Epistolarum classis I (Ambrosius)/1

E Wikisource
Epistolae I-IX
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
Epistolae X-XIX 

EPISTOLA PRIMA.[recensere]

AMBROSIUS apud Caesarem se, quod non venerit, excusat, et laudata ipsius humilitate, fide ac pietate, a se mitti libros petitos scribit, seque voluntati ejusdem in lucubrandis tractatibus de Spiritu sancto satisfacturum spondet.

Beatissimo augusto GRATIANO, et christianissimo principi AMBROSIUS episcopus. 1. Non mihi affectus defuit, christianissime principum; nihil enim habeo, quod hoc verius et gloriosius dicam: non, inquam, mihi affectus defuit, sed affectum verecundia retardavit, quominus clementiae tuae occurrerem. Revertenti tamen si non occurri vestigio, occurri animo, occurri voto, in quo majora sunt officia sacerdotis. Occurri, dico? Quando enim abfui, quem toto sequebar affectu, cui sensu ac mentibus inhaerebam? Et certe major animorum praesentia est. Tuum quotidianum iter legebam, nocte ac die in tuis castris cura et sensu locatus, orationum excubiis praetendebam: et si invalidus merito, sed affectu sedulus. 753

2. Et haec quidem cum pro tua salute deferebamus, pro nobis faciebamus. Nihil hic adulationis est, quam tu non requiris, ego alienam nostro duco officio: sed plurimum gratiae, quam dedisti. Scit ipse nostri arbiter, quem fateris, et in quem pie credis, refici viscera mea tua fide, tua salute, tua gloria: meque non solum officio publico debitas pendere preces, sed etiam amore privato. Reddidisti enim mihi quietem Ecclesiae, perfidorum ora, atque utinam et corda, clausisti: et hoc non minore fidei, quam potestatis auctoritate fecisti. 3. Nam quid de litteris recentibus loquar? Scripsisti tua totam epistolam manu; ut ipsi apices fidem tuam pietatemque loquerentur. Sic Abraham sua manu quondam vitulum occidit (Gen. XVIII, 7), ut hospitibus epulantibus ministraret: nec in ministerio religioso aliorum adjumenta quaesivit. Sed ille privatus aut Domino et angelis, aut Domino in angelis deferebat: tu, Imperator, dignatione regali honoras infimum sacerdotem. Sed Domino defertur, cum servulus honoratur; ipse enim dixit: Quod uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 10). 4. At ego humilitatem tantummodo praedico in imperatore sublimem, ac non amplius fidem quam vere conscia meriti tui mente dixisti, quam docet te ille, quem non negas? Quis enim alius docere te potuit, ut ei non objicias, quam in te vides, creaturam? Nihil moralius, nihil expressius dici potuit; creaturam enim Christum dicere, pro objectu contumeliae est, non pro confessione reverentiae. Deinde quid tam insolens, quam id eum existimare, quod nos sumus? Docuisti igitur me, a quo te discere velle profiteris: nihil tale adhuc legi, nihil tale audivi. 5. Quam pium autem illud, quam admirabile, quod in Deo non vereris invidiam! De Patre remunerationem pro Filii amore praesumis, et laudando Filium, non ei te posse aliquid addere profiteris: sed velle ut etiam Patri te Filii praedicatione commendes. Quod utique solus te docuit ille, qui dixit: Qui me diligit, diligetur a Patre meo (Joan. XIV, 21). 6. Addidisti ad haec, quia tu infirmus et fragilis non te talem laudatorem putabas, ut divinitatem verbis augeas: sed quantum possis praedices, 754 non quantum est ipsa divinitas. Haec infirmitas in Christo fortior est, sicut et Apostolus dixit: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Haec humilitas excludit fragilitatem. 7. Veniam plane, et festinabo, ut jubes; ut haec praesens audiam, ut haec praesens legam, cum ex tuo ore procedunt. Misi autem duos libellos, quorum jam, quia tuae clementiae sunt probati, periculum non verebor: de Spiritu vero interim veniam scriptioni peto; quoniam quem judicem mei sim sermonis habiturus, agnovi. 8. Interim tamen sententia et fides tua de Domino et Salvatore deprompta de Dei Filio, redundat ad assertionem uberrimam, per quam sancti quoque Spiritus divinitas sempiterna credatur; ut non ei objicias, quam in te vides creaturam, nec Deum Patrem Domini nostri Jesu Christi Spiritui suo existimes invidere. Quod enim creaturae caret communione, divinum est. 9. Si Dominus faverit, huic etiam clementiae tuae satisfaciam voluntati; ut cujus accepisti gratiam, eum plane in Dei gloria praeeminentem suo nomine aestimes honorandum. 10. Beatissimum te et florentissimum Deus omnipotens Pater Domini nostri Jesu Christi tueri aetate prolixa, et regnum tuum in summa gloria, et pace perpetua confirmare dignetur, domine Imperator auguste, divino electe judicio, principum gloriosissime.

EPISTOLA II.

CONSTANTIUM in episcopum nuper electum monet, ut ecclesiam in mari ac fluminibus regat, quid utroque significetur, promens. Hortatur ut aquas, queis populi mentes riget, colligat: et cujusmodi sermones ejus esse, quasve illum praecipere virtutes oporteat, ubi docuit, de statera, qua sermo expendatur, tractat. Humilitatis ostensurus utilitatem, exemplum affert beati Joseph; praesentiumque vanitate, ejusdem Joseph ac David historiis demonstrata, populos ad veras opes sibi parandas excitandos tradit, Denique Ecclesiam Fori Cornelii ei commendans, de prudentia in haereticos, de justitia in vicinos, deque humanitate in servos nonnihil addit.

AMBROSIUS CONSTANTIO. 1. Suscepisti munus sacerdotii, et in puppe Ecclesiae sedens, navim adversus fluctus gubernas. Tene clavum fidei, ut te graves hujus saeculi turbare non possint procellae. Mare 755 quidem magnum et spatiosum, sed noli vereri; quia ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam (Ps. XXIII, 2). Itaque non immerito inter tot mundi freta Ecclesia Domini tamquam supra apostolicam aedificata petram immobilis manet, et inconcusso adversum impetus saevientis sali perseverat fundamine (Matth. XVI, 18). Alluitur undis, non quatitur: et licet frequenter elementa mundi hujus magno illisa resultent fragore; habet tamen quo laborantes excipiat, tutissimum portum salutis.

