Jump to content

Epistolae scriptae ante summum pontificatum (Gerbertus Auriliacensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae scriptae ante summum pontificatum
Gerbertus Auriliacensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Epistolae scriptae ante summum pontificatum (Gerbertus Auriliacensis),

J. P. Migne cc_id: cps_2.GerAur.EpScAnS, cc_idno: 9790

EPISTOLA PRIMA. AD OTHONEM CAESAREM. 139.0201A|

Domino suo OTHONI Caesari semper Augusto, GERBERTUS quondam liber. Dum regnorum publica perpendo negotia, serenissimi domini mei aures propriis occupare expavesco. Loquatur Dominus meus servo suo propriis epistolis solito more, ut ejus servitutis fiat exhibitio, tollatur ambiguitas epistolarum, quae Caesaris nostri gravitatem saepe nobis compertam agentibus, cognitam non repraesentant. Denique signum erit nobis vos velle, aut nolle, sententia prolata bene aut non bene. Quantum enim in nobis est, quod possibile est esse, consequens est nos perficere, si vestrum cognoverimus velle. O! dicat dominus Gerebertus episcopus sententiam nostrae innocentiae super Brovingo 139.0201B| et Isimbardo: dicant Litefredus et Gerardus, cur eorum beneficium perceperit Rodulfus. Non dicatur majestatis reus, cui pro Caesare stare semper fuit gloria, contra Caesarem ignominia.

EPISTOLA II. AD EUMDEM CAESAREM.

Serenissimis auribus domini mei mallem referre laeta quam tristia. Sed cum videam monachos meos attenuari fame, premi nuditate, tacere quomodo potero? Tolerabile quidem hoc malum, si non etiam simul melior spes foret ablata. Nescio quibus codicibus, quos libellos vocant, totum sanctuarium Domini venundatum est. Collecta pecunia nusquam reperitur, apothecae et horrea exhausta sunt, sed in 139.0201C| marsupiis nihil est. Quid ergo peccator hic facio? si cum gratia domini mei fieri posset, satius esset me solum apud Gallos egere, quam cum tot egentibus mendicare apud Italos. Rainerius Francigena nobis intimus, vestrique honoris cupidus, de statu imperii vestri meae fidei multa commisit vobis referenda, 139.0202A| non autem legato credenda, sed nec chartis inserenda, nisi vestro consultu.

EPISTOLA III. AD GEREBERTUM EPISCOPUM TERDONENSEM.

O nostri spes consilii, praesentis mali statum stultum est dissimulare, loqui invidiosum, ne odio personarum agi videamur. Si licet abbati quibuscunque personis tradere immobilia monasterii libellario nomine, mobilia obtentu eleemosynae, nec relinquere si qua forte residua sunt, eorum haeredem fieri monachum, specialiter quo spectat novi abbatis ordinatio? Petroaldi dicuntur fuisse omnia, abbatis nulla: et ita esse constat, quoniam nihil nobis relictum est praeter tecta et communem usum simplicium elementorum. Epistola domini mei jubet Petroaldum 139.0202B| coli, tenere quod tenuit: duplicatur pondus parentibus positis in eadem trutina. Vires negotii perpendite, considerate quid amiserim, quid secutus sim, praeter gratiam domini mei; suscipite onus amici consilio et auxilio, et quid sit faciendum rescribite.

EPISTOLA IV. AD BOSONEM.

GERBERTUS BOSONI in Christo salutem.

Recedant multa verba, et sequamur facta. Sanctuarium domini mei nec pecunia nec amicitia vobis damus, nec, si datum est ab aliquo, consentimus. Fenum quod vestri tulerunt beato Columbano restituite, si experiri non vultis quid possimus cum gratia domini nostri Caesaris, amicorum consilio et auxilio; his conditionibus leges amicitiae non refutamus.

EPISTOLA V. AD PETRUM EPISCOPUM PAPIENSEM. 139.0202C|

Quod abbatiam sancti Columbani habere videmur, Italorum nulli gratias agimus. Si ante Dominum nostrum a vobis laudati sumus, non indebitas vobis reddidimus laudes. Mutua exposcitis colloquia, et a 139.0203A| rapinis nostrae Ecclesiae non cessatis. Nostra velut propria militibus dividitis, qui diversa in integrum revocare debuistis. Rapite, praedamini, vires Italiae contra nos concutite. Opportunum tempus nacti estis. Dominus noster bellorum certamine occupatur, nos nec manus paratas eum juvare detinebimus, nec quod ejus officii est temere usurpabimus. Si pace uti poterimus, servitio nostri Caesaris operam dabimus, cum praesentes tum absentes. Sin, ejus tantum praesentia nostram solabitur inopiam, et quoniam (ut ait poeta) nusquam tuta fides, et quia finguntur nec visa, nec audita, voluntatem nostram vobis non nisi scriptis aperimus, nec vestram aliter recipiemus.

EPISTOLA VI. AD ADELAIDEM AUGUSTAM.

139.0203B|

Dominae suae ADELAIDI semper Augustae, GERBERTUS.

De beneficiis et libellariis, ex parte, nostrum velle ex voto domini nostri Caesaris exsecuti sumus. Recordetur domina mea quod innuerit servo suo se oraturam pro pluribus, aliter quam fieri possit. Ex quo a vobis discessimus, nec Grifonem, nec ejus nuntium vidimus. Terram, quam nostris fidelibus fieri concessimus, cras quomodo auferemus? At si omnia quae omnes jubent fiunt, quid hic facimus? et si totum damus, quid tenebimus? Griphoni ubi possimus beneficium nullum concedimus.

EPISTOLA VII. AD AIRARDUM.

139.0203C| GERBERTUS quondam scholasticus AIRARDO suo salutem.

Petitionibus tuis annuimus, nostra ut exsequaris negotia, velut propria monemus. Plinius emendetur, Eugraphius recipiatur: qui Orbacis et apud sanctum Basolum sunt, prescribantur. Fac quod oramus, ut faciamus quod oras.

EPISTOLA VIII. AD ADALBERONEM REMORUM ARCHIEPISCOPUM.

Mantuae quid egerim super negotiis vestris, praesens melius explicabo verbis, quam absens scriptis. Claves librorum quas mitterem ignoravi, propter communem usum similium serarum. Historiam Julii Caesaris a domino Azone abbate Dervensi ad rescribendum nobis acquirite, ut vos, penes quos nos habemus, 139.0203D| habeatis, et quod reperimus speretis, id est octo volumina Boetii de astrologia, praeclarissima quoque figurarum geometriae, aliaque non minus admiranda. Fortunam nostram sola vestra conturbat absentia noctesque diesque.

EPISTOLA IX. AD GISILBERTUM ABBATEM.

Si bene valetis gaudemus. Indigentiam vestram putamus nostram: quam patimur, ut relevetis rogamus. De morbis ac remediis oculorum Demosthenes philosophus librum edidit, qui inscribitur Ophthalmicus; ejus principium si habetis, habemus, simulque finem Ciceronis pro rege Dejotaro. Valete.

EPISTOLA X. AD CAESAREM.

139.0204A|

Principiani monasterii duo fratres, velut exsules et peregrini, a nobis recepti sunt, qui desolationem sui loci a Laudensi episcopo, neophitoque abbate factam, molestissime ferunt, simulque referunt se alicui Ecclesiae minime subjacere debere. Erit ergo vestrae prudentiae ac pietatis, ut nec Laudensis Ecclesia debito privetur honore odio pastoris, nec monasterium subjaceat tyrannidi devastatoris.

EPISTOLA XI. IDEM AD EUMDEM.

Quid ora caudaeque vulpium blandiuntur hic domino meo? Aut exeant de palatio, aut suos repraesentent 139.0204B| satellites qui edicta Caesaris contemnunt, qui legatos ejus interficere moliuntur, qui ipsum asino coaequant. Taceo de me, quem novo locutionis genere equum emissarium susurrant, uxorem et filios habentem, propter partem familiae meae de Francia recollectam. Victis abest pudor. O tempora! o mores! ubinam gentium vivo! Si patriam sequor, sanctissimam fidem relinquo; si non sequor, exsulo. Sed potius licet cum fide in palatio exsulare quam sine fide in Latio regnare.

EPISTOLA XII. AD HUGONEM SCHOLASTICUM.

HUGONI SUO GERBERTUS quondam scholasticus.

Secundum amplitudinem mei animi amplissimis 139.0204C| honoribus ditavit me dominus meus. Nam quae pars Italiae possessiones beati Columbani non continet? Hoc quidem ita ex largitate et benevolentia nostri Caesaris, fortuna vero aliter instituit. Secundum amplitudinem quippe amici mei amplissimis me oneravit hostibus. Nam quae pars Italiae meos non habet hostes? Vires meae impares sunt viribus Italiae. Conditio pacis haec est, si spoliatus servio ferire desinent, vestitum districtis persequentur gladiis; ubi gladio ferire nequibunt, jaculis verborum appetent. Contemnetur imperialis majestas, cum in me, tum in seipsa in divisione sanctuarii Domini secundum libellarias leges facta: quia consentire nolo, perfidus, crudelis, tyrannus cognominor. Ipse Caesar omnium hominum excellentissimus, a furciferis asino 139.0204D| coaequatur. O amicorum fidissime! ne deseras amicum consilio et auxilio. Recordare quod te oraverim me malle esse militem in Caesarianis castris quam regem in extraneis.

EPISTOLA XIII. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.

Vestram felicitatem, gloriam existimamus esse nostram. Incommoditatem si quam sustinetis, simul patimur. Domini nostri Caesaris magnanimitatem, intentionem, appetitum bonorum virorum supereminentem cognovistis. Proinde si deliberatis an scholasticos in Italiam ad nos usque dirigatis, consilium nostrum in aperto est; quod laudabitis laudabimus, quod feretis feremus.

EPISTOLA XIV. D PAPAM JOANNEM.

139.0205A| Beatissimo papae JOANNI GERBERTUS solo nomine officii Bobiensis coenobii abbas. Quo me vertam? proh pudor! Sedem apostolicam si appello, irrideor, nec ad vos propter hostes est veniendi facultas, nec de Italia egrediendi libera potestas. Morari difficile, quando nec in monasterio nec extra quidquam nobis relictum est, praeter virgam pastoralem et apostolicam benedictionem. Dominam Imizam, quia vos diligit, diligimus. Per eam nobis et nuntiis et epistolis significabitis quidquid nos facere voletis: simulque nos per eam vobis quidquid de statu et molimine regnorum cognoverimus vestra interesse. Valete.

EPISTOLA XV. AD PETROALDUM MONACHUM.

139.0205B| Magnam intelligentiam tuam, frater, ne turbent fluitantia. Qui te quondam florentem Dominum clamabant et patrem, nunc conservum habere dedignantur et parem. Sors omnia versat. In dandis et accipiendis, ut monachum decet et nosti, nostra licentia utere. Ne negligas quod condiximus, ut tui memoriam frequentiorem habeamus.

EPISTOLA XVI. AD GERALDUM ABBATEM AURILIACENSEM.

Occidit, occidit, mi Pater, status Ecclesiarum Domini. Respub. periit, sanctuarium Domini pervaditur, 139.0205C| populus praeda fit hostium. Consule, Pater, quo me convertam. Milites quidem mei arma sumere, castra munire parati. Sed quae spes sine rectore patriae, cum fidem, mores, animos, quorumdam Italorum pernoscamus? Cessimus ergo fortunae, studiaque nostra tempore intermissa, animo retenta repetimus, quibus si placet magistrum quondam nostrum Raimundum interesse cupimus, interim dum Kal. Decembribus Romam iter intendamus.

EPISTOLA XVII. AD EUMDEM.

Pater meus Adalbero Remorum archiepiscopus vos bene valere cupit, et quia vestram praesentiam non adiit, conturbatio regnorum fecit, specialisque 139.0205D| contra suam Ecclesiam commotio Heriberti Tricassini, et Ottonis comitis filii Tedbaldi. Qui status regnorum penes vos sit scire cupit, et an Hugo, quem vestra lingua abbacomitem dicitis, uxorem duxerit. Quae sua sunt nostra putate, et ne vestra gratis appetat, quid sui vobis placeat significate. Hoc signo, sagum lineum operosum vobis mittit, sicut olim per vestrum Airardum alterum miserat, sed planum. De multiplicatione et divisione numerorum libellum a Joseph Hispano editum abbas Guarnerius penes vos reliquit, ejus exemplar in commune rogamus. Si limina beatorum Remigii et Dionysii datur vobis copia videndi, nuntio praemisso vestris alloquiis poterimus condelectari.

EPISTOLA XVIII. AD FRATRES BOBIENSES.

139.0206A| Scriptura sancta dicit: Qui ficte Dominum quaerunt, nunquam invenire mereantur. Qui regulam sancti Benedicti professi estis, et pastorem deserendo abjecistis, colla tyrannis sponte subdidistis. Non de omnibus dico tyrannis vestris ducibus. Ante tribunal Christi quomodo apparere vultis? Haec quidem non causa retinendi honoris scribo, sed loquenda loquens, cura pastorali animam meam crimine libero, non audientes implico. Apostolica privilegia revolvite, anathemata quae mihi ostenditis ad memoriam reducite, insuper intelligite quod sacri canones dicunt: Qui excommunicatis quolibet modo se junxerit, excommunicatus sit. Videte in 139.0206B| quanto periculo res vestrae sitae sint. Supernus judex faciat vos sua praecepta cognoscere, et ea opere implere.

EPISTOLA XIX. AD RAINAUDAM MONACHUM.

Recte quidem, frater, conquereris super abbatis tui privatione. Oves in convallibus ante ora luporum absque pastore, monachi in monasterio absque abbate. Secundum scire tuum et posse, bene te velle et facere adhortor, et moneo. Unius anni tria diversa imperia super te docent quae vides, fallacia et inconstantia. Futuram desolationem, non tantum parietum quantum animarum ingemisce, et de Domini misericordia noli desperare.

EPISTOLA XX. AD ADELAIDEM IMPERATRICEM.

139.0206C| Multa quidem peccata mea ante Deum, sed contra dominam meam, qui ut a servitio repellat, fidem promissam nunquam violavi, commissa non prodidi, pietatem sine avaritia exercere me putavi. Si erravi circa voluntatem vestram quid modicum, fecit hoc improvidentia, non deliberatio: sintque vobis satis continuatae jam in poenitentia Quadragesimae, quod certe sic confido esse. Praevaluit ad tempus quorumdam nobilium pauperum caeca cupiditas, nunc praevaleat vestra, quae semper fuit, circa justitiam pietas. Favet ad hoc divinitas, regna vobis concilians, et reges potentes vestro imperio subdens. 139.0206D| Mea sententia haec est. Quam fidem filio dominae meae A. servavi, eam matri servabo. Si nequeo praesens, saltem absens bene loquendo, bene optando, bene orando.

EPISTOLA XXI. AD ECEMANNUM PALATINUM MONACHUM.

Benevolentiam tuam circa me sentiens, mi frater, tanti hominis gratulor amicitiae. Eum vere te constantem in fide cum in me tum in his qui se tibi crediderunt, liquido deprehensum *. Neque enim domus admirabilis feminae te aliter charum haberet. Suscipies igitur onus amici, bona verba suggeres, epistolas meas benigne interpretaberis, mea negotia tua putabis.

EPISTOLA XXII. AD DOMINAM IMISAM.

