proprio confirmavit, videlicet, ut sitis ab omni jugo episcopali et onere servitutis liberi, sicut hanc libertatem usque ad nostra tempora possedistis, ita sine contradictione alicujus deinceps habeatis, etc. Prohibemus autem ut infra fines vestrae parochiae, nullus sine assensu dioecesani episcopi, et vestro, ecclesiam sive oratorium de novo construere audeat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum praefatum monasterium temere turbare, etc.

ANNO 1186-1187. LXXVI. Universos fideles per archiepiscopatum Ravennatem et episcopatum Ferrariensem hortatur, ut fratribus S. Mariae de Reno pecuniam dent ad pontem in Reno efficiendum. (Veronae, Jan. 22.)[TROMBELLI, Memorie di Reno, 434.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis Dei fidelibus per Ravennatem archiepiscopatum et Ferrariensem episcopatum constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam, ut ait Apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi, prout gessimus in corpore, sive bonum sive malum, oportet nos diem messionis extremae misericordiae operibus praevenire et aeternorum intuitu seminare in terris quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in coelis: firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam aeternam. Inde est quod cum dilecti filii nostri Hu. prior et fratres Sanctae Mariae de Reno in ecclesia sua campanarium construere coeperint, et pontem supra fluvium Renum transeuntibus admodum necessarium reparare, saluti vestrae plurimum expedit, ut eis ad ejusmodi aedificia consummanda manum auxilii porrigatis, quatenus per suffragia vestra valeant, Domino juvante, perficere, quod nequeunt de propria facultate complere.

Monemus itaque universitatem vestram et hortamur in Domino, atque remissionem peccatorum injungimus, ut praedicto priori et fratribus, divino intuitu et vestrae salutis obtentu, de bonis a Deo vobis praestitis, charitatis beneficia misericorditer conferatis, ita quod ipsi suffragiis vestris adjuti ad dignum effectum perducere valeant quod coeperunt, et vos per haec et alia bona quae, Domino inspirante, feceritis ad aeternae felicitatis gaudia mereamini pervenire.

Datum Veronae, XI Kal. Februarii.

LXXVII. Universos episcopos de hoc fratrum S. Mariae de Reno privilegio certiores facit, « ut a quocunque maluerint catholico antistite ordinentur. » (Veronae, Jan. 22.)[ Ibid., p. 435.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus universis episcopis ad quos litterae istae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum dilectis filiis nostris . . . . . priori et conventui Sanctae Mariae de Reno ab episcopis Bononiensibus fuerit jam pridem indultum, et apostolico eis privilegio confirmatum, ut a quocunque maluerint catholico antistite ordinentur, providere volumus et debemus, ut eis libertas ista futuris temporibus servetur illaesa. Quapropter fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, cum ad vos aliquis eorum accesserit ordinandus, juxta tenorem privilegii nostri, nullius contradictione vel appellatione obstante, auctoritate apostolica ordinetis. Nolumus autem ut pro eo quod ab aliquo semel aut saepius receperint ordines, facultas eis adeundi alium vel alios aliquatenus denegetur.

Datum Veronae, XI Kal. Februarii.

LXXVIII. Archiepiscopo Tarraconensi et episcopo Barcinonensi praecipit ne ab abbate fratribusque Sanctarum Crucum obedientiam poscant, quoad eorum de monasterio controversia dirimatur. (Veronae, Jan. 28.)[MARCA, Marca Hispanica, 1380.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopo Tarraconensi et episcopo Barcinonensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Significarunt nobis dilecti filii abbas et conventus de Sanctis Crucibus quod cum ipsorum monasterium in confinio parochiarum vestrarum sit fundatum, quaestione inter vos suborta ad quem de jure debeat pertinere, quilibet vestrum ab abbate obedientiam quaestione pendente requirit. Quia igitur aequum non est quod praedictus abbas, donec concordia vel judicio fuerit terminatum, cui praedictum monasterium competat, alicui vestrum ullam jure parochiali obedientiam debeat exhibere, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, donec inter vos super hoc judicatum fuerit vel amicabiliter compositum, ab exactione obedientiae vel aliis inquietationibus ipsius abbatis penitus existentes, monasterium ipsum in nullo aggravare tentetis.

Datum Veronae, V Kal. Februarii.

LXXIX. Sororibus S. Nicolai Furnensibus annuos solidos quinquaginta donatos a Gertrude quondam comitissa Maurianensi, asserit. (Veronae, Febr. 5.)[MIRAEUS, Opp. diplom., III, 59.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus CHRISTIANAE priorissae et sororibus S. Nicolai Furnensis, salutem et apostolicam benedictionem.

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilectae in Domino filiae, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, quinquaginta solidos Flandrensis monetae, quae vos annuatim ex pia distributione nobilis mulieris Gertrudis quondam comitissae Maurianensis, auctoritate apostolica roborata, contingunt, sicut in authentico nobilis viri Philippi comitis Flandrensis fratris ipsius, et suo plenius continetur, vobis et per vos Ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus.

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Veronae, Nonis Februarii.

LXXX. Monachis et fratribus militiae Templi et Hospitalis Hierosolymitani in urbe vel suburbio Aquensi commorantibus praecipit ne Ecclesiae Aquensis jura infringant. (Veronae, Febr. 12.)[MORIONDI, Monumenta Aquensia, I, 84.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis monachis et fratribus militiae Templi et Hospitalis Hierosolymitani in Aquensi urbe vel suburbio commorantibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Quanto de favore ecclesiastica commoda nobis majora proveniunt, tanto ne Ecclesiarum jura temere perturbetis nobis imminet sollicitius providendum. Ideoque praesentium vobis auctoritate mandamus, et districte praecipimus, quatenus terminos parochiae Aquensis civitatis et suburbii, quae Aquensi Ecclesiae per sententiam D. bonae memoriae quondam Mediolanensis archiepiscopi adjudicata fuisse dignoscitur, nullatenus infringatis, nec aliquem de parochia illa in poenitentiis publicis, et exsequiis defunctorum, vel aliis parochialibus admittatis, quia grave nobis existeret, et molestum, nec possemus aequanimiter sustinere.

Datum Veronae, II Id. Februarii.

LXXXI. Ad Reginaldum episcopum et capitulum Carnotense.--Ne domus in claustro laicis dentur, aut locentur a canonicis. (Veronae, Febr. 18.)[D' ACHERY, Spicil., III, 550.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri R. episcopo, et dilectis filiis decano et capitulo Carnotensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Audivimus, et audientes nequivimus non mirari, quod laici quidam in claustro vestro domos jure haereditario possidentes, tales personas plerumque admittunt, per quas clericorum quies inhonesto strepitu saepe turbatur, et devotio populi, ne divinis intendat officiis, praepeditur. Joculatoribus quidem, aleatoribus, cauponibus et mulieribus turpibus praescriptae domus de consuetudine prava locantur. Volentes igitur communi Ecclesiae honestati consulere, auctoritate apostolica prohibemus ne domos canonicales ulterius laicis, per quos honestati ecclesiasticae derogetur, vel gratis dentur, aut etiam sub quacunque occasione locentur. Constituimus etiam de domibus quas laici in claustro jure haereditario tenent, si eas in personis propriis cum honesta familia, exclusis mulieribus turpibus, inhabitare noluerint, ut nonnisi clericis, vel personis regularem vitam professis, gratis, vel pro pretio concedant, si congruum eis pretium voluerint exhibere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Veronae, XII Kal. Martii.

LXXXII. Privilegium pro monasterio S. Mariae de Campo-Martis Romano. (Veronae, Febr. 26.)[MONTFAUCON, Diarium Italicum, 243.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus AGNETI abbatissae, ac sororibus S. Mariae de Campo-Martis, salutem et apostolicam benedictionem.

Ea quae de apostolici auctoritate mandati concordia vel judicio terminantur, firma debent et illibata manere, et ne processu temporis in contentionis scrupulum denuo reducantur, litterarum memoriae commendari, scriptoque apostolico communiri. Cum autem inter monasterium vestrum et ecclesias Sancti Triphonis, Sancti Salvatoris de Serra, Sancti Nicolai de Praefecto, et Sancti Blasii de Monte Acceptabili, super parochiali jure populi qui contineri dignoscitur a domo Pauli Joannis de Mitia, et infra a domo Bucacanum, et infra a via majore, quae tendit juxta turrim Aimeldrigi de Scorza sancto, et infra ab utroque latere viae a domo Monachi, et infra a domo Benencase de Romanello, et infra, diutius fuisset agitata contentio: tandem felicis memoriae Lucius papa, praedecessor noster, dilectis filiis rectoribus Romanae fraternitatis eamdem causam fine commisit debito terminandam. Qui, audito quod monasterium vestrum jam dictum populum tanquam parochianos a quadraginta retro annis continue tenuerat usque ad tempus illud, et . . . . hinc inde propositis ab impetitione adversae partis super eodem populo, vos et vestrum monasterium absolverunt, adjudicantes vobis et eidem coenobio populum, ipsum prout antea noscebamini tenuisse. Ut igitur eadem sententia perpetuam habere valeat firmitatem, ipsam prout rationabiliter lata est, et in scripto exinde facto plenarie continetur, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Veronae, IV Kal. Martii.

LXXXIII. Privilegium pro Ecclesia Concordiensi. (Veronae, Mart. 12.)[UGHELLI, Italia sacra, V, 332.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, ven. fratri JONATHAE Concordiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Ordo rationis expostulat, et ecclesiasticae utilitatis consideratio nos invitat fratres et coepiscopos nostros ampliori charitate diligere, et commissas eorum gubernationi Ecclesias patrocinio sedis apostolicae propensius communire, quo ex suscepti exsecutione officii tanto valeant semper vigilantiores existere, quanto a pravorum incursibus securiores se viderint permanere. Hac igitur consideratione rationis inducti, et tuis nihilominus precibus inclinati, personam tuam, et Ecclesiam tuae curae commissam cum omnibus, quae impraesentiarum rationabiliter possides, vel in futurum justis modis poteris adipisci, sub B. Petri, et nostra protectione suscipimus, specialiter autem civitatem Concordiae, ubi episcopatus fundatus est, cum villa de Fratta, et capella S. Leonardi, monasterium Summaquense cum omnibus pertinentiis suis, portum de Gruario cum molendinis cum omnibus ad se pertinentibus, curtem de Lugugnana cum villa, villam de Prato, villam de Cesardo, villam du Mortulo, in villa de Latisana decem mansos, villam de Rivago, villam de Cumirago, curtem de Fossalta, villam de Gurgo, villam de Cicolino, villam de Tileo, villam de Cintello, villam de Corderado, villam de Saccudello, villam de Saleto, et has omnes villas cum campulis, pascuis, silvis, paludibus, piscationibus, venationibus, aquis, aquarumve decursibus, cultis et incultis, omnia et in omnibus temporalia, et ad regiam potestatem pertinentia usque ad aquam; curtem de S. Joanne cum omnibus ad se pertinentibus, scilicet villa de Versia usque ad Caxarsam, et decimis de S. Vito cum uno manso; curtem de Mircho cum omnibus pertinentiis suis; curtem de Turri cum omnibus pertinentiis suis; curtem, et villam de Arba cum omnibus pertinentiis suis; tertiam partem Mutae, quae exigitur de silva de Curto; castellum de Meduno cum villa, famulis et famulabus, campis, pratis, vineis, pascuis, montibus, silvis, venationibus, paludivis, piscationibus, aquis, aquarumque decursibus omnia et in omnibus etiam temporalia; villam de Sequals cum L. mansis, et ultra, et cum castellari uno, ubi est ecclesia S. Danielis, et cum montibus, et planitiebus; villam de Ciliaco, villam de Pino, villam de Summonte, villam de Portu veteri, et quidquid habes in villa de Toppo, et in villa de Trevegias, villam de Stepaso, quod habes apud Almutium; castrum de Maglano cum pertinentiis eorum; castellare unum, et LX mansos, et ultra in plebe de Fana, in plebe de Barcis circa XXX mansos; et quod habes apud Calaresium, et apud Tefam, et apud Vivarium, et apud Pnicum; et quod habes in villa de Gallis, in villa de Durdago; et quod habes in villa de Pausis, villam de Paseglano, villam S. Andreae; et quod habes in villa de Laurenciaco, duas partes villae S. Steni; villam de Sauledo, villam de Grumelio, villam de S. Laurentio, curtem de Cusano cum omnibus pertinentiis suis; villam de Frassenedo, et exinde usque ad mare; curtem de Belgrado, et villam cum omnibus pertinentiis suis; in villa de Madrisio decem mansos; villam de Arenvoluto cum omni integritate: plebem insuper episcopalis sedis, plebem de portu Gruarii, plebem de portu veteri, plebem de Tileo, plebem de Fossalta, plebem de Jussago, plebem de Ligugniana, plebem de Latisana, plebem de Corderado, plebem de Gruario cum capellis suis, plebem de Bagnarolis cum capellis suis, plebem de Azzano, plebem de Curto, plebem de Castellonio, plebem S. Georgii, plebem de Barbana, plebem de Gajo, plebem de Valeriano, plebem de Isonia, plebem de Grovero, plebem de Lestans, de Socole, plebem de Meduno, plebem de Tramontio, plebem de Fana, plebem de Maniaco, plebem de Barcis, plebem de Cavassio, plebem de Gallis, plebem de Poncinico, plebem de Riconovo, plebem de Pausis, plebem de Turri, plebem de Naono, plebem de Zaupolis, plebem de Paseleano, plebem de Laurentiaco, plebem de S. Steno, plebem de Grumelio. Ex altera vero parte Taliamenti plebem de Ripis, et has omnes plebes cum capellis suis, et omnibus decimationibus, sicut haec omnia juste et pacifice possides, auctoritate tibi apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae protectionis, et confirmationis paginam infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem contra haec attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et BB. Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Veronae, IV Idus Martii.

LXXXIV. Ordinis Cisterciensis abbatum privilegia confirmat. (Veronae, Mart. 14.)[MANRIQUE, Annal. Cistere., III, 111.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, abbati Cisterciensi, et universis coabbatibus ejus sub eodem ordine Deo servientibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum ordo vester per infusionem divinae gratiae longe lateque fidelibus Christi sit odor vitae in vitam, in his, quae juste requiritis, tanto facilius nostrum impartimur assensum, quanto plures vestro exemplo in Ecclesia Dei proficiunt ad salutem. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris justis postulationibus clementius annuentes, et sollicite providere volentes, ne ad id, quod vestram religionem dedeceat, aliorum possitis malignitate compelli, felicis memoriae Lucii papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, vobis auctoritate praesentium indulgemus, ut si archiepiscopi, vel episcopi, in quorum parochiis domus vestrae fundatae sunt, cum humilitate, et devotione debita requisiti, abbates substitutos benedicere, et caetera quae ad officium episcopale pertinent, exhibere forte renuerint, eisdem abbatibus (si tamen sacerdotes fuerint) liceat proprios novitios benedicere, et caetera, quae ad officium suum pertinent, exercere; et ab alio episcopo accipere, quae a suo fuerint indebite denegata. Illud adjicientes, ut in recipiendis professionibus, quae a benedictis, vel benedicendis abbatibus exhibetur, ea sint episcopi forma et expressione contenti, quae ab origine ordinis noscitur instituta, scilicet, ut abbates ipsi, salvo ordine suo, profiteri debeant, et contra statuta ordinis nullam professionem facere compellantur. Quod si sedes dioecesani episcopi forte vacaverit, haec omnia a vicinis episcopis libere suscipere, et absque contradictione possitis; sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum praejudicium generetur. Quia vero interdum propriorum episcoporum copiam non potestis habere, si aliquem episcoporum per vos transire contigerit, ab illo interim monachorum ordinationes, benedictionem vasorum et vestium recipere valeatis. Paci quoque et tranquillitati vestrae providere volentes, districtius prohibemus ne quis vos ad saecularia judicia provocet: sed, si quis sibi putaverit aliquid in vos de jure competere, sub ecclesiastico judice experiendi habeat facultatem. Nullus etiam vos, vel fratres vestros ad concilia, synodos, aut aliquos forenses conventus ire, vel judicio saeculari de substantia vestra propria, vel possessionibus subjacere compellat; nec ad domos vestras accedat causa ordines celebrandi, chrisma faciendi, causas tractandi, aut aliquos publicos conventus convocandi; adjicientes ut nulli infra milliare unum ab abbatiis, vel grangiis vestris aedificia, vel mansiones novas liceat facere. Quod si praesumptum fuerit per episcopum dioecesanum, vel ejus officiales excommunicationis sententia arceatur. In causis autem propriis, sive civilem, sive criminalem contineant quaestionem, liceat vobis, fratrum vestrorum, quos ad hoc idoneos esse constiterit, testimoniis uti; ne ex defectu testium jus vestrum valeat deperire. Auctoritate quoque apostolica interdicimus ne quis vicinos vel mercenarios vestros, pro eo quod vos ad laborandum adjuverint, in illis diebus, in quibus laboratis, et alii feriantur; vel aliqua occasione eorum, quae ab apostolica benignitate vobis indulta sunt, seu benefactores vestros, pro eo quod vobis aliqua beneficia, vel obsequia ex charitate praestiterint, interdicere aut vinculo anathematis audeat innodare. Quod si quis in aliquem de familia vestra, quandiu in famulatu vestro fuerit, propter detentionem decimarum, vel aliud aliquid a sede apostolica ordini vestro concessum, excommunicationis vel interdicti sententiam promulgaverit, liceat vobis eos absolvere, et, si necesse fuerit, ecclesiastica sacramenta cum sepultura conferre. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis, et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Veronae, secundo Idus Martii.

LXXXIV bis. Bulla ad cives Metenses. (Veronae, Mart. 22.)[ Histoire de Metz, III, Pr., p. 144.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis civibus Metensibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum in devotione nostra et Romanae Ecclesiae matris nostrae vos audiamus firmos et immobiles permanere secundum Deum, profectibus vestris tam communibus quam privatis libenter intendimus et justas petitiones vestras efficaciter exaudimus. Vestris itaque postulationibus annuentes, Scabinatum, sicut ipsum juste et sine controversia possidetis et in authentico scripto bonae memoriae Petri, quondam Tusculanensis tunc apostolicae sedis legati, et venerabilis fratris nostri Metensis episcopi continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam litterae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Veronae, XI Kal. Aprilis.

