Epistolae metricae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistolae metricae
1361
editio: incognita
fons: incognitus

AD BARBATUM SULMONENSEM[recensere]

Si michi seva pium servassent sidera regem,
Pars animi, Barbate, mei, non littera cordis
Nuntia per vastos tractus telluris et unde
Ambiguum tentaret iter, tua lumina presens
Aspicerem, vox viva tuas contingeret aures.
Mors vetat. Heu varii quos quondam largus honores
Contulit ille michi! Vultus heu blanda sereni
Maiestas placideque decus pondusque senecte!
Heu prerepta michi frons augustissima celo
Reddita iam patrio! Vox heu doctissima melle
Dulcior hybleo, que prensa tenacibus hamis
Corda virum rapiebat humo, que laudibus amplis
Ingenium celebrare meum calamumque solebat,
Calcar agens animo validum! Non omnia terre
Obruta: vivit amor, vivit dolor; ora negatur
Regia conspicere, at flere et meminisse relictum est.
Hec duo letheis nunquam de pectore nostro
Eripiet mors atra vadis. Verum ordine vite
Proposito excutimur. Mundi pars una placebat,
Spargimur hac illac pelagoque abrumpimur alto
Alpibus ac mediis, quotiensque faventibus astris
Reddimur Ausonie, bustum tibi forte Maronis
Obtigit in partem vatis, michi cessit origo,
Amnibus ac toto disiungimur Apennino.
Hinc mea vox mittenda tibi est, et credere curas
Cogimur archanas calamo, nec pauca silendi
Causa labor, sed plura metus, ne nostra prophani
Abdita perspiciant oculi: vulgata videri
Non metuunt. Memor ergo precum, dilecte, tuarum,
Institui exiguam sparsi tibi mittere partem
Carminis, exacte percurrens otia vite.
Perlege, cognosces animum sine viribus alas
Ingenii explicuisse leves. Nam, vera fatebor,
Implumem tepido preceps me gloria nido
Expulit, et celo iussit volitare remoto.
Penitet incepti: cursum revocare iuvente
Si liceat, mansisse domi, cum tempore nervos
Consolidasse velim. Late iam noscor et audax
Fama preit meritum laxisque effertur habenis.
Affectus animi varios bellumque sequacis
Perlegis invidie curasque revolvis inanes,
Quas humilis tenero stilus olim effudit in evo;
Perlegis et lacrimas et quod pharetratus acuta
Ille puer puero fecit michi cuspide vulnus.
Omnia paulatim consumit longior etas,
Vivendoque simul morimur rapimurque manendo.
Ipse michi collatus enim non ille videbor:
Frons alia est moresque alii, nova mentis imago,
Voxque aliud mutata sonat, nec pestibus isdem
Urgeor, erubuit livor cessitque labori.
Cessit an incaluit longisque recruduit annis
Laude tumens aucta, et mecum cum tempore crevit?
In dubio est: certe hunc didici contemnere ab alto.
Iamque equidem vel nulla lues vel spreta quietem
Dat calamo atque animo. Iamque observatio vite
Multa dedit lugere nichil, ferre omnia: iamque
Paulatim lacrimas rerum experientia tersit.
Iam quod non potuit ratio, natura diesque
Longa potest; vicere due cui cesserat una.
Tempus edax minuit quem mors exstinxit amorem.
Flamma furens annis, fumulo cessere faville.
Nunc breve marmor habet longum, quibus arsimus ignes,
Pectore nunc gelido calidos miseramur amantes,
Iamque arsisse pudet. Veteres tranquilla tumultus
Mens horret relegensque alium putat ista locutum,
Sed iam nequicquam latebras circumspicit: ardens
Turba premit comitum, quos par insania iactat,
Dulce quibus conferre suis aliena, nec illos
Submovisse sat est; acies nam maior apertam
Protrahit in lucem. Durum: sed et ipse per urbes
Iam populo plaudente legor, nec Musa regressum
Secreti iam callis habet, vetitumque latere est.
Prodeat impexis ad te festina capillis
Ac fluxo discinta sinu, veniamque precetur,
Non laudem. Veniet tempus dum forte superbis
Passibus atque alio redeat spectanda paratu.
Nunc tibi qualis erat sub prima etate, priusquam
Figeret in thalamo speculum vultumque comasque
Inciperet cohibere vagas, occurrit, amice,
Cui semper — rex quantus amor — non seria tantum
Sed nuge placuere mee. Tu consule, queso,
Parva licet, magni: nam dum maiora parantur
Hunc tibi devoveo studii iuvenilis honorem.

AD BENEDICTUM XII PONTIFICEM ROMANUM SUB NOMINE URBIS ROME[recensere]


Te, cui telluris pariter pelagique supremum
Contulit imperium virtus meritumque pudorque
Et deus omnipotens et inevitabile fati
Arbitrium mundique dedit quas volvis habenas:
En ego te supplex, sparsis miseranda capillis
Et sacros complexa pedes ac dulcia figens
Oscula, sic dominum et sponsum confessa ducemque
Alloquor. Alme parens, solus qui cunta gubernas,
Quem stupet et flexis genibus gens omnis adorat,
Si michi que viguit iuvenili in corpore quondam
Forma foret roseusque color, si pectore sanguis
Fervidus, aut sponsis irem comitata duobus,
Ipse habitus notam faceret summisque verendam
Principibus, nomenque meum tacitura fuissem:
Squalida sed quoniam facies neglectaque cultu
Cesaries, multisque malis lassata senectus
Eripiunt solitam effigiem, vetus accipe nomen,
Quo nullum toto memoratur notius orbe:
Roma vocor. Vultum ne, pater, cognoscis anilem
Gutturis ac tremuli, sonitum, et deformia segni
Membra mora, invalidis vix consistentia plantis?
Sic anni nocuere michi qui fortia vincunt
Et senium clara decussit fronte decorem.
Quid queror, o nimium simplex? Licet irrita tempus
Cunta ferat, celique labor requiesque negata
Sideribus, forti nondum superantur ab evo
Multa tamen, longe quibus altior extat origo.
Urbibus argolicis latiisque ingentia perstant
Menia, et indomito cernuntur vertice turres,
Quas decuit rapido primum succumbere seclo,
Si series servata foret longinqua dierum.
Nam prius insane quam lamberet ubera matris
Egregius fama venturus ad astra Quirinus,
Mantua iam steterat variis habitata colonis:
Iam Patavum, Anthenor flammas emensus et undas
Ediderat: pisana procul submota sicano
Urbs erat alpheo: Tibur et Preneste latinis
Flos erat in populis. Quid singula persequor? Ergo
Non venit etatis vitio quod ruga senilis
Canitiesque premat; sed enim te nulla remoto
Illuxit michi pulcra dies nullaque rebelles
Devinxit fraternus amor dulcedine natos,
Haud satis annosam veritos contemnere matrem.
Decolor hinc facies, hinc precipitata senectus,
Hinc michi continuusque dolor lacrimeque recentes.
Semper et ad superos nequicquam mixta querelis
Murmura cum precibus, vel inania vota feruntur,
Postquam a complexu sum cari abiecta mariti
Et patris et domini, solus nanque omnia nobis,
Solus eras per quem poteram formosa manere.
Heu terrenorum decus et spes falsa bonorum!
Illa ego sum infelix toti que cognita mundo
Nuper honorato pulsabam vertice celum,
Cetera calcabam: currentia flumina, fontes,
Et mare littoribus flexum terrasque patentes,
Arma, urbes, armenta, viros, quecumque sub usus
Humanos natura dedit romana fuere.
Me dominam late regnantem vidit Eoi
Consurgens aurora procul de gurgite ponti:
Me quoque victricem zephiri sensere tepentes
Flatus et algentis boree, pluvialis et austri,
Et quecumque vago tellus obsessa profundo
Despicit aut fluctus, nitidas aut suspicit auras.
Me Dacus immitis timuit, me durus in armis
Germanus Graius ve loquax atque asper Hiberus,
Non fuga preripuit Parthum michi fulcta sagittis,
Nec labor ipse vie subduxit cladibus Indum,
Ethiopemque iugo non torridus abstulit ether,
Frigora nec Tanaim, nec sevior unda Britannum.
Me mala Carthago tribus est experta ruinis,
Bellaque sunt Macedum totidem totidemque labores.
Prelia quis nescit multos agitata per annos
Et regem Ponti domitum in precordia tandem
Vix vetitas reserasse vias per membra veneno?
Antiochum Pyrrhumque gravem variumque Iugurtham
Pretereo regesque alios, ne cognita pridem
Ac vulgata satis tumido sermone revolvam.
Sed postquam fortuna ferox, que vertere ad imum
Summa solet, gaudens validissima frangere regna,
Instabiles turbata pedes a flumine tusco
Avertit seroque domum reditura recessit,
Extemplo variis hinc illinc acta procellis
Per scopulis et saxa feror; nanque omnis avite
Maiestatis honos viduatam coniuge sancto
Deserit, ac tantum invidie mea gloria vivit,
Et meminisse premit et desperatio torquet.
Unde etenim aut quo nam misere sperare relictum
Te preter qui cunta potes prestante salutem?
Civili hinc semper scelus o lacrimabile dextra
Dilanior, cupidis illinc sum preda tyrannis.
Infames venere proci, qui nostra petentes
Coniugia invitam violarunt; corpus inerme
Nempe erat, indignum auditu, nec corpore robur
Femineo, aut usquam pavide fuga tuta patebat:
His fisus, quanquam pudeat meminisse, capistro
Succinctus rigido tenuique indutus amictu
Corvarie obscenus quid non est ausus alumnus?
O furor et rationis inops ac ceca libido,
Quo pergis? que monstra paras? Ieiunus, ab ungue
Nudus adusque genu, solitus silvestribus herbis
Longevam recreare famem et radicis amare
Cortice, non timuit, senior iam, turpis adulter
Luce nec erubuit sacrum incestare cubile.
Circumfusa equidem stetit impia turba prophanis
Vocibus exclamans: «Nimios iam despicit annos
Vir tuus et fugiens alias sibi iungit amicas».
At neque blanditiis nec me terrore minisque
Flectere cum posset, rapidam compulsus in iram
Vi rapuit tenuitque diu, dum forte cruento
Teutonicum lateri sibi cingere contigit ensem.
Si potes ista pati, poterunt simul ignis et unda
Insolitis herere modis, poterit ve ferocem
Agna fugare lupum, fulvumque capella leonem.
An ne senem refugis meliori tempore amatam?
An cessas prebere manum lapsamque iuvando
Erigere et fidus fragili comes esse senecte?
Te sine nulla manent dulcis solatia vite.
Nam qualis matrona viri spoliata favore,
Quem triste exilium longinquas traxit in oras,
Mesta domi festisque sedens lacrimosa diebus
Expectat cupidosque oculos trans equora iactat:
Talis ego et nostris thalamis te erumpere cernens
Indolui, vates utinam non certa futuri!
Post autem assidue te, preclarissime coniunx,
Nocte dieque vocans, raucis vix fessa precando
Faucibus ista loquor, vix verba novissima formo.
Sedibus avulsos possem si ostendere colles
Et pectus nudare meum, per mille vivendo
Vulnere me laceram, fleres, nisi saxeus esses.
Nunc tamen (ut licitum est absentia mente tueri),
Aspice templa dei multo fundata labore
Ut ruitura tremunt, nullis altaria gazis
Accumulata silent modico fumantia thure.
Aspice quam rarus subeat penetralibus hospes,
Quanque inopi sub veste petat delubra sacerdos,
Et miserere, pater, meritam nec forte negabis:
Nam michi si fandi veniam das (absit ut ista
Improperare velim, sed prisca recurrere dulce est),
Cum summo fortuna loco me leta locasset
Regnaque sub pedibus nostris prostrata iacerent,
Nullum passa parem, dominum te sponte petivi.
Si dubitas, non parvus adest mons ille Soractis
Testis et unanimi proclamant murmure silve.
Si dices: «Non solus ego, fuit alter in arce
Regnator sponsusque tuus», stat vera fateri
Mens michi, nam foribus figmentum hec submovet etas.
Ille vagus profugusque sinu discedere nostro
Sustinuit nostrique illum Germania secum
Abstulit immemorem; vulnus iam longa cicatrix
Astrinxit lacrimasque valens siccare vetustas
Intulit antiqui paulatim oblivia damni...
Tu vita spes una michi baculusque cadenti,
Quo steteram subnixa diu, tu grata laborum
Et tranquilla quies, clipeus tu seva tonantis
Fulmina fortune excutiens portusque salutis,
Quo quassam et tanti iactatam advertere proram
Naufragio contenta fui. Solabar ut uno
Lumine, dum poteram, sic nunc orbata duobus
Non possum tacitas ultra perferre tenebras,
Verbaque si libeat curarum audire mearum,
Spero animum motura tuum. Nam fama locuta est
Nescio quid gratum misere, te semper in ore
Nomen habere meum, nec non de coniuge tristi
Multa solere loqui, viduam quoque sepe vocare:
Hec eadem nunc fama meas perduxit ad aures
Pellere te, ut proprias sedes ac tecta revisant,
Prelatos ex urbe tua, nec velle putandum est
Externis prebere, tuis sua iura negare.
Quid? quod egestatem nostram miseratus opemque
Non expectatam iam nunc, dilecte, dedisti,
Qua tegerem latus ipsa meum, ne scilicet essem
Nuda revertenti sic occursura marito.
Adde quod et fletum renovans intervenit omen.
Est breve tempus adhuc, cum te durissima morbi
Vis tenuit timuique putans te vita carere.
Terribilem, si vera ferunt, in limine mortem
Vidisti intrepidus, nobis tunc ossa referri
Iussisse ac patrio pallentia membra sepulcro
Diceris, et claustro vaticani corpus humandum,
Si moriens venturus eras. Precordia quando
Vita regit calidoque agitantur sanguine fibre,
Cur dubitem secura diem promittere faustum
Gentibus Ausoniis? Rutilos iam cernere currus,
Iam nivei candoris equos phalerisque superbos,
Iam strepitum videor comitum sentire tuorum,
Auribus erectis stans semper, si quis etrusca
Parte sonans «tuus ille redit» michi nuntius adsit.
Ergo rubere genas fluxos et in ordine crines
Colligere incipio, mesto manantia planctu
Uda supercilia abstergens. Nec sola placere
Artibus his studeo, sed et ipsa sororibus orno
Permulcens studiosa comas ac talibus hortor:
«Accipite o mundi dominum, qui longe revertens,
Certa salus patrie, Latio suspiria pellet.
Ille autem herbosos colles et littora passim
Complerunt vallesque cavas, pars rupibus altis
Prominet, ac vultus avide spectare serenos
Obsedere vias intentaque lumina servant.
Cum primum, ducente deo, transcenderis alpes
Italieque tue pulcerrima culta tenebis,
Occurrent miranda animis, speciesque locorum,
Effigies hominum, tepidi clementia veris,
Blandaque temperies, nec frigore pulsa nec estu,
Teque novum aspiciens intrasse fatebere mundum.
Urbibus exhaustis omnes diffusa per agros
Agmina devotas tollent ad sidera voces
Certatim nomenque sacrum celebrare iuvabit.
Tunc vere benedictus eris benedictaque talem
Que peperit genetrix: tantum ut videare profecto
Letior et tantum te te felicior ipso,
Quantum pura oculis oriens post nubila lux est.
Sed quia perpetuus mentem timor angit amantis
Admoneo metuensque precor ne nostra per urbes
Gaudia distuleris rebus distractus amenis.
Ianua nam quamvis primis in finibus astans
Limine te excipiat, placeatque Placentia forsan,
Alliciatque bonis redimita Bononia tantis,
Filia vel quamvis moveat mea pulcrior illis
Floribus et vario renitens Florentia cultu,
Innumereque alie, nulla hinc oblivia surgant
Coniugis antique, qua non formosior ulla
Aut erit aut visa est, modo sim te leta recepto.
Iamque age pelle moras: tibi summa cacumina montes
Inclinent nullusque vie labor obstet eunti
Ac bene pacatas substernat classibus undas
Equor et impellant placidi tua carbasa venti.

AD ENEAM SENENSEM[recensere]


Per iuga Parnasi scandentem summa videbis
Eneam, missamque feres sibi iussa salutem;
Post gravidum gemitu narrabis, epystola, carmen:
Nam dabit is facilem nostris sermonibus aurem.
Heu michi; quam longe traxerunt stamina vite
Insignes feritate dee! quod flebile sidus,
Ut mala conspicerem, vivaces protulit annos!
Quo lacrimas de fonte traham? Suspiria dignis
Nectere quis valeat numeris, patrieque ruentis
Infandum excidium meritis equasse querelis?
O utinam michi cunta forent resonantia membra
Vocibus humanis, aut ferrea lingua, dolores
Ut mundus sentire meos ac tristia posset
Murmura! Verum animam vox deserit ipsa, nec unde
Incipiam novi, fateor. Proh fata! pudendis
Angimur imperiis patimurque in viscera passim
Nostra triumphatos fractosque accingier enses.
Ah, pudeat mundi dominam, Fortunam, maligni
Servitii damnare iugo manibusque, revinctas
Quas totiens post terga dedit, tentare potentem
Ausoniam, ducibus penis flendamque severo
Hanibali, siccisque oculis quam nulla videret
Barbaries Gallis subiectam ferre tributum!
Quorum, siqua fides, tumuerunt sepe cruore
Flumina, cerulee rubuerunt sepe puelle,
Fervidus infestam dum frangit Iulius iram,
Et fera dum validis rabies contunditur armis.
Nec satis est nymphas faunosque agrestia priscis
Numina, quin ipsum facimus quoque Nerea testem.
Nanque, pererrate ut ventum est ad limina terre,
Ingredimur pelagus, patrioque in gurgite magnus
Horruit Oceanus romani verbera remi
Atque sepulcra dedit fulvis miseranda Britannis.
Quid referam hostili positas in littore turres
Oppidaque et victis minitantes civibus urbes,
Italice virtutis opus, monimentaque nostri
Cesaris, eternum imperii testantia nomen?
Torquatum transire libet, ne sanguinis ista
Sit laus et partem cedat victoria fame
Maiorum cineri. Iuvat hinc tacuisse Camillum
Et quem nigra virum volucris contexerat, et te,
Tertia qui revehis spoliato ex hoste trophea
Suffigiens ad templa Iovis, Marcelle, silebo.
Rusticus Arpini Marius, qui vomere collem
Scindere et inculto tellurem vertere rastro
Doctus erat, sevum ut tetigit manus aspera ferrum;
Quas strages! notum ut faceret nempe itala bello
Rusticitas quantum externa prestantior omni
Nobilitate foret. Sed nunc heu! cunta retrorsum
Ire parant: pulcrum veluti surgentibus austris
Eripiat nox ceca diem, nec cognita nautis
Ursa nec astrigeri splendescant lumina celi.
O pudor, o plus quam pudor! En hoc tempore surgit
In dominum servus, patroni in colla cruentus
Libertus: vulgare odium, post verbera semper
Acrior ardescit famulus. Quis carcere lapsum
Custodem rectis cernentem vidit ocellis?
Taurus ab inviso furtim distractus aratro
Optat aratorem torvus, dum cornibus ornos
Verberat et magnis complet mugitibus auras.
Ante petet libicas Syrtes densissimus Athlas
Caucaseumque caput fluctus perfundet Hiberus,
Ante aquilam blande vincent feritate columbe,
Et cornix pluma niveos transcendet olores,
Quam, dum serviles meditatur sepe cathenas,
Flagraque dum subeunt mentem virgasque tremiscit,
Furcifer, in frontem, metuat nisi tristis, herilem
Liventesque humeros laxataque brachia vinclis
Non moveat, seu iusta trucem reverentia tangat
Et nocet interdum, felicia tempora postquam
Cesserunt, rebus nimium affluxisse secundis.
Nanque, abeat fortuna licet, mansura superstes
Invidia exercet lapsos fragmentaque fati
Atterit, exhausti repetens tormenta favoris.
Nos quoque sentimus veteris dispendia palme,
Undique consurgunt populi penamque reposcunt,
Et, nisi sors obstet celsoque serenus Olimpo
Iupiter aspiciat, peragent. Cur gentibus esse
Ludibrium domitis miseri properamus et orbis
Fabula? Felicem populum, quem libera dudum
Et victrix condebat humus! Nos vilia busta
Barbaricis pedibus iam iam calcanda superbis
Expectant. Olim regnorum iniusta cupido
Urbibus Hesperie, civilia bella nefasque.
Quorsum abiit? quenam quassis concordia rebus?
Omnia disparibus rumpuntur federa votis,
Et vite turbata quies. Vesana magistros
Sic quondam invadit rabies, cum fessa procellis
Volvitur infelix abies, dumque alter in eurum
Nititur, in zephiros alter, neglecta tremendos
Incidit in scopulos. Nobis nunc ista Caribdis
Imminet: hos scopulos metuo. Discordia nostra
Hostibus hoc animi tribuit: tutela periclis
Linquitur in mediis, rimisque admittimus undam,
Adversis ferimur ventis. Iam naufraga puppis
Huc illuc preceps agitur, nec dextera tantum
Levaque concutitur, penetrat sed prorsus in alvum
Iam nimium vicina lues, mediumque molesta
Corripuit corpus Latii fibrasque per omnes
Ibit, pestifero mox infectura veneno
Tirrenum Superumque fretum, solemque serenum
Mox tenebris clausura novis. Sublimis ab Alpe
Ille minax animo iam premetitur avaro
Ditia rura procul, qua se pulcerrima rerum
Porrigit Hesperia armipotens: circumspicit urbes
Instar regnorum, quarum vix nomina quisquam
Scire queat, castella manu tot structa magistra,
Sidera quot celo pelagoque feruntur arene.
Marmoris hunc varii congesta palatia tangunt,
Meniaque in nubes solidis subvecta columnis.
Obstupet omnigenum venis fulgere metallum
Aspiciens portusque maris per utrunque cavatos
Anfractum, Cererem campis et rupe Lieum
Pendentem aeria, gravidis sub vitibus ulmos
Inflexa cervice premi. Videt ille boumque
Cornipedumque greges pratis errare, volantum
Etheris et placidi spatium montanaque tempe,
Atque lacus stagnantis aque fontesque salubres
Invalidis, nitidos et opacis vallibus amnes,
Dulcia poma legens, divine frondis odorem
Omnibus in lucis miratur nescius. Alma
Sed nichil in patria magis admirabile cernit
Quam studium, mores hominum ve habitataque multo
Corda deo, ignavos egre passura tyrannos.
Hec facies rerumque decor dulcedine captum
Impellunt glomerantque avido sub pectore flammam
Incenduntque sitim. Nichil illum sacra videndi
Corpora, nil patrum tumulos, nil sanguine tincta
Innocuo loca movit amor. Terrena supernis
Sceptra etenim potiora putans, extendere fines
Tegmine sub pacis rapidus lupus inchoat. Alte
Crescere ab exiguis radicibus orta cupressus
Perniciesque solet. Non hic, michi crede, quiescet:
Longius aspirat funesta iniuria, que nunc
Invasit vere deserte menia Luce.
Quid loquor? Ah demens! Forsan patet una salutis
Hec via, que mores referat iam sera vetustos.
Certe animo spes una sedet: fors impia bella
Cessabunt, subitum pigeat dum cernere regem,
Num gladios ac pila tenet, quis terruit orbem,
Itala posteritas, exemplis dives avorum?
Non tulit imbellis numerosum Grecia Xerxem
Aut Darium: Thamiris Persarum colla secare
Imperiosa ducis nati non funere fracta
Substitit aut sexu, facinus pregressa virile.
Nos ubi? quo virtus? seu quo mavortius ardor?
Quis vetat aut armare manus aut volvere campis
Quadrupedes? celo quis tela? quis equore classes?
Qui, velut oblitus generis, solumque beatum
Et regem et dominum toto se iactat in orbe,
Mille illic reges (virtus dyadema perenne
Fert equidem) inveniet discetque haud falsa locutum
Cineam forti, quamvis male credita, Pyrro:
Cautius ut fuerat silvis captare fugaces
More patrum cervos belloque lacessere damnas
Quam pede vulnificos excire ac dente leones!
Nam si longevo disponit retia somno
Sopitosque parat circumdare, fallitur: et nos
Pervigiles fecit, solitam ve aliquando removit
Segnitiem vulnusque recens sensusque doloris.
Erratum satis est: veniet modo letius evum,
Ut cogar lentis tum demum ignoscere Parcis,
Visurusque iterum romanos ire triumphos
Trans Rhenum et latio possessas milite ripas,
Secane quas stringit, quas abluit unda Garumne,
Exposcam tremule longissima fila senecte.
Sed metus interea stimulat, qui semper amori
Est comes, atque procul Rodani semotus ad arva
Palleo longinque prospectans fata parentis,
Haud aliter quam si caram stans litore matrem
Aspiciam mediis iactatam mestus in undis.
Spes igitur mixtusque pavor, quia tristia letis
Alternant, mixtis claudatur littera verbis.
Incertum est leter, doleam, sperem metuamve:
Tam varia excruciant trepidum presagia pectus.
Iamque vale; et, siquid monstrant tibi fata, resolve,
Solamen dubio gratum laturus amico.

AD DYONISIUM DE BURGO SANCTI SEPULCRI[recensere]


Si nichil aut gelidi facies nitidissima fontis
Aut nemorum convexa cavis archana latebris,
Ac placidis bene nota feris Driadumque cathervis
Et Faunis accepta domus, nichil ista poetis
Oportuna sacris sub apricis rupibus antra
Permulcent animum; nec clementissimus aer
Allicit ac montis preruptus in ethera vertex
Liberiore situ liquidas extentus ad auras;
Collibus aut Bromius frondens, aut silva Minerve
Gratior aut Veneri; nec utranque tegentia ripam
Herculeis umbrosa comis distinctaque subter
Floribus innumeris et dulce virentibus herbis
Prata trahunt oculos; aut hic qui separat arva
Atque soporifero Clausam qui murmure Vallem
Implet inexhausto descendens alveus amne,
Et videt hinc illinc nympharum milie choreas,
Musarumque audit totidem per littora cantus,
Nil movet; aut turtur morientem raucus amicam
Dum gemit, has caram inferias quasi mittat ad umbram;
Aut fatum Philomena ferum linguamque revulsam
Ereptamque pudicitiam, Thereumque superbum
Dum canit, atque alte frondosa pendet ab ulmo
Ingeminans lacrimosa piam dulcem ve querelam
Et noctes agit insomnes refugitque quietem;
Aut que sub lucem volitans rabiemque mariti
Et facinus miseranda suum casumque sororis,
Funus et immeritum nati, simul omnia plangit,
Maternum memori pectus maculata cruore,
Et medias operosa domos atque atria semper
Circuit, accelerans velut hostem cernat hirundo:
Si nichil ista movent, nec te Narcissus hianti
Plurimus ore puer, faciem qui fonte decoram
Miratur speculoque amens incumbit aquoso;
Nec iuvat Actheon per devia confraga silve
Cornibus arrectis fugiens sociosque canesque;
Nec que purpureum patris secuisse capillum
Dicitur, assurgens tremulo sub nubila cantu,
Ut procul ultorem speculetur ab ethere Nisum;
Nec raptam Hesperiem memorans, qui littore ab alto
Mergitur assidue mortemque optare videtur;
Nec Iovis ethereus scopulis stans armiger istis
Annua venturis reparansque cubilia natis:
Preterea si noster amor pietasque rogando
Non potuere patris rigidum flexisse parumper
Propositum, fixamque adeo convellere mentem,
Otia romanis opibus quod nostra relictis
Aspiceres, paucis quod limina fida diebus
Ingressu dignata boni pedibusque magistri,
Cernere solivagum velles miseratus amicum:
Tot nostre periere preces; en ultima tandem
Iniectura manus; hec duro vincula cordi
Afferet ac valido cuntantem huc pertrahet unco.
Populus est ingens vitreo contermina fonti,
Que simul et fluvium et ripas et proxima campi
Iugera ramorum densa testudine opacat.
Hic olim multaque loci dulcedine captum
Et rerum novitate oculos animumque movente
Aggere florigero magnum posuisse Robertum
Membra diu lassata ferunt, curisque gravatum
Pectus et exigui laudasse silentia ruris.
Cum consors regina thori, cui nulla dearum,
Seu forme certamen erit, seu sanguinis almi,
Auferet emeritam iusto sub indice palmam,
Coniuge quin etiam spoliata Clementia magno
Tunc aderat, procerumque chorus magnumque virorum
Agmen et egregiis acies conferta puellis.
Dumque alii per prata vagis levibusque recursant
Passibus et ludos ineunt manibus ve recentes
Contrectare iuvat latices comitumque per ora
Spargere: pars densos properant invisere saltus
Et canibus turbare feras, pars piscibus hamos
Implicat, aut longo distendit retia iactu:
Pars bibit et leni propellit tedia Bacho:
Ast aliis placitum nunc sternere fessa per herbam
Corpora, nunc oculos tenui componere somno:
Solus agens curas alias sub mente profunda,
Rex erat, et frontem defixaque lumina terre
Servabat, sive ille rei iam volvere causas
Ceperat, et secum tacitus quo sidere tantus
Surgeret, unde iterum subsisteret impetus amnis
Vestigabat, et immense telluris in alvum,
Ingenio monstrante aditum, penetrabat anhelus
Noscendique avidus; seu tunc altissima verba
Fortune dabat ille sue: «Quid dulcia falso
Suggeris et facili blandiris, perfida, vultu?
Mortalem memini fore me, licet omnis ad unum
Deferat unanimi mundus dyadema favore.
Et tibi rara fides maneat quantumque Metello
Sis nobis bene fida diu, tamen omnia mors hec
Auferet, atque uno franget tua dona sub ictu.
Flumina nulla quidem cursu leviore fluunt quam
Tempus abit vite; superant tamen illa per evum
De scatebris renovata suis. Nos vita relinquens
Quo fugit? unde unquam posthac reditura fuisset,
Ni Domitor mortis, qui quondam Tartara victor
Ingressus rediit, clauso sua membra sepulcro
Vi repetens, secumque trahens felicia patrum
Agmina, et exhaustas longis cruciatibus umbras
Abstulit ad superos, minuisset corde pavorem,
Spemque resurgendi post funera nostra dedisset».
Hec sapiens rex cunta animo fortasse movebat;
Vel, memor indigne fraudis, Scyllam atque Caribdim
Littore qua calabro siculas disterminat oras
Pontus et horrisona refluens intersecat unda,
Megnanimus parvo pingebat flumine, dignum
Supplicium eolio minitans ac triste tyranno.
Denique, quicquid erat, nichil id nisi grande putandum est
Et super humanum ingenium, quod tantus agit vir,
Cuius adhuc memores viridi vestigia ripa
Ruricole ostentant et agrestum vulgus adorat.
Si potes, ergo, mane! si non potes, o michi luce
Carior, atque ideo multum, pater optime, frustra
Exoptate, veni, non me, sed amena verendi
Nondum fracta annis spectare sedilia regis
Que digito monstrabit ovans gens illa nepotum
Et mundus, michi crede, alio celebrabit honore,
Postquam pulsa retro presens hec cesserit etas.