139.0207A| Felicem me judico tantae feminae agnitione et amicitia, cujus fidem firmam, constantiam longaevam admirari non sufficiunt Galli mei. Et quamvis vestra prudentia non egeat admonitione, tamen quia vos collaborantes et condolentes nostro infortunio sentimus, dominum papam conveniri nuntiis et epistolis vestris volumus, ac nostris: et si quos et specialiter et in communi habemus fautores et adjutores, ut qui simul tristamur propitia divinitate gaudeamus. Dominam meam Theophaniam imperatricem nomine meo convenite. Reges Francorum filio suo favere dicite, nihilque eos aliud conari, nisi tyrannidem 139.0207B| Henrici regem se facere volentis sub nomine advocationis velle destruere.

EPISTOLA XXIII. AD DOMINUM JOANNEM PAPAM.

Graviter et iniquo animo fero pervadi, diripi sanctuarium Domini creditum mihi a sancta Romana et apostolica Ecclesia. Porro, quid deinceps stabilietur, si id dissolvitur quod actum est consensu principis, episcoporum electione, cleri et populi voluntate, postremo omnium hominum excellentissimi papae consecratione? si praecepta violantur, privilegia contemnuntur, divinae et humanae leges sustolluntur? Qua spe vos adeundi periculum faciam, ne dedignemini sacris apicibus significare. Alioquin ne miremini si his castris me applico, ubi maxima 139.0207C| portio legis humanae, nulla divinae: humanitas quippe prima in activis, divinitas secunda in speculativis. Fiet hoc mea pusillanimitate, vestra cessante magnanimitate.

EPISTOLA XXIV. AD LUPITUM BARCHINONENSEM.

Licet apud te nulla mea sint merita, nobilitas tamen ac affabilitas tua me adducit in te confidere, de te praesumere. Itaque librum de astrologia translatum a te, mihi petenti dirige, et si quid mei voles in recompensationem indubitate reposce.

EPISTOLA XXV. AD BONI FILIAM GERUNDENSEM EPISCOPUM.

139.0207D| Multa quidem auctoritas vestri nominis me movet, cum ad videndum et alloquendum tum etiam ad obtemperandum: et hoc diu negatum distulit negata libertas ea cum dolore concessa. Domino meo Ottone Caesare jam non superstite, fas et amicis loqui, et eorum imperiis obsequi. Si qua nobis significare voletis, usque ad Kalendas Novembris Remis, VIII Kal. Januar. Romae erimus, si pace uti poterimus. De multiplicatione et divisione numerorum Joseph sapiens sententias quasdam edidit, eas Pater meus Adalbero Remorum archiepiscopus vestro studio habere cupit.

EPISTOLA XXVI. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM EX PERSONA ADALBERONIS.

139.0208A| Vide Patrologiae tom. CXXXVII in ADALBERONE REMENSI, epist. 1.

EPISTOLA XXVII. AD VILLEGISUM MOGUNTINUM ARCHIEPISCOPUM EX PERSONA EJUSDEM.

Vide ibid., epist. 2.

EPISTOLA XXVIII. EX PERSONA HIERUSALEM DEVASTATAE UNIVERSALI ECCLESIAE.

Ea quae est Hierosolymis, universali Ecclesiae sceptris regnorum imperanti. Cum bene vigeas immaculata sponsa Domini, cujus membrum esse me 139.0208B| fateor, spes mihi maxima per te caput attollendi jam pene attritum. An quidquam diffiderem de te, rerum domina, si me recognoscis tuam? Quisquam ne tuorum famosam cladem illatam mihi putare debebit ad se minime pertinere, utque rerum infima abhorrere? Et quamvis nunc dejecta, tamen habuit me orbis terrarum optimam sui partem. Penes me prophetarum oracula, patriarcharum insignia. Hinc clara lumina mundi apostoli prodierunt, hinc Christi fidem reperit orbis terrarum, apud me Redemptorem suum invenit. Etenim quamvis ubique sit divinitate, tamen hic humanitate natus, passus, sepultus, hinc ad coelos elatus. Sed cum propheta dixerit: Erit sepulcrum ejus gloriosum, paganis loca sancta subvertentibus, 139.0208C| tentat diabolus reddere inglorium. Enitere ergo, miles Christi, esto signifer et compugnator, et quod armis nequis, consilii et opum auxilio subveni. Quid est quod das, aut cui das? nempe ex multo modicum, et ei qui omne quod habet gratis dedit, nec tam ingratis recepit, et hic eum multiplicat, et in futuro remunerat. Per me benedicit tibi, ut largiendo crescat et peccata relaxet, ut secum regnando vivas.

EPISTOLA XXIX. AD WALONEM EJUSQUE PERTINACES EX PERSONA ADALBERONIS.

Vide Patrologiae tom. CXXXVII in ADALBERONE REMENSI, epist. 3.

EPISTOLA XXX. AD NOTEGARIUM EPISCOPUM LEODICENSEM EX PERSONA EJUSDEM.

139.0208D| Vide ubi supra, epist. 4.

EPISTOLA XXXI. CONTROVERSIA DIEDERICI EPISCOPI METENSIS CONTRA CAROLUM.

DIEDERICUS, servus servorum Domini, imperatorum amator, prolisque tutissimus tutor, CAROLO sanguine nepoti, sed fidei impudentissimo violatori.

Fidem a nemine unquam bonorum violatam, ut nosti, praesente venerando Notegario episcopo, teque licet non nobilioribus, tamen veritate excellentioribus praesentibus; ante beati Joannis aram, in sacra verba datam, levissime transfuga, nec in hanc 139.0209A| nec in illam partem fidem habens, caecus te amor regnandi debilitatum negligere coegit. Et quid mirum si in nepotem pestem tui sordidissimi cordis evomis, qui cruenta manu et ad omne scelus semper promptissima cum latronum grege et furum manipulo, dum fratri tuo nobili Francorum regi Laudunum civitatem suam, inquam suam, nunquam utique tuam, dolo malo subriperes, eumque regno fraudares, et imperatoriam sororem, regnique sui consortem infamares, tuisque mendaciis commaculares? Nihil unquam pensi habuistis, dilatate, incrassate, impinguate, qui non secutus patrum tuorum vestigia, dereliquisti Dominum factorem tuum. Recordare os tuum impudens quoties digito compescuerim, dum turpia in Remensem archiepiscopum, turpiora 139.0209B| in reginam dementiendo serpentino sibilo effudisti. Quid in Laudunensem episcopum feceris ipse nosti melius, brevi tu Lothariensium regni angulo latitans, vanissimoque supercilio te toti praeesse jactitans. Quid neptis utriusque nostrum femina, te te viro melior, cum nobilis indolis filio: quid apostolorum vicarii Ecclesiae sanctae ovilis pastores, quos tu canino dente noctu et interdiu rodere conaris: quid alii praeterea principes, qui nihil tuo juri debent, ejusdem habeant Dominoque auctore possideant reminiscere: et ita tandem inania excutiens somnia, frontemque falsissimo poculo debriatam expurgans, poteris metiri nil esse quod agis ad nil divino nutu deveniendum quod moliris. Quorum ergo haud pro merito ascriptus numero, ligandi solvendique donatus 139.0209C| honore, mihi indigno pastorali virga commissam defensurus Ecclesiam: Ecclesiam dico, non aliam quam summi pastoris sanguine redemptam, quam tu, divinum jus contemnens, cum tuis complicibus lacerare atque dilaniare pro posse tuo contendis: horribilem spernens illam Dominicam vocem, qua tonatur: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei, et aliam qua eodem modo dicitur: Qui vos spernit, me spernit. Tua hactenus vulnera curare studens, infudi oleum et vinum, idem mitia secreto per familiares nostros asperis publice miscens. Abhinc nisi resipiscas Spiritus sancti gladio, qui mihi commissus est, cum tibi computribilibus membris rescindam, atque igni tradam inexstinguibili: ut sicut fides tua, si non contemneres, esset cum superis, ita contemnenti 139.0209D| sit perpetuo cum inferis. Quando jam confirmatis vectibus et coelestis Hierusalem clausis portis a Virginis filio ipsius civitatis sponso dicetur reprobis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus, sicut scriptum est: Vae qui praedaris! nonne et ipse praedaberis? Cave ne in ea praeda inveniaris in qua qui invenitur ab aeterna haereditate extorris redditur.

Infatuet Dominus consilium Achitophel.

EPISTOLA XXXII. GERBERTUS EX PERSONA CAROLI.

CAROLUS sola Dei gratia si quid est, DIEDERICO hypocritarum ideae, imperatorum infidissimo, prolisque parricidae ac in commune hosti reip.

139.0210A| Gravitatis siquidem meae fuerat, maledicta tua taciturnitate premere, nec pensi habere quod petulantia magis tyranni, quam judicium protulit sacerdotis. Sed ne silentium tuis conjuratis videatur facere confessionem, summam tuorum scelerum paucis attingam, et de maximis minima referam. Consilii quoque mei nonnulla praetermittam, ut qui velut inanis uter spiritu intumuisti, meo ut tu desipis incrassati, impinguati, dilatati, pressus pondere detumescas. Cur domnam ducem Beatricem cum filio regnique primatibus a nobis praetendis delusam? Te miser non sentis, nec quemquam pene fore tuae conjurationis participem. Non solus, nec in angulo fidem integerrimam filio nostri Caesaris astruo, ut tu nocturno mero eructas. Adsunt mecum Galliae principes, 139.0210B| reges Francorum, velis nolis praeclarissimi Lotharienses fide devoti. His est curae filius Caesaris, hi nec regnum quaerunt eripere, ut tu nec conregnantem instituere. Tu divina et humana confudisti jura, deque legibus oscitans ut limax in suo conclavi cornupeta tibi videris. Cur pastorali officio minas intendis? Quasi vero tu pastor, et non lupus rapax, et potius alter Judas, si Judas apostolus, qui Dominum suum triginta prodidit argenteis, et tu episcopus qui Dominum tuum regem haeredem regni regno privasti, spe famosissimi quaestus. Parvum tibi hoc, poenas de eo quantum ad te fine carentes velut de hoste sumpsisti. Siccine Ottonum promeruerunt beneficia? Denique nunquam ad eos fidem habuisse, non solius filii causa convinceris. An cum Lotharium 139.0210C| regem Francorum, quem gloriosum vocas, cum maxime oderis, hunc inquam cum regno pellebas, meque regnare cogebas, fidemne ei et mihi promissam servabas? Mihi promissam dico ante aram, quam impudenter nominas. Profecto intelligis quid feceris. Contra fratrem meum ac sororem domini tui me arma parare impellebas, ut omne genus nostrum regium mutuis vulneribus confoderes, tyrannos nomine regum substitueres, cum quibus contempto sacerdotio vacuis aulis incubare posses. Laedere me putas, si eos laesisse dicas, quorum gloria glorior, aversa opinione affligor. Verum aliter est, immanitas scelerum tuorum occultare te propria non patitur flagitia. Et quamvis purgatione uti velis, per emotionem in personam tuam pallor subinde, ac 139.0210D| subinde rubor, silentium in loquendo subitum, verba subita prioribus non cohaerentia, etiam non quaerentibus ingens tormentum conscientiae produnt. Erubesce, miser, et quod te solum scire putasti, ad omnium notitiam pervenisse cognosce. Peccatis tuis innoxios noli commaculare, et vitia tua turpissima aliorum metiri manibus toties perjurio pollutis. Cessa sacrosancta violare, et qui nobis indicis prior remedium poenitentiae, quaere publicum. Perjurium peregisti, urbem propriam rapinis exhausisti, depopulatus es Ecclesiam tibi (ut ais) creditam. Acquiesco, redde ergo eo quod abusus es custodia dominae tuae quam humiliasti, erepta libertate, imposita servitute. Et qui pupilla Domini scriberis, pupilli et 139.0211A| viduae lacrymis mensam tuam luxu Evangelici divitis extruxisti, ejusmodi miseriis montes aureos coacervasti. Super his infelix ingemisce privatim et publice, alioquin audi quid tibi intenditur: Quoniam venient dies in te, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, eo quod non cognovisti tempus visitationis tuae.

Audivimus superbiam Moab, superbus est valde. Superbia ejus et arrogantia ejus plusquam fortitudo.

EPISTOLA XXXIII. PURGATIO GERBERTI OB CONTROVERSIAM A SE DESCRIPTAM.

Domino et reverentissimo praesuli DIEDERICO G. fidelis Caesaris.

O decus Romani imperii! tantumne rationis patri quondam reipub. deperisse dicemus, ut populus cum 139.0211B| pastore velut ignavum pecus praeda sit hostium? Generositatem, magnanimitatem, prudentiam vestram, tanquam tres fortissimas legiones pro domo Israel opponite, ducem his divinitatem praeficite: ne qui felicitatem vestram, gloriam existimavimus nostram, si decus imperii amittimus, proinde inglorii reddamur. Et nos quidem haec dicimus, non ut admonitione egeatis, sed ut mentem nostram pro vobis sollicitam interpretemur. Quo genere interpretationis nuper usi sumus, in controversia acerrimi hostis, vestram majestatem exacerbantis, ubi culpam infidi interpretis subisse veremur, dum motibus animorum ejus orationem non aequavimus. At si haec intentio placet, deinceps elaborabimus, et amicorum atque inimicorum affectus diligentius exprimemus, ut quid 139.0211C| sequi, quid vitare debeatis, per nos plena fide pernoscatis. Qua in re vobis lucem, hosti tenebras offudisse gaudemus. Valete.

EPISTOLA XXXIV. AD WILLIGISUM MOGUNTINUM ARCHIEPISCOPUM.

Multa chartis non credimus, quae legatis committimus, ut huic abbati Airardo sibi intimo Pater meus Adalbero Remorum archiepiscopus, vobis per omnia fidus, multa commisit, de statu et pace regnorum vobiscum habenda. Insuper ea quae per epistolam vobis significavit, sic se habere Dominum testem invocat. Ut sibi sic legato credite, et quae vobis placeant, si non est aptum scriptis, ei vivis rependite verbis. Sed, o mi pater! moerens simili de causa moerentem quibus affabor verbis? Caesare destituti, 139.0211D| praeda hostium sumus; Caesarem in filio superesse putavimus. O quis prodidit, quis nobis alteram lucem eripuit? agnum matri, non lupo committi oportuit. Me quidem doloris immanitas mihi consulere non patitur, nunc fertur animus praeceps in hostes Italos, qui mea funditus diripiunt: nunc quasi meliora deliberans, terrarum longinqua petit. Sed dum redit Otto, dumque haerent infixi pectore vultus, dum Socraticae disputationes ipsius frequentes occurrunt, refringitur impetus, et peregrinationis meae taedium apud Gallos utcunque relevatur. Consule, Pater, etsi erga majestatem vestram nulla mea sunt merita, tamen nec defuit, nec defectus aberit, si fortuna ut quondam riserit. Cum tempus opportunum nacti 139.0212A| eritis, et cum imperatricibus, et cum his ad quos referre putabitis, me servum fidelem Caesaris ab exsilio revocabitis, qui nihil deliqui, nisi quod Caesari fidelis exstiti. Vos ergo soli onus meum fertis, quod nec amicis principibus communicare curavi, donec experirer quid per eum quem potissimum judico fieri posset.

EPISTOLA XXXV. AD GERALDUM ABBATEM AURILIACENSEM.

Quantis occupationibus reipub. detineatur noster. ut ita dicamus, fiduciarius Pater Adalbero Remorum archiepiscopus, et tarditas hujus legati indicat, et praesens ab urbe Remensi absentia. Causa negotium continens, status regnorum est. Nam dum a Lothariensis regni primatibus obsides accipit, dum filio 139.0212B| imperatoris parere cogit sub regis Francorum clientela, dumque Henricum in Gallia regnare prohibet, vestro nomini convenientia, quae mitteret non habuit. At si vobis gratum fore senserit, vestem auro textam, quam verecunde veterem misit, nova immutabit, quod brevitas temporis non habuit: stola insuper Phrygii operis adjuncta, cum caeteris ejusdem generis. Statum regni nostri, quidve agat et moliatur ille Hugo Raimundi, per vos scire cupit. In commune hoc sentimus, quod vobis ratum, nobis praestantissimum.