LXXXV. Canonicorum Veronensium bona confirmat. (Veronae, Mart. 23.)[UGHELLI, Italia sacra, V, 806.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis Veronen., salutem et apostolicam benedictionem.

Justis petentium desideriis facilem nos convenit praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, praesentium auctoritate statuimus ut quaecunque vobis ex donatione imperatorum, vel regum, seu aliorum principum tam in possessionibus et dignitatibus quam aliis rationabiliter sunt et per devotionem concessa, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; sub interminatione anathematis prohibentes ut nullus ea temere surripere, perturbare, vel in vestrum praejudicium detinere praesumat. Decernimus ergo, etc.

Dat. Veron., X Kal. Aprilis.

LXXXVI. Bulla pro canonicis Mutinensibus (Veronae, April. 5.)[TIRABOSCHI, Mem. Moden., III, 99.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis magistro MARTINO praeposito et canonicis Mutinensibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Ea quae ad conservandum statum consideratione provida statuuntur, firma debent et illibata consistere, et ne per alicujus malitiam violentur, scriptis apostolicis communiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris postulationibus inclinati ordinationem, quae inter vos et H. bonae memoriae quondam episcopum Mutinensem super receptione legatorum Romanae Ecclesiae et procuratione archiepiscopi Ravennatis de assensu et voluntate M. bonae memoriae Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconi cardinalis, tunc apostolicae sedis legati, provide intercessit, videlicet ut sive absens fuerit episcopus vester, sive praesens, totam procurationem primae diei, vos autem totam diei secundae memorato archiepiscopo et legatis teneamini exhibere, sicut de assensu partium provide facta est et recepta, et a felicis recordationis Alexandro praedecessore nostro litteris postmodum apostolicis confirmata, ratam et firmam esse decernimus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Veronae, Nonas Aprilis.

LXXXVII. P. praepositi Regini possessiones confirmat. (Veronae, April. 9.)[ Ibid., p. 100.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio P. REGINO praeposito, salutem et apostolicam benedictionem.

Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio propensius diligere consuevit, et ne pravorum hominum molest . . . . . suae protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecte in Christo fili, devotionem quam erga beatum Petrum et nos ipsos habere dignosceris attendentes, personam tuam cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, quae impraesentiarum juste et pacifice possides, aut in futurum justis modis praestante Domino poteris adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem ecclesiam Sanctae Mariae de Fabrica, quam per electionem fratrum ejus de assensu canonicorum Reginae Ecclesiae, per concessionem venerabilis fratris nostri Regini episcopi, longe ante obitum felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, fuisti adeptus et impraesentiarum sine controversia possides, devotioni tuae apostolica auctoritate confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc.

Dat. Ver., Idus Aprilis.

LXXXVIII. Henricum Bituricensem archiepiscopum per totam provinciam Bituricensem, excepto Dolensi monasterio, suum creat legatum. (Veronae, April. 13.)[ Gall. Christ. nov., II, Instr., p. 18.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus episcopis et dilectis filiis abbatibus et aliis ecclesiarum praelatis, universo clero et populo per Bituricensem provinciam constitutis, S. et A. B.

Cum Bituricensem Ecclesiam inter alias ecclesias Galliarum, beneficiorum intuitu quae jam pridem ab ea in minori officio constituti recepimus, specialiter et praecipue diligere teneamur, eam praerogativa nostrae dilectionis et gratiae libenter volumus prout convenit honorare. Nihilominus etiam, ad exhibendam ei uberius gratiam apostolicae sedis, venerabilis fratris nostri Henrici ejusdem ecclesiae archiepiscopi experta devotio nos inducit, quem sicut virum providum, discretum, et moribus et genere nobilem circa nos et Romanam Ecclesiam tantam devotionem novimus exhibere, ut ejus meritis suffragantibus ab apostolica sede propensius diligi debeat, et attentius honorari. Inde est utique quod ipsius prudentia et honestate pensata, ei de consilio fratrum nostrorum per totam provinciam vestram, excepto monasterio Dolensi, apostolicae commisimus legationis officium exsequendum, ut in ea vice nostra corrigat corrigenda, plantet quae noverit esse plantanda, et vitiis exstirpatis germina studeat propagare virtutum. Mandamus itaque universitati vestrae atque praecipimus, quatenus eumdem archiepiscopum, sicut legatum apostolicae sedis, et virum tantae dignitatis et nominis, reverenter curetis et devote recipere et ad vocationem ejus sine contradictione qualibet accedentes, salubribus statutis et mandatis ejus humiliter pareatis: ita quod ipse per providentiam suam et humilitatem vestram, injunctum legationis officium melius cum auxilio gratiae coelestis valeat exsequi, et nos devotionem et obedientiam vestram non immerito debeamus, cum audierimus commendare.

Datum Veronae, Idus Aprilis.

LXXXIX. Fratribus Carthusiensibus liberum prioris et procuratoris eligendi arbitrium asserit. (Veronae, April. 18.)[ Privil. ord. Carthus., fol. 2o.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et fratribus Carthusiensibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Tanto religiosa loca arctiori debemus dilectione amplecti et eorum commodis diligentius imminere, quanto in eis dignior impenditur Domino famulatus. Volentes igitur utilitati vestrae paterna sollicitudine providere, auctoritate praesentium duximus inhibendum, ne prior aliquis vel procurator eidem domo vera cujusque violentia vel astutia praeponatur, nisi quem fratres de communi consilio vel majoris et sanioris partis secundum statuta ordinis duxerint eligendum.

Datum Veronae, XIV Kalendas Maii.

XC. Michaeli abbati monasterii S. Petri Mutinensis ejusque successoribus usum mitrae, sandaliorum, caligarum, chirothecarum concedit. (Veronae, April. 26.)[TIRABOSCHI, Memorie Moden., III, 100.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio MICHAELI abbati Sancti Petri juxta civitatem Mutinam siti, salutem et apostolicam benedictionem.

Eos Ecclesia Romana consuevit dilectione amplecti quorum devotionem in pluribus est experta. Hac igitur consideratione inducti, et tuis nihilominus precibus inclinati illius charitatis obtentu, qua te et ecclesiam tuam fuimus dum in minori essemus amplexati, usum mitrae, sandaliorum, caligarum, et chirothecarum tibi tuisque successoribus indulgemus, et sicut a quadraginta retro annis, tu et antecessores tui habuisse noscimini, praesentis scripti pagina confirmamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Veronae, VI Kalendas Maii.

XCI. Privilegium pro ecclesia S. Salvii Florentina. (Veronae, Maii 4.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 99]. URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GILBERTO abbati, et conventui Sancti Salvii Floren., salutem et apostolicam benedictionem.

Justis petentium desideriis facilem nos convenit praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecte in Domino fili, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesiam Sancti Jacobi, sitam in civitate Florentiae, a bonae recordationis Julio quondam ejusdem civitatis episcopo, de consensu capituli Florentini, ecclesiae vestrae concessam, cum sepultura et parochia ejus, cum limitibus certis, qui in chartula quam idem episcopus de illa vobis et ecclesiae S. Salvii donatione tradidit, leguntur expresse, sicut ea juste ac sine controversia possidetis, auctoritate vobis apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut nulli omnino hominum sit licitum hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum se noverit incursurum.

Datum Veronae, IV Nonas Maii.

XCII. Hugonem decanum Parisiensem et abbatem S. Germani de Pratis judices constituit inter canonicos Bellovacenses et monachos S. Luciani. (Veronae, Maii 21.)[LOUVET, Hist. de Beauvais, 503.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGO decano Parisiensi et abbati S. Germani de Pratis, salutem et apostolicam benedictionem.

Ex parte dilectorum filiorum nostrorum canonicorum Belvacensium ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod cum sponte et devotione propria apud monasterium S. Luciani Belvac. consueverunt sepeliri, nunc monachi ejusdem Ecclesiae, quod spontaneus hactenus exstitit, ad necessitatem trahere laborantes, praedictos canonicos alibi non permittunt eligere sepulturam; quod de institutione canonica universis Christi fidelibus est permissum. Quia vero super his quae praediximus non potuit de veritate constare; hujus inquisitionem discretioni vestrae duximus nec non sollicitudini committendam; discretioni vestrae mandantes, quatenus partibus ad vestram praesentiam convocatis, nisi a praedictis monachis aliquid rationabile ostensum fuerit et probatum, quod sepulturam canonicorum ipsorum de jure sibi valeant vindicare, eis appellatione remota liberam detis auctoritate apostolica facultatem eligendi sibi ubi voluerint sepulturam.

Datum Veronae, XII Kal. Junii.

XCIII. Canonicis S. Ursi asserit vineam ab episcopo Augustensi donatam. (Veronae, Maii 30.)[ Historiae patriae Monum., Chartae, I, 941.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et fratribus Sancti Ursi, salutem et apostolicam benedictionem.

Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, vineam quam venerabilis frater noster Augustensis episcopus, de assensu metropolitani sui et canonicorum suorum consilio, hospitali vestro ad domum pauperum construendam pia consideratione donavit, sicut eam juste ac sine controversia possidetis, vobis, et per vos ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc ostentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Veronae, III Kalendas Junii.

XCIV. Sententiam inter monachos S. Savini et canonicos majoris ecclesiae Placentinae latam ab arbitris confirmat. (Veronae, Maii 30.)[CAMPI Hist. di Piac, II, 368.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et fratribus S. Savini, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum inter vos et dilectos filios nostros canonicos majoris ecclesiae Placentiae, super oblationibus festi S. Savini, et cereis, qui in altari ponuntur, et decimis quinque braidarum, aliarumque terrarum, et confinibus nemoris de Clavena, quaestio verteretur; ab utraque parte fuit in arbitros compromissum, qui sunt inter vos, auditis rationibus arbitrati, ut de oblationibus quae veniunt ad manum presbyteri, qui canit missam, sint canonicorum; cerei vero ponantur in altari pro celebranda missa, et remaneant in monasterio. De decimis dixerunt, ut major ecclesia habeat decimam de braida de Mosiis; monasterium autem habeat decimam de braida de Turre episcopi, et de braida de Turricella, et de illa braida de Regello, et de illa braida de domo infirmorum, et de omnibus aliis terris monasterii, quae continentur infra decimariam majoris ecclesiae in circuitu civitatis, sive monasterium ad suam manum laboret, sive alii laborent, major ecclesia habeat decimam. De nemore de Clavena dixerunt, ut stent divisioni, et finibus, quas Erminulfus Pollonus, et Fulco et Oddo Polloni juramento fecerunt. Nos vero arbitrium ipsum sicut ab utraque parte receptum est ratum esse decernimus, et auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo, etc.

Datum Veronae, III Kal. Junii.

XCV. Ad abbatem et conventum Fiscanensem.--Ne filii in patrum Ecclesiis instituantur, imo removeantur. (Veronae, Jun. 1.)[MANSI, Concil., XXII, 502.] Urbanus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Fiscanensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum a sacris sit canonibus alienum ut in Ecclesiis Dei patri filius, nullo mediante, succedat, nec sanctuarium Dei possit jure quasi haereditario possideri, mirabile gerimus et indignum quod, in quibusdam ecclesiis monasterio vestro utroque jure subjectis, nonnulli, sicut accepimus, suis parentibus successerunt, easque contra disciplinam canonicam detinent in scandalum plurimorum. Ideoque auctoritate vobis praesentium indulgemus ut eos, qui taliter memoratas ecclesias detinent, liberam habeatis auctoritate apostolica facultatem ab ipsis ecclesiis removendi; ita tamen quod eaedem ecclesiae, sine dilatione congrua canonice de personis idoneis ordinentur, nisi forte ibi tanto tempore fuerint, et taliter conversati, quod videantur merito sustinendi. Nulli ergo omnino hominum liceat etc.

Datum Veron. Kal. Junii.

XCVI. Canonicis S. Opportunae Parisiensibus asserit ecclesiam SS. Innocentium. (Veronae, Jun. 3.)[FELIBIEN, Hist. de Paris, III, 35.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis Sanctae Opportunae salutem et apostolicam benedictionem.

Justis petentium desideriis facilem nos convenit praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesiam SS. Innocentium, sicut eam juste et sine controversia possidetis, et in confirmatione felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri continetur, vobis et pro nomine Ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus noverit se incursurum.

Datum Veronae, III Nonas Junii.

XCVII. Ad abbatem et conventum Fiscanense.--Ut nullus in Ecclesiam vel personas corum excommunicationis possit vel interdicti sententiam promulgare. (Veronae, Jun. 4.)[ Neustria pia, 242.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HENRICO abbati et conventui monasterii Fiscanensis, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum vobis a sede apostolica sit indultum, ut nullus in Ecclesiam vel personas vestras excommunicationis possit vel interdicti sententiam promulgare, quia venerabilis frater noster Rothomagensis archiepiscopus, nuper quemdam monachum vestrum excommunicationi supposuit, et eum postmodum pro sua voluntate absolvit, ex hoc vestrae timetis Ecclesiae praejudicium generari: unde nos vestrae volentes tranquillitati prospicere, apostolica auctoritate statuimus ut ex hoc nullum vobis vel Ecclesiae vestrae libertati praejudicium generetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere, etc.

Datum Veronae, II Nonas Junii.

XCVIII. Universos fideles per Ravennatem provinciam constitutos et omnes per pontem S. Mariae de Reno transeuntes hortatur, ut in consummandum pontem conferant. (Veronae, Jun. 13.)[TROMBELLI, Memorie di Reno, 435.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, universis Christi fidelibus per Ravennatem provinciam constitutis et omnibus per pontem Sanctae Mariae de Reno Bononien. transeuntibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Si quando pietatem vestram ad pietatis opera exercenda litteris apostolicis invitamus, tanto alacrius id debetis efficere, quanto per largitiones eleemosynarum venia peccatorum citius creditur obtinenda, sacra Scriptura protestante, quae ait: « Sicut aqua ignem, ita eleemosyna peccatum exstinguit. » Cum igitur multa fuerint in praedicto ponte Sanctae Mariae de Reno Bononien. tempore transacto expensa, nec adhuc ad consummationem debitam sit deductus, universitatem vestram rogamus in Domino, quatenus cum illius nuntii ad vos pro eleemosynis quaerendis accesserint, eis benigne receptis, manum misericordiae porrigatis, ut per haec et alia bona quae Domino inspirante feceritis, a peccatorum vestrorum sordibus emundari et eorum tandem numero possitis adjungi de quibus in Evangelio dicitur: « Beati misericordes, quoniam misericordiam consequentur. »

Datum Veronae, Id. Junii.

XCIX. Privilegium pro monasterio Sancti Pauli de Parma. (Veronae, Jun. 26.)[AFFO, Storia di Parma, II, p. 394.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus ROMANAE abbatissae et sororibus monasterii Sancti Pauli de Parma, salutem et apostolicam benedictionem.

Ea quae a fratribus et coepiscopis nostris pro cultu religionis augendo deliberatione provida statuuntur in sua volumus firmitate consistere et favoris apostolici robore communire. Intelleximus autem ex rescripto venerabilis fratris nostri G. Mantuani episcopi quod ecclesiam Sanctae Mariae de Castello Godo quondam sub regularibus sanctimonialium observantiis institutam, nunc autem peccatis exigentibus tam ordinis dissolutione quam improvida temporalium administratione dilapsam ad ordinis reformationem cum omnibus pertinentiis suis pia monasterio vestro deliberatione subjecit et scripti sui munimine roboravit. Cujus rescripti tenorem ab eodem episcopo nobis oblati, prout in praesentia nostra fecimus recitari, ne forte ipsum in posterum abolere possit oblivio, praesenti pagina duximus adnectendum:

« In nomine Domini nostri Jesu Christi, anno a nativitate ejus 1185, indictione III, die Veneris quarto intrante mense Januarii, Garsendonio non suffragantibus meritis, sed divina gratia largiente, Mantuanus episcopus Romanae Sancti Pauli de Parma venerabili abbatissae ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris, sub beati Benedicti Regula ibi devote Deo servientibus et servituris, in perpetuum: Considerantes attentius et perspicaci veritate noscentes quantum vobis religionis vigorem, charitatis ardorem, hospitalitatis largitionem, honestatis et divinae laudis observantiam de Domini beneficio susciperetis, omnium creatorem provide jugiter collaudamus spem firmam fiduciamque tenentes quod hae quae nobis successerint personae eamdem gratiam de Domini largitione consequentur. Ideoque, sorores in Christo charissimae, ecclesiam Sanctae Mariae de Castello veteri de Godo quae per venerabilem Hug. sanctae recordationis praedecessorem nostrum in ordine sanctimonialium noscitur instituta, nunc autem peccatis exigentibus ab ordine eodem satis elapsa cum omnibus quae impraesentiarum possidet quaeque ad eam pertinent aut futuris temporibus justis fuerit modis adepta tibi memoratae Romanae donamus, concedimus et praesenti pagina confirmamus, et per te praefato monasterio Sancti Pauli ad eumdem ordinem in eodem loco servandum omni nostro nostrorumque successorum obedientia et honore servato et pactis inter archipresbyterum Sancti Martini et eamdem ecclesiam Sanctae Mariae ratis firmisque manentibus sicut in concessione domini Hug. nostri praedecessoris institutum habetur, ita ut nec nobis, neque nostris successoribus liceat aliquo tempore contra hanc donationis paginam ulla ratione venire. Hoc quoque necessario duximus adnectendum quod nobiles viri milites de Godo ad nos saepe ac saepius accessere instanter et humiliter postulantes ut per nos deberet ibidem religio in melius reformari. Quorum preces tanto alacriori mente suscepimus quanto eas de charitatis fonte cognovimus provenire. Praeterea ne inter archipresbyterum Ambrosium qui modo est vel pro tempore fuerit in ecclesia Sancti Martini, et abbatissam monasterii Sancti Pauli praesentem vel futuram aliqua malignandi occasio valeat suboriri, pacta inter ipsum et ecclesiam Sanctae Mariae roboramus et praesenti scripto firmamus: ut videlicet mulieres quae modo sunt in ecclesia Sanctae Mariae vel tempore procedente fuerint, presbyterum si in praefata ecclesia fuerit idoneus, ab archipresbytero suscipiant. Si vero in praedicta ecclesia talis non fuerit presbyter aut ad id officii promovendus idoneus clericus consensu ambarum partium inveniri non poterit, mulieres ibidem pro tempore commorantes presbyterum catholicum sibi provideant et consensu archipresbyteri catholici aut episcopi eum habeant. Presbyter autem qui in praefata steterit ecclesia nullam habeat in curte Godi licentiam poenitentiam dandi, visitationem infirmorum faciendi, mortuos sepeliendi aut quemlibet baptizandi, nisi eis omnibus qui in praefata steterint et devoti fuerint ecclesia absque consensu majoris ecclesiae archipresbyteri. Si quis vero ad obitum mortis venerit ex his qui in curte Godi habitaverit et praefatae ecclesiae aliquid de suo judicare voluerit et apud ecclesiam suum corpus humari, judicio majoris ecclesiae praecedente, infirmo placuerit, per clericos et sacerdotes majoris ecclesiae ad praefatam ecclesiam deportetur, et quidquid in missarum celebratione aut illius ecclesiae sacerdotis vel majoris ecclesiae oblatum fuerit per medium dividatur. Et altera pars sororibus ibidem commorantibus relinquatur. Per quatuor praeterea anni principales festivitates, videlicet Nativitatis et Resurrectionis Domini et Sanctae Mariae atque Sancti Laurentii, quidquid in missarum celebratione aut illius vel majoris ecclesiae presbyteri oblatum fuerit, per medium dividatur, et media praefatae ecclesiae pars dimittatur. Si vero praedictus presbyter in criminalibus offenderit praesente parte sanctimonialium atque cleri corum ibidem commorantium, per archipresbyterum rationabiliter et regulariter emendetur. In capitulo et in letaniis atque baptismo cum fratribus majoris ecclesiae . . . . Quia vero haec quae superius dicta sunt satis sufficere omnibus visum fuit . . . . . . . vel in aliquo tempore oblata fuerint ab omnibus conditionibus liberam atque . . . . . responsione tam in oblationibus quam in caeteris rebus solutam cum consensu archipresbyteri Ambrosii et fratrum majoris ecclesiae videlicet . . . . . atii et duci. Statuimus et immutabiliter firmamus atque hoc memoriale scriptum exinde fieri jussimus. Ut autem hoc statutum firmum et inviolabile in perpetuum permaneat et a nostris successoribus tam episcopis quam illius majoris ecclesiae archipresbyteris atque clericis praefata ecclesia aut ibidem commorantes nullam molestiam aut conditionem ulterius patiantur, poenam decem librarum Mediolanen. ponimus et immutabiliter firmamus, hoc tamen scripto in suo robore et firmitate in perpetuum permanente. Quod ut verius credatur et firmius ab omnibus habeatur nostro sigillo jussimus insigniri et nostrae propriae manus inscriptione firmavimus. »