AD BENEDICTUM XII PONT. ROM.[recensere]


Exul inops horrensque habitu despectaque nuper
Femina, summe patrum, tua sancta ad limina supplex
Procubuit (tum forte aderam). Comes ulla viarum
Non erat, heu nil ausa fides! et tristis amicos
Abstulerat fortuna suos. Iam iusta precari
Ceperat et vacuam dederas iam questibus aurem.
Admirans, presaga hominum natura! videbar
Matronam michi nosse sacram: namque horrida primo
Congressu licet et canos incompta vagantes,
Alma tamen facies multo venerabilis evo
Plurima servabat sortis monimenta vetuste.
Nil quoque plebeium, nil vile, sonantia verba
Argumentum animi; et generoso spiritus ore
Scintillans. Que summa vie, que causa gemendi,
Unde ageret sese, nomen, patriamque genusque
Querere mens fuerat, quod cum sermone latino
Iunctus erat latius senio iam tritus amictus.
Ter fuit in foribus, sed ter reverentia vocem
Continuit: mesto interea sub murmure nomen
Roma erat, insonuit. Stupui quorsum ve secundis
Fidendum exemplo didici, quo clarius usquam
Nulla dies habuit. Nam quamvis cunta rotare
Regna potens vario soleat fortuna favore,
Et servos ad sceptra levet, solioque tyrannos
Precipitet, nichil illa tamen manifestius unquam
Edidit, ut rerum dominam cognoscere possis,
Quam dum tot partas bellis tantoque labore
Romuleas evertit opes, caput abstulit orbi.
Grecia verborum genetrix laudumque magistra
Attollat ventosos duces, vatumque fatiget
Ingenia. Eacides, precone superbus Homero,
Meonio ex calamo facilem sibi fecerit hastam;
Amphitrioniadem sacris et thure salutent
Ad celum ferant Thebe; Lacedemone fratres
Ledeos nitidis populi favor ingerat astris;
Impia regna Iovem, pulsum fuga sola parentem
Nobilitet; sensu Nestor senioque verendus,
Codrus amans patrie fuerit, gnarusque futuri
Tyresias; hausto famosus sanguine dive
Tydides; rapto sit vellere clarus Iason;
Tigribus invectus rapidis tirsumque coruscans
Liber ad extremos victor pervenerit Indos;
Atridas sua fama canat notosque furore
Aiaces; Ithacumque dolis pelagique bilustri
Circuitu nomenque vagis erroribus addat.
Cynigerum morsu illustrem, clarumque loquantur
Miltiadem Marathone sua, natumque cathenis
Conspicuum et tanto redimentem busta parenti.
Sint quoque magnanimi iuvenis laudata sub arctis
Prandia Thermopylis, torrensque Themistoclis aura
E salaminiaco surgat sale: blanda sub armis
Lingua Pisistratum commendet, nuda Periclen:
Tydea prompta manus, doctum experientia belli
Longa Philopemenen celebret, ducibusque supremis
Misceat: Elysios censores clara coronet
Iustitia: extincti serpentis fabula Cadmum:
Forma decens Alcibiadem; silvisque diserte
Thesea tartareis reducem venerentur Athene.
Adde duces Phrygios, accendant Dardanus ac Tros
Et Priami cantata domus, placet addere reges
Assyrios Persasque simul Cyrumque cruore
Undantem fluxamque Pharon, placet addere siccam
Barbariem terrasque sequi, qua pendet ad austrum
Orbis et ignotas latebris convellere gentes.
Hannibalem male fida suum fratresque patremque
Insignem bello, atque alium cognomine Martem
Carthago ter victa iterum transmittat in arma.
Quid Libie populosque loquar turmasque fugaces
Occiduumque diem? Calpem totamque revolve
Hesperiam: furtoque diu raptoque probatus
Dux placeat bello, vix de tot milibus unus.
Hinc feror Oceano, qua nobilis insula vivum
Predicat Arturum: et quicquid sibi fabula mendax
Persuadet: silvas, fontes mirandaque vulgo
Prelia et insanos equitum decantat amore
Gallia, qua magnum Karolum, duodena virorum
Presidia et regnum tot opimis dotibus auctum
Ostentat longaque iacet iam fessa quiete.
Hinc et Germanos populos omnemque sub artho
Mortis amatorem liceat perquirere: quicquid
Invenies, ubicumque iacet, Macedumque pererra,
Finibus et iuvenem horrendum patremque Philippum
Elice: cuntorum post acta recollige. Certe
Romanas citra laudes, te iudice, multum
Subsistent, ni fallat amor. Spectanda triumphis
Hec olim innumeris mulier, nunc orba verendis
Coniugibus, gemine exemplum memorabile mundo.
Fortune, portus miseris scopulusque superbis,
Ludibriumque eadem cuntis, modo mesta peregit
Ante pedes sua verba tuos. Memor omnia servas.
Te tamen illa gravis tum questio forte tenebat:
Carcere corporeo et mortalibus eruta vinclis
Quid videat bene nata cohors; cessante serenum
Nube iubar faciemque Dei, seu cernere pure
Corpora dum fractis surgent rediviva sepulcris,
Nec prius incipient. Sed dum vigil omnia librans,
Singula dum relegens per mille volumina curris,
Responsi dilata dies accendit amorem,
Suspenditque hominum mentes dubiasque reliquit.
En modo tempus adest. Iam questio longa quievit
Consilio sopita tuo, iam Roma futuri
Anxia te sponsum repetit, te cunta parentem
Italia expectat. Succurre precantibus ultro.
Sic videas toto Christum celebrarier orbe,
Te magnum pascente gregem: sic sacra deorum
Et simulacra ruant: sic, te duce, victa fatiscat
Falsa superstitio et nullas caligine mentes
Occupet. Alma fides et amor tranquillaque terris
Pax vigeat, toto cedat pyrata profundo:
Cedat pestis aquis, cedant contagia celo.
Sit felix successus agris, sint leta per urbes
Otia, sit vulgo virtus formosior auro,
Paupertate magis scelus omne et morte timendum.
Videris ista senex, postquam laudandaque retro
Tempora respiciens, tunc sit tibi lenis ad astra
Transitus. Hic eternus honos, ibi visio summi
Plena boni, cui suspirat plebs illa fidelis,
Hierusalem, peregrina exul noctemque diemque,
Que requies lassis mercesque erit ampla laborum.

AD IACOBUM DE COLUMNA[recensere]

Quid faciam, que vita michi rerumque mearum
Qui status est, audire petis. Nec vera silebo,
Nec tibi ficta loquar, michi nam loquor. Absit inanis
Gloria, nil cupio, contenta est vita paratis.
Hoc primum placitis mecum concordat egestas
Aurea federibus, non sordida nec gravis hospes.
Si libet, exigui fines michi servet agelli
Angustamque domum, et dulces fortuna libellos;
Cetera secum habeat; vel, si libet, omnia nullo
Auferat hinc strepitu, sua sunt. Non rura requiro
Divitiasque patris, pondus grave celsa petenti,
Vinclaque dura animi et cuntorum alimenta malorum:
Cyrreas non tangat opes neu nostra lacessat
Otia, solicito non ambitiosa paratu.
Nil usquam invideo, nullum ferventius odi,
Nullum despicio nisi me; licet hactenus idem
Despicerem cuntos et me super astra levarem.
Sic res humane volvuntur. Plurima quid sim
Iam documenta habeo, nisi me mea somnia fallunt.
Nam michi quid confert Musarum in fonte parumper
Lenivisse sitim, si me sitis altera maior
Urit et eternum subter precordia sevit?
Quid ve Elicone iuvat recubantem sepe profundo
Eminus insanos vulgi risisse labores,
Si labor alter habet, cui merces nulla quies ve?
Quid facies preclara iuvat, si turbida mens est?
Multa quidem meritasque deo pro munere laudes
Pendere non nostre, fateor, fiducia lingue est.
Sunt que felicem facerent, nisi forte maligna
Roderet infaustum pectus sua cura perennis.
Iamque genas spectare tuas pietate madentes
Hinc videor, longo bene si michi cognitus usu es.
Sed quia more patris nostra omnia nosse volebas,
Urget amor calamum, nec fas obstare iubenti,
Eloquar, et tu consilio fortasse iuvabis,
Et michi dulce gravi mentem exonerare querela.
Est michi post animi mulier clarissima tergum,
Et virtute suis, et sanguine nota vetusto,
Carminibusque ornata meis auditaque longe.
Sed redit in frontem et variis terroribus implet
Insultans, nec adhuc solio cessura videtur.
Artibus hec nullis, sed simplicitate placendi
Ceperat olim animum et rare dulcedine forme.
Iam duo lustra gravem fessa cervice cathenam
Pertuleram, indignans tantum in mea colla tot annis
Femineo licuisse iugo. Iam tabe latenti
Confectus, iamque alter eram, iam fomite molli
Ignis ad extremas penetraverat usque medullas:
Optabamque mori vixque arida membra ferebam,
Libertatis amor miseri dum pectus amantis
Cepit et adversas cordi suffigere curas,
Erigor et multa iuga vi convellere nitor.
Durum opus eventu dominam pepulisse decenni
Hospitio et fractis hostem tentasse potentem
Viribus: aggredior tamen et Deus ipse labori
Affuit, et collum veteri dissolvere nodo
Prebuit, ac tanto victorem evadere bello.
Inicit illa manum profugo dum saucia servo.
Incursatque dolens, oculos dum dulce micantes
Instruit et facibus tectis et cuspide blanda,
Heu quotiens cepto dubium procumbere calle
Compulit! Ergo iterum quid agam? quibus artibus illi
Occurram? Vincla illa iterum asperiora parabat.
Diffugio totoque vagus circumferor orbe,
Adriacas Tuscasque ausus sulcare procellas,
Ereptumque iugo caput hoc committere cimbe
Non veritus tremule: quid enim properata noceret
Mors michi suppliciis victo vitamque peroso?
Vertor ad occasus et me Pyreneus ab alto
Vidit in aprico latitantem gramine vertex:
Vidit et Oceanus, qua sol defessus eundo
Abluit hesperio fumantes gurgite currus,
Quaque meduseo duratum lumine montem
Prospiciens longam celsis de rupibus umbram
Proicit et Mauros festina nocte recondit.
Hinc Arthon Boreamque petens et dissona lingue
Murmura, solus eo, dubias qua turbida terras
Estibus ambiguis pelagi terit unda britanni:
Quaque solum glaciale iacens non sentit amici
Vomeris obsequium, Bromiumque a collibus arcet
Et Cererem, sterili vix hospita terra mirice.
Quid michi restabat, nisi solis adusta sequentem,
Serpentum subiisse domos, immania rura,
Et procul Ethiopes medio vidisse sub axe
Nigra per ardentem nudantes terga Leonem,
Aut ignoratum per tot iam secula Nili
Quesitum ve caput, quonam telluris opace
Abdiderit natura sinu? Lentescere fluctus
Absentis cepere animi, dolor, ire metusque,
Humida tranquillus mox lumina claudere somnus
Rarus, et insolita risus splendescere fronte.
Iam minor occursu, minus imperiosa relicte
Sensibus in nostris obversabatur imago.
Heu heu quid referam? Sed cogis. Acerba videbar
Vulnera et insani stimulos iam tutus amoris
Temnere, fallebat leviter super aucta cicatrix.
Et requies insueta mali. Tentoria vello
Ac certam ad mortem redeo: sic fata premebant
Impia, sic animum, sic me meus error agebat.
Vix bene constiteram dilecte finibus urbis,
Dum subiit vacuum curarum sarcina pectus
Illa prior: rediere trucis contagia morbi.
Quid loquar? unde miser lacrimas narrare secundas
Incipiam? quis credet enim? qua carininis arte
Expediam, quotiens precibus deposcere mortem
Me dolor impulerit, quotiens graviora parare,
Quos michi libertas iterum querenda labores
Attulerit? Subsistam igitur. Verum ultima tandem
Postquam cervici ceciderunt vincula nostre,
Omnis ad arma fuge spes est michi versa, nec unquam
Navita nocturnum scopulum sic horruit, ut nunc
Illius et vultus et verba moventia mentem,
Et caput auricomum, niveique monilia colli,
Atque agiles humeros oculosque in morte placentes
Horreo. Nunquid ego admittam, quo tertia demum
Irato facienda deo sint irrita vota,
Dimidium ut sacro suspendam limine remum,
Seu tunice fragmenta ude? Tum cerea nostri
Corporis effigies trabibus subsidat eburnis,
Supplicis in morem acclinis? Comitantibus ergo
His animum curis, dum singula mente revolvo,
Hoc procul aspexi secreto in littore saxum:
Naufragiis tutumque meis aptumque putavi,
Huc modo vela dedi, nunc montibus abditus istis
Flens mecum enumero transacti temporis annos.
Insequitur tamen illa iterum et sua iura retentans
Nunc vigilantis adest oculis, nunc fronte minaci
Instabilem vano ludit terrore soporem.
Sepe etiam (mirum dictu) ter limine clauso
Irrumpit thalamos media sub nocte reposcens
Mancipium secura suum: michi membra gelari
Et circumfusus subito concurrere sanguis
Omnibus ex venis tutandam cordis ad arcem.
Nec dubium, siquis radiantem forte lucernam
Ingerat, horrendus quin pallor in ore iacentis
Emineat, multumque anime nova signa paventis.
Expergiscor agens lacrimarum territus imbrem,
Excutiorque thoro, necdum Tithonia sensim
Candida lucifero coniunx prospectet ab axe
Operiens, suspecta domus penetralia linquo
Et montem silvasque peto, circumque retroque
Collustrans oculis, sique turbare quietum
Venerat incumbens eadem prevertat euntem.
Invenient vix verba fidem. Sic salvus ab istis
Eruar insidiis, ut sepe per avia silve
Dum solus reor esse magis, virgulta tremendam
Ipsa representant faciem, truncusque reposte
Ilicis et liquido visa est emergere fonte,
Obviaque effulsit sub nubibus, aut per inane
Aeris, aut duro spirans erumpere saxo
Credita, suspensum tenuit formidine gressum.
Hos michi nectit amor laqueos, spes nulla susperstes,
Ni deus omnipotens tanto me turbine fessum
Eripiat, manibusque suis de faucibus hostis
Avulsum hac saltem tutum velit esse latebra.
Hactenus hec, sed plura cupis. Nunc cetera vite
Accipe cuntorum breviter distincta dierum.
Est michi cena levis, cui condimenta famesque
Et labor, et longi prestant ieiunia solis.
Villicus est servus, michi sum comes ipse canisque,
Fidum animal; reliquos locus hic exterruit omnes.
Unde cupidineis telis armata voluptas
Exulat atque frequens opulentas incolit urbes.
Hic mecum exilio reduces, statione reposta,
Pyerides habitant, rarus superadvenit hospes,
Nec nisi rara vocent noti miracula fontis.
Vix mora nostra quidem, licet annua, bis ve semel ve
Congregat optatos Clausa sub Valle sodales.
Sic pietas est victa locis, at crebra revisit
Littera; me longa solum sub nocte loquuntur
Ante ignem; gelidas me solum estate per umbras;
Sermo diurnus eis: idem sum fabula pernox.
Nil coram conferre datum; dumeta nivesque
Exhorrent nostrasque dapes, iamque, urbe magistra,
Mollitiem didicere pati. Me dura professum
Destituere pii comites servique fideles.
Et siquos attraxit amor, ceu carcere vinctum
Solantur, fugiuntque citi. Mirantur agrestes
Spernere delitias ausum, quam pectore metam
Supremi statuere boni, nec gaudia norunt
Nostra voluptatemque aliam, comitesque latentes,
Quos michi de cuntis simul omnia secula terris
Transmittunt lingua, ingenio, belloque togaque
Illustres; nec difficiles, quibus angulus unus
Edibus in modicis satis est; qui nulla recusent
Imperia, assidueque adsint et tedia nunquam
Ulla ferant, abeant iussi redeantque vocati.
Nunc hos, nunc illos percontor, multa vicissim
Respondent et multa canunt et multa loquuntur.
Nature secreta alii, pars optima vite
Consilia et mortis: pars inclita gesta priorum:
Pars sua, preteritos renovant sermonibus actus.
Sunt qui festivis pellant fastidia verbis
Quique iocis risum revehant: sunt omnia ferre
Qui doceant, optare nichil, cognoscere se se:
Sunt pacis, sunt militie, sunt arva colendi
Artifices, strepitusque fori pelagique viarum.
Deiectum adversis relevant, tumidumque secundis
Compescunt, rerumque iubent advertere finem,
Veloces meminisse dies vitamque fugacem.
Proque tot obsequiis precium ieve: limen apertum
Convictumque petunt, quibus hostis rara per orbem
Hospitia et segnes fortuna reliquit amicos.
Vix usquam admissi trepidant, atque atria ducunt
Quaslibet interea latebras, dum frigida cedant
Nubila, pyeria studiorum estate reversa.
Non lapides calcemque tegant aulea necesse est
Serica, seu calida fument nidore popine.
Non cava multifido famulum tonet aula fragore,
Splendida dum crebris celerant convivia mensis.
Sobria turba coit proprio contenta, suasque
Que mecum partitur opes, fessum ve cubili
Solatur roseo et mensa dignatur egenum
Atque cibis reficit sacris et nectare dulci.
Nec solum comes esse domi, sed prompta per omnes
Ire simul saltus ac prata domestica nymphis,
Et vulgus querulum atque urbes odisse sonoras.
Sepe dies totos agimus per devia soli
Inque manu calamus dextra est, at carta sinistram
Occupat, et varie complent precordia cure.
Imus, et ah quotiens ignari in lustra ferarum
Incidimus, quotiens animum dimovit ab alta
Cura avis exigua et post se importuna retorsit!
Tum gravis est, siquis medio se callis opaci
Offerat, aut siquis submissa voce salutet
Intentumque aliis maioraque multa parantem.
Et iuvat ingentis haurire silentia silve.
Murmur et omne nocet, nisi dum vel rivus arene
Lucidus insultat, vel dum levis aura papirum
Verberat et faciles dant carmina pulsa susurros.
Sepe moram increpuit, serumque in tecta reverti
Longior admonuit proprii nos corporis umbra,
Interdumque referre pedem nox ipsa coegit
Monstravitque viam et vepres signavit acutos
Hesperus, aut oriens, Phebo pereunte, Diana.
Sic sumus, hoc agimus, gravior si cura quiescat,
Felices letoque nimis sub sidere nati.

PANEGYRICUS IN FUNERE MATRIS[recensere]


Suscipe funereum genetrix sanctissima, cantum
Atque aures adverte pias, si premia celo
Digna ferens virtus alios non spernit honores.
Quid tibi pollicear, nisi quod velut alta tonantis
Regna tenes Electa dei tam nomine quam re?
Sic quoque perpetuum dabit hic tibi nomen honestas,
Musarum celebranda choris pietasque suprema,
Maiestasque animi primisque incepta sub annis
Corpore in eximio nullam intermissa per horam
Tempus ad extremum vite notissima clare
Cura pudicitie: facie miranda sub illa
Iam brevis innocue presens tibi vita peracta
Efficit ut populo maneas narranda futuro;
Eternum veneranda bonis, michi flendaque semper.
Nec quia contingerit quicquam tibi triste dolemus,
Sed quia me fratremque, parens dulcissima, fessos
Pythagore in bivio et rerum sub turbine linquis.
Tu tamen instabilem, felix o transfuga, mundum
Non sine me fugies, nec stabis sola sepulcro.
Egregiam matrem sequitur fortuna relicte
Spesque domus et cunta animi solatia nostri.
Ipse ego iam saxo videor michi pressus eodem.
Hec modo pauca quidem pectus testantia mestum
Dicta velim, sed plura alias; tempusque per omne
Hac tua, fida parens, resonabit gloria lingua,
Has longum exequias tribuam tibi; postque caduci
Corporis interitum, quod adhuc viget, optima, sub quo
Vivis adhuc, genetrix, cum iam compresserit urna
Hos etiam cineres, nisi me premat immemor etas,
Vivemus pariter, pariter memorabimus ambo.
Sin aliter fors dura parat, morsque invida nostram
Extinctura venit fragili cum corpore famam,
Tu saltem, tu sola precor post busta superstes
Vive, nec immerite noceant oblivia Lethes.
Versiculos tibi nunc totidem, quot prebuit annos
Vita damus, gemitus et cetera digna tulisti
Dum stetit ante oculos feretrum miserabile nostros
Ac licuit gelidis lacrimas infundere membris.

AD LELIUM SUUM[recensere]


Contigit exstinctum qui suscitet ortulus ignem
Dulcia preterite renovans suspiria vite,
Sive tibi verni qui pingunt gramina flores,
Sive per estatem mediam, dum summa tenet sol,
Umbra frequens, sive autumno tibi dulcia poma,
Sive tibi aprici placeant sub frigore soles,
Sive magis volucrum dulces per opaca querele,
Pictaque terga iuvent. Illic regina canentum
Phebeium Philomena canit, sic parva volucris
Gutture mellifluo superat; quam sepe per umbram
Dum sequor, aeria latitantem fronde notavi.
Mira avis effigies, verum sibi reddere nomen
Nescio; tu lecta fortassis imagine reddes:
Nigra caput, sed glauca latus, sub palmite gaudens
Ludere pampineo, non maior corporis usquam
Spiritus exigui, et mulcere potentior aures.
Hec michi dum tepidam assidue sub corde favillam
Singula concutiunt, incendia nota pavesco.
Desieram, iam tempus erat, tamen omnia rursum
Contrahit arma dolens aurataque tela Cupido.
Vidi ego seu levi tergentem spicula saxo,
Seu digito attrite tentantem cuspidis iras;
Vidi ego letiferos tendentem molliter arcus
Innixumque genu modo cornua curva prementem,
Et modo vulnificos agitantem pollice nervos.
Quo fugiam? quid agam, si nec maria alta, nec Alpes,
Nec longe valuere more? Iam lenior etas
Incipit et pacem pharetratum poscimus hostem:
Abnegat ingeminans bellum, mirumque relatu,
Omnibus ecce locis, atque omnibus improbus horis
Hostis adest volucer: nec me trepidare negabo
Ne vetus ille nova rescindat arundine vulnus,
Tam sibi multa favent. Partes vel sola locorum
Ipsa facit facies; avium sic cantibus obstat
Aura loquax, gratoque color sic blandus odori,
Frondibus herbarum species et floribus herbe,
Lilia narcisso, violisque rosaria certant.
Quid loquar aut viridi riparum in gramine molles
Accubitus teneroque leves in gramine somnos?
Quid strepitum fugientis aque flexusque sonoros?
Carmina quid dulcesque modos, quos nocte serena,
Quos oriente die, vel quos moriente decora
Concinit angelico trans rivum murmure nympha
Ethereos motura deos, iaculumque tonanti
Excussura Iovi, rigidumque adamanta modestis
Effractura oculis, lesi quibus ampla potestas
Cordis inest, taciteque faces et conscius ardor,
Unde iacit flammas, et tinctas igne sagittas
Ille puer, nostroque levis circumvolat orto.
Hec memini et meminisse iuvat, scit cetera nutrix.

AD AMICUM[recensere]

Quisquis es, indignam vatum cui flere ruinam
Exiliumque vacat, profugas qui carmine sistis
Pyerides equasque gravem sermone dolorem,
Gratus es haud dubie; messem nam dives opimam
Cyrrea de valle refers, sterilemque dolendi
Cernere tibi est causa, sacrumque arescere fontem,
Qui puerum dulci sitientem proluit haustu.
At me quid mestis iuvat exagitare querelis?
Auxilii spes nulla mei. Vis siqua fuisset
Ingenii, cecidit vulgo calcata furenti,
Si petis hunc gemitus comitem, fortuna quod optas
Obtulit; afflictis si me succurrere Musis,
Abstulit arma dolor murmurque reliquit inane.
Iamque, ignote, vale; res prorsus mira relatu
Diligo, nescio quem, sed honesta silentia signant
Quantus is est, almum qui dat sine nomine carmen.

AD IOHANNEM DE COLUMNA[recensere]


Heu quid agam? Domus ampla Iovis concussa tremiscit,
Cardine mota suo ruit alti ianua celi,
Terribili clamore sonans. Sub nube propinqua
Fulmina fulminibus concurrere dura trisulcis
Visa, levem media fregerunt nocte quietem.
Ignibus alternis polus exardescit uterque:
Nubila rupta tonant luxque impia territat orbem,
Exanimatque hominum mentes et corda ferarum.
Iupiter australi vibrat metuendus ab arce
Spicula dira manu, flammas vomit ore minasque:
Omnia nimboso fugientia sidera velo
Obduxere oculos, ne publica fata viderent
Confusum chaos ante diem referentia mundo.
Iam Venus ante alias toto pulcerrima cetu
Effugit, indignans contraria cunta benignis
Moribus ire suis. Stimulis non actus amoris,
Ut solet, insequitur profugam Mars tristis amicam,
Arma suis graviora timens. Talaria nunquam
Ocius implicuit Cillenius aurea plantis
Imperio cari totiens repetenda parentis.
Athlantis domus omnis abest, nec cernitur usquam
Turba puellarum, quarum latet ultima semper,
Nunc omnes fugere simul. Perit obrutus umbra
Lacteus innumeris redimitus circulus astris.
Prescius at cladis lugensque sub equora Titan
Ante abiit quam seva diem corrumperet almum
Tempestas, iuvenem linquens post terga sororem.
Precipiti tamen illa gradu conterrita cessit,
Nec longas sine fratre moras dedit innuba nocti.
Gnosia deserte prorsus laniata puelle
Serta iacent, geminamque ingens distentus ad Arthon
Condit in Oceano squamosa volumina Serpens.
Occidit Arthophylax, invitus plaustra reliquit,
Et fugit in latebras post sidera cunta Bootes.
Solus ab imbrifera pallens regione per umbras
Despicit obliquo Saturnus lumine terras
Nempe gravis senio, madido discinctus amictu,
Canaque ceruleo substringens tempora nimbo.
Tardus ad omne bonum, diros festinat ad actus
Et stupor unus habet, quibus is circumdatus alis
Hesterno cum forte die longinqua teneret
Immensos celi tractus enaverit, unde
Tam subito damnosus ei sit Aquarius hospes:
Ipse, reluctanti similis, nec cedere vento,
Certus adhuc cuiquam nec vim potis incitus aer
Tantam ferre, tremit, quoniam rex ille sicano
Laxat in arma ferox reserato carcere fratres,
Incutit et calcar rabidis et frena remittit.
Nunc iubet ut terras quatiant celumque ruina
Involvant pluviasque ferant, ut floribus arva
Depopulent agitentque vagos ad litora pisces,
Et scopulis miseros properent impingere nautas.
His etiam adiungens, ut in ethere protinus alto
Confligant inter sese fraternaque bella
Adiciant vario lassatis turbine rebus,
Irritatque animos monitis atque asperat iras.
Vectes deinde manu lacerat limenque sonorum
Pandit et ingeminat stimulos. Mora nulla: furentes
Inde cathervatim prorumpunt iussaque complent.
Hos horret natura parens, et tristis habenas
Deserit, archanos repetens lacrimosa recessus.
Terra pavet spectatque graves peritura tumultus,
De Iove questa suo. Iamiam cessura procellis
Nutat et aerios humero deponere montes
Cogitat ac medio victum caput abdere centro.
Dum loquor, immodicis per inania fluctibus imbres
Precipitant: nunc tecta sonant et grandine crebra
Circum pampinee Bromio cecidere corone,
Silvarum cadit omne decus: torrentibus atris
Antra gemunt, saxisque immixta regurgitat unda,
Fluminis insolita turpans caligine vultus.
Virgineus nymphis abiit decor ille repente,
Quem laudare soles, mirator maxime pulcri.
Diluvium redit antiquum: stupefactum arator,
Quem modo sulcabat, pedibus contingere campum
Non valet ac pelago trepidantia brachia iactat.
Iamque beves et aratra videt culmenque revulsum
Spesque suas omnes parili sub sorte natantes,
Et queritur falsum veteres cecinisse prophetas,
Adventare diem, que flammis perderet orbem,
Supremam impositura manum, lusumque putat se.
Flent passim attonite matres et ad ubera parvos
Stringunt, infelix oritur per menia luctus.
Pauperis hinc vulgi strepitus sua damna gementis
Auditur: picta tremulum canit inde sacerdos
Multa vovens tunica, ceu nubibus imperet illa,
Eraque nodoso certatim rauca fatigat
Fune trahens. Nec plura metu: namque infima fesse
Fundamenta domus tremuerunt atque superne
Irrumpunt memores querulo cum murmure nymphe
Ulciscique parant, quam nuper fecimus illis
Offensam, et nostro iam nos pepulere cubili.
Iam digitis calamum tremor excutit atque tabellas;
Aut ego fallor enim et falsa formidine turbor,
Aut modo (namque oculis inimici fulguris ignes
Dant aditum), nemora invertens atque obvia queque
Parva revulsurum lapidosum menia flumen
Vertice contigui montis descendit ab omni.
Interea fragilis nunc nunc in culmina tecti,
Aut totum simul, aut cecidit pars maxima celi:
Et trabibus iam nulla fides, manifestaque mortis
Undique terrificant propioraque signa patescunt.
Ipsa quoque in tanto mens consternata periclo
Exigit ut sileam. Sed tu modo, siqua salutis
Est via, pande tuo, dubiisque in tempore fatis
Presidium michi semper ades. Si carmine forsan
Flectitur ira Iovis, scriptum michi dirige carmen.
Si valet Eoo lectos habuisse lapillos
Littore, et hos adhibe digito miseratus inermi:
Sin magis herba iuvat, notas pia pergat ad herbas
Dextra, precor; gelido quacunque occurre pavori,
Et fer opem misero, qua sim securior olim,
Si non ista michi mundoque novissima nox est.
Quodsi consilii nova nunc sententia non stat,
Antiqua experti cur non redeamus ad arma?
Tu michi fasciculum iubeas, pater inclite, ferri
Frondis apollinee, namque istos pulcra per agros
(Tam longinquus amans hunc non terit ethera curru)
Laurea nulla viret, cuius iacuisse sub umbra
Dulce sit, aut gremio caras abscondere frondes,
Aut ramum tenuisse manu, dum fulminat ingens
Iupiter, et celo clipeum monstrasse furenti.

AD AMICUM[recensere]


Hunc, tibi quem tanto repetis pro munere corvum
Pulsa remittet hiems, cupidis accingitur alis
Vere novo moturus eas, subitoque volatu
Dulcia deserti revidebit pignora nidi.
Nix Alpes licet alta premat, licet ethera nimbi
Tunc teneant, superabit amor. Tu parce querelis
Et mestam solare domum: spes ista pudice
Coniugis extenuet lacrimas minuatque dolorem.

AD MASTINUM SCALIGERUM[recensere]


Si libet occidui rumores noscere mundi,
Accipe quam brevibus qui nunc sunt: cetera namque
Fatorum sub nube latent, Cum venerit hora
Collatura duces tantosque in bella paratus
Permixtura acies campis, tunc ultima rerum,
Quem fortuna premat, cui stet victoria parti
Cunta libens calamo peragam. Nunc cepta sequamur.
Convocat innumeras Germania dura cathervas,
Dives inexhaustum reseratque Britannia censum,
Asperat indomitam bello Brabantia gentem,
Flandria perpetuo sequitur subiecta duello,
Et que prima petit cepti libamina belli
Proxima pulvereo strepit omnis Anonia campo.
Gallia multifido quatitur percussa tumultu,
Regnaque sanguineo trepidant contermina Marti,
Et coeunt omni contracto robore reges.
Fluctuat, ut vario vibratus turbine, pontus,
Quem gelidus Boreas hinc, atque hinc humidus Auster
Verberat insultans, hinc classibus horrifer Eurus:
Iam scopuli, iam saxa fremunt, navalia naute
Tuta petunt glomerantque fugam delphines ab alto.
Nec dum finis mali est, sed iam resonantia late
Littora surgentes feriunt longinqua procelle.
Haud aliter placidum turbantibus ethera ventis
Nunc furit occasus. Longe plebs dedita paci
Et facie rerum insolita et terrore laborat.
Consurgunt urbes, iuvenes vocat ira senesque:
Cunta procul rapido fervescunt littora motu.
Neve morer nimium, conspirat in arma fugacem
Quicumque Oceanum latiasque interiacer Alpes.
Finis erit, quem fata dabunt, sed magna parantur.
Hec utinam nostre veniant momenta salutis,
Italia, infelix domus, irrequieta laborum,
Sicut pacifico semper pugnavit in orbe,
Sic modo, fortuna mundum iactante, quiescat.

AD ROBERTUM REGEM DE OBITU DYONISII[recensere]


Flere libet, sed flere vetor, lacrimasque parantem
Hinc pudor, hinc pietas subeunt, hinc ira dolorque
Hincque cathervatim veniunt exempla dolorum.
Talia multa animo, quoniam non gloria, non vis,
Nec potis est virtus venienti obsistere morti
Hec michi nota prius, modo sed notissima, tandem
Iudicio patuere novo. Mors improba quantum est
Ausa Italis rapuisse virum! Sibi fortior illum
Fama sed eternum rapuit longumque per evum
Vivere iussit eum et totum volitare per orbem.
Ille olim felix, modo felicissimus idem
Carcere membrorum fugiens tenebrosa reliquit
Claustra libens, nulla sequidem dulcedine vite
Tangitur, instabiles quisquis bene computat annos.
Quod, si quem, fecisse rear; fuit ille profunda
Mente sacer, cursus nature conscius omnis,
Et procul humanos solitus prenoscere casus,
Quo minus ergo rei mentem applicuisse fugaci
Creditur, hoc facili magis ascendisse volatu
Ad superos celique domos et regna piorum
Crediderim. Nichil ergo viro, nichil impia tanto
Mors nocuit, michi seva dolos, michi flebile damnum
Intulit, ac mundo et Musis; michi nempe secundum
Eripuit patrem, quo iam indulgentior alter
Non superest; mundo veri tulit invida fontem,
Qui sibi tot nitidos potuisset spargere rivos;
Abstulit et Musis fulgur radiantis alumni,
Qualem posteritas alium vix longa videbit.
Nobilis hunc igitur tanto spoliata decore
Ausonia, hunc Burgus Sancti gemit ipse Sepulcri
Cive diu tali longinquis notus in oris.
Tu quoque (si fas est tam clari principis ora,
Si maduisse oculos) lacrimas dabis inclita regum
Progenies, Roberte, pias, quem iure coronant
Europe Asieque simul duo maxima regna,
Solamen vite quoniam, rex optime, perdis
Non mediocre tue. Quis tecum consulet astra
Fatorum secreta movens, aut ante notabit
Successus belli dubios, mundique tumultus
Fortunasque ducum varias? qui lenibus aures
Mulserit alloquiis? aut te mulcente quis usquam
Sufficiens aderit testis, cum grandia verbis
Expones archana poli, triplicemque sub una
Maiestate Deum, cum partum Virginis alme,
Cum domitam mortem, reserataque tartara iussu,
Et que multa soles uni tibi cognita regum?
At michi precipue et Musis quia flere necesse est,
Flete simul mecum viduato Elicone sorores,
Flete sacri nemoris lauri, fle grandis Apollo
Altisono precone carens. Nunc collis uterque
Parnasi et rauco strepat arens murmure vallis,
Castaliique gemant latices desertaque Cyrra
Hospite tam magno. Resonent ululatibus antra
Pyeridum que, dum vixit, mulcere solebat
Dulcibus ille modis. Quis nunc post fata superstes
Stabit honos merito? Que premia grata sepulto,
Quid sibi pro tanto reddemus munere dignum?
Nempe ego nil habeo. Vos carmen reddite vati,
Pyerides, titulumque breve conscribite saxo:
Qui fuit Hesperie decus et nova gloria gentis,
Cultor amicitie fidus, carisque benignus,
Convictu placidus, vultuque animoque serenus,
Religione pius, factis habituque modestus,
Altus et ingenio, facundo splendidus ore,
Flos vatum, celi scrutator, cognitus astris,
Rarus apud veteres, nostro rarissimus evo,
Unicus ex mille iacet hic Dyonisius ille.