2. Sed tamen etsi in mari fluctuat, currit in fluminibus; et vide ne in illis fluminibus magis, de quibus dictum est: Elevaverunt flumina vocem suam (Psal. XCII, 3). Sunt enim flumina, quae de ventre ejus fluent, qui potum a Christo acceperit, et de Spiritu Dei sumpserit (Joan. VII, 38). Haec ergo flumina, cum redundant spiritali gratia, elevant vocem suam. Est et fluvius qui decurrit in sanctos suos sicut torrens (Esai. LXVI, 12). Est et fluminis impetus, qui laetificat animam pacificam atque tranquillam (Psal. XLV, 5). Ex hujus fluminis plenitudine quicumque acceperit, sicut Joannes Evangelista, sicut Petrus et Paulus, elevat vocem suam: et sicut apostoli evangelicae praedicationis vocem usque in totos fines orbis terrarum canoro diffuderunt praeconio; ita et iste incipit evangelizare Dominum Jesum. Accipe ergo a Christo, ut et tuus sonus exeat. 3. Mare est Scriptura divina, habens in se sensus profundos, et altitudinem propheticorum aenigmatum: in quod mare plurima introierunt flumina. Sunt ergo et fluvii dulces atque perspicui, sunt et fontes nivei, qui saliant in vitam aeternam (Joan. IV, 14): sunt et sermones boni, sicut favi mellis (Prov. XVI, 24): et gratae sententiae, quae animos audientium spiritali quodam potu irrigent, et praeceptorum moralium suavitate mulceant. Diversa igitur Scripturarum divinarum fluenta. Habes quod primum bibas, habes quod secundum, habes quod postremum. 4. Collige aquam Christi, illam quae laudat Dominum (Psal. CXLVIII, 5). Collige aquam de pluribus locis, quam effundunt nubes propheticae (Eccl. XI, 3). Quicumque colligit de montibus aquam, atque ad se trahit, vel haurit e fontibus et ipse rorat sicut nubes. Imple ergo gremium mentis tuae; ut terra tua humescat, et domesticis irrigetur fontibus. Ergo qui multa legit et intelligit, impletur: qui fuerit impletus, alios rigat; ideoque Scriptura dicit: Si impletae fuerint nubes, pluviam in terram effundent (Ibid.). 5. Sint ergo sermones tui proflui, sint puri, et dilucidi; ut morali disputatione suavitatem infundas populorum auribus, et gratia verborum tuorum plebem demulceas; ut volens quo ducis, sequatur. Quod si aliqua vel in populo vel in aliquibus contumacia, vel culpa est, sint sermones tui hujusmodi, ut audientem stimulent, compungant male conscium: Sermones enim sapientium tamquam stimuli (Eccl. XII, 11). Stimulavit et Dominus Jesus Saulum, cum esset persecutor. Quam salutaris fuerit stimulus, considera, qui ex persecutore apostolum fecit, dicendo: Durum 756 est tibi, ut adversus stimulum calces (Act. IX, 5). 6. Sunt etiam sermones sicut lac, quos infudit Paulus Corinthiis (I Cor. III, 2); qui enim fortiorem cibum epulari non queunt, succo lactis ingenii sui exercent infantiam. 7. Alloquia tua plena intellectus sint. Unde et Salomon ait: Arma intellectus labia sapientis (Prov. XIV, 3); et alibi: Labia tua alligata sint sensu (Prov. XV, 5), id est, fulgeat sermonum tuorum manifestatio, intellectus coruscet, et alloquium tuum atque tractatus aliena non indigeat assertione: sed sermo tuus velut armis suis sese ipse tueatur, nec ullum verbum tuum in vanum exeat, et sine sensu prodeat. Est enim alligatura, quae constringere solet animorum vulnera: quam si quis rejicit, desperatam sui prodit salutem (Esai. I, 6). Et ideo circa eos qui gravi ulcere vexantur, utere oleo sermonis, quo foveas mentis duritiam: appone malagma, adjunge alligaturam salutaris praecepti; ut vagos et fluctuantes circa fidem, vel disciplinae observantiam nequaquam soluto animo et remisso vigore patiaris perire. 8. Admone igitur plebem Domini, atque obsecra, ut abundet in operibus bonis, renuntiet flagitiis, non accendat flammarum incendia, non dicam in sabbato, sed in omni tempore; ne comburat corpus suum: fornicatio et immunditia non sit in Dei servulis; quia immaculato servimus Dei Filio (Ephes. V, 3). Noverit unusquisque se, et vas possideat suum (I Thes. IV, 4), quo subacto quodam sui corporis solo, fructus exspectet debitos, nec spinas et tribulos ei terra sua germinet (Gen. III, 18), sed dicat et ipse: Terra dedit fructus suos (Psal. LXXXIV, 13); atque in hac dumosa quondam passionum fragilitate insitiva virtutum effloreant. 9. Edoce etiam atque institue, ut faciant quod bonum est, et unusquisque non intermittat opus probabile, sive a pluribus videatur, sive sine arbitro sit; abundat enim sibi locuples testis conscientia. 10. Fugiat etiam mala opprobria; etiamsi se credat non posse convinci. Nam etsi clausus parietibus sit, et opertus tenebris, sine teste, sine conscio; habet tamen facti arbitrum, quem nihil fallat, ad quem facta clamant omnia. Denique clamavit et vox sanguinis (Gen. IV, 10). Se ipsum unusquisque et animum suum severum judicem sui, ultorem sceleris, et vindicem criminis habet. Denique timens et tremens oberrabat Cain (Ibid., 14), parricidialis facinoris luens poenas; ut ei remedio sua mors fuerit, quae vagum exsulem formidato per omnia momenta terrore mortis, per mortem exuit. Nemo igitur vel solus, vel cum altero aliquid turpe aut improbum faxit. Et si quis solus est, seipsum prae caeteris erubescat, quem maxime debet vereri. 11. Nec concupiscat plurima, quia et pauca ei plurima sunt; paupertas enim et opes inopiae et satietatis vocabula sunt. Nec dives est, qui indiget aliquo: nec pauper, qui non indiget. Nec quisquam viduam spernat, circumscribat pupillum, fraudet proximum suum. Vae enim illi, qui congregatam dolo habet substantiam, et in sanguine aedificat civitatem (Hab. II, 6), id est, 757 animam suam! Haec est enim, quae aedificatur sicut civitas (Psal. CXXI, 3). Hanc civitatem non aedificat avaritia, sed destruit: non aedificat libido, sed exurit atque incendit. Vis bene aedificare civitatem? Melius est exiguum cum Dei timore, quam thesauri magni sine timore (Prov. XV, 16). Divitiae hominis ad redemptionem animae debent proficere, non ad destructionem. Et thesaurus redemptio est, si quis eo bene utatur: et iterum laqueus est, si quis uti nesciat (Prov. XIII, 8). Quid enim homini pecunia sua, nisi quoddam viaticum est? Multa oneri, moderata usui, Viatores sumus vitae hujus: multi ambulant, sed opus est, ut quis bene transeat; cum illo enim est Dominus Jesus, qui bene transit. Ideoque legis: Si transeas per aquam, tecum sum; flumina te non concludent, nec ignis exuret vestimenta tua, si transeas (Esai. XLIII, 2). Qui autem ignem alligat in corpore suo, ignem libidinis, ignem immodicae cupiditatis, non transit, sed exurit involucrum istud animae suae (Prov. VI, 27). Praeclarior est bona existimatio quam pecunia, et super omnes argenti acervos bona est gratia. (Prov. XXII, 1). Fides ipsa abundat sibi, satis superque censu suo dives. Sapienti quoque nihil alienum, nisi quod virtuti incongruum: quocumque accesserit, inveniet sua omnia. Totus mundus possessio ejus est; quoniam toto eo quasi suo utitur. 12. Quid igitur circumscribitur frater? Quid fraudatur mercenarius? Non magna, inquit (Prov. VI, 26), lucra de mercede meretricis, id est, lubricae istius fragilitatis. Meretrix ista non specialis, sed publica est: non una mulier, sed vaga omnis cupiditas meretrix est. Omnis perfidia, omnis fallacia meretrix, non illa sola, quae corpus prostituit suum; sed omnis anima quae spem suam vendit, quae deformes quaestus et degenerem stipem quaerit. Et nos mercenarii sumus, qui ad mercedem laboramus, et hujus operis nostri mercedem speramus a Domino nostro et Deo. Si quis cognoscere vult quam mercenarii sumus, audiat dicentem: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant? ego autem hic fame pereo (Luc. XV, 17); et infra: Fac me, inquit, sicut unum mercenariorum tuorum (Ibid., 19). Omnes mercenarii, omnes operarii: qui tamen fructum exspectat laboris, consideret quod is qui alium mercede fraudaverit debita, et ipse fraudabitur sua. Feneratum istud offendit, et postea cumulatiore mensura exsolvet. Ergo qui non vult amittere quod est perpetuum, non eripiat alii, quod temporale est. 13. Nemo etiam in dolo loquatur ad proximum suum. Laqueus est in labiis nostris, et saepe unusquisque sermonibus suis non explicatur, sed involvitur (Prov. VI, 2). Fovea alta est os malevoli: grande innocentiae praecipitium, sed majus malevolentiae (Prov. XXII, 14). Innocens dum credit facile, cito labitur (Prov. XIV, 15); sed tamen iste lapsus resurgit: maledicus autem suis artibus praecipitatur, unde numquam exsiliat atque evadat. Ponderet ergo unusquisque sermones suos, non cum fraude et dolo: Statera fallax improbabilis apud Deum (Prov. XI, 1): non illam stateram dico, quae mercem appendit alienam (et in vilibus quidem rebus caro constat fallacia) 758 sed statera verborum ipsa apud Deum est exsecrabilis, quae praetendit pondus gravitatis sobriae, et subnectit versutias fraudulentiae. Hoc maxime condemnat Deus, si decipiat aliquis proximum suum promissorum benignitate, et subdola iniquitate defeneratum opprimat, nihil sibi profuturus astutiae suae artibus. Quid enim prodest homini, si totius mundi capiat opes, animam autem suam vitae aeternae defraudet stipendio (Matth. XVI, 26)? 14. Alia piis mentibus consideranda statera, qua singulorum facta trutinantur, in qua plerumque ad judicium peccata propendunt, aut bene gesta peccatis praeponderant. Vae mihi, si praecedant flagitia, et ad mortis praejudicium lethali vergant pondere! Tolerabilius si subsequantur omnia tamen manifesta Domino: et ante judicium: nec bona possunt latere, nec ea quae plena sunt offensionis, abscondi (I Tim. V, 24). 15. Quam beatus qui radicem vitiorum resecare potuerit avaritiam! Is profecto stateram hanc non reformidabit. Avaritia enim plerumque sensus hebetat humanos, et pervertit opiniones (I Tim. VI, 10); ut quaestum pietatem putent, et pecuniam quasi mercedem prudentiae. Merces autem magna pietatis est, et quaestus sobrietatis, habere quod usui est satis. Quid enim in hoc mundo prosunt divitiarum superflua; cum in iis et nulla adjumenta nascendi sint, nec impedimenta moriendi? Nam et sine integumento in hoc mundo nascimur, et sine viatico discedimus, sine haereditate sepelimur. 16. Pendet singulis nostrorum stalera meritorum, atque exiguis vel boni operis, vel degeneris flagitii momentis huc atque illuc saepe inclinatur: si mala vergant, heu me! si bona, praesto est venia. Nemo enim a peccato immunis: sed ubi propendunt bona, elevantur peccata, obumbrantur, teguntur. Ergo in die judicii aut nostra opitulabuntur nobis opera, aut ipsa nos in profundum, tamquam molari depressos lapide, mergent. Gravis est enim, ut pote talento plumbeo suffulta, iniquitas; intolerabilis avaritia, atque omnis superbia, tetra fraudulentia (Zach. V, 7). Et ideo hortare plebem Domini sperare magis in Domino, abundare in divitiis simplicitatis, in quibus ambulet sine laqueo, sine impedimento (II Cor. VIII, 2). 17. Bona etiam puri sermonis sinceritas, et locuples apud Deum, etiam si inter laqueos ambulet; tamen quia alii nescit insidias aut vincula innectere, non alligatur. 18. Illud quoque praecipuum, si persuadeas ut noverint humiliari, sciant verum humilitatis colorem, naturam noverint. Multi habent humilitatis speciem, virtutem non habent: multi eam foris praetendunt, et intus impugnant: ad fucum praeferunt, ad veritatem abjurant, ad gratiam negant: Est enim qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt doli (Eccl. XIX, 23). Et est qui se nimium submittit ab humilitate multa. Non est ergo humilitas nisi sine fuco, sine fraude. Ipsa est vera, quae habet piam mentis sinceritatem (Rom. V, 19). Magna virtus ejus. Denique per inobedientiam 759 unius hominis mors introivit, et per obedientiam unius Domini Jesu Christi facta est universorum redemptio. 19. Scivit humiliari sanctus Joseph, qui cum esset a fratribus in servitutem venditus, vel a negotiatoribus coemptus (Gen. XXXVII, 28), humiliatus in compedibus, ut Scriptura dicit (Psal. CIV, 18), virtutem humilitatis didicit, infirmitatem repudiavit. Itaque (Gen. XXXIX, 1 et seq.) emptus in Aegypti partibus a servo regio, coquorum praeposito, non prosapiae nobilis conscientia, quasi germen Abrahamitarum, dedignatus obsequia vernacula, fastidivit degenerem conditionem: sed magis gnavum se et fidelem herili imperio praebuit, alto intendens consilio nihil interesse in quo statu quis probabilem se praestaret: sed illum esse finem bonorum, ut in quocumque statu probarentur; illudque praecipuum, si magis mores commendarent statum, quam status mores. Etenim quo status inferior, eo virtus eminentior. Talem itaque se exhibebat, tam sedulum, ut ei dominus suus totam domum suam crederet, ipsi omnia committeret. 20. Unde (Ibid., 7 et seq.) et uxor ejus oculos injecit in eum, capta formae venustate; nihil enim ad nos, si petulantibus oculis aut aetas expetitur, aut pulchritudo. Ars desit, nullum est crimen decoris: illecebra facessat, inoffensa est species, et formae gratia. Itaque percita atque animi furens interpellat juvenem, et cogente libidine, victa passionum stimulis crimen fatetur. Verum ille abjurat flagitium, dicens nec moribus Hebraeorum convenire, nec legibus, ut alienum violent thorum, quibus cura est tuendi pudoris; ut integri nuptiarum integris socientur virginibus, nec ulli conveniant feminae, quae legitimi usus thori nesciat: religionemque sibi esse, ne ebrius turpis intemperantiae, ingratus herilis indulgentiae; cui obsequium deberet, ei gravem inferret contumeliam. 21. Numquid crubescebat illum vilem dominum tamen dicere, et se servum fateri? Quin etiam cum ambiret mulier, obsecraret etiam metu proditionis, vel amoris sui lacrymas funderet ad extorquendi necessitatem, nec misericordia flexus ad flagitii consensum, nec coactus metu, et precibus restitit, nec minis cessit, praeponens praemiis periculosam honestatem, quam turpem remunerationem casto pudori. Iterum quoque (Gen. XXXIX, 11 et seq.) mulier majoribus adorsa tentamentis, cum inflexibilem adverteret, etiam secunda vice immobilem, passione effera et impudentia vires ministrante, juvenem aggreditur, veste apprehensa ad cubile trahens, complexum offerens: et pene ceperat, nisi exuisset Joseph vestem, qua tenebatur; ne exueret amictum humilitatis, indumentum pudoris. 22. Scivit igitur humiliari, qui humiliatus est usque ad carcerem; et cum sustineret calumniam, maluit crimen falsum subire, quam verum referre. Scivit, inquam, humiliari, quia humiliabatur pro virtute. Humiliabatur in typo ejus, qui se erat humiliaturus usque ad mortem, mortem autem crucis: qui venturus erat, ut vitam hanc de somno resuscitaret; et somnium 760 esse hunc vivendi usum doceret, in quo diversae commutationum vices tamquam ebriae, et nihil solidum, nihil firmum, tamquam dormientis somnium videntes non videmus, et audientes non audimus, et manducantes non satiamur, gratulantes non gratulamur, currentes non pervenimus. Vanae spes hominum in hoc saeculo, qui ea quae non sunt, tamquam quae sint, sequenda arbitrentur. Itaque inanes et vacuae rerum species tamquam in somnio venerunt, abierunt: astiterunt, evanuerunt. Circumfusae et dispersae sunt, teneri videntur, et non tenentur. Denique ubi quis audivit dicentem: Surge qui dormis (Ephes. V, 11), et de saeculi istius somno exsurrexit, falsa haec intellexit omnia: evigilavit, et fugit somnium, fugit potestas, abiit cura patrimonii, formae venustas, honorum studium. Haec enim somnia sunt, quibus non moventur, qui vigilant corde: sed dormientes exagitantur. 23. Vadatur hunc sermonem meum sanctus Joseph, non esse perpetua nec diuturna, quae sunt hujus saeculi, qui ab initio nobilis genere, censu dives, subito ignobilis servulus est, et (quod ipsam servitii vilitatem acerbat) degeneris domini aere emptum mancipium. Minus enim vile putatur servire libero: geminatur autem servitus ubi servitur vernaculis. Servus igitur ex genere praeclaro, pauper ex patre divite, de amore ad odium, de gratia ad supplicium: rursus de carcere ad aulam, de reatu ad judicium traductus; neque adversis fractus est, neque elevatus secundis (Gen. XLI, 39 et seq.). 24. Astipulatur etiam momentarias esse vices rerum etiam sancti David frequenter variatus status, qui despectus patri, pretiosus Deo; triumpho nobilis, invidia vilis (I Reg. XVI, 11 et seq.), accitus ad ministerium regium, electus ad affinitatem (I Reg. XVIII, 2 et seq.), postremo faciem et ora mutatus, exsul regni, fugitans parricidii, nunc sua offendicula deplorabat, et rursus aliena removebat, conciliato haerede nobilior, quam decolorato (II Reg. XII, 1 et seq.) Expertus igitur omnia, pulchre dixit: Bonum mihi quod humiliatus sum (Psal. CXVIII, 71). 25. Quamquam hoc et ad eum possit referri, qui cum esset in Dei forma, facilis inclinare coelos; descendit tamen, et formam servi accipiens nostras portavit infirmitates (Phil. II, 6): qui praevidens sanctos suos, non quasi rapinam sibi proprium honorem assumere; sed subjicere se aequalibus, et alios sibi anteferre, dixit: Bonum mihi est quod humiliatus sum. Bonum mihi est quod me subjeci; ut subjecta mihi sint omnia, et sit Deus omnia et in omnibus (I Cor. XV, 27, 28). Hanc infunde humilitatem singulorum animis, et te ipsum formam praebe omnibus, dicens: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). 26. Discant bonorum operum divitias quaerere, et morum esse locupletes. Pulchritudo divitiarum non in sacculis divitum, sed in alimentis pauperum est. In illis infirmis et egenis melius opes lucent. Discant itaque pecuniosi non sua, sed ea quae sunt Christi, quaerere; ut illos et Christus requirat, ut illis sua largiatur. Impendit pro illis sanguinem suum (Rom. VIII, 32), effundit illis 761 Spiritum suum, offert illis regnum suum. Quid amplius dabit, qui se ipsum obtulit? Aut quid est quod non sit daturus Pater, qui pro nobis unicum Filium tradidit morti? Admone igitur illos servire Domino in sobrietate et gratia, tota mentis sedulitate erigere oculos ad coelestia, nihil ponere in lucro, nisi quod vitae aeternae sit; nam iste omnis hujus quaestus saeculi animarum dispendium est. Denique omnium detrimentum passus est (Phil. III, 8), qui volebat Christum lucrari: quod etsi mirabiliter dixerit, minus tamen expressit, quam acceperat. Hic enim de alienis locutus est, Christus autem dixit: Qui vult post me venire, abneget seipsum sibi (Luc. IX, 23); ut ipse suum detrimentum sit, quo fiat lucrum Christi. Caduca haec omnia, cum damno, sine lucro: illud solum est lucrum, ubi fructus perpetuus, ubi aeternae merces quietis. 27. Commendo tibi, fili, Ecclesiam, quae est ad Forum Cornelii, quo eam de proximo intervisas frequentius, donec ei ordinetur episcopus. Occupatus diebus ingruentibus quadragesimae, tam longe non possum excurrere. 28. Habes illic Illyrios de mala doctrina Arianorum, cave eorum zizania: non appropinquent fidelibus, non serpant adulterina semina: advertant quid propter suam perfidiam acciderit sibi, quiescant, ut veram fidem sequantur. Difficile quidem imbuti animi infidelitatis venenis abolere possunt impietatis suae glutinum; si tamen in iis virus infaustum inoleverit, nec facile iis credendum putes. Nervi enim sunt, et quidam artus sapientiae, non temere credere, maxime in causa fidei, quae raro perfecta est in hominibus. 29. Tamen si quis est, qui licet suspectae sit infirmitatis, et nutantis affectus, purgare habitam de se opinionem velit, permitte ut satisfecisse se putet, indulge aliquantulum; cujus enim excluditur satisfactio, avertitur animus. Nam etiam medendi periti cum vident notas aegritudines, ut ipsi appellant, medicinam quidem non adhibent; sed tamen medicinae tempus exspectant: nec deserunt invalidum, sed lenioribus verbis, aut quibus possunt, palpant delinimentis; ne aut intermissa aegritudo desperatione animi gravescat, aut crudior medicinam 762 respuat: eo quod ad maturitatem pervenire nequeat, si indigestae insolens rerum hujusmodi medicus adhibeat manus. Siquidem et pomum cum immaturum exagitatur, cito deperit. 30. Et quia de agro exemplum sumpsimus, praecipe illis inviolata confinii servare jura, paternos custodire terminos, quos Lex tuetur. Supra fraternam charitatem frequenter est vicini gratia (Deut. XIX, 14); ille enim saepe longe, hic in proximo est, vitae omnis testis, conversationis arbiter. Delectet eum per finitima spatia laxari liberum pecus, et in herba viridi projectum secura captare otia.