Ipsam igitur ecclesiam Sancti Pauli cum omnibus ad eam pertinentibus sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et concessionem ipsam sicut ab eodem episcopo rationabili providentia facta est et in praescripto ipsius authentico continetur ratam esse volentes, eamdem ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis sicut ea juste et sine controversia possidetis, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus. Nulli ergo omnino hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre aut hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere, vel ei aliquatenus contraire. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae protectionis et confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem praedicto monasterio sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Veronae, VI Kal. Julii.

C. Monasterio Cluniacensi monasterium S. Germani Altissiodorense asserit. (Veronae, Jun. 27.)[ Bullarium Cluniacense, p. 85.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati et conventui Clun., salutem et apostolicam benedictionem.

Quanto specialius coenobium vestrum beati Petri juris existit, et ad nostram provisionem nullo mediante pertinet et tutelam, ac vos, et praedecessores vestri in eo coelestis magisterio subditi disciplinae, per infusionem sancti Spiritus odorem honestatis et religionis in vestro hactenus ordine observatae latius expandistis, tanto ad conservandum jura vestra illaesa, et justas devotionis vestrae petitiones benignius admittendas tenemur existere promptiores. Quia igitur, sicut ex rescriptis S. quondam comitis Blesensis, et A. uxoris ejus, et felicis recordationis Urbani II et Paschalis Romanorum pontificum, sub sigillis dilectorum filiorum nostrorum B. Sancti Angeli, et S. S. Mariae in Via Lata diaconorum cardinalium apostolicae sedis legatorum, ad praesentiam nostram transmissis, nobis innotuit: monasterium S. Germani Altissiodorensis, in quo adeo per negligentiam provisorum regularis observantia perierat disciplinae, et terrenae defecerant facultates, quod ejus custodia abjectis traderetur personis, ad preces praedicti comitis monasterii ejusdem patroni, et bonae memoriae Hubaldi tunc Altissiodorensis episcopi, et aliorum plurium, praedictus Urbanus II antecessor noster beato Hugoni, tunc monasterii vestri abbati et successoribus ipsius provida deliberatione concessit secundum beati Benedicti regulam reformandum, et sub ordinatione monasterii Cluniacensis futuris temporibus perpetuo possidendum; sic tamen quod monasterium ipsum abbatis non deberet provisione carere; quam concessionem et praedicti comitis donationem Paschalis antecessor noster postmodum confirmavit. Nos praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, ad exemplar eorum eamdem concessionem ratam esse decernimus, et praesentis scripti pagina confirmamus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Veronae, VII Kalendas Julii

CI. Abbati Vizeliacensi et ejus successoribus usum mitrae, chirothecarum, annuli asserit. (Veronae, Jul. 5.)[LAUNOII Opp. II, I, 288.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui S. Mariae Magdalenae Vizeliacensis, salutem et apostolicam benedictionem.

Ad ecclesiastici decoris argumentum insignia reperta sunt dignitatum, quae sacrosancta Romana Ecclesia congrua in singulos liberalitate distribuit, et devotis filiis, prout dignum judicat, suscipienda pariter et obtinenda concedit; unde nos pro reverentia beatae Mariae Magdalenae, cujus sacrum corpus in vestra ecclesia requiescit, et vestrae devotionis merito provocati, usum mitrae, chirothecarum et annuli tibi, fili abbas, tuisque successoribus indulgemus, et auctoritate apostolica confirmamus.

Nulli ergo, etc.

Datum Veronae, III Non. Julii.

CII. U[berto] episcopo Aquensi mandat ne canonicorum jura violari a monachis S. Petri patiatur. (Veronae, Jul. 6.)[MORIONDI, Mon. Aqu., I, 86.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, ven. F. U. Aquensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Conquerentibus dilectis filiis nostris canonicis tuis, de dilectis filiis nostris abbati et monachis S. Petri Aquen. meminimus mandavisse, ut terminos parochiae Aquensis civitatis, et suburbii, quae Aquensi Ecclesiae per sententiam bonae memoriae Algisii quondam Mediolanensis archiepiscopi adjudicata esse dignoscitur, nequaquam invaderent, nec aliquem de parochia illa in poenitentiis publicis, et defunctorum exsequiis, vel aliis parochialibus deberent admittere, vel quolibet alio modo super eamdem parochiam eis injuriam vel gravamen inferre. Quia igitur, sicut ex eorum replicata querela accepimus, mandatum apostolicum contemnentes a perturbatione juris ipsorum hactenus non cessarunt, fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus, quatenus praefatos abbatem et monachos S. Petri sententiam jam dictam juxta tenorem mandati apostolici observare, et ab ipsorum fratrum inquietatione super parochia illa desistere, auctoritate apostolica, appellatione remota, compellas.

Datum Veronae, II Non. Julii.

CIII. Canonicorum Ecclesiae Placentinae constitutionem confirmat, « ut canonici, dum honeste in scholis ac studiose permanserint, tertiam partem proventionum omnium, quas perciperent in ecclesia ipsa praesentes, debeant ad sustentationem suam habere et, relicta fratribus una tertia, alia pars communi usui applicetur. » (Veronae, Jul. 7.)[CAMPI, Hist. di Piacenza, II, 369.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo Placentino, salutem et apostolicam benedictionem.

Ea, quae a ministris Ecclesiae rationabiliter statuuntur, firma debent, et illibata manere, et ne ab aliquo valeant temere immutari, apostolico praesidio communiri. Cum autem consideratione communis utilitatis deliberatione provida statueritis, ut canonici Ecclesiae vestrae dum honeste in scholis ac studiose permanserint, tertiam partem proventionum omnium, quas perciperent in ecclesia ipsa praesentes, debeant ad sustentationem suam habere, et relicta fratribus una tertia, alia pars communi usui applicetur: eamdem constitutionem sicut provide facta est et recepta, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus.

Nulli ergo, etc.

Datum Veronae, Nonis Julii.

CIV. Archipresbytero et canonicis Bononiensibus interdicit ne fratribus S. Mariae de Reno injurias inferant. (Veronae, Jul. 15.)[TROMBELLI, Mem. di Reno, 380.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis . . . . archipresbytero et canonicis Bononiensibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum dilectos filios nostros Hugonem priorem et fratres Sanctae Mariae de Reno, suae religionis et devotionis obtentu, praeter commune debitum specialiter diligamus, pati nec volumus nec debemus, ut a vobis qui eis in jure suo debetis adesse, indebite molestentur. Eapropter, auctoritate vobis apostolica prohibemus, ne illos super decimis vel aliis rebus ab episcopis Bononiensibus et archiepiscopis Ravennatensibus datis, et a praedecessoribus nostris et a nobis ipsis postmodum confirmatis, praesumatis aliquatenus infestare, quia grave nobis plurimum et molestum existeret, nec possemus relinquere diutius incorrectum.

Datum Veronae, Id. Julii.

CV. G. decano et capitulo Carnotensi concedit, « ut, si quisquam res Ecclesiae eorum rapuerit et excessus ejus fuerit manifestus, raptori non liceat per appellationis diffugium disciplinam ecclesiasticam declinare. » (Veronae, Jul. 15.)[ Theodori Poenitentiale, II, 563.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis G. decano et capitulo Carnotensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum appellationis remedium in oppressorum auxilium, non ad defensionem male agentium sit inventum, providere volumus et debemus ne malefactores ad bona ecclesiastica sub appellationis praetextu violentas impune manus extendant. Hac itaque ratione inducti auctoritate apostolica constituimus ut, si quisquam res Ecclesiae vestrae rapuerit et excessus ejus fuerit manifestus, aut coram episcopo vel archidiacono, in cujus archidiaconatu malefactor exstiterit, assertionem vestram canonice probaveritis, raptori non liceat per appellationis diffugium disciplinam ecclesiasticam declinare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Veronae, Idus Julii

CVI. Hugoni abbati et canonicis Ecclesiae Praemonstratensis possessiones quasdam asserit. (Veronae, Jul. 21.)[LE PAIGE, Biblioth. Praem., 640.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati Praemonstratensi, et caeteris abbatibus et canonicis Praemonstratensis ordinis, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

In eminenti apostolicae sedis specula, licet immeriti, disponente Domino, constituti, pro singulorum statu solliciti esse compellimur, et ea sincere tenemur amplecti, quae ad incrementum religionis pertinent, et ad virtutum spectant ornatum; quatenus religiosorum quies ab omni sit perturbatione secura, et a jugo mundanae oppressionis servetur illaesa, cum apostolica fuerit tuitione munita. Attendentes itaque quomodo religio et ordo vester multa refulgens gloria meritorum, et gratia redolens sanctitatis, palmites suos a mari usque ad mare extenderit; ipsum ordinem et universas domos ejusdem ordinis apostolicae protectionis praesidio duximus confovendas, et praesenti privilegio muniendas. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus benignius annuentes, ad exemplar felicis recordationis Alexandri et Lucii praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum, universas regulares institutiones et dispositiones quas de communi consensu, vel majoris et sanioris partis fecistis, sicut inferius denotantur, auctoritate apostolica roboramus, et praesentis scripti privilegio communimus. Videlicet ut ordo canonicus quemadmodum in Praemonstratensi Ecclesia secundum beati Augustini regulam et dispositionem recolendae memoriae Norberti quondam Praemonstratensis ordinis institutoris, et successorum suorum in candido habitu institutus esse dignoscitur, per omnes ejusdem ordinis Ecclesias perpetuis temporibus inviolabiliter observetur. Idem quoque libri qui ad divinum officium pertinent, ab omnibus ejusdem ordinis Ecclesiis uniformiter teneantur, et caetera, prout jacent in privilegio seu diplomate Lucii III pro iisdem, usque ad ea quae sequuntur. Ego Urbanus Ecclesiae catholicae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Laborans presbyter cardinalis S. Mariae Trans Tiberim tituli Calixti. Ego Hyacinthus Sanctae Mariae in Cosmidin diaconus cardinalis. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, pridie Kalendas Julii, indictione V, Incarnationis Dominicae 1187, pontificatus domini nostri Urbani papae III, anno secundo.

CVII. Domui S. Thomae Parisiensi asserit possessiones quasdam, a Roberto comite donatas. (Veronae, Jul. 22.)[DUBOIS, Hist. eccl. Paris., II, 182.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio WILELMO presbytero provisori domus S. Thomae martyris Parisius, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum principes saeculi divinitus inspirati aliqua de bonis suis piis usibus applicant, in bono debemus eos proposito confovere; et, ne factum illorum per alicujus malitiam valeat immutari, apostolicum eis patrocinium impertiri. Sicut autem in audientia nostra est propositum, electus filius noster nobilis comes Robertus divinae pietatis amore quasdam domos, quas habebat Parisius, provisioni pauperum clericorum cum quibusdam redditibus de uxoris et filiorum suorum conniventia deputavit, religiosis personis in eodem loco auctore Domino constitutis, quae secum pariter in eodem laudabili opere debeant exerceri. Quia igitur postulavit a nobis benignus in Christo filius noster Philippus illustris Francorum rex, et regina uxor ipsius, postulavit etiam et jam dictus comes, ut donationem ejus nostra debemus auctoritate firmare; ipsam, prout pie et laudabiliter facta est, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuimus autem ut per dioecesanum episcopum ad opus fratrum et familiae ipsius, atque infirmorum decumbentium, coemeterium debeat benedici. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, hortorum vel domorum fructibus, nullus a vobis decimas extorquere praesumat. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis et prohibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus noverit se incursurum.

Datum Veronae, XI Kalendas Aug.

CVIII. Ad Walterum Rothomagensem archiepiscopum.--Ut post appellationem nihil innovetur. (Veronae, Jul. 31.)[MANSI., Concil., XXII, 301.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GALTERO Rothomagensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

His qui ad tuitionem sui vocem appellationis emittunt, propensius adesse compellimur, et ne appellatione pendente quorumlibet malignitate graventur, pastoralem sollicitudinem adhibere; quia, cum appellationis remedium inventum fuerit ad subsidium oppressorum, eorum indemnitati, quantum ordo juris exposcit, vobis imminet praecavere. Inde est quod, cum in provincia tua, sicut audivimus, plerumque contingat, quod tam ecclesiastici quam saeculares viri, post appellationem possessionibus vel rebus aliis spolientur, praesentibus tibi litteris indulgemus, ut si quid circa statum aliquorum de provincia tua post objectum appellationis obstaculum, in eorum praejudicium tibi constiterit innovatum, id in eum statum appellatione postposita reducendi, in quo tempore appellationis exstiterat, de auctoritate nostra liberam habeas facultatem, ne appellantes sui juris dispendium patiantur. Statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum apostolorum ejus Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Veronae, XI Kal. Augusti.

CIX. Universos abbates Praemonstratensis ordinis in terra Teutonica et Saxonia constitutos ad capitulum generale Praemonstratense singulis annis accedere jubet. (Veronae, Aug. 1.)[HUGO, Annal. Praem., II, 128.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis abbatibus Praemonstratensis ordinis in terra Teutonica et Saxonia constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Transmissa nobis Praemonstratensis ordinis relatione comperimus quod, in ordine vestro, ab ipsa sui origine sit statutum, et per privilegia Romanorum pontificum auctoritate sedis apostolicae confirmatum, ut abbates ejusdem ordinis semel in anno apud Praemonstratum ad capitulum generale conveniant, in quo de observantiis ordinis habita simul collatione pertractent et emendanda corrigant, et quae fuerint ordinanda disponant. Quia vero plures ex vobis tempore quo in partibus illis tempestas praeteriti schismatis latius inundavit, generali capitulo se substraxerunt, extunc, sicut audivimus, quasi in consuetudinem deduxistis ut ad praefatum capitulum aut nunquam aut rarissime veniretis; quod utique tanto grave magis gerimus et indignum, quanto ex majori cernitur tepiditate contingere, si quid pro disciplinae fuerat custodia stabilitum, per vestram debeat negligentiam deperire. Ut igitur vos etiam non substractionis filios, sed obedientiae filios comprobetis, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, et distincte praecipimus quatenus, omni appellatione et contradictione postposita, squalorem praeteritae negligentiae manu promptae sollicitudinis detergatis, ita quod splendor redivivi fervoris elucidet, quidquid in ordine supradicto nubes quaedam praecedentis tepiditatis obscurat.

Quapropter praecavere vos volumus et praecipimus observare, ut, non obstante aliquo rescripto, per suppressionem veritatis elicito pro correptione ipsius ordinis ad Praemonstratensem Ecclesiam, sicut statutum est, et antiquitus observatum, ad generale capitulum annis singulis concurratis, nisi forte illa vos impedimenta detineant, pro quibus, secundum paternas traditiones vestras, possitis regulariter excusari. Alioquin sententiam, quam praedictum generale capitulum promulgaverit in absentes, ratam esse volumus et praecipimus inviolabiliter observari.

Datum Veronae, Kal. Augusti.