AD SE IPSUM[recensere]

Hei michi quid patior, quo me violenta retorquent
Fata retro? Video pereuntis tempora mundi
Precipiti transire fuga, morientia circum
Agmina conspicio iuvenumque senumque, nec usquam
Tuta patet statio, non toto portus in urbe
Panditur, optate non spes patet ulla salutis.
Funera crebra quidem, quocunque paventia flecto
Lumina, conturbant aciem: perplexa feretris
Templa gemunt, passimque simul sine honore cadaver
nobile plebeiumque iacet. Subit ultima vite
Hora animum, casusque mei meminisse coactus
Heu caros abiisse greges, et amica retracto
Colloquia, et dulces subito vanescere vultus,
Telluremque sacram assiduis iam deesse sepulcris.
Hoc gemit Italie populus tot mortibus impar,
Hoc exhausta viris, defectaque Gallia plorat,
Hoc alie, quocunque iacent sub sidere, gentes.
Sive est ira Dei, quod crimina nostra mereri
Certe ego crediderim, seu sola iniuria celi,
Natura variante vices, hic pestifer annus
Humano generi incubuit, flendumque minatur
Excidium, mortique favet densissimus aer.
Sevus ab infecto prospectat Iupiter axe:
Inde pluit morbos et tristia funera terris,
Staminaque immites properant abrumpere Parce
Omnia, si possint, pariter, vereorque superne
Quod cupiunt ne posse detur, tot pallida vulgi
Ora videns miseri, tot Tartara nigra petentes.
Hec meditans, fateor, trepido, mortisque propinque
Auguror insidias, ubinam caput abdere possim,
Nec mare, nec tellus, nec opacis saxa cavernis
Ostendunt profugo, quoniam mors omnia vincit.
Inque parum tutas venit impetuosa latebras.
Sic, velut in dubiis deprensus nauta procellis,
Cum ferus ante oculos socias absorbuit alnos
Neptunus, fragilem qui utero crepuisse carinam
Sentit et illisos scopulis confligere remos,
Ac procul horribiles clavum videt ire per undas,
Hereo consilii incertus, certusque pericli.
Nec secus, annosas ubi seva incendia furtim
Corripuere trabes, tabulataque pinguia lambit
Flamma vorax, surgit subito exanimata tumultu
Turba domus, pater ante alios ad culmina tecti
Evolat aspiciens circum, natumque trementem
Complexus, primum ancipiti subducere pesti
Cogitat, obiectosque oneratus abire per ignes.
Sepe ego permetuens, enimamque amplexus inertem,
Cogito, siqua via est medios auferre per estus,
Corporeasque unda lacrimarum extinguere flammas,
Sed retinet mundus, trahit imperiosa voluptas,
Funestisque ligat nodis violentior usus.
Ecce ubi sum! Gelida sic me formidine dense
Texerunt tenebre. Nam qui meminisse putat se
Mortis et impavido spectasse novissima vultu
Fallitur aut furit, aut multum sibi conscius audet.
Sepius ambiguam gravis indignatio mentem
Digna subit iustusque dolor, mecum intus et extra
Colluctans; clara vincor ratione, sed illam
Impetus exuperat, ceptoque resistit honesto.
Sic teneor, multumque fleo, meque ipso frequenter
Percontor: Quid, vane, paras? quo pergere tendis?
Ah miser, aut quonam tantis anfractibus ire
Posse putas? Moriere quidem. Semper ne quietis
Spe labor iste iuvat? Sterili quid semen arene
Committis, quid littus aras? Spes blanda sequentem
Ludit et in girum volvit. Iam tempora retro
Candidiora vides, iam sensim tempora cani
Invadunt: quid lentus agis? Puer inscie, semper
Crastina pertractans animo, presentia perdes?
Semper ab incerta pendebis sorte futuri
Teque tuumque bonum fugiens aliena sequeris?
Siste, age, siste fugam! Cur non inniteris isti
Quam datur aspexisse diem: nam postera forsan
Non tibi clara venit: Facili nigrescere casu,
Si nescis, mors cunta facit: solet illa venire
Improvisa equidem. Cur non modo, siqua tibi stat
Cura tui, quodcunque animus per secula differt,
Aggrederis? Longos fortassis cautus in annos
Consilia extendis? Post bustum magna paramus,
O ceci? Potes, etatis rapidissima nostre
Curricula expertus, spes hic intexere longas,
Ventureque aliquid prorsus confidere luci?
Tunc faciam cum pulvis ero, cum membra cruentus
Vultur et obsceni laniabunt viscera vermes.
Nunc potius, nunc tempus erat, dum membra movere
Dumque animum frenare potes, quando optima rerum
Libertas et vita manet cessura repente.
Nonne vides volucri labentia secula cursu?
Impellunt momenta levem successibus horam:
Illa diem noctemque fugat, fugientibus illis
Luna pererrato tenuata revertitur orbe;
Illa rapit soles et magnos conficit annos.
Hi senium mortemque ferunt: sic omnia miscens
Tempus, et instabili transcurrit vita meatu,
Nec reditura ruit; non, propellentibus undis,
Ocius ex alto clivosi gurgitis amnes
In mare precipitant, nervoque tremente sagitta
Pulsa per oppositas penetrat velocior auras.
Si meminisse velis, postquam genitricis ab alvo
Nudus, inops, querulus, miser et miserabilis infans
Emergens, tremulo vagitus ore dedisti,
Et labor et lacrime et gemitus et tristia cure
Pectora torquentes habitarunt corde sub isto,
Nulla fuit tibi leta dies, qua posset anhelus
Spiritus innumeris finem posuisse querelis.
Respirare cupis, sed sors adversa repugnat.
Quam vereor ne tota tibi sit agenda dieta,
Ante salutari accubitu quam posse parumper
Defessum recreare latus contingat eunti!
Preteriitque tue tibi iam pars magna diei;
Iam ruit eterne prenuntia vespera noctis:
Tu longum, senior, curas extendis in evum,
Tu dormis, moriture, gravis sub mole soporis
Securusque iaces? Properantem respice solem
Littus ad occiduum, et male perdita tempora defle
Dum licet, ac patriam versus vestigia volve,
Lumen adhuc celo breve dum tibi fulget ab alto.
Vixisti in pelago nimis irrequietus iniquo,
In portu morere, et languentia comprime vela,
Collige disiectos iam tempestate rudentes.
Talia dum mecum perago, sepe ira laborque
Exclamare iubent: «Quis me de faucibus hostis
Eripiat? quis me mortali carcere raptum
Restituat celo? quis rectum monstret ad astra,
Inter tot laqueos, tam multa per invia, callem?
Heu michi, quam longe patriam videor ne videre,
An video, pacis, ceu monte remotus ab alto.
Omnia sed circumstant vepribus obsita duris.
Tartareique canes habitant atque ire parantes
Predones rapidi infestant, qui signa superni
Deseruere Ducis quondam, frustraque recordor,
Heu quotiens! tentasse viam; semperque repulsus
Hereo suspirans quo non licet ire. Quis ergo
Succurret misero? Tuto quis tramite ducet,
Felices ubi sunt anime populusque beatus?
Et si carne premor, mea me si crimina tardant,
Quis dabit ut pennas, posita gravitate, columbe
Induar alta petens, et post dura quiescam?»
Nunc status hic rerum est michi, sed quem prescia finem
Fata parent nondum video; spes longa tremorque
Hactenus assidue nostro de pectore certant.
At breve tempus erit, quando exitus ipse docebit
Quis fuerim vere, quam fausto subditus astro,
Quam celer aut tardus, monstrato calle, viator,
Qualis ad extremum moribundi corporis hospes.

AD IOHANNEN BARILEM MILITEM NEAPOLITANUM[recensere]

Quid mea fata michi toto speciosius evo
Dulcius aut animo poterant melius ve tulisse
Quam si forte tuis capiti nova laurea nostra
Pressa foret manibus? Fateor, tunc alma sororum
Ex Elicone sacram veniens michi turba choream
Duxisset, citharam medius sonuisset Apollo,
Serta gerens, adamata sibi Peneia primum,
Post longum dilecta michi; spectasset ab astris
Letus honoratam, placato numine, frondem
Iupiter, et rapidi possuisset fulminis iram.
Denique nulla dies fulsisset lumine tanto
His oculis, cuntos nec fulserat ulla per annos.
Obstitit heu votis semper michi dura paratum
Imminuens Fortuna decus tantoque favori
Invidit: tibi, me propter, tam multa viarum
Aspera, tot laquei: soli michi nempe tetendit
Insidias; desiste queri, mea tota querela est.
Agnosco expertus fraudem moresque malignos,
Mortale quibus illa ferox intercipit actus,
Omnia permiscens. Proh, sacra licentia monstri!
Quin aliam michi tunc eadem Fortuna parabat
Nequicquam preventa dolum, ne nobilis Ursus
Scilicet ipse meo presens foret auctor honori.
Vix tridui spatium restabat, ut omne senatus
Tempore ius hausto flueret, breviorque potestas,
Que quondam sine fine fuit. Deus ipse nocenti
Occurrens direxit iter. Vix fine sub ipso
Temporis immense perventum ad limina Rome.
Obvius intranti fueras, comitemque ducemque
Pollicitus: vetuit quoniam sors, esse nequisti.
Torqueor et cuntas qui lustret nuntius oras
Mittitur: ille autem Campanis fessus in arvis
Teque nec invento rediens spem sustulit omnem.
Ultima iamque dies aderat nec postera tempus
Lux dabat, urgebat consumpti terminus anni.
Me quoque magnanimus Comes accelerare monebat,
Iam gravidus curis, peperit quas fortibus actis.
Postmodo, nosti hominem, expedior, subitumque vocati
Romulei proceres adeunt. Capitolia leto
Murmure complentur; muros tectumque vetustum
Congaudere putes. Cecinerunt classica: vulgus
Agmina certatim glomerat, cupidumque videndi
Obstrepit. Ipse etiam lacrimas, nisi fallor, amicis,
Compressis pietate animis, in pectore vidi.
Ascendo: siluere tube murmurque resedit.
Una quidem nostri vox primum oblata Maronis
Principium dedit oranti, nec multa profatus;
Nam neque mos vatum patitur, nec iura sacrarum
Pyeridum violasse leve est; de vertice Cyrre
Avulsas paulum mediis habitare coegi
Urbibus ac populis. Post facundissimus Ursus
Subsequitur fando. Tandem hic michi delphica serta
Imposuit, populo circumplaudente Quiritum.
Hinc Stephanus, quo feta virum iam tempore nostro
maiorem non Roma tulit, me laudibus amplis
Accumulat. Rubor ora michi mentemque premebat,
Indignum tales onerabant pectus honores
Mulcebatque simul, siculo nempe omnia regi,
Nil michi, nam quis ego? Veruntamen illius alto
Iudicio dignatus eram. Tum regia festo
Vestis honesta die me circumfusa tegebat
Et dominum referens et tanti testis amoris,
Quam, lateri exemptam proprio, regum ille supremus
Rex dederat gestare suo. Solusque loquentis
Iste animo ingenium, labiis mulcentia verba
Sufficiebat honos, coram michi namque videbar
Eloquii spectare ducem regemque serenum,
Vellere qui primum se continuisset in illo.
Impetus hinc, spesque alta nimisque fiduciaque ingens,
Ceu presens is ferret opem. Descendimus una,
Omnibus explicitis, atque hinc ad limina Petri
Pergimus et sacras mea laurea pendet ad aras,
Primitiis gaudente Deo. Sua numina testor,
Hec inter tot leta, oculis tu solus, amice,
Tu deeras, votis quotiens precibusque petitus,
Menti tamen memorique animo tua dulcis imago
Certe aderat semperque aderit, nec tempore sedes
Deseret acceptas, sic illam pectore in alto
Sculpsit amor, fixamque adeo vetitamque moveri
Maximus artificum vivoque adamante peregit.
Hunc verbis (quia iam vereor ne longius equo
Carmen eat) finem statuo. Tuque optime, regi,
Dum vacuum invenies curarum, meque fidemque
Commendare meam placido sermone memento.
Sum suus ex merito, sibi me meaque omnia soli
Devovi: ingenium, calamum linguamque manumque
Et siquid superest aliud. Michi carior ipse
Sum, postquam dedit esse suum; dominoque superbit
Mens mea. Nunc autem quoniam sibi reddere maius
Nil valeo pro tot magnis, sub nomine crescit
Africa nostra suo; tenuis (nisi gloria sordet)
Parva quidem, at grandi studio longoque labore
Invigilanda michi. Iamque ipsa superbior ardet
Ad sacros properare pedes, noctemque diemque
Orat iter comitemque vie. Vocat eminus ambos
Inclita Parthenope, sed adhuc nos Gallia vinclis
Nostra tenet blandis; tandem tamen ibimus et nos
Limine suscipies pariter pariterque videbis.
Vive, vale, nostrique memor lege, dulcis amice,
Hec calamo properante brevi que scripsimus hora.

AD BERNARDUM RUTHENSEM CARDINALEM[recensere]

Audio quod studium sacros tibi nosse poetas
Ceperit, alme pater. Dulcis labor, ardua cura!
Gratulor et laudo: quid enim solatia vite
Plura fatigate, quid ve otia tanta dedisset?
Haud equidem me fallit amor, scio quanta sub antris
Aoniis inventa quies mundique procellis
Iactato quotiens rupes Eliconia portum
Obtulerit latebrosa michi. Nec nomine vatis
Glorior archanis tremulum miscere choreis
Pyeridum Phebique gradum, sed amena videndi
Me tulit huc pregrandis amor. Tu quantus in altis
Parnasi potes esse iugis, nisi cepta relinquis!
Iam tibi serta novem studio certante sorores
Laurea texentes video, iam vertice rubro
Frondis honorate viridem pendere coronam,
Carmine romano graiaque ornante poesi.
Iam nemus omne tibi reboat, tibi concinit unda
Cyrreo de fonte cadens, tibi pulcer Apollo
Corripit auratam citharam pedibusque manuque
Tellurem nervosque ferit; cantare vicissim
Ne pudeat, comitemque novum plaudentibus offer,
Neu te vulgus iners, neu pervulgata retrorsum
Mendaces mentita ferat te fama poetas.
Ludimus et vario tegimus speciosa colore,
Quo vulgus penetrare nequit, iuvat alta profundis
Occuluisse locis, ne forte iacentia passim
Vilescant, magno quesitum quippe labore
Carius inventum est. Imis quod terra cavernis
Abdiderat, venit in lucem preciosius aurum;
Dulcius ignoto iacuit que littore iaspis
In digitos translata micat: sic blandius ether
Post nebulas pluviamque nitet, sic, nocte fugata,
Expectatus adest et gratior aspicitur sol.
Ergo age, propositum, qua fert novus impetus, urge,
Et studiis incumbe sacris, ubi lucida veri
Effigies alte latitat, quam spiritus acris
Eruet ingenii sensim, scissaque parumper
Nube per obstantes cernet radiare tenebras.
Hoc iter ingresso, magnum tibi munere parvo
Auxilium conferre velim: transmittitur ergo
Servius altiloqui retegens archana Maronis.
Suscipe tranquillus, nec iam variante senecta
Lurida permoveat facies vel turpis amictus.
Frons decet ista senem. Dabit hic tibi semina rerum
Pauca, sed immensam segetem, si rite colantur,
Temporibus latura suis. Si parva lucerne
Flamma valet monstrare viam sub tempore noctis,
Unda vel exigui rapidam compescere fontis
Estivo fervore sitim, non vilia forte,
Non inamena, pater, munuscula nostra putabis.

AD EUNDEM[recensere]


Terrificas, tam magna moves, teque omnia nosse
Teste probas calamo; sapienter querere pars est
Maxima notitie; dubitans agnoscere, certa
Multa prius dubitata facis. Lux quanta tonantis
Eloquii tenebras alieno in corde serenat,
De tenebris conquesta suis! Sed vera fatebor
Ingenue, non astrigerum me turbida callem
Permittunt mea fata sequi, non tantus ab alto
Contigit ingenii vigor, aut hec gratia lingue.
Adde quod estatis nocet inclementia et ingens
Menibus anguste fremitus circumtonat urbis,
Non turbas capiente solo, non murmura celo;
Tam diversa sonant. Gelidis hunc montibus Arthos,
Angulus hunc orbis ditissimus Anglia misit,
Hunc procul Oceanus dedit, hunc Hispania civem:
Sic populis confusa novis urbs parva redundat,
Quos simul exigui tulit huc spes improba lucri
Partibus ex variis, et carcere clausit in uno.
Hic ego, namque horum vix impatientior alter,
Indignans stomachansque feror. Piget illa referre
Que patior, per cunta vagus. Strepit obvia turba:
Hic gemit, ille canit, ruit hic, levat ille ruentem,
Hic verbis, hic verberibus furit, ille quadrigas
Temperat et fedo contristat compita ceno,
Hac peregrina phalanx, hac pleno calle viator
Pulverulentus adest; rapidum regit alter habenis
Cornipedem, quem calce ferit; manet ille cruentus
Immeritique bovis premit in precordia cultrum.
Externas terit hic species, atque ere sonanti
Verberat ille forum et pretoria litibus implet;
Ille solecismum ingeminans et barbara verba
Examen subit et trepidat titubatque legendo,
Et tremulos ciet ore sonos; hic funus amici,
Coniugis hic tedas sequitur, sonat undique creber
Malleus artificum solidaque incude laborat.
Hic stupet in triviis atque importunus oberrat,
Ille cibum tristi poscit sine fine querela.
Singula quid memorem? Spes hic michi nulla quietis,
Curia tot curis lacerat, quocunque revolvor,
Omnia terribili fervent reboantque tumultu.
Hic rerum status, egregium michi quando poema
Sufficiet, quando illustres contexere versus?
Silva placet Musis, urbs est inimica poetis.
Hec inter tam multa petis: quid querere restat
Ni terre pelagique modum, quot in equore verso
Tritones, quot monstra natent, quot littus harenas,
Quot freta pisciculos immensi gurgitis unda
Abscondant, quot silva tegat volucresque ferasque,
Quot fumi vomat Ethna globos quantasque favillas.
Hec michi nota parum fateor, nec notius illud,
Qui status est celo, qua sidera lege moventur.
Quando ego per cuntos agilis circumferar axes,
Quis dabit ethereas moriturus ut induar alas,
Et mundi secreta notem centrumque polosque
Metiar? Id paucis (prorsus namque ardua res est)
Milibus ex multis hominum vix contigit uni.
Invenies aliquos astrorum archana professos
Metirique ausos celum terrasque fretumque,
Ignaros quo nostra tamen corpuscula limo
Subsistant, seu quis clausus sit spiritus umbris.
Heu furor, heu funesta lues, heu flebilis error
Omnia malle hominum, quam se, discernere! Sic ne
Ultima cura sui est, quam par fuit esse priorem?
Non peregrina quidem, sed me michi noscere tantum
Iussit Apollinei celebris sententia templi.
Me ne Ptholomeos Siculique ignota magistri
Signa parum fausto descripta in pulvere forsan
Solicitum tractare putas? Non ista relinquit
Ocia mors festina michi, cui tempora furtim
Et rapidos auferre dies mea cura suprema est.
Sed, cogis si forte loqui, scio sidera septem
Ire retro, eternos celi frenantia cursus.
Cur totidem potius pulcerrima querere non est
Lumina, prerapidos anime moderantia motus.
Principe sole suo, radiis qui temperat orbem
Atque orientis iter repetit, quo sidere merso
Pallida nox terras et frigida possidet umbra?
Fixa quoque in tergum, sensim licet, astra moveri
Novimus, ac magnum compleri recursibus orbem.
Nec pudet unius tam parvis finibus anni
Conclusos agitare animis eterna superbis,
Immemores quam vita brevis, quam labile tempus?
An medium sol ipse locum teneat ne secundum
Ambigitur: medium virtutis temnimus alme.
Illic Egiptus Chaldeaque discrepat omnis,
Ista Syracusii ductu senis, illa Platonis
Nititur auxilio; pudeat disquirere quantum est
Sol maior tellure; vacat, mens corpore quantum
Nobilior, meminisse labor: iam fabula vulgi est
Quid Iovis et nate prospectibus astra benignis
Quid ve rubens Martis, senis aut glaciale protervi
Sidus agat. Satius fuerat condiscere quid nos,
Quid Deus in nobis ageret, quam pigra noceret
Sarcina membrorum, seu quos violentus Averni
Tenderet in bivio laqueos, que retia raptor.
Cynthia fraternis radiis succensa refulget
Alternatque vices, nec surgit et occidit una,
Sepe etiam sine luce latet renovataque rursus
Cornibus emergit tremulis iterumque senescit,
Mercuriusque, deum interpres, variabile sidus,
Letus ut est letis, sic tristia tristibus affert.
Novimus hec omnes: anime illustrator opace
Qualis, et instabiles motus crebrasque ruinas
Negligimus, cui res prosint noceant ve secunde,
Cui mors leta viro, cui sit mestissima rerum.
Hic michi nunc septem cognata stirpe sorores
Obicis; has longum propriis sermonibus omnes
Stringere, tu Senecam, valeat quid quelibet, acrem,
Consule; sed nosti, nisi quod me carmine temptas.
Illa novem me virginibus conserta chorea
Sic curas inter varias et prelia mulcet
Fortune, ut fatear placidis me plurima Musis
Debere, ast immensa uni que tramite dextro
Subvehit ad superos utinamque in tempore sistat.
Nunc alio, venerande pater, mea carmina flecto:
Da veniam fandi, licuit sermone soluto
Quidlibet amplecti, poteras ibi nempe vagari
Et labor unus erat, sed si iuga prendere dulce est
Parnasi et viridi substringere tempora lauro,
Incipe carminibus leges adhibere modumque,
Sillaba liberior discat pede currere certo,
Neu pudeat tenui tempus consumere cura.
Maximus Augustus, domito tribus orbe triumphis,
Pyerios cantus et amenas miscuit artes:
Nobilis ille animus, qui mundi frena subacti,
Quique duces populosque manu regesque tenebat,
Fortune dominus gemine, viteque necisque,
Subdidit imperium Musis capuloque rigentes
Transtulit ad numerum digitos inhiansque notavit
Quem correpta locum, quem sillaba longa teneret.
Carmen adhuc superest, quo Cesaris atque poete
Maiestas studiumque vigent semperque vigebunt.

AD EUNDEM[recensere]


Obruor immensa rerum sub mole tuarum
Et fragiles humeros onus importabile frangit,
Quere pares animos alibi; michi parvus ab astris
Spiritus atque inopis piger impetus obtigit oris.
Dii tecum uberius; nam mens tibi conscia celi,
Vox adamantina est, calamus quoque ferreus omnes
Promptus ad insultus. Pleno tibi carmina cornu
Copia suppeditat, versus brevis hora trecentos
Et septem decies excudit; longa quid ergo
Quot daret una dies, quot mensis et integer annus?
Multiplicare labor. Michi paucula carmina Phebi
Solstitiale iubar sub tarda crepuscula sepe
Traducunt. Sic tota dies consumitur; atqui
Posteritatis honos animum et ventura nepotum
Iudicia exagitant. Liberrima verba tremisco
Ac vereor iaculis multorum occurrere inermis;
Non precio, non blanditiis, nec amore, nec ulla
Arte satis tutus, nisi me spectata futuris
Scripta tegant, cum iam sparsus cinis iste sepulcro
Officio spoliata suo cum lingua iacebit.
Et calami spes omnis erit. Sic insita menti
Segnitiesque metusque more sunt causa, nec unquam
Scribere concipio, quin secula cunta paranti
Occurrant. Tibi forte oculos implesse legentis
Est satis, atque alio famam tibi calle parasti,
O felix maiora animo studiisque secutus!
Ipse obscurus ero, proprio nisi carmine noscar.
Hinc timor, hinc studium; decies dum scripta relegi
Hereo contineoque domi prohibensque vagari
Arceo. Tum licet ingeminans ad limina pulset
Nuntius ac properet, vacuum dimittere malim,
Dedecus ille meum quam si ferat. Hunc modo morem
Posthabui, certus venie. Properata parumper
Ista michi: tibi sed nimium dilata videntur.
Scilicet hoc unum disconvenit inter amicos.
At paucis ne multa meis tua carmina forsan
Insultent, tua neve meum lux rideat annum,
Pace bona subsiste, precor. Meminisse decebit
Colloquium Euripidis quondam atque Alcestidis unum,
Sed sileo. Subitum vidi stupuique poema:
Protinus hic Musis, tacito cum murmure dixi,
Imperat et totum fervens Elicona gubernat;
Metra dehinc numerans, bis terque quaterque quievi,
Colle fatigatus medio; mox singula mecum
Sedulus excutiens sociisque ex more coactis
Ostentans, unum cuntis mirabile sensi.
Quot vario tot metra gradu, nec passibus isdem
Sic coeunt tempusque petunt mea tecta sub unum.
Nititur hec ternis pedibus, pars illa quaternis,
Illa decem subnixa volat, pars claudicat uno,
Et tamen incedunt pariter, veloxque morantem
Expectat volucremque gravis contingere certat.
O utinam nostro quondam tam larga Maroni
Copia dicendi! Nunquam, michi crede, laborem
Lentus inexpletum seros traxisset in annos.
Nunc leter doleam ne prius? Natura poetam
Protulerat, sed iura nocent civilia Musis,
Distrahiturque animus. Sed enim fragmenta benigni
Sufficit ingenii studiis conferre latinis.
Arripe tu calamum dectramque armare potentem
Iliados famam et preclaram Eneida victor,
Nec longus vicisse labor, post terga relinques.
Hactenus hec: quesita tibi tua dives habeto,
Nescio quid perplexa velint sphyngosaque: nulli
Edipode solvenda reor, tibi pervia soli.
Hinc seu mille nos versus seu milia mille
Fundat inexhausto veniens e pectore flumen,
Quamvis pulcra quidem, quamvis sint ampla relatu,
Ni placeant paritate pedum serieque modesta,
Dulcia ni fuerint animosque actura, silebo.
Nec numerare velim, numerus tua cura decusque
Sit licet et celeri placeas tibi nempe Camena.

AD CLEMENTEM VI ROMANUM PONTIFICEM[recensere]