31. Servos quoque dominus jure servitii subditos habeat pro moderamine coercitionis, quasi animae consortes. Paterfamilias enim dicitur, ut quasi filios regat; quoniam et ipse Dei servus est, et patrem appellat Dominum coeli, moderatorem potestatum omnium. Vale et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.

EPISTOLA III.

FELICIS munusculum praedicat, sed eum quod se a longo tempore non inviserit, arguens; ut non tamdiu procrastinetur, petit.

AMBROSIUS FELICI.

1. Misisti mihi tubera, et quidem mirae magnitudinis, ut stupori forent ea tam grandia. Nolui in sinu, ut aiunt, abscondere: sed aliis quoque demonstrare malui. Itaque partem direxi amicis, partem mihi reservavi.

2. Suave munus, non tamen ita praepollens, ut comprimeret querelam meam jure excitatam, quod nos tamdiu amantes tui nequaquam revisas. Et cave posthac ne majora invenias doloris tubera. Nam hujus nominis diversa ratio; ut enim grata in munere, ita in corpore atque in affectu molesta sunt. De te impetra, quominus te abesse doleam; nam causa commotionis meae, desiderium est tui. Effice, si potes, ut minus gratus sis. 3. Rem exposui, causam probavi. Intorquenda est amentata illa non manipularis sententia. Metuisti certe: sed vide quam movear, ut delectet jocari. Postea tamen ne excusaveris: etenim quamvis tua haec vectigalis mihi sit excusatio; male tamen de te judicat, nec de me 763 melius, si aut tuam absentiam muneribus compensandam, aut me muneribus redimendum putes. Vale, et nos amantes tui dilige.

EPISTOLA IV.

Sermone FELICIS recreatum se esse; maxime vero quod venturum ad basilicae consecrationem eum speraret, postquam celebrassent initi abs se episcopatus diem. Suas ad hoc preces ei promittit, mutuasque ab eodem reposcit, dum ingredietur sancta sanctorum. Tum quae illic contineantur, mystice decursis, FELICIS administrationem praedicat, polliceturque adjutores ei non defuturos.

AMBROSIUS FELICI salutem.

1. Etsi habitu corporis minus valebam, tamen ubi sermonem unanimi mihi pectoris tui legi, non mediocrem sumpsi ad convalescendum gratiam, quasi quodam tui alloquii puleio refotus; simul quia celebrem utrique nostrum annuntiasti diem adfore, quo suscepisti gubernacula summi sacerdotii, de quo ante momentum cum fratre nostro Bassiano loquebar. Ortus enim sermo de basilicae, quam condidit Apostolorum nomine, dedicatione, dedit huic sermoni viam; siquidem significabat quod sedulo tuae quaereret sanctitatis praesentiam.

2. Tum ego nostris fabulis intexui diem natalis tui, qui foret in exordio ipso kalendarum Novembrium: eumque, si non fallerer, appropinquasse, et crastina celebrandum die; unde posthac non excusaturum. Promisi ergo de te, quoniam et tibi id de me licet: promisi illi, exegi mihi; praesumptum enim habeo quod affuturus sis, quia debes adesse. Non ergo te magis meum promissum tenebit, quam tuum institutum, qui id in animum indueris, ut quod oportet facias. Advertis itaque quia non tam promissi audax, quam tui conscius fratri spopondi. Veni igitur, ne duos sacerdotes redarguas: te, qui non adfueris; et me, qui tam facile promiserim. 3. Natalem autem tuum prosequemur nostris orationibus, et tu nostri in tuis votis non obliviscaris. Te noster spiritus comitabitur: tu quoque cum ingredieris secundum tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum (Exod. XXVI, 35 et seq.): facito nostro more, ut nos quoque tecum inducas. Cum spiritu adoles aureum illud thymiamaterium, nos ne intermiseris; ipsum est enim quod in secundo tabernaculo est, de quo plena sapientiae oratio tua sicut incensum dirigitur ad coelestia. 4. Ibi arca Testamenti undique auro tecta, 764 id est, doctrina Christi, doctrina sapientiae Dei. Ibi dolium aureum habens manna; receptaculum scilicet spiritalis alimoniae, et divinae promptuarium cognitionis. Ibi virga Aaron insigne sacerdotalis gratiae. Aruerat ante, sed in Christo refloruit. Ibi Cherubim super tabulas Testamenti, lectionis cognitio sacrae. Ibi propitiatorium, supra quod in excelsis Deus Verbum est, imago invisibilis Dei (Coloss. I, 15), quod tibi dicit: Loquar tecum desuper propitiatorium de medio duorum Cherubim (Exod. XXV, 22); sic enim loquitur nobiscum, ut nos ejus sermonem intelligamus: vel quia non mundana, sed intelligibilia loquitur, sicut ait: Aperiam in parabolis os meum (Psal. LXXVII, 2). Ubi enim Christus, ibi omnia, ibi doctrina ejus, ibi peccatorum remissio, ibi gratia, ibi separatio mortuorum ac viventium. 5. Et Aaron quidem semel stetit in medio eorum, objiciens se, ne mors transiret ad viventium agmina a funeribus mortuorum (Num. XVI, 47, 48). Hic autem quasi Verbum semper stat in singulis, quem nos non videmus, intra nos separans rationabiles virtutes a cadaveribus passionum lethalium, et pestilentium cogitationum. Hic stat, quasi qui in hunc mundum venerit, ut aculeum mortis hebetaret, devoratorium ejus obstrueret, viventibus aeternitatem gratiae daret, defunctis resurrectionem concederet (Hebr. II, 14, 15). 6. Huic tu militas bonam militiam (I Tim. I, 18), hujus depositum custodis, hujus pecuniam feneras, secundum quod scriptum est: Fenerabis gentibus (Deut. XV, 6). Bonum fenus spiritalis gratiae, quod veniens Dominus cum usuris exiget; et cum te bene dispensasse invenerit, dabit tibi plura pro paucioribus: eritque mihi fructus dulcissimus, quod meum in te judicium comprobabitur. Ordinatio non reprehendetur, quam accepisti per impositionem manuum mearum, et benedictionem in nomine Domini Jesu (II Tim. I, 6). Fac ergo bonum opus, ut in illo die mercedem invenias, et ego in te, et tu in me requiescamus. 7. Multa messis Christi, sed pauci operarii; et difficile reperiuntur, qui adjuvent. Verum hoc vetus: sed potens est Dominus, qui mittat operarios in messem suam (Matth. IX, 37). Certe in illo ordine Comensium jam plerique coeperunt credere magisterio tuo, et doctrina tua verbum Dei receperunt: sed qui dedit credentes, et adjutores dabit; quo et tibi excusandi auferatur necessitas, quod serius nos inviseris: et mihi 765 crebrior tuae praesentiae refundatur gratia. Vale, et nos dilige, ut facis.

EPISTOLA V.

Sententiam abs se in causa Indiciae latam defendens, SYAGRII judicium arguit, quod legitima in eo forma non servata sit. Maximum tragoediae auctorem apud se non comparuisse: Syagrium inspectionem virgini contumeliosissimam decrevisse; cum alia, unde judicari virgo debeat, suppetant: inspectionem incertam atque inutilem; aliud enim obstetricum officium esse: non ergo hac ratione causam decidendam; praesertim cum peperisse diceretur Indicia. In quibus inspectio sit toleranda! Syagrium vanam afferre excusationem: Maximum vere accusatorem esse. Postremo accusatione ac testibus rursus vituperatis, refertur Marcellinae aliarumque pro Indicia testimonium, post quod judicium Ambrosianum subjicitur.

AMBROSIUS SYAGRIO.

1. Prospiciendum esse ne de nostro obloquantur judicio charissimi nostri Veronenses, propriis texuisti litteris. Non arbitror fore, certe non solent. Aut si obloquantur, de quo obloqui soleant, haud dubie liquet: cum exasperati huc veniant, pacifici ad te revertantur; praesertim cum hoc judicium nostrum cum fratribus et consacerdotibus nostris participatum processerit: tu autem sine alicujus fratris consilio hoc judicium tibi solus vindicandum putaris; in quo tamen ante judicium praejudicium feceris, ut puellam Zenonis sanctae memoriae judicio probatam, ejusque sanctificatam benedictione post tot annos, sine auctore criminationis, sine accusatore, sine professore delationis, in periculum reatus deducendam arbitrare: cui invidia esset a vanis, ab haereticis, ut ipsi volunt, a turpibus personis conflata per scelus, per avaritiam, per intemperantiam, quaerentibus proprii libertatem flagitii; ab iis, postremo qui domo ejus ejecti atque eliminati forent, quod discolora opera subtexerent, quam prima fronte suae professionis praetenderant.