CX. Ad Turonensem archiepiscopum.--Ad precem Philippi Francorum regis inducias ei concedit, ut amice cum Dolensi Ecclesia componat. (Veronae, Sept. 4.)[MARTEN., Thesaur., III, 911.] Licet negotium quod inter tuam et Dolensem Ecclesiam vertitur, ex induciis tibi ab apostolica sede concessis diutius sit protractum, unde ad decisionem ipsius jam esset merito procedendum, praesertim cum a recolendae memoriae Alexandro papa, dum moram faceret Tusculani, nonnulli fuerint pro Dolensi Ecclesia testes recepti et examinati, et deinde secundum ipsius papae seriem litterarum de mandato piae recordationis Lucii papae, praedecessoris nostri, coram dilectis filiis decano Cenomanensi, J. de Veteriponte, archidiacono Rothomagensi, et magistro Hugone Januensi, praeposito S. Mariae de Castello, testes fuerint ab utraque parte producti, et attestationes conscriptae apostolico conspectui praesentatae. Exspectantes tum quod inter te et praedictam Ecclesiam controversia diutius habita de assensu partium concordia terminetur, ad preces charissimi filii nostri Philippi illustris Francorum regis, cui, quaecunque cum Deo possumus, facere volumus et debemus, adhuc a mense Martio proxime venturo, usque ad annum inducias peren . . . . . . tibi et praedictae commissae tibi Ecclesiae duximus prorogandas; ita quod si infra praescriptum terminum controversia ipsa non fuerit concordia terminata, ipse per te vel per responsales idoneos et sufficienter instructos praefatae Dolensi Ecclesiae responsurus, et sententiam secundum Deum et veritatem recepturus, apostolico te conspectui repraesentes, non obstantibus litteris quas nuntii tui praepropere sine conscientia jam dicti electi et canonicorum dictae Dolensis Ecclesiae reportarunt, quarum tenorem adhuc eisdem nuntiis in nostra praesentia constitutis secundum praesentem formam praecepimus immutandum. Tua siquidem fraternitas studiose provideat ne occasione induciarum istarum, te in compositione facienda durum exhibeas et remissum, quia si id rei veritate constiterit, nos easdem inducias revocabimus, et ad id quod justum fuerit, auctore Deo, procedemus.

Datum Veronae, Kalendis Septembris.

CXI. Privilegium pro Parthenone Sancti Petri Cremellensis. (Veronae, Sept. 12.)[FRIZI, Memorie di Monza, II, 73.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus abbatissae et sororibus Sancti Petri Cremellensis monasterii, salutem et apostolicam benedictionem.

Oblato nobis authentico instrumento piae recordationis Robaldi quondam Mediolanensis archiepiscopi quod super controversia quae inter monasterium vestrum et ecclesiam Sancti Joannis Modoetiae super septem capitulis in eodem instrumento evidenter expressis emerserat, factum stat; manifeste advertimus propositas quaestiones per definitivam fuisse sententiam terminatas. Unde nos sententiam ipsam, sicut ab eodem archiepiscopo canonice allata est et in scripto authentico cujus supra mentionem fecimus continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum ejus Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Veronae, II Idus Septembris.

CXII. Abbati et conventui S. Dionysii concedit, « ne aliquis archiepiscopus vel episcopus in eos vel aliquem ex monachis eorum, in capite vel membris, absque auctoritate Romani pontificis vel legati a latere ipsius transmissi aut speciale super hoc mandatum habentis, vel etiam abbatis mandato, excommunicationis vel interdicti sententiam audeat promulgare. » (Veronae, Sept. 12.)[DOUBLET, Hist. de Saint-Denys, 523.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii S. Dionysii, salutem et apostolicam benedictionem.

Dignum est et consonum rationi, ut his qui specialiter B. Petri et nostri juris existunt, signa majoris benevolentiae ostendamus, et eis contra gravamina molestantium clementius assistere procuremus. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, praesentis scripti pagina duximus inhibendum, ne aliquis archiepiscopus vel episcopus in vos vel aliquem ex monachis vestris in capite vel membris, absque auctoritate Romani pontificis, vel legati a latere ipsius transmissi, aut speciale super hoc mandatum habentis, vel etiam abbatis sui mandato, excommunicationis vel interdicti sententiam audeat promulgare. Nulli ergo omnino hominum liceat, etc.

Datum Veronae, II Idus Septembris.

CXIII. Fines parochiales ecclesiarum S. Pauli et S. Vitalis Veronensium, a duobus cardinalibus constitutos, confirmat. (Veronae, Sept. 22.)[UGHELLI, Italia sacra, V, 806.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ADRIAN. archipresbytero, et canonicis Veronensibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Ea quae pro pace et quiete Ecclesiarum de providentia sedis apostolicae statuuntur, firma decet et illibata consistere, et ne cujuscunque malitia depraventur, litterarum memoriae commendari et scripti nostri pagina communiri. Unde quoniam post multas discrepationes quas inter vos et dilectos filios nostros fratres militiae Templi de parochialibus terminis duarum ecclesiarum S. Pauli et S. Vitalis diutius contigit agitari, placuit utrique parti dispositionem nostram eligere: nos dilectis filiis nostris Soff. S. Mariae in Via Lata et R. S. Mariae in Porticu diac. card. ad hujus rei cognitionem inspectoribus destinatis, designationem eorum, quam de parochiis utriusque ecclesiae fecisse noscuntur, ratam habemus, et praecipimus inconcusse servari, videlicet, ut totum quod est a domo Alioci de Monte Cleda, et ipsa domus per rectam lineam usque ad domum Tridentin, et ipsa domus per rectam lineam usque ad domum Lanfranchi Muxolin. et ipsa domus versus ecclesiam S. Pauli sint de parochia S. Pauli, et totum ab illis domibus et terminis versum ecclesiam S. Vitalis de parochia S. Vitalis libere et absque contradictione qualibet censeatur. Ut autem haec definitio perpetuis temporibus inviolata permaneat, eam sicut rationabiliter facta est auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc.

Datum Veronae, X Kal. Octob.

ANNO 1187 CXIV. Suenoni Arusiensi episcopo permittit ut, episcopatu abdicato, monasterium capessat. [LANGEBECK, Dipl. Suenon., V, p. 255.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri SUENONI Arusiensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum ea requiruntur a nobis quae de salutis videntur consideratione procedere, non debemus nos difficiles ostendere, sed facilem potius petentibus praebere consensum. Sicut autem ex tua est nobis parte propositum, episcopalis administrationis difficultatem attendens, quae multis saepius occupationibus est implicata, ad claustralem te quietem proposuisti transferre, et super hoc auctoritatem duxisti apostolicam requirendam, sine qua id tibi facere non liceret. Volentes igitur in hac parte tuis postulationibus acquiescere, praesentis tibi scripti pagina duximus indulgendum, ut cedendi eidem episcopatui et transferendi te ad locum quietis, cum volueris, liberam habeas facultatem.

CXV. Monasterii S. Nicolai in littore Veneti bona et jura confirmat. (Veronae, Jan. 6.)[UGHELLI, Italia sacra, V, 1247.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis MATTHAEO abbati monasterii S. Nicolai, quod in Rivoaltensis portus littore situm est, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ut devotionis sinceritas laudabiliter innotescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium S. Nicolai, quod bonae memoriae Dominicus Contarenus Venetiarum dux, una cum Dominico Gradensi patriarcha, et Dominico Olivolensi episcopo, et cuncto clero, et populo Venetico in praedio sui juris in littore Rivoaltensis portus aedificari concessit, atque in loco ipso monastici ordinis fratres in posterum manere decrevit, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Callisti, Alexandri et Lucii Rom. pontificum, sub beati Petri et nostra devotione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut possessiones, et bona, ac jura, quae ab eodem duce, aut ab aliis fidelibus in imperio Constantinopolitano, Corintho, Dyrrachio, Rhodo, Almiro, Hierosolyma, Accarone, in regno Italico, in Bononia, in Padua, Histria Marchae, atque infra provinciam Venetiae, vel in quibuslibet locis eidem loco oblata sunt, rationabiliter, et quaecunque alia in possessionibus vel in aliis de liberalitate regum vel principum, seu oblatione fidelium de jure praescriptum monasterium poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illabata permaneant. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem, et B. Benedicti Regulam praeviderint eligendum.

Decernimus ergo, ut nulli hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione, et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva apostolicae sedis auctoritate, et Olivolensis episcopi debita justitia in abbatum duntaxat consecratione, et in prandio indicto vestro monasterio in nativitate S. Nicolai annis singulis persolvendo. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo et tertio commonita, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Pandulphus, presb. card. tit. XII Apostolorum, Ego Urbanus, Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Paulus, Praenestinus episc., subsc. Ego Petrus de Bono, presb. card. tit. S. Susannae, subscr. Ego Laborans, presb. card. S. Mariae in Trans-Tiberim, subscr. subscr. Ego Adelardus, tit. S. Marcelli presb. cardin., subscr. Ego Jacintus, S. Mariae in Cosmedin diac. card., subscr. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diacon. card., subscr. Ego Bobo, S. Angeli diac. card., subscr. Ego Gofredus, S. Mariae in Via Lata diac. card., subscr. Ego Rolandus, S. Mariae in Porticu diac. card., subscr. Ego Rodulphus, S. Georgii ad Velum Aureum diac. card., subscr.

Datum Veronae, per manum Moysis Later. canonici vicem agentis cancel., octavo Idus Januar, indict. IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero Domini Urbani papae III anno II.

CXVI. Monasterii Morimundensis privilegia confirmat (Veronae, Jan. 7.)[UGHELLI, Italia sacra, IV, 169.] Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Petrus de Bon. tit. S. Susannae presb. card. subscr. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. S Callisti subscr. Ego Pandulphus presb. card. tit. XII Apostolorum subscr. Ego Melchior presb. card. SS. Joannis et Paulitit. Pamachii subscr. Ego Jacinthus diac. card. S. Mariae in Cosmedin subscr. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. subscr. Ego Bobo S. Angeli diac. card. ss. Ego Soffredus S. Mariae in Via Lata diac. card. ss. Ego Rolandus S. Mariae in Porticu diac. cardin. subscr. card. subscr. Datum Veronae, per manum Alberti S. R. E. presb. card. et cancellarii, VII Idus Januarii, indict. V, Incarnationis Dominicae 1186, pontificatus vero Domini Urbani papae tertii anno II.

CXVII. Privilegium pro monasterio Vallis Altae. (Veronae, Jan. 12.)[LUPI, Cod. diplom. Bergom., II, 1355.] UUBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ISRAELI abbati et fratribus monasterii Altaevallis in Pergamensi parochia tam praesentibus quam futuris regulariter substituendis, in perpetuum.

Commissae nobis apostolicae sedis auctoritas nos hortatur ut locis et personis religiosis auxilium devotione debita implorantibus tuitionis praesidium impendamus. Quia sicut injusta petentibus nullus sit tribuendus effectus, ita legitima et justa postulantibus non est differenda petitio. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et monasterium Altaevallis in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, atque praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eo noscitur institutus perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter conservetur.

Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec duximus exprimenda vocabulis:

Ab oriente terram de Gaverino et Apelliano et Milonio et Tercio; montem qui dicitur Pelsinus; ab occidente vero sicut trahit Vallicula quae dicitur Vallis Jumella; a montibus viam de Altino; villam quae dicitur Pellianus cum possessionibus suis; villam novam cum possessionibus suis, capellam Sanctae. . . . . . de Campania cum possessionibus suis; capellam Sancti Salvatoris Pergamensis cum possessionibus suis. Montem qui dicitur Armentaticus; montem qui dicitur Cardenianus; montem qui dicitur Mallia; donationes etiam a bonae memoriae Gregorio Girardo Vulla Pergamensibus episcopis de consilio et assensu capituli sui, vobis et monasterio vestro factas, et eas praeterea quas venerabilis frater noster Joannes Brixiensis episcopus super Ecclesiam Sancti Georgii de Tegio et bonae memoriae Altemanius Tridentinus episcopus super Ecclesia Sancti Laurentii de Tridento vobis de canonicorum suorum assensu fecerunt et scriptis perpetuis roboraverunt, sicut in scriptis illis continetur et vos juste et pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio auctoritate apostolica confirmamus. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi sub qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur nisi quem fratres de communi assensu. . . . . . consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam duxerint eligendum. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat.

Decernimus ergo ut nulli hominum fas sit praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

In circulo: AD TE, DOMINE, LEVAVI ANIMAM MEAM. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episc subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Jacobus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin subscripsi. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis subscripsi. Ego Bobo diaconus card. S. Angeli, subscripsi. Ego Petrus de Boi . . . . . . Sanctae Susannae presbyter cardinalis subscripsi. Ego Laborans presb. card. Sanctae Mariae trans-Tiberim titulo Calixti subscripsi. Ego Pandulfus presbyter cardinalis titulo XII Apostolorum subscripsi. Ego Melchior presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli tituli Pammachii subscripsi.

Datum Veronae, per manum Alberti Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, II Idus Januarii, indict. IV, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III anno secundo.

CXVIII. Parthenonis S. Zachariae Veneti possessiones et privilegia confirmat. (Fragmentum ). (Veronae, Febr. 17.)[CORNELII Ecclesiae Venetae, XI, 377.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus CASOTAE abbatissae monasterii S. Zachariae de Venetiis, ejusque sororibus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum, etc.. . . . Firma vobis, et eis quae vobis successerint, et illibata permaneant, in quibus haec propriis ducimus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo monasterium praefatum situm est, cum omnibus pertinentiis suis; curtem sitam in loco qui Petriolo vocatur cum ecclesia S. Thomae, et omnibus pertinentiis suis; curtem positam in loco qui dicitur Cona, cum ecclesia S. Mariae et omnibus pertinentiis suis. Curtem positam in loco qui dicitur Runco, cum omnibus pertinentiis suis et cum ecclesia S. Mariae. Curtem positam in loco qui dicitur Clugia, cum omnibus suis pertinentiis, et omnia alia sicut habetur in bulla felicis recordationis Alexandri papa tertii. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus. L. S. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Petrus de Bono presb. card. tit. S. Susannae. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Pandulphus presb. card. tit. XII Apostolorum. Ego Melchior presb. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii. Et sex alii.

Datum Veronae, per manum Alberti S. R. E. presb. card. et cancellarii, XII Kal. Martii, indictione quinta, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domini Urbani papae III, anno secundo.

CXIX. Ad Wichmannum Magdeburgensem archiepiscopum.--De injuriis Ecclesiae Romanae a Friderico imp. illatis, et ut sequestrem pacis sese interponat. (Veronae, Febr. 24.)[MANSI. Concil., XXII, 506.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Magdeburgensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Firmum in corde nostro propositum habendi te sincerius in visceribus Jesu Christi charitas illa fundavit, quae diffusa per Spiritum in cordibus electorum (Rom. V), ita corpus Ecclesiae compage suae virtutis adnectit, ut et caput membris ineffabili junctura cohaereat, et membrorum officiosa diversitas ab unitate capitis non recedat. Noverit ergo tua fraternitas quod nos circa te et commissam tibi Ecclesiam charitatis hujus ardore ferventes, fiduciam de te gerimus spiritualem, quod sicut paternitatem tuam nexu quodam singularis dilectionis amplectimur, ita etiam recompensatione laudabili a tua devotione suscepta copiosus semper in tuis affectibus oblectemur. Hac ergo suadente fiducia, materiam tibi nostrae immodicae turbationis exponimus, ut nostris te participante molestiis, de prudentia et subsidio tuo majus in Domino solatium capiamus. Commonita, inquam, frequenter a nobis imperialis culminis altitudo, ut Ecclesiae Romanae restituat possessiones ejus, quas detinet occupatas, non ea qua debuit serenitate respondit, nec videtur velle perficere, per quod inter Ecclesiam et imperium firma possit pax et concordia provenire. Unde hoc ipsum per litteras tibi duximus apostolicas intimandum, rogantes attentius et mandantes quatenus cum ad partes illas accesserit, in quibus ejus alloquio tua fraternitas potiatur, suadere sibi et consulere non omittas, ut Ecclesiam Dei, sicut ad suam spectat gloriam et salutem, oculo benigniori respiciat, et materiam fomitemque discordiae, sicut decet ejus magnificum principatum, funditus e medio laudabili pietate praecidat. Quod si forsitan, te commonente, non fecerit, culpam dissensionis et odibilis simultatis in eam partem noveris esse refundendam; quae culpam videtur praestare discidii, cum in manu ejus potestas haereat et facilitas emendandi.

Dat. Veronae VI Kal. Martii.

CXX. B(alduinum), archiepiscopum Cantuariensem, reprehendit, quod priorem fratresque Ecclesiae Cantuariensis variis affecerit injuriis, neque appellationem ad sedem apostolicam factam curaverit. Praecipit, ut « suspensionum sententias, tam in priorem quam in alios fratres promulgatas, infra 10 dies publice denuntiet non tenere, et quod post primam appellationem in juris illorum projudicium attentaverit, in statum pristinum reducat. » De ea quae sequitur epistola significat. (Veronae, Mart. 1.)[TWISDEN, Hist. Anglic. Script., t. I, 1491.] URBANUS, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B. Cantuariensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.

Dum ad mentem reducimus religionis tuae fervorem et locum regiminis quem in Ecclesia Dei ad procurandam salutem fidelium suscepisti, non possumus non dolere, si quid nobis de tuae fraternitatis actibus proponatur, quod gravitati tuae et pontificali officio contradicat. Dignum siquidem est et consonum rationi, ut sicut te speciale videlicet membrum Ecclesiae sincera in Domino charitate diligimus, ita de conversatione tua et moribus specialem sollicitudinem habeamus, quia vestram non modicam crederemus laesionem, si laudabilis religionis tuae opinio occasione qualibet, quod Dominus avertat, laederetur. Sane veniens ad nostram praesentiam dilectus filius noster prior ecclesiae tuae cum quibusdam ex fratribus suis, reverenti nobis insinuatione monstravit quod, post promotionem tuam, in qua sui conventus statum crediderunt ad honorem Dei omnimodis augmentandum, a te enormia gravamina sint perpessi, et quotidie sustineant graviora. Pro quibus, cum ad sedem apostolicam appellassent, ut ad praesens caetera transeamus, Dominica qua cantatur « Laetare Jerosolyma » terminum praefigentes, tu quod mirabile gerimus et indignum, ipsi appellationi non deferens, in exsecutione ipsius quemdam ex fratribus suspendisti, qui etiam de praecepto tuo postmodum, sicut dicitur, ab ipsa Ecclesia est remotus. Post eamdem etiam appellationem, licet prior et fratres se et sua sub apostolica protectione posuerit, priorem nihilominus suspendisti, objiciens ei quod unum ex fratribus suis ad praesentiam nostram venire permiserat, et quemdam alium qui appellaverat, in Ecclesia et consortio fratrum suscepit. Postquam autem ob praedicta gravamina iter arripuit ad sedem apostolicam veniendi, in basilica quam in eorum gravissimum detrimentum construere proponis, quosdam saeculares canonicos appellantibus et reclamantibus fratribus, diceris statuisse, eisque ipsorum ecclesias assignasti, et universos qui appellaverant ab altaris officio suspendisti.