Spes michi longa nimis, pater o sanctissime patrum,
Obfuit: expectans senui, sponsumque morantem
Increpitans, revocansque domum; non littera supplex
Evaluit movisse loco, non ora relicte
Coniugis aut lacrime, quotiens sibi tristis et amens
Occurri, gemituque genas madefacta recenti.
Heu Parthis miseranda prius quam cara marito,
Qui michi labenti in cineres et sepe roganti
Auxilium aut sere saltem solatia mortis,
Nil nisi blanditias tempusque trahentia verba
Reddidit ac miseram tenui spe pavit amicam.
Nunc reditum morbus, nunc questio lenta retardat
Quid videant anime felices, corpora postquam
Exuerint, nunc perplexas componere leges
Aut mores formare novos, nunc destinat arces
Aerias celoque pares attollere turres.
Interea dum multa parat, dumque ultima semper
Cura mei, externis nimium dum torpet in oris,
Tempus abit fugiuntque dies morsque impia tandem
Abstulit eterna prefixum lege tributum.
Sic vidue viduata domus tenebrisque tenebre
Accessere meis. Sed enim miserata superne
Te pietas divina michi servabat egenti.
Sepe dolet mens ceca hominum trepidatque gemitque
Est ubi gaudendum: rumor modo mortis acerbe
Intulit haud merita subitum pietate dolorem.
Mox super adveniens misere michi nuntius alter
Detersit lacrimas, atram deponere vestem
Iussit et eximio felicem coniuge dixit.
Obstupui auditis et vix bene credula veri
Multa sub ambiguo versabam pectore mecum
Gaudia non capiente animo. Certissima postquam
Nuntia magnanimi nomen Clementis ad aures
Fama tulit nostras, timui ne leta repente
Opprimerent fragilem nimia dulcedine mentem.
Letior haud caro genetrix fuit obvia nato,
Quem periisse truci quondam sub Marte putabat:
Ergo iter arripiens, glacialem transvehor Alpem,
Letitia minuente viam et mulcente laborem,
Ante pedes ventura tuos, dulcissime coniunx.
Alme parens, miserere, precor, nostram ve querelam
Suscipe, neu viduam, sponse, patiare senectam.
Non ignara quidem nec rerum nescia veni.
Est tibi longinque, fateor, telluris origo,
Est patrie predulce solum; seriesque iuvente
Est aliis traducta locis. Sunt agmina regum
Cara nec exiguos tibi Gallia iungit amicos.
Hec nocitura michi poterunt fortasse videri,
Sed sponse superabit amor pietasque decusque
Sedis honorate. Quanquam tibi protinus uni
Omnia subiaceant, dominum licet ultima norint
Regna suum, herculeis qua consignata columnis
Hellespontiaco tellus distinguitur estu:
Hec tamen est tua prima domus, tua maxima sedes,
Quam sacri tenuere patres, quam corpore Petrus
Innocuo, parili quam Clemens nomine pressit.
Tu, Clemens, qui Petrus eras, hanc cernere sedem
Nonne voles cupiesque caput contingere mundi?
Nonne pedis iuvat in solido vestigia saxo
Fixa salutiferi faciemque agnoscere Christi?
Vel que femineo servatur condita panno
Vel populo, que visa olim sub vertice templi
Emicuit, perstatque minax horrore verendo?
Quid referam nostre cunabula parva salutis
Et sacros postes, ubi rerum conditor ingens
Conticuit, somnos blande suadente Maria,
Lac quoque vel puero optatum vel virginis alme
Leve puerperium? puraque ex carne recisam
Particulam infanti? preciosaque fragmina vestis
Et custoditos in secula nostra capillos?
Quid digitum Agnetis? ut nunc quoque fulgidus ornet
Annulus, imposuit cupida quem mente minister
Prorsus inardescens, sacroque assenserit illa
Coniugio ac tali placarit federe flammas?
Quid Petri trepidantis iter dominique monentis
Occursu posuisse fugam et rediisse volentem,
Compresso terrore, senem, cuntisque paratum
Exequar? Ipse oculis spectacula pulcra videbis.
Extat opus laterisque tremuit domus arcta caduci
Est testis pictura rei, cui (maxima quevis
Causa vocet) celerans impendet sepe viator,
Nec se ficta quidem, sed vivos cernere vultus
Colloquiumque audire putans conterritus heret.
Tristis imago Dei romana palatia versus
Tendit enim. Contra ille humilis similisque precanti
Flectitur et pavido gradientem suspicit ore.
Si mortis secura igitur vestigia flexit
Ille retro, nec pertimuit tormenta crucemque
Me repetens, tu quid dubitas, cui dulcia mecum
Omnia, cui placide patet augustissima vite
Conditio, et summi tranquillum culmen honoris?
Quid capita heroum memorem, claramque Iohannis
Ore cicatricem rigido? duramque levite
Craticulam et gemino fecundum martire bustum?
College cessisse locum, quo maximus hospes
Traditur, immotis ubi nunc amplexibus ambo
Felices sine fine iacent. Quis cunta Calisti
Funera dinumeret cumulis surgentia miris?
Osseus est paries illic, ubi terra cruentis
Imbribus et sacra distillant tabe caverne.
Quis ve Vaticano latitantia corpora claustro
Expediat, que, summe parens, agnoscere coram
Quid nisi celestis fuerit regionis imago?
Condita quin etiam supremo menia monte
Estive nivis inditio, delubraque partu
Obruta virgineo et fontem torrentis olivi
Ac Tybridos commixta vadis nova flumina cernes,
Quasque dedit scatebras Pauli sanctissima cervix
Dulcis aque: quo Silvester latitarit in antro,
Que Constantino species oblata deorum
In somniis, niveo quas idem marmore crustas
Liquerit infamem monstrato gurgite morbum
Propellens, ut cepta Deo lis teste quierit;
Quod Magus infando macularit corpore saxum,
Fluxerit offenso quisnam de numine sanguis
Quaque sacer tellure cruor; quis vindice celo
Sanctorum capitum per maxima menia fures
Nexibus implicuit foribusque avertit apertis
Ac trepidos meritam ad mortem circumtulit error.
Non ego nunc Aron virgam, nec federis arcam
Nec testamenti veteris mea pignora quot sint
Quotque novi monimenta sequar. Prius astra serene
Noctis et Oceani numero stringentur arene.
Illa libens sileo, que sponso magna minori,
Que vel prima forent, tam multis clara triumphis
Limina, tot celebres, domitis regionibus, arcus,
Insculptosque duces inscriptaque marmore bella:
Ista nichil motura animum et vulgata relinquo.
Hos equidem ex multis, reor, admiraberis actus
Cesareos, ut Tarpeio vestigia colle,
Fatidice quondam ductu monitisque Sibille,
Presserit Augustus Cesar, visoque feratur
Obstupuisse Deo, quid tum nisi talia volvens?
«Alme puer, decus ethereum, stirps certa Tonantis,
Ista tibi simul atque tuis urbs inclita semper
Prestabit sedem, celique vocabitur ara
Iste locus, surgens matris sub nomine templum.
Tu dominum rerum carosque habitare nepotes,
Omnipotens, hac arce iube populosque subesse
Atque duces validasque urbes regesque superbos».
In manibus Deus ecce tuis et fata locarunt
Profuerint ne preces an sparserit irrita ventus
Tam pia verba ducis; quem tu de pectore nostro
(Per cuntos, age, celicolas) averte pavorem.
Nobilis etherei superest natique patrisque
Ultio terrigenis nato commissa patrique.
Cuius non animum moveant tam grandia rerum
Nomina, sub nostras Ierosolima ducta secures,
Vilis et Ausonia venalis turba sub hasta?
Nec minus admirans romani frena tenentem
Principis accipies viduam natique perempti
Poscere vindictam, simul illum fronte benigna
Impendere pium misere, dare verba gementi,
Pollicitis captare moras. «Nempe ipse revertar,
Lege caput sontis feriam». — Contra acrius illam
Obniti et cohibere manu: «Spes ista futuri,
Quid nisi forte redis?» — Meus hec successor. — «Honori
Quid virtus aliena tuo?» — Qua voce coactum
Sistere prerapidas acies et figere signa,
Nec prius averti quam iusto colla nocentis
Supplicio afficeret; lenito pectore tandem
Femineo, tenuisse viam victricibus astris.
Quo merito infernis valida prece raptus ab umbris
Nunc felix celo fruitur. Nec fortius ullo
Exemplo flectendus eris. Pro coniuge supplex
Advenio, ne temne preces, neu debita differ
Tempus in ulterius. Quid quod prius ipsa placebam
Quam tibi iuncta forem? Pigeat nisi vera fateri
Et nisi sordet inops, vetus est nisi nupta pudori,
Congressus optare meos faciemque solebas.
An verear ne cara minus tibi sim tua, quam dum
Alterius fueram? Vulgi mos iste prophani,
Insperata petit cupide, possessa relinquit,
Et probat et damnat temere, et fastidit et ardet.
At tibi mens alia est, nunquam vulgaria tanto
Corda dedit natura viro. Cur publica differs
Gaudia? Cur cessas? Tibi me, michi redde quietem,
Italie mundoque decus, finemque malorum.
Quem si fata vetant absentem prospice saltem
Et memor esto mei. Nutant ingentia longo
Templa situ lassisque tremunt iam menibus arces
Pretenduntque gravem, nullo reparante, ruinam.
Rara michi veteris superant insignia forme
Effigiesque antiqua perit. Vix illa putabor,
Si prope conspiciar: sic me fregere labores
Assidui longusque dolor viduumque cubile
Coniugibusque orbata domus. Tot tristibus una
Maiestas invicta viget, sintque omnia quanquam
Obruta, supremis inerit per secula saxis.
Est michi sacra domus gemino fundata Iohanni
(Heu dolor, heu pietas, heu versus ad arma vetuste
Religionis honor!) flammis absumpta nefandis.
Tecta diu neglecta iacent. Succurre nec ultra
Nix sacrum premat alta solum, pariesque nec imbri
Nec vento assidue circum quatiente fatiscat.
Impleat hic factis meritum clementia nomen
Et tua tangantur nostro precordia damno,
Quod quondam caput exanimis (miranda relatu,
Vera tamen memoro) et pallentia contigit ora,
Quo furibunda die sanctis incendia muris
Heserunt, tremefacta novo pia turba tumultu
Et circum sua damna frequens afferre parabat
Auxilium frustra; namque hinc violentia favillas,
Hinc fumi per inane globos simul aura ferebat,
Arcebatque aditu. Iam tum penetralia raptim
Dum vacuat trepidus, pereant ne cunta, sacerdos,
Pancratii caput extulerat mediosque per ignes
Gestabat voti compos, generosa supellex
Splendidior gemmis, rutilo preciosior auro,
Sanguineo sudore palam, lacrimisque vicissim
Largiter interea (monstrum memorabile semper!)
Manabat, proceresque turbamque exterruit omnem.
Testis adest populus. Quid spem michi preripit ergo?
Lumina viva negent lacrimas, quas protulit horrens
Sinciput, et sicci stillarunt verticis ossa?
Quin et Achillei et socii domus inclita Nerei
In titulos erecta tuos? Suprema minatur
Arcus effigies; sed adhuc specimenque superni
Quatuor alterno radiant splendore columne:
Ille etiam suprema tremunt, custode sine ullo,
Auxiliumque tuum expectant. Miserere nec illam
Celsior arx memori tulerit de pectore sedem.
Non etenim nostro quamvis celum omne Tonanti
Pareat, astrorum quamvis regat ille meatus,
Neglexit terras ideo, rerum ve minorum
Cura fugit, meminit sibi que cunabula mundus
Obtulit infanti, quidnam vaga prebuit unda
Obsequii, quid terra manens, quid flamma, quid ether.
Nec tibi iam celique gradus et summa tenenti
Excidat affectus veteris cognominis, unde
Vectus es ad superos. Solio Salvator ab alto
Spectat Aventini disiectum vertice templum,
Teque parum faustis succurrere menibus orat.
Infinita sequor. Quot sunt michi templa quot arces,
Vulnera sunt totidem. Crebris confusa ruinis
Menia reliquias immense et flebilis urbis
Ostentant lacrimasque movent spectantibus. His tu
Affer opem, qui cunta potes; cui debita soli
Nostra salus, vidue casus miserere malignos.
Hoc unum post multa precor. Breviore recursu
Annus eat redeatque sacer, mundoque salubris
Stet morbis medicina patens, sit proxima culpe
Spes venie, pelagusque gravi iactante procella,
Sit prope naufragium portus, ne litora longe
Dum petimus, miseri mediis moriamur in undis.
Nam quis ad extreme longissima tempora vite
Pervenit aut evi centenos conficit annos?
Non modo tantorum corpuscula nempe dierum
Prestat iners natura homini. Pretervolat etas,
Vivimus et morimur oculi trepidantis in ictu.
Ergo retro metam statuas, que crimina mundi
Diluat absolvatque reos et vincula frangat,
Nec nova res petitur, nec scriptis dissona sacris,
Que tibi nota uni, nisi me tua fama fefellit;
Certo ego commemini, dum quinquagesimus annus
Sanctus in orbe fuit, Dominique hec iussa notavi:
«Sanctificabis eum, qui noxia cunta remittet,
Et Iubileus erit». Scis quid loquor. Annue tandem
Quod tua Roma gemens genibusque affusa precatur.
Nam michi devotas quando omnia regna cathervas
Transmittent italisque fluent a finibus urbes
Limina sanctorum cupidamque invisere matrem,
Tunc dominum licet absentem complexa videbor
Ipsa meum. Dulces genetrix velut anxia natos,
Coniuge longinquo, circum sua pectora cernens
Seque virum spectare putans, complectitur illos,
Quos videt et presso suspirat conscia voto:
Sic ego conspiciens, quorum sumus ambo parentes,
Meque laresque meos solabor prole frequenti,
Perdita possessis mulcens et tristia letis.

AD NICHOLAUM ALFIENSEM[recensere]


Parthenopea, michi quondam dulcissima, sedes,
Nunc animo sed amara eadem nimiumque molesta est
Atque oculis inimica meis, hic nempe solebant
Cernere magnanimi fulgentia lumina regis,
Quem modo nequicquam, mors abstulit atra, requirunt.
Seu feror in thalamos, solio meditorque sedentem,
Seu, dum templa peto, sacras acclinis ad aras
In mentem sacer ille redit; seu vertice ab alto
Qualis erat dum multa loquens mulcentia celum
Doctorumque animas hominum spectabat in undas;
Seu graviter viridi ludentem in gramine cerno,
Ambiguosque simul populorum absolvere nexus
Et corpus recreare suum; seu sobria festa
Letaque largiflue memini solemnia mense;
Seu dum bella parans victricia fervidus arma
Corripit etatem supra senioque resistens;
Seu dum forte vagus magne per menia fertur
Urbis, equo residens niveo, procerumque suorum
Larga acie cingente latus populoque favente.
Denique quicquid erat recolens, quocunque revolvor
Horrorem locus omnis habet, vix alma relicte
Coniugis ora tuens gemitum ratione repressi.
Heu quanto spoliata bono, quo fulgure rapto!
Quas tenebras est visa pati! Vicinia busti
Sola parit misero domini solamen adempti.
Hic affusus animo et vario sermone iacentem
Compellans ex more queror, nichil ille vicissim.
At michi libertas superest spatiosa gemendi.
Iam fletu saxum omne madet; si longa manendi
Fit mora, consumet lacrimis, ut Byblida turpis,
Sic me iustus amor. Sed tu miserere, fugeque
Auctor ades, meque his tandem, precor erue penis.

AD BARBATUM SULMONENSEM[recensere]


Iam michi Partenopem, sic rex iubet altus Olimpi,
Invisam mors seva facit; mea gloria quondam,
Nunc domus exilii est; miser! hic reperire videbar
Posse michi requiemque mali gemitusque levamen:
Addidit heu lacrimis stimulos, alimenta dolori
Ipse locus. Crucior: mecum quoque fessa laborum
Flet regio, quoniam cupidis evanuit ingens
Sol oculis fuscaque diem sub nube reliquit.
Nunc michi sidereum dolor esta novisse Robertum;
Aut vultum spectas se polo terrisque verendum,
Quo subito cariturus eram; nam dulcis amanti
Frons memori sub corde nitet, nec regia desunt
Munera, que luctum renovent faciantque perennem.
Linquere dilectas terras et littus amatum
Consilii michi summa fuit: regina benigno
Alligat imperio, sibi me parere sepultus
Ille iubet, fuerat nostri cui summa potestas.
Sed dum iussa sequor, noctes cuntando diesque
Pretereunt, michi tempus iners: non carminis ulla
Cura sacri, nullo sparsas modulamine Musas
In girum revocare iuvat. Libet usque vagari
Menia dum fugiam dominique palatia rapti.
Te comitem mens egra cupit; non dulcior alter
Colloquioque graves mulcere potentior aures.
Et tibi Pyeridum studium, tibi celitus oris
Spiritus altisoni. Titulus, ne despice, vatis
Te manet, extremo vertis nisi terga labori,
Quod vereor minime. Calamum precor ergo parumper
Pone fatigatum et propera. Neu forsan amicus
Pes iter ignotum trepidet, dilecta Iyeo
Littora, queque biceps aperit iuga celsa Vesevus
Sit satis aspexisse procul, cui flammiger olim
Fumabat vertex, Sicule velut emulus Ethne,
Obruit infausta Plinii dum membra favilla.
Insula nec Capree placeat: nam preripit auster,
Equora permiscens, aditum; nec longius ire
Hinc abitus promissa dies tempusque propinquum,
Hinc domine mandata sinunt. Vicina Maronis
Busta tui, ac tanti cinerem mens certa poete,
Siquis adhuc superest longis invictus ab annis,
Visere et horrifico pertusum tramite montem,
Barbato monstrante meo, Baiasque tepentes
Lucrinique situm faciemque informis Averni,
Unde iter ad Stygias sedes inamenaque torvi
Sceptra ducis, si vera canant. Michi seva videre
Ostia sufficiat, neu tristia limina tangam,
Eminus ostendens digito, quo calle profundas
Eneas tranavit aquas, comitante Sibilla:
Cui socium commisit humo nomenque sepulti
Quis modo collis habet. Veteri michi cognita fama
Pars etenim, iussu quondam pars altera regis
Visa quidem propere, quoniam, dum dulcia semper
Flumina verborum sitiens sequor ipse suorum,
Defuit incepto spatium. Periisse putabam
Tempus ab illius facie quodcumque fluebat
Longius; invidit nostre fortuna quieti
Preciditque moras; necdum satiatus ab illo
Distrahor, hinc felix, parvo quod tempore quamquam,
Haud alio permixta fuit mea sacra voluptas.
Preterea partem in pelago cupidissimus hausi,
Multa michi rauco puppis memorante magistro,
Nil nisi Misenum toto cum littore nosset;
Pars scriptis credenda fuit. Tu cernere coram
Cunta dabis rarique diem michi muneris instar
Solis ad occasum tribues peregrinus ab ortu.

AD NICHOLAUM ALFIENSEM[recensere]


Immemor haud vestri, quamvis me longa viarum
Tedia per dubios casus nimiosque labores
Mente fatigatum potius quam corpore tandem
Reddiderint patrie, pes ut sua presserat arva,
Dextra labans calamum rapuit; sed magna parantem
Viribus exiguis, oneri succumbere par est.
Qui solem lippis oculis tentare putabam,
Lumine confusus stupui. Tua iussa precesque
Tangebant; urgebat honos meritumque perempti
Regis ut assurgens signarem carmine bustum.
Ingenium tardabat iners, res maxima regem
Est Siculum laudare satis: stupor ora ligarat
Cuntantem, pungebat amor: quid multa? Coactus
Grande opus aggredior paucis perstringere verbis;
Sed dum celestem mortali carmine famam
Prosequor, eloquium medio me liquit in actu.
Si breve, da veniam; quodsi, te iudice, forsan
Angustum verbosa prement epigrammata marmor,
Deme supervacuum, me permittente, tuoque
Temperet arbitrio titulum mensura sepulcri:
Denique versiculos, quos mens lacrimosa peregit,
Qualescunque putas, placido, precor, aspice vultu,
Si tibi carus erat quem mors modo tristis abegit.
Hic sacra magnanimi requiescunt ossa Roberti,
Mens celum generosa petit. Nunc gloria regum
Interiit, nostrique ruit decor unicus evi.
Militie flos summus erat specimenque vetuste
Indolis, egregius bello, sed pacis amicus.
Hoc duce, barbaricum poteras, Ierosolima, collo
Excussisse iugum; poteras, hoc arma movente,
Pellere pestiferos, Trinacria serva, tyrannos.
Rex erat ambabus: mors impia clausit utrique
Libertatis iter; merito gemis utraque tellus,
Servitio damnata fero. Nec gratia lingue
Nec minor ingenii laus hunc quam gloria dextre
Extulerat; siluit sacre tuba maxima legis.
Quis superest alius nature conscius usquam,
Herbarumque potens, nitidi spectator Olimpi?
Morte sua vidue septem concorditer artes
Et Muse flevere novem. Dulcedine morum
Angelicus factisque fuit. Patientia templum
Pectoris huius habens illo pereunte peribat,
Omnis in hoc virtus secum iacet orba sepulcro.
Acceptus fuit ille Deo, venerabilis orbi,
Transcenditque hominem. Gemitu prohibente maligno,
Digna nequit calamus tanto preconia regi
Reddere; sed terras canit hunc sua fama per omnes,
Eternumque canet nullum tacitura per evum.

AD GABRIELEM ZAMOREUM PARMENSEM[recensere]


Solus eram, dulcisque aberant mea cura sorores
Castalie, quas morbus iners a limine longe
Expulerat nostro, patriumque Elicona tenebant.
Cura animum, scabies dextram importuna vagantem
Huc illuc versabat agens: lux alma quietem
Nulla diu dederat, tacite nec tempora noctis
Absque dolore truci, nec somnus amicior umbris
Transierat, calamusque piger squalensque papirus
Pulvereoque obducta situ, et manus egra iacebat.
At rari stratis aderant veteresque libelli,
Invisi medicina mali, titulumque secutus
Illustrem, Ciceronis opus, finesque bonorum
Attigeram, tanta implicitos caligine rerum,
Ut, nisi divini qua lux intermicat oris,
Hanc patriam errorum variis ambagibus illo
Tempore possessam fatear. Sed latius ista
Sunt alio tractanda loco, nunc vertitur unde
Sermo abiit. Sic ergo inhians avidusque notandi
Quid silva in tanta pugnantia multa loquentum
Verius, herebam cartis tacitusque manebam,
Meque ipsum curasque alias oblitus inanes,
Cum michi visus enim volucres audire Camenas
Et reducem spectare chorum; dulcedine mira
Impleor. Ecce autem tua dives epystola blande
In gremium delapsa meum. Nisi fallimur, inquam,
Hec fert grande aliquid: reditus sic ille sororum
Improvisus enim, sic nominis ampla meretur
Fama tui, nunquamque alias vox consona vulgi.
Nam facies michi nota parum. Nec aperta fefellit,
Nec decies perlecta quidem; tamen ora legentis
Invasit pudibunda rubor testesque vocavi
Pyerides; michi tam magne preconia fame
Non optata quidem, nec debita. Sufficit unum
Parnasi tetigisse latus collisque supremo
Vertice preclaros procul aspexisse poetas.
Si tamen asperior ferias fortuna dedisset
Nec mundus strepuisset iners, fortasse parumper
Ascensurus eram. Nunc me super astra locantem
Irridere putem, nisi te tua cognita virtus
Suspitione levet. Sed in his non immoror ultra.
Nam laudes damnare suas perversa voluptas
Esse solet multis, dum quod fugiuntque negantque
Calle petunt alio. Quoniamque hic pondere parvo
Pregravat invalidum calamus, crescensque fatigat
Iam tremulam scriptura manum, stat claudere carmen.
Prora fretum, facilem puppis iam spectat arenam.
Fedus amicitie, votis michi nempe petendum,
Exposcis. Vereor nequid modo fama vetusto
More loquax mentita tibi, presentia vero
Neu faveat, noceatque michi. Tamen ecce precanti
Occurro, cumuloque preces: tu videris ante
Que cuperes quam parva forent. Contra ipse secunda
Sorte fruar, cui mille dolos, cui mille rapinas
Vulnera mille volens tanto pro munere dono.
Utque animi tibi signa mei manifesta patescant,
Mittitur errorem que purget epystola, certi
Nuntia, quam fragili conscendimus alta volatu
Remque supergrediens quantum spes pectus amici
Luserit. Hec autem intrepidus iam certus amoris,
Iudicii iam tutus, ago; nam sera profecto
Quos semel elegit damnat sententia mores.
Parcius haud solito, sed dilige certior ergo
Ut sumus, absimili quamquam secernimur astro.
Nec factis nec voce pares: diversa sub unum
Mittit enim duo colla iugum qui maxima parvis
Equat amor, regem servis, inopemque potenti.
Hic catulum magno commendat sepe leoni,
Hic olim Augusto Flaccum dedit atque Maronem,
Euripidem Archelao, nec barbarus obstitit horror;
Iussit et ut nostro rudis Ennius ille placeret
Scipiade, in partem lauri venturus opime,
Et vite mortisque comes custosque sepulcri.
Hoc duce, si tantis sim connumerandus, amavit
Me quoque rex regum, fuerat dum vita, Robertus:
Et modo magnanimus humilem non despicit iste.
Denique fideribus ligat hic elementa polosque,
Herbis conciliat pluvias atque astra lapillis,
Vallibus hic montes sociat terrasque profundo,
Hic hominemque Deo et celum connectit Averno.

AD ZOILUM[recensere]


Distrahis atque animum curis melioribus aufers
Et calami pervertis iter. Fueratque tacere
Cautius; at stimulis residem pungentibus urges:
Da veniam, si vera loquor, licet aspera dictu,
Cogor enim. Studiis emitur sequiturque laborem
Laurea, perrarum decus atque hoc tempore soli
Speratum optatumque michi. Quis nescit agrestum
Premia post meritum? Pudet hec dubitate diserto,
Si dubitas vere; quodsi tentare libebat,
Certe alio tentandus eram tibi fortius ictu,
Ut quaterer. Quid enim? Lux ergo novissima forte
Expectanda fuit iungendaque pompa sepulcri
Ac pretium studii? Si debita fine laborum
Laurea, non aliter, non hanc Eneide sacra
Virgilius meruit, non qui pharsalica Tempe
Sanguine complevit latio; licet ille, negato
Calle petens, alia tulerit ratione repulsam.
Cognita commemoro: quid? quod ceu sponsa decoram
Arguor hemonia lauro gestasse coronam?
Florea virginibus, sunt laurea serta poetis
Cesaribusque simul; parque est ea gloria utrisque;
Arguor improprie. Sed quid vir providus addit?
Vidimus ornatum lauro, quem (protinus inquit)
Non prius audieram. — Velut omnia pulcra relatu
Audieris. Quam multa michi, licet ampla, tibique
Non audita putas? Nam quantula portio rerum
Unius ingenii laus est? Decet alta modeste
Cernere, seque prius. Sed enim mea carmine nunquam
Sunt audita tibi? Quid refert? Forsitan illa
Non tibi (parce precor) cecini: legit illa Robertus
Concivis meus egregius, quem Iulia nostro
Tempore Pariseos studiorum tertia nutrix
Suspicit et toto venerantur ab orbe magistri.
Tuscus et Eneas legit et Rainaldus in antris
Altus apollineis, ingens legit illa Iohannes:
Barbatus legit illa meus, sociique fideles
Auribus excipiunt cupidis et pectore servant.
Ut cuntas livor seu sors obstruxerit aures,
Ipse michi Musisque canam; plausorque pudendus
Ingenii nec frena mei, nec calcar habebit.
Cur redit in dubium totiens mea laurea? Nunquid
Non satis est meruisse semel? Decuit ne per urbes?
Circumferre nova viridantia tempora fronde,
Testarique greges hominum, populique favorem
Infami captare via? Laudarier olim
A paucis michi propositum: quid inertia vulgi
Milia contulerint, quid murmura vana theatri?
Ergo ne trinacrio minor est michi carmine regi
Gloria, quam turbe passim placuisse furenti?
Regineque minus Capitolia profuit urbis
Scandere, quam vacuas studio lustrasse paludes,
Avia quam nemorum, rudibus quam rura colonis,
Atque inopes sparsasque casas? incognita vestro
Carmina nostra foro; quid rustica menia nobis
Obiciunt? quo iure fremunt? Satis esse putavi
Terrarum petiise caput. Qui victor in arcem
Signa tulit, summa securus sede quiescat
Extremas nisi forte iubes ambire cloacas
Figentem obscenis victricia postibus arma.
Noscor ubi placitum, laudat mea carmina Tybris,
Parthenope studiosa probat, nec terra Nasonis
Respuit, aut Flacci, nec qui Cicerone superbit
Cive simul Marioque locus, nec Gallia nostri
Inscia, nec Rodanus. Quid inepta colonia tantis
Una nocet titulis, fulvi cui gratia nummi,
Ventris amor, studiumque gule somnusque quiesque
Esse solet potior sacre quam cura poesis?
Mantua Virgilium genuit, Verona Catullum
Et Plinios nostrosque aliquot servavit in annos.
Urbs Antenoridum quantos celebrarit alumnos
Nunc, quoniam numerare labor, quot Cimbria, nuper
Secula Pergameum viderunt nostra poetam,
Cui rigidos strinxit laurus paduana capillos,
Nomine reque bonum; Latiique in finibus orbis,
Pyerios animos Alpis tulit ora nivose,
Parma evo collapsa sui monimenta Macrobi
Ostentat, vetus usque novo me carmine saxum
Nobilitare iubens, nec eadem degener urbe est
Cassius. Has inter docta urbs tua sola carebat
Vate diu proprio, nisi te sibi fata tulissent,
Purgantem patrias calami splendore tenebras
Longaque parvificis abolentem oblivia terris.
Caucaseum romana iugum transcendere fama
Distulit, Europe iam tunc Asieque tremenda:
At mea, quod vestre nondum sit cognita plebi,
Ceu tenebris damnata iacet. Si reddita pridem
Est ratio, reddenda iterum; nova gloria regum,
Rex siculus, celo pro me respondet ab alto,
Qui modo, dum terris habitat, michi muneris auctor
Maximus insoliti, famam invidiamque reliquit
Adiciens causam, quod opuscula, iudice tanto,
Nostra forent tanti. Melius sibi cognita forte
Quam tibi; nocturnas studiis gravioribus horas
Surripiebat enim vigilique ingesta lucerne
Immemor interdum cene somnique legebat,
Meque, tibi ignotum, tanto dignatus honore est,
Ut, procerum primis sub regia tecta vocatis,
Plurima nostrarum caneret preconia laudum.
vera utinam! quam vera tamen rex viderit ipse.
Quin etiam magno promunere parva petita est
Africa nostra sibi. Memini suprema benignus
Oscula, et heu nunquam fatis iteranda, parabat,
Cum duo dona pio placidissimus ore poposcit.
Obstupui: quid enim immenso donare pusillus
Posse videbatur? sed quid, nisi carmina, vellet
Largus opum divesque animi et virtutis amator?
Carmina mansure sedem tribuentia fame,
Hoc petiit primum: pectus calamumquie pudenter
Excuso, fragilesque humeros sub pondere tanto.
Instat ab adverso, dubio lis fine resedit,
Concessisse sibi ut videar, michi prima negasse
Proxima dona libens tribuo; cui dignius aule,
Scipiade, mittendus eras? — At perfida et altis
Invida principiis illum fortuna repente
Substulit interea. Nunc, tanquam lumine rapto,
Nescius in tenebris liber est, quo flectere cursum
Cogitet, et toto nullum videt equore portum.
Heu cineres bustumque petet, qui turbine quanquam
Dilatus vario, multos absumpserit annos.
Si foret hic vestram tamen mittendus ad urbem,
Iam satis exornatus erat, michi crede, superque,
Sed dum multa timet venturaque secula terrent
Heret adhuc tacitus; cuius si laurea serum
expectasset iter (quod mens presaga timebat),
Mortis ab insidiis iam circumventa fuisset.
Hinc prior ille abiit, cuius post funera nullum
Examen subiturus eram; nam maxime nondum
Tu michi notus eras. Fateor mea crimina: tempus
Anticipasse iuvat, quamvis nec pauca viderem
Scripta michi iam tum. Laudati carmina Vari
Nulla meos feriunt oculos, tamen inclita pectus
Fama ferit. Scriptis ego sum tollendus in altum:
His sine nullus ero. Nunquid tamen illa probari
Est opus et vulgo? Titulo caruisse poete,
Abiecisse graves spoliato vertice ramos
Maluerim et longis latuisse inglorius annis.
Hactenus hec. Nova lis oritur; quo tramite vertar?
Conquerar an taceam? risumque refellere risu
Sufficiat? risum moveo? Sic vite meretur
Nostra, quidem, fateor; sed nunquid carmina risum?
Promeruere etiam lacrimas, que sepe severis
Extorsere oculis, sic tristia forte volutant
Nunc mea fata vices, ut qui rorantia vidi
Inclita romulei, dum proloquor, ora senatus,
Regis et indomiti frontem pietate remissam
Ridear ignavo (proh sors malefida!) popello?
Altera legitime superest michi causa querele.
Quis modus audendi queve ista licentia fandi?
Tela fremens Elicone rapis, quibus agmina vatum
Impetis et nostros in nos accingeris enses,
Ante alios Flacci, cuius te scripta monere
Occiput ut scabitur, tenero nec parcitur ungui,
Vate sacrum decies clam castigante poema,
Debuerant, rigidamque notis adiungere limam.
Mendaces vocitare quidem insanosque poetas
In primis furor est mendaxque insania. Vere
Vera canunt, aures quanquam fallentia surdas.
Has etenim sprevisse licet. "Puerilia vatum
hinc studia appellas?" Puerilis ineptia quorsum
Impulit errantem calamum? Puerilia Cesar
Iulius et toto regnans Augustus in orbe
Tractarunt igitur? Quedam divina poetis
Vis animi est veloque tegunt pulcerrima rerum
Ambiguo quod non acies nisi lyncea rumpat,
Mulceat exterius tamen alliciatque tuentes
Atque ideo puerisque placent senibusque verendis.
Insanire licet, fateor; mens concita clarum
Seque super provecta, canet. Vulgaria oportet
Linquere sub pedibus; magnum hinc subsistere nullum
Censuit ingenium, nisi sit dementia mixta,
iudice qui populo docti cognomen habere
Cepit et altisonum liquit post terga Platonem
Dixit idem cuntis: que tanta infamia vatum?
Quo ruis ulterius? Media nos pellis ab urbe,
Sed paulum expecto, iam sponte recedimus omnes
Et nemorum secreta placent turbamque nocentem
Odimus ac leti campis spatiamur amenis.
Hinc quia prospexit, cui primum publica cure
Res fait, adversos populi nos moribus, illum
Moribus infestum nostris studioque futurum,
Discrevit populo strepitum, rus vatibus almum
Solivagis, vacueque bonus dedit otia silve
liberiusque solum; nam que mixtura perennis,
Hos stupor attonitos alti caligine veri,
Hos autem mestos semperque quietis egentes,
Turbida soliciti tenuissent tedia vulgi.
Consultum hinc illinc: igitur non urbibus acri
Pellimur exilio: sequimur meliore volentes.
Nonne deum primos olim quesisse poetas
Inquit Aristoteles? Num sanctos celitus aura
Divina afflatos, et munera rara deorum
Marcus ait Cicero? Fautorque domesticus omnis
Exulet, externi causam tueantur honestam.
At, nostros nisi forte vetes ad rostra venire,
Vicimus haud dubie. Quis preclarissima bella
Heroum moresque graves et nomina nosset?
Quis stimulis animos ageret per mille labores
Perque altum virtutis iter? Quis tristia vite
Demeret implicite dulci fastidia cantu?
Ora forent quasi muta hominum, si spiritus orbi
Deforet aonius; virtus ignota lateret,
In se clara licet, studiorumque impetus omnis
Torperet; lingue nam fundamenta latine
Nulla forent, quibus egregie stant sedibus artes,
In quibus omne procul nobis ostenditur evum
Nostraque venturis longum servabitur etas.
Hic tamen occurrit Cherilus vel Aquinius aut qui
Tempus in infami multum posuere libello,
Scriptorum plebeia cohors. Sed dic michi, queso,
Quenam turba hominum multos non pascit inertes?
Rara quidem ingenii bona sunt, semperque fuerunt,
Semper erunt: paucos altum tenuisse videmus.
Aspice Virgilium: nunquid pueriliter ille
Terrarum celique plagas et sidera lustrat?
Ista palam. Quam multa latent? Quid fratribus atris
Eolus imperitans, aut quid super addita moles
Montis, et ipse sedens sublimi vertice rector?
Quid pius Eneas, socius quid signet Achates?
Quid Venus ambobus medie velit obvia silve,
Quo peregrina virum circumdet corpora nimbo,
Qua nubem sub nube tegat? Quid cantet Yopas?
Quid Bythias magno patere bibat impiger haustu?
Quid vehat asper equus, misereque incende noctis
Insultansque Sinon, genetrixque affixa furenti
Inter tela duci, mox ut digressa per umbras,
Apparere deos infestaque numina Troie.
Quo feror? Hic nullum invenies sine tegmine versum.
Pretereo reliquos. Quid Flaccus Horatius ardens
An levam dextram ne viam monstrare videtur
Et magnum formare virum? Sed nostra relinquo.
Orpheus, Amphion vel natus Apolline Linus
Atque parens Museus et quos mirata deorum
Grecia subscripsit statuis pueriliter evum
Tam longum peperere sibi? Quid protinus alto est
Altius Euripide, magno quid maius Homero?
Que loca, quos portus, gemini que litora ponti,
Que freta, quas classes, que prelia quos ve ferarum,
Quos hominum motus oculis, quibus ipse carebat,
Non subiecit enim? Mores populique ducumque
Pinxit et e numero plebis secrevit Ulixem,
Quem michi non vana circumtulit arte, Caribdim
Scilleosque canes ut sperneret, atque Cyclopem
Syrenumque modos et amantis pocula Circes.
Quid moror in verbis? Sacri nec dogma Platonis
Nec Socrates aliud, titulum nec nacta sophie
Cetere turba docet, quam quod cantare solemus.
Dicet ad hec aliquis: «Cur per iuga celsa fatiger?
Huc via fert humilis». «Mens delectata laborem
Spernit, ad hec brevitas memorem succinta relinquit,
Et dulces iterare sonos iuvat usque legendo».
Certus abhinc venie, pueros vocitare memento,
O famose senex, atque inclinare caveto
celeste ingenium, et vatum vestigia vita,
Insanum genus hoc hominum. Piget illa deinceps
Vana sequi, vilis nobis ut pascitur hircus,
Nescio cui merces ea sufficit; est michi fame
Immortalis honos et gloria meta laborum.
Corniger at quantum tegat hic sub pellibus hircus
Quot nescire putas? Soccos bonus atque cothurnos
Premia Musarum tandem statuisse videris;
Falleris, est habitus quem secula nostra licenter
Postposuisse vides, postquam deferbuit ardor
Pyerius cessitque retro. Quo nomine signer
Respondere iubes? An ne ad pretoria ventum est?
Iure agitur mecum consignatisque tabellis?
Qui sim, quem ve sequar callem, stilus ipse, tacente
Me, loquitur. Num plura iubes? Sed epystola finem
Longa petit. Dabitur; quam si sonuisse putabis
Altius, excuser, parcant aures oculique.
Gloria nulla etenim verbis optata superbis,
Nulla petita michi. Tua me violentia adegit,
Nec loquor, ut lesi vindex Eliconis (an ille
Hoc eget auxilio tantisque armatus alumnis?),
Precipue quia, quo secum pugnare parasti,
Plumbeus est gladius, facilique retunditur ictu:
Nec velut assertor proprii cognominis arma
Musarum pro parte tuli, sed turpiter illas
Maiestate sua sacro spoliarer ausu,
Quis tacitus perferre queat? Que perlegis autem
Non tibi dicta putes, sed qui te bella movere
Compulit. Agnosco ingenium Musisque sacratum
Pectus, at externe resonant convitia lingue
In scriptis, dilecte, tuis. Illumque profecto,
Quisquis erat, mordax (nunquam tibi cognita pestis)
Invidia urebat. Sic nobilis Africa surgat,
Sic michi virgineus clause penetralia Cyrre
Rite chorus reseret faveatque supernus Apollo.
Tu tamen hoc illi nostris, carissime, verbis
Dic, precor ut, quotiens alieno invidit honori,
invideat studiis pulcro invideatque labori.