2. Hujusmodi accusatores, hujusmodi testes in tuo constituebas judicio, qui neque accusare audebant, neque delationis se nexu obligare; atque ita inspectioni adjudicandam constituebas virginem, quam nullus argueret, nullus deferret. Ubi haec cognitionis solemnitas? Ubi talis judicandi formula? Si leges publicas interrogamus, accusatorem exigunt: si Ecclesiae: Duobus, inquit, et tribus testibus stat omne verbum (Matth. XVIII, 16): sed illis testibus qui ante hesternum et nudiustertius non fuerint inimici; ne irati nocere cupiant, ne laesi ulcisci sese velint. 3. Inoffensus igitur affectus testium quaeritur; ita tamen ut accusator prius in medium procedat. Ipsi illi presbyteri Judaeorum (Daniel XIII, 34 et seq.) manus suas prius supra caput imposuerunt Susannae, 766 et accusationem professi sunt, et pariter addiderunt testimonii auctoritatem, quam imprudenter populus sub errore positus acceperat: sed divino judicio per prophetam retexit, et redarguit omnipotens Deus; ut liqueret omnibus eos velle invidiam praeseminare adversum innocentis periculum qui deficerent accusationis argumento, et firmamento probationis, conjicientes videlicet quod si praeoccupatis vulgi auribus invidia mentem incesseret, praejudicium examinandae veritatis inferret. Etenim cum audita praeveniunt, aurem obstruunt, animum occupant; ne probatio desideretur, ut rumor pro convicto teneatur crimine. 4. Nos igitur accusatorem exegimus, et auctorem totius scenae Maximum perurgendum arbitrati sumus. Verum ille accusationem, quam studio informaverat, verbo detulerat, deseruit professione; et tamen affectu urgebat, arte exsequebatur: sed fugiebat nomine, quod diffideret probationi. Denique sparsis rumoribus, sed etiam epistolis compositis et destinatis, quaesivit acerbare invidiam delationis: sed nequaquam opprimi potuit integritas et circumveniri. Nam si habuisset probationes, numquam inspectionem tua sententia flagitavisset. 5. Quid igitur sibi velit, et quo spectet quod obstetricem adhibendam credideris, non possum advertere. Itane ergo liberum erit accusare omnibus, et cum probatione destiterint, patebit ut genitalium secretorum petant inspectionem, et addicentur semper sacrae virgines ad hujusmodi ludibria, quae et visu et auditu, horrori et pudori sunt? Denique non minima etiam in tuis litteris tentatae expressionis verecundia est. Quae ergo sine damno pudoris in alienis auribus resonare non queunt, ea possunt in virgine sine ejus tentari verecundia? 6. Invenisti tibi vile mancipium, procacem vernulam, cur non abutaris pudibundo ministerio, et exponas ejus modestiam; cum praesertim nihil sanctius in virgine sit, quam verecundia? Non enim sacra virgo ut corpore tantummodo integra sit quaeritur, et non ut in omnibus ejus inoffensus maneat pudor. Virgo Domini suis est nixa fulcris ad sui probationem, nec alienis dotibus eget, ut se virginem probet: et nec abditorum, occultorumque inspectio, sed obvia omnibus modestia astipulatur integritati. Non placet Deo, quam non suorum gravitas morum probat: non probatur Domino, quae unius obstetricis indiget testimonio, quod plerumque quaeritur pretio. Ea ergo tibi locuples videtur ad fidem, quae et redimi et falli potest: ut excuset ream, et crimen tegat, aut nesciat, et non possit flagitium deprehendere? 767 7. Neque vero illud justum arbitror, quod tuis comprehendisti litteris, quia nisi inspecta fuerit, integritas periclitetur, et incerto sui fluctuet. Ergo omnes quae inspectae non sunt, periculum subierunt pudoris? Ergo et quae nupturae sunt, prius inspiciantur, ut nubant probatiores? Ergo et quae velandae sunt, prius subjiciendae sunt hujusmodi attrectationi; non enim visitantur, sed attrectantur: et rectius secundum tuam sententiam inspicitur non probata, quam consecrata. 8. Quid, quod etiam ipsi archiatri dicunt non satis liquido comprehendi inspectionis fidem, et ipsis medicinae vetustis doctoribus id sententiae fuisse? Nos quoque usu hoc cognovimus, saepe inter obstetrices obortam varietatem, et quaestionem excitatam; ut plus dubitatum sit de ea, quae inspiciendam se praebuerit, quam de ea, quae non fuerit inspecta. Siquidem et proximo id comperimus exemplo: nam quaedam conditionis servilis Altini inspecta et refutata, postea Mediolani non meo quidem jussu, sed Nicenti ex tribuno et notario domini vel patroni sui voluntate visitata est a peritissima et locupleti femina hujusmodi artis; et cum simul ista suppeterent, ut neque paupertas obstetricis suspectam faceret fidem, neque indocilitas imperitiam, tamen adhuc manet quaestio. 9. Quid profuit igitur eam inspici, cum damnatio maneat? Nam ut quisque voluerit, aut imperitam medicam, aut redemptam asseret; ita sine effectu ullo injuria inspectionis est. Quid deinde fiet? Quotiescumque emerserit, qui non credat, toties virgo attrectabitur? Nam si umquam se visitandam abnuerit, secundum assertionem tuam de crimine confitebitur. Et facilius est ut refutet, quod numquam fecerit, quam quod fecerit. Variabuntur igitur obtetrices, ne suspectae aliqua repetatur gratiae. Erit itaque inter plures, quamquam paucarum etiam in magnis urbibus hic usus medendi sit: erit, inquam, vel malevola, vel imperita, quam pudoris claustra praetereant, et per imperitiam integro. notam affigat pudori. Vides in quod periculum inducas virginalem professionem, dum obstetricem adhibendam putas; ut jam non solum verecundiae suae dispendio, sed etiam obstetricis incerto periclitetur. 10. Nunc consideremus quod obstetricis officium sit. Legimus etiam in veteri Testamento obstetrices, sed non inspectrices: denique ad parturientes ingrediebantur, non ad virgines; ut partus susciperent, non ut pudorem examinarent. Unde et obstetrices dictae, eo quod obsistant dolori: vel certe pignori, ne laxatis uteri genitalibus claustris, in terram defluat. Secundo et tertio loco in Scripturis in venimus 768 obstetrices adhibitas: sed ubique partui, nusquam inspectioni. Primo ubi Rachel parturit (Gen. XXXV, 17), deinde ubi Thamar parit (Gen. XXXVIII, 27), tertio ubi necandos mares Pharao mandat Hebraeorum obstetricibus (Exod. I, 15 et seq.); quando responderunt illae, non eo more Hebraeas feminas parere, quo pariunt Aegyptiae: sed Hebraeas prius parere, quam introeant obstetrices ad eas. Qui locus ut superiori utilis ad Hebraeorum salutem; ita reliquo confragosus ad obstetricum fidem, quae didicerunt mentiri pro salute, et fallere pro excusatione. 11. Quid igitur suspecta et dubia captamus; cum majora sint alia examinandae veritatis documenta et testimonia, in quibus expressiora insignia vel temerati pudoris sint? Quid enim est quod magis publicum sit, quam offensa pudoris, et defloratio virginitatis? Nihil profecto quod magis se prodat, quam castitatis dispendium. Tumescit alvus, et incedentem fetus sui onera gravant; ut praetermittamus alia, quibus se vel tacita prodit conscientia. 12. At forte sterilitatis obtentu abscondi in aliquibus possit flagitium. Hic vero cum editus partus et expositus, vel necatus (dum invidiae magis, quam probationi consulitur) dissipatus sit per aures universorum, strangulata est libertas calumniarum, si peperit. Nempe Veronae fuit, visebatur frequenter a virginibus et mulieribus; in honore enim semper erat. Visebatur et a sacerdotibus propter pudicitiae reverentiam, et gravitatis speculum. Quomodo ergo potuit occulere crimen, quod se vel specie sui proderet? Quomodo texit uterum? quomodo non refugit aspectum mulierum, oculos salutantium? quomodo parturiens vocem repressit? Sed hoc non patitur dolor: denique Scriptura hos maximos dicit dolores, qui sunt parturientis (Gen. III, 16). Sic enim, inquit, dies Domini subito venit, et improvisus adest, ut dolor partus, qui intercludit omnia effugia delitescendi (Esai. XIII, 8, 9). 13. Haec est verior documentorum fides, quam erubescunt et mulieres. Denique Elisabeth occultabat se mensibus quinque; eo quod sterilis conceperat in senectute (Luc. I, 24). His signis et ipsa Mariae virginitas apud ignaros mysterii, probri suspectabatur. Unde et Joseph, cui desponsata erat virgo, suspectum habebat vitium; dum adhuc nesciret Dominicae incarnationis sacramentum (Matth. I, 18). 14. Quid ergo negamus inspiciendas virgines? Interim quod nusquam legerim, non astruo, nec verum arbitror. Sed quia pleraque ad speciem facimus, non ad veritatem; et erroris gratia complura frequenter praetendimus (sunt enim qui nesciant recte facere, nisi metu poenae) relinquamus hoc illis, quas non verecundia revocat a lapsu, sed solus injuriae deterret metus: 769 apud quas nulla cura pudoris, et castitatis gratia, sed poenae timor est. Relinquamus vernaculis, quibus formido est deprehendi magis, quam peccasse. Absit a virgine sacra, ut obstetricem noverit: partus putatur, et remedium doloris ducitur, non examen pudoris. Relinquamus etiam illis, si quae gravibus appetitae calumniis, oppressae testimoniis, strangulatae argumentis, ad id confugiant, ut se offerant inspectioni, quo vel corporis probetur custodia; si tamen deprehendi potest, in quibus nutat pudoris gratia, et disciplina integritatis. Male tamen se habet causa, ubi potior est carnis, quam mentis praerogativa. Malo morum signaculo, quam corporis claustro virginitatem exprimi. 15. Jam illud praeclarum, quod scripsisti insinuatum tibi a quibusdam quod nequaquam tibi communicarent, si eam sine visitatione suscipiendam crederes. Ergo judicandi accepisti formulam. Quales illi, qui volunt praescribere sacerdotibus quid sequi debeamus? Liberavimus itaque te a cognitionis gravissimae necessitate, ne necesse haberes formulam mandatam exsequi. Quid nobis futurum est, qui eorum studiis non obtemperavimus? 16. Sed tamen scio illic plerosque esse, qui timeant Dominum. Nam et hic vidimus dudum, et illic esse comperimus, qui compositam hanc querantur calumniam: quos aiunt eo offensos favisse Maximo, quod ista virgo non circumeat domos, nec eorum matronas salutet atque ambiat. Quid igitur fiet, quomodo tanto eam exuemus crimine? quomodo persuadebimus ut cultus assumat novos, suos exuat? Grave flagitium virginem intra secreta domus degere, claudi penetralibus suis! Sic certe lectio docet Mariam domi repertam, cum ad eam Gabriel archangelus venisset (Luc. I, 28). Susanna fugiens turbarum inducitur (Dan. XIII, 15 et seq.). Denique cum se lavaret, paradisum claudi jubebat. Quid autem praestantius (praesertim in virgine, cujus praecipuum opus verecundia) quam secretum? quid tutius secreto, et ad omnes actus expeditius? Munia enim pudoris induit, non concursationis. Sed de aliis videro, tuae nunc mihi respondendum epistolae est. 17. Te miror, frater, qui tantopere defendas Maximum non fuisse accusatorem, sed parentis dolore doluisse invidiam sparsi rumoris; cum ille se inimicum et adversarium litigatorem, proposito jam jurgio, negare non potuerit adversus sacram virginem judicia attentavisse: muroque interjecto, discretas aedes uxoris suae ac virginis, divisam germanitatis inter sorores societatem; aliaque, quibus doleret quod virgo in agro affinitatis suae refugisset consortium. 770 Quomodo ergo non accusator, qui affectum accusatoris jamdudum exercuit, qui sermone suo accusationem detulit, aures tuas implevit clamore, et testes auditionis deduxit, cognitionem poposcit? 18. Quamlibet argumentatus, negare non potuisti quod ad Indiciam scripseris, quoniam Maximus seu impulsu aliorum, seu dolore proprio crimen grave detulerit. Sola haec epistola satis est ad accusationis testimonium; neque enim te ego tuis ad me datis litteris urgendum putavi, sed iis lectis quas ad virginem dederas, adverti diversum esse, quod ad me scripseras; et tamen cum epistolae tuae sibi non convenirent, consulendum te, non arguendum putavi. Quid igitur sibi vult illa argumentatio, quia illud detulerit, quod ad me scripseras, delatam videlicet eam in turpi crimine; ita ut editum et obrutum partum dici asserat? Quasi vero istud ad Indiciam, non ad me scripseris. Illa ubi audivit litteris tuis Maximum subduci accusationi, litteras tuas protulit, quibus eum criminis delatorem probavit: ad me datas non legerat, nec quid haberent, sciebat. 19. Ego autem exhorrui a primo calumniam, quia advertebam non crimen intendi, sed injuriam virginis desiderari, cujus inspectio et visitatio postulabatur, non aliquod flagitium deferebatur. Quis enim istud a principio fraude compositum nequaquam sibi congruere et convenire non arbitraretur? Cucurrisse mulieres viles ad monasterium, jactasse partum virginis, et necem pignoris, de monasterio rumorem per populos sparsum, eumque affluxisse in aures novi affinis Maximi, ab ipso interpellatum episcopum, dimissas eas quae dixisse ferebantur, atque in fugam coactas, ut apud nos patuit: eos qui audisse se dicerent, ad Ecclesiam vocatos prodisse Renatum et Leontium, duos illos iniquitatis viros, quos apposuit Jezabel (III Reg. XXI, 10), redarguit Daniel (Dan. XIII, 15 et seq.), subornavit Judaeorum populus (Matth. XXVI, 59, 60); ut auctorem vitae suae falso appeterent testimonio. Qui tamen cum simul composuissent flagitium, simul ingressi essent viam, et ne quid praeteream, adjuncti Maximo, comitantibus, ut dixit Leontius, iis qui illum rumorem sparserant; tamen ubi in meo astiterunt judicio, cum primo de origine causae quaererem, diversa et distantia prompsere, non locorum separati, sed mendaciorum divortio. 20. Cum igitur sibi ipsi non convenirent, Mercurium et Leam vilissimae conditionis et detestabilioris nequitiae personas amandavissent, aufugisset Theudule, non ignara objiciendi sibi facinoris, quod ante lectum Renati sola cubitavisset, ancilla praesto esset alia, quae stupro ejusdem Renati se diceret coinquinatam; die 771 ipso, qui dictus erat cognitioni, subtraxerunt se episcoporum conventui, licet etiam pridie subito se profecturos idem Renatus clamaverit. 21. Unde ego judicio praescripsi diem, et tamen nullo accusante, nullis testimoniis perurgentibus, insinuavi sanctae sorori quod peteres coram ipsa inspici et visitari memoratam virginem. At illa sancte inspectionem quidem recusavit, sed testimonium non declinavit, dicens nihil se in Indicia comprehendisse, nisi quod esset virginalis pudoris et sanctitatis: habitasse eam Romae in domo nostra, nobis absentibus, nulli eam se vitiorum familiaritati dedisse, optare cum ea sibi a Domino Jesu partem reservari in regno Dei. 22. Paternam quoque filiam nostram interrogavi, quod ab ea numquam soleat discedere, cujus charitas vitae hujus testimonium est. Itaque etsi quod injurata diceret, fidei sacramento conferendum foret; sub obtestatione tamen professa est alienam criminis quo appetebatur, nec quidquam in ea scire se bonae vacuum conversationis. 23. Nutricem quoque liberae conditionis interrogavimus, cui et status haudquaquam degeneri servitio obnoxius libertatem vera fatendi daret, et fides atque aetas ad veritatem astipularetur, et officium nutricis ad cognitionem secreti. Ea quoque nihil se indecorum vidisse, nihil sibi quasi parenti commissum a virgine aliqua dignum reprehensione. 24. His moti, Indiciam inoffensi virginem muneris pronuntiavimus: Maximum autem et Renatum et Leontium ita involvit sententia, ut Maximo, si errorem emendaret, spes reditus reservaretur; Renatus autem et Leontius excommunicati manerent, nisi forte probata sui poenitentia, et hujus facti diuturna deploratione, dignos se praeberent misericordia. Vale, frater, et nos dilige; quia nos te diligimus.