Quia vero licet super principalibus quaestionibus in termino appellationi praefixo tuos responsales nuntios exspectemus, ea tamen quae in contemptum sedis apostolicae dicuntur peracta, quantumcunque tuae velimus fraternitati deferre, relinquere nolumus incorrecta, apostolica tibi auctoritate mandamus atque praecipimus, quatenus praedictarum suspensionum sententias tam in priorem quam in alios fratres ejusdem ecclesiae, post appellationem ad nos interpositam promulgatas, infra X dies post susceptionem praesentium publice denunties non tenere, et quod post primam appellationem in juris eorum praejudicium attentasti, in statum pristinum reducere non omittas. Sciturus quod si infra praescriptum terminum exsequi distuleris quod mandamus, nos nequaquam super hoc poterimus injurias Ecclesiae sustinere, jamque dilectis filiis nostris de Bello, de Feuresham, et Sancti Augustini abbatibus dedimus in mandatis, ut id, appellatione remota, auctoritate apostolica exsequantur; nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus, a sede apostolica impetratis obstantibus.

Data Veronae, Kal. Martii.

CXXI. Abbatibus de Bello, de Fauresham et S. Augustini significat superiore epistola quid archiepiscopo Cantuariensi praeceperit. Mandat haec: « Si praefatus archiepiscopus infra praescriptum terminum exsequi distulerit quod mandamus, vos id exsecutione mandetis. » (Veronae, Mart. 1.)[ Ibid., 1492.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis de Bello, de Feuresham, et Sancti Augustini abbatibus salutem et apostolicam benedictionem.

Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius noster prior Cantuariensis Ecclesiae cum quibusdam ex fratribus suis, diligenti nobis insinuatione monstravit, quod a venerabili fratre nostro B. Cantuariensi archiepiscopo apostolicae sedis legato, post promotionem suam, enormia gravamina sint perpessi et quotidie sustineant graviora. Pro quibus cum ad sedem apostolicam appellassent, Dominica qua cantatur « Laetare Jerosolyma » terminum praefigentes, idem archiepiscopus appellationi non deferens, in exsecutione ipsius quemdam ex fratribus ipsis suspendit, qui etiam postmodum de praecepto suo, sicut dicitur, ab ipsa Ecclesia est remotus. Post eamdem etiam appellationem licet prior et fratres se et sua sub apostolica protectione posuerint, nihilominus priorem suspendit, objiciens ei quod unum ex fratribus suis ad praesentiam nostram venire permisit, et quemdam alium qui appellaverat, in Ecclesia et consortio fratrum suscepit. Postquam autem jam dictus prior ob praedicta gravamina iter arripuit ad sedem apostolicam veniendi, praefatus archiepiscopus in basilica quam in eorum gravissimum detrimentum dicitur construxisse, quosdam saeculares canonicos, appellantibus et reclamantibus fratribus dicitur instituisse, eisque ipsorum ecclesias assignasse, et universos qui appellaverant ab altaris officio suspendisse. Quia vero licet super principalibus quaestionibus in termino appellationi praefixo responsales et nuntios ipsius archiepiscopi exspectemus, ea tamen quae tam manifeste in contemptum sedis apostolicae sunt peracta relinquere nolumus incorrecta, eidem archiepiscopo auctoritate apostolica praecepimus, quatenus suspensionum sententias tam in priorem duam in alios fratres ejusdem ecclesiae post appellationem ad nos interpositam promulgatas, infra X dies post susceptionem litterarum nostrarum, publice denuntiet non tenere, et quod post primam appellationem in juris eorum praejudicium factum est, in statum pristinum reducere non omittat. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, si praefatus archiepiscopus infra praescriptum terminum exsequi distulerit quod mandamus, vos id, omni dilatione et appellatione postposita, exsecutioni mandetis, nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus, si quae apparuerint a sede apostolica impetratae.

Quod si omnes his exsequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.

Datum Veronae Kal. Martii.

CXXII. Ecclesiam S. Petri Bononiensem tuendam suscipit ejusque bona et jura confirmat. (Veronae, Mart. 2.)[SAVIOLI, Annal. Bologn., II, 149.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GERARDO archidiacono, HUBERTO archipresbytero et canonicis Ecclesiae S. Petri Bonon. tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum.

Quoties a nobis petitur quod rationi et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis supplicationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam S. Petri Bononiae, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessoris nostri felicis recordationis Alexandri papae sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis, adjuvante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.

Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum pertinentiis suis; ecclesiam S. Joannis Baptistae; ecclesiam S. Mariae de Montovallo; ecclesiam S. Jacobi cum hospitali, quod est in loco S. Rofilli; hospitalis juxta crucem de Prestribardo; hospitalis in Ucula; ecclesiam S. Michaelis de foro medio; ecclesiam S. Donati; ecclesiam S. Mariae Magdalenae in Talnisi. Ecclesiam S. Egidii juxta Savinam; ecclesiam S. Petri et Savinii in Castaniolo; ecclesiam S. Michaelis de Argelata et plebem Medicinae; ecclesiam S. Mariae de Vineis, et ecclesiam S. Laurentii, et ecclesiam S. Michaelis quae sunt in Medicina, cum omnibus praedictarum ecclesiarum pertinentiis. Ecclesiam S. Thomae et S. Mariae in Garda, et S. Joannis in Fontana; terram etiam cum domibus et sine domibus quae est circa ecclesiam S. Petri vestri episcopatus, scilicet a meridie, vespere et septentrione positis infra murum civitatis in loco qui Hospitale vocatur, et extra murum, usque ad viam S. Thomae apostoli et a platea quae pergit ad eamdem ecclesiam usque ad trivium qui dicitur Avesa. Omne dominicatum quod habetis et tenetis; tres quoque partes decimationum totius vestrae plebis, scilicet S. Petri episcopatus, cum omnibus primitiis et oblationibus vivorum et mortuorum et quidquid in sancta vestra episcopali ecclesia offertur, sive in altare aut in pavimento ponitur; decimationes totius plebis de Buida.

Praeterea quemadmodum bonae memoriae G. Bononiensis episcopus ab onere expensarum quas solebatis facere in eundo Ravennam ad synodum et redeundo, vos absolvit, sicut in authentico scripto exinde facto noscitur contineri, vos auctoritate apostolica absolvimus, et in posterum tam vos quam successores vestros absolutos manere censemus. Libertates quoque et immunitates a regibus et principibus et ab aliis personis tam ecclesiasticis quam mundanis rationabiliter Ecclesiae vestrae indultas, et antiquas et rationabiles eonsuetudines hactenus observatas integras illibatasque manere praesenti decreto sancimus. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare.

Decernimus ergo, ut nulli hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra et illibata serventur eorum pro quorum gubernatione aut sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et Bonon. episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita, nisi reatum suum debita satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus de Bona presb. card. tit. S. Susannae ss. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit Calisti ss. Ego Pandulfus presb. card. tit. XII Apostolorum ss. Ego Melchior presb. card. SS. Joannis et Paulitit. Pamachii ss. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presb. card. ss, Ego Jacobus diac. card. S. Mariae in Cosmedin ss. Ego Gerardus SS. Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Rolandus S. Mariae in Porticu diac. card. ss. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Rodulfus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VI Non. Martii, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus vero domini Urbani papae III, anno secundo.

CXXIII. Privilegium pro abbatia S. Gisleni. (Veronae, Mart. 7.)[REIFFENBERG, Monuments du Hainaut, VIII, 401.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LAMBERTO abbati monasterii Sancti Gisleni ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.

Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium Sancti Gisleni in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Lucii praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et Sancti Benedicti Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus propriis duximus exprimenda vocabulis.

Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis; villam Hornut, cum pertinentiis suis; in villa Logia ( Slogia Edit.) curtem dominicatam et carrucatam terrae arabilis, cum curtibus et omni decima tam ipsius terrae quam omnium feodorum ejusdem villae; decimas quas habetis in terris Sancti Petri; decimam de vinea Hugonis; villare quod dicitur Ultra montes, cum pertinentiis suis et ejusdem loci ecclesiam cum appendiciis suis Harminiaco et Beweniis; decimam de Curte et de terris Sancti Landelini; in Novella terram arabilem unius carrucatae; quartam partem villae Blelgiis cum pertinentiis suis et districto; in villa quae dicitur Wamia, allodium Gonteri et Aegidii filii ejus, de Cing, terramque Hugonis de Aengien, cum aliis terris, curtilibus, redditibus, pratis et silvis; partem villae Darni cum villa et districto; villam Vaherias et curtem dominicatam ab omni advocatione et decima liberam; ecclesiam quam sub annuo censu centum solidorum, Cameracensis monetae ab ecclesia Sancti Gaugerici possidetis; in villa Chavren, curtem dominicatam cum terris, aquis, pratis, silvis et curtibus et portione decimae ab omni dominio libera et ab aliis partibus divisa; in villa quae dicitur Harcheis tres fertones ad pondus Flandriae quos Alnensis debet ecclesia pro terra Heluidis; in Resbaco, curtem dominicatam et tres partes totius allodii, tam in terris quam in silvis, in aquis, pratis et redditibus cum districto; apud Roncherias, sex marcas argenti ad pondus Coloniae quas debet Camberonensis ecclesia sub annuo censu pro ejusdem loci terris et altari cum capella de Herieriponte; altare de Cella, cum appendiciis suis Hornut et Quaternione; ecclesiam de Durno cum appendiciis Blelgiis, Hercana, Astices et Slogio; ecclesiam de Villari cum appendiciis suis Harminiaco et Bewengiis; ecclesiam de Wamia, cum suis pertinentiis; Altregium cum capella de villa, cum pertinentiis suis; apud Imbrecies, curtem et terras dominicatas cum pratis et aquis; duas partes communis allodii, altare de Bossut cum pertinentiis suis; altare de Baldurno cum appendicio suo Vilerot; altare de Elignies et de Tumaïdes; capellam de Ramigniis cum appendiciis suis; Abecias cum appendiciis suis Belehi, Molembais. Popiola Piereweiz et aliis cum appendiciis suis; altaria quoque a bonae memoriae Nicolao, quondam Cameracensi episcopo vobis collata et ejus privilegiis confirmata; Harcies cum appendiciis suis Grandi-Ecclesia, Strabursia et capella de Equicampo; altare de Blatum; capellam de Wieres; altare de Tulin cum appendicio suo Henin; altare de Hunchignies, altare de Hersella, altare de Rascengien, altare de Humberges, altare de Goy cum terra et aliis appendiciis suis; altare de Lovigniis cum appendiciis suis Dolziis et capella de Squeri; capellam Delfait, et capellam de Herieriponte; in villa Alemannis, curtem dominicatam et decimam ipsius curtis et terrae ad eamdem curtem pertinentis, in terris, vineis, pratis, silvis et capellam ad usus familiae; curtem et terras dominicatas apud Altregium et partes communis allodii in terris, aquis, pratis silvis et redditibus; villam Bassecles cum omnibus appendiciis suis et villicationem ejusdem villae in eleemosynam monasterio vestro concessam. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, decimas a vobis nullus extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne ulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit de eodem monasterio discedere; discedentem vero, absque litterarum communione, nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, januis clausis, interdictis et excommunicatis exclusis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare, sepulturamque hujus loci liberam esse concedimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum major pars consilii sanioris, secundum Deum et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Consuetudines, etiam antiquas libertates et immunitates, rationabiliter monasterio vestro et ecclesiae vestrae concessas et hactenus observatas ratas habemus easque futuris temporibus illibatas manere censemus. Inhibemus insuper ne quis in vos vel ecclesias vestras sine manifesta et rationabili causa excommunicationis, suspensionis vel interdicti sententiam audeat promulgare.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra et illibata serventur pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire praesumpserit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem monasterio sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actiones percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. amen. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Sanctae Susannae. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti. Ego Radulphus, Sancti Georgii ad Velum Aureum Ego Pandulphus presbyter cardinalis tit. XII Apostolorum. Ego Major presbyter cardinalis SS. Joannis et Pauli tituli Pamachii. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Jacintus Sanctae Mariae in Cosmedin diac. card. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Rolandus Sanctae Mariae in Porticu diacon. cardinalis. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconus card. diaconus cardinalis.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, Nonis Martii, indictione V. Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domni Urbani papae III, anno secundo.

CXXIV. Monasterium S. Salvatoris de Trebia tuendum suscipit et ejus bona juraque confirmat. (Veronae, Mart. 12.)[CAMPI, Hist. di Piac., II, 370.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati S. Salvatoris de Trebia ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.

Monet nos apostolicae sedis, cui licet immeriti praesidemus, auctoritas pro statu omnium Ecclesiarum, provida circumspectione satagere, et ne malignorum rapinis, vel molestiis exponantur, apostolicum ipsis patrocinium exhibere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam S. Salvatoris de Trebia, in qua estis divino obsequio mancipati, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et B. Benedicti Regulam, atque institutionem Pulsanensis ordinis, in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.

Locum ipsum, in quo praefata Ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; pontem Trebiae et piscationem ipsius aquae a Goxolengo, usque ad eumdem pontem et duos rivos, qui de alveo ipsius fluminis extrahuntur, cum moendinis et utilitatibus suis, terras, vineas et domos quas habetis in Gragnano; molendina, domos, vineas et terras in Guxaligio; vineas terras et domos in Arcellis, terram de Lorentiano; vineas, terras et domos de Passiano, terras de Castronovo, terras de Trejano; vineas, terras et domos de Momiano; terras de Baldinico; vineas et terras in rivo Ceredano, sicut Berardus abbas S. Sixti vobis scripto proprio confirmavit; terras de Caxali, et terras et silvas de Calendasco, silvam de Sarmada, terras in Campremaldo superiori, terras in Mamogo, et terras in curte Goxolenghi, partem quarum praedictus abbas vobis nihilominus confirmavit; terras in curte Valeriae, terras in Valle; terram juxta stratam Romeam cum ecclesia et aedificiis suis; domos quoque quas in civitate Placentina habetis, vobis auctoritate apostolica confirmamus. Sane novalium praedictorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, decimas a vobis nullus extorquere praesumat.

Liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos sine contradictione aliqua retinere; prohibentes insuper ne ulli fratrum vestrorum, post factam in loco vestro professionem, nisi arctioris religionis obtentu fas sit, sine abbatis sui licentia, de eodem loco discedere; discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Chrisma vero, oleum sacrum, consecrationes altarium, seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipiant episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et absque pravitate aliqua ea voluerit exhibere; alioquin ad quemcunque malueritis, recurratis antistitem, qui nostra fultus auctoritate quod postulatur indulgeat. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum major pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam providerint eligendum.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, etc. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Henricus Albanensis episcopus subsc. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscr. Ego Petrus presb. cardin. tit. S. Susannae subscripsi. Ego Laborans presb. cardinalis S. Mariae trans Tiberim tit. Calisti subscripsi. Ego Pandulfus presb. cardinalis tit. XII Apostolorum subscr. Ego Melchior presb. cardinalis SS. Joan. et Pauli tit. Pamachii. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presb. cardinalis. Ego Jacobus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Rolandus S. Mariae in Porticu diac. cardinalis subscripsi. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. cardinalis subscr. Ego Radulfus S. Georgii ad Velum Aureum diac. cardinalis subscr.

Datum Veronae, per manum Alberti S. R. E. presb. cardinalis et cancellarii, IV Idus Martii, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1186, pontificatus vero domini Urbani papae III, anno secundo.

CXXV. Ad magistrum et fratres cruciferos Hospitalis Bononiensis.--Approbat eorum ordinem. (Veronae, Mart. 26.)[MANSI, Concil., XXII, 499.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BEN. magistro et fratribus cruciferis, Hospitalis domus Bononien. tam praesentibus quam futuris, communem vitam ducentibus in perpetuum.

Cum antecessor tuus, fili prior, a praedecessore nostro fel. mem. Alexandro papa lapidem primarium ad ecclesiam construendam acceperit, in territorio Bononiensi, ubi domus vestra nunc constructa dignoscitur, non vestris postulationibus inducti, eamdem ecclesiam in qua divino estis et pauperum obsequio mancipati, in jus et proprietatem beati Petri, et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, eadem ecclesia vestra cum Hospitali impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda, vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum hospitale, et ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis: etc.

Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus vel sumptibus colitis, sive ad vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat.

Liceat quoque vobis personas liberas, et absolutas, e saeculo fugientes, ad conversionem et pauperum Christi servitium recipere, et eas absque contradictione aliqua retinere.

Inhibemus autem ne aliqua ecclesiastica saecularisve persona, in domum vestram quemquam intrudere, aut aliquem fratrum vestrorum de ipsa domo audeat ejicere violenter. Clerici etiam, qui ad domos vestras ordinati fuerint, et assumpti, nulli alii, quam tibi, fili prior, praestare obedientiam compellantur. Prohibemus insuper ne cui liceat vos, aut domos vestras, interdicto vel excommunicationi, sine manifesta et rationabili causa, et legitima citatione, subjicere, praesenti pagina decernentes, ut nullus Ecclesiarum praelatus a domibus vestris quidquam exigere, praeter libram cerae, audeat, vel etiam extorquere; salvis censibus illis, qui nunc in quibusdam domibus vestris constituti sunt de consensu episcoporum annuatim percipiendi.

Nihilominus etiam vobis duximus indulgendum, ut in domibus vestris, ubi tot fratres assidue commorantur, quibus sit ecelesia necessaria, liceat vobis oratoria erigere et coemeteria fabricare. Quorum sepulturam liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur.

Chrisma quoque, oleum sanctum, dedicationes ecclesiarum, ordinationes clericorum, qui ad sacras fuerint ordinationes promovendi, et caetera ecclesiastica sacramenta, a quocunque malueritis catholico recipiatis episcopo, qui nostra fultus auctoritate quod postulatur impendat.

Ad indicium autem quod eadem domus vestra specialiter beati Petri existat, duodecim imperiales nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvatis.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam, et hospitale temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integre conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo, tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judiciem praemia pacis inveniant. Amen.