AD LUCHINUM VICECOMITEM[recensere]


Argolicas si fama volans vulgata per urbes
Arboris Ausonie quondam, dum splenduit etas
Aurea, Saturno terris regnante, fuisset:
Ut reor, Euristeus nunquam tot ferre labores
Cogeret Alcidem, sua ditia poma draconi
Ortulus Hesperidum male custoditus haberet:
Hoc potius mandaret opus, nec vinceret aurum
Nativi dulcoris opes. Felicius omni
Es, Latium, tellure, quidem prefertilis ora
Italie, quam fulva ceres viridisque Minerva,
Purpureus quam Bachus amat. Tu frondea capris,
Florea mellificis apibus, pecorique vicissim
Pascua et irriguis late pulcerrima pratis.
Tu redolens ortis, variis scatebrosa metallis,
Arboribusque virens, silvis umbrosa vetustis,
Alitibusque ferisque frequens, venatibus apta,
Aucupioque placens, lacubus piscosa profundis,
Fluminibus distincta vagis et portubus omne
tuta latus duplicique sedens circumflua ponto,
Mirificis insignis aquis, et aprica recurvis
Vallibus, assurgensque iugis estate nivosis,
Perque hiemes medias ad littora vere benigno
Temperieque fruens, celo tranquilla sereno,
Semper odoriferis nebulas purgantibus auris
Urbibus ampla tuis atque arcibus alta tremendis,
Consilioque vigens populisque invicta superbis,
Et terra pelagoque potens, ac rite supremum
Imperium testata situ, ceu calcibus orbem
Concutias, stimulique loco pretendis Ydruntem,
Brundusiumque biceps arthois obicis undis:
At matutini qua prospicis ostia Phebi,
Flexa Crotona tegit, graiumque a stirpe Tarentum
Planta pedis; Regium zephiros a pollice frangit,
Neapolis sure medium femur occupat altum
Ianua, et extantes Tirreno in flumine Pise.
Urbs Venetum diversa tenet veterisque Ravenne
Menia et Ariminum terrarum terminus olim,
Ac salis adriaci rabiem que despicit Anchon.
Quid Mediolanum, medias quod grande medullas
Robur alit, Patavumque potens fortemque Veronam?
Quid modo te memorem, studiosa Bononia? vel quid
Te, genetrix mea cara, loquar, Florentia, quondam,
Squalida nunc populique manu lacerata furentis,
Ac nusquam iam stare valens? Quid carmine longo
Littus utrunque maris, medii quid prosequar imum
Montis utrunque latus? Series immensa! Reate
Centron habet, validoque ingens stat poplite Roma,
cunta movens rerumque caput, domus alta Tonantis
Ac sedes terrena dei, terrorque subacti
orbis et innumeris celo exequata triumphis.
Salve, bellipotens regio pacisque magistra,
Ingeniis ornata sacris conditaque dulci
Eloquio, excellens cuntas quas maximus ambit
Oceanus nulliqua satis laudata, virorum
Et legum generosa parens, michi latius ipsi
Forte alio cantanda loco! nunc obtulit arbor
Materiam fecunda brevem, quod dulcia tellus
Italia de ramis legeret non aurea poma,
Iudice certa loquor gustu; pars ultima laudum,
En glaciale pirum se se commendat abunde.

AD PAULUM HANIBALENSEM ROMANUM[recensere]


Dum memini moresque tuos faciemque benignam
Verbaque magnanimum liquido testantia pectus,
Tedia longarum et discrimina mille viarum
Commeminisse iuvat. Terris optandus et undis
Tantus amicus erat; nimio constare labore
Nec poterat. Penetramus enim peregrina furentes
Littora, nec scopulos pelagi nec monstra timemus,
Urget avaritie stimulus. Proh! quantula mortis
Premia barbaricis aurum rapuisse cavernis,
Maternoque sinu nitidos pepulisse lapillos,
Vel piper exiguum ramo legisse nigranti.
Sordet amicitie studium. Contraria longe
Mens michi: nam fido nullus par census amico,
Nullo auro pensanda fides. Tua cognita late
Fama quidem, tibi me, michi te, nec fama profecto
Nec virtus, sed fata dabant. Traxisset ad Indos
Spes tanti longinqua boni; natura pepercit
Hos michi circuitus, terrasque habitare propinquas
Nos voluit, tempusque dedit concurrere in unum.
Obfuit at rerum cumulus, nec longa videndi
Libertas et sera fuit; raptimque revellor
Ex oculis, optate, tuis, hoc prestitit autem
Presentem vidisse semel, quantum libet absens,
Ut presens videare michi, et que plurima mecum
Dulcia mellifluo gradiens simul ore serebas
Menia dum lacere, specimen miserabile, Rome
Monstrares digito meque inter singula verba
Aspiceres oculis rorantibus: «Ultima, dicens,
Hec michi labentis patrie fragmenta reservat
Sors mea, suspicioque libens; nec, sospite Paulo,
Funditus ista ruent manibus convulsa nefandis».
Letabar memorique nichil sub pectore sedit
Altius. Agnosco romani principis ingens
Propositum mentemque piam. Nunc pacta reposcens
Roma senex iuvenem rogitat: Miserere cadentis
Pollicitisque mane: celsum decet ardua rerum
Cura animum, decet eventus ex corde secundos
Urbis amare sue, casus prohibere malignos,
Sustentare manu fessam, relevare iacentem.
Non tibi, sed patrie satus es. Cui iustius armos
Subicies oneri? Que sarcina pulcrior usquam?
Nec te parva manet servatis fama ruinis,
Et quanta integre fuit olim gloria Rome
Reliquie testantur adhuc; quas longior etas
Frangere non valuit, non vis aut ira cruenti
Hostis, ab egregiis franguntur civibus. Heu, heu!
Que rabies! occurre malis, hoc scilicet unum
Est ubi te prorsus maiorum a stirpe tuorum
Degenerare velim. Vigeat mavortia virtus,
Militieque decus, nitidi sit larga metalli,
Sit ferri secura manus, perduret equorum
Iugis amor, studiumque canum culturaque silve,
Artes nobilium liceant. Prosternere turres
Immeritas, patrieque in viscera mergere dextras,
Si nescis, hostile opus est. Sed forsitan error
Huc patres tulit ille tuos, ut menia sacre
Eruerent urbis, quod se de sanguine natos
Hanibalis iactare solent; mirabile non est,
Heredum si iura tenent, quodque illa nequivit
Perficit hic aries. Tua fortia pectora mendax
Gloria non moveat. Quanquam clarissimus ille est
Artibus armorum, magnum tamen impia nomen
Equant acta ducis parque est infamia laudi.
Nota loquor, fuerit potius tibi sanguinis auctrix
Scipiadum divina domus, nova nomina sumens
Hostibus a domitis, afroque ex more, subactus
Hanibal hec domui dederit cognomina vestre.
Ergo age, tantorum vestigia fortis avorum
Ingredere et patriam supremo in tempore serva,
Ac pius annose baculus, precor, est parenti.

AD LANCELLOTTUM PLACENTINUM[recensere]


Mirabar quo te subitus precepsque tulisset
Impetus, ut cultos divum tibi more poetas
Semper, ob unius odium, fortasse procaci
Vulnere tentares. Potuissem parcere, si me
Non Elicona simul totum furor ille notasset.
Ceperat indignans calamum manus, ira iubebat
Aspera mordaci compescere carmina versu;
Sed trabe nodosa gravior, passusque per omnes
Subsistens, hec verba dabat: «Violenter amicum
Armor in immeritum, scelus at patiemur inultum?
Duc age, duc quo iure licet». Dum talia mecum
Ille ageret, sonuit querulo sub cardine limen:
Nuntius ante fores aderat tuus. Omine sensi
Quid veheret: te te purgas, et crimina certum
Vertis in auctorem. Frons est nitidissima vero;
Illicet agnoscoque dolum calamumque morantem
Absolvo, moxque hunc alacrem cupideque sequentem
Quo se cunque traham, detectum lesus in hostem
Dirigo, nec paucis purgata calumnia vatum est.
Ille tamen frustra tacitus michi semper abibit,
Speratumque meo nec habebit carmine nomen.
Nunc ad te redeo, quod nondum transfuga colles
Aonios fontemque colis turbamque profanam
Effugis ingenuas calcantem ac despicis artes.
Gratulor: hec via te superas attollet ad arces
Servabitque diu, populo pereunte caduco;
Concepti veniamque precor sermonis. At ille
Obstrepitor (si livor eum tam perfidus urit
Supplicium ut tacuisse putet, si tanta voluptas
Otia nostra suis studiumque lacessere verbis)
Quid struit insidias? Campo se credat aperto,
subscribat nomenque suum nec se tegat umbra
Nominis externi, propriisque occurrat in armis.
Nanque Meneciades galea mentitus Achillem
Cuspidis Hectoree cecidit non cognitus ictu.

AD IOHANNEM DE COLUMNA CARDINALEM[recensere]


Impia mors, quotiens oculos calamumque fatigas,
Carmen et in lacrimis, lacrimas in carmine misces?
O genus humanum et longe sors pessima vite,
Cernere carorum pallentia corpora saxis
Obruta, fundendos totiens avellere canos,
Et viduam longa traducere morte senectam!
Lumina quis morientis erit, qui condat humetque,
Si pergis sevire, ferox? Hoc seva parabant
Astra nefas? Cogar ne igitur sine fine superstes
Omnibus esse meis, nec me dolor ipse necabit?
Heu domus illustris! solitum stilus impleat actum.
Heu domus infelix exhaustaque funebre crebro!
Heu germana fides, predulcia pectora fratrum,
Heu miserande parens desertaque turba sororum,
Unde tot accipies gemitus, quis sufficit humor
Cladibus assiduis, que par querimonia damnis?
Bellica marmoree domus imperiosa Columne,
Nec celi concussa minis, nec fulmine torvi
Victa Iovis quondam, nec turbine fessa bilustri,
Urbis honos summumque decus belloque domique
Perfugiumque bonis fueras, terrorque superbis,
Nunc in frusta ruis; tacitis iuvenilia tristes
Mortibus et rapido natorum stamina fuso
Precipitant Parce. Virtus hec nota per orbem
Hunc ve tot egregii finem meruere labores?
Talia funereis iterans suspiria verbis
Fundebam, lacrimisque gene pectusque madebant.
Ecce autem celi vox e regione serena,
Incertum quibus acta viis, sic impulit aures:
«Ecce quid adversus superos et sidera frustra
Insanire iuvat? Iuvenes mors equa senesque
Demetit et nullus mortalia temperat ordo,
Eternis, vesane paras vim legibus. An tu
Hactenus indomite nescis ut ferea Parce
Arbitrio nent pensa suo scinduntque trahuntque,
Nec modus aut requies? Miles, cui gloria cordi est,
Fida sub extremo non deserit arma periclo.
Nauta gubernaclum stringit rapiente procella
Intrepidusque videt sparsos super equora remos,
Et prius hunc pelagi quam terreat, opprimet unda.
Sunt qui conspecto tergum dent turpiter hosti,
Sunt quos surgentis murmur leve subruat austri
Et nova tempestas et sibila prima rudentum.
Hi propius discrimen habent; ignava paventem.
Mors fortem generosa manet. Tu pauca tremiscis
Spicula fortune viteque in fluctibus alnum
Deseris exiguo pavefactus turbine ponti?
Et gemitum facis arma, miser? Quid profuit ergo
Lectio, quid studium? Nunquam tranquilla magistrum
Unda probat, nec militie pax lenta peritum.
In dubiis, ars certa patet, turpissimus error
Ille hominum: peritura velut mansura tenetis.
Hinc dolor amissis inconsolabis imo
Corda oritur laceratque animum; stat gratia nulla
Preteriti, subeunt cuntarum oblivia rerum
Illicet et magna est iniuria finis habendi
Quod satis est habuisse semel. Condiscite eodem
Reddere depositum cupidi quo sumere vultu.
Et quoniam non certe dies, estote parati.
Semper ad imperium domine sua iura petentis.
Intranti monstrata via est, hoc tristia calle
Multa quidem invenies, hoc dulcia pauca videbis
Incertus placida laturus fronte viator.
Quicquid erit, quod fata parent, hec verba parentem
Nascenti dixisse puta. Natura profecto
Omnibus hec loquitur: «Quicquid dulcescit amaro
Fine perit, fugit omne bonum quo vestra furit mens,
Proque brevi longus seguitur dulcedine meror.
Paupertas concludit opes, natosque senectus
Orba gemit, fidos mors dividit invida fratres,
Nec minus unanimes subito disiungit amicos.
Dum latus illa placens acies cingebat utrunque,
Fortunate diu, dum mutua verba benignis
Frontibus hinc illinc et pura mente sonabant,
Nonne tibi interdum proprie fuit obvia sortis
Conditio et tecum comitatus ut iste supremo
Mox gemitu solvendus erit? Cui proxima, queso,
Cui brevis hec promissa dies? Quem vespera pallens
Spirantem, presens quem tandem protinus hora
Integra et insidiis mortis caritura videbit?
Sumite letitiam semper fugientis amici,
Et fratres natique alio spectentur ituri.
Dumque licet celerate frui, neu perdite tempus
Quod volat et rapitur, vobis presentia sordent,
Amissas lugetis opes et sors sua nulli
Ante placet, quam subtrahitur; mors vestra repente
Iudicia alternat; quem fastiditis, ab urna
Suspicitis, quia nulla regit constantia mentes
Haud unquam presente satis gaudetis amico.
Perstrepit assidue mestis ululatibus aer,
Ante oculos vestros tremulo tot pallida cantu
Funera pretereunt nec dissimulare potestis.
Nanque hoc prima dies, qua lucis limina nudi
Cum gemitu intrastis, si mens hinc firma fuisset
Venturique capax, monuit, primamque sequentes
Haud dubiam fecere fidem; sed vaste voluptas
Alligat et vite nunquam satianda cupido:
Atque ideo in finem heretis lacrimasque pudendas
Spargitis amplexi medicorum colla manusque,
Quodque diu fecistis iter complere timetis.
Ut vestros, sic alterius muliebriter autem
Fletis ad eventus, quia nulla exempla profundis
Insedere locis, animum spes blanda fefellit,
Nescio quid segnes agitis, dum tempora currunt,
Nec veterum meministis enim et presentia lenti
Spernitis et nunquam venientia cernitis ante,
Usque sub extremum pueri. Sed publico mitto.
Quid quereris? Calcata via est: aut vertere retro
Si licet, atque hominis (sed non licet) exue formam
Aut bonus equanimi fer quelibet obvia fronte
Quisquis ita longum ingreditur feret aspera multa:
Nunc cenum, nunc pulvis erit, nunc ventus et unda
Nunc calor immodicus, glacies nunc horrida nixque,
Nunc limosa palus, montis nunc saxe prealti.
Omnia sunt patienda viro, quia vita laborum
Hec patria est, fesso ve quies manet ultima busto.
Quocumque in toto tua lumina flexeris orbe,
Aspicies parium vestigia crebra malorum
Tu gemis in propriis, potius communia defle
Et totum mortale genus. Neu multa graveris,
Vilia neu spernas. Paucis generosa sequamur.
Nunc redit in mentem, quas gens Cornelia summis
Clara viris, quas Emilii sensere ruinas,
Ut geminos fratres post tot modo prospera bella,
Hunc ferro, hunc facibus mors circumvenit, ut almum
Scipiadem exilio rapuit, sed fraude nepotem
Coniugis infide; finxit que crimina Remo,
Menia cognato iam tum sparsura cruore,
Abdidit ut rapidi corpusque animamque Quirini,
Utque ferum subito percussit fulmine Tullum,
Ut brutum sontemque simul collisit Aruntem,
Obtulit ut Decios gladiis hostilibus ultro,
Sabinum Chereamque suo rigidumque Catonem
Marcellumque dolis, Regulum vigilando peremit;
Eripuitque animam mixtam cum sanguine Sille,
Discerpsit Marium ferro, Bebiumque cruentis
Unguibus, Antonii mensas cervice nefandas,
Fedavit trunci Ciceronis sanguine rostra,
Extinguens Itale duo maxima lumina lingue,
Transfixit Crassum medicatis mille sagittis
Et serum optato implevit rutilante metallo;
Calce sub ardenti Catulum, tellure profunda
Curtion Albinum lapidoso immersit acervo,
Sparsit Pompeios, Fabios contraxit in unum
Insidiosa locum; quo fulmine contigit aras
Cesareas stravitque domum que straverat omnes.
Ac ne sola putes exempla domestica mortis,
Hec eadem reges solio furiosa superbo
Depulit, hec populos momento temporis hausit,
Ilion hec ingens, hec ipsa fidele Seguntum
Funditus atque tuas, Numantia, diruit arces,
Et te, Byrsa potens, et te, speciosa Corinthus.
Hec te inhumano demersit sanguine Cyrum,
In flammis Alcibiadem, Xantippon in undis,
Pyrrum feminei contrivit pondere saxi,
Carcere Miltiadem et longo squalora peredit
Hanibalem Pontique ducem Macedumque veneno
Vicit Alexandrum, Socrati nec cruda pepercit,
Euripidem canibus lacerandum prebuit illa;
Eschylon ex alto misse testudinis ictu;
Illa animi merore sacrum confecit Homerum,
Contra letitia Sophoclem consumpsit inani.
Simodo suspicio est de tantis digna poetis,
Pyndaricam somno, risu Philemonis inepto
Expulit hinc animam fragili statione sedentem.
Nomina deficient: laqueis hunc nexuit atris,
Hunc cruce suffixit, hunc liquit in axe rotarum,
Obruit hunc nivis immodica sub mole rigentum,
Hunc rupis tectique gravi sub strage vetusti.
Illum precipitem scopulo deiecit ab alto,
Hunc herbe tactu, fungique hunc abstulit esu,
Hunc capite alliso et sparso violenta cerebro,
Hunc anime solitos precludens ore meatus,
Hunc quoque vermiculi facili sine sanguine morsu,
Hunc avium rostris cupidis, hunc piscibus escam
Misit et hunc sevo laniavit dente ferarum,
Hunc estu tristique fame duroque labore,
Hunc requie nimioque cibo distendit, anhela
Hunc Venere exhaustum fedo liquefecit in actu,
Hunc senio carieque diu lassavit inerti,
Febribus hunc rapidis morboque subegit acuto,
Sed quid ego mortes hominum vel regna vel urbes
Persequor et lato prostratas turbina gentes,
Cum mundi peritura suo sit tempore moles?
Terra simul pelagusque ruent celumque chaosque:
Singula flere vacat? Solatia magna perire
Cum toto periterque rapi. Properare videntes
Omnia ad occasum, corpuscula vestra putatis
Hic stabiles habitura domos? Si iura revolvas
Mortis et imperium quod dura exercet in omnes,
Equius hanc patiare tuam tetigisse Columnam:
Que si perpetua firmam se mole teneret,
Invidiosa nimis poterat fortasse videri.
Creverat usque adeo, Deus hanc moderatur ab alto,
Et latera extenuat, sed enim solidissima perstant
Fundamenta solo et rutilans micat ethere vertex.
Quid mirum, si celsa petunt ex more procelle,
Ventus agit nimbos, ferit alta cacumina fulmen?
Ima silent habitatque quies in valle reposta,
Mitior haud parvis tamen est mors, notius alta
Verberat et longe spectantia lumina turbat.
Tu sibi da veniam, si post celestia terris,
Postque Deum stat dura homini flectique recusat.
Quanquam o si tandem incipiat sine nubibus alma
Lux caligantes oculos vel sera ferire!
Morte nichil melius, vita nil peius iniqua.
Optima mors, hominum requies eterna bonorum,
Tu servile iugum, domino nolente, relaxas,
Victorumque graves adimis cervice cathenas,
Exiliumque levas et carceris ostia frangis.
Eripis indignis, iustis bona partibus equas.
Nil agis imperio, prece nil precio ve minis ve
Atque immota manes, nulla exorabilis arte.
A primo prefixa die, tu cunta quieto
Ferre iubes animo, promisso fine laborum
Te sine supplicium vita est carcerque perennis,
Sic meritam ingrate lacerant sine fine querele;
Vel miseris invisa venis, factura beatos».
Auribus hec audita meis lenire dolorem
Vox aliquantisper visa est: tum lumina tollens
Virgineos audire choros et cernere cepi.
Nomina nota novem, vultusque et verba notanti
Visa loquens Eratho: reverenter in ora puelle
Versus, ut hos monitus, illa dictante, liceret
Membranis mandare precor: «Nil egimus, inquit,
Calliope nisi nostra sonet cantuque decoret
Inventum de more meum. Tum blanda sororem
Arripuit dextra, post hec concorditer ambe
Exactum carmenque sequens cecinere morasque
Inter verba breves calamo cuntante dedere.
Dumque canunt scripsi, sed que communia nobis
Hactenus audisti, nunc, quod te respicit, audi.
In primis vitanda tibi est spectantis ab astris
Ira Dei, ne forte suum damnare puteris
Iudicium, cui vita hominum morsque optima cure est.
Te quoque, quicquid ages, romani proxima cernent
Lumina pontificis, cuius, michi crede, caveto
Vultus nube tui frontem turbare serenam.
Nulli maior inest clementia, nomen ab ipsis
Dignum rebus habet; qualem tibi viderit, oris
Induet ipse habitum; teque illacrimante tenere
Non poterit lacrimas: igitur moderare dolorem,
Humentes absterge oculos, mitissimus ille
Nequa tui sentire queat vestigia luctus,
Consilio illius (quis enim consultior alter?)
Affectus committe tuos et verba tenaci
Corde loca, monitusque sacros; namque ille docebit
Ut miser hic, quem iure regit, cui presidet, orbis
Est gemitus mortisque domus, nec mortis ad ictum
Flere virum deceat, memorem quo pergit et unde.
Quin et grandevum forti pietate parentem,
Surgentemque nova carum probitate nepotem
Concussamque domum et mestos solabere fratres.
unus es exemplum multis, quos vulnere tristi
Ter pupugit fortuna nocens: tria damna tuorum,
Ter sparsi cineres atque ossa tepentibus urnis,
Alter et alterius vestigia nuntius urgens
Pestifer; ex nutu pendebunt omnia vultus
Ista tui; si flere vetas, non flebitur usquam;
Si fles, cuntorum laxabis frena dolori,
Extorquenda etiam mala gaudia fortiter hosti,
invidia calcanda lues, te sospite nondum
Sentiat indomitam mundus cecidisse Columnam.
Adde quod in toto late iam nosceris orbe,
Nec genus egregium, nec te tua clara latere
Vita sinit mundusque tuo qui cardine pendet
Et que non alio iam Roma superbit alumno.
Nunc mores animumque notant, status altior omnes
In te nempe oculos atque ora loquacia vertit.
Multorum dominus, multorum servus, iniquo
Subditus imperio lingue popularis, in altum,
Dum tonat, assurge et nomen servare labora.
Magnus enim labor est, magne custodia fame;
Ergo tue fratrumque simul succurre saluti
Ingressosque viam vite celumque petentes
Ne gemitu impedias; nam si mala plurima circum
Et dubios casus inter quos degimus omnes
Mortales quocunque gradu fortuna locarit,
Si tumidos fluctus varioque agitata tumultu
Equora pervideas, fortasse fatebere portum
In sola iam morte situm. Vel fratribus ergo
Invidus es, tuta tandem statione receptis,
Vel tua damna gemis: primum pietate, secundum
Ingentis virtute animi et ratione vetaris.
Restat ut arescant lacrime neu flebilis ordo
Fatorum occurrat, quoniam prius ultima dona
Mors rapuit, tulit ille suum: nascentibus una est
Conditio, non una dies adiecta tributi.
Computat hec annos, celeres nec preterit horas,
Non differt, non anticipat, stat terminus evi,
Quem fixit natura parens, hic ultimus, ille
Primus obit, sed uterque suum tenet ordine tempus.
Nec tamen a puero multum distare senectus
Sera potest spatioque brevi distinguitur etas
Quantalibet. Iuvenes abierunt, scilicet illis
Expediebat enim, forsan tibi. Nescia rerum
Mens hominis semperque metu suspensa futuri
Quid iuvet aut noceat caligine cernit opaca.
Quid modo solicito multum sermone fatiger,
Ut similes casus referam tibi, vel quid acerbo
Commemorem fratres divulsos funere? Pauci
Ad senium venere simul: memor ergo decori,
Parce, precor, lacrimis, oculosque animumque serena.
Stultum flere diu breve et irreparabile damnum:
Irreditura cupis, nil possunt verba precesque,
Nil surdis ingesta iuvant convitia fatis.
Interea trepidi dum circumvolvimur, ecce
Finis erit flendi, desiderium ve quiescet
Quo modo torquemur? Volucri namque ocior aura
Fausta dies properat, qua commigrare coacti,
Premissos fratres et pignora cara sequemur.

AD RAYNALDUM DE LIBERO PAGO VERONENSEM POETAM[recensere]


Nuper ab etherei, qui temperat astra, tonantis
Missus habente vices, dulcem claramque revisi
Parthenopen celerante gradu, res inde trahebat
Ardua nec dubii fortuna incerta laboris.
Hinc reditus urgebat amor. Vix limine noto
Constiteram, tepuere animi, fractusque videndi
Impetus, erepto celum spectare videbar
Sole gemens: sicule modo sol pulcerrimus aule
Exciderat solio, quo cum lux clausa sepulcro
Et sine quo viduo nox est quasi publica regno.
Nobilium lacrime, populi miseranda dolentis
Murmura, et effigies lacere mestissima terre,
Singula torquebant, quod adhuc stant menia, verum
Non ea Neapolis, quam, quartus volvitur annus,
Ausonias inter florentem vidimus urbes:
Trunca caput, spoliata latus, belloque valentes
Exarmata manus; quot subruit hora paratus!
Quid valet unus homo, quid mors vehit una malorum!
His ergo concussus, singultibus omnia crebris,
Ut michi conspicue patuerunt coniugis aures,
Interrupta loquens, breviter commissa peregi.
Questa parum magni mecum de morte mariti,
Cetera consilio procerum dum credita differt,
Expectare iubet; sed, ne michi tempus inane
Difflueret segnisque sopor consumeret horas,
Dum libros mens lassa fugit calamumque recusat,
Per loca nobilibus multum celebrata poetis
Ire vagus statuo; comitum chorus omnia circum
Norat, et ardebat studio michi quisque placendi.
Proxima fatiloque domus est habitata Sibille,
Sulphureoque gravis moles impendet Averno
Fessa evo, metuenda situ. Centum ostia vocum
Vatis apollinee, partim sub strage ruine
Sparsa iacent, partim solido se limine servant.
Muta tamen, siluere dei, siluitque sacerdos,
Unus enim celo et terre Deus omnia fatur.
Tecta colunt volucresque varie, lacus ipse nigranti
Fervet aqua, cernas piceo sub gurgite fuscos
Ludere pisciculos, vicinaque Tartara signat
Tristis odor, faciesque loci. Mons pervius imos
Inde petit manes et nomine barbarus et re,
Si comperta ferunt. Ego nam procul atria Ditis
Contentus vidisse fui, irremeabile limen.
Preter enim quod fama vetus, quod carmina terrent,
Huc rudis agricola timet, huc accedere pastor,
Nauta nec equorea sitiens telluris ab unda
Hoc audet calcare solum. Vicinia narrat
Nescio quos, auri stimulante cupidine, nuper
(Quod curvis sine fine putant latitare cavernis),
Irreducem temptasse aditum votoque potitos
Forsitan atque atre tentos dulcedine vallis,
Erratis seu forte viis, seu compede mortis,
Infernum coluisse larem civesque manere
Tartareos. Sed visa sequor. Stant ordine colles
Undique contiguo fontesque tepentibus undis
Antra rigant rorantque salubri aspergine campi.
Circumfusa quatit Tirrenus littora pontus,
Qui, quotiens tumuit, salso tenet omnia fluctu,
Ruraque lacumque simul; revomit quas sorbuit ultro
Germano Neptunus aquas. Pars altera montis
Despiciens Acheronta videt, pedibusque sub ipsis
Ipse ego supremo de vertice tristia vidi
Stagna, nec horrifici deerat nisi cimba Charonis,
Ut verum legisse rear: nam cetera prorsus
Conveniunt. Styx alta latet, rexque impius Orci,
Portitor annoso fessus temone quiescit
Interiore loco; siquidem iam novimus omnes
Illud iter transire vado, nec flectere contum
Est opus, aut tenui suspendere carbasa malo.
Id sibi quisque pedes. Sed ne sermone fatigem
Lumina cara michi, quicquid spectare licebat
Aspexi, vixque ulla dies transiverat evo
Letior aut tam leta meo vix ulla redibit,
Tam niveo signanda michi et memoranda lapillo.
Nam preter que multa libens avidusque notavi,
Paucaque iam vacue mediocria nomina Cirre,
Hoc primum michi blanda die contraxerat una
Illustres fortuna duos, par nobile vatum,
Quo dextrum levumque latus vallante, Maronis
Egregios hac aure sonos, hac nempe videbar
Meonios captare modos. Iam nomina queris
Et genus et patriam: Barilidos ille Iohannes,
Quem primum capuana virum tulit inclita gestis,
Pyeridum armatus Latio iam solus amicus,
Solus honor patrie, postquam mors invida regem
Abstulit hinc siculum celoque invexit egenti:
Hic autem Barbatus erat, cui pectus et ora
Nectare castalio redolent, laurumque meretur,
Sed decus emeritum voto trahit ille modesto.
Musarum tamen interea gratissimus hospes
Atque meus, quotiens Capuam Terrasque Laboris
Imperiosa iubet mea me fortuna videre.
Sulmo sibi patria est, atque is, michi crede, Pelignis
Naso secundus adest. Igitur sic multa serentes
Tres vario sermone diem transegimus unum.
At minime mirum, si dum Phebea loquendo
Templa subimus, ades, quartumque loquentibus offers.
Blanditiis precibusque meum convellere pectus
Tentarant multisque viis, ut sistere tandem
Errores vellem ipse meos secumque manerem,
Sed quoniam instabilis proprio circumferor astro
Et requiem michi fata negant, tu posceris unus.
Forte tuum, memini, meritis super ethera nomen
Laudibus extuleram: stupet percussus uterque
Vate novo nomenque iubent iterare; quid ultra?
Ut sibi te socium tribuam, per dulce vetuste
Nomen amicitie perque omnia cara requirunt
Pollicitique: summus honos et premia larga
Te maneant, tenuisque labor; nec cura perennis,
Paupertas nec dura senem, nec vox puerorum
Garrula sollicite frangent nec tedia vite.
Ocia leta trahes illis comitantibus, ac te
Restituisse tibi saltem sub fine licebit.
Sunt quorum promissa fidem mereantur opimam:
Magna volunt, maiora valent et nomine tecum
Conveniunt studioque pari; qui pectora nexus
Alligat ignotosque procul connectit amicos.
Aude, age; nam si fama iuvat, tibi clarior illa
Est nusquam, si grata quies tranquillior orbe
Nulla patet nostro, si libertatis amore
Tangeris aut census, illic tua sera reservant
Fata tibi quodcumque cupis. Non ardua busti
Cura animum si forte movet, cui gratius ore
Membra dabis quam que vatis tegit ossa supremi,
Concivisque tui? Solamen dulce, quod ingens
Hec iuga Virgilius, Plinius tenet illa secundus:
Tu medius iacuisse times? Hoc Mantua colle,
Hoc Verona sedet: patria est. Non hortor Hiberum,
Non Indum visurus eas peregrinus Hydaspem,
Italico (ne temne) solo celoque frueris,
Italicas potabis aquas; non astrifer Athlas
Ethereo nec calle tumens superandus Olimpus,
Non Erimanthee Nemeeque pericula silve,
Lernee nec monstra tibi tentanda paludis,
Nec mare Carpatium nec littora Syrtis inique,
Sed Padus estivis solito nunc mitior undis,
Frondifer inde iugis sacer Apenninus apricis
Transvehet et campo incolumem te reddet etrusco
Sexta dies, postquam patrio discesseris arvo.
Hinc humiles colles et amenas collibus urbes
Transiliens, Romam spatio vix quinque dierum
Intrabis, Tybrimque inhians et sancta videbis
Limina, que tali ingenio vidisse dacebat
Iam pridem, mundique caput spectasse propinquum.
Inde brevis tractus campana per arva diebus
Quatuor optatum expectantibus addet amicis.
Heu propera, victure tibi et moriture, meoque
Utere consilio, versus relegens alienos.
Namque fatebor enim: dum te Galathea tenebit,
Nec spes libertatis erit, nec cura peculi.