EPISTOLA VI.

Cum SYAGRIO quod Indiciam contumeliosae inspectioni sententia sua addixisset, AMBROSIUS amice expostulat; eique atrocissimam ultionem, quam Israelitae ob violatam in levitae uxore castitatem repetiverunt, ante oculos ponens, totam rei seriem eleganter describit.

AMBROSIUS SYAGRIO.

1. Quae sint in nostro judicio decursa, comperta retines; et ideo nunc quasi animae portionem convenio meae, habens apud te pro castitatis contumelia familiarem et dolentem querelam. Itane oportuit inoratam atque inauditam virginitatis causam adjudicari, ut non possit absolvi? Hoc est, nisi sua injuria, nisi ab honesto pudore traducatur ad indecoram sui corporis oblationem, grande videlicet relatura sui testimonium, ut exponatur ludibrio, et procacitatis notetur. Hanc igitur praerogativam detulisti integritati, hujusmodi honorificentiam, 772 qua se lacessiri aut invitari gaudeant, quae hoc munus recipiendum putant; ut amittant libertatem communis assertionis, nec se jure tueantur vel sanctae legis, vel publico, ut non accusatorem exigat, non arcersitorem urgeat: sed impudentiam solam induat, ac sese projiciat ad injuriam?

2. Non ita majores nostri despicabilem habebant castimoniam, cui tantum deferebant reverentiae, ut bellum adversum temeratores pudicitiae suscipiendum putarent. Denique (Judic. XX, 1 et seq.) tantum fuit ultionis studium, ut omnes tribules de Benjamin tribu exstinguerentur, nisi sexcentos qui bello reliqui forent, natura editioris loci defendisset; sic enim lectionis divinae serie expressum tenetur, cujus tenorem recensere congruit. 3. Levites vir (Judic. XIX, 1 et seq.), animo major quam opibus, habitabat in partibus montis Ephraem; ei quippe tribui sortito obtigerat locus in possessionem terrae datus pro funiculo haereditatis. Is sibi accepit jugalem de Juda Bethleem. Et ut se habent prima copularum exordia, ardebat juvenculam immodica animi cupiditate: simul quia similibus ejus non fungebatur, exardescebat magis magisque possessione, atque immane quantum exaestuabat. Unde quia nihil referebatur ex parte adolescentulae, vel levitate amoris, vel vi doloris, quod haudquaquam mercede pari secum decerneret, cum eadem expostulabat. Hinc frequens jurgium: quo mulier offensa, claves remisit, domum revertit. 4. At ille (Ibid., 3 et seq.) amore victus, qui quod speraret non habebat aliud; cum quartum jam mensem fluere cerneret, eo contendit, fretus quod consilio parentum emolliretur animus adolescentulae. Occurrit pro foribus socer, generum introduxit; filiam reconciliavit; et ut laetiores dimitteret, triduo tenuit, quasi repararet nuptias: ac volenti abire, quartum quoque diem comperendinavit, praetenta humanitatis specie, moras innectendo. Pari modo cum etiam quintum diem vellet adjungere superioribus, et jam novae deessent causae morandi; paterno tamen affectu retinendae filiae desiderium non deforet, promissam profectionis copiam distulit in meridiem, ut viam cibo curati adorirentur. Post epulas quoque volens dilationem attexere, eo quod jam vesper appropinquaret, generi precibus, aegre licet, tamen acquievit. 5. Ille iter suum (Ibid., 10 et seq.) perrexit laetus animi, quod dilectam sibi recuperavisset. Qui uno comitati servulo, cum jam declinaret dies, festino viam celerabant gradu. Mulier vehebatur jumento, viro nullus sensus laboris, qui fructu desiderii, simul et vario mulieris ac vernaculi sermone viam levaret. Denique ubi Hierosolymam appropinquarunt, quae triginta stadiis aberat, quam tunc temporis Jebusaei tenebant; suggessit puer deflectendum in civitatem, 773 quia sub noctem suspecta essent etiam illa, quae tutiora sunt, cavendaque tenebrarum ambigua; maxime quia locorum incolae non essent de filiis Israel. Et ideo praevertendum, ne quid adversa studia gerentes insidiarum inferrent, obscuro noctis dolum quaerentibus ad perpetrandum facinus satis opportuno. Sed domino ejus haudquaquam placuit sententia, ut inter alienigenas hospitio succederent; cum Gaba et Rama non longe abessent civitates Benjamin. Itaque praevalens sententia, posthabuit servuli suggestionem; quasi ex conditione consilium aestimaretur, et non consilio quamvis infima conditio allevaretur. Et jam sol in occasu erat: denique vix occurrit, cum jam urgeretur vespere in civitatem succedere. 6. Gabaonitae (Ibid., 15 et seq.) incolebant locum, inhospitales, immites, intolerabiles; omnia tamen tolerabiliores, quam si aliquem hospitio recepissent. Denique commodius huic viro levitae cesserat, si in Gabaa hospitium non reperisset. Verum ne quid deesset offensionis, primo ingressu diversorium non reperit: et cum in publico situs, alienam misericordiam impleraret, offendit advenientem ex agro senem, quem vesper ex opere agresti compulit nocte decedere. Et cum esset ei conspicuus, rogatus quo iret, et unde adventaret, respondit: De Bethleem Juda revertor, contendo ad montem Ephraem, et mulier est mecum: sed ecce huc diverti, et nemo est qui hospitio recipiat, et requiescendi usum ministret. Non quo cibi aut potus sibi, aut pecori pabulorum esset indigentia, sed tecti hospitio prohiberentur: praesto esse illa, nudum tecti hospitium desiderari. Ad ea senior benigne satis et placide: Pax, inquit, tibi: et succede hospes pariter et civis, nam et mihi origo de montis Ephraem partibus, et hic hospitalis habitatio: sed tempore diuturno incolatus sedes fundavit. Itaque receptos domicilio ministerio sui et subsidiis hospitalibus juxta fovit. 7. Hortabatur ad laetitiam senior (Ibid., 22), et frequentioribus provocabat poculis, ut vino aboleret curarum oblivia; cum subito circumsistunt eos Gabaonitae, juvenes ad omnem projecti libidinem, nihil pensum ac moderatum habentes: quos forma mulieris illexerat, et in omnem amentiam praecipitabat: capti enim ejus decore, et per senectutem hospitis, atque infirmitatem subsidii, accepta spe potiundi, poscunt mulierem, et pulsant januam. 8. Itaque (Ibid., 23, 24) egressus senior rogabat eos, ne hospitales mensas turpi flagitio foedarent, et reverendum jus etiam indomitis barbararum gentium nationibus violandum arbitrarentur: contribulem illum sibi, Israelitem virum legitimi thori subnixum copula non sine indignatione coelestis arbitri tanta affici contumelia. Quod ubi parum procedere advertit, esse sibi filiam virginem adjecit, illam se offerre majore parentis dolore, sed minore gratiae hospitalis dispendio: publicum flagitium privato dedecore 774 tolerabilius habere. At illi exagitati aestu furoris, et inflammati incentivo libidinis, eo amplius ardebant formam juvenculae, quo magis negabatur. Et justitiae exsortes ridebant verba aequitatis, filiam senis, quia minore invidia sceleris offerebatur, despectui habentes. 9. Itaque (Ibid., 25 et seq.) cum piae nihil proficerent preces, et seniles frustra hospes manus tenderet, desperato praesidio, rapitur mulier, et per totam noctem injuriae impletur. At ubi lux finem intemperantiae dedit, januam hospitalem repetit, non quo viri conspectum exposceret, quem magis declinandum putaret, contumeliae pudore miserabilis: sed ut affectum viro referret, quae castitatem amiserat, et contumeliae suae funus lamentabili specie ante januam hospitalem exponeret. Egressus itaque levita, cum jacentem invenisset, arbitratus quod verecundia vultum nequaquam attollere auderet, consolari coepit, quia non voluntate, sed invita tantae injuriae succubuisset: hortari assurgere, et secum repetere domum. Sed ubi nullum responsum referebatur, quasi quiescentem majore voce e somno excitare. 10. Verum (Ibid., 28) ubi mortis supremae patuit fides, impositas jumento reliquias domum pertulit, et divisos artus mulieris in partes duodecim misit per singulas tribus Israel. Quo commotus (Judic. XX, 1 et seq.) universus populus convenit in Massephat, atque ibi querela per levitam cognita, omnes in bellum exarsere, statuentes neminem virorum fas esse in tabernaculum succedere, priusquam de tanti sceleris auctoribus ultio capesseretur. Animis itaque ruebant in praelium: sed consilium prudentiorum praevertit sententiam, non temere confligendum bello cum civibus, sed prius verbis experiendum de flagitio, et decernendum conditionibus pro delictis: neque justum videri, ut paucorum sceleris pretium ad omnes perveniret, et privata adolescentium peccata statum salutis publicae labefactarent. Itaque miserunt viros, qui denuntiarent Gabaonitis, ut tanti reos flagitii offerrent: sin autem, cognoscerent non minoris esse criminis tantum facinus defendisse, quam exercuisse. 11. Verum illis superba referentibus (Ibid., 13 et seq.), consilia pacis bello mutata. Neque primo aut secundo conflictu cum plurimi a paucis afflictarentur, cedendum Israelitae adversis praeliis aestimarunt; quadringenta enim millia virorum bellantium adversum viginti quinque millia Benjamin tribus, et septingentos Gabaonitas expertos belli juvenes decertabant. Et cum sinistra sorte duo sibi jam cecidissent praelia; animi tamen promptus haudquaquam deposuit Israel vincendi fiduciam, et ulciscendi praesumptam spem. 12. Sed (Ibid., 26 et seq.) quia causa numeroque praestantiores, inferiores pugnae eventu pedem retulerant, divinam offensam rati, jejunio et fletu maximo reconciliationem gratiae coelestis affectavere. Itaque orata Domini pace, acriores in bellum revertuntur; ut pote quibus oraculum animos 775 dederat, spem accumulaverat. Et simulato a fronte quod cederetur, ac dispositis per noctem insidiis a tergo urbis, in qua locata erat manus hostium; dum hi cedunt, et illi sectantur, invadendi urbem vacuam facta copia, et mox admoto, statimque adulto incendio, flammarum fragor atque aestus furens captae urbis speciem manifestarunt. Quo et suis fracti animi, et erecti hostium. Nam et Benjamin viri clausos se et circumventos rati, priusquam a tergo invaderentur, dispergere sese, atque in desertum fugere coeperunt; et contra Israel gemino agmine urgere eos, ac palantes persequi. 13. Caesa itaque viginti quinque millia (Ibid., 35 et seq.), id est, omnes fere de viris Benjamin, praeter sexcentos, qui arrepto scrupeae rupis munimento, partim loci ingenio et subsidio naturae, partim desperatione victoribus terrori fuere. Nam secundae res cautionis admoneat: in adversis ultio pro victoria habetur. Nec feminarum numerus tanti discriminis exsors fuit: sed omnis tribus Benjamin muliebris sexus cum pueris et puellis, omnique aetate gladio aut igne exstinctus; sacramentumque additum, ne quis tribus illius viro filiam suam in uxorem daret, quo reparandi nominis omnis aboleretur successio. 14. Belli finis simul atque irae factus (Judic., XXI, 2, 3), et furor in poenitentiam vertit: armisque positis, in unum convenientes viri Israel fleverunt fletum magnum, et celebrarunt jejunium, dolentes unam tribum perisse ex fratribus, atque exstinctam populi sui validam manum: jure quidem pro delicti pretio bellatum adversum propugnatores flagitiorum, sed misere in sua populum conversum viscera, et bello civili utrumque afflictum. Lacrymarum effusio movit passionem animi, et affectum perpulit, saevitiae ratio successit: missique legati ad sexcentos illos Benjamin viros, qui per quatuor menses edito se praeruptarum tuebantur rupium, aut deserti indigentia, quae multitudini obsidentium periculo foret, deploraverunt communem illam aerumnam, quod illi contribules, isti cognatos et socios amisissent; sed tamen non penitus interceptam reparandae tribus successionem: consulere se in medium quomodo et sacramenti fides sibi constet, et tribus una nequaquam a corpore avulsa intercidat. 15. Altari itaque posito (Ibid., 4 et seq.), reconciliationis et pacis oblatum sacrificium. Et quia Jabis Galaad populus erat poenae et maledicto obnoxius (obstrinxerat enim se omnis Israel magno sacramento, ut si quis non ascendisset cum eo ad puniendum flagitium, morte moreretur) duodecim millia bellatorum directa; ut et viri omnes et mulieres ferro exstinguerentur, solas virilis thori exsortes reservarent adolescentulas. Interfectis itaque omnibus Jabis Galaad, solae virgines quadringentae exitio caeterorum superfuerunt. Quas accipiens Israel, statuit viros Benjamin belli metum deponere, et in conjugium sibi sumere integras aevi juxta ac pudoris 776 puellas: quibus et causa esset apud viros integra, quod nemo suorum adversum eos bellum susceperat: et charitatis gratia, quia propter eos supremo supplicio ereptae forent. Hoc igitur modo quadringentis juvenibus quaesita copularum consortia sunt. 16. Sed quia ducenti numero supererant, quibus jugales deerant (Ibid., 16 et seq.), iis quoque sine fraude sacramentorum consultum accepimus. Dies festus in Silo quotannis celebrabatur. Ibi exsultare solitae virgines, et choreas ducere in honorem religionis: aliae praeire matribus, et totum iter agmine viantum repleri. Dixit unus ex senioribus: Si ducenti illi tribus Benjamin viri intra vineas siti excubias tenderent, donec se omnis feminea turba effunderet, et surgentes ex vineis unusquisque quam occursus dederit, uxorem sibi vindicaret, fraudi id nequaquam futurum; populum etenim favere reparandae tribus successioni, propter sacramentum impertire non posse filiarum suarum societatem: neque tamen contra sacramentum videri, si prohibendum non putaret; quia sacramento neque cogendi, neque prohibendi necessitas imposita videretur: illos sibi sine metu consulere oportere. Sane si puellarum parentes vindictam efflagitarent, partim prece, partim etiam retorquendo in ipsos invitae culpam custodiae, sese revocaturos, quia cum scirent Benjamin viros exsortes esse jugalium, cum filiabus processerint: dignam sane tribum jam non poena, sed misericordia: satis dure saevitum in eos, et debellatam corporis sui partem: immoderatius exarsisse plebem, ut successionem domesticam exstingueret, atque ex suis necaret: placere Deo non perire populo tribum, neque pro una muliere tam acerbe consuli. 17. Probaverunt consilium Israelitae (Ibid., 23): exsecuti sunt viri Benjamin, et dispositi in vineis loco opportuno et tempore, plenas feminei agminis vias occupaverunt. Praebuit illis festum nuptiarum religionis solemnitas. Avulsae de complexu patrum filiae, tamquam in manum ab ipsis parentibus tradebantur, et velut pactam e gremio matris non abduci, sed prodire arbitrareris. Ita tribus Benjamin pene intercepta atque exstincta brevi floruit, documentum exhibens, quod magno exitio sit insolentibus vindicta pudicitiae, et laesae castitatis ultio. 18. Nec hoc solo loco, sed plerisque Scriptura hoc docet. Nam et in Genesi legimus exercitum quaestionibus regem Aegypti Pharao quod Saram attentavisset; et tamen alienam esse uxorem nesciebat (Gen. XII, 17). 19. Est igitur Domino castitatis tuendae voluntas, quanto magis est defensandae integritatis? Unde nulla debet virginibus sacris irrogari injuria; quae enim non nubunt, et qui uxores non ducunt, habentur sicut angeli Dei in coelo (Luc. XX, 36). Et ideo coelesti gratiae non inferamus corporalem contumeliam; quoniam potens est Deus, quem nec praevaricatio praetereat, et moveat accepti sibi muneris et consecratae virginitatis 777 acerba et gravis contumelia. Vale, frater, et nos dilige; quia nos te diligimus.