EPISTOLA XXXVI. AD WIDONEM ABBATEM GANDAVENSEM, EX PERSONA ADALBERONIS.

Vide Patrologiae tom. CXXXVII in ADALBERONE 139.0212C| REMENSI, epist. 5.

EPISTOLA XXXVII. AD ROBERTUM PALATINUM.

Plurimum te mei meminisse puto, quem dies noctesque privatis curis intersero. Itaque et dominam meam Theuphanu [Theophaniam] mei recordari facies, quam semper cupio bene valere, et cum filio feliciter imperare. Cujus memoriam, ut aequum est, frequentem habeo, ad cujus auxilium me quamplurimos declamatores, ut nosti, exacuisse Gallia testis est. Ergo tui officii erit rescire et rescribere, an in Francia velut miles succenturiatus pro castris Caesaris remaneam, an paratus omne periculum subire vos adeam, an potius ad iter quod tu et domina mea bene novisti, me praeparem, ut Papiae in palatio dispositum 139.0212D| est: simulque non tacebis, ubi, et quando, et quid tu de hac re sentias. Hoc quoque te nosse velim, quaecunque in eodem palatio tutis auribus commisi de fide, pietate, stabilitate illius famosi Adalberonis archiepiscopi erga herilem nostri Caesaris filium, et fidenter, sic se habere juxta ejus scire et posse.

EPISTOLA XXXVIII. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM, EX PERSONA ADALBERONIS.

Vide ubi supra, epist. 6.

EPISTOLA XXXIX. AD NOTEGARIUM EPISCOPUM LEODIENSEM.

Vigilias ne PP. famosissimae quondam fidei pro 139.0213A| castris Caesaris, an caeca premente fortuna et temporis ignorantia, divina et humana jura pessumdari simul non cernis? Ecce palam destituitur, cui ob paterna merita fidem devovisti, devotam servare debuisti. Germanum Brisaca Rhenani littoris, Francorum reges clam nunc adeunt. Henricus reip. hostis dictus Kal. Febr. occurrit. Consule, mi Pater, modis omnibus resistendum, ne conveniant adversus Dominum et adversus Christum tuum. Turba regnans, regnorum perturbatio. Si totam difficile est excludere partem, delige potiorem. Ego quidem, cui ob beneficia Ottonis est multa fides, circa herilem filium sic protinus delibero. Novimus Henrici alta consilia, Francorum impetum. Sed quem finem habeat non ignoramus. Ne consortem regni facias 139.0213B| quem semel admissum repellere nequeas.

EPISTOLA XL. AD STEPHANUM ROMANAE ECCLESIAE DIACONUM.

Dubia reip. tempora, mi frater, Gallias me repetere coegerunt. Tota Italia Roma mihi visa est, Romanorum mores mundus perhorrescit. In quo nunc statu Roma est, qui pontifices et domini rerum sunt: quos exitus habuit ille meus, specialiter, inquam meus, cui te commisi. Haec et quae circa te sint tibi laeta obstantibus significare non dubites. Mihi quidem ac nostro A. archiepiscopo Suetonios Tranquillos, Quintosque Aurelios, cum caeteris quos nosti, per Guidonem Suessonicum comitem discrete ac sine lite, quis cujus sit, remittes, et quae nomini tuo 139.0213C| convenientia paremus edisces. Ea quoque quae de Graecorum imperio, Francorum regno, Italorum molimine, certa cognoveris, nos tibi amicos celare non debebis. Quod non habet verborum copia, continent sententiarum pondera.

EPISTOLA XLI. AD ADALDURONEM EPISCOPUM VIRDUNENSEM.

Numerum linearum epistolae hujus ne spectetis. In paneis multa perpendite. Tempora periculosa libertatem tulerunt dicendi quae velis dilucide. Cumque fortuna Franciae proficiat actu et opere, rapta occasione ex tempore fidelissimis convenimus legatis. Pro parte virorum Godefridi, foedus quod quondam inter se ac inter Ottonem nostrum Caesarem convenerat, vos velle innovare promisimus: 139.0213D| adjuncto in foedere filio, quo unico gaudet. Hoc ipsum Caesarem morientem expetisse persuasimus per dilectissimum sibi filium Godefridi. Haec itaque res in commune visa est solis nobis et filio Caesaris. Quam coeptam si provehere vultis, vel destituere, ocius rescribetis. An simus in hoc negotio quamvis alicui periculoso, et in tuto otio, quae molimira, quive impetus hac ratione conquieverint, non facile est dictu.

EPISTOLA XLII. AD NOTEGARIUM EPISCOPUM LEODIENSEM EX PERSONA ADALBERONIS Vide Patrologiae tom. CXXXVII, in ADALBERONE REMENSI, epist. 7.

EPISTOLA XLIII. AD EUMDEM EX PERSONA GODEFRIDI.

139.0214A| Secundum promissa Treverensis archiepiscopi, ordinationem A. nostri III Non. Januar. inspecturi, ubi adhuc decreverit ducem itineris vestri V Kal. praemittemus, et quae certiora cognoverimus denuntiabimus. Eo fratrem nostrum venturum dubium habemus.

EPISTOLA XLIV. AD ECBERTUM ABBATEM TURONENSEM.

Cum mei memoriam frequentem habeatis, inter honesta uti plurimis accepi legatis, magnamque affinitatis jure amicitiam efferatis, existimatione vestra beatum me fore puto, si sum is qui judicio tanti viri inveniar dignus amari. Sed quia non is 139.0214B| sum qui cum Panetio interdum ab utili sejungam honestum, sed potius cum Tullio omni utili admisceam: has honestissimas atque sanctissimas amicitias nulla ex parte suo cuique utili vacare volo. Cumque ratio morum dicendique ratio a philosophia non separentur, cum studio bene vivendi semper conjunxi studium bene dicendi. Quamvis solum bene vivere praestantius sit eo quod est bene dicere: curisque regiminis absoluto, alterum satis sit sine altero. At nobis in repub. occupatis utraque necessaria. Nam et apposite dicere ad persuadendum, et animos furentium suavi oratione ab impetu retinere, summa utilitas. Cui rei praeparandae bibliothecam assidue comparo, et sicut Romae dudum ac in aliis partibus Italiae, in Germania quoque et Belgica 139.0214C| scriptores, auctorumque exemplaria multitudine nummorum redemi, adjutus benevolentia ac studio amicorum comprovincialium. Sic identidem apud vos per vos fieri sinite ut exorem. Quos scribi velimus, in fine epistolae designabimus. Scribenti membranam sumptusque necessarios ad vestrum imperium dirigemus, vestri insuper beneficii non immemores. Denique ne plura locuti legibus epistolae abutamur, causa tanti laboris contemptus malefidae fortunae, quem contemptum nobis non parit solo natura ut multis, sed elaborata doctrina. Proinde in otio, in negotio, et docemus quod scimus, et addiscimus quod nescimus.

EPISTOLA XLV. AD RAIMUNDUM MONACHUM AURILIACENSEM.

139.0214D| Quanto amore vestri teneamur, noverunt Latini, ac barbari, qui sunt participes fructus nostri laboris. Eorum votum vestram expetit praesentiam. Quippe cum in propatulo sit nos curarum, plenos, non ob alterius causam studii loco immoraturos. His curis sola philosophia unicum repertum est remedium, cujus quidem ex studiis multa persaepe commoda suscepimus, velut hoc turbulento tempore motum fortunae refregimus, cum in alios, tum in nos graviter saevientis. Etenim cum is status reipub. in Italia esset, ut sub juga tyrannorum turpiter esset eundum, si profiteremur innocentiam, vel si niti viribus tentaremus: clientelae undique forent procurandae, castra munienda, rapinae, incendia, 139.0215A| homicidia exercenda. Delegimus certum otium studiorum, quam incertum negotium bellorum. Et quoniam vestigia philosophiae dum sequimur non consequimur, impetus tumultuantis animi non omnes repressimus, modo recurrimus ad ea quae reliquimus, nunc Hispaniae principes adimus familiaris nostri abbatis Guarini adhortatione commoti, hunc sacris litteris dominae nostrae Theuphanu imperatricis semper Augustae, semper amandae, semper colendae, prioribus divellemur coeptis. In tanta rerum inconstantia, doloris metus, gaudii appetitus, fidissimi patris Geraldi, quem haec non tangunt, specialis filius Gerbertus sequendorum deposcit sententiam. Vale, valeat pater Geraldus, valeat frater Airaldus, valeat sanctissimus ordo, meus altor et informator, meique sit memor in sanctis petitionibus, ac Patris A. archiepiscopi Remorum sibi per omnia devoti.

EPISTOLA XLVI. AD GERALDUM ABBATEM.

An quidquam melius amicis divinitas mortalibus concesserit nescio, si modo ii sunt qui digne expetiti digneque videantur habiti. Felix dies, felix hora, qua licuit novisse virum, cujus nominis recordatio omnes a nobis molestias detorserit. Ejus si praesentia vel interdum fruerer, beatiorem me non frustra putarem. Quod ut fieret, sedes mihi non ignobiles in Italia collocaveram. Sed involvit mundum caeca fortuna, quae premit caligine, an praecipitet, an dirigat 139.0215C| me modo tendentem hac, modo illac. Adhaerent vultus amici infixi pectore: eum dico, qui est dominus et pater meus Geraldus, cujus deliberatio nostra fiet exsecutio.

EPISTOLA XLVII. AD ADALBERONI VOCATUM EPISCOPUM VIRDUNENSEM ET HERMANNUM FRATRES. Felices quibus paterna virtus exemplar sit imitabile. Vester genitor hoc petit. Repentinus casus ne vos deterreat, filio Caesaris fidem quam promisistis inviolatam servate, omnia castra ab hostibus tuemini, denique nec Scarponnam, nec Haidonis castellum, nec quidlibet eorum quae vobis reliquit, Francis reliqueritis: illecti aut vana spe suae liberationis, aut terrore sui cruciatus, aut filii Friderici. 139.0215D| Haec praecepta magnanimus pater generosis filiis dedit. Sentiant in vobis hostes non se totum cepisse Godefridum, auxilia undique comparate, liberatores patriae, vos similes patri in omnibus repraesentate. XVII Kalend. Aprilis me interpretem fieri voluit sibi suique fidissimum.

EPISTOLA XLVIII. AD INNOMINATUM.

Obscuram epistolam et sine nomine paucis absolvimus. Lotharius rex Franciae praelatus est solo nomine, Hugo vero non nomine, sed actu et opere. Ejus amicitiam, si in commune expetissetis, filiumque ipsius cum filio Caesaris colligassetis, jamdudum reges Francorum hostes non sentiretis.

EPISTOLA XLIX. AD NOTEGARIUM EPISCOPUM LEODICENSEM.

139.0216A| Spectabile faciunt nomen vestrum praesentia tempora, quibus paucorum laudatur probitas, multorum praedicatur improbitas. Speculatur nunc amicus vester Godefridus, qui amicorum se potius quam sua amaverint, qui uxori ac liberis fidem laturi forent, si se ultima rapuisset dies. Et quia tantus vir de vobis optime sentit, hoc solum indicio esse potest, quanta in vobis eniteat virtus. Qui se amant, quique sui sunt, hortatur et admonet ut dominae suae Teuphanu, filioque ejus fidem habeant, minime viribus hostium sint infracti, nullo terreantur casu. Aderit laeta dies, quae patriae proditores et liberatores vere suppliciis et praemiis distinguat, disgreget. Fidissimum vobis Adalberonem Remorum archiepiscopum nullo modo harum rerum conscium facietis, qui quanta prematur tyrannide testantur epistolae ad archiepiscopos vestros directae, in quibus nihil eorum quae voluerint scripsit, sed quae tyrannus extorserit oscitanti.

EPISTOLA L. AD MATHILDEM COMITISSAM.

Deponat domina mea Mathildis omnem querimoniam: clarissimus vester conjunx Godefridus inter pares praecipuus, ac ipsis victoribus formidabilis, hoc praecepit. Exhilarate mentem, quia spiritus tristis exsiccat ossa, consilia turbat. Dominae Teuphanu imperatrici semper Augustae ac filio ejus semper Augusto cum filiis vestris fidem purissimam 139.0216C| servate. Pactum cum Francis hostibus nullum facite, Francorum reges aversamini. Castra omnia sic tenete, sic defendite, ut nullam in his habeant partem adversarii vestri, scilicet neque pro spe liberationis mariti, neque pro terrore peremptionis ejus, aut filii Friderici. Haec XI Kal. Aprilis ad flumen Matronam meae fidei commisit, quae vobis plena fide retuli.

EPISTOLA LI. AD SIGIFREDUM COMITIS FILIUM GERBERTUS.

Nimium amorem circa parentes vestros, qui nunc exsules sunt habentes, eos ad flumen Matronam XI Kal. Aprilis allocuti sumus. Et quae dominam nostram Teuphanu de sua fidelitate scire voluerunt, per epistolam mandamus. Et quia cum benevolentia Ottonis 139.0216D| et Heriberti, quorum custodia servantur, eos alloqui valemus, quaecunque et vos et domina nostra eis mandare volet, litteris nos habere facietis. Hoc insuper vestrae fidei committimus, quia si Hugonem vobis in amicitiam colligaveritis, omnes impetus Francorum facile devitare valebitis.

EPISTOLA LII. AD DOMINAM THEUPHANU IMPERATRICEM.

Cupienti mihi vos adire secundum imperium vestrum, non frustra renisa est divinitas. Nam XI Kal. Aprilis captos comites allocutus, Godefridum, patruumque ejus Sigifridum, inter hostium cuneos solus repertus sum vestrarum partium, cui fidenter de statu imperii vestri suas sententias concrederent. 139.0217A| Scripsi itaque exhortatorias epistolas secundum intellectum eorum, conjugibus, liberis, amicis: ut in fide vestra perstent, nullo hostium incursu terreantur, eorumque exemplo, si fortuna tulerit, exsilium potius eligant pro fide vobis servanda quam patriae solum cum perfidia. Hos ego viros in primis charissimos habeo, quibus gravius est quod vestra negotia non valent exsequi, quam quod captivitati hostium videntur addicti. Sed quia principum dissensio interitus regnorum est, principum vestrorum concordia remedium tantorum malorum nobis fore videtur. Funiculus quippe triplex difficile rumpitur. Noveritis etiam reges Francorum nos non aequis oculis intueri, eo quod de vestra fidelitate eis contraria sentiamus, simulque quod multa familiaritate 139.0217B| fruamur Adalberonis archiepiscopi Remorum, quem simili de causa insectantes infidissimum sibi putant. In his omnibus quid nos velitis facere, et si inter hostes via patuerit ulla, quo et quando vestram praesentiam possumus adire certius significate nobis, paratis per omnia vobis obtemperare. Res eo processit, ut jam non de sua expulsione agatur, quod malum tolerabile esset, sed de vita et sanguine certent. Hoc mihi secum commune est, quasi se contra conatus regios incitanti. Moles denique oppressionis tanta est, vestrique nominis tanta invidia, ut suas miserias nullis audeat vobis significare rescriptis. Sed haec tyrannis si invaluerit, locusque ad vos profugiendi patuerit sibi, non frustra de vobis meliora senserit, spem certam habuerit, qui vobis ac filio 139.0217C| vestro in quo valuit suffragium meditatus est.