AD TE, DOMINE, LEVAVI ANIMAM MEAM. Ego Urbanus, catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus, Albanensis episcopus. Ego Paulus Praenestinus, episcopus. Ego Theobaldus, Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Petrus, presbyt. card. tit. S. Susannae. Ego Laborans, presbyt. card. S. Mariae trans Tiberim, tit. S. Callisti. Ego Pandulfus, presbyt. card. tit. XII Apostolorum. Ego Melchior, prebyt. card, SS. Joannis et Pauli, tit. Pammachii. Ego Adelardus, tit. S. Marcelli presbyt. card. Ego Jac., diac. cardin. S. Mariae in Cosmedin. Ego Gratianus, SS. Cosmae et Damiani diac. cardin. Ego Roland., S. Mariae in Porticu diac. cardin. Ego Petrus, S, Nicolai in Carcere Tulliano. diac. cardin. Ego Rad. [ forte, Radulfus], S. Gregorii ad Velum Aureum diac. cardin.

Datum Veronae, per manum Moysi Lateranensis canonici, vice agentis cancellariae, VII. Kalend. Aprilis, indict. V, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontific. vero D. Urbani papae III anno II.

CXXVI. B(alduino) archiepiscopo Cantuariensi, apostolicae sedis legato praecipit, ut aedificationem novae ecclesiae abjiciat, quam monachi Cantuarienses detrimento sibi fore, cum ipso questi sint. (Veronae, Maii 8.)[TWISDEN, Hist. Angl. Script., I, 1318.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri B. Cantuariensi archiepiscopo apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilecti filii nostri prior et quidam fratres ejus monachi ecclesiae tibi commissae ad nostram praesentiam venientes de ecclesia, quam aedificare coepisti, tantum sibi et eidem ecclesiae proposuerunt dispendium proventurum, quod nisi ab ejus fuerit constructione cessatum, praescripta ecclesia suae dignitatis et status miserabile suscipiet detrimentum. Sane cum per Dei gratiam litteratus sis, et in religione diutius conversatus, ignorare non debes, sicut nec te credimus ignorare, quomodo propter scandalum a bonis est interdum operibus abstinendum. Nos autem sollicite providere volentes ne inter te et fratres tuos maneat materia jurgiorum, cum non possint convenienter obsequiis divinis intendere qui sunt contentionibus dediti, de consilio et deliberatione fratrum nostrorum monemus fraternitatem tuam, mandamus et districte praecipimus, quatenus donec causa cognita statuamus quid de ipso aedificio fieri debeat, occasione, contradictione et appellatione postposita, ab illius novae ecclesiae constructione et canonicorum institutione desistas et etiam ab exactione fraternitatis quam ob favorem ipsius operis diceris statuisse, aliis litteris non obstantibus a sede apostolica impetratis. Si quid autem contra hanc prohibitionem nostram fuerit attentatum, nos id auctoritate apostolica irritamus.

Datum Veronae, VIII Id. Maii.

CXXVII. Episcopis, abbatibus et aliis Ecclesiarum praelatis per Angliam constitutis de superiore ad archiepiscopum Cantuariensem epistola significat. (Veronae, Maii 9.)[ Ibid., 1319.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus episcopis et dilectis filiis abbatibus et aliis Ecclesiarum praelatis per Angliam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum dilecti filii nostri prior et fratres Cantuariensis Ecclesiae de constructione novae ecclesiae, quam venerabilis frater noster Cantuariensis archiepiscopus apostolicae sedis legatus de novo extra Cantuariam incoepit, gravia se querantur dispendia subituros, nos eorum juri volentes, prout tenemur, ex officio providere, ex deliberatione fratrum nostrorum ipsi archiepiscopo districte praecepimus, ut in constructione praescriptae novae ecclesiae vel in institutione canonicorum, donec cognita causa statuamus quid ex hac fieri debeat, non procedat. Mandamus itaque universitati vestrae atque praecipimus, quatenus fraternitatem aut praedicationem, quam occasione illius Ecclesiae praedictus archiepiscopus de novo constituit, usque ad decisionem causae in parochiis vestris nullatenus admittatis, nec praedicatores, si qui ad hoc destinati fuerint, in ipsis parochiis patiamini praedicare, vel a fidelibus beneficia quaerere, sed eos potius ab his desistere, sublato appellationis obstaculo, auctoritate nostra, ecclesiastica districtione cogatis.

Datum Veronae, VII Idus Maii.

CXXVIII. B(alduino) archiepiscopo Cantuariensi exprobrat, quod mandata sua (die 1 m. Martii data) non fecerit. (Veronae, Maio?)[ Ibid. ] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, B. Cantuariensi archiepiscopo apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.

Quanto majoris es religionis, honestatis et nominis, tanto amplius tuae detrahitur gravitati, si quando apostolicae jussioni resistis, cui teneris in omnibus prompta devotione deferre. Cum enim per alia scripta tibi dederimus in mandatis, ut, si quid circa statum ecclesiae tuae in personis vel rebus in praejudicium dilectorum filiorum nostrorum prioris et fratrum ejusdem ecclesiae, post appellationem ab ipsis ad nos interpositam, vel postquam idem prior cum quibusdam fratrum suorum iter arripuit ad sedem apostolicam veniendi, fecisti in statum pristinum revocares, non sine ratione miramur, quod sicut nobis innotuit, mandatum nostrum exsequi noluisti, cum non ignores quomodo et hi qui appellant et qui ad Romanam Ecclesiam veniunt, donec de controversia cognoscatur, nullum sui status sentire debeant detrimentum. Credentes autem quod hac vice facere debeas quod hactenus neglexisti, fraternitati tuae per iterata scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus quidquid circa statum prioris et fratrum ipsius ecclesiae, in personis vel rebus, in eorum praejudicium commisisti postquam ad nos appellarunt, vel postquam idem prior et quidam de suis aggressi sunt iter ad nos veniendi, dilatione et appellatione postposita, in statum pristinum reducere non postponas, eosque in personis vel rebus contra juris ordinem desinas amodo fatigare. Si vero id infra XV dies post harum susceptionem non expleveris, dilectis filiis nostris de Bello, de Fauresham, et S. Augustini Cantuariae abbatibus id, appellatione remota, commisimus exsequendum. Ita ut si omnes his exsequendis interesse noluerint vel nequiverint, duo ex ipsis ea nihilominus exsequantur.

CXXIX. Abbates de Bello, de Fauresham et S. Augustini redarguit, quod sua mandata neglexerint. (Veronae, Maio?)[ Ibid., p. 1495.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis de Bello, de Fauresham et S. Augustini Cantuariae abbatibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Grave admodum gerimus et molestum quod venerabilis frater noster Cantuariensis archiepiscopus et apostolicae sedis legatus adversus dilectos nostros priorem et fratres suos post appellationem, reverentia sedis apostolicae praetermissa, commiserat, nec ad mandatum nostrum nec ad commonitionem vestram voluit, sicut accepimus, revocare. Quod autem in exsecutione mandati quod super hoc vobis dedimus licet nimis tepide processistis, gratum nobis est, sed multo gratius esset si tenorem mandati nostri taliter fuissetis exsecuti, quod non cogeremur vobis super eodem iteratas litteras destinare. Verum quia super gravaminibus et molestiis ipsius prioris et fratrum suorum non possumus non moveri, nos incorrectum sustinere nolentes quod in eorum praejudicium non sine contemptu sedis apostolicae constat esse commissum, memorato archiepiscopo mandatum iteratum dedimus et praeceptum ut, quidquid circa statum ipsius prioris et fratrum suorum in personis vel rebus, in eorum praejudicium attentavit postquam ad nos appellarunt, vel per eumdem priorem et quosdam de suis aggressi sunt iter ad nostram praesentiam veniendi, id in statum pristinum dilatione et occasione cessante reducat, eosque contra juris ordinem in personis vel rebus desinat amodo fatigare. Ne igitur frustra toties super eodem negotio scribere videamur, dilectioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus, si praefatus archiepiscopus infra XV dies post susceptionem litterarum nostrarum non impleverit quod mandamus, contradictione quoque, dilatione et appellatione cessante, id efficaciter exsequamini, provisuri ne plus ei videamini quam nobis in hac parte deferre, quia non possemus adversum vos non moveri, si alicujus gratia vel obtentu mandatis negligeritis apostolicis obedire, et ad corrigendam inobedientiam vestram manum nostram extendere cogeremur. Caeterum si omnes his exsequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.

CXXX. Privilegium pro Ecclesia Pistoriensi . (Veronae, Maii 21.)[ZACHARIA, Anecdota medii aevi, 244.] Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Henricus Albanensis episcopus ss. Ego Paulus Praenestinus episcopus ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Petrus Debono presbyter cardinalis tit. S. Susannae. Ego Laborans presbyter cardinalis tit. Calisti ss. Ego Pandulphus presbyter cardinalis tit. XII Apostolorum. Ego Melchior presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pamachii. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presbyter cardinalis ss. Ego Jacinthus S. Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Rollandus S. Mariae in Porticu diaconus cardinalis. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis. Ego Radulfus S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis. Datum Veronae, per manum Alberti S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XII Kalendas Junii, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus vero domni Urbani papae tertii anno secundo.

CXXXI. Bulla pro monasterio B. M. de Voto. (Veronae, Maii. 22.)[ Gallia Christiana nova, XI, Instr., 250.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Beatae Mariae de Caesarisburgo ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuam memoriam.

Monet nos apostolicae sedis cui licet immeriti deservimus auctoritas, pro statu omnium Ecclesiarum provida circumspectione satagere; et ne malignorum rapinis vel molestiis exponantur, apostolicum ipsis patrocinium impertiri. Quapropter, dilecti in Domino filii, vestris, postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sanctae Mariae de Caesarisburgo, in qua divino estis obsequio mancipati, ad instar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio annuimus. Imprimis siquidem statuimus ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini Regulam atque institutionem fratrum sancti Victoris in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum ipsum, scilicet insulam Ulmi, in qua praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; Novam-villam cum omnibus pertinentiis suis. . . . . terram magistri Joannis in Coqueurdrevilla, tres partes molendini Ihioul in eadem villa . . . . . monasterium Sancti Helerii de insula Gerseio, sicut idem monasterium et ecclesiae vestrae a bonae memoriae Rotrodo Rothomagensi archiepiscopo est concessum, et tam suo quam venerabilis fratris nostri Gualterii successoris sui scripto authentico confirmatum assensu principis terrae in cujus eleemosyna . . . . . mansuram quam Robertus miles dedit vobis apud Caesaris burgum . . . . . propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat, liceat quoque vobis clericos vel laicos e saeculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne ullus fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem possit de eodem loco, sine licentia sui abbatis, discedere; discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. In parochialibus autem ecclesiis quas habetis, liceat vobis sacerdotes eligere, et dioecesano episcopo praesentare, quibus si idonei sint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritalibus, vobis vero de temporalibus debeant respondere. Inhibemus quoque ne in presbyteris praesentandis, aut ecclesiis ordinandis, quilibet vos absque manifesta et rationabili causa gravare aut molestare praesumat. Prohibemus insuper ne ecclesias aut terras, seu quodlibet beneficium ecclesiae vestrae collatum liceat alicui personaliter dare, sive alio modo alienare, sine consensu totius capituli, aut majoris et sanioris partis ejusdem. Si quae vero donationes vel alienationes aliter quam dictum est factae fuerint, eas irritas esse censemus. Inhibemus etiam ne infra parochias ecclesiarum vestrarum aliquis ecclesiam vel oratorium sine diocesani episcopi et vestro assensu aedificare praesumat, salvis tamen privilegiis Romanae ecclesiae. Interdicimus quoque ne aliquis in vos vel ecclesias vestras excommunicationis vel interdicti sententias sine manifesta et rationabili causa promulgare praesumat. Omnes praeterea libertates et rationabiles consuetudines et immunitates, quas illustris rex Anglorum Henricus, et bonae memoriae Mathildis imperatrix mater ejus, advocatrix et fundatrix praefatae ecclesiae, aut eorum successores, vobis et ecclesiae vestrae pia largitione donarunt, et scriptis suis authenticis firmaverunt, firmas et illibatas permanere sancimus. Praeterea novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis vel episcopis, archidiaconis seu decanis, aliisve omnibus ecclesiasticis personis omnino fieri prohibemus: pro chrismate vero, oleo sancto, consecrationibus ecclesiarum, sacramentis a vobis aut solo obtentu consuetudinis, aut quolibet alio modo, nemo quidquam audeat postulare. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres omnium consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam providerint eligendum.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisve sui careat dignitate, reamque se Domini judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat . . . . . Cunctis vero eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, etc. . . . . Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis episcopus. Ego Petrus de Bono presbyter cardinalis tituli Sanctae Susannae. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim, tituli Calisti. Ego Rainerius presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli, tituli Pammachii. Ego Hyacinthus Sanctae Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis. Ego Gratianus sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diaconus cardinalis. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis. Ego Radulphus Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XI Kal. Junii, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus vero domini Urbani papae tertii anno secundo. ( Sub sigillo plumbeo. )

CXXXII. Alienationes ab episcopis Boloniensibus cum Ecclesiae damno factas, irritas esse jubet. (Veronae, Maii 25.)[SAVIOLI, Annal. Bologn., II, II, 151.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Boloniensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Ideo nobis est, licet indignis omnium Ecclesiarum cura et sollicitudo superna dispositione commissa ut et earum profectui debeamus vigilanter intendere et indemnitati pastorali studio praecavere. Eapropter, venerabilis in Christo frater episcope, commissi nobis officii debitum persequentes et justis postulationibus grato concurrentes assensu alienationes, locationes, infeudationes et contractus alios si qui ab antecessoribus tuis in praejudicium ecclesiae tuae illiciti facti sunt viribus carere censemus, eosque legitime revocandi liberam tibi concedimus facultatem. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem haec attentare praesumpserit, indignationem Dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli apostolorum se noverit incursurum.

Datum Veronae, anno Incarnationis Dominicae 1187, VIII Kal. Junii, anno pontificatus secundo.

CXXXIII. Decernit ut ordo S. Benedicti perpetuis temporibus in Admontensi monasterio conservetur; confirmat etiam omnia ejusdem bona, et immunitati loci cavet. (Veronae, Mai 26.)[PEZ, Thesaur. Anecdot., III, III, 674.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ISENRICO abbati monasterii S. Blasii quod Admuntis dicitur, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.

Officii nostri nos admonet et invitat auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere et earum quieti et tranquillitati salubriter auxiliante Domino providere. Dignum namque et honestati conveniens esse dignoscitur, ut qui ad earum regimen sumus Domino disponente assumpti, eas et a pravorum hominum nequitiis tueamur, et B. Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium S. Blasii, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar bonae memoriae praedecessorum nostrorum Paschalis, Innocentii, Lucii, Alexandri et Lucii Romanorum pontificum sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, imprimis quidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et B. Benedicti Regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.

Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Ex dono bonae memoriae Gebehardi Salzpurgensis archiepiscopi fundatoris ejusdem coenobii in Valle Admontensi fundum Ecclesiae S. Blasii, etc., ut in bulla Alexandri III pro eodem monasterio.

Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum, seu grangiarum vestrarum, nullus violentias vel rapinas seu furtum committere, ignem apponere, hominem capere, vel interficere aliqua temeritate praesumat.

Decernimus ergo, etc., ut loco citato. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscripsi. subscripsi. Ego Petrus de Bono presbyter card. tit. S. Susannae subscripsi. Ego Laborans presbyter card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calisti subscripsi. Ego Pandulfus presbyter card, tit. XII Apost. subscripsi. Ego Melchior presbyter card. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii subscripsi. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presbyter card. subscripsi. Ego Jacinthus diaconus card. S. Mariae in Cosmidin subscripsi. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diacon. card. subscripsi. Ego Rolandus. S. Mariae in Porticu diacon. card. subscripsi. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconus card. subscripsi. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diaconus card. subscripsi.

Datum Veronae, per manum Alberti S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Kal. Junii, indictione V, Incarnationis Dominicae an. 1187, pontificatus vero Domini Urbani papae III anno II.

CXXXIV. Bulla Urbani III data monialibus Sanctae Gratae anno 1187. Ex archivo M. S. Gratae. Parthenonem S. Gratae Bergomatem tuendum suscipit et ejus bona confirmat. (Veronae, Jun. 2.)[LUPI Cod. diplom. Bergom., II, 1379.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus EUGENIAE abbatissae monasterii Sanctae Gratae ejusque sororibus tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuam memoriam.

Prudentibus virginibus quae sub habitu religionis per opera sanctitatis jugiter se praeparant ire obviam Sponso, apostolicum debemus patrocinium impertiri ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet, aut robur, quod absit, sanctae religionis infringatur. Eapropter, dilectae in Domino filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sanctae Gratae in quo divino estis obsequio mancipatae, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus, imprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et B. Benedicti Regulam in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis et eis quae vobis successerint, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Gervasii cum curte de Saranica et aliis pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Mariae de Calventiano cum pertinentiis suis, possessiones de Albenio; ecclesiam Sancti Michaelis cum pertinentiis suis ac bonae memoriae Ambrosii secundi vobis scripto authentico confirmatam. Sane novalium vestrorum etc. Omnia ut in bulla anno 1186 relata supra num. 59.

In circulo: AD TE, DOMINE, LEVAVI ANIMAM MEAM. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Jac. diacon. cardinalis Sanctae Mariae in Cosmedin Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus subscripsi. Ego Pederbonus presbyter cardinalis tit. Sanctae Susannae subscripsi. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim tit. Calixti subscripsi. Ego Pandulphus presbyter cardinalis tit. XII Apostolorum subscripsi. Ego Melchior presb. cardinal. Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pamachii subscripsi. Ego Adelardus tit. Sancti Marcelli presb. cardinalis subscripsi. subscripsi. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diac. cardinalis subscripsi Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diacon. cardinalis subscripsi. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diac. cardinalis subscripsi Ego Radulfus Sancti Georgii ad Velum Aureum diac. cardinalis subscripsi

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Nonas Junii, Indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus vero domni Urbani papae III, anno secundo.

CXXXV. Parthenonem S. Euphemiae Mutinensem tuendum suscipit ejusque bona ac privilegia confirmat. (Veronae, Jun. 2.)[MURATORI, Antiq. Ital., III, 207.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus MARIAE abbatissae Sanctae Euphemiae Mutinensis, ejusque sororibus tam praesentibus quam futuris monasticam vitam professis in perpetuum.