EPISTOLA VII.

JUSTO sciscitanti quidnam didrachmi dimidium pro redemptione afferri praeceptum significasset. AMBROSIUS rescribit fidem ac misericordiam, in quibus redemptio est, eo signari: hac de re idem pretium cunctis praescriptum, in quo cum manna, cujus mensura de sapientia et Christi sanguine explicatur, congruit: congruit praeterea cum paschali agno, qui aequaliter distributus aequalem singulis redemptionem tribui indicabat; quo etiam refertur promissa in Evangelio eadem merces. His subdit Christum nostram esse redemptionem, qua cum pro se non indigeat, staterem non sua, sed nostra causa dari jussisse. Quid eodem statere significetur, aut cur illum ignoraverint Judaei a Christianis haud imitandi. Adjicit dimidium didrachmi eorum figuram esse, qui vitae partem mundo impendunt: quod non fecerunt Hebraei pueri. Denique ubi exposuit, quare Dominus quod non debebat, solverit, mystica quaedam enucleat ad instituendos mores idonea.

AMBROSIUS JUSTO, salutem.

1. Pulchre admones, frater, ut epistolares fabulas, et sermonem absentium ad interpretationem conferamus oraculi coelestis, interrogans me quid significet illud didrachmum, cujus dimidium Hebraeus praecipitur offerre pro redemptione animae suae (Exod. XXX, 12 et seq.). Quid enim tam consociabile, quam de divinis rebus sermonem contexere?

2. Est autem dimidium didrachmi, drachma; redemptio autem animae, fides: fides ergo drachma, quam illa mulier in Evangelio, ut legimus, amissam diligenter requirit, lucernam accendens, et mundans domum suam; et si invenerit, convocat amicas et vicinas petens congratulari eas secum, quod invenerit drachmam, quam perdiderat (Luc. XV, 8 et seq.). Magnum enim damnum animae, si quis fidem amiserit, vel gratiam, quam fidei pretio acquisivit sibi. Et tu ergo accende lucernam tuam: Lucerna tua oculus tuus est (Matth. VI, 22), ille scilicet interior oculus mentis. Istam fucernam accende, quae accipit oleum spiritale, et lucet in tota domo tua. Quaere drachmam redemptionem animae tuae, quam qui amiserit, turbatur: qui invenerit, exsultat. 3. Est et redemptio animae misericordia; redemptio enim animae hominis divitiae ejus, quibus utique fit misericordia, quae sumptu pauperes juvat (Prov. XIII, 8). 778 Fides igitur, gratia, misericordia, redemptio est animae, quae drachmae, id est, integro pretio summae plenioris expenditur. Sic enim scriptum est, dicente Domino ad Moysen: Cum acceperis computationem filiorum Israel in visitatione ipsorum, dabunt singuli redemptionem animae suae Domino, et non erit in his ruina, in visitatione eorum. Et hoc est quod dabunt, quotquot perambulant visitationem, didrachmi dimidiam partem, quod est secundum didrachmum sanctum. Viginti oboli didrachmum: dimidia autem pars didrachmi illatio Domino. Omnis qui intraverit visitare a viginti annis et supra, dabunt illationem Domino. Qui dives est, non adjiciet: et qui pauper est, non minorabitur a dimidia parte didrachmi; cum coeperint dare oblationem Domino, exorare pro animabus suis. Et accipies pecuniam illationis a filiis Israel, et dabis illam in opus Tabernaculi testimonii, et erit filiis Israel legitimum memoriale in conspectu Domini, exorare pro animis vestris (Exod. XXX, 12 et seq.). 4. Ita ergo deerat vel dives, qui plus offerret; vel pauper, qui minus haberet, si in pecunia dimidium didrachmum istud, et non in virtute esset? Unde advertendum quod non materialis ista, sed intelligibilis drachma sit, quae ex aequo ab omnibus conferenda aestimatur. Denique etiam de illa coelesti esca (esca autem et delectatio alimenti coelestis sapientia est, qua vescebantur in paradiso locati, qui erat indeficiens animae cibus, quem vocavit manna divinus sermo) ita legimus distributionem factam per singulas animas, ut aequalis fieret divisio. Et collegerunt secundum dispositionem Moysi, qui plurimum, et qui minimum: et mensuram fecerunt gomor, et non abundavit, nec superfuit ei, qui multum, et ei qui minus, non defuit (Exod. XVI, 17, 18). Unusquisque enim pro numero animarum, qui apud se erat in tabernaculis, collegerunt per singula capita gomor, id est, mensuram vini, sicut habet interpretatio.