EPISTOLA LIII. AD LOTHARIUM REGEM EX PERSONA ADALBERONIS. Vide Patrologiae tom. CXXXVII in ADALBERONE REMENSI, epist. 8.

EPISTOLA LIV. AD TREVIRENSEM ARCHIEPISCOPUM EX PERSONA ADALBERONIS. Vide ubi supra, epist. 9.

EPISTOLA LV. AD EUMDEM. Vide ubi supra, epist. 10.

EPISTOLA LVI AD EUMDEM. Vide ubi supra, epist. 11.

EPISTOLA LVII. OBJECTIO IN ADALBERONEM. 139.0217D| Vide ubi supra, epist. 12.

EPISTOLA LVIII. PURGATIO. Vide ubi supra, epist. 13.

EPISTOLA LIX. AD DOMINUM METENSEM EPISCOPUM DIEDERICUM.

Qui actus vel dispositio regia in praesenti sit, dubitatio legati Henrici Idibus Maii patefecit, cujus in reditu curiositas sciscitandi, et plurima perquirendi, aliud vultu praetendere, aliud mente gerere significavit. Dux Hugo ad sexcentos milites collegisse dicitur. Ea fama conventum Francorum Compendiaco 139.0218A| palatio habitum V Idus Maias subito dissolvit ac liquefecit. Interfuerunt de vestris quidem dux Carolus, comes Reinharius, de nostris Herbertus Trecassinus, sed Otto acriori cura exclusus, adfuit etiam Gibewinus, episcopus Laudunensis Adalbero frater Gocilonis, obside pacis filio fratris Bardae dato, ea conditione evasit, ut quod Sigifridus ac Godefridus facturi sint faciant. Quid hoc sit, Francis spes mera, nobis res certa? Tantum superest, quam patriam in manibus consilio et auxilio et viribus tenetis, hostibus consilio et auxilio destitutis tradere ne velitis. Urbem Virdunensium a paucis praedonibus quiete tueri, inquieto et iniquo animo fero, nisi forte hoc majori differtur consilio, ut unde non sperant praecipiti excidio tabescant.

EPISTOLA LX. GERBERTUS INNOMINATO.

139.0218B| Res celanda multis committi non vult. Quod diverso stylo nobis scribitur, adversis tractari non injuria putatur. Silentium amici vestri Adalberonis proprium statum, simulque Ecclesiarum Domini ac palatii Francorum indicat. Quod ut potero breviter accingam. Ego fidelium Caesaris non immemor. Conjuratio in filium Caesaris ac in vos et acta est et agitur, non solum a principibus, inter quos Carolus dux jam non in occulto est, sed etiam a militibus, quos spe aut metu allici est possibile. Dux Hugo XIV Kalendas Julii regem ac reginam osculatus est tandem astutia quorumdam, ut in conjuratione tanti viri nomen fore putaretur, quod minime est, nec 139.0218C| fore putamus hac tempestate. Sigifridus comes ad sua rediit, Godefridus comes, si Castrilucium cum Hainao Reniero redderet, seque filiumque suum comitatu ac episcopatu privaret Virdunensi: de reliquo integram fidem Francorum regibus exhiberet, datis obsidibus fortassis ad sua remeare valeret. Finis Theoderici ducis Hugonem ducem respicit, Ottonem Heribertus. Fidum vobis Adalberonem archiepiscopum pax sequestra nunc tandem conciliat, eo pacto, ut interim instituatur perpetua. Qua in re vestrum suorumque, pro quorum nomine antefertur, nec fieri potest ut quidquam instituatur, quod vestrae suorumque saluti obsistere possit. Latens ac furtiva expeditio nescio quibus vestrorum subito intenditur. Quid trans Rhenum gesseritis, nos 139.0218D| de vestra salute laetantes non celabitis.

EPISTOLA LXI. ADALBERONI ARCHIEPISCOPO GERBERTUS.

Ut voluistis consultum est, mora vestra usque ad determinatum colloquium in commune laudata. Amicitia Hugonis non segniter expetenda, sed omnino conandum ne bene coepta male abutamur. Nam quidem intelligentia haec est, sed nescio quonam pacto frater vester Godefridns atque Rainherius, Gobthero meo, quem Turonium miseram, dixerunt, vos praesto adfore, ut si quem nuntium Odo vobis mitteret, et alloqui possetis, et quae significaret opere adimpleretis. Caeterum dux Hugo nacta occasione ex dissensione episcopi Parisiensis et abbatis 139.0219A| Gual. abbatem nostrum Airardum inter caeteros ad se venire orat. Id ut peragat persuasum iri posse confidimus. Colloquio soluto moras omnes solvite, urbique ac vestris vos restituite.

EPISTOLA LXII. AD BEATRICEM DUCEM EX PERSONA ADALBERONIS. Vide Patrologiae tom. CXXXVII in ADALBERONE REMENSI, epist. 14.

EPISTOLA LXIII. AD EAMDEM. Vide ubi supra, epist. 15.

EPISTOLA LXIV. AD EAMDEM. Vide ubi supra, epist. 16.

EPISTOLA LXV. AD NITHARDUM ABBATEM MEDELECENSEM.

139.0219B| Semper quidem plurimorum utilitati prospiciendum, privatisque commodis publica praeferenda. Fratrem Gaud. subito cum re omni familiari parata ac paranda redire cogitis, nulla temporis ratione habita. Soline tantos motus civilis belli non sensistis? qui domini rerum ac principes esse videmur, itinere frequenti equis attritis comites rariores habemus. Taedio monasterii cum nolle redire dixistis, id ne verum sit quoquo modo reducem tenetis. Consequitur ergo ut in hoc experiamur paucorumne commodum, an multorum, sit vobis pretiosius.

EPISTOLA LXVI. AD NOTEGARIUM EPISCOPUM LEODICENSEM. 139.0219C| Vide Patrologiae tom. CXXXVII in ADALBERONE REMENSI epist. 17.

EPISTOLA LXVII. AD EUMDEM EX PERSONA EJUSDEM. Vide ubi supra, epist. 18.

EPISTOLA LXVIII. AD ABBATEM RAINERUM.

Quamvis intelligentiam vestram non lateat artem artium regimen esse animarum, tamen tam occupatis in repub. suggessisse non inutile visum est. Fratrem Menig. quem suavi eloquio, affabilitate paterna transmarina mutare coegistis, haerentem ac dubium quibus valuimus sententiis vestram mansuetudinem sibi notam experiri persuasimus. Erit ergo docti viri, more boni medici, mellita proferre, 139.0219D| ne primo gustu amaris ingestis antidotis, salutem suam formidabundus incipiat expavescere. Hac conditione, si placet, suscipite; si displicet, ne forte proditoris fungamur officio, quo velit redire aequo animo ferte.

EPISTOLA LXIX. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.

Non exsecutum esse quod ab urbe Virdunensi de reditu fratris G. mandavimus, acrior cura praesentium tempore effecit, dum et quod nolumus necessitas infert, et quod volumus aufert. Nunc tandem ne bene meritis appareamus ingrati, clementiae vestrae ut possumus remittimus, hoc unum a solita benevolentia vestra expetentes, ut experiatur vestram affabilitatem 139.0220A| ob nostram commendationem, et si pace vestra fieri potest, ne careat studiis quibus impensius operam dare disposuit.

EPISTOLA LXX. AD MAIOLUM ABBATEM CLUNIACENSEM.

Etsi vigilanti cura super vestro grege assidue occupati estis, propensioris est tamen charitatis, si alieni gregis contagio interdum medemini. Floriacensis coenobii propter reverentiam Patris Benedicti summum locum penes monachos, ut aiunt, pervasor occupavit. Si vos tacetis, quis loquetur? Hoc incorrecto, quis improbus similia non sperabit? Nos quidem haec zelo divini amoris dicimus, et ut nostro examine si probus est recipiatur, si improbus omnium abbatum ac monastici ordinis societate, ad 139.0220B| poenam suae damnationis privetur. Quod vobis ratum litteris vestris nobis fiet acceptissimum.

EPISTOLA LXXI. AD GERALDUM ABBATEM AURILIACENSEM.

Omimium dilecte Deo, ardere bellis orbem terrarum vides, et ad Omnipotentem manus pro statu Ecclesiarum Domini non erigis! Salutiferum quidem iter charitatisque plenum ad limina beati Geraldi nos habere cupitis: cui voto utinam faveat Divinitas! Sed id quam difficile factu sit facile intelligitur, nisi vestra obtineant merita. De rege Ludovico quis habeatur consulitis, et an exercitus Francorum auxilium Borello laturus sit. Horum primum a nobis minime quaeri oportet, quoniam, ut ait Sallustius, 139.0220C| omnes homines qui de rebus dubiis consulunt oportet esse remotos ab ira, odio, misericordia. Alterum suapte natura adesse, et non esse aequaliter vergens, nostra intelligentia magis videtur tendere ad non esse. Organa porro, et quae vobis dirigi praecepistis, in Italia conservantur, pace regnorum facta vestris obtutibus repraesentanda. Quae hosti juris sunt, ut vestra spectate. Desiderabilem praesentiam pii Patris, vel causa beati Remigii Francorum apostoli desiderantibus filiis exhibete, ut nostrum impossibile vestro solvatur possibili.

EPISTOLA LXXII. AD STEPHANUM DIACONUM, DATA VI NON. MARTIAS.

Exsequiis domini Lotharii regis occupati multa tibi quaerenti pauca rescripsimus. Lotharienses dudum 139.0220D| capti omnes elapsi sunt, praeter comitem Godefridum, de quo in brevi meliora sperantur. Quae penes te tuosque agantur rescribe, atque per hunc legatum libros tua industria nobis rescriptos consummata charitate remitte.

EPISTOLA LXXIII. AD NITHARDUM ABBATEM MEDELECENSEM.

Quod vestra praesentia interdum non perfruimur, turbulentae reipub. imputatur. Vos solum gravia pati putatis, quaeque asperrima caeteris sint ignoratis. Sed cum agantur homines dubia sorte, mihique, non nostris, incerto certa quaeratur sedes, cur tandiu penes me deposita male fidae fortunae thesaurizatis? Et quia, utpote fidissimus fidissimo loquor, 139.0221A| maturate iter. Nam aut imperialis cito me colliget aula, aut quantocius omissa diu repetet Hiberia.

EPISTOLA LXXIV. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM EX PERSONA ADALBERONIS. Vide Patrologiae tom. CXXXVII, in ADALBERONE REMENSI, epist. 20.

EPISTOLA LXXV. EX PERSONA EMMAE REGINAE AD MATREM.

Dominae ADELAIDI imperatrici semper Augustae EMMA quondam regina, nunc lumine Francorum orbata.

Elapsa sunt tempora mearum deliciarum, tempora decoris mei, o mi domina, et o dulcis mater: dum is 139.0221B| quo florente florebam, quo regnante regnabam, conjugem in perpetuum viduam fecit. O amara dies VI Nonarum Martiarum, quae mihi virum eripuit, quae me in has miserias praecipitavit! Intelligat pia mater gemitum et angustias filiae doloribus plenae. Non esse me penitus praeoptarem, nisi Divinitas solatio reliquisset mihi matrem. O quando videbo, quando alloquar! Nostri quidem vestrae praesentiae, ac regis Conr. in vicinia Romarici montis, ubi confinium regnorum est, XV Kalend. Junii, me ac filium meum occurrere volunt. Sed haec mora mille annorum mihi est. Noveritis interim Francorum principes mihi ac filio simul fidem sacramento firmasse. In hoc, et in reliquis, quae sequenda, quae vitanda sint, vestro judicio utemur. Ut non solum II. reginae, sed omnium 139.0221C| dicamini mater regnorum. Recordamini praeterea verborum vestrorum, quod virum meum prae me dilexeritis, quodque ipse prae me vos amaverit. Prosint animae ejus hi dulces affectus, et quod temporaliter exhibere non valetis, spiritualiter recompensetis per sanctos Patres, id est episcopos, abbates, monachos, ac per servos Domini quosque religiosissimos.

( Num. 76, 77, 78, 79, exhibent epitaphia Lotharii regis Francorum, ducis Friderici, Adalberti Scholastici et Ottonis imperatoris. Haec supra seorsim dedimus. )

EPISTOLA LXXX. INVECTIVA IN VIRDUNENSIUM ECCLESIAM.

Quod remedium morbis tuis inveniemus, Virdunensium exsecrata civitas? Unitatem sanctae Domini 139.0221D| Ecclesiae scidisti, sanctissimam societatem humani generis abrupisti. Quid enim aliud egeris, cum pastorem tuum voluntate haereditarii regis, consensu et favore comprovincialium episcoporum electum, ac insuper episcopali benedictione donatum, adhuc pertinax minime recognoscis? teque velut membrum mutilum ac deforme, sine unitate corporis, ex olea in oleastrum inserere tentas? Ideo pastorem non recognoscis, quia regem tuum regno privare moliris. Non est tui juris creare novos reges ac principes, id est sub insolita transire juga. Gravissimum est peccatum tuum, impia civitas. Non confregit aries muros tuos, non fame infecti milites, nullo telorum 139.0222A| genere pervasi sunt. Sanctuarium Domini corrupisti, sanctuarium Domini pervasisti, ac possides. Spelunca latronum facta es. Hostes humani generis amici tui obliti virginum, sanctique tori consanguinitatis et muneris, et jam in sacris diebus et in sacris locis horrendum lupanar fecerunt te. Altaria Domini calcibus allisa ac ligonibus effossa sunt. Opes religiosorum et pauperum rapinae et incendiis patuerunt. Revertere, revertere ad pacem Ecclesiarum et ad unitatem regnorum, civitas virtutum expultrix, ac vitiorum receptrix. Et vos, si qui estis, Domini pars melior, redite et separamini velut oves ab haedis. Novimus antesignanos pollutae civitatis, novimus satellites manipulares, quos divino gladio feriendos hactenus patientia tulimus. Nunc 139.0222B| caecitate mentis pressos et caligine mortis consopitos, sententia damnationis ex divinis legibus promulgata, communi omnium bonorum consultu percutimus.

EPISTOLA LXXXI. AD ECBERTUM ABBATEM TURONENSEM.

Ubi summa religionis norma esse debuit, summum esse illapsum crimen non immerito nos permovit et exterruit. Sed quis erit auctor hujus correctionis, tacentibus cunctis primatibus vestri ordinis? Nos quidem venerabili abbati Maiolo super his pauca praescripsimus, quia sapientem in paucis multa intelligere scimus. Huic tanto negotio, et, ut verius fateamur, tantae audaciae ulciscendae a nobis dux designatus est. Ejus sententiam qui prior nostrum noverit, 139.0222C| alteri sine mora significabit.

EPISTOLA LXXXII. AD ADSONEM ABBATEM DERVENSEM.

Rumpe moras omnes, mi pater, et III et II Kal. Jul. egredere de Ur Chaldeorum. Obtemperandum veteranis amicis ac in fide diu probatis. Noster Adalbero pater patriae, quondam vobis fidus, et nunc fidissimus, morarum impatiens, vestram expetit praesentiam. Nefas absenti significare ea quae volumus praesenti dicere. Charissima vobis ac nobis librorum volumina vestrum iter sunt comitata. Hoc tantum dixisse sufficiat.

EPISTOLA LXXXIII. AD BOBIENSES.

139.0222D| GERBERTUS gratia Domini si quid est plurimam salutem dicit dilectissimis sibi filiis BOBIENSIBUS utriusque ordinis.