Prudentibus virginibus quae sub habitu religionis accensis lampadibus per opera sanctitatis se jugiter praeparant ire obviam Sponso, sedes apostolica debet praesidium impertiri, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacrae religionis infringat. Eapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam Sanctae Euphemiae in qua divino estis obsequio mancipatae, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Propterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque succedentibus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis.

Locum ipsum, in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; possessiones quas habetis in civitate et extra civitatem, scilicet domos, casamenta et hortos cum omnibus pertinentiis; molendinum quod est in porta Bajoariae; decimas quoque molendini episcopi, quod est in porta Citanove; braidam, quam olim tenuit Joannes Bonifacii; braidam vineatam, quam tenent domini de Marano in locatione; braidas etiam et redditus quos habetis extra civitatem; terras quas olim tenuit Hugolinus et Pincerna de Gisano; possessiones et redditus quos habetis apud Sanctum Petrum de Insula, et in Sulignano; decimas et redditus quos habetis in Sorbaria; et quidquid habetis in Vignola et in caeteris aliis locis; decimas etiam quas a quadraginta annis ecclesia vestra rationabiliter et pacifice tenuit, vobis nihilominus auctoritate apostolica confirmamus, privilegiis nostris ex hoc nullum praejudicium habituris. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum decimas a vobis nullus extorquere praesumat. Liceat quoque vobis personas e saeculo fugientes liberas et absolutas ad conversionem recipere, et eas sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ne ulli sororum vestrarum post factam in eodem loco professionem fas sit sine abbatissae suae licentia, nisi arctioris religionis obtentu, de eodem loco discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Auctoritate quoque apostolica prohibemus ne quis in vos vel ecclesiam vestram excommunicationis, suspensionis vel interdicti sententiam sine manifesta et rationabili causa promulget, aut novas et indebitas exactiones vobis vel hominibus vestris imponat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint vel interdicti, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem ecclesiae abbatissa, vel tuarum qualibet succedentium, nulla ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quam sorores communi consensu, vel sororum major pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendam.

Decernimus ergo ut nulli, etc, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum, etc.

Bene valete. Ego Urbanus Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi. Ego Paulus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus subscripsi. Ego Petrus de Bon. presbyter cardinalis tituli Sanctae Susannae subscripsi. Ego Laborans presbyter cardinalis Sanctae Mariae trans Tiberim titulo Calixti subscripsi. Ego Pandulfus presbyter cardinalis titulo XII Apostolorum subscripsi. Ego Melchior presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli titulo Pamachii subscripsi. Ego Adelardus titulo Sancti Marcelli presbyter cardinalis subscripsi. Ego Jacintus Sanctae Mariae in Cosmidin diaconus cardinalis subscripsi. Ego Gratianus Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis subscripsi Ego Rollandus Sanctae Mariae in Porticu diaconus cardinalis subscripsi. Ego Petrus Sancti Nicolai in Carcere Tulliano subscripsi. Ego Radulfus Sancti Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis subscripsi.

Datum Veronae, per manum Alberti Sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, secundo Nonas Junii, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus vero domni Urbani papae III anno secundo.

Pendet bulla plumbea.

CXXXVI. Ordinis Praemonstratensis privilegia quaedam confirmat. (Veronae, Jun. 10.)[LE PAIGE, Bibl. Praem., 639.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati Praemonstratensi et coabbatibus ejus et fratribus tam praesentibus quam futuris regulariter instituendis in perpetuum, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio universis Dei fidelibus existamus in promovendis eorum justis petitionibus debitores, religiosorum petitiones tanto libentius debemus admittere ac providere, quae ad pacem eorum pertinent ac quietem, quanto magis ex vita ipsorum Christi adornatur Ecclesia, et qui in saeculo morantur addiscunt qualiter in via recta per opera Dei gradiantur. Sane propositum est nobis per venerabilem fratrem nostrum concordem Evactunensem episcopum, quod quidam ex clero, vel ex ordine monachorum eo vos intuitu super novalibus decimarum exactione fatigant, quod hominibus illis a quibus exstirpanda nemora, vel alia loca inculta recipitis excolenda, censum seu partem aliquam frugum, pro rei proprietate confertis, et ex eo libertatem ab Ecclesia Romana vobis indultam, quae vos a decimis novalium praestandis absolvit, infringere moliuntur. Quia igitur talis eorum instantia ratione non nititur, auctoritate apostolica interdicimus ne quisquam vos ex hujusmodi causa, super decimis vestrorum novalium, quae propriis manibus vel sumptibus colitis, audeat infestare.

Ut autem firma inter vos disciplina servetur praesenti capitulo inhibemus, ne contra canonicam disciplinam claustralis quisquam appellare praesumat, et correctionem suorum eludere praelatorum. Quod si facere forte tentaverit, nihilominus exerceatur in eum correctio regularis. Et ordini quidem est et saluti contrarium, ut qui ex vita regulari et praelati sui se supposuit voluntati, sub appellationis obtentu ad motum animi sui sequendum redire sinatur, et dissolutionis licentia inde proveniat, unde correctio debet provenire delictorum.

Praeterea quia tollenda est a religiosis discurrendi necessitas, et convenit eis, quae ad salutem pertinent sine difficultate conferri, hoc etiam de apostolica benignitate duximus indulgendum, ut si episcopis vestris, aut non volentibus, aut volentibus ordines celebrare, aliquem vos episcopum hospitem habere contigerit, de cujus officio et potestate sit vobis plena notitia, liberum sit vobis ab eo et ordines et ecclesiastica recipere sacramenta, dum tamen talis sit, de quo proprius episcopus nullum sibi debeat praejudicium formidare.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat, hanc paginam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire, si qua igitur, etc.

Datum Veronae per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, IV Idus Junii, indictione V, Incarnationis Dominicae 1187, pontificatus domini nostri Urbani III, anno secundo.

CXXXVII. Ordinis Praemonstratensis leges confirmat. (Veronae, Jun. 30.)[ Ibid., 640.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati Praemonstratensi, et caeteris abbatibus et canonicis Praemonstratensis ordinis tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.

In eminenti apostolicae sedis specula, licet immeriti, disponente Domino, constituti, pro singulorum statu solliciti esse compellimur, et ea sincere tenemur amplecti, quae ad incrementum religionis pertinent, et ad virtutum spectant ornatum, quatenus religiosorum quies ab omni sit perturbatione secura, et a jugo mundanae oppressionis servetur illaesa, cum apostolica fuerit tuitione munita. Attendentes itaque quomodo religio et ordo vester multa refulgens gloria meritorum, et gratia redolens sanctitatis, palmites suos a mari usque ad mare extendit, ipsum ordinem et universas domos ejusdem ordinis apostolicae protectionis praesidio duximus confovendas, et praesenti privilegio muniendas.

Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus benignius annuentes, ad exemplar felicis recordationis Alexandri et Lucii praedecessorum nostrorum romanorum pontificum, universas regulares institutiones et dispositiones quas de communi consensu, vel majoris et sanioris partis fecistis, sicut inferius denotantur, auctoritate apostolica roboramus, et praesentis scripti privilegio communimus, videlicet ut ordo canonicus quemadmodum in Praemontratensi Ecclesia secundum beati Augustini Regulam et dispositionem recolendae memoriae Norberti quondam Praemonstratensis ordinis institutoris et successorum suorum in candido habitu institutus esse dignoscitur, per omnes ejusdem ordinis Ecclesias perpetuis temporibus inviolabiliter observetur. Iidem quoque libri, qui ad divinum officium pertinent ab omnibus ejusdem ordinis Ecclesiis uniformiter teneantur, etc. Prout jacent in privilegio seu diplomate Lucii III, usque ad ea quae sequuntur. Ego Urbanus Ecclesiae catholicae episcopus. Ego Henricus Albanensis episcopus, Ego Paulus Praenestinus episcopus. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus. Ego Laborans presbyter cardinalis S. Mariae trans Tiberim tit. Calisti. Ego Hyacinthus S. Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis. Ego Radulphus S. Georgii ad Velum Aureum diaconus cardinalis.

Datum Veronae, per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, pridie Kalendas Julii, indictione V, Incarnationis Dominicae 1187, pontificatus domini nostri Urbani papae III anno secundo.

CXXXVIII. Ecclesiae Bononiensis bona, petente Gerardo episcopo, confirmat. (Veronae, Jul. 2.)[SAVIOLI, Annal. Bologn., II, II, 152.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GERARDO Bononiensi episcopo ejusque successoribus substituendis in perpetuum.

Sacrosancta Romana Ecclesia Bononiensem Ecclesiam speciali semper praerogativa dilexit, et eam inter alias studuit propensius honorare. Inde est quod nos qui, licet minus sufficientes, in ejusdem sumus Ecclesiae specula collocati, praefatam Bononiensem Ecclesiam consueta benignitate diligimus et tuis justis postulationibus, venerabilis frater episcope, gratum cupimus impartiri assensum. Quocirca, frater episcope, personam tuam et commissam tibi Ecclesiam, plenis charitatis brachiis amplectentes omnia quae tam in civitate, quam in comitatu Bononiensi tam minora quam majora, ut massam Prunarii, massam Vulpini Mozularii Bonalbergiscatii, massam de loco Frefortese, massam de Nucifatico, massam Nespulini et alias massas et fundos in eodem comitatu. Praeter hoc quod de patrimonio nobilis mulieris comitissae Mathildae in eodem comitatu habemus, quidquid est excepto Banno, quod in civitate Bononiensi ex parte Romani pontificis prout hactenus ita et deinceps indicetur, sicut piae recordationis Anastasius, papa praedecessor noster bonae memoriae Gerardo quondam Bononiensi episcopo antecessori tuo, receptis ab eo centum libris affortiatorum, quas pro utilitatibus Romanae Ecclesiae expendit in emphiteosim sibi suisque successoribus de communi fratrum suorum consilio concessisse et locasse dignoscitur. Nos tibi tuisque successoribus et per nos Bononiensi Ecclesiae ad exempla felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri titulo locationis in emphiteosin perpetuam concedimus atque locamus, et locationem ipsam praesentis scripti pagina communimus. Pro ipsa vero locatione tu tuique successores nostris successoribus duas libras puri argenti annis singulis in mense Junio debetis exsolvere. Porro quemadmodum tunc institutum est praesenti paginae duximus adnectendum ut tibi vel alieni tuorum successorum nullatenus liceat hanc locationem alicui Ecclesiae vel personae vendere vel alienare nisi nobis nostrisque successoribus. Nos vero et nostri successores praefatam locationem ab omni homine tibi tuisque successoribus defendere cogimur, quod si aliqua partium quod suum erit, quemadmodum supra dictum est, adimplere neglexerit, centum libras auri parti alteri sub nomine poenae exsolvet, et eadem locatio indissolubiliter permanebit. Nulli ergo hominum fas sit hanc nostrae locationis paginam temerario ausu contraire se ipsi modis quibuslibet infringere. Si quis autem attentare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Henricus Albanensis Ecclesiae episcopus ss. Ego Petrus de Bon. card. presb. tit. S. Susannae ss. Ego Laborans presb. card. S. Mariae trans Tiberim tit. Calisti ss. Ego Pandulphus presb. card. tit. XII Apostolorum ss. Ego Melchior presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii ss. Ego Adelardus tit. S. Marcelli presb. card. ss. Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss. Ego Jacobus diac. card. S. Mariae in Cosmedin. ss. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. ss. Ego Petrus S. Nicolai in Carcere Tulliano diac. card. ss. Ego Rodulphus S. Georgii ad Velum Aureum diac. card. ss.

Datum Veronae, per manum sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VI Nonas Julii, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontificatus vero domini Urbani papae III, anno secundo.

CXXXIX. Privilegium pro canonicis Ecclesiae Tarvisinae. (Fragmentum ). (Veronae, Aug. 25.)[UGHELLI, Italia sacra, V, 535.] . . . . . . . . . . Datum Veronae per manum Alberti S. R. E. presb. card. et cancellarii, VIII Kal. Septembris, indict. V, Incarnationis Dominicae an. 1187, pontificatus vero D. Urbani papae anno II.

CXL. [ Petro] electo Regino praescribit ne sine speciali mandato apostolico ulli mortalium, nisi archiepiscopo [Ravennati] in consecratione accipienda juramentum praestet. (Veronae, Sept. 10.)[TIRABOSCHI, Mem. Moden., III, 101.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio REGINO electo, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum te sicut devotum Ecclesiae filium paternis affectibus diligamus, de tua promotione gaudemus et ad honorem tuum libenter ubi cum Deo poterimus favorem apostolicam impendemus. Quia vero studendum tibi est et agendum, ut circa initia tuae promotionis honorem Dei et sacrosanctae sedis apostolicae incipias totis viribus promovere, devotionem tuam rogamus attentius, mandamus et in obedientiae virtute praecipimus, quatenus nulli mortalium nisi forte archiepiscopo tuo dum largiente Domino, munus consecrationis acceperis, te absque speciali mandato nostro obliges juramento, et de honore nostro et Ecclesiae sollicitus et studiosus existas, securus quod si quis hoc tempore secus ad praestandam aliquam fidelitatem procederet, eum non Ecclesiae filium sed manifestissimum judicaremus hostem.

Datum Veronae, IV Idus Septembris.

CXLI. Privilegium pro ecclesia Cerviensi. (Ferrariae, Sept.-Oct.)[FANTUZZI, Monum. Raven., IV, 283.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri THEOBALDO Cerviensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum

In apostolicae sedis specula licet immeriti, disponente Domino, constituti fratres nostros episcopos tam propinquos, quam longe positos in fraterna tenemur charitate diligere, et commissas eorum gubernationi Ecclesias contra malignorum incursus apostolicae protectionis praesidio communire. Quapropter, venerabilis in Christo frater Theobalde episcope, tuis justis postulationibus annuimus et, felicis recordationis Lucii papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, praefatam ecclesiam Cerviensem cui, auctorante Deo, praeesse dignosceris sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in posterum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

Locum qui vulgo vocatur Padule cum salinis, terris, vineis, pratis, pasculis, venationibus et piscationibus suis, qui protenditur a rivo qui vocatur Pisatellus usque ad milliarum Album et a decimano usque in mari. Plebem S. Vitalis quae vocatur Fiscalii, cum capellis, decimis . . . . . et aliis pertinentiis suis quae protenditur ab aggere de Corlungo et fossa piscaria et rivo de Rodaldo percurrente ad medium domorum, ab alio medium Verginese, a tertio sancto Elia percurrente ad medium lacum sanctum, ea quarto Padus; decem mansos terrae, quos ibi dederunt homines massae Fiscaliae positos in rivo majori in loco qui dicitur canale mortuum et in aliis congruis locis in praedicto rivo. Tenimentum quod fuit plebis S. Thomae cum portu et aliis suis pertinentiis. Tenimentum quod fuit plebis S. Peregrini cum decimis et aliis pertinentiis suis. D. p. Arimundus vendidit de bonis positis in S. Gervasio, ecclesiam S. Gervasii cum pertinentiis suis, ripam de Terra Firma cum teloneo suo et aliis pertinentiis suis et ripam de Mari cum ipso littore et teloneo et aliis pertinentiis suis. Portum cum teloneo suo et aliis pertinentiis suis. In territerio Raven. castrum Pastellionis cum pertinentiis suis et fundum Varignani. In territorio Pesenae quidquid Candolus habet in fundo fabrice, et in Modale et in Arturiano et in Montale qui dicitur de Laurentio et duos integros fundos Ceulam et Assignanum, quos detinet ab ecclesia sua monasterium S. Mariae montis Mauri. In territorio Cornelien., et comitatu Ymolen, castrum unum integrum quod vocatur Plancaldoli et aliud castrum quod vocatur Vicli, et aliud quod vocatur Saxum Gattarum cum omnibus appendiciis suis. In territorio Fanen. et Pensauren. castrum quod vocatur Monterianus cum districtu et curte sua, et omnibus suis pertinentiis, et duos mansos terrae intra Marchisanum et ripam altam, quos detinet Ugolinus Guidoti, et unum mansum in lupara quem detinent Petrus Sophie, et filii Petri, et unum mansum in Casale quem detinent filii Guidutii, et Rogerius, et unum mansum in Bulgum, quem detinet Branchaleonus; ecclesiam S. Andreae in fossa putrida in civitate Ravennae cum omni jure suo et ripis de terra, et de mari, et portus, tulliam, vel aliquam collectam contra consuetudinem antiquam auctoritate apostolica prohibentes. Statuimus ut semper in tua, et successorum tuorum potestate consistant sicut usque ad moderna tempora permanserunt.

Statuimus etiam ut infra tuam dioecesim absque assensu tuo, vel successorum tuorum nullus ecclesiam, vel oratorium de novo construere aliqua occasione praesumat, salvis tamen privilegiis Romanorum pontificum. Compositionem praeterea, quae intra te et canonicos tuos mediante venerabili fratre nostro Ger. Raven. archiepiscopo intervenit, seu rationabiliter facta est sibi ab utraque parte suscepta, ut in scripto ejusdem archiepiscopi plenius continetur ratam habentes, eam auctoritate apostolica confirmamus. Obeunte vero te nunc ejusdem ecclesiae episcopo vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia proponatur, nisi quem canonici ejusdem Ecclesiae communi consensu, vel canonicorum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem providerit eligendum.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur . . . . . . . . . . . . . quorum gubernationem ac sustentationem concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et Raven. archiepiscopi debita reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona hanc nostrae confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque, seu dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat, cunctis auctoritate eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Ego Petrus de Bono praesbyter cardinalis titulo S. Susannae ss. Ego Laborans presbyter cardinalis S. Mariae trans Tiberim titulo S. Calixti ss. Ego Melchior presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli titulo Pamacchii ss. Ego Adelardus titulo S. Marcelli presb. cardinal. ss. etc., etc. . .

CLXII. B[alduinum] archiepiscopum Cantuariensem, apostolicae sedis legatum, acerrime reprehendit, quod et injurias inferre monachis Cantuariensibus, et sua praecepta negligere pergat. (Ferrariae, Oct. 3.)[TWISDEN, Hist. Script., I, 1320.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei. venerabili fratri B. Cantuariensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.