6. Est autem mensura sapientiae, quae si supra mensuram sit, nocet; quia scriptum est: Noli esse multum sapiens (Eccl. VII, 17). Et Paulus docuit secundum mensuram dari divisionem gratiarum, cum dicit: Quia unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem, alii sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides sapientiae per spiritum scientiae secundum eumdem spiritum, fides in eodem spiritu (I Cor. XII, 7 et seq.); et dividi 779 eam gratiam secundum voluntatem Spiritus. Quod dividit, aequitatis est: quod autem secundum voluntatem suam dividit, potestatis. Vel quia id velit unicuique conferre, quod profuturum noverit. 7. Gomor ergo mensura est, et mensura vini, quod laetificat cor hominis (Ps. CIII, 15). Quid autem nisi sapientiae potus jucunditas cordis est? Hoc est illud vinum, quod miscuit in cratere Sapientia (Prov. IX, 2), et offert bibendum, ut sumamus nobis sobrietatem et prudentiam: quod ea aequalitate transfundi oportet sensibus et cogitationibus nostris, et omnibus motibus, qui intra hanc nostram sunt domum; ut sciamus posse abundare omnibus, deficere nulli. 8. Plenius autem de sanguine Christi intelligitur, cujus ad gratiam nihil minuitur, nihil adjungitur. Et si parum sumas, et si plurimum haurias, eadem perfecta est omnibus mensura redemptionis. 9. Pascha quoque Domini, hoc est, agnum, ita Patres epulari jubentur (Exod. XII, 4), ut secundum numerum animarum epulentur suarum, neque plures, neque pauciores: neque aliis plus dari, aliis minus, sed secundum animas singulorum; ne aut fortiores amplius sumant, aut infirmiores minus. Gratia enim aequalis singulis dividitur, redemptio dividitur, donum dividitur. Neque plures oportet esse, ne quis vacuus spei et redemptionis recedat. Plures sunt, quando aliqui extra numerum sunt: sancti autem numerati sunt omnes, et capilli eorum (Matth. X, 30); cognovit enim Dominus qui sunt ipsius: neque pauciores, ne magnitudine gratiae sit ad recipiendum infirmior. 10. Et ideo omnes aequalitatem devotionis et fidei deferre praecepit ad pascha Domini, id est, ad transitum. Pascha autem est, quando anima irrationabilem deponit passionem, sumit autem bonam compassionem; ut compatiatur Christo, et transitum ejus in se suscipiat, ut inhabitet in ea, et deambulet, et fiat ejus Deus. Gratia itaque aequalis per omnes, virtus autem diversa in singulis. Unusquisque ergo portionem competentem suis viribus sumat, ne aut fortior indigeat, aut oneretur infirmior. 11. Habes hoc in Evangelio (Matth. XX, 10), quia merces aequalis omnibus solvitur in vinea laborantibus: sed pauci ad bravium, pauci ad coronam perveniunt, pauci dicunt: Reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 8). Alia est enim merces liberalitatis et gratiae, aliud virtutis stipendium, laboris remuneratio. 12. Ergo didrachmum redemptio est, imo dimidium didrachmi. Redemit autem nos a morte, redemit a servitute; ne subjecti simus 780 mundo, cui renuntiavimus. Unde Dominus in Evangelio dicit ad Petrum, ut vadat ad mare, mittat hamum, et in ore piscis inventum staterem sumat, et det pro Domino et pro se exigentibus didrachma (Matth. XVII, 26). Hoc est igitur didrachma, quod exigebatur secundum Legem: sed non debebat illud filius regis, sed alienus. Quid enim se Christus redimeret ab hoc mundo, qui venerat ut tolleret peccatum mundi (Ibid., 24)? Quid se a peccato redimeret, qui descenderat, ut omnibus peccatum dimitteret (Joan. I, 29)? Quid se redimeret a servitute, qui se exinaniverat, ut universis libertatem daret (Phil. II, 7)? Quid se redimeret a morte, qui carnem susceperat, ut morte sua omnibus resurrectionem acquireret? 13. Non utique opus habuit redemptione redemptor universorum: sed sicut circumcisionem accepit, ut legem impleret (Luc. II, 22); et ad baptismum venit, ut impleret justitiam (Matth. III, 15): ita etiam didrachma exigentibus solutionem non recusavit; sed statim staterem pro didrachmo jussit pro se et Petro dari (Matth. XVII, 26). Maluit enim supra Legem solvere, quam id quod erat Legis negare. Ostendit autem contra Legem Judaeos facere, qui ab uno didrachmum exigerent; cum dimidium didrachmi exigendum Moyses praescripserit. Et ideo, et pro se et pro Petro tamquam singulas drachmas in statere solvi mandavit. Bonus autem census Christi, qui statere solvitur; quia statera justitia est, justitia autem supra Legem. Denique finis Legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Hic stater in ore piscis invenitur: illius piscis, quem capiunt piscatores hominum: illius piscis, qui ponderat sermones suos, ut igne examinatos proferat (Psal. XVII, 31). 14. Hunc staterem nescierunt Judaei, quem proditori dederunt. Lex autem dimidium didrachmi pro redemptione animae exigit, quam drachmam Deo deputat; quia totum didrachmum vindicare non poterat. Vix enim in Judaeo vel portio devotionis poterat investigari. Qui autem verus est liber, verus Hebraeus, totus est Dei; totum quod habet, libertatis est. Nihil habet illius, qui libertatem recusat dicens: Dilexi dominum meum, et uxorem et infantes: non abibo liber (Exod. XXI, 5). Quod non solum ad dominum, sed etiam ad ejus refertur infirmitatem, qui se subjecerit mundo, quod diligat mundum, vel mentem suam, id est, νοῦν, hujus auctorem voluntatis. Nec solum ad uxorem, sed etiam ad delectationem refertur, quae domesticam, non illam aeternam curam suscipit. Huic ergo ad limen et ostium suum dominus suus aurem pertundit; ut meminerit sermonis sui, quo servitutem elegit. 781 15. Et ideo tu, christiane, istum non imiteris; quia tibi scriptum est, non ut didrachmi dimidium, si tamen vis perfectus esse, Deo offeras: sed ut omnia tua vendas, et des pauperibus (Matth. XIX, 21). Nec ut portionem servitutis mundo reserves: sed ut totum te abneges, et Domini crucem tollas, et sequaris eum. 16. Cognovimus itaque ideo dimidium didrachmi Lege postulari, quia dimidium generi hujus mundi, id est, conversationi saeculari, et usui domestico, et posteritati reservabatur, quibus necesse erat et sortem ex sorte, id est, transmissionis deputari. Unde et Dominus tentantibus se Pharisaeis subdola interrogatione utrum suaderet censum dari Caesari, respondit: Quid me tentatis, hypocritae? Ostendite mihi numisma census (Matth. XXII, 8, 19). At illi obtulerunt ei denarium, in quo erat imago Caesaris. Ait illis: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo (Ibid., 21); ostendens illos ita esse imperfectos, qui sibi perfecti viderentur, ut prius Caesari quam Deo solverent. Quibus enim prior esset cura mundi, ab iis prius solvendum foret, quod erat mundi. Unde et ait; Reddite, id est, vos reddite, quae sunt Caesaris (Dan. II, 17), apud quos figura et imago invenitur Caesaris. 17. Illi ergo Hebraei pueri Ananias, Azarias, Misael (Dan. III, 18), ille Daniel sapientior (Dan. I, 8), qui non adoraverunt imaginem regis, qui non receperunt eam, qui nihil de illa mensa regis accipiebant, non tenebantur ad solutionem tributi. Nihil enim eorum, quae sub rege terreno erant, possidebant (Deut. XVIII, 2). Ergo eorum imitatores non solvunt tributum, quibus portio Deus est. Ideo Dominus ait: Reddite, id est, vos reddite, qui protulistis imaginem Caesaris, apud quos invenitur: ego autem nihil debeo Caesari, quia nihil hujus mundi habeo: Venit enim hujus mundi princeps, et in me inveniet nihil (Joan. XIV, 30). Nihil debet Petrus, nihil apostoli mei; quia non sunt de hoc mundo, etsi in hoc mundo sunt. Ego misi eos in hunc mundum; sed jam non sunt de hoc mundo, quia mecum sunt supra mundum. 18. Ergo quod divinae legis est, solvi jubetur, non quod Caesaris. Sed tamen et ipsum perfectus, id est, praedicator Evangelii jam non debebat, qui plus praedicabat. Non debebat Filius Dei, non debebat et Petrus in adoptionem a Patre adscitus per gratiam: sed ne scandalizentur, inquit, vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et aperto ore ejus, invenies ibi staterem, illum sumens da iis pro me et te (Matth. XVII, 26). O magna mysteria! dat dimidium didrachmi quod Lex jubebat, et non negat quod Legis est, quasi factus ex muliere, factus sub Lege (Galat. IV, 4). Factum secundum incarnationem locutus sum, ex muliere secundum sexum; mulier sexus est, virgo species: sexus generis, virgo integritatis. In quo ergo venit sub Lege, in eo 782 factus est ex muliere, id est, in corpore. Et ideo didrachmum solvi jubet pro se et Petro, quia uterque sub Lege generati. Jubet ergo secundum Legem solvi, ut eos qui sub Lege erant, redimeret (Galat. IV, 5). 19. Et tamen staterem dari jubet, quo vectes imponerent ori suo, ne ex multiloquio peccatum admitterent. Et jubet dari in ore piscis repertum, ut agnoscerent Verbum. Qui enim quod Legis est, exigebant; cur quod Legis est, nesciebant? Verbum enim Dei ignorare non debebant; quia scriptum est: Prope est Verbum in ore tuo, et in corde tuo (Deut. XXX, 14). Totum igitur didrachmum Deo solvit, qui saeculo nihil reservavit. Deo enim justitia solvitur, quae est mentis sobrietas: Deo solvitur sermonis custodia, quae est sermonis sobrietas: corde enim creditur ad justitiam, ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). 20. Potest autem et drachma pro veteri Testamento accipi, didrachmum pro utriusque Testamenti pretio; quia secundum Legem unusquisque per Legem redimebatur: qui autem secundum Evangelium redimitur, solvit drachmam secundum Legem, sanguine redimitur Christi secundum gratiam, geminam habens redemptionem, et devotionis et sanguinis. Nec enim fides sola ad perfectionem satis est, nisi etiam baptismatis adipiscatur gratiam, et sanguinem Christi redemptus accipiat. Bona ergo drachma quae Deo solvitur. Non est drachma denarius, sed diversum est. Denique in denario imago Caesaris est, in drachma imago Dei (Matth. XXII, 21); quia unius est Dei, ad imitationem ipsius. Ab uno incipit, et in infinitum diffunditur: et iterum de infinito numero in unum, quasi in finem omnia revertuntur; quia Deus et principium et finis omnium est. Unde nec numerum monada, sed elementum numeri, quibus ea cura est, appellaverunt. Et hoc propterea diximus, quia scriptum est: Ego sum α et ω, primus et novissimus (Apoc. I, 8); et: Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI, 4).

22. Et tu ergo ad similitudinem Dei unus esto atque idem: non hodie sobrius, cras ebrius: hodie pacificus, crastina die litigiosus: hodie frugi, crastina die incontinens; mutatur enim unusquisque morum varietate, et fit alter: in quo non agnoscitur, quod fuit, et incipit esse, quod non fuit, sui degener. Grave est enim mutari in pejus: sed esto sicut imago in drachma, immutabilis, eumdem habitum servans quotidie. Videns drachmam, attende imaginem, hoc est, videns Legem, attende in Lege imaginem Dei Christum; quia ipse imago Dei invisibilis et incorruptibilis, luceat tibi velut in speculo Legis (Col. I, 15). Confitere eum in Lege, ut eum in Evangelio recognoscas. Si cognovisti in mandatis, recognosce in operibus. Vale, et si non infructuose didrachmum istud commissum mihi 783 arbitraris, iterum si quid habes, committere ne dubitaveris.

EPISTOLA VIII.

Adversus eos, qui secundum artem negabant scripsisse sacros auctores, contendit ab his ipsis illos qui de eadem arte praeceperunt, expressisse placita sua. Tum propositis sacrorum codicum aliquot locis, dicendi leges illic servari sedulo probat.

AMBROSIUS JUSTO.

1. Negant plerique nostros secundum artem scripsisse. Nec nos obnitimur; non enim secundum artem scripserunt, sed secundum gratiam, quae super omnem artem est; scripserunt enim quae Spiritus iis loqui dabat. Sed tamen ii, qui de arte scripserunt, de eorum scriptis artem invenerunt, et condiderunt commenta artis, et magisteria (Act. II, 4).