Rem dignam vestroque nomini convenientem penitus egistis, patrem quaerendo, patrem visitando, quia jure vos veros filios esse docuistis. Ergo et pro vestra diligentia, et pro fide constanti circa me, nunc absens grates habeo, et mox propitia divinitate praesens debitas exhibebo. Ego quidem et si jam propemodum in portu constiti, vos tamen malignis fluctibus jactari iniquo animo fero. Sed scimus Dominum omnia posse, eumque motum prece pauperum confidimus afflictis opem illico laturum fore.

EPISTOLA LXXXIV. AD HUGONEM MARCHIONEM.

139.0223A| Non immerito vos plurimi facio, et vos et vestra votis et laudibus effero, qui tam occupati mei meminisse dignamini. Inter honesta hoc, itaque inter praecipua ponimus, ac proinde ad vos fidem plurimam habemus: et ut nostri memoria non excidat propensius oramus, et ut fessis jam rebus beati Columbani subveniatis, preces quas valemus absentes effundimus.

EPISTOLA LXXXV. AD CONONEM ITALICUM MARCHIONEM.

Quamvis nullis officiorum meritis vestram promereamur gratiam, virtus tamen ac nobilitas vestri generis, ac propria, adducit nos de vobis bene sentire, 139.0223B| meliora sperare. Quod si a parvis maxima juvari possunt, honori vestro studia nostra non deerunt in loco et tempore. Consultando, bona verba suggerenda, ut, dum vobis fortuna riserit, sub vestris alis nostra mediocritas requiescere possit.

EPISTOLA LXXXVI. AD THEOPHANIAM IMPERATRICEM EX PERSONA ADALBERONIS. Vide Patrologiae tom. CXXXVII in ADALBERONE REMENSI, epist. 20.

EPISTOLA LXXXVII. AD CONSTANTINUM SCOLASTICUM FLORIACENSEM.

Sapienter et perite ille vir Domini pervasorem improbandum esse censuit, sed rem ad se minus 139.0223C| significavit. Ipsum ante insignia honoris infamem, fautores in religiosos augendam infamiam, si sanctorum privetur consortio, caute prudenterque disseruit. Matura ergo iter, et XVI Kal. Septemb. nos revise, ut in his omnibus per te plenius instruamur, simulque laeteris animadversione nostra in pervasorem, et qui te coenum nostris putavit in naribus, de se dictum existimet, teque thymiama vaporatum redolere perhorrescat. Comitentur iter tuum Tulliana opuscula, et de repub. et in Verrem, et quae pro defensione multorum plurima Romanae eloquentiae parens conscripsit.

EPISTOLA LXXXVIII. AD MAIOLUM ABBATEM CLUNIACENSEM EX PERSONA ADALBERONIS. 139.0223D| Vide Patrologiae tom. CXXXVII in ADALBERONE REMENSI, epist. 22.

EPISTOLA LXXXIX. AD ECBERDUM [EBRARDUM] ABBATEM TURONENSEM SUB PERSONA ADALBERONIS. Vide ubi supra, epist. 23.

EPISTOLA XC. AD IMPERATRICEM THEOPHANIAM ET AD FILIUM OTTONEM. Vide ubi supra, epist. 24.

EPISTOLA XCI. AD RAIMUNDUM AURILIACENSEM ABBATEM.

Clarissimo patre Geraldo orbatus, non totus superesse visus sum. Sed te desiderantissimo secundum 139.0224A| vota mea in patrem creato, denuo totus in filium renascor. Nec solus vestro honore gaudeo, gaudet pater Adalbero, se suaque vobis ex animo conferens, tanto arctius, quanto amplius luce religionis ac scientiae collucetis: cujus ob meritum amorem, fere continuum triennium in Francia consumpsi. Ibi dum iras regum, tumultus populorum, regnorumque dissidentium aestus perfero, tanto taedio affectus sum, ut curam pastoralitatis suscepisse pene me poeniteret. At quoniam domina mea Theophania imperatrix semper Augusta, VIII Kal. April. proficisci me secum in Saxoniam jubet, eoque quosdam ex meis monachis ac militibus ab Italia convenire jussi, nunc non habeam quod certum scribam super organis in Italia positis, ac monacho dirigendo qui ea conducat, praesertim 139.0224B| cum sine praesentia dominae meae Theophaniae credere me non ausim fidei meorum militum quia Itali sunt. Nec satis sciam utrum exercitum ante autumnum in Italiam deducam, an in Germania demoremur, ut quam plurimas copias contra Ludovicum regem Francorum, nisi quieverit, comparemus, qui amicis inquietissimus, perniciosissimis hostibus non multum inquietus, quis sit, quidque de eo intelligi oporteat, velox exitus comprobabit. Clara indoles divae memoriae Ottonis Caesaris, pace inter duces ac principes redintegrata, proxima aestate legiones militum duxit in Sarmatas, quos ea lingua Guinidos dicunt, ibique sex et quadraginta urbes munitissimas sua praesentia ac militum robore cepit, diruit atque vastavit. Salutat vos, et Airardum, Adalbero Remorum 139.0224C| archiepiscopus, simulque omne collegium Aureliacensis coenobii, me adjuncto per omnia vobis devotissimo. Iterum iterumque valete.

EPISTOLA XCII. AD BERNARDUM MONACHUM.

Quaeris, dulcissime frater, quae et qualia gerantur a me, et an ea sint commoda et incommoda. Huic petitioni an satisfacere paucis possim addubito, quod altius ea rimanti nulla esse videantur: aut si quolibet modo sunt, maximam partem incommodorum secum trahunt. Primum quod in publicis causis versari nunc temeritatis est, quippe ubi divina et humana confunduntur jura, propter immensam avaritiam perditissimorum hominum, idque solum jus fore statuitur, quod libido ac vis more ferarum 139.0224D| extorserit. Ast in privatis id prae me fero, quod amicos in adversis nulla oppressus calamitate destitui. Sed an memoria dignum sit aliorum judicio derelinquo, et quod Italia excessi, ne cum hostibus domini ac filii senioris mei D. M. Ottonis quolibet modo cogeret pacisci, et quod interdum nobilissimis scholasticis disciplinarum liberalium suavis fructus ad vescendum offero. Quorum ob amorem et in exacto autumno quamdam figuram edidi artis rhetoricae depositam in sex et viginti membranis sibi invicem connexis, et concatenatis in modum ante longioris numeri, qui fit ex bis tredecim. Opus sane expertibus mirabile, studiosis utile, ad res rhetorum fugaces et caliginosissimas comprehendendas, atque 139.0225A| in animo collocandas. Ergo si quisquam vestrum cura talium rerum permovetur, et in musica perdiscenda, et in his quae fiunt ex organis, quod per me adimplere nequeo, si cognovero certum velle domini abbatis Raimundi, cui omnia debeo, per Constantium Floriacensem supplere curabo. Est enim nobilis scholasticus apprime eruditus, mihique in amicitia conjunctissimus. Vale, dulcissime frater, meaque semper dilectione mutuo fruere, nostraque bona putato esse communia.

EPISTOLA XCIII. AD ADALBERONEM ARCHIEPISCOPUM.

Corruptissimi temporis est, non posse decerni secundum popularem opinionem quid sit magis utile. Utile est quod agitis sententia multorum, utilius 139.0225B| cum plures judicant in urbe sedere, paucam et ignavissimam praedonum deterrere manum, cum praesentia vestra tum militum numerositate. Vestrum fratrem vos debere alloqui censent, audire quae velint Otto et Heribertus, mutua subito exposcentes colloquia. Quibus etsi nulla inest fides, tamen pro fortuna eis utendum. Certe cum in metu sunt, periculum ipsorum ab eis exiget, quod propria non exegerit fides.

EPISTOLA XCIV. AD EUMDEM.

Octavo Kal. Octob. Reinherius a responsis Remos rediit, vestra negotia exsecuturus. Ejus sententia haec est, si de fratris fortuna certum finem cognoscere vultis, ac nulli mortalium indicanda nisi vobis, 139.0225C| IV Kal. ad Altovillare fratri ac comitibus occurrere, nepotem vestrum Hecilonem, ac primos vestri generis consanguineos iterum nusquam sinatis abire. Magna res serio agitur. Mosomum et Macerias multitudine militum communite. Dux Cono pro suo Ottone insidias molitur, sed facile remedium penes nos reperietur. Laudunensis episcopus consilio Ottonis et Heriberti sibi faventium ducem adiit, eo loci quem dicunt Dordingum. Redite, mora sit nulla.

EPISTOLA XCV. AD FRATRES FLORIACENSES EX PERSONA REMENSIUM ABBATUM. Non immerito nos unius collegii esse profitemur, qui vestra felicitate erigimur, vestro infortunio 139.0225D| etiam opinione clarissimorum hominum humiliamur. Hanc sanctissimam societatem castissimamque amicitiam quorumdam foedat ambitio lasciva, detestabilis audacia, dum per factionem is vobis praeficitur pater quem verissimi non metuant damnare Patres. Et quomodo una est Ecclesia catholica, cunctorumque fidelium una societas, a sententiis eorum non deviare decrevimus, qui in Ecclesia Domini, velut clarissimae stellae relucent in perpetuas aeternitates. An non lucidissima stella reverendus pater Maiolus? an non praefulgidum sidus pater Ecberdus [Ebrardus]? alter in epistola, quam patri nostro venerabili Adalberoni archiepiscopo nuper direxit (quaerebatur enim ejus sententia de praelatura patris vestri) inter 139.0226A| caetera sic dicit: « Persona quidem vobis jam olim infami conversatione erat famosa, sed hujusmodi arbitratu praeter spem habita. Item in eadem post aliquanta. Quantum ergo nostra interest vicinos et contribules adhortari studuimus, si hoc nefas eliminare nequeunt, sanctorum consortio privandum infamabunt, nec erit Christi fidelis cui haec ambitiosa audacia non fiet detestabilis. Facta laudare non possumus, quid futurum sit nescimus. Clamat alter, simulque nos denotans, inquit: Nec minus nos gravat quod magistratus ille coenobialis, quem stare credimus in vertice religionis, dum vobis submilitat, a vobis discors, nos erroneos judicare audet. Et quis enim fraudulenta ambitione elatum audeat approbare, cum pater Benedictus dicat omnem 139.0226B| exaltationem genus esse superbiae? Item in fine ejusdem epistolae: Etsi vobis non videtur fatuum, aeterna clausura ejus ad nos damnabimus aditum. Faciant, judicent primates ut libet, nos pauperes Christi favor aut timor saecularium ab hac sententia non flectet. » Attendite ad haec, o socii et commilitones, secernite vos oves Christi ab eo qui non est pastor, sed lupus ovium depopulator. Praetendat sibi reges, duces saeculi, principes qui se favore solum modo eorum monachorum principem fecit, nec erubuit se ingerere qui ex humilitate debuerat refugere. Hactenus ignorantia nos deviasse sufficiat, careat nostro consortio, qui talium Patrum damnatur judicio. Tunc nobis tantum uniatur, cum eorum sententia fuerit reconciliatus, quorum judicio nostro 139.0226C| est nunc consortio privatus.

EPISTOLA XCVI AD FRATRES BLANDINIACENSES.

Qui me vobis fratrem adoptastis, orbitatem vestram ut sentiremus magnopere effecistis: virque ille venerabilis memoriae nos sui memores in aeternum honestis obtinuit officiis. Ergo agite, patrem vobis dignum citius exquirite, ne grex Dominicus fluctuet sine pastore. Nostra ope si indigetis utimini, et consilio, et auxilio, juxta vires ac scientiam. Libros nostros festinantius remittite, et si is qui per Claudianum rescribi debuit, insuper mittetur, erit res dignissima vobis ac vestra charitate.

EPISTOLA XCVII. EX PERSONA EMMAE REGINAE AD MATREM.

139.0226D| Aggravatus est dolor meus, o mi domina, o dulce matris nomen, dum conjugem perdidi. Spes in filio fuit, is hostis factus est. A me recesserunt dulcissimi quondam mei amici ad ignominiam meam ac totius generis mei. Nefandissima in Laudunensem confinxerunt episcopum. Persequuntur eum, proprioque spoliare contendunt honore, ut inuratur mihi ignominia sempiterna, quae sit quasi justissima causa amittendi honoris mei. Adesto, pia mater, filiae doloribus plenae. Gloriantur hostes mei non superesse mihi fratrem, propinquum, amicum, qui auxilium ferre possit. Intendat ad haec pia domina, redeat vestra nurus in gratiam. Sit mihi per vos exorabilis, liceatque suum mihi diligere filium, quem 139.0227A| meum patior ut inimicum. Astringite mihi principes vestri regni, proderit eis mea conjunctio. Otto et Heribertus comites potentissimi mecum in vestro consilio erunt. Si fieri potest, absolvite nos curis, ut mutuis fruamur colloquiis. Sin, antiquam sapientiam vestram undique colligite, Francis unde non sperant contraria parate, ut in nos graviter saeviens eorum refundatur impetus. Et interim quid vobis sit faciendum, et scriptis significate et nuntio fidissimo.

EPISTOLA XCVIII. EX PERSONA LAUDUNENSIS EPISCOPI AD EPISCOPOS.

Quamvis regia potestate per quorumdam hominum factionem a propria sede sum ad praesens exclusus, episcopali tamen officio minime sum privatus: nec 139.0227B| damnant crimina falso illata, quem innocens in hac parte non remordet conscientia. Sentiat ergo grex pastoris absentiam, sentiam et ego vos meam dolere vicem. Itaque moneo, rogo, oro, obsecro, ac pro nomine terribilis semper viventis Domini obtestor, me Ecclesiae meae quolibet modo, per quamlibet personam, sanctum chrisma tribuatis, nec episcopalem benedictionem, et missarum solemnia in mea parochia peragatis, quia scriptum est: Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. At si divina et humana contemnitis jura, nec nostris monitis acquiescitis: quanquam divina ultione sitis feriendi, tamen ad majorem audientiam ecclesiasticae legis vos provocatum iri pernoscatis.

EPISTOLA XCIX. EX PERSONA ADALBERONIS ARCHIEPISCOPI AD BELLOVACENSEM.

139.0227C| Vide Patrologiae tom. CXXXVII in ADALBERONE REMENSI, epist. 25.

EPISTOLA C. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.

Quantum utilitatis reipub. contulerit, quantumve collatura sit pax inter reges nostros bene fundata, testis est civitas Virdunensium, sine caede et sanguine, sine obsidibus, sine pecuniis in integrum imperio vestro restituta. Testis erit Colonia, rebus sibi diu subtractis in integrum restituendis. Quod utique maturius foret, nisi acrior cura regnorum nuper in conficienda pace longius nos detinuisset, propter inversos mores quorumdam nostrorum. Nunc itaque 139.0227D| tempus opportunum nacti, obsequio vestro adsumus. Monemus uti Dudo ac Gesilbertus comes rerum Ecclesiae vestrae pervasores sine dilatione excommunicentur. Moneatur frater, ne amicus vester Adalbero Remorum archiepiscopus super Dudone, Guido Suessonicus episcopus super Gesilberto, ne filios suae Ecclesiae impune vos laedere sinant: sed excommunicatos a vobis excommunicent, donec consequantur a vobis veniam digna satisfactione, qui conati sunt sanctuarium Domini haereditate possidere. Quid domina nostra Theophania imperatrix semper Augusta insequenti tempore rerum publicarum sit actura, quibusve in locis demoratura, et an Saxonum exercitus victor a consueto hoste redierit, significatum 139.0228A| iri nobis plena fide oramus: vestra vestrorumque aversa tristi vultu accepturi, prospera jucundissimo animo laturi ac perlaturi.

EPISTOLA CI. AD EUMDEM.