BARBATO SULMONENSI[recensere]


Dulcis amice, vale. Tua si michi semper imago
It presens mecumque sedet mecumque quiescit,
Redde vices: non atra palus Acherontis opaci,
Turbida somnifero dirimat nec gurgite Lethe
Omnipotens quos iunxit amor. Nunc corpore paulum
Distrahimur, sic fata iubent, sic velle necesse est.
Tu Capuam tergo Capreasque a pectore semper,
Puteolos dextra et phrygii tibicinis ossa,
At leva Silerimque procul bifidumque Vesevum
Aspicis, equoreo resonantia littora fluctu,
Meniaque ampla tenens, quibus est a virgine nomen,
Urbibus atque ubi iam fuerat gens una duabus,
Nunc gentes una urbe due, populusque biformis.
Hic sine me remanes, immo mecum omnibus horis
Omnibus atque locis: sed enim me dextera regis
Ripa Padi, levumque patris latus Apennini
Arvaque pontifrago circum contermina Parme
Nunc reducem expectant Planeque umbracula Silve.
Namque ibi Pyerius gelidum me contigit ardor,
Africa nostra michi longum intermissa iacebat.
Excivit locus ingenium, lapsumque repente
Restituit calamum, memini; me nulla profecto
Ingratum factura dies. Stat colle virenti
Silva ingens, Planeque tenet, licet ardua, nomen.
Hic solem procul aerias avertere fagos
Ac teneras variare solum concorditer herbas
Mensibus estivis videas, hic brachia Cancri
Temperat unda recens atque ora iubamque Leonis
Dulces vicinis feriunt ex montibus aure.
Impendent iuga celsa super celumque lacessunt,
Gallia sub pedibus iacet Itala tota sedenti:
Contra autem Hesperie cernuntur terminus Alpes.
Mille nemus volucrum species ac mille ferarum
Circumeunt habitantque sacrum, gelidusque per umbram
Fons ruit: irriguo pubescunt gramina flexu.
Floreus in medio thorus est, quem cespite nullo
Erexit manus artificis, sed amica poetis
Ipsa suis natura locum meditata creavit.
Hic avium cantus fontis cum murmure blandos
Conciliant somnos: gratum parat herba cubile,
Fronde tegunt rami, mons flamina submovet Austri.
Horridus hunc metuit pedibus violare subulcus,
Rusticus hunc rastris, digitoque hunc signat et alto
Silvarum trepidus veneratur ab aggere custos:
Intus odor mirus statioque simillima Campis
Elysiis profugisque domus placidissima Musis.
Deferor huc solus furtim sociosque fefelli
Tunc, cum prima michi que strinxit tempora laurus
Aruerat nondum; flexum vix Cynthia callem,
Postquam Roma novum tulit ad Capitolia vatem,
Transierat, pompaque tumens fortasse recenti
Nescio quid tacita insolitum sub mente movebam.
Obstupui rediitque vage vetus Africa menti:
Cetera reiciens, operi mea dextra relicto
Redditur: inde loco locus hic michi carior omni.
Hunc revidere velim cepti michi conscius alti
Extremamque manum longo imposuisse labori,
Quem traxit fortuna diu. Si dextra favebunt
Sidera, tum tandem incipiet secura vagari
Africa per Latium studio redimita supremo
Scipiadesque meus. Quod si vivacior annos
Parca trahit, quid mens agitet fortasse requires.
Hoc unum tibi subtrahimus, sed amare laborem
Propositum et segnes a limine pellere somnos.

AD ZOILUM[recensere]


Si tua per longam saltem semel, invide, vitam
Limina virgineis essent calcata choreis,
Cirreas si quando dapes fontisque sonori
Pocula gustasses, poterant mea carmina limam
Equo animo tolerare tuam. Nunc, censor inepte,
Quid tibi cum Musis? quid mecum? Claudicet omnis
Versus enim quanquam, te iudice, tutus abibo:
Ethera conscendam, numquam tibi, cece, videbor.
Quid tibi cum Musis? quid mecum? Sidera nostros
Spectarunt ortus toto distantia celo.
Dat Saturnus opes amplas tibi, pectus avarum,
Ac tardum ingenium gelidumque et molle cerebrum.
Quid tibi cum Musis? quid mecum? Census honestus
Contentusque animus modicis et nulla cupido.
Est michi Musarum studium, mens semper in actu,
Has melior largitur opes Cyllenius ardens.
Quid tibi cum Musis? quid mecum? Publica fama est
Edictis te Vergilium comitesque pudendis
Exclusisse domo, metuunt ea nomina servi;
Quosque, ais, urbe Plato pepulit, nos pellimus aula.
Quid tibi cum Musis? quid mecum? Pellere porro
Non opus: abfuerant semper limenque superbum
Horruerant; frustra precibus (michi crede) vocares
Tendentes alio melioraque claustra sequentes.
Quid tibi cum Musis? quid mecum? Parce poetis,
Exulibus iam parce tuis, sacrisque prophanum
Pyeriis averte caput linguamque coerce,
Ignotis ne ceca viis calcaribus acta
Corruat invidie. Si fercula pinguia ventri
Dulce merum mollisque thorus contingat inerti,
Si tibi turgentes auro Rannusia fiscos
Aggeret, argenti montes superaddat et eris,
India si talamos crustis circundet eburnis
Et premat Oceanus spoliis te nobilis alge,
Imbellesque manus illustret iaspide crebra,
Nulla tuos hedere constringant brachia truncos,
Non segetem mirtus, non delphica laurus obumbret.
At ficus oleasque tibi vinetaque tellus
Sufficiat largoque fluat vindemia Bacho.
Vinitor ipse nichil fessus, nil poscat arator:
Sic cumulent omnes tua gaudia; nullus egenti
Sit locus atque fores inopi claudantur amico.
Solus hians felixque tibi nullisque gravatus
Hospitibus, numeres gazas obsessus ab illis,
Semper crescentis sitiens speculator acervi.
Pone modum verbis, crasse te redde quieti,
Vel nostros damnare ferox iam desine versus,
Vel dictum ratione proba. Si displicet auctor,
Illa placebit enim. Sed quid rationis ad hostem
De ratione loquor? Quin desine, censor inepte,
Et duo sub memori proverbia pectore versa:
Artem quisque suam doceat: sus nulla Minervam.

AD GULIELMUM ORATOREM VERONENSEM[recensere]


Si quid agam queris, quod gens humana: laboro.
Quid mediter? Requiem. Que spes michi? Nulla quietis.
Qua vager? Hac illac. Quo pergam? Tramite recto
Ad mortem festinus eo. Qua mente? Profecto
Intrepida promptaque gravi de carcere solvi.
Qui comites? Mortale genus. Que meta? Sepulcrum.
Proxima que? Celum, vel, si prohibemur, abyssus.
Hunc tamen, hunc, superi, casum prohibete precamur.
Nunc ubi sim? — Parme. — Que sit mea tota dieta?
Ortulus aut templum, nisi me nemus extrahat urbe.
Quis victus? — Solitus, licet indulgentior ambas
Det fortuna manus gremioque invitet aperto.
Que frons? — Clara minus. — Que prima in pectore cura?
Africa. — Quod studium? — Vehemens. — Quis fructus? — Inanis
Gloria: nam solidam virtus vel sola meretur.
Cura secunda domus michi par, quam marmore raro
(Sepe tuos operi questus procul abfore montes
Aut Athesim rectis non huc descendere ripis)
Exorno coleremque magis, sed carmine Flacci
Terreor ac busti admoneor cogorque supreme
Interdum meminisse domus et parcere saxis
Inque usus servare alios; tunc impetus ille
Et cepti lentescit amor, tunc tecta perosus
In silvis habitare velim. Tenuissima forte
Effugiensque oculos emersit rimula muro?
Hanc animadvertens, operum culpare magistros
Aggredior, multisque rudem sermonibus artem.
Respondent non arte hominum consistere terram,
Quam tantum curvaret onus, modo iacta parumper
Fundamenta novis subsidere molibus, atqui
Nil penitus firmum, nil immortale per evum
Mortales fecisse manus, ea menia vite
In longum satis esse mee viteque nepotum.
Dirigui. Mox ipse michi: «Ni rusticus auctor
Temnitur, hi verum memorant. Quin cassa caduci
Fundamenta tui circumspice corporis amens:
Eripe te in tutum nunc dum licet, omnia nec sint
Te semper potiora tibi: domus ista manebit,
Corruet hoc corpus, sedem vacuabis utramque».
Talibus increpitus silui, pudor obstitit unus
Desereret ne cepta metus; nam machina pendens
Pretereuntis erat digito monstranda popelli.
Ergo opus insistens celero, tamen omnia discors
Mens variat, nunc tecta placent angusta Catonis
Quantus et ingenti Curio fuit ortulus olim,
Quantus Epycuro, coeunt exempla, senexque
Virgilianus adest, quem se sub turribus altis
Ebalie vidisse refert; nunc emula celo
Menia Romulidum, tacturaque culmina nimbos
Urbe semiramia meditor, modus omnis agelli
Sordet et immensis vaga mens anfractibus errat,
Arvaque fluminibus distinguit, montibus amnes,
Ruraque circumdat pelago, redit inde modesti
Miratrix luxusque odio flammata superbi.
Iugiter ista michi de me certamina surgunt,
Hac me multivolum pectus sub nube volutat,
Hos inter fluctus mens est, sed vulgus ineptum
Absque gubernaclo maioribus errat in undis.
Id sibi solamen, proprias amat ipsa procellas,
Naufragium populare videns, tandem omnia librans,
Rideo me simul atque alios et quidquid in orbe est.

AD IOHANNEM DE COLUMNA CARDINALEM[recensere]


Est michi cum nymphis bellum de finibus ingens
Auditum fortasse tibi: mons horridus auras
Excipit ac nimbos, et in ethera cornibus exit;
Ima tenent fontes, nympharum nobile regnum.
Sorgia surgit ibi, querulis placidissimus undis,
Et gelida predulcis aqua; spectabile monstrum
Alveus ut virides vitreo tegit amne smaragdos.
Hic michi saxose rigidus telluris agellus
Contigit: hinc lites, hinc semina prima duelli.
Namque ego, quod profugis sedes erat apta Camenis,
Concives hic esse meas, mecumque tumultus,
Insulsique dedi convicia temnere vulgi.
Contra ille: indignum facinus graviterque ferendum,
Exulibus sua iura dari, novus advena toto
Orbe quod expulsas aliene intruderet arci,
Atque novem preferret anus quod mille puellis.
Iam michi facta manu nitido brevis area fundo
Stabat et advecto ridebat gramine pratum.
Nympharum interea rapidum de rupibus agmen
Prosilit ac fragilis valido molimene cepti
Fundamenta ruit: fugimus scopulumque propinquum
Prendimus et saxo trepidi speculamur ab alto
Presidioque loci fruimur, nec tempore longo
Congredimur, patulisque iterum nos credimus arvis;
Sic puduit fugisse semel. Transiverat orbem
Delius obliquum iamque altera venerat estas:
Humida pyerio passim insultare labori
Agmina conspicio nostrisque habitare sub antris.
Quid facerem? Indignor, sed quanam fata gubernant
Consilium curasque fide, quo vana retorquent
Orsa hominum? Dum multa paro, dum bella retento,
Forte peregrinas longum vagus ire per oras
Cogor et inceptum Clausa sub valle relinquens,
Attonitas comites post secula multa reduxi
In Latium celseque super Capitolia Rome
Sextus ab his annus agitur. Quid multa? Redimus
Per mare iam totiens mensum totiensque remensum,
Perque nimis notas Alpes. Rapit omnia mundo
Prorsus avara dies, et sensim labilis etas:
Dum rus nempe silens et opaca revisimus antra,
Mira loci facies, operis vestigia nusquam,
Omnia calcabant hostes sparsusque iacebat
Agger et undivagis prestabat piscibus aulam.
Rursus in ambigui redeo discrimina belli,
Et dabat arma dolor, vires cumulaverat ira:
Conveniunt duri agricole, pastoria nec non
Exiguo conducta cohors, succinctus et alte
Piscator madidus posito michi militat hamo.
Volvimus ingentes scopulos ac viscera matris
Carpimus omnigene et squalentia vellimus ossa
Paulatim et ferro montem tenuamus adunco.
Pellimus his tota nymphas regione subactas,
Erigimusque sacris mansura palatia Musis
Fluminis in ripa, preterlabendo vicissim
Hinc sua damna gement, hinc gaudia nostra videbunt,
Nil aliud nisi forte minas et murmur inane.
Exitus hic tantorum operum, neve omnia nobis
Attribuam, manifesta Canis, manifesta Leonis
Sensimus auxilia, Phebi peperere favorem.
Ille pelam nostris movit pro partibus arma
Atque arcum pharetramque levem estiferasque sagittas,
Pugnavitque die medio, iuvitque superne
Per noctem obsequiosa soror velut emula fratris,
Addidit ac luci spatium tenebrasque repressit.
Sentio propositum tamen hinc fraudemque latentem:
Dum glaciem nimbosa ferant ventosque nivesque
Sidera et undantem dum verset Aquarius urnam
Expectant, tunc incauto michi multa minantur,
Tum specus hoc vastum rapido vomet ore fluentum,
Gurgitibus miris properans succurrere victis.
Omnia sunt provisa michi; iam parte revulsa
Rupis et aggestis vicino e litore saxis
Hibernum prestruxit iter mea lecta iuventus.
Nec nos aut fracto veniens Padus aggere multum
Terreat aut rupti contemptor pontis Araxes.
Iam victor, iam pace fruens, tutusque futuri
Pannosas comites vix serum in flumine puro
Exposui, lavique vadis: hic sepe precanti
Antiquos renovare modos, contingere lauros,
Nectere serta manu, sacras spectare choreas
Permissum, sileat quamquam indignatus Apollo
Cirraque muta iugo iam pridem subsit hiberno.
His ego non plausum ventosaque festa theatri,
Nec murmur turbe varium, sed rara bonorum
Pectora pollicitus, merentia corda levavi
Hospitio mensaque fovens castoque cubili.
Iamque Elicon collisque biceps, iamque ungue caballi
Fons oriens, vatumque virens iam silva videri
Incipit et miseris melior fortuna reverti.
Hec age visurus propera, per siqua quietis
Cura tibi, cernes bellis hec otia quantum
Urbanis preferre velis, neu dura timeto
Fercula et horridulis inculta cubilia culmis
Regibus alternare vices gratissima res est,
Fastiditur idem semper, variata voluptas
Blandior est aliumque refert dilata saporem.
Adde quod et lautas epulas et vina Rubenti
Monte vel ardenti dudum transvecta Vesevo,
Argentumque nitens, gregis ac preciosa Britanni
Vellera, adorato demersas murice vestes
Ferre brevi potes ipse via. Da cetera nobis:
Herba thorum, ramis tectum viridantibus arbor,
At citharam Philomena feret, quam nulla libido
Flexit adhuc, tremulo permulcens gutture silvas,
Innuba virgineo canit, et non sibilat anno.
Nos tibi multiloquos, si fert ea cura, libellos,
Musarumque choros, domitisque insistere nymphis,
Nos tibi pampineos colles gravidosque racemos,
Denique mellifluas ficus undamque recentem
Gurgite de medio offerimus, cantusque volucrum
Innumeros montisque sinus curvosque recessus
Et nemorum gelidas udis in vallibus umbras.

AD RAINALDUM DE LIBERO PAGO VERONENSEM POETAM[recensere]


Est puer hic nobis letis demissus ab astris,
Atque Mose ad ripam genitus tenerisque sub annis
Altus aquis Secane; Rodani nunc hospes ad undam.
Acceptus Musis, digito doctissimus omnes
Organicos miscere modos curasque nocentes
Pellere pectoribus, silvasque impellere cantu,
Sistere precipites pluvias, compescere ventos.
Hunc ego post patrios amnes, ut amena vicissim
Flumina nostra bibat, Athesimque Padumque parentem
Hortor, et Ausonia, duce me, respiret in ora:
Pollicitis precibusque animum flexisse videbar;
Spes titubat maiore minor; postquam attigit aulas
Pontificum, celebrat quos cardine Roma corusco,
Consilii subsedit inops, quo tramite vergat,
Hereat has inter gazas aurique nitorem,
Nos ne fidemque sequi nostram velit; inde nivalem
Horret et aeriam saxosi verticis Alpem
Ac putat Italiam toto distare profundo.
Hinc requies promissa trahit terrasque videndi
Famosas impellit amor; iuvenilia quorsum
Consilia evadant, dubium. Tibi funditus ipse
Persuade, nil hoc animi modulante tumultus
Iuris habere sui. Pax est, ubi iusserit ille,
Gaudia sub digitis habitant, dulcedine mira
Vincuntur tristes et vertunt terga querele;
Si sequitur, mulcebit agros et pascua late
Eridani vestrosque lacus fontesque decoros,
Quos parit et vitreo mittit mons aureus amni.
Te tamen ante alios curis absolvet amaris
Solamenque feret studiis calamumque iuvabit:
Iudice te, Philomena sibi iam luce propinqua
Cedet, inexpletos iuvenis dum cantat amores,
Cedet olor cantu senior iam morte sub ipsa,
Nubila diffugient celo, pelagoque procelle,
Parcius electrum flentes stillare sorores
Incipient fratrisque minus meminisse ruinam.

AD GUILLELMUM VERONENSEM ORATOREM[recensere]


Turbida nos urbis species et dulcis ameni
Ruris amor tulerat vitreos invisere fontes,
Mirandum caput Sorge, quod vatibus ingens
Calcar et ingenio generosas admovet alas.
Hic, ubi te mecum convulsa revolvere saxa
Non puduit campumque satis laxare malignum,
Vernantem variis videas nunc floribus ortum,
Natura cedente operi. Pars amne profundo
Cingitur, at partem preruptis rupibus ambit
Mons gelidus calidumque iugis obversus ad austrum.
Hinc medio ruit umbra die. Pars nuda tepenti
Porta foret zephiro, sed et hinc procul arcet agrestis
Murus, ab accessu prohibens pecudesque virosque.
Aerias sed enim ramis viridantibus alte
Littoreas volucres scopulis intexere nidos,
Has musco velare domos, sed frondibus illas,
Progeniemque inopem fidis trepidare sub alis
Aspicias atque ore cibos captare trementi.
Concava tum querulis complentur vocibus antra,
Et color hinc oculos, illinc sonus advocat aures
Certatim, dulci spectacula plena tumultu
Suspendunt grato ve quies condita labore.
Hic unus cum pace dies exactus aventi
Vix totus; tot me laqueis, tot curia curis
Implicat. Id meritum, qui vincula nota libenter
Infelix tritaque iugum cervice recepi.
Nunc tamen illius iuvat hic meminisse diei,
Dum latices, dum prata vagus, dumque insita miror
Arbuta, dum lauros alia regione petitas,
Obvia Guillelmi facies; truncisque vadisque
Inque oculis tu solus eras: «Hoc aggere fessi
Sedimus, has tacito accubitu compressimus herbas,
Lusimus hic, puris subter labentibus undis,
Hic longo exilio sparsas revocare Camenas,
Hic graios latiosque simul conferre poetas
Dulce fuit veterumque sacros memorare labores,
Nostrorum immemores, hic cenam in tempora noctis
Traximus alterno pariter sermone refecti».
Singula dum repeto, lux illa brevissima furtim
Labitur et Clausa vix serum Valle revellor.
Faucibus egressus, cum iam silvestria Tempe
Umbrososque sinus spectans post terga viderem,
Lucidus ac mecum ad levam descenderet amnis,
Surgit ab adverso vulgus muliebre virisque
Intermixta acies. Forme discrimina longe
Nulla putes, habitum confudit gallicus olim
Luxus et ambigui texit vestigia sexus.
Congredimur magis atque magis, vultusque patescunt,
Et vitte tenues et texta monilia gemmis
Et crinalis honos distinctaque purpura limbo,
Stellantesque nitent digiti; propiusque per agmen
Intuitus, solite post mutua verba salutis,
Obstupui: tuus ignis erat, tua cura iocusque.
O qualis facies! Oculis habitare sub illis
Visus eras, salvere iubens et prendere dextra,
Et mecum de more loqui. Quo pergeret ultro
Percontor comites. «Fontis quo fama vocaret»
Responsum; sed forte alio de fonte latenter
Causa petita vie. Quas non se vertit in artes
Ingeniosus amor? Quid non didicistis, amantes?
Forsan in his pridem tua noverat otia terris,
Et quia te nusquam, vestigia nota legebat
Te recolens, fingensque tuos in imagine vultus.
Talis erat, sic visa michi est, et quisquis amasset
Diceret: «Hec ardet reducique occurrit amico».
Ibat enim cupide studioque accensa videndi
Letior ac solito et dulcedine capta locorum.
Tentavi reditum, quasi te visurus in illa,
Et iam versus eram, tecum remeare putabam,
Et voces audire tuas et cernere gestus.
Ut similes ligat almus amor! Negat illa: rigorem
Virginis hemonie, Phebo mirante, videbar
Aut indignantem Actheoni spectare Dianam,
Si foret arcus ei pendensque in terga pharetra.
Arma ferunt oculi, dulces iacit inde sagittas,
Spicula nota tibi, nec amantum incognita turbe.
Digredimur tandem, veniens nox verba diremit.

AD IOHANNEM DE COLUMNA[recensere]


Iulius alter adest, adeat simul altera limen
Littera nostra tuum, curas que narret agrestes.
Quo tandem lis longa brevis pervenerit orti,
Que michi cum nymphis bellorum ex ordine cause,
Cuntos nosse reor, que se mea carmine fama
Extendit nomenque novi tulit aura poete.
Aspera iam lustris certamina nempe duobus
Crebraque conserimus: non plures Troia per annos
Obstitit aut Graium ceptis aut Gallia nostris.
Omnia tentavi: spem quam michi prebuit estas
Proxima fregit hiems auctique potentia fontis,
Viceruntque operum fastidia. Cessimus ultro,
Reddidimusque viam. Scopulosa repagula nusquam,
Nusquam indignanti transverse in flumine moles,
Ac convulsa sonant rupis fragmenta vetuste.
Unda tulit partem partemque tulere coloni,
Et novus antiqui labor impulit acta laboris.
Propositum, ceu navigium, moderabor, ut ipsa
Tempestas rerum hortatur; nunc urget in austrum,
Nunc boream septemque iubet spectare triones:
Quo vocat illa sequar, ne vi trahar, omnia frustra
Nisus in adversum. Proram diversa monebo
Littora respicere et ventis parere cherucos,
Atque gubernaclum partes versatile in omnes
Intenta frenabo manu. Gratissimus olim
Ludus erat querulas nymphas cum murmure multo
Sedibus e propriis et avito expellere regno.
Annuus hinc labor et bellum immortale, favente
Bruma illis, estate michi, cui mixta voluptas
Plurima moliri captum dulcedine quadam
Compulit usque adeo. Quodsi licet infima summis
Et pelago angusti componere gurgitis undam,
Ac regum vatumque inopes conferre paratus,
Persida sic quondam navali ponte superbus
Hellespontiaco Xerses traiecerat estu:
Sic etiam armipotens longo post tempore Cesar
Cornua Brundusii validis vincire cathenis
Ausus et e domito generum prohibere profundo;
Sic quoque baiano temerarius equore Gaius
Tertia construxit tumidi spectacula fastus,
Que nunc sparsa vident naute numerantque sub alto.
Hic Hellespontus, Baie michi Brundusiumque,
Hic ferro fodiendus Athos. Nunc altera pectus
Cura subit: video naturam vincere quantus
Sit labor. Ergo suum servent elementa tenorem,
Amnis iter solitum. Sed enim brevis angulus heret
Rupibus; ille quidem nympharum ab origine sedes,
Nunc mea pyeridumque domus satis ampla, quod hospes
Adveniet rarus, sordent quia carmina vulgo,
Vitaque nostra furor sub iudice facta furenti.
Hanc modo vallamus, quam nulla revellet aque vis,
Ni montem oppositum a radicibus eruat imis.
Si tibi cura animum, dederit si Curia tempus,
Omnia, mutato, nostrum decus, ordine rerum,
Me nymphis, nymphasque michi cessisse vicissim
Et cecidisse minas compressaque bella videbis.
Retia nunc sunt arma michi et laberinthius error
Viminea contextus acu, qui pervius undis
Piscibus est carcer nulla remeabilis arte.
Pro gladiis curvos hamos, fallacibus escis
Implicitos, tremulasque sudes, parvumque tridentem,
Piscator modo factus ago, quo terga natantum
Sistere iam didici duroque affigere saxo.
Primitias en fluminee transmittimus artis.
Et versus quod Clausa domos habet artaque Vallis
Que tibi pisciculos et rustica carmina pascit.


AD EUNDEM[recensere]


Cunta dies minuit: tua munera tempore crescunt
Atque usus meliora facit. Tibi regius aule
Assuetus menseque canis somnosque superbos
Purpureis captare thoris, transmissus ab ora
Occidua, patrios mores hispanaque raptim
Limina romuleis opibus somnumque cibumque
Posthabuit, sortemque novam melioraque cernens
Omnia, tranquilla letus statione quievit.
Hunc michi digressus supremaque verba paranti
Solamen comitemque vie largiris: at ille,
Sublimi de sede licet venturus ad imam,
Paret, et iniectis mestus dat colla cathenis,
Et sequitur, nec spernit heri mandata minoris
Paulatim minus atque minus meminisse relictas
Delitias. Iam prata iuvant, iam lucida tranans
Flumina mordet aquas, luditque in gurgite puro,
Fercula iam sibi nostra placent, et libera curis
Otia. Deserti non ampla palatia regis
Anteferat variasque dapes: nam panis et unda
Sufficiunt ac parva domus. Iam membra refulgent
Lota feri, cecidit scabies in fonte salubri
Torpenti contracta situ; iam vertice toto
Altior it solito cervixque thorosior extat.
Iamque tumet phaleris, iam visa monilia mulcent,
Amplaque zona rubens niveisque intexta columnis,
Seque fuisse tuum recolens secum ipse superbit,
Multa minax. Fugit nostro de gramine pastor
Seque suumque gregem procul abdidit. Atria custos
Formidatus habet: plebs importuna procaxque
Hactenus obsessum metuit contingere limen.
Liber ago: meus assertor michi scilicet unus
Est comes assiduus. Quotiens lassata diurnis
Sub noctem curis thalamo mea membra silenti
Composui facilemque oculis dedit hora quietem,
Excubat ante fores. Quotiens me longior equo
Somnus habet fessum, queritur, solisque reversi
Admonet increpitans et concutit ostia plantis.
Illicet egressum vultu plaudente salutat,
Meque preit, loca nota petens et lumina volvens
Sepe retro. Levi sed postquam in margine ripe
Procubui et solitis curis insistere cepi,
Vertitur huc illuc, aditus circumspicit omnes,
Candida tum viridi proiectus pectora terre,
Tandem terga michi obvertit, venientibus ora.
Est inter fontes gelidos locus, undique solis
Pervius alitibus, scopulis et flumine cinctus.
Hac gressu trepidante feror manet ille, viamque
Occupat et magno tegit artum corpore saxum.
Latratu exiguo conspectos nuntiat ante,
Inde ruit, nisi forte vetes; nam plurima servat,
Si quis cunta notet, sensus vestigia nostri.
Iussus inardescit; strictis lentescit habenis,
Torvus ut adversus reliquos, sic blandus amicis
Auribus abiectis tremulaque occurrere cauda.
Prospicit hunc medio transversum calle tremiscens
Rusticus, et legum nodos perplexaque iura
Consiliumque domus inopis, connubia nate
Me percontari solitus, velut Appius alter,
Acilius ve forem, et Musas turbare quietas;
Nunc secum sua solus agit: michi, maxima vite
Commoditas, mecum esse licet; que cunta fatebor
Muneribus debere tuis. Solatia mille
Preterea: saltu colles amnemque fatigat,
Arguta pueros imitatur voce canentes
Et risus motura facit. Penitusque vadosis
Anseribus gravis hostis adest, per littora et altos
Insequitur scopulos: fundo nec tutior imo est
Aliger infelix: medio nam flumine prensum
Extrahit et pingues cenas nolentibus offert.
Sepius atque epulas venatibus ornat agrestes.
Sed iocus est aut ira levis, seu grata natanti
Preda est, seu strepitu offendunt: nam mitior agno
Esse solet parvis. Nunquam, michi crede, vel edum
Vel fragilem tentabit ovem profugamque capellam.
Occursu trepidi leporis quasi territus heret,
At fetas laniare sues validosque iuvencos
Audet et arreptas convellere morsibus aures.
Moribus his quondam diversi a finibus orbis
Missus Alexandro canis est, et regius idem
Et contemptor erat, quem non plebeia moveret
Belua: non damas, non apros ille nec ursos
Tangeret, alta suos servans in vulnera dentes.
Que male cum preceps novisset dona tyrannus
Mox generosum animal, meritum meliora, peremit:
Mittitur hinc alius sevos mactare leones
Doctus et everso tellurem elephante subactam
Concutere. Hunc iuvenis tandem miratus amevit,
Erroremque suum novit, serumque perempti
Penituit, quem non digno prius hoste probasset.
At michi nota mei virtus: impune catellus
Mordeat hunc lactens, quem non gravis ira leene
Terreat orbate nec fervens tigridis ardor.
Tu presens, nisi fallor, eras, quando alta supremi
Atria pontificis subito completa tumultu
Movit, ubi intonuit, villisque rigentibus horrens
Ibat, ut ostensi laceraret claustra leonis.
Vix inde abductus merens magnumque dolorem
Testatus gemitu rauco longis ve querelis.
Sed multum res parva tenet: sit finis, ut unum
Non sileam. Si forte aliquem videt ille tuorum,
Seu casus, seu iussa ferant, quod scilicet absens
Semper adesse tuis non desinis, incipit aulam
Suspirare tuam, vallesque et rura perosus,
Fortuneque memor veteris. Sors libera detur.
Mallet ad excelsam merito remeare Columnam.

AD ARBORES SUAS[recensere]


Silva, precor, generosa ferax per secula, tanti
Vive memor domini! Felices surgite, plante,
Tendite pomiferos sub nubila, tendite ramos,
Herbosumque solum frondosi palmitis umbra,
Dum fremit ore Ieo, dum sicca revertitur estas,
Protegite et solis nimios arcete furores.
Iam zephiro fluxere nives, iam bruma recessit;
Floriger ecce Aries iam piscibus instat aquosis.
Vere habitum mutare novo, viridique colore
Vestiri et letos pro tempore sumere vultus
Ille iubet, qui iam vestri sibi poscere partem
Dignatur fetusque graves dignabitur olim
(Crescite!) magnifica forsan contingere dextra,
Maximus ille virum, quos suscipit Itala tellus,
Ille, inquam, aerie parent cui protinus Alpes,
Cui pater Apenninus arat, cui ditia rura,
Rex Padus ingenti spumans intersecat amne,
Atque coronatos altis in turribus angues
Obstupet, et dominum hinc illinc veneratur eundem;
Adriaci, quem stagna maris Tirrenaque late
Equora permetuunt; quem transalpina verentur,
Seu cupiunt sibi regna ducem, qui crimina duris
Nexibus illaqueat legumque coercet habenis
Iustitiaque regit populos; quique aurea fesse
Tertius Esperie melioris secla metalli,
Et Mediolano romanas intulit artes,
Parcere subiectis et debellare superbos.

AD PETRUM DANTIS FLORENTINUM[recensere]

Si sapientis habent aliquid fantasmata certi,
Spes michi magna boni, longos deus ille labores
Forsitan etherea spectans miseratur ab arce
Et lacrimis iam finis adest. O sera quietis
Tempora grata tamen! Sed quod prior ista videres
Fecit amor patrie, quam, quo melioribus astris
Nascimur, hoc animo colimus meliore parentem.
Et tua nunc igitur vigilantia pectora cure
Sollicitant memoremque sopor suspendit amantem.
Tu michi da veniam, brevior sum, dextra dolore
Segnis hebet calamumque movens sibi fessa videtur
Nodosam versare trabem: tibi cognita causa est.

AD ZENOBIUM FLORENTINUM[recensere]


O felix, cui vel viduam spectare parentem
Contigit atque vagas deserto in monte sorores!
Vidisti quod mundus iners, quod vulgus avarum,
Posteritas quod ceca nequit. Spectacula raro
Ingeniis permissa sacris, tot milia rerum,
Tot curas formasque hominum speciesque laborum
Cernere sub pedibus poteras tranquillus ab alto,
Me procul in tenebris per devia longa viarum
Errantem vidisse fuit. Sed traxit amate
Frondis odor, libuitque sequi, quem iure licebat
Spernere, pyerias ausum decerpere lauros:
Fortior ignavum miles sic signa ferentem,
Doctus inexpertos observat nauta magistros;
Propositi tamen egregii votique modesti
Quisquis es, in nostrum adeo propensus amorem,
Te lete cupidisque animi complectimur ulnis.