Si usque modo fraternitati tuae detulimus, et licet provocati plurimum, nequaquam tamen processimus in gravamen tuum, illa praecipua causa fuit, quod cum vir religionis fueris et ordinis, et nunc in Ecclesia Dei ad summum dignitatis apicem sis assumptus, cor tuum ab oppressione conventus commissae tibi Ecclesiae, etsi non pro nostra reverentia quam, aliter quam te deceat, visus es in hoc contempsisse, saltem metu credidimus divini judicii revocandum; speravimus equidem et suadente nobis conscientia credebamus, quod postquam illum quem obtines in Anglicana Ecclesia celebrem locum adeptus esses, tu obedientiae et reverentiae sacrosanctae sedi apostolicae ab omnibus viris ecclesiasticis exhibendae forma fieres aliis et exemplum; unde te circa nostrae et tuae pariter promotionis initia inusitato hactenus et novo modo curavimus honorare, credentes nos pro honore nostro Ecclesiae virum fidelissimum invenisse; sed, quod sine gravi admiratione non dicimus, frustrati sumus in cogitationibus nostris, et quem fidum tutorem honoris nostri esse credidimus, nunc in membris nostris oppugnatorem sentimus. Multoties enim pro quiete fratrum Ecclesiae tibi commissae litteras nostras transmisimus, ut ab eorum inquietatione desisteres, et jura ipsorum saltem pro nostra reverentia non turbares. Sed tu non solum in hoc, sed etiam in aliis, sicut ubique fama divulgante fere ab omnibus praedicatur, litteras nostras et appellationes ad sedem apostolicam interpositas parvipendens, quid contra eos post multiplices appellationes et prohibitiones nostras feceris, nos enarrare confundimur, sed tu ipse revolve in animo, et si benefeceris in conscientia tua deliberes et decernas. Nos vero, quia clamores ipsorum fratrum et contemptum sedis apostolicae pertransire surdis auribus, nec possumus, nec debemus, adhuc licet in vanum videamur jussiones nostras effundere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et in obedientiae virtute praecipimus, quatenus, eo etiam non obstante si ab Ecclesia tua absens fueris, quidquid post appellationem ad nos factam vel inhibitionem nostram in opere capellae, quam erigere in destructionem Cantuariensis monasterii statuisti, actum est, tuis expensis non differas demoliri, revocans et deducens prorsus in irritum, quidquid de instituendis canonicis et aliis quae circa capellam factum et enormiter innovatum, locum etiam illum habens maledictum et profanum, et eos qui celebraverunt in capella ipsa post inhibitionem nostram habeas et teneas pro suspensis ab officio et beneficio, donec nostro se conspectui repraesentent, demolitis universis operibus, quae inibi facere praesumpserunt. Ministros etiam conventus, quos post appellationem ad nos interpositam amovisti quos nos restituimus, habeas restitutos; et eos quos pariter post appellationem excommunicare vel suspendere praesumpsisti, habeas nihilominus absolutos, et universa quae post appellationem ipsam in eorum gravamen attentata sunt, in invasione videlicet villarum et possessionum suarum, reddituum quoque et aliorum quae ante appellationem habuerunt et ablatione nihilominus aliarum rerum in statum pristinum appellatione cessante reducas, illicitos invasores possessionum eorumdem fratrum, nisi satisfecerint, vinculo excommunicationis astringens, usque ad emendationem debitam facias manere ligatos. Sententias etiam excommunicationis et interdicti, quas in quosdam ipsorum fratrum temere promulgasti, publice nunties non tenere, ac de caetero pendente lite circa statum monasterii nil immutes. Sciturus quod si Deo et nobis hac vice inobediens fueris et rebellis, et ultra XXX dies post susceptionem praesentium praeceptum nostrum distuleris adimplere, nos universa quae praediximus alios exsequi faciemus, et suffraganeis tuis districte praecipiemus ut, sicut nobis obedientiam debitam subtrahis, ita ipsi tibi, absoluti a nobis omnem obedientiam et reverentiam denegent et honorem.

Datum Ferar., V Non. Octobris.

CXLIII. ( Reginaldo) Batoniensi et (Seffrido) Cicestrensi episcopis atque abbatibus de Bello et Fauresham mandat haec: « Si archiepiscopus Cantuariensis praeceptum nostrum ultra XXX dies distulerit adimplere, vos universa exsecutioni mandetis. » (Ferrariae, Oct. 3.)[ Ibid., 1508.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Batoniensi et Cicestrensi episcopis, et dilectis filiis de Bello et de Fauresham abbatibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Licet fratres et coepiscopos nostros et praecipue qui in Ecclesia Dei locum obtinent digniorem speciali teneamur charitate diligere, et in quantum cum Deo possumus, honorare, cum tamen ab eis aliquod enorme committitur, tanto ad correctionem ipsorum propensiori cura debemus intendere quanto in ipsorum culpis pro eminentia dignitatis ecclesiasticae honestatis sinceritas amplius denigratur. Sane clamores dilectorum filiorum, nostrorum prioris et fratrum Cantuariensis Ecclesiae contra gravamina quae a Cantuariensi archiepiscopo patiuntur, jam dudum recepimus; et licet eidem archiepiscopo libenter velimus in quantum possumus cum ratione deferre, quia tamen postposita reverentia mandatorum nostrornm nimis videtur in incoeptae oppressionis proposito perdurare, jam sustinere nec possumus nec debemus, quin tranquillitati praedictorum fratrum pro nostri officii debito consulamus.

Illum igitur in grave detrimentum ejusdem Ecclesiae quaedam capella a memorato archiepiscopo incoepta fuerit, et post appellationem ad nos factam et inhibitionem nostram ne ulterius progrederetur opus, sit in fraudem prohibitionis ejus prout credimus, consummata, ita quod quidam canonici circa eam sua dicuntur habitacula construxisse et in ipsa pariter divina officia celebrasse, eidem archiepiscopo in obedientiae virtute praecepimus ut, eo etiam non obstante si absens ab Ecclesia sua fuerit, quidquid post appellationem ad nos factam vel inhibitionem nostram in opere capellae actum est, suis expensis non differat demoliri, revocans et deducens prorsus in irritum quidquid de instituendis canonicis et aliis circa capellam factum est et enormiter innovatum. Locum etiam illum maledictum habeat et profanum, et eos qui celebraverunt in capella ipsa post inhibitionem nostram habeat pro suspensis ab officio et beneficio, et donec nostro se conspectui repraesentent, sic teneat pro suspensis, demolitis universis operibus quae inibi facere praesumpserunt; ministros etiam conventus quos post appellationem ad nos factam amovit, quos nos restituimus, habeat restitutos; et eos quos pariter post appellationem suspendere vel excommmunicare praesumpserit, habeat nihilominus absolutos, et universa quae post appellationem ipsam in eorum gravamen attentata sunt, in invasione videlicet villarum et possessionum suarum, reddituum quoque et aliorum quae ante appellationem habuerant et ablatione nihilominus aliarum rerum, in statum pristinum appellatione cessante reducat. Sententias etiam excommunicationis et interdicti quas in quosdam ipsorum fratrum temere promulgavit, publice nuntiet non tenere, ac de caetero pendente lite circa statum monasterii nil immutet. Ideoque discretioni vestrae praesentium auctoritate mandamus, et in obedientiae virtute praecipimus, quatenus, si memoratus archiepiscopus praeceptum nostrum ulta XXX dies post susceptionem litterarum, quas ei direximus, distulerit adimplere, vos universa quae praediximus omni appellatione, dilatione quoque et excusatione cessante, auctoritate nostra exsecutioni mandetis. Illicitos invasores possessionum eorumdem fratrum, nisi satisfecerint, vinculo anathematis innodantes, quousque ad emendationem dignam faciatis manere ligatos. Provideatis autem ut taliter in his omnibus apostolicam exsequamini jussionem, ut videamini potius deferre Deo quam homini, et ne ullius transgressionis faciat vos non sine gravi indignatione sedis apostolicae efficiat transgressores. Quod si omnes his exsequendis nequiveritis interesse, tres vestrum vel duo ea nihilominus exsequantur.

Datum Ferrariae, V Non. Octobris.

CLXIV. Priori et conventui Cantuariensi concedit, « ut pendente lite inter eos et B (alduinum) archiepiscopum hic nullam in ecclesiam vel personas eorum excommunicationis, suspensionis vel interdicti sententiam audeat promulgare. » (Ferrariae, Oct. 3.)[ Ibid., 1319.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et conventui Cantuariae, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum venerabilis frater noster B. archiepiscopus vester, sicut ex multiplici vestra conquestione didicimus, tranquillitatem vestram crebra molestatione perturbet, et statum monasterii vestri multis modis inquietet, dignum est et consonum rationi, ut qui ex injuncto nobis officio tenemur ab oppressis injuriam propulsare, vobis contra indebita gravamina ipsius favorem protectionis apostolicae impendamus.

Eapropter auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut pendente lite quae inter vos et eumdem archiepiscopum habere dignoscitur, archiepiscopus ipse nullam in ecclesiam vel personas vestras excommunicationis, suspensionis, vel interdicti sententiam audeat promulgare, vel Ecclesiae, hominibus aut possessionibus vestris aliquod gravamen inferre; quod si memoratus archiepiscopus in vos aut in Ecclesiam vestram aliquam praedictarum sententiarum promulgare praesumpserit, sententiam ipsam, sicut contra indulgentiam apostolicam promulgatam, vires decernimus non habere, et in nullo penitus observari.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Ferar., V Non. Octobris.

CLXV Henricum Anglorum regem rogat ne injurias Ecclesiae Cantuariensi inferri a Balduino archiepiscopo patiatur, quaeque judices a sese constituti censuerint, jubeat. (Ferrariae, Oct. 2.)[ Ibid., 1509.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, illustri regi Anglorum, salutem et apostolicam benedictionem.

Licet universos principes et minores libenter velimus ad semitas rectitudinis provocare, et pro nostri officii debito ad viam salutis inducere, id tamen excellentiam tuam tanto propensius exsequi volumus et debemus, quanto personam et regnum tuae sublimitatis majori amplectimur charitate et tuis profectibus tam spiritualibus quam temporalibus abundantius congaudemus. Regalis siquidem solertia non ignorat, quod inter caetera quibus potes gratiam promereri, conservatio status Ecclesiarum regni tui et pro illarum praecipue quae religionis et ordinis titulo decorantur, non modicam tibi adaugent gloriam et salutem. Cum igitur Cantuariensis Ecclesia antiquae privilegio dignitatis et meritis novi martyris gloriosi non solum in regno tuae celsitudinis, sed fere per totum orbem celebris habeatur, quam expediat regiae bonitati eam semper immutabili pietate respicere, manutenere pariter et augere, tuae discretionis prudentia non ignorat. Multum etiam expedit regno tuo ut dictum gloriosum martyrem continuum intercessorem habeas apud Deum, quod procul dubio, si quantum in te fuerit, ipsius permiseris reverentiae derogari, nequaquam in coelis obtinere poteris. Et quidem quot gravamina et oppressiones ab archiepiscopo suo illa Ecclesia pertulerit, sicut tuam sublimitas nescire non potuit, ita dissimulare non debuit, sed tota intentione studere, ad eumdem archiepiscopum ab oppressionis incoeptae proposito revocandum. Verum quia hujus querelae, materia excrevit pariter et ascendit nimis, nos licet ei saepedicto archiepiscopo velimus in quantum possumus cum ratione deferre, nequaquam ruinam ipsius Ecclesiae clausis possumus oculis pertransire, sed quibusdam personis regni tui correctionem eorum quae enormiter attentata sunt duximus committenda. Quo circa serenitatem tuam hortamur in Domino, rogamus attentius et in remissionem tibi peccatorum injungimus, quod sicut pius et catholicus princeps ad ipsius Ecclesiae tranquillitatem intendas, ne ipsam permittas, quantum in te fuerit, indebite molestari, et quod jam dicti judices a nobis delegati statuerint observari facias, et nequaquam impedias vel a tuis impediri permittas, ita quod ex hoc de zelo rectitudinis tua serenitas commendari valeat, et ab omnipotenti Deo gratiam promereri.

CXLVI. Sententiam a constitutis judicibus, latam inter ecclesiam S. Michaelis Nonantulanam et S. Martini Causinensem, confirmat. (Ferrariae, Oct. 8.)[TIRABOSCHI, Storia di Nonantola, II, 314.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HENRICO archipresbytero Nonantulano, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum controversiae ab apostolica sede commissae judicio vel concordia finiuntur, ut in futuro valeant in contentionem adduci, ipsarum sententiae in scriptum sunt authenticum reducendae, et sedis apostolicae patrocinio roborandae. Cum autem inter plebem S. Michaelis tuae curae commissam et ecclesiam S. Martini de Caucin. controversia verteretur super tota decima, quam plebs ipsa tenebat inter Bisentulum et flumen Pontilonge, limitem Musonem et Panarium vetus ac Cenosam, et super viginti blavae modiis de quadam terra in villa S. Theodori posita, a cujus orientali parte quidam capitanei sua praedia possident, a meridiana vero praescripta S. Martini ecclesia, tandem dilecti filii nostri abbas S. Petri Mutinensis et magister Rolandus Brixiensis canonicus idem ex delegatione vestra susceperant negotium finiendum, in quorum arbitrium partes statuta poena unanimiter convenerunt. Unde judices ipsi, auditis rationibus hinc inde positis, statuerunt ut plebs vestra totam decimam illam et blavam et terram de caetero pacifice possideret, procuratori ecclesiae S. Martini nomine ipsius ecclesiae super his perpetuum silentium imponentes. Ut igitur sententia ipsa inviolabilem obtineat firmitatem, eam, sicut rationabiliter lata est, nec legitima appellatione suspensa, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patricinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Ferrariae; VIII Id. Octobr.

CXLVII. Privilegium pro monasterio L. Zenonis Veronensi. (Ferrariae, Oct. 13.)[UGHELLI, Italia sacra, V, 810.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HUGONI abbati monasterii S. Zenonis Veronen. ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.

Effectum justa postulantibus indulgere, et vigor aequitatis, et ordo exigit rationis, praesertim, etc. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et felicis recordationis praedecessorum nostrorum Innocentii et Lucii, Alexandri ac Lucii Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes monasterium Beati Zenonis Veronen. in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Inprimis. Siquidem, etc., ecclesiam S. Proculi cum omni honore et districtu, ut a bonae memoriae Brunone Veronensi episcopo vestro monasterio canonice concessam, et ab ejusdem episcopi successoribus, et bonae memoriae Peregrino, et ven. fratri nostro Gottofredo patriarchis Aquileien. sedis, vestro monasterio confirmata sunt et in ejus authenticis continetur, etc. ( Omnia deinde bona et eccl. describuntur cum subscriptione ejusdem pontificis ac XII cardinalium. )

Datum Ferrariae per manum Alberti sanctae Roman. Eccl. cardinalis et cancellarii III, Id. Octobris, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1187, pontif. domini Urbani papae III, an. II.

BALDUINI Cantuariensis archiepiscopi epistola ad Urbanum papam.--Gratulatur quod post Lucium III unanimi consensu electorum in pontificem fuerit subrogatus, eique pro pallio recepto gratias agit. (Anno 1185.)[ Epistola Petri Blesensis, ed. GILES, I, 309.] Sanctissimo Patri URBANO, Dei gratia summo pontifici, BALDUINUS, Cantuar. Ecclesiae minister humilis, salutem et debitum devotionis obsequium.

Domus Dei, quae in lapide adjutorii super fundamentum apostolorum et prophetarum stabilita est, a Petro et successoribus ejus formam semper eruditionis et statum incolumitatis accepit. Quod enim stipiti rami, quod capiti membra, quod radi soli, quod fonti rivuli, hoc apostolicae sedis eminentiae debent Ecclesiae omnes, quas ubique terrarum religio Christiana fundavit. Inde est quod beatae recordationis Lucio tertio papa viam universae carnis ingresso (mortis enim tributarii omnes sumus, mortisque responsum habemus in nobis, et foedus cum ea percussimus), erant et lugebant apud nos filii sine sponso. Cumque munus exsequiale defuncto et pios affectus impenderent, electionis vestrae nuntius supervenit, qui nubilum publici moeroris auferens corda omnium festiviore laetitia serenavit. Communis enim fama est quod Dominus qui, juxta verbum Amos, suscitat de filiis prophetas, et de juvenibus Nazaraeos; ipse in specula celsitudinis apostolicae talem nunc filiis suis per gratiam suam collocare dignatus est, qui prodesse velit, et praeesse sciat, qui prudentia et moribus praeeminens cathedram sanctorum meritis implere sufficiat. In commune itaque desiderium cedit, verboque celebri, et votiva gratiarum actione publice recensetur, qualiter Dei sapientia suaviter universa disponens, vos de gradu in gradum, de virtute in virtutem, de honore in honorem promoverit. Nec illud deesse permittit ad plenitudinem gaudiorum, quod tanta fuit eligentium vos unanimitas, nullumque sustinuit rete Petri scissionis, aut rupturae dispendium: sed, juxta verbum Isaiae, quod Dominus exercituum decreverat, quis poterit infirmare? nec variat casualis eventus, quod consilii coelestis altitudo disposuit. Quia ergo ex hominibus assumpti estis a Domino pontifex, et pro hominibus constituti in his quae sunt apud Deum, ipsi, qui vos elegit, cum multa gratiarum actione preces affectuosas offerimus, quatenus is qui segregavit et vocavit vos ad dandam scientiam salutis plebi ejus, ipse in bonis dies vestros continuet, atque in faciem testamenti, vel Christi sui respiciat, Ecclesiam ab omni errore purgatam sub vestra provisione tranquillet. Ad haec non quantas volo, sed quantas valeo vobis gratiarum referens actiones, minorem me profiteor cunctis miserationibus vestris: nam meorum exigentiam meritorum multipliciter vestrorum beneficiorum magnitudine praevenistis. Non sufficio tantae gratiae respondere ad meritum. Ille pro me respondere dignetur qui secundum divitias bonitatis suae suorum insufficientiam supplet. Ego enim vir videns paupertatem meam prae munificentia et magnificentia indultae mihi gratiae vestrae, me vobis totum debere profiteor, quidquid debere servus domino, magistro discipulus, filius patri potest. Precor igitur ut imperfectum meum videant oculi vestri, et in ea plenitudine potestatis, quae vobis coelitus data est, meam insufficientiam sustentare velitis. Juvate me, Pater, orationibus vestris, ut quod possibilitas nostra non obtinet, in hac administratione vestrae orationis et eruditionis suffragio suppleatur. Vale.