2. Denique in arte requiruntur praecipue, ut sit αἴτιον, ὕλη, ἀποτέλεσμα; cum igitur legamus sanctum Isaac Patri dicere: Ecce ignis et ligna, ubi hostia (Gen. XXII, 7)? quid horum deest? Nam qui quaerit, dubitat: qui respondet quaerenti, pronuntiat, et dubitationem absolvit. Ecce ignis, id est αἴτιον: et ligna, id est, ὕλη, quae Latine materia dicitur: tertium quid superest, nisi ἀποτέλεσμα, quod filius quaesivit, pater retulit dicenti. Ubi hostia? Deus, inquit, providebit sibi sacrificium, fili (Ibid., 8). 3. Differamus paulisper mysterium. Ostendit Deus arietem pendentem cornibus (Gen. XXII, 13): aries autem est Verbum plenum tranquillitatis, et moderationis, atque patientiae; quo ostenditur bonum sacrificium esse sapientiam, et prudenter emerendi ac propitiandi rationem cognoscere. Unde et propheta ait: Sacrificate sacrificium justitiae (Psal. IV, 6). Itaque justitiae, ita ut sapientiae sacrificium est. 4. Ecce ergo mens calida et fervens, ut ignis, quae operatur: ecce et intelligibilia, id est, materia; 784 ubi est tertium, intelligere? Ecce color; ubi est videre? Ecce sensibilia; ubi est sentire? Materia enim non ab omnibus videtur; ideoque Deus dat munus intelligendi, et sentiendi, et videndi. 5. Verbum ergo Dei ἀποτέλεσμα est, id est, definitio et consummatio disputationis, quod infunditur prudentioribus, et dubia confirmat. Pulchre autem etiam ii, qui in adventum Christi non crediderunt, se ipsos revincunt; ut confiteantur, quod negandum putant. Dicunt enim arietem Verbum Dei, et non credunt passionis mysterium; cum in illo mysterio Verbum Dei sit, in quo impletum est sacrificium. 6. Ergo primum accendamus in nobis ignem mentis, ut operetur in nobis. Quaeramus subjicientis materiam, quid sit quod nutriat animam, tamquam in tenebris requiramus eam. Neque enim vel Patres sciebant, quid esset manna: invenerunt, inquit, manna dicentes ipsum esse sermonem et Verbum Dei (Exod. XVI, 15, 16); unde omnes disciplinae fonte jugi ac perpetuo fluunt atque derivant. 7. Haec est esca coelestis. Significatur autem ex persona dicentis: Ecce ego pluam vobis panes de coelo (Ibid.): αἴτιον ergo, eo quod operatur Deus, qui irrigat mentes rore sapientiae: ὕλη, quia videntes animae et gustantes delectantur, et requirunt unde sit illud splendidius luce, dulcius melle. Respondetur eis Scripturae serie: Hic est panis quem dedit vobis manducare Dominus (Ibid., 15); et hoc est Verbum Dei, quod disposuit Deus, vel ordinavit: quo pascitur anima prudentium, et delectatur: quod est candidum et suave, veritatis splendore illuminans, et virtutum suavitate demulcens audientium animas. 8. In se enim didicerat propheta quid esset consummandae rei αἴτιον. Nam cum mitteretur ad populum Dei liberandum, ad regem Aegypti, ait: Quis sum ego, ut vadam, et educam 785 populum a regis potestate? Respondit Dominus: Ego ero tecum (Exod. III, 11, 12). Interrogabat iterum Moyses: Quid dicam illis, si requirant: Quis est Dominus, qui misit te, et quod nomen est illi? Dixit Dominus: Ego sum qui sum. Dices: Qui est, misit me (Exod. III, 13, 14). Hoc est verum nomen Dei, esse semper. Unde et Apostolus de Christo: Dei enim filius Jesus Christus, qui in vobis est, qui per nos praedicatus est, per me et Sylvanum et Timotheum; non fuit, inquit, Est et Non: sed Est in illo fuit (II Cor. I, 19). Respondit Moyses: Si non crediderint mihi, neque obaudierint vocem meam, dicentes, quia non apparuit tibi Deus, quid dicam illis (Exod. IV, 1 et seq.)? Dedit illi signa facere, ut crederetur quia a Domino missus est. Tertio ait Moyses: Non sum dignus, et gracili voce sum, tardiore lingua, quomodo me audiet Pharao (Ibid., 10)? Responsum est ei: Vade, et ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui (Ibid., 12). 9. Interrogationes ergo illae in medio et responsiones habent sapientiae semina et θεωρίαν. Gratum tamen ἀποτέλεσμα est; quia ait: Ego ero tecum (Exod., III, 12). Et quamvis dederit ei signa facere; tamen dubitanti iterum, ut scias quia signa non credentibus, promissum autem credentibus, respondit ad infirmitatem vel meriti, vel voti: Ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui. Perfectum ergo ἀποτέλεσμα servatum est. 10. Habes hoc et in Evangelio: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Pete ἀπὸ τοῦ αἰτίου, id est, ab auctore quaere. Habes ὕλην intelligibilia, quibus quaeras: pulsa, et aperit tibi Deus Verbum. Quae petit, mens est, quae operatur, sicut ignis: intelligibilia, in quibus mentis ardor operatur, sicut ignis in lignis: aperit tibi Verbum Deus, quod est Ἀποτέλεσμα. Habemus et alibi in Evangelio, dicente Domino: Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos eritis, qui loquimini: sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 16). 11. Habes hoc et in Genesi, dicente Isaac: Quod est, quid tam cito invenisti, fili; Qui dixit: Quid tradidit Dominus Deus tuus in manus meas (Gen. XXVII, 20). Ἀποτέλεσμα Dominus est. Qui per Dominum quaerit, invenit. Laban denique qui per Dominum non quaesivit; quia quaerebat idola, non invenit. (Gen. XXXI, 33 et seq.). 12. Pulchre autem quos dicunt ὅρους, servavit. Primus est ὅρος· Vade, affer mihi de venatione tua, ut manducem (Gen. XXVII, 24). Excitat atque adolet velut igni quodam adhortationis suae mentem ejus, 786 ut operetur et quaerat. Secundus ὅρος Quid est, quod tam cito invenisti? Hic in interrogatione est. Tertius ὅρος in responsione: Quod tradidit Dominus Deus tuus in manus meas (Ibid., 20). Ἀποτέλεσμα Deus est, qui concludit et consummat omnia: de quo dubitandum non est. 13. Est et ille ὅρος de spontaneis: Si non seminaveritis, non metetis (Levit. XXV, 11 et seq.); nam etsi cultura provocet semina, tamen natura spontaneo quodam, ut surgant, in iis operatur ingenio. 14. Unde Apostolus: Ego plantavi, inquit, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat, est quidquam; neque qui rigat: sed qui dat incrementum, Deus (I Cor. III, 6, 7). Dat tibi Deus in spiritu, et in corde tuo seminat Dominus. Age ergo, ut inspiret, et seminet; ut metas: si non seminaveris, non metes. Quasi admoneris ut semines: non seminasti, non metes; sententia est. Principio finis convenit: principium semen est, finis messis. 15. Disce, inquit, ex me: natura adjuvat discentem: Deus autem auctor naturae est. Dei quoque, ut bene discamus; quia hoc naturae est, perdiscere: duri enim corde non discunt. Incrementa per naturam, quae divini habet gratiam muneris: consummationem et perfectionem Deus dat, id est, illa praestantissima et divina Trinitatis natura et substantia. Vale, et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.

GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS.

Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. 1. Syagrio et Eucherio viris clarissimis coss. III non. Sept. Aquileiae in Ecclesia considentibus, cum episcopis, Aquileiensium civitatis Valeriano, Ambrosio, Eusebio, Limenio, Anemio, Sabino, Abundantio, Artemio, Constantio, Justo, Philastro, Constantio, Theodoro, Almachio, Domnino, Amantio, Maximo, Felice, Bassiano, Numidio, Januario, Proculo, Heliodoro, Jovino, Felice, Exuperantio, Diogene, Maximo, Macedonio, Cassiano, Marcello et Eustathio episcopis; Ambrosius episcopus dixit: 2. « Diu citra acta tractavimus: et quoniam tanta sacrilegia a parte Palladii et Secundiani nostris auribus ingeruntur, ut difficile quisque credat tam aperte eos blasphemare potuisse; vel ne qua ipsi calliditate dicta sua postea negare conentur, licet de tantorum sacerdotum 787 testificatione dubitari non queat: tamen quoniam omnibus episcopis placet, fiant acta; ut unusquisque professionem suam negare non possit. Quid ergo vobis, sancti viri, placeat declarandum est. » Omnes episcopi dixerunt: « Placet. »

Ambrosius episcopus dixit: « Disceptationes nostrae ex re firmandae sunt scripto imperiali, ut allegentur. »

Scriptum imperiale recitatur in Concilio.

3. « Sabinianus diaconus recitavit: Ambigua dogmatum reverentia ne dissideant sacerdotes quamprimum experiri cupientes, convenire in Aquileiensium civitatem ex dioecesi meritis excellentiae tuae creditam, episcopos jusseramus. Neque enim controversiae dubiae sententiae rectius poterant expediri, quam si obortae altercationis interpretes ipsos constituissemus antistites; ut videlicet a quibus proficiscuntur instituta doctrinae, ab eisdem discordis eruditionis repugnantia solveretur. 4. « Neque sane nunc aliter jubemus ac jussimus, non invertentes praecepti tenorem, sed superfluam convenarum copiam recolentes. Nam quod Ambrosius et vitae merito, et Dei dignatione conspicuus episcopus Mediolanensium civitatis ibi multitudinem non opus esse suggerit, ubi veritas non laboraret in pluribus, si locata esset in paucis: seque eorum qui contra astarent assertionibus, et sacerdotes vicinarum ex Italia civitatum satis abundeque sufficere posse suggerit; abstinendum venerabilium virorum fatigatione censuimus, ne quis vel maturo aevo gravis, vel corporali debilitate confectus, vel laudabili paupertate mediocris, insuetas repetat terras. Et reliqua. » AMBROSIUS lectam Arii epistolam damnari a Palladio petit: hic tergiversatur, et nisi in generali concilio negat se responsurum; Patres anathemate percellunt eos, qui Filii Dei vel divinitatem vel aeternitatem negarent. Effugium aucupatur in eo Palladius, quod se fateri dictitat Christum verum esse Dei Filium. Ejus fraus in confitendo eumdem esse Deum atque unigenitum. Postea transitur ad Christi immortalitatem, atque ab ea ad sapientiam, a qua similiter ad bonitatem; ubi more suo Palladius conatur illudere. Deinde utrum Dei Filium omnipotentem, utrum etiam judicem eum agnoscat, urgetur: ad quae post multam tergiversationem solita utitur ad plenum concilium provocatione. Sub haec Altalo condemnato, qui respondere etiam recusabat, Palladias auditores laicos petit, et condemnatur.

5. Ambrosius episcopus dixit: « Ecce quod Christianus constituit imperator. Noluit injuriam facere sacerdotibus; ipsos interpretes constituit episcopos. Ac per hoc, quoniam in sacerdotali Concilio considemus, responde ad ea quae tibi proponuntur. Arii epistola lecta est: etiam nunc recitabitur, si tibi 788 videtur. A principio habet blasphemias, solum Patrem aeternum dixit. Si tibi videtur quod Dei Filius sempiternus non sit, hoc ipsum quemadmodum vis, astrue: si damnandum putas, damna. Evangelium praesens est, et Apostolus, omnes Scripturae praesto sunt. Unde vis astrue, si putas non esse Dei Filium sempiternum. » 6. Palladius dixit: « Vestro studio factum est, sicut dictat lectio sacra a vobis prolata, ut non esset generale et plenum concilium: absentibus consortibus nostris, nos respondere non possumus. » Ambrosius episcopus dixit: « Qui sunt consortes vestri? »

Palladius dixit: « Orientales episcopi. »

7. Ambrosius episcopus dixit: « Interim quia superioribus temporibus concilium sic factum est, ut Orientales in Orientis partibus constituti haberent concilium, Occidentales in Occidente; nos in Occidentis partibus constituti convenimus ad Aquileiensium civitatem, juxta imperatoris praeceptum. Denique etiam praefectus Italiae litteras dedit, ut si vellent orientales convenire, in potestate haberent: sed quia scierunt consuetudinem hujusmodi, ut in oriente orientalium esset concilium, intra Occidentem Occidentalium; ideo putaverunt non esse veniendum. » 8. Palladius dixit: « Imperator noster Gratianus jussit Orientales venire: negas tu jussisse eum? Ipse imperator nobis dixit se Orientales jussisse venire. » Ambrosius episcopus dixit: « Utique jussit, qui non prohibuit huc venire. »

Palladius dixit: « Sed ne venirent tua petitio fecit: sub specie falsae voluntatis hoc impetrasti, et distulisti concilium. »

9. Ambrosius episcopus dixit: « Non opus est diutius evagari, responde nunc. Bene dixit Arius solum aeternum Patrem? Et secundum Scripturas hoc dixit, an non? » Palladius dixit: « Non tibi respondeo. »

Constantius episcopus dixit: « Non respondes, qui tamdiu blasphemasti? »

Eusebius episcopus dixit: « Sed debebis simpliciter fidei tuae prodere libertatem. Si a te gentilis exigeret quemadmodum in Christum crederes, confiteri erubescere non deberes. »

10. Sabinus episcopus dixit: « Tu petisti ut responderemus: hodie ex voluntate tua, et te urgente, convenimus, et non exspectavimus reliquos fratres, qui poterant venire. Proinde non tibi liberum est evagari. Christum dicis esse creatum? aut sempiternum dicis esse Filium Dei? » Palladius dixit: « Dixi tibi, nos ideo diximus vobis ut veniremus, et convinceremus quod non recte fecistis subrepere imperatori. »

789. Ambrosius episcopus dixit: « Legatur epistola Palladii, utrum nobis hoc mandaverit, et docebitur quod etiam nunc fallit. »

Palladius dixit: « Legatur plane. »

Episcopi dixerunt: « Imperator cum esset praesens Syrmio, tu illum interpellasti, an ipse te compulit? Et addiderunt: Quid ad ista respondes? »

Palladius respondit: « Dixit mihi: Vade. Diximus: Orientales, conventi sunt? Ait: Conventi sunt. Numquid si Orientales non fuissent conventi, numquid nos convenissemus? »

11. Ambrosius episcopus dixit: « Sequestrata sit causa Orientalium, sententiam tuam hodie quaero. Arii tibi epistola lecta est: soles te Arianum negare. Aut damna hodie Arium, aut defende. » Palladius dixit: « Non est auctoritatis tuae, ut hoc a me quaeras. »

Eusebius episcopus dixit: « Non credimus religiosum imperatorem aliud dixisse, quam scripsit. Episcopos jussit convenire: non potuit tibi soli contra rescriptum suum dicere, ut sine orientalibus causa minime diceretur. »

Palladius dixit: « Si Itali soli jussi sunt convenire? »

Evagrius presbyter et legatus dixit: « Ut ante quatuor dies, et ante biduum responderet se affuturum. Quid ergo exspectabas? Orientalium, ut dicis, consortium tuorum sententiam exspectandam? Sic debuisti mandare, non promittere conflictum. »

Palladius dixit: « Quia quasi ad concilium plenum veneram, vidi non convenisse consortes meos, ut convenirem, et dicerem secundum jussionem ageretis in praejudicium futuri Concilii. »

12. Ambrosius episcopus dixit: « Ut hodie resideremus, ipse exegisti. Denique etiam hodie tu ipse dixisti quia christiani ad christianos venimus. Christianos igitur nos probasti. Promisisti