AD ZENOBIUM FLORENTINUM[recensere]


Dulce iter in patriam, dulcis fuga: rarior hospes
Attrahit, at note retrahunt fastidia turbe.
Quid facias, anime? Locus is quo pergimus, inquam,
Fert mala iuncta bonis et dulcia miscet amaris.
Cunta quidem subeunda simul fugiendaque nobis
Cunta simul, neque enim facilis discretio rerum:
«Eligit ille fugam». Quid, quod nec aperta volenti
Ianua? In exilium cives egere superbi.
Claudit iniquam urbem qui ius sibi supprimit equum.
Est genus exilii tacitum, sunt vulnera ceca.
Miraris? Cui non paucorum iniuria nota est,
Quam fovet immemoris populi patientia nostri,
Vel vi rapta domus, vel pascua ruris aviti,
Amisseque preces et tot per inane querele?
Indignor, ne vera negem. Tecum ne licebit
Glorier? Amplexa est gremio nos aurea Roma
Et civem dignata suum, dulcisque Maroni
Parthenope, sacro fedus feriente Roberto.
Quid referenda michi seu docta Bononia legum,
Seu salis inferni decorantes littora Pise,
Atque Adrie imperitans alter que Venetia mundus,
Historieque parens Patavum, seu Smyrna Latinis,
Mantua sideree nutrix longeva poesis,
Parma vel imperii clipeus, si credimus olim
Romuleos dum dura duces fortuna premebat.
Quid loquar hesperias urbes atque oppida nostrum
Inter honoratos numerantia nomen alumnos,
Vestra quod una suis abolet Florentia fastis?
Longius impellor, calamum rapit ira calentem;
Gallia me voluit, proles generosa Philippi
Non neget: extrerni proprium voluere Britanni:
Immeritum, fateor, sed in hoc michi sidera saltem
Dextra favent, levi mulcentia luminis astrum.
Quo tulit ecce dolor! Leso tu parce loquaci,
Non fugimus patriam, sed nos fugat illa profecto.
Mos vetus exemplis illustribus! Aspice busta
Sparsa virum, patria vetitum tellure iacere,
Quos cives, quenam peregrino in pulvere saxa!
Quos cineres, que membra premunt! Solabimur ergo,
Et moniti meliora animo tolerabimus equo.

AD BRUNUM FLORENTINUM[recensere]

Pyerias comites et plectra sonantia Phebi,
Hemoniamque alio laurum procul orbe relictam
Noveris, antiqui precium predulce laboris.
Tristia pro Musis habitant precordia cure,
E quibus infaustas mors imperiosa choreas
Fortuna modulante ciet. Non aridus agnos
Dente lupus rapido, teneros non feta iuvencos
Tigris et imbelles Iovis armiger ungue columbas
Acrius insequitur, quam me trux illa meosque,
Me linquens rapiensque illos; quo Musa dolore
Ceptum liquit opus; elegos et flebile carmen
Fessus arat calamus, siccis sitit Africa glebis
Nostra, fatigato longum deserta colono,
Castalii nec fontis opem, nec frondis odorem
Sentit apollinee, sed robora dira, cupressos,
Funereosque rogos lacrimarum proluit imbri,
Quem nimbi tristesque animi peperere procelle.
Heroas canere institeram: conatibus obstant
Sidera magnificis; alio levis orbita calle
Ingenii transversa mei. Male sanus ad egros
Ducor et heu merens aliorum lumina tergo:
Cogis enim, Fortuna nocens, en tempore quanto
Quinque sepulcra virum, quales si prisca dedissent
Secula, meonio vigilatum carmen Homero
Clara vel ausoniis celebrasset Mantua Musis.
Ergo deas alibi, sed quid loquor? Omnia tecum,
Et Phebum et comites totumque Elicona require;
Ars michi iam gemere est et castigare gementes.

AD GULIELMUM VERONENSEM ORATOREM[recensere]

Febribus obsideor validis mortemque propinquam
Suspicor: hec inter turri vigil improbus alta
Excubat, et rauco pernox obmurmurat ore.
Classica dira fremunt, belli circumvolat horror,
Ditia barbaricis vacuantur rura rapinis
Innocuusque cruor per dulcia funditur arva.
Vulgus inane gemit, taciti stant limine patres,
Femineeque sonant per compita mesta querele.
Singula dum premerent, celsam rationis in arcem
Evasi, fateorque libens hec tempora linquo.
Hactenus hic animi status est michi, cetera morbo,
Si nequeam victus, pro me vaga fama loquetur.



===AD EUNDEM===
<poem>

Actum erat, extremam victus rapiebar ad horam,
Potio ni tristis bilem domuisset amaram
Artifici pretenta manu. Mox limine ab atro
Mortis ad astrigerum videor michi versus Olimpum,
Nunc terram titubansque premo. Voxque ipsa fatetur
Semianimem pallorque gravis, spes reddita vite,
Cetera conveniunt morti. Tu vive diuque,
Quicquid erit, letum, nostri memor, exige tempus.

AD IOHANNEM BARILEM NEAPOLITANUM MILITEM[recensere]


Doctus ad horrificam delectus nauta procellas,
Grande onus et rari mixtam tibi sentis honoris
Materiam imponi. Famam, nisi fallor, amabat
Qui iussit tam magna, tuam; verum otia nostra
Oderat ac requiem. Spectati dextra magistri
Poscitur ad clavum quotiens violentior auster
Incubuitque vadis scopuloque illisa maligno
Ingemuit raucum iam pervia fluctibus alnus.
At quotiens celo mitis iacet unda sereno
Blandus et Hesperio zephirus suspirat ab axe,
Cura gubernacli minor est, minus indiget artis
Atque opere, fragili quamvis credenda lacerto.
Tu syrtim ambiguam ventis frangentibus equor,
Littoreos ve canum strepitus refluam ve Caribdim
Euxinum ve fretum rapidi sub faucibus Histri
Ingressum te, care, puta. Tamen omnia virtus
Vincet et ancipiti tua carbasa certa profundo
Vis animi generosa reget. Mirabere forsan:
Spes ea, vester amor, desideriumque metusque
Sollicitant, quo calle queam de littore tuto
In puppim transire tuam, visurus ab alto
Monstra maris tumidi et portum subiturus eundem.

AD NICHOLAUM FLORENTINUM[recensere]


Si iuvat agricolam ruris spectata subacti
Gloria, dum fulvas oculo metitur aristas
Divitiasque suas, tamen idem in colle benigno
Dulcius aeriam quercum fagumque comantem,
Pampineisque notat vestitam vitibus ulmum:
Pastorem si fama gregis vulgata superbum
Efficit, ac toto secernit ab agmine magnum
Letior herbosa ludentem in valle iuvencum,
Hunc colit ante alios mulcens, hunc nomine certo
Signat, odoratis intexens cornua sertis.
Quanta michi gentique putas tua gloria nostre,
Quantaque lux patrie, quem tot tolerare laborum
Aspera, tot laqueos cauto transcendere gressu
Hostibus horrendum carumque videmus amicis,
Quem nec torva minis, claro nec perfida cepto
Blanditiis Fortuna movet, tam tristibus unum
Quam letis mirata virum. Tibi carbasa cimbe
Et clavum lassata sue Trinacria tandem
Credidit. Extrema sic tempestate magister
Eligitur, dubio miles sic sepe duello.
Sorte sub ancipiti, generosis lecte periclis,
Vive tui nostrique memor. Quas insita virtus,
Quas animo, spes nostra, faces, tibi prima placendi,
Proxima cura bonis, turbeque accendet amanti,
Quos inter numerare tuum dignabere vatem.

AD FLORIANUM ARIMINENSEM MUSICUM[recensere]


Orpheus Euxinios solitus vel carmine fluctus,
Vel Thracum mulcere feras truncosque sequentes,
Clarus avis proavisque fuit secloque loquaci
Inter semideos habitus: sed tempore nostro
Orpheus alter adest, si quid michi credere tutum est,
Non minor antiquo. Nisi quod modo surda canenti
Monstra parit tellus; redeat licet ille, nec iram
Nec luxum frenare queat victusque tenaci
Cedet avaritie, tanto fecundior etas
Sera mali, tantum has acie vicere nepotes
Ut longo postliminio consumpta reposcant
Membra senes stygiaque datum sit valle reverti,
Tangere iam dubias mensas dextrasque cruentas
Permetuant, tectoque negent habitare sub uno,
Aut simul invalide retinacula solvere puppis.
Adde quod ignavo calcar locus incutit evo
Et mundi sentina gravis: sic pestibus una
Musica cum geminis bello concurrit iniquo.
Collibus his Rhodope multum, me iudice, multum
Impar erit feritate sua, nec Thracius Hebrus
Certet aquis Rodani. Sunt hic predura metallum
Pectora, sunt silices animi, sunt viscera flamme,
Semiviros per prata boves, perque atria cernas
Semiboves errare viros. Non unus opacam
Minotaurus habet perplexi tramitis aulam;
Plurima permixte ceceque libidinis extant
Signa per infames partus sobolemque nefandam,
Et natos furor unus agit rabiesque famesque
Dira, nec immites cessant a sanguine fauces,
Nec septena virum, sed iam millena vorantur
Corpora iustorum, nec sole urgentur Athene,
Sed cupidis totus laceratur dentibus orbis.
Hortor abire locis, Itala tellure daturum
Ingenii documenta sui; tum currere quercus,
Saxaque mota sono blandosque videbimus ursos.

AD EUNDEM[recensere]


Cesserat assidua victus prece plectiger Orpheus,
Orpheus hic presens, evo, non arte secundus,
Ausus opes sprevisse inopes, ignobile pondus,
Iamque animo carpebat iter, sed vasa legenti
Occurrit violentus Amor, dextramque superbam
Inicit invalido. Mirum! Meretricula tanto
Imperat ingenio: cessit reverentia, cessit
Alma fides, cessere preces. Sic vincimur omnes
Unius illecebris et Musica servit Amori,
Cui mare, cui tellus, cui servit Iupiter ipse.

AD IOHANNEM BOCCACIUM FLORENTINUM POETAM[recensere]

O ego, si qualem tu me tibi fingis amando
Sors daret, ut vigiles sopirem carmine curas,
Qualia nubifere scopulosa per avia Cirre,
Qualia castalii modularer ab aggere fontis,
Solamen latura tibi! Sed, crede fatenti,
Fallit Amor, qui sepe deos hominesque fefellit,
Iudiciis adversa lues. Si carmina vulgus
Nostra legit, que causa tibi nunc summa querele est,
Quod passim vulgata avido celentur amico?
Nil michi, nil nostris poterat contingere Musis
Tristius: id primum moturos nempe libellos
Admoneo, ut vulgus fugiant paucisque placere
Contenti hospitibus, penitus fallentibus auris
Abstineant, plaususque leves et murmura temnant.
Ingenio sin fata favent, ut forte per ora
Docta virum vivus volitem, licet ardua semper
Hec via sit temptata michi, tamen ipse mearum
Conscius obstupeam rerum. Dum scribimus ecce
Horrendum violenta tonat miscetque dolores
Et varios Fortuna metus. Tot vulnera rectum
Totque minas perferre grave est. Hinc nuntius atque hinc
Tristis adest: illum mors abstulit atra sodalem,
Hunc gladii rapuere truces, hunc carcer, at illum
Morbus habet, volucres alius rabiemque ferarum
Equoreosque alius pascit sub gurgite pisces.
Cor michi non adamante rigens, nec ferrea mens est,
Permoveor. Taceo propriam, que longa malorum
Historia est; quibus hoc signum petat illa sagittis,
Pectus et hoc quanto pretentans ariete pulset.
Obnixi contra stamus, tum pondere nostro,
Tum simul exemplis: quis monstrum fortiter illud
Vicerit interdum trepidi titubamus. Ita omnem
Corpoream requiem mentis labor, atque vicissim
Pacem animi internam fortune prelia turbant.
Vincemus tamen, ut spero, clarumque tropheum
Victa ferox inimica dabit. Sed, stante duello,
Turbidus ingenii status est, vix temporis huius
Acta probare rear doctos. Verum omnia postquam
Nostra placent, voti compos, breve suscipe carmen
Et fesse lege signa manus, ac mitte querelas.

AD BARBATUM SULMONENSEM[recensere]


Rus michi tranquillum media contingit in urbe,
Rure vel urbs medio, sic prompta frequentia soli.
Promptus et in latebras reditus, dum tedia turbe
Offendunt. Hos alternos urbs una regressus,
Hos dedit una domus, senium que pellit et iram:
Nam desiderium valvas transgressus abunde
Lenio, semper adest oculis animoque vicissim
Quod placeat possitque graves avertere curas.
Rursus et, ut strepitus pertesum, limen amicum
Transeo, multa uno fugiens fastidia passu,
Et querulum obverso secludens cardine vulgus.
Hic michi tanta quies, quantam nec valle sonora
Parnasi, nec cecropie per menia ville
Invenit studiosa cohors, heremoque silenti
Vix Egiptiace cives, nisi fallor, arene
Angelici sensere patres. Fortuna, latenti
Parce, precor, parvoque volens a limine transi,
Et regum metuenda fores invade superbas.

AD EUNDEM[recensere]


Sors sua quenque vocat: rigidam transire per Alpem
Sole nivem radio nondum frangente, iubemur,
Obscenosque locos, informia claustra malorum
Atque feram Rodani totiens contingere ripam.
Heu quis agit mea fata deus? quis sidera volvit
Noxia? Si patrium fesso fortuna sepulcrum
Invidet, extrema liceat iacuisse sub Artho,
Aut ubi serpentes habitant, ubi nascitur Auster,
Caucasea sub valle libens, Athlante sub alto
Et vivam et moriar, modo sit, dum vivitur, almus,
Cuius ab alternis respirem tractibus, aer,
Barbara, dum morior, saltem cui reddere corpus
Terra queam. Nichil e toto plus posceris orbe.
Hoc etiam, fortuna, negas; huc volvis et illuc,
Nullaque iam tellus, nullus michi permanet aer,
Incola ceu nusquam, sic sum peregrinus ubique.
Siste, precor, quacunque libet regione meoque
Ludibrio lassare, ferox. Non munera regni
Multa tui, non ampla peto; permitte quieta
Paupertate frui, patere hanc in rure reposto
Etatem transire brevem. Iam proxima mors est,
Libertasque simul, medium sine turbine tanto
Tempus eat; non ambitio nec avara trahit mens.
Tu longos sine fine adigis perferre labores;
Qui, quoniam assidue rapido cum tempore crescunt,
Quis michi portus erit? qualem sperare senectam
Linquitur? O miseris perplexum ambagibus orbem!
Celsa tremunt, pendet medium, calcamur in imo.
Ima placent, tamen aerio ceu vertice semper
Mens tremit et medio pendet velut anxia calle.
Id queror in primis. Quenam hec discordia rerum?
Si nimbos sevumque iugis sevisse Tonantem,
Si pelago fluctus tempestatesque profundo,
Naufragiumque gemam, desit patientia et equi
Iudicium: arentis sed enim modo gurgitis undi
Obruor indignans, humilique in pulvere ventis
Fulminibusque premor: sic nil michi profuit altum
Solicite vitasse locum. Verum ista profecto
Iusta, sed et sera est et longa et vana querela.
Sors igitur mea me repetit tritumque viator
Prendere iussus iter carosque relinquere amicos,
Urgeor alpinum raptim penetrare Tridentum,
Danubiumque novum iuvenemque ab origine Rhenum
Germanosque lacus: claudit namque hostis apertas
Ense vias. Quid agam? Rebus parere coactum
Durius est, et ferre iugum sine murmure prestat.
Pareo. Tranquillum dulcis michi fluxerat annus,
Sed brevis heu nimiumque fugax, oblitaque forte
Tantisper fortuna mei, dum cetera gaudet
Precipiti versare rota, michi grata relinquit
Otia, nunc eadem sphingosa negotia reddit,
Et labor invisus placidam fugat ecce quietam.
Tu, felix Barbate, tuum ne desere nidum.

AD GUILELMUM ORATOREM VERONENSEM[recensere]

Ausonias spectare fores adamante superbo,
Non silice exstructas, nisi te sine dulce fuisset:
Vidi etenim limenque rigens et claustra supremi
Artificis firmata manu nymphasque sonoras
Ceruleumque Athesim subeuntem gurgite blando.
Flectitur ille volens alpini conscius ortus
Et supplex melioris adit confinia mundi
Natureque humiles grates agit, alta Verone
Menia, frondosos colles, pulcerrima Martis
Pascua et Adriaci famosas equoris urbes,
Non Istrum Peucemque feram, glacialia rura,
Littora nec Scythici visurus turbida ponti.
Non modo res nostras igitur, pecudumque ferarum,
Ac terras fluviosque vagos invicta regit sors.
Vidi et terrificam solido de monte ruinam
Atque indignantes precluso tramite Nymphas
Vertere iter dextramque vadis impellere ripam,
Et didici insano provisa pericula vati,
Oppressum subita populum sub strage misellum.
Mors inopina hominum et proprii mens inscia fati!



===AD IOHANNEM BARRILEM NEAPOLITANUM MILITEM===
<poem>

Res ingens tempusque breve est: hec summa malorum.
Inscius in laqueos recidi. Quid singula verbis
Expediam cecumque chaos, laberinthia claustra,
Erroresque novos et inextricabile septum,
Solicito quod turba gratu miserabilis ambit,
Amissumque semel nequit unquam attingere limen?
Hic me delusum totiens, nunc sidere mesto
Carcer habet miserique vagor pars una popelli,
Ipse michi indignans inamenaque compita lustro.
Rex tonat horrendus, stat sortibus urna malignis.
Quis iussus prior ire mori? quem fata secundum
Seva vocent? Nec fila ferunt, nec verba puelle
Regine miserantis opem, nec Dedalus usquam est.


AD FRANCISCUM PRIOREM SANCTORUM APOSTOLORUM DE FLORENTIA[recensere]


Miraris que causa more? Laberinthus in arvis
Niliacis Gnosoque fuit, mox tertius error
Lemnius, extremus clusini gloria regni.
Omnia succumbunt senio, ruit ecce quaternus
Carcer et auroram cece videre caverne.
Sed toto Dictea domus famosior orbe
Iam nomen vel sola tenet, solusque repertor
Consilii vulgo clarus cautissimus idem,
Et genitricis enim et nate solator amantis.
Armenti regina ducem miserabilis arsit,
Et subiecta fero mendacis tegmine vacce
Optavit verum esse pecus, sed honestior ignis
Corripuit sobolem, salva pietate, furenti
Ignoscendus amor. Ruit horrens machina postquam
Dextra viri fortis monitis annata puelle
Perculit informis squalentia pectora monstri.
Ipse faber fraudum penna trepidante per auras
Fugit, et amisso mestus super equora nato,
Fessus et euboica demum requievit in ora,
Qua secat argolico campanas vomere Baias
Advena calchidicus fruiturque salubribus undis.
Sed quorsum tibi nota trahens ignota profari
Demoror? Utque volans alium delatus in orbem
Dedalus ad Rodani levam, nova monstra novasque
Ambagum formas et plena doloribus antra
Struxerit, ut nullus reduci vestigia filo
Dux incerta regat, laqueos ut nuper in istos
Inciderim nequeam ve pede cum laude referre.
Non hinc egides, non hinc minoia proles
Dedalio ingenio freti, non ipse magister
Exeat: ira viam faciet, dolor induet alas.
Hinc ego vel nudus fugiam, nisi barbara busti
Sors michi servatur, fugiam similisque volanti.
Iam Ligurum colles facilemque remetiar Alpem,
Limina pontificum totiens damnata relinquens.


AD EUNDEM[recensere]

Scilicet immense quod Flaccus dixerat urbi:
«Belua multorum es capitum», sibi vindicat omnis
Villula. Fumosis sunt oppida menibus, unde
Pastor et hirsutus quondam veniebat arator,
Nunc vagus impostor quique omnia littora lustret
Insomnis mercator adest, quique omnia sulcet
Equora, et excisum patrio de stipite remum
Ignotis qui verset aquis; qui sidere in atro
Pervigil instantes mundo notet ante tumultus,
Publica presagis aut funera cernat in astris,
Aut simulet; qui vel tristi radice paventem
Egrotum, vel morte levet; qui pulvere et herbis
Improbus ex variis medicatum spondeat aurum;
Vulnera qui curet verbis et credula fallat
Artibus innumeris insani pectora vulgi,
Solvere qui legum laqueos et vincla professus
Sudat et attonitum teneat sub rostra clientem.
Quid loquar artifices scelerum, quos surgere passim
Cernimus, immites humili de stirpe tyrannos?
Iam quecumque palus Syllas alit atque Nerones,
Portentum regale prius sic flumine longo
Assyrium nostras defluxit virus in oras.
Nos miseri, venale pecus, vilisque lupine
Preda famis, sequimur dominos, dominarier orbi
Quos magni docuere patres. Nec tuta dolendi
Libertas iusteque sonant impune querele,
Supplicium dolor ipse timet, nec parva gemendi
Materia est, non flere palam. Maria horrida velo,
O mea Calliope, et remis fugiamus adactis,
Securum carpamus iter, speciesque laborum
Et cursus vite varios populumque canamus.
Leditur hic gratis, cuius discrimina mille,
Mille artes et mille vie parque omnibus error.
Quelibet ancipitem pariet tibi silva sophistam,
Vepribus eliciet doctum nemus omne Platona,
Quolibet argutus procedet Tullius antro,
Aliger ex omni veniet tibi Dedalus Alpe.
Si status hic ruris, quenam confusio vasto
In populo, qualis magna labyrinthus in urbe?
Que si visa premunt animum, si dulcia turbant
Otia, cuntamur tristes abrumpere nodos
Ac letam temptare fugam? Vestigia vulgus
Nota sequatur iners; at nos Elycone sub alto
Secretos longe nitamur carpere calles.

AD ITALIAM[recensere]

Salve, cara Deo tellus sanctissima, salve,
Tellus tuta bonis, tellus metuenda superbis,
Tellus nobilibus multum generosior oris,
Fertilior cuntis, terra formosior omni,
Cincta mari gemino, famoso splendida monte,
Armorum legumque eadem veneranda sacrarum
Pyeridumque domus auroque opulenta virisque,
Cuius ad eximios ars et natura favores
Incubuere simul, mundoque dedere magistram.
Ad te nunc cupide post tempora longa revertor
Incola perpetuus. Tu diversoria vite
Grata dabis fesse, tu quantam pallida tandem
Membra tegant prestabis humum. Te letus ab alto
Italiam video frondentis colle Gebenne.
Nubila post tergum remanent; ferit ora serenus
Spiritus et blandis assurgens motibus aer
Excipit. Agnosco patriam gaudensque saluto:
Salve, pulcra, parens, terrarum gloria, salve.

AD ILDEBRANDINUM PADUANUM EPISCOPUM[recensere]


Nuper ab Oceano multa cum laude reversum
Occiduo, nunc et silvas et rura sequentem
Aspera, que fluctu glacialis proluit Hister,
Conscius ingenii iam te satis arbitror omnem
Europe spectasse situm. Te iudice, pauca
Disseruisse velim, quantum seu gallica Tempe,
Seu fera Teutonie tellus orbisque britannus
Distet ab ausonio, quantum simul inter utranque
Hesperiam intersit. Namque et michi cura videndi
Multa fuit terrasque labor penetrare remotas,
Nec novus hic mentem subit impetus. Acta poetis
Iam pridem rerumque aliis memorata magistris
Precipue nostro res decantata Maroni est,
Et michi post alios; rauco sub murmure dicta
Nunc iterum aggredior, non inscius hanc michi causam
Multorum fortasse odii. Si vera profecto
Sunt tanti, ut pariant hostem, michi nullus amicus
Esse potest; nullam querendi contulit artem
Ingenium studiumque michi, nec conferat oro.
Ergo ego vera loqui, fierem ne publicus hostis,
Haud veritus, moneo ac testor: qui forsitan egre
Hec legerent, oculos avertant; perlege solus:
Namque tibi Musisque cano vulgumque relego.
Iam primum quacunque animis regione vagemur
Sive per has nostris habitatas gentibus urbes,
Sive per Assyrie populos (nam longius ardor
Evehit) Egiptumque magam, quos subdolus ille
Mentitus mandata Dei mulcendo fefellit
Sive per ignotos ritus, ubi ceca prophanis
Templa deis, cultroque ferox ubi dira sacerdos
Exta secans, fedisque miseros inhiare sacellis
Gaudet et attonitos cura suspendit inani;
Quo te cunque moves, quocunque sub ethere sistis,
Multa tibi occurrent propriis metuenda colonis,
Multa tibi variarum aderit penuria rerum.
Musa, gradum cohibe: quorsum temeraria pergis?
Conspuet insanum iam iam tua carmina vulgus,
Turba suos teneat mores, nos nostra loquamur.
Gallia nec vitem nec munera Palladis ante
Noverat, hos serum meruit gustare liquores,
Postquam Roma fuit. Sed adhuc ibi rarus olive
Frondet honos: nam poma quidem fragrantia nostri
Orbis, et aurato nusquam virgulta colore.
Hec quoque diversis uterum fecunda metallis
Non solvit, scatebrisque caret, quibus egra leventur
Corpora, nec gregibus tondetur leta superbis.
Musa, gradum cohibe. Quorsus temeraria pergis?
Germanas transire nives atque horrida vasti
Frigora Danubii placitum, et quos dextera Rheni
Ripa procul fixo subiectos respicit axi.
Dulcius e rapto victuros pane Suevos,
Ceruleos Albis quos irrigat amne Boemos,
Quos Hypanis parve gignens animantia vite
Aut vagus algenti Tanais disterminat unda.
Hec loca nil Bacho debentia, nilque Minerve
Atque parum Cereri, sileant. Pars magna britanni
Littoris aut messem bibit aut liquefacta Lyei
Poma, loco sevo rarum, nisi cara vehantur
Vina mari, precio misere mage dulcia vite.
Flandria quid sitiens haurit nisi pocula mellis
Aut aliunde gravi venientia vina labore?
Quid nisi telluris cumulos iam sole recoctos,
Quos operosa estas brume transmittit inerti
Terrarum pars illa cremat? Nimis ordine longum est
Enumerare plagas, quas frigida contegit Ursa,
Fertilis at zephiro situs est et fertilis Euro
Et sua fertilitas nimboso contigit Austro.
Quis tamen ignorat quantum est quod desit ubique,
Natura retrahente manu? quantum ve quod obsit?
Hinc decor omnis abest nemorum, illinc dulcis aquarum
Copia, damnose vastant hec arva paludes,
Illa necant sentes vel putris acervus arene,
Ille locus tigres silvis errare profundis,
Ille videt gelido volitantes ethere gryphes,
Ille truces pardos, rapidos habet ille leones,
Ille venenosos stirpes herbasque malignas:
Germinat hic morbos, hic pullulat aspide multa.
Contra autem bona vera animi ingeniumque supremum
Aoniamque lyram, quam Grecia victa Latinis
Tradidit, innumerasque libens pretervehor artes.
Italie quid obest, nisi Mars violentus obesset?
Quid ve deest Italis, nisi pax non deforet una?
Nostra patent nostris, aliena revolvere mens est.
Musa, gradum cohibe. Quorsum, temeraria, quorsum?
Ulterius transire veto, ter iussa quiesce.

AD ANDREAM MANTUANUM POETAM[recensere]


I, duce vecta Pado: levis est descensus amici
Gurgitis auxilio, donec deflectere cursum
Obvius admoneat Benaci filius alti.
Inde sinistrorsum perges, eque amne secundo
Ibis in adversum, qua clara Maronis origo
Mantua, Pyeridum quondam domus alma sacrarum,
Nunc sedes invicta ducum, que classica plectris
Miscuit et vincto veneratur Apolline Martem.
Unum ibi nostrarum preconem, littera, rerum
Invenies, hunc tu nostris solabere verbis.
Nam nostram dolet ipse vicem, facilesque susurros
Ruminat insulse permotus murmure turbe:
Leta sibi in primis vultuque occurre sereno,
Hisque indignantem alloquere. Etsi nulla sine hoste
Gloria, parva tamen nobis obiecta duelli
Materia est: quos iam lustris oblita duobus
Torserit invidia, non invenisse quid hiscant?
Conceptum qua parte vomant e pectore virus?
Una venenatis vix tandem syllaba verbis
Ostendit fecitque viam; pro crimine summo
Produxisse brevem arguimur, sed ceca profecto
Invidia est, cumulans nostre preconia laudis.
Eximie indicium forme vix pauca, nec equo
Iudice, que damment, inter tam multa, notari.
Nevus in insigni, quamquam levis, eminet ore,
Deformis facies mendam tegit; omnia quando
Offendunt oculos, vitium non cernitur unum.
Nos igitur, que summa rei est, an carmine longam
Fecimus imo brevem, quod carmine constat eodem:
Anne autem geminum dedit addita consona tempus?
Sic animis, sic ingenio torpere videmur?
Hec nobis ignota putant, id Musa mereri
Nostra potest, tenerisque Helicon dilectus ab annis?
Esto: ignota putent duo: num pugnantia, capta
Mente, simul loquimur: iuxta an longamque brevemque
Ponimus? Haud equidem censorem id credere nostrum
Crediderim; quamvis soleat sibi fingere multa
Spumea precipiti torrensque insania Bacho.
Somnia mira vident vigiles et febre sine ulla
Occupat invalidum cerebrum violenta prerenesis.
Falsum autem si sepe videt mens egra, quid ille,
Quid videt ille furens Bromii Venerisque sacerdos,
Phryx verus, semperque cibo somnoque sepultus
Extremamque trahens vina inter dulcia noctem?
Nota canis rabies, stant argumenta; videbis
Horrentem setis, oculos ardere vagantes:
Latrat in absentes, metuit contingere lymphas.
An brevis est. Quid ais? quod monstrum fata minantur?
Que schola grammaticum vatemque remisit asellum?
Vina dedere animos, fecerunt vina poetam.
Sentio: pica merum tetigit rostroque madenti
Decertare audet Musis. Iam simia tigres
Audebit tentare feras et aranea telas
Texere Palladias, cignosque lacessere corvus.
Vis vini omnipotens! Tenerum fugat ille pudorem,
Excitat ingenium, mutos facit esse disertos,
Qui modo vix calamo commissa negotia ruris,
Clamosi seu bella fori trepidante notabat,
Conductus prectio tenui, nunc sidere mesto
Carmina nostra notat, nunc, consultore Cratino,
Umida verbosis eructat metra tabernis.
Venit in Aonios subito rudis incola montes,
Infecitque locos: illo spectante choream
Virginei solvere chori, Peneia laurus
Aruit et faciem mutavit Castalius fons,
Allisit saxo cytharam turbatus Apollo,
Collega regnante suo: Niseia victrix
Ars, et uterque Deo collis submittitur uni.
Rusticus en censor novus, en proiectus ab astris
Venit Aristarcus, obelis armatus acutis,
Nil atramentis unquam quod carpere possis
Sepe, sed ad mensam reges et prelia Troie
Victaque non modico describens Pergama musto,
Nec pudet insultare aliis. Ea gloria fusco
Visa animo, fumum celo nebulamque sereno
Obliquis captare oculis et digna triumpho
Syllaba nec cernit primum se falsa videre,
De nichilo insultat, maculas in lumine demens
Fert proprio queritque alibi: sic illa tenebras
Ceca suas putat esse domus queriturve puella
Commigrare petens. Nota est tibi fabula, duro
Que Senece risum movit. Sed callidus iste
Nostra scripta manu servare poemata fertur,
Syllaba monstratur vulgo, nostrumque patenter
Arguit errorem. Mirum, nam syllaba nobis
Hec eadem servata domi est, ibi cauta tenorem,
Et tempus tenuisse suum. Si missa retentis
Discordant, cur peiorem sententia vergit
In partem? Cur non potius properantis in actu
Error erit calami? Quod sepius accidit alta
Tractanti, ingenio culpam hanc ascribere mordax
Emulus audebit? Verum audeat; unica nobis
Sit nota, que crebra est aliis, et crebrior ipsi
Virgilio, fervens quandoque tepescit et alget
Euripides quandoque sonans raucescit Homerus
Et quandoque Maro currens pede claudicat uno.
Divinum est quod labe vacat: mortalia nunquam
Reprehensione carent. Igitur, si iure Latino
Accusator agit, petimur si crimine vero,
Crimen erit veniale tamen, livorque sinister
Lentus, iners, studiis pretendens retia nostris,
Torqueat in gyrum sese pariatque subinde
Quod premat invisam graviori vulnere famam:
Tristis enim invidia quales effundis abortus?
Ridiculus partus, spatio brevis una decenni
Syllaba, turrigeros citius tres unica natos
Indica barbaricis peperisset belua silvis.