Multitudine curarum festinatae legationis, simulque viarum prolixitate pressi, desiderabili colloquio vestro magna cum moestitia privati sumus. Sed refecit nos praesentia spectabilis viri Folmari, in quo vestra virtus intellecta est, dum eo utimini ministro, qui voluntatem Domini etiam non monitus laudabiliter expleat. Addicti ergo sumus vestrae servituti, cum hac re, tum etiam plurima dilectione senioris nostri Adalberonis circa nos, qui earum rerum quas fecimus participes vos fore per omnia voluit. IV Kal. 139.0228B| April. domina dux Beatrix apud palatium Compendiacum hoc effecerat, ut VIII Kal. Junii ad Montem Falconis dominae Adelaidi imperatrici, duci Carolo, rex Ludovicus, regina Hemma, dux Henricus, causa conficiendae pacis occurrerent. Sed quoniam per ignorantiam dominae Theophaniae imperatricis semper Augustae hoc fiebat, dolum subesse intelligentes, uti per se potius pax fieret, consuluimus, utque prius per vos quae conditio pacis foret experiretur. Quod laudatum est, vestrique itineris socii denominati XV Kal. Junii Francorum colloquio nobis occurrendum. Ibique si pacem cum rege senior noster confecerit, pro pace regnorum plurimum elaborabit. Magnae intelligentiae vestrae pauca suggessisse satis est. Caeterum de terra, quae in nostris partibus vi 139.0228C| vobis eripitur, monemus ad praesens tacere, postmodum demonstraturi quid exinde facere debeatis.

EPISTOLA CII. AD ADALBERONEM ARCHIEPISCOPUM.

Qua fiducia, quave cautela colloquia Ottonis et Heriberti expetenda vobis sint providete, ne forte propter praesentem obsidionem Caprimontis nova in vos novis dolis undecunque comparentur consilia. Mementote sortis Guifridi [Godefridi, et Virdunensis episcopi, ob pervasionem castri Luciliburgi.

EPISTOLA CIII. AD DOMINAM THEOPHANIAM IMPERATRICEM EX PERSONA ADALBERONIS.

Vide Patrologiae tom. CXXXVII, in ADALBERONE REMENSI, epist. 26.

EPISTOLA CIV. AD ECBERTUM TREVIRENSEM ARCHIEPISCOPUM EX PERSONA ADALBERONIS.

139.0228D| Vide ubi supra, epist. 27.

EPISTOLA CV. AD FRATRES BLANDINIACENSES EX PERSONA ADALBERONIS.

Vide ubi supra, epist. 28.

EPISTOLA CVI. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.

Quia diu optato consilio vestro non perfruimur, non satis patienti animo toleramus, instamus, casusque inter strepentes revincere laboramus. Synodus in partibus Rheni, ut fama est, indicta: nostrorumque episcoporum cum validiores morbi tum 139.0229A| etiam regia negotia, quam una voluimus interturbant synodum. Sed ne interim otio torpeamus, beati Ottonis suffragia ad praesens expetere in animo est, unde per vos reditum habere disponimus, ut prolixam disjunctionem nostram ea conjunctione castigemus. Et quoniam per Verdunum iter nobis est, eo crucem vestra scientia ut speramus elaboratam, si fieri potest, Kal. Novembris dirigite, sitque hoc pignus amicitiae. Ita opus placens dum oculis crebrius ingeretur, indissolubilis amor in dies augmentabitur.

EPISTOLA CVII. EX PERSONA REGIS HUGONIS AD SIGUINUM ARCHIEPISCOPUM SENONENSEM.

Regali potentia in nullo abuti volentes, omnia negotia 139.0229B| reipub. in consultatione et sententia fidelium nostrorum disponimus, vosque eorum participes fore dignissimos judicamus. Itaque honeste ac benigno affectu vos monemus, uti ante Kalend. Novembris, eam fidem, quam caeteri nobis firmaverunt, confirmetis ob pacem et concordiam sanctae Domini Ecclesiae, totiusque populi Christiani: ne si forte, quod non optamus, persuasione quorumdam pravorum diligenter vobis exsequenda minus audiatis, sententiam domini papae et comprovincialium episcoporum duriorem perferatis, nostraque omnibus nota mansuetudo justissimum correctionis assumat zelum regali potentia.

EPISTOLA CVIII. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM EX PERSONA ADALBERONIS. 139.0229C| Vide Patrologiae tom. CXXXVII, in ADALBERONE REMENSI, epist. 30.

EPISTOLA CIX. AD EUMDEM. Vide ubi supra, epist. 31.

EPISTOLA CX. AD COMPROVINCIALES. Vide ubi supra, epist. 32.

EPISTOLA CXI. AD BASILIUM ET CONSTANTINUM IMPERATORES ORTHODOXOS, HUGO GRATIA DOMINI REX FRANCORUM.

Cum nobilitas vestri generis, tum etiam gloria magnorum actuum, ad amorem vestrum nos hortatur et cogit. Hi quippe esse videmini, quorum amicitia 139.0229D| nihil dignius in humanis rebus possit existimari. Hanc sanctissimam amicitiam, justissimamque societatem sic expetimus, ut nec regna nec opes vestras in ea requiramus. Sed haec conditio quae nostri juris sunt vestra efficit, magnoque usui, si placet, haec nostra conjunctio erit, magnosque fructus efferet. Etenim nobis obstantibus nec Gallus, nec Germanus fines lacesset Romani imperii. Ergo ut haec bona fiant perpetua, quoniam est nobis unicus filius et ipse rex, nec ei parem in matrimonio aptare possumus, propter affinitatem vicinorum regum, filiam sancti imperii praecipuo affectu quaerimus. Quod si haec petita serenissimis auribus vestris placuerint, aut scriptis imperialibus, aut nuntiis 139.0230A| fidis nos certos reddite: ut per nostros legatos vestra majestate dignos quae sonuerint chartis, compleantur in rebus.

EPISTOLA CXII. EX PERSONA REGIS HUGONIS AD BORELLUM MARCHIONEM.

Quia misericordia Domini praeveniens, regnum Francorum quietissimum nobis contulit, vestrae inquietudini quamprimum subvenire statuimus, consilio et auxilio nostrorum omnium fidelium. Si ergo fidem toties nobis nostrisque antecessoribus per internuntios oblatam conservare vultis, ne forte vestras partes adeuntes vana spe vestri solatii deludamur, mox ut exercitum nostrum per Aquitaniam diffusum cognoveritis, cum paucis ad nos usque properate, ut et fidem promissam confirmetis, et 139.0230B| vias exercitui necessarias doceatis. Qua in parte si fore mavultis, nobisque potius obedire delegistis, quam Ismaelitis, legatos ad nos usque in Pascha dirigite, qui et nos de vestra fidelitate laetificent, et vos de nostro adventu certissimos reddant.

EPISTOLA CXIII. AD ROTHARDUM ARCHIEPISCOPUM CAMERACENSEM EX PERSONA AD ALBERONIS. Vide Patrologiae tom. CXXXVII in ADALBERONE REMENSI, epist. 33.

EPISTOLA CXIV. AD. . . . . EX PERSONA ADALBERONIS. Vide ubi supra, epist. 34.

EPISTOLA CXV. AD CAROLUM DUCEM. 139.0230C| Vide ubi supra, epist. 35.

EPISTOLA CXVI. AD ROMULFUM ABBATEM SENONENSEM. Divinitate propitia bene valentes, ut amplius valeatis optamus. Gratia et benevolentia principum, uti semper usi sumus, utimur, spem bonam in rem conversam iri, suo tempore exspectantes. Ubinam potissimum moraturi sequenti tempore, incertum propter incerta tempora. Operi nostro, quod non parvae quantitatis fore scripsistis, quia mensuram voluminis ignoravimus, solidos duos per clericum quem misistis misimus, idemque si insinuetis faciemus donec completo opere dicatis: Sufficit.

EPISTOLA CXVII. AD DOMINAM THEOPHANIAM. 139.0230D| Vide Patrologiae tom. CXXXVII, in ADALBERONE REMENSI, epist. 36.

EPISTOLA CXVIII. AD CLERUM ET POPULUM. . . . Vide ubi supra, epist. 37.

EPISTOLA CXIX. EMMA QUONDAM REGINA DOMINAE AUGUSTAE THEOPHANIAE. Pietas vestri nominis subveniat afflictae, et a praedonibus captivatae. Et mihi quondam fuit et genus, et dignitas, ac regium nomen. Nunc quasi sine genere, sine dignitate, omnibus afficior contumeliis, ancilla captiva crudelissimorum hostium facta. Et quomodo ille impius Carolus vocem meam audiret, qui vestram 139.0231A| audire contempsit? et vos quidem me vestra memoria dignam habuistis, quae fieri circa me velletis imperastis, hicque regiam urbem occupavit. Parere alicui non putat suo nomini convenire. Nolo ei spiritum explicare, quo sibi regna inaniter promittit. Hoc tantum oro, ne in me feminam illidatur, dum in mares retunditur.

EPISTOLA CXX. DOMINAE AUGUSTAE THEOPHANIAE, NOMINE HUGONIS REGIS. V. I. D. K. V. A. Z.

Benevolentiam ac affabilitatem vestram circa nos sentientes, obsides a Carolo accipere, et obsidionem solvere secundum voluntatem vestram voluimus fidissimam societatem ac sanctam amicitiam conservare cupientes. Porro hic Carolus legatos et imperium 139.0231B| vestrum contemnens, nec super his acquiescit, nec reginam relinquit, nec ab episcopo ullos obsides accipit. Et hic quidem viderit quid sua sibi prosit pertinacia. Vestram autem amicitiam ad nos in perpetuum confirmare cupientes, sociam ac participem nostri regni A. decrevimus vobis occurrere ad villam Satanicum XI Kal. Sep. Ea quae inter vos de bono et aequo sanxeritis, inter nos ac filium vestrum sine dolo et fraude in perpetuum conservaturi.

EPISTOLA CXXI. AD TREVERENSEM V. V. D. K. Vide Patrologiae tom. CXXXVII in ADALBERONE REMENSI, epist. 38.

EPISTOLA CXXII. ADALBERO ARCHIEPISCOPUS REMENSIS AD CAROLUM DUCEM. 139.0231C| Vide ubi supra, epist. 39.

EPISTOLA CXXIII. AD THIETMARUM MOGUNTINUM ARCHIEPISCOPUM.

Labore obsidionis in Carolum defatigatus, ac vi febrium graviter exagitatus, sincerum affectum meum circa te, dulcissime frater, explicare non satis valeo. Hoc tantum significo, impera, obsequemur, sitque nostra amicitia eadem velle atque eadem nolle. Et quia inter graves aestus curarum sola philosophia quasi quoddam remedium esse potest, ubicunque partes ejus imperfectas habemus, suppleat industria vestra. Ad praesens autem rescribite tantum 139.0231D| quod deest nobis in primo volumine secundae editionis Boetii in libro Perihermenias, hoc est ab eo loco ubi scriptum est: Non currit vero et non laborat. Non verbum dico cum significat quidem tempus, usque ad eum locum ubi dicitur: ipsa quidem secundum se dicta verba nomina sunt, et significant aliquid hic praeceptis, idem parte deficientis commentarii beneficii vestri non erimus immemores, fidem mente conceptam non deseremus, quod voletis pro viribus exsequemur.

EPISTOLA CXXIV. A. H. C. H. J. V. B. Z.

Antiquis palatiis meis usque ad fundamenta dirutis, etiam renascens palatium, quod mihi aedificare 139.0232A| instituistis, diluvio vestri pene absorptum est. Instamus, ac propriis sumptibus fabricam tanti operis novis artificibus insignimus, ne vestro superventu ad suburbana cogamur demigrare cubilia. Huic tam ingenti negotio adhuc dierum 15 spatium attribuite, vestrumque architectum A. remittite, qui coepta perficiat non meis sumptibus, sicque nos ad perstringendam [ al., perfringendam] arcem montemque ab ipsis radicibus convellendum cum totis copiis, si ea voluptas in animo est, exspectate.

EPISTOLA CXXV. INCERTO.

Cum multos nobis natura affinitate jungat, multos affectione, nullius amicitiae fructus suavior est quam is qui fundamento nititur charitatis. Nam cujus obsequia 139.0232B| aliquando sensimus aut elegantiora vestris aut jucundiora? Denique in tanta perturbatione nostrae reipub. cum perfidiam militum assidue patimur, assiduo oculos ad vos reducimus, ut spes certa est, non frustra solatium relaturi. Et quoniam vos et gravari et defatigari nisi in summa rerum necessitudine nolumus, Z. Z. Q. M. B. et si sic judicatis quemvis alium tantum cum militum robore, subsidio et V. Q. O. V. E. X. II Kal. Oct. ut et nostri refugae perterriti redeant, et hostes novis ac insperatis copiis intabescant.

EPISTOLA CXXVI. INCERTO.

Quia aversa valetudine revelati estis, non immerito longum moerorem nobis diminuis. Gaudemus 139.0232C| quippe si gaudetis, tristamur si tristamini. Sic sancta societas unum et idem sentiens manet: nec nos soli dulcem affectum vestrum circa nos sentimus, sentiunt et illi qui admirabile opus crucis a vobis nostro nomini elaboratae non sine magna oblectatione conspiciunt, in quo pignus amicitiae aeternitatem sibi affectat.

EPISTOLA CXXVII. INCERTO.

Molimur, conamur, quod volumus agimus, quod nolumus nequimus. Ecce Rai. atque G. quos missum iri ad vos usque innuistis, alter solita valetudine fatigatur, alter insolita quidem, sed cum taedio sui finita imperium vestrum exsequi qui minime potuerunt. 139.0232D| Exsequetur autem R. quam proxime in melius commutatus, cujus obsequis [ al., olim sequentis] Hermannum comitem adfore jamdudum in animo est. Et quia quanto silentio quantaque fide nostra secreta commiserimus novistis, vices nostras nostrique legati apud comitem Heribertum vos agere rogamus: facturi quidquid prudentiori consilio decernetis. Finitoque foro, uti audita, relata, inventa, conferre nobiscum dignemini, obsecramus, vestro per omnia usuri consilio sapienti.

EPISTOLA CXXVIII. AD ADELAIDEM MATREM REGNORUM.

Quibus angustiis domina quondam Hemma afficiatur, quantoque prematur angore, testis est epistola 139.0233A| ipsius ad D. Q. V. M. H. E. jamdudum directa, cujus exemplar vobis misimus, ut et quid actum sit sciretis, et quam nihil sibi profuerit, et ut causam doli, si tamen dolus est, investigetis. Certe clarissimam dominam et matrem regnorum vos hactenus fuisse manifestum est, nostris periculis, si qua ingruerint, credidimus velle succurrere, nedum filiae quondam dilectae, sive potestas erepta est sive non est, filiae non subvenire, in moestitia est. Hortamur tamen vos explorare apud Carolum, per valentes legatos, utrum velit eam vobis reddere, aut creditam commendare. Videtur quippe ideo illam sic obstinato animo retinere, ne videatur sine causa cepisse.

EPISTOLA CXXIX. V. V. D. A. H. G. I. D. V. I.

139.0233B| Quamvis vos in propriis causis noverim satis occupari, tamen commune periculum magis sollicitos reddere debet. Scitis quas conventiones cum Odone et Heriberto comitibus habuerimus, et cur obsides donaverimus. Instant, et promissam amicitiam requirunt. Itaque nuntiis eorum respondere debeo de mea ac vestra voluntate III Non. Sept. Mores, studia, dolos, fraudes eorum inter quos habito, scitis. Redite ergo usque ad Bublionem, uti vobiscum loqui possim de his quae mandare non possum. Sunt enim res grandes, et ad vos multum pertinentes, et quia civitatem sine forti periculo dimittere non possum, si placet, manus comitis [Manac. Comes] veniet vobis obviam, quae vos omni securitate 139.0233C| ad nos usque perducat. Valete, et quae vobis cordi, velocius remandate.