AD AMICUM TRANSALPINUM[recensere]


Perdis, amice, operam; mens est michi certa manere
Hic ubi sum: non me validis rapidissimus undis
Impulerit Rhodanus, recta non Circius aura
Menia concutiens, ubi tu tibi tempora vite
Deligis ac bustum; non compita vestra terentes
Mille simul, parva que stridunt urbe, quadrige,
Anchora fixa solo est, moveant. Tu calcar amoris
Incutis absenti, quo frena morantia rumpam.
Dum meminisse iubes, quod ut obliviscerer omni
Exhortandus eram studio, tu dulce caducum
Ingeris experte formeque fugacis honorem
Et veterum michi multa novas monimenta dierum.
Hec tamen ipsa olim, que spes erat ultima victo,
Causa fuere fuge, iamque hec puerilia retro
Linquimus, ad metam rapimur properantibus annis.
Una fuit quondam depectere cura capillos,
Impendere diu speculo, componere vultum,
Multorum placuisse oculis; sed transiit etas
Illa michi in tergum et nunquam reditura volavit.
Iamque animum maiora trahunt: quid precipis ergo?
Consiline tuo senior, iam segnis amator,
In flammam laqueosque ruam et iuga nota subibo?
Dii meliora boni! Licuerunt multa iocose
Tunc puero, nunc pauca viro, suntque illa pudori
Fabula quod populi fuerim digitoque notatus.
Ista, precor, sileant, igitur, ne carpere mores
Nunc etiam videare meos, si pauca iuvente
Blanda putes motura senem. Tua dulcis, amice
Interpellat item facies? Sed forsitan equum
Id fuerat, tua cum totiens me traxerit illuc,
Ut mea te tandem semel huc rapuisset imago.
An me Romani dignatio sacra moveret
Pontificis, quem sepe meos ais ordine gressus
Et longas quesisse moras? Frons mitis ab alto
Prospicit illa suos, quibus annumerare pusillum
Me licet. At quorsum sitis immortalis habendi
Volvet inexhausto mortalia corda labore?
Sit parto sine lite frui. Si plura petuntur,
Nec bene fundatum locus interrumpit amorem,
Et patulas habet ille manus et brachia longa,
Cum quibus et terras regit et freta transilit ampla
Precluditque fores Erebi celumque recludit:
Spes autem me nulla trahit, quia nulla cupido
Alligat et nullis ardent precordia flammis.
Ingeniosus amor, quas non te vertis in artes?
Que tibi non tentata via est? Horroribus imples
Quam variis? Hinc bella fremunt, hinc arma parantur,
Omnia pervideo. Sed quis locus absque periclo?
Que magna cum laude quies? Stat iuncta labori
Gloria languentem spernens operosa soporem,
Despiciensque minas. At qui te detinet, inquis,
Est mortalis homo: vita sic pendet ab una
Sors tua. Sed quenam, queso, non pendula sors est?
Stamine pendemus tremulo: moriturus amici
Immortale caput voto vesanus inani
Optarem? Non tanta premunt oblivia rerum.
Sum memor ipse mei, sed enim pars magna superstes
Huius erit; multum adiciet lux ultima fame.
Clara quidem longos virtus ventura sub annos
Viribus ipsa suis sublimis ad ethera surget,
Non aliena petens inopis suffragia lingue.
Si tamen et presens calamus promittere quicquam
Auderet, promeret; nec sarcina nominis ingens
Afforet auxilio. Verum hinc gravioribus urges
Inde latus stimulis, siquidem modo rara per omnes
Et suspecta fides animos. Clarissima certe
Ars, virtus, doctrina, fides rarissima semper.
Hunc tamen ex raris, siquid michi credis, habeto.
Frustra igitur terrere paras; si tempore virtus
Prisca viget nostro, si qua est probitasque fidesque,
Pectore in hoc habitant, olim concorditer una
Viximus et reliquum parili stat vivere nexu.
Tempora partimur varioque expendimus usu,
Et noctem longoque diem sermone morantem
Ducimus. Obrepit quotiens assueta voluptas,
Solus ego populum fugiens et rura pererrans
Solus et ad ripam tenera resupinus in herba
Ardentes transire dies rabiemque Leonis,
Curarum liber video vacuusque malorum,
Dum gravidus redit autumnus volucrumque catervis
Retia complentur. Breve sic, comitante chorea
Pyeridum, in silvis et labile ducitur evum.
Hec mia vita placet, non ambitionis in aulam
Invidieque sacram post tot documenta reverti.
Gratius iste quidem, quanquam iam fessus eundi,
Pes Italam calcabit humum purumque serenum
Letius his oculis et sidera nostra videbo.
Post ubi longevo finem factura labori
Affuerit suprema dies, solamen et ipsum
Mortis erit, tanti in gremio lacrimantis amici
Lassatum posuisse caput manibusque sepulcro
Invectum iacuisse piis; post prelia tanta
Fortune, Ausonia saltem tellure recondi
Dulce michi, et patriis longum requiescere saxis,
Seraque cum fragilem tumulum convulserit etas,
Lenius Hesperia cinis hic agitabitur aura.

AD EUNDEM[recensere]


Quando erit obscuri laribus contentus Amicle
Cesar, et imperium spernet bellumque timebit,
Appius invise metuet certamina plebis,
Mutus erit Cicero, formosus Galba, fidelis
Hanibal, infidus Scipio, Catilina pudicus
Ac pius, armatus Thersites sternet Achillem,
Cherilus altisono carmen dictabit Homero,
Sol Stygia perrumpet radio et mirantibus umbris
Tartaream subito complebit lumine vallem;
Ethera bos facili penetrabit et astra volatu;
Oceanum formica vado, Tanaisque repente
Ibit aqua, stringet glacies densissima Nilum,
Nix eterna teget Meroen, nunquamque carebunt
Imbre meduseis infecta cruoribus arva,
Surget ab occasu nitidis Aurora capillis,
Retrogradumque diem fuscos transmittet ad Indos,
Et Padus ad fontem, Vesulique redibit ad arcem,
Ethna vomet fluctus gelidos et Sorgia flammas,
Aura movebit agros, contemnent nubila ventos,
Montibus errabunt pisces pelagoque leones:
Tunc tua propositum convellent carmina nostrum.

GENETHLIACON MARCI MEDIOLANENSIUM PRINCIPIS[recensere]

Magne puer dilecte Deo, titulisque parentum
Prefulgens, olim populis venerande superbis,
(Sit modo vita comes, teneris sit spiritus annis),
Exoptate diu nobis, patrieque patrique
Lete veni, viteque viam felicibus astris:
Ingredere et rebus gaudens accede secundis.
Te Padus expectat dominum, quem flumina regem
Nostra vocant; te purpureo Ticinus amictu,
Et magno genitore tumens; te gurgite Lamber
Innocuo, lateque secans pulcerrima rura
Ardua ceruleus volucerque, sonantibus undis,
Ollius ac dives Tanarus; te Trebia, nobis
Iam melior, Salvus te ripis laxior equo;
Te durus rapido torrens te vertice Taron
Exiguis te Parma vadis atque Entia verno
Imbre furens; teque amne minor, tamen ethere Rhenus
Blandior ausonio: quanquam quid flumina verbis
Parva sequor? Te Tirreni maris estus et omne
Iam nunc litus amat crebrique in littore portus,
Quum procul indomitas gentes sceptrisque potitas
Non pudet e gremio dominum sibi poscere vestro.
Ingens principium tibi sic, virtusque tuorum,
Sic tua sors, sic fama domus, sic lumine amico
Astra favent, hominumque Deus qui providet actus.
Tu quoque tranquillo votivum pectore natum
Suscipe, magne parens, et per vestigia gentis
Ire doce generisque sequi monimenta vetusti.
Historias alii memorandaque nomina longe
Actaque clara virum repetant vulgataque bella,
Sufficiunt aliis exempla domestica fame.
Inveniet puer iste domi calcaria laudum
Plurima. Magnanimos proavos imitetur avosque
Mirarique patrem docili condiscat ab evo.
Cum tamen egregius vivendo adoleverit infans,
Hanc habeat pateram et roseo bibat ore iubeto:
Parva decent parvos, minimus sum, maximus ille;
Parva sed est etas, lucis nova limina nuper
Attigit et celum trepido suspexit ocello.
Etati non fortune munuscola dantur
Apta sue. Ludet nitido mulcente metallo,
Spernet idem ex alto; fuerit dum plenior etas
Et rutilum terre fecem sciet esse profunde,
At fortasse sibi tunc carmina nostra placebunt,
Per leget et secum: «Sacro dum fonte levabar,
Tanto humilem excelsus genitor dignatus honore est.
Hic quoque devotam generoso vertice dextram
Apposuit, procerum magne pars parva caterve,
Et faustum leto Marci dedit omine nomen
Ornatum celebri magnorum laude virorum,
Ut sive ingenii lingue seu palma latine
Mulceat, insigni geminum michi lumine callem
Ostendant Latii Marcus duo sidera Varro,
Marcus item Cicero, cui se lux tertia Marcus
Aggreget Antonius. Sin ardua rura videre
Pyeridum audire modos, Pacuvius almum
Signet iter Marcus; patrie si verus amator,
Nec leto rumpenda fides, sit Marcus utrinque
Regulus exemplum; solii si forte supremi
Spes et amor moveant, surgant vestigia Marci
Principis, alta sequens; atque hic seu mitibus actis,
Seu studio iuvat agnosci, sint undique clari
Sceptriferique duces; si bellica gloria tangit
Et rigor et virtus animi cultusque decoris,
Et contemptus opum, Marcos Curium atque Catones
Intuear; reges acie calcare potentes
Si mediter, Marcus Glabrio; si vincere gentes
Nobilior memori versetur pectore Marcus;
Hosque inter, patris patruus, quem nostra tulerunt
Tempora victorem (Marcos accepimus omnes,
Hunc dedimus), si templa velim strinxisse vel urbes,
Aut si navali certamine victor haberi,
Marcus ad audendum stimulos Agrippa ministret;
Si placeat fraternus amor pietasque modesti
Pectoris aut maior rediens in tempore fama
Spreta suo, Marci Fabii victoria testis,
Neglectusque duci populo mirante triumphus;
Publica fata manu patriosque arcessere casus
Inque suum transferre caput proprioque cruore
Commune imperium fundare et turpia nulla
Posse pati Marci facinus commendet Horati;
Nobilitas humili que sit gratissima plebi
Concilietque animos se Marcus Horatius alter
Insigne exemplum Marcusque Valerius offert;
Esse ducem fortemque virum inter vulnera Marcus
Popilius, cautum in dubiis evadere Marcus
Ceso docet, stabilem Livii constantia Marci;
Hostis colla iugo, sociorum menia paci
Subdere, coniuncto Marcus Greganius ausu;
Hostiles aperire fores virtute vel armis
Immeritosque iugo cives patriamque maligno
Eripere et senium crebris ornare tropheis.
Singula de Marci discam probitate Camilli,
Consilio proprius si castigabitur error,
Marcus erit Ruffus monitor; si dulcis agetur
Libertas, animum Marcus Castricius armet;
Si ferro cohibere fugam et convertere in arma
Consternatam aciem dux Marcus Emilius esto;
Pellere si patriis scandentem menibus hostem
Ultima sors adigat, Marcus sit Manlius auctor,
Reddere si vitam patrie casusque tremendos
Sponte subire, piis Marcus conspectus in armis
Curtius hortator fuerit. Quam debita fido
Inconvulsa fides Marcus Lucullus amico,
Quanta hosti pietas alter post funera Marcus
Antonius, Marcusque pium me Cotta parenti
Marcus item Scaurus nato monet esse severum;
Marcus Rutilius moderari et spernere honores,
Si magnas fortassis opes, sed labe carentes
Mens humana volet impleri nescia rerum
Marcus adest Crassus; quod si de sede superba
Imperia et tumidos libeat prosternere reges,
Marcus adest Brutus, stomacho metuendus amaro;
Dextera si pollens et clari fama duelli
Solicitet parilique duces sub Marte cadentes
Armaque cesorum templis affixa sacratis,
Tunc animum Marcus subeat Marcellus, et ille,
Cui tulit auxilium demissus ab ethere corvus.
Multa unum adversus multas audere cohortes
Marcus Sceva docet totique occurrere bello;
Crebra per adversum generosaque vulnera pectus
Sergius ostendit Marcus cum corpore trunco
Et spolia et titulos vel iniquo querere Marte.
Religione pia celum si cura mereri est,
Quatuor ex numero Christi precone secundo
Exciter, alati signat quem forma leonis,
Et cui nunc veneto locuples stat littore templum.
Undique multiplici sic prorsus honore verendum
Marcus vivifica positum michi nomen ab unda».
Ille quidem hec secum, sed tu sibi, magne, videbis
Me velit esse suum, si sum tuus: invida forte
Conspectum fugitiva viri michi subtrahet etas,
Fac, precor, absentis memorem. Si munera multi
Certatim maiora parant, ferventior igne
Commendet me pura fides et carmina raptim
Ingenio deprompta inopi. Sub iudice tanto
Sit precium rebus iustum. Laudetur amantis
Lucida mens, tenebris effossum sordeat aurum.

AD GUIDONEM DE GONZAGA MANTUE DOMINUM[recensere]


Itala quam reliquas superet facundia lingua,
Vir prestans, Graiam preter, (si fama sequenda est,
Si Cicero) nullam excipio, brevis iste libellus
Testis erit, clara eloquio quem Gallia celo
Attollitque favens, summisque equare laborat.
Scilicet hic vulgo recitat sua somnia Gallus:
Quid zelus, quid possit amor, quis pectus ephebi
Ignis edat, quid ludat anus, quibus artibus
Certet amans Veneris, quot sint in limine pestes,
Quis labor atque dolor, requies que mixta labori,
Que risus gemitusque vices, ut gaudia crebre
Rara rigent lacrime. Poterat quod latius ergo
Uberiusque dari fandique capacius arvum?
Somniat ista tamen, dum somnia visa renarrat,
Sopitoque nichil vigilans distare videtur.
Ut tuus ille olim melius concivis amoris
Explicuit sermone pathos, si fabula dives
Inspicitur frigiaque expirans cuspide Dido,
Seu vates, Verona, tuus, seu nidus amorum
Fertilis ac notus lascivo carmine Sulmo,
Umbria sive ducem ingenio largita peligno.
Ut sileam reliquos vel quos antiquior etas,
Vel quos nostra recens latialibus extulit oris.
Nec minus hunc lete excipies, nec munera temnes
Nostra ideo; vulgaria enim et peregrina petenti
Nil maius potiusse dari (nisi fallitur omnis
Gallia Pariseosque caput), michi crede valeque.

AD AMICUM BONE INDOLIS ADOLESCENTEM[recensere]


Gratulor ingenio, quod me flammantibus usque
Solicitasse iuvat stimulis; mea gloria tales
Vel fecisse manu, vel adhuc ductore carentes
Invenisse operum comites atque arma dedisse.
Tu ceptum preme magnificum et ferventius urge,
Victor eris celsoque sedens sub vertice Cyrre
Dissona despicies trepidantis murmura vulgi.
Unum istud: nam verba tibi sensusque profundos
Suppeditat natura parens, ut sedulus arti
Des operam admoneo, neu sit ter mensa pudori
Sillaba, et in digitos iterumque iterumque reversa.
Hoc age ne, minimi contemptor, maxima parvis
Aspergens maculis, frondem fedare serenam
Sustineas modico, meque hec tibi crede locutum
Ore pio: fando videor genuisse meamque
Rem gerere: optati venient in tempore fructus,
Cultor ubique ferar: nec tu, dilecte, negabis,
Hinc, fateor, michi cura tue non ultima fame est.

AD SOCRATEM SUUM[recensere]


Artibus ut variis agitur brevis orbita vite
Et per mille vias metam properamus ad unam!
Atque ideo optatum pariter non prendimus omnes
Altum iter et durum. Inprimis nec mole gravatis
Corporea ascensus facilis scopulosaque saxis
Undique preruptis, anceps via turbat euntes,
Undique terribiles lapsus atque undique mors est.
Per medium securus eas, hoc tramite pauci
Incedunt. Plures videas in valle profunda
Errantes, passim cecos ad Tartara gressus
Ferre. Quid heu tantum miseris mortalibus obstat?
Quid Samii senis in bivio deflectere cogit
Ad levam atque iter usque adeo contemnere dextrum?
Excelso stat vita loco: nos ima sequentes
Vergimus ad mortem. Fulgentia sydera circum
Volvuntur lege eterna, nos lumina proni
Figimus in terram, terrenaque semper amamus,
Seu gaudemus opes tacitis fodisse sub antris
Pallentes celique sacrum fugisse decorem
Ac manes turbasse atros, dum flava metallum
Vena vomit curasque et magnum ac dulce periclum,
Sive gule imperio terras vexamus et equor
Aeriasque plagas, quam si spectare liberet,
Pulcra fames alias cupido sub pectore mensas
Volveret interdum. Corpuscula vilia, quantum
Perditis impense? fragilem quid rumpitis alvum,
Que modico tranquilla foret nimioque laborat?
Singula si numeres, studium vix turpius ullum.
Quid loquar hos qui rostra colunt, qui vulgus adorant,
Quos favor ambiguus turbe plausus fatigant,
Quid, quos cedis, amor, miseros? spesque improba Martis
Precipitat? Letis mesto spumantia tabo
Tela vident oculis et campum strage rubentem:
Buccina non illos, non ulla pavoris imago,
Non gladii ancipites, non vulnera seva nec imber
Sanguinis aut fede laniata cadavera terrent.
Quid quibus alma fides, pietas quoque viluit omnis
Atque dei atque hominum, dubio dum calle supremum
Ac tremulum properant fortune scandere culmen?
Quos furere in triviis compellit inutilis omnis
Quam longa est etas et perdere littera tempus?
Quos operosa domus ruituraque tecta morantur,
Immemores busti? Quos durum uxoris inique
Imperium exercet nulloque labore domandum
Ingenium nati indocilis servique trilinguis?
Quos sentosus ager, quos grex moribundus anhelos
Aut apium fugitiva cohors et mellis amari
Cura facit damnique metus spesque arida lucri,
Atque arsura sitis parto? Quos languida messis,
Institor aut tardus pugnansque Aquilonibus Auster
Exanimant, tristesque infami nomine Syrtes,
Aut hinc Scylla fremens, illinc violenta Charibdis,
Ac medio ventura ratis fortunaque semper
Fluctibus ac ventis tortisque rudentibus acta?
Quid quos flamma animi laribus propellit avitis
Per maria et scopulos volvens, quis vita per undas
Degitur infelix, quibus apparat unda sepulcrum,
Et ieiuna avidos expectant viscera pisces?
Pretereo ridenda magis: quos retia fusca
Tendere nocte iuvet, bellumque indicere silvis;
Quos aper attonitos habeat, dum vulnifer uda
Valle furit; quos cervus agat per devia saltu,
Per frutices, quos parva vagos gressuque silenti
Ducat avis, lento cohibens suspiria freno;
Erigat ad celum quos nubibus anser aquosis
Involitans; quos piscis acu captandus adunca,
Ceu rigidum incurvet gelido de marmore corpus;
Quos habet aut fedus fornix aut umbra taberne,
Anxia damnoso quos atterit alea ligno;
Turbida quosque tenax ligat ad spectacula circus
Oblitosque cibi sub tarda crepuscula servat.
Quid quos ceca Venus, quos inconsulta voluptas
Tempus in omne rotant, insomnes ducere noctes
Cogit iners et blanda lues trepidumque soporem
Carpere et aut nivibus mediis aut imbribus ultro
Ponere inerme latus sub limine tristis amice
Ac propriis gaudere malis, dum credula mentes
Spes alit interea stimulisque ferocibus urget:
Seu quos forma fugax fulgorque brevissimus oris
Prerapidumque decus speculo suspendit inani?
Sic suus urit amor, sic fert sua quemque cupido.
Sola iacet virtus, poterat que sola beatos
Efficere et vite tranquillum sternere callem.

AD FRANCISCUM PRIOREM SANCTORUM APOSTOLORUM DE FLORENTIA[recensere]


Vivo, sed indignans quod nos in tristia fatum
Secula dilatos peioribus intulit annis.
Aut prius aut multo decuit post tempore nasci;
Nam fuit, et fortassis erit, felicius evum.
In medium sordes, in nostrum turpia tempus
Confluxisse vides, gravium sentina malorum
Nos habet: ingenium, virtus et gloria mundo
Cesserunt regnumque tenent fortuna, voluptas,
Dedecus. Ingenti nisu nisi surgimus, actum est.
Ibimus in scopulos, torrente rotabimur atro,
Ossa rigens tellus et inania nomina bustum
Conteget exiguum; longo mox parta labore
Fama cadet, cinerum custos intercidet urna,
Aura feret cineres, attrito in marmore nomen
Vix leget acclinis concisum in frusta viator,
Cunta premet tempus. Si mens obstare prementi est,
Attollamus humo spes fessas, nulla carinas
Anchora mobilibus suffixa moretur arenis.
Hoc Elycone meo circumviridantibus herbis
Fontis et ad ripam queruli sub rupe silenti,
Atque inter geminas, properatum perlege, lauros,
Quas tibi, sacrata forsan sessure sub umbra,
Dum sererem, heu quotiens suspirans: "Crescite", dixi!

AD GULIELMUM VERONENSEM ORATOREM[recensere]


Tu quid ages? sacram ne paras invisere Romam
Iam tandem? poteris ne pio dare terga labori,
Aut segnem patiere moram? Verona tot annis
Possedit longoque suum te dulciter evo
Possideat serum ve tibi paret alma sepulcrum.
Roma nichil? Meliora Deus. Si tempore tanto
Ingenii michi cura tui, si pectoris ardor
Notus ab experto, pridem generosa voluptas
Egregium monstrabat iter stimuloque latenti
Urgebat, sed frena domus studiumque tuorum
Et patrie stringebat amor. Nunc maior in altum
Cura vocat. Cessas? An dum patet arta salutis
Semita, quam stravit Christi pius ore minister,
Quam Cimbro permixtus Hiber Graioque Britannus
Permeat extreme coniunctaque Cyprus Hyberne
Et Dacus et rutilo perplexus crine Suevus,
Stabis iners Italus? Sic semper proxima sordent?
Sic longinqua iuvant? Felix peregrinus ad astra
Ire potes saltu facili, contemnis an ipsum?
Id minus est? An dum redeat iubileus et errans
Quinquaginta vagis iterum sol flexibus orbes
Expleat ac revehat quas nunc male perdimus horas
Expectamus adhuc? Celi quicumque viator,
Longum iter est, properat, tempus breve, Nulla futuri
Solicitudo premat? Neu te mentita dolentum
Impediat pietas, affusam in limine matrem
Despice, nec teneri moveant te dulcia nati
Oscula, grandevum fugiens sine flere parentem
Et sine ventus agat suspiria tristis amici:
Non nate seu forma virens, seu nubilis etas,
Non germanus amans, trepide non verba sororis,
Candida nec blando teneat te murmure coniunx.
Cunta tibi calcanda simul, pulcerrima merces
Proposita est. Sed quem moneo? Iam letus amata
Respiciensque in terga nichil te proripis ede:
Fervida devotum rapuit iam dextra bacillum
Perque salutantum tacitus petis agmina Romam.
Me ne oro comitem refugis? Comes esse volenti
Institui meliore via. Iam mundus et omne
Qued placuit iuveni, domita vix carne, valete.

AD VERGILIUM MARONEM PARTENIATEM PUBLIUM HEROICUM POETAM[recensere]


Eloquii splendor, latie spes altera lingue,
Clare Maro, tanta quem felix Mantua prole
Romanum genuisse decus per secula gaudet,
Quis te terrarum tractus quotus arcet Averni
Circulus? An raucam citharam tibi fuscus Apollo
Percutit et nigre contexunt verba sorores,
An pius Elysiam permulces carmine silvam
Tartareumque Elicona colis, pulcerrime vatum,
Et simul unanimis tecum spatiatur Homerus
Solivagique canunt Phebum per prata poete
Orpheus ac reliqui, nisi quos violenta relegat
Mors propria conscita manu sevique ministri
Obsequio. Qualis Lucanum in fata volentem
Impulit, arterias medico dedit ille cruento
Supplicii graviore metu mortisque pudende,
Sic sua Lucretium mors abstulit, ac ferus ardor
Longe aliis, ut fama, locis habitare coegit.
Qui tibi nunc igitur comites, que vita libenter
Audierim, quantum vero tua somnia distent
Et vagus Eneas portaque emissus eburna,
An potius celi regio tranquilla beatos
Excipit ingeniisque arrident astra serenis
Post stigios raptus spoliataque tartara summi
Regis ad adventum, magno certamine victor
Impia qui pressit stigmatis limina plantis
Stigmatisque potens eterna repagula palmis
Fregit et horrisono convulsit cardine valvas?
Hec ego nosse velim: tu, mundo siqua silenti
Umbra recens nostra veniet tibi forsan ab ora,
Quis tria cara tibi loca nunc totidemque libellos
Exitus excipiat, nostris simul accipe verbis.
Parthenope infelix rapto gemit orba Roberto
Multorumque dies annorum substulit unus
Prospera, nunc dubiis pendet plebs anxia fatis
Innocuamque promunt paucorum crimina turbam.
Optima finitimo quatitur sine fine tumultu
Mantua, magnanimis ducibus sed fulta recusat
Invicta cervice iugum, civilibus usa
Illa quidem dominis, externi nescia regni.
Hic tibi composui que perlegis, otia nactus
Ruris amica tui, quonam vagus avia calle
Fusca sequi, quibus in pratis errare soleres
Assidue mecum volvens, quam fluminis oram,
Que curvi secreta lacus, quas arboris umbras,
Quas nemorum latebras collisque sedilia parvi
Ambieris, cuius fessus seu cespitis herbam
Presseris accubitu, seu ripam fontis ameni:
Atque ea presentem michi te spectacula reddunt.
Que patrie fortuna tue, pax quanta sepulcri
Audisti. Quid Roma parens, hoc querere noli,
Hoc melius nescire puta. Melioribus aurem
Ergo adhibe et rerum successus disce tuarum:
Titirus ut tenuem senior iam perflat avenam,
Quadrifido cultu tuus ut resplendet agellus,
Ut tuus Eneas vivit totumque per orbem
Et placet et canitur, tanto quem ad sidera nisu
Tollere conanti mors obstitit, invida magnis
Principiis. Miserum Eneam iam summa premebant
Fata manu iamque ore tuo damnatus abibat
Arsurusque iterum; pietas augusta secundis
Eripuit flammis, quam non morientis amici
Deiecti movere animi, meritoque supremas
Contempsisse preces evo laudabitur omni.
Eternum, dilecte, vale, nostrosque rogatus
Meonium ascreumque senes salvere iubeto.


[ Appendix - Ad Reinaldum Veronensem ][recensere]

AD REINALDUM VERONENSEM[recensere]


Fama quidem nostras iam dudum vexit ad aures
Magnifici titulos et monumenta loci;
Munera nec Cereris tantum vel dona Liei
<[...]>
Frondosumque nemus passimque in vallibus imis
Hac illac domitos indomitosque greges,
Aut simul auratis habitatas piscibus undas
Antraque nympharum concelebrata choris;
Sed maiora canit patrie preconia vestre
Seminaque immensis uberiora bonis.
Illa michi tellus placeat que ferre virorum
Egregiam segetem celitus aucta solet.
Ingentes tulit hec animas. Quis laudibus equis
Nomina clara ducum tollat ad astra cane<n>s?
Hinc etiam illustres calamo florente poetas
Vidimus emeritam nectere fronde comam.
Mantua preclaro quantum confidit alumpno,
Corduba vel Sulmo civibus altisonis,
Urbs tua tam celsum, quem protulit ipsa, Catullum
Suspicit et summis comparat ingeniis.
Nunc tamen et lauri mirtusque hedereque silentur
Sacraque temporibus debita vitta tuis.
Hec tacitus <dixi>, non eloquar: omnis aput me
Cesset adulandi mens inhonesta viro.
Sed ceptam ad patrie laudem et fecunda revertor
Gramina, que vester nutrit amenus ager.
Neve quis id falso famam putet ore locutam
Meque renarrantem vulgus inane sequi,
Ex locuplete domo generosos suscipe testes:
Nomina pretereo, nam tibi nota reor.
Est vetus historie series, sed nostra recurrit
Secula dinumerans anxia cura retro.
Gallia cum populis gravidam iam solveret alvum,
<[...]>
Diverso celi tractu confinia mundi
Ultima complevit gentibus innumeris.
Hos Asyam tenuisse ferunt et litus Eoum,
Excipit hos patulo Grecia blanda sinu,
Hospitaque hos operit rigidis Hyspania tectis
Nomina permiscens mox aliena suis.
At quos Hesperie sors in regione Tegea
Exposuit, vestris invaluere iugis,
Quique nives gelidas glaciemve atque horrida Reni
Murmura pertulerant asperiore situ,
Lene solum, puros latices auramque sereni
Etheris experti, constupuere animis
Vinaque laturos, que nondum noverat Arthos,
In patriam certos mittere cura fuit.
Ille liquor subita rapuit dulcedine mentes
Et blandum inflexit barbara corda bonum.
Linquere mox terram sterilem tribulosque ferentem
Et placitum est cunctis Itala rura sequi.
Ergo iter Italiam versus collesque vinosos
Transtulit affectus, nec gravis ille labor.
Hos Mediolanum, celebrem modo viribus urbem,
Veronamque tuam constat habere patres.
Sat fuit hoc magnum indicium telluris opime
Sedibus antiquis elicuisse viros.
Hec michi fortassis prius ignorata putasti
Exilioque acies consenuisse meas.
Sic vobis ignara Deus dat pectora veri,
Sic procul a vestro labitur orbe dies:
Simus et Ausonia quamvis tellure remoti,
Cor tamen est illic, corpore quicquid agam.
Verum ego nunc video quo sim progressus et ultra
Auferor ac culpe blandior ipse mee
<[...]
[...]>
Talia si nequeo, reddam tibi plura profecto:
Vinceris hoc uno, cetera victor habe.
Vilibus ex multis preciosus surgit acervus:
Tale fit ex tanto nobiliusque redit,
Pensaturque auro stipule vis ampla. Quid auro
Carius aut stipula vilius esse potest?
Procedo, iuvenemque tuum, qui multa magistri
Signa refert, alacri fronte — quod ipse iubes —
Artius et geminis animi complectimur ulnis.
Est sibi sub nostro pectore parta domus.
Hunc michi longus amor meritumque et gloria patris
Nec semel in dubiis cognita pura fides,
Hunc manus apta graves hominum compescere curas
Et non vulgaris spiritus ore micans,
Hunc michi preterea tua dulcis epystola carum
Efficit et stimulos ingeminat lateri.
Que dum se variis redimita coloribus effert,
Compulit ut legerem terque quaterque libens;
Mulsissetque animum, nisi quod sub fine relegi
Verteret in dubium quod michi mentis erat.
Nam quod nostra foro volitent nova carmina vestro
Et iuvat et vereor ne nimis alta petant.
Non ego ventosam Rodani transcendere ripam
Speravi —fateor — nec procul illa legi.
Hiis, ubi celicole longe michi tedia vite
Sanxerunt, satis est me resonare locis.
Hic nocet ingenio celi inclementia nostro
Et vulgi strepitus ambicione fremens.
Premia Pieridum ac titulos plausumque theatri
Aptatum Grais vatibus ac Latiis
Invidisse meo gaudet fortuna labori,
Quamquam ea despiciens ad meliora feror.
Undique per vicos miseris lassata querelis
Agmina conspicies, pondere pressa gravi.
In partes minimas tenuem proscindere nummum
Gloria multorum est precipuumque decus.
Cernimus exiguo viventes querere multa
Custodesque auro succubuisse suo.
Ingratum heredem studio dum tollat avaro,
Hic vigilat demens et sibi semper inops.
Hic predulce manu rigidas tractare secures
Dum putat et fasces pondus habere negat,
Mane vagus populi rapitur per limina, sero
Ad trepidas noctes pervigilesque redit.
Alter inexpletum siciens et torvus honori
Imminet et vetitum post dyadema gemit.
Hec inter, vacuum curis, Helicona videre
Fonteque Castalio tingere labra, puta,
Non vacat: impellunt alio nos turbine venti
Et vehimur rapidum qua tulit estus iter.
Nitimur interdum, per tot fluitancia mundi
Si liceat stabiles equora ferre gradus,
Si quis agat tremulam per summa cacumina cymbam
Immotus pelago monstra nec ulla pave<n>s.
Ante igitur tutum est quam puppis victa fatiscat
Flectere sollicito carbasa fessa pede
Securumque procul quam primum attingere portum,
Turbida terribili dum furit unda Notho.
Hoc meditor, si forte Deus miserator apertum
Pandat iter nec se deneget ipse ducem.
Est fuga pre manibus michi iam tacitusque recessus
Molior — id paucis insinuasse velim,
Tu tamen ex paucis —; et, si fortuna secundet
Consiliumque regat quod modo mente tego
Ut fugiam mundum, ne me prior ille relinquat
Neu michi postremum dixerit ante 'vale',
Spero quod ingenio magnum locus alter inherti
Calcar erit, pennas et dabit ille novas.
Floridiora equidem tunc carmina nostra videbis.
Interea tamen hec qualiacunque lege
Ignoscenda tibi; nam libera musa quietum
Tempus habere cupit, quod michi fata negant.
Si quicquam Ytalie visurum litora posthac
Scribere contigerit, tu prius hospes eris.