EPISTOLA CXXX. RAINAUDO MONACHO.

Non existimes, dulcissime frater, vitio meo fieri quod tandiu fratrum meorum praesentia careo. Postquam a te digressus sum, crebris itineribus causam patris mei Columbani pro viribus exsecutus sum. Regnorum ambitio, dira et miseranda tempora fas verterunt in nefas; nulli jure rependitur sua fides. Ego tamen, cum sciam omnia ex Domini pendere sententia, quae simul corda et regna filiorum hominum permutat, exitum rerum patienter exspecto. Idem quoque facere te et moneo et hortor. Unum autem interim plurimum exposco, quod et sine 139.0233D| periculo ac detrimento tui fiat, et me tibi quam maxime in amicitia constringat. Nosti quanto studio librorum exemplaria undique conquiram, nosti quot scriptores in urbibus aut in agris Italiae passim habeantur. Age ergo, et te solo conscio ex tuis sumptibus fac ut mihi scribantur M. Manilius de astrologia, Victorinus de rhetorica, Demosthenes ophtalmicus. Spondeo tibi, frater, et certum teneo, quia obsequium hoc fidele et hanc laudabilem obedientiam sub sancto silentio habeo, et quidquid erogaveris cumulatum remittam, secundum tua scripta, et quo tempore jusseris. Tantum significa cui et tua munera et nostra porrigamus scripta, frequentiusque nos tuis litteris laetifica. Nec sit metus 139.0234A| ad quorumlibet notitiam pervenire, quae sub nostra deposueris fide.

EPISTOLA CXXXI.

Quod benevolentia vestra secundum dignitatem vestri nominis assidue perfruimur, plurimum congaudemus, cum nostri utilitate, tum vestri nonoris provectione. Laetamur nunc praesentia nepotis Adalberonis Verdunensium episcopi, qui vos, habita ratione loci et temporis, cum copiis adfore pollicitus est. Itaque ei non dissimilem, quantum ad affectionem animi spectat, magnitudinem vestram urbi Remorum exhibebitis XII Kal. Octob. Quod et monachum latorem epistolae celabitis, et rem tuto silentio tegetis, uti occultus ac improvisus ad nos possit esse vester adventus.

EPISTOLA CXXXII.

139.0234B| Quantum consilii quantumque rationis provida in mente versetis, cum aliis innotuerit, tum exitus viarum Caroli manifestius prodiderunt. Sed si eum a provincia vestra velut hostem propulsare nisi estis, amicorum vestrorum, Hemmae reginae, et episcopi Adalberonis meminisse debuistis, et si velit amicum in regnum sublimare, nihilominus eorum oblivisci non oportuit, simulque apud infidos maleficia beneficiis non superari. Significate ergo si quid harum rerum in melius per vos commutari possit, et cur indictum colloquium pro pace inter reges neglectum sit, et si saltem futura quies inter eos constat. Interea si quidquam benevolentia promeruimus, multum petimus, multumque oramus, ne militi 139.0234C| nostro We. pro Ber. praejudicium fiat. Est quippe eis commune praedium in lite cum Ecclesia, vultque B. sibi cedi in partem ex novi operis capella, quod non possit jure haberi nisi ex aequo facta divisione. Bene valete, ac nostrum codicem, si placet, per fidum nuntium resignate.

EPISTOLA CXXXIII. Z. R. B. I.

Anxie quidem jamdudum vestra praesentia frustramur, multa vestris consiliis disponenda reservamus. Nostis quam paucorum fidei reipub. negotia sunt committenda. Itaque optamus, monemus, oramus omni affectu charitatis adfore vos Remis X Kal. Octob. cum pro summis rationibus, quas vobis tantum credere fas est, tum etiam pro habenda ordinatione 139.0234D| O. Silvanectensis episcopi designati.

EPISTOLA CXXXIV. AD REMIGIUM MONACHUM TREVIRENSEM.

Bene quidem intellexistis de numero D. quomodo se ipsum metiatur. Semel namque unus, unus est, sed non idcirco omnis numerus seipsum metitur, ut scripsisti, qui sibi aequus est. Nam cum semel IV sint IV, non ideo IV metiuntur IV, sed potius duo: bis enim bini IV sunt. Porro I littera quam sub figura X adnotatam reperisti, X significat unitates, quae in sex et IV distributae sequialteram efficiunt proportionem. Idem quoque in VI et duobus perspici licet, ubi unitas est differentia. Sphaeram tibi nullam misimus, nec ad praesens ullam habemus, nec est res 139.0235A| parvi laboris tam occupatis in civilibus causis. Si ergo te cura tantarum detinet rerum, volumen Achilleidos Statii diligenter compositum nobis dirige, ut sphaeram, quam gratis propter difficultatem sui non poteritis habere, tuo munere valeas extorquere.

EPISTOLA CXXXV. AD ARCHIEPISCOPUM.

Sicut audita peregrinatio vestra moerorem nobis intulit, ita permutatus rumor dilati itineris quasi fructum laetitiae importavit. Anxiabamur quippe cum vestri absentia, tum quod tantae personae meritis non respondebant honores. Elaboramus ergo, et quod brevitas temporis non habuit spatio temporis attribuimus; ac munera juxta vires paramus. Vires dicimus, 139.0235B| quia nostis inter quos habitemus, quanta perfidia quorumdam exagitemur, quia etiam obsidio Laudunensis urbis praeterita pace sequestra intermissa est, X Kal. Novemb. repetenda. Quamobrem sicut monuimus, monemus, et pro solatio militum si indiguerimus, et pro auxilio capti confratris nostri A. utque B. et G. vestra exhortatione digniores se repraesentent germanos, in tanto discrimine rerum.

EPISTOLA CXXXVI.

Ne graviter et iniquo animo feras justissimam correctionem Domini, dulcissime frater. Divinitas quippe non dignatur impios suo flagello, aeternis cruciatibus reservans puniendos. Disce constantiam servare in adversis. Et si Job et nostri ordinis antiquos sacerdotes 139.0235C| non vales imitari, saltem nostri temporis laicum hominem, tibique affinem, exemplar habeto, comitem Godefridum. Nos quidem tuae salutis immemores non erimus, nec quidquam eorum quae pro te fieri oporteat intentatum relinquemus. Noverit ergo I. V. Q. omnia quae circa te sunt, ut legatum nostrum Parisius in festo beati Dionysii certissimum in omnibus reddere possit, ut si obsidio futura est, et non est, alia atque alia refringantur consilia. Vale feliciter, et hoc unum attende, ne te praecipitem dederis, ut satius fuerit alio modo periisse, quam per interitum tibi tuisque posteris aeternum opprobrium reliquisse. Iterum vale, et a I. V. I. Q. Z. II. Z. A. plurimum cave, ut a perfido et impostore.

EPISTOLA CXXXVII.

139.0235D| Absentia militum nostrorum res quam petistis plenum non habuit effectum; est tamen in voto, et in eorum reditu quod poterimus exsequemur. Sed si perpetuam pacem rusticis Asineti optatis veniam com. Cen. et ut ad nos usque quam proxime, ut et in merita comparentur consilia, et vestra militaris manus digna nobis conferat solatia, juxta quod per eum significabimus. Haec tutis auribus committimus propter hostium multiplices insidias.

EPISTOLA CXXXVIII. Gratulamur meliori habitudine corporis instaurata in vobis, simulque quod nostram scire voluistis. Nos quidem Domino propitio et bene valemus, et optima quaeque votis optamus, nec coeptam amicitiam 139.0236A| scienter violare molimur, nec acceptam a nostris injuriam propulsare, sed a Kal. Janu. usque ad initium Quadragesimae, in confinio nostrae Franciae, Burgundiae ac Lothariensis regni occurrere vobis parati sumus, sicut designabitis diem certum, et locum suo nomine descriptum: ut pax et concordia regnorum, et Ecclesiarum Domini, nostro vitio non destituatur.

EPISTOLA CXXXIX.

Erudito homini, atque puram fidem, quae hodie paucorum est, constanter tenenti, duo verba Christi, et nostrum consilium aperiemus, et propositae quaestioni satisfaciemus. Dicimus autem: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo; et: Sine mortuos sepelire mortuos suos. His animadversis, 139.0236B| legitime injuncta ab episcopo honeste prosequimini. Contra fas porro a quolibet prolata devitabitis. Non inhoneste utantur suo tempore filii tenebrarum, filii Belial: nos filii lucis, filii pacis, qui spem in homine velut fenum arescente, non ponimus. Cum patientia exspectemus illud Prophetae: Vidi impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani; transivi, et ecce non erat; quaesivi eum, et non est inventus locus ejus.

EPISTOLA CXL.

Beneficiis liberatoris nostri grates persolvere dignas non sufficimus: etiam membra nostra, quae infernus absorbuisse in vobis visus est, ab ejus faucibus erepta, victore Christo, laetamur. Verum quod hujus temporis est monemus, uti nostro colloquio 139.0236C| perdiscatis quae appetenda, quae vitanda vobis sint, priusquam nostri regni principum conventibus misceamini. Simul etiam aut litteris aut fido nuntio significate, utrum tuta videatur vobis ad praesens profectio A. II. atque Ra. ad comitem Ottonem, et quo conveniant.

EPISTOLA CXLI.

Diutius consultando nihil tutius in commune repertum est, quam a colloquio vestri senioris ad praesens abstinere, si fieri potest honeste. Si autem non potestis majorum causarum summas attingere, nihil nisi evidenter utile definire bonum est. Porro omnium bonorum fide Ra. feria V vestrum legatum Silvanectis praestolabitur, vel Carnotim profecturus si laudabitis, et Compendiacum reversurus si sic 139.0236D| annuetis.

EPISTOLA CXLII. ADALBERO EPISCOPUS R. ET SCHOLARIS ABBAS, AD CONSTANTINUM SUUM.

Congratulamur tibi, dulcissime frater, pervasore atque hoste monasticae religionis, ad multorum salutem humanis rebus exempto. Insta ergo, et si jam Patrem tua ac fratrum dilectione dignum habes, habeamus eum et nos praesentem tua opera proxime in festo beati Remigii, ut affectus noster a Floriacensibus te faciente paululum abalienatus, te faciente sit plurimum reconciliatus. Quod si haec omnia fieri minus possint, liceat nobis et tua tantum perfrui praesentia, si quid unquam praestitimus quod 139.0237A| placuerit, et si dignaris praestare quod placere possit.

EPISTOLA CXLIII.

Si eam, quam in maximis rebus benevolentiam sine affectu contulistis, nunc in minimis causis praestatis, non parvam laudem nec minimum fructum sperare debetis. Laborastis quippe ut liberaremur ab hoste, sed contempti estis modo, quia liberavit nos Dominus de ore leonis. Solitam operam impendite, ut imperio senioris ac dominae vestrae ille violentus praedo saltem supellectilem nostram reddere cogatur. Non aurum quaerimus, nec massas argenti, sed quibus carere dedecus est. Dicimus autem aulaea, tapetia, et iis similia, simulque petimus nostram fidem non ex ejus fide perpendi qui nihil unquam 139.0237B| spopondit quod ratum fore decreverit.

EPISTOLA CXLIV.

Sicut epistola regii nominis, quam vobis misimus, continet, monemus, rogamus, obsecramus, ut exsequi curetis, cum pro vestra benevolentia circa nos, tum propter pacem Ecclesiae Domini pace principum proventuram, nisi forte desiderabili praesentia vestra frustramur, apud fidos infidi ac suspecti habemur.

EPISTOLA CXLV. PARISIENSI EPISCOPO GERBERTUS.

Etsi omnis Ecclesia catholica una atque eadem est, singulis tamen sacerdotibus modus quidam praescriptus est, quo se extendere, ubi terminos debeant collocare. Itaque in causa Rotberti abbatis, ob eam 139.0237C| quam servamus ac semper vobis servare volumus fidem, haec tria consultando proponimus. Primum, non esse nostri juris falcem in aliena messe ponere: in quo multiplices rependimus grates etiam indebito dignari nos honore. Secundum, sancti Dionysii coenobium ejus esse reverentiae ac dignitatis, ut nullius ibi magistratus debeat deponi aut imponi sine comprovincialium, quorum interest, consensu ac favore solemni. Tertium proponimus, si rem in dilatione ponitis, vestrae mansuetudini suggerendum, quidquid honestius et utilius cum religiosissimis et amplissimis viris inveniemus.

EPISTOLA CXLVI.

Decimo Kal. Januar. a rege acceptam epistolam fraternitati vestrae direximus per R. aequivocum patri, 139.0237D| in qua vester ac fratris mei adventus in urbe Remorum expetebatur, V Kal. Januar. regiis legatis obviam occursuri, qui ex condicto quidem venerunt, sed vos non invenerunt. Porro exemplar prioris epistolae nostrae nunc mittimus, postulantes datum iri subitum responsum voluntatis propriae simul et actionis.

EPISTOLA CXLVII. EMMA QUONDAM REGINA FRANCORUM.

Acerba sunt haec tempora, sacerdos Domini, quibus sanctissima fides usquequaque rarescit. Sed mementote illius quam semper promisistis, quamque a vobis conservandam credere malim. Moveat vos mea captivitas, praedonum manus. Apud scientem loquor, 139.0238A| ego illa Emma quondam Francorum regina, quae tot millibus imperavi, nunc nec vernaculos comites habeo, quibus saltim stipata conventus adeam tanti ducis Henrici, nec desiderabili praesentia vestra frui licet causa captandae salutis atque consilii. Adsitis ergo nostrae causae differendae, non determinandae usque ad mutua verba. De castro Q. G. R. dicimus, nec patiamini fratrem vestrum dici proditorem, quem hactenus probavimus in fide non ficta permanentem. Interea, quoniam rerum nostrarum, ut scitis, procurator nec rediit, nec quid ei obvenerit audivimus, ne vacua manu redeatis. Diu exspectatam pecuniam in loculis vestris referte, mercedem ac gratiam ob merita beneficia relaturi cum ex hoc, tum ex aliis saepenumero collatis.

EPISTOLA CXLVIII. AD REMIGIUM MONACHUM TREVIRENSEM.

139.0238B| GERBERTUS scholaris abbas REMIGIO monacho Trevirensi.

Praegravat affectus tuus, amantissime frater, opus Achilleidos, quod bene quidem incoepisti, sed defecisti dum exemplar defecit. Itaque et nos beneficii non immemores, difficillimi operis incoepimus sphaeram, quae et torno jam sit expolita, et artificiose equino corio obvoluta. Sed si nimia cura fatigaris habendi simplici fuco interstinctam, circa Martias Kal. eam exspecta, nisi forte cum horizonte ac diversorum colorum pulchritudine insignitam praestoleris, annuum perhorrescas laborem. Caeterum de dato et accepto inter nostros clientes sic jure constitit, 139.0238C| ut nihil redderet qui nihil deberet.

EPISTOLA CXLIX.

Satis quidem moleste absentiam vestram ferimus, sed majori cura premimur ob ignorantiam earum rerum quae circa vos geruntur. Nam cujus affectuum sumus participes, ejus certe progressus et exitus viarum ignorare minime debemus. Festinate ergo et litteris planum facere quid communium negotiorum ac privatorum postmodum egeritis, agatis, mox agere disponatis, simulque significate quid nos facere velitis. In electione episcopi II Iduum Februar. habenda, qua die et potius pridie vestra praestolabimur responsa, et quid Ansel apud comites egerit, et cur ejus nuntium adhuc minime viderimus, et utrum regem ac comites prius convenire debeamus, 139.0238D| et si iter ad injunctum colloquium Calae differre debeamus, et si eo venietis, et cujus favore haec et his similia, plenissimam fidem ad vos habentibus plena fide deponite.

EPISTOLA CL.

Gratuitae benevolentiae vestrae nullis respondemus meritis. Quid enim contulimus aliquando dignum legatione Roderici? Hoc solum superest ut intelligamus quomodo dictum sit, ne cujuspiam regis vel episcopi commoda vestris ac senioris vestri commodis anteferamus. Non satis quippe patet utrum, relictis omnibus quae possidemus, jubeatis sequi vos ac vestra: an quodam genere loquendi spe consolatoria tantum nos relevare velitis ab impetu saevientis 139.0239A| ortunae. Rex Hugo ac vicini episcopi, et qui sedem Remorum ambiunt, plurima offerunt. Sed nulla a nobis adhuc recepta sunt, nec sine vestro consultu quidquam agere molimur. Ea gratia regem adire distulimus, ne forte ab eo rapti vestra imperia refugisse videremur, ob dulcissimum affectum chari patris mei Adalberonis omnibus mortalibus anteponenda, quae in vobis quodammodo intueri desiderabile est. Caetera, quae in nobis mentis essent, et quae fieri circa vos vellemus, Roderico diligenter exsequenda commisimus.

EPISTOLA CLI GERBERTUS SALUTEM SIBI SCRIBENTI SUB NOMINE REVERENDI PATRIS ADALBERONIS VERDUNENSIS EPISCOPI.

Si de meo statu quaeris, bona sententia quicunque 139.0239B| familiaritatem praetendis, liceat respondere, tua pace me positum in adversis, virum fortem sequi, non consequi. Caeterum reipub. causas non significo, quoniam quid scribam nescio. Specialia tamen fratris morbo calculi laborantis plenius exsequerer, si inventa a prioribus intueri liceret. Nunc particula antidoti philoanthropos ac ejus scriptura contentus, tuo vitio imputa si quod paratum est ad salutem, non servando diaetam, verteris in perniciem. Nec me auctore quae medicorum sunt tractare velis, praesertim cum scientiam eorum tantum affectaverim, officium semper fugerim.

EPISTOLA CLII. AD REMIGIUM.

139.0239C| REMIGIO fratri GERBERTUS.

Id momentum ac ea vis erat domini mei et patris mei Adalberonis in causis pendentibus ex aeterno, ut eo in rerum principia resoluto in primordiale chaos putaretur mundus relabi. In tanta igitur perturbatione, et, ut ita dicam, confusione, mortalium officiorum immemor, quid optares, quid peteres, incautius perspexisti. Num in ejus modi discrimine, republica derelicta, demigrandum fuit ad philosophorum commenta, interdum non necessaria? Taceo de me, cui nullae mortes intendebantur: et quod pater Adalbero me successorem sibi designaverat, cum totius cleri, et omnium episcoporum, ac quorumdam militum favore, et quod omnium rerum, quae displicerent, me auctorem fuisse contenderent. 139.0239D| Nam amici, qui familiaritate beati patris Adalberonis mecum usi fuerunt, mecumque laborabant, ob tornatile lignum deserendi erant. Patere ergo patienter moras necessitate impositas, ac meliora tempora exspecta, quibus valeant resuscitari studia jampridem in nobis emortua.

EPISTOLA CLIII. OTTONIS IMPERATORIS AD GERBERTUM.

G. Philosophorum peritissimo, atque tribus philosophiae partibus laureato, OTTO quod sibi.

Amantissimae vestrae dilectionis omnibus venerandam nobis adjungi volumus excellentiam, et tanti patroni sempiternam nobiscum stabilitatem adoptamus, 139.0240A| quia vestrae doctrinae disciplinata proceritas nostrae simplicitati semper fuit haud fastidiens auctoritas. Attamen ut, omni ambage dimota, ad vos nudae veritatis fruamur loquela, judicavimus, et firmum disposuimus, ut vobis manifestet hoc nostrae voluntatis epistola, quod in hac re summa nostrae adoptionis et singularitas est petitionis, quatenus nobis indoctis et male disciplinatis, vestra solers providentia in scriptis, nec non et dictis, non praeter solitum adhibeat studium correctionis, et in republ. consilium summae fidelitatis [ al., felicitatis]. Hujus ergo nostrae voluntatis in non neganda insinuatione, volumus vos Saxonicam rusticitatem abhorrere, sed Graeciscam nostram subtilitatem ad id studii magis vos provocare: quoniam si est qui 139.0240B| suscitet illam, apud nos invenietur Graecorum industriae aliqua scintilla. Cujus rei gratia, huic nostro igniculo vestrae scientiae flamma abundanter apposita, humili prece deposcimus, ut Graecorum vivax ingenium Deo adjutore suscitetis, et nos arithmeticae librum edoceatis, ut pleniter ejus instructi documentis aliquid priorum intelligamus subtilitatis. Quid autem de hac re vobis agendum placeat, quidve displiceat, vestra paternitas litteris nobis nuntiare non differat. Valete. Versus nunquam composui, nec in studio habui; dum in usu habuero, et in eis viguero [ al., floruero], quot habet viros Gallia, tot vobis mittam carmina.

EPISTOLA CLIV. GERBERTUS OTTONI CAESARI.

139.0240C| Domino et glorioso OTTONI Caesari semper Augusto GERBERTUS, gratia Dei Remorum episcopus, quidquid tanto imperatore dignum.

Supereminenti benevolentiae vestrae, qua in sempiternum digni vestro judicamur obsequio, fortasse votis, sed respondere non valemus meritis. Si quo enim tenui scientiae igniculo accendimur, totum hoc gloria vestra peperit, patris virtus aluit, avi magnificentia comparavit. Quid ergo? Thesauris vestris non inferimus proprios, sed resignamus acceptos, quos partim assecutos, partim vos quamproxime assecuturos indicio est, honesta et utilitas ac vestris majestate digna petitio. Nisi enim firmum teneretis ac fixum, vim numerorum vel in se omnium rerum continere primordia, vel ex sese profundere, non 139.0240D| eorum plenam perfectamque notitiam tanto festinaretis studio: et nisi moralis philosophiae gravitatem amplecteremini, non ita verbis vestris custos omnium virtutum impressa esset humilitas. Non tamen animi sibi bene conscii tacita est subtilitas, cum ejus, ut ita dicam, oratoriam facultatem et a se et a Graecorum fonte profluentem oratorie docuistis. Ubi nescio quid divinum exprimitur, cum homo genere Graecus, imperio Romanus, quasi haereditario jure thesauros sibi Graecae ac Romanae repetit sapientiae. Paremus ergo, Caesar, imperialibus edictis, tum in hoc, tum in omnibus quaecunque divina majestas vestra decreverit. Non enim deesse possumus obsequio, 139.0241A| qui nihil inter humanas res dulcius aspicimus vestro imperio.

EPISTOLA CLV. OTTONIS AD GERBERTUM.

OTTO Augustus imperator reverentissimo papae GERBERTO.

Quia divinitate propitia non solum sanguinis linea, verum etiam inter cunctos mortales quadam sui generis eminentia connectimur affectu, qualitate circa Domini cultum non dispares esse debemus. Ideoque nostro animo vestrum metuentes ingenium, hunc abbatem Petrum vestro commendamus apostolatui, ut quae honesta et utilia circa suum monasterium fore agenda, et a se et a nostro legato cognoveritis, cum omni diligentia exsequi studeatis: ut dum martyrum 139.0241B| memorias in commune honoramus, eorum beneficia in commune sentiamus. Valete.

EPISTOLA CLVI. OTTONIS IMPERATORIS AD R. COMITEM.

OTTO gratia Domini imperator Augustus R. comiti salutem.

Diversa regni negotia interdum cogunt nos incidere diversa imperia. Hinc est, quod abbatiam sancti Vincentii Capuae sitam ob quarumdam rerum necessitudines nuper Joanni monacho donavimus, Rothfrido abbate nec adjudicato, nec deposito. Proinde respectu misericordiae eidem abbati Rothfrido concedimus cellam sanctae Mariae, cum omnibus ad se pertinentibus, in Marsi comitatu, in eo loco qui dicitur Apininici, cum reliquis rebus sancti Vincentii in 139.0241C| eodem comitatu positis. Cellam quoque sanctae Mariae in partibus Beneventi, ubi dicitur Sanus locus, cum omnibus sancti Vincentii rebus in terra Beneventana sitis. Unde tibi et Beneventano principi praecipimus, ut, sicut res vobis vicinae sunt, ita ob nostram fidelitatem Rothfridum abbatem ejus res tenere juvetis sine ulla contradictione.

EPISTOLA CLVII. OTTONIS AD ADELAIDEM AUGUSTAM.

Dominae ADELAIDI imp. semper Augustae OTTO gratia Domini imperator Augustus.

Quia secundum vota et desideria vestra divinitas nobis jura imperii contulit felici successu, divinitatem quidem adoramus, vobis vero grates rependimus. Scimus enim et intelligimus maternum affectum, 139.0241D| et studia pietatis, quibus rebus obsequio vestro deesse non possumus. Proinde quia, dum promovemur, vester honor attollitur, rempubl. per vos promoveri, ac promotam feliciter in suo statu regi multum oramus et optamus. Valete.

EPISTOLA CLVIII. OTTONIS AD GERBERTUM.

Reverentissimo papae GERBERTO OTTO gratia Dei imperator Augustus.

¶ Quia temporis difficultate astrictus vestris votis satisfacere nequeo, vehementi moerore afficior. Moveor enim pietatis affectu circa vos, sed naturae necessitas suo jure omnia constringens, qualitates 139.0242A| Italici aeris qualitatibus mei corporis quadam sui generis contrarietate opponit. Mutamur ergo solum corpore, vobiscum mansuri mente, vestroque solatio atque subsidio primores Italiae relinquimus. Hugonem Tuscum vobis per omnia fidum, S. comitem Spoletinis et Camerinis praefectum, cui octo comitatus, qui sub lite sunt, vestrum ob amorem contulimus, nostrumque legatum eis ad praesens praefecimus, ut populi rectorem habeant, et vobis ejus opera debita servitia adhibeant.

EPISTOLA CLIX. GERBERTI AD ADELAIDEM AUGUSTAM.

Dominae et gloriosae ADELAIDI reginae semper Augustae GERBERTUS gratia Domini Remorum episcopus, et omnibus suis confratribus et coepiscopis Remorum 139.0242B| dioeceseos, bene valere in Christo.

Epistola vestri nominis laeta principia pertulit, monita salubria habuit, sed tristi fine conclusa est. Suavem quippe animi vestri affectum circa me ostendit, ad propriam sedem reditum maturare admonuit. Sed quid sibi voluit tam acerba conclusio? Ita enim se habet: Cognoscite quia si modo hujusce monita parvi penderitis, utemur nostrorum et rebus et consiliis absque crimine vestri. Me urbi Remorum praesidente, quando non licuit, licet, vel licebit vestris uti consiliis, et rebus mihi commissis? An melius licuit Arnulfo eam obtinente? Sed ille eam vobis dolo et fraude abstulit, ego contra multorum dolos et fraudes vobis eam multis vigiliis multoque labore conservavi. Mirum nimis est vestrorum hostium 139.0242C| vos non sentire insidias. Qui enim Arnulfum ad vestri regni confusionem suae sedi restituere quaerunt, non sibi hoc tutum fore putant, nisi me prius qualibet occasione perdant. Quod multum verisimile esse duplici capimus argumento, quia me Remis nuper posito eum absolvere decrevistis: et quia Leo Romanus abbas ut absolvatur obtinuit, ob confirmandum senioris mei regis Roberti novum conjugium, ut mihi a Remensibus per litteras significatum est. Accedit ad hoc discrimen fides a praesentibus corte Calmiciaca a Gibuino Gibuini nepote pervasa. Infinitus, credo, erat villarum numerus, nec ad possidendum sufficere poterant Remenses, nisi ad colonias obtinendas invitarentur Catalaunenses. Quid ergo? si Arnulfus absolvendus est, vel si Guibinus, 139.0242D| vel alius quilibet in sede mea intronizandus est, reditum meum sine capitis mei periculo intelligere non est. Quod ita esse, sed vos minus animadvertere, dubitare non debeo. Novi enim studia vestra omnibus mortalibus praedicanda, novi animi vestri dulcissimos affectus circa me. Quibus si respondere nequeo meritis, respondebo votis. Quocirca ut mea vobis minus ingeram, deque me omnino taceam, quem divina gratia a periculorum immensitate liberat, et in quantum ad me solum attinet, in omni felicitate disponit et conservat, per terribile nomen omnipotentis Dei oro et deprecor, ut Remensi Ecclesiae desolatae et attritae, si quolibet modo valetis, 139.0243A| subveniatis. Quae quoniam regni Francorum caput est, si deperierit, ut membra sequantur necesse est. At quomodo non deperit, quae sub nomine duorum quasi inter malleum et incudem, disposita, dum eorum neutrum rectorem approbat, velut inter undas maris sine remige fluctuat? Quid porro fieri putatis, si tertius sine judicio Ecclesiae ad numerum accesserit? Neque vero haec loquor, tanquam augur aut divinus. Memini etiam meos conspirasse non solum milites, sed et clericos, ut nemo mecum comederet, nemo sacris interesset. Taceo de vilitate et contemptu, nihil dico de gravissimis injuriis saepe mihi a pluribus illatis. Ad haec ut redeam provocatis, et ut graviora patiar, minas superaddit epistola. Quid est? o divina majestas! adeone me infatuatum, vel a te abalienatum putant, ut vel 139.0243B| gladios imminentes non videam, vel Ecclesiam tuam schismate confundam? Ego vero improborum versutias acute conspicio, et contra omnia schismata unitatem Ecclesiae, si sic decretum est, morte mea defendo. Peto ergo, o domina mea semper Augusta, item a fratribus meis coepiscopis, qui pro causa traditoris Arnulphi, sive juste sive injuste sub anathemate positi sunt, ut me judicium Ecclesiae exspectantem patienter ferant. Neque enim Ecclesiam, quam episcoporum judicio regendam accepi, sine 139.0244A| episcoporum judicio relinquere volo. Nec rursus contra episcoporum judicium, ubi major auctoritas adsit, eam quasi per vim retinere dispono. Quae judicia dum exspecto, exsilium, quod a multis felix putatur, non sine multo dolore tolero.

EPISTOLA CLX.

Occurrit mihi senioris mei regis Rotberti clara facies, laetus aspectus, visitata colloquia, sermones vestri sapientia et gravitate pleni, tum principum et episcoporum grata affabilitas, quae mihi dum eripitur, ipsa quodammodo vita onerosa est. Sola mihi solatio est clari Caesaris Othonis pietas, benivolentia, liberalitas, qui tanto amore vos vestraque diligit, ut dies noctesque mecum sermonem conferat, ubi et quando vos familiariter videre possit: coaevum sibi et studiis consimilem seniorem meum 139.0244B| regem Rotbertum alloqui et complexari. Si ergo Romanum iter, quod causa plurimum synodi me detinet, hoc tempore dilatum fuerit, circa Novembr. Kal. me exspectabitis, et harum rerum interpretem fidissimum, et per omnia vobis obedientem.

EPISTOLA CLXI. AD CONSTANTINUM SCHOLASTICUM.

Vis amicitiae pene impossibilia redigit ad possibilia, etc. Exstat supra, libello De numerorum divisione praefixa.

Quotation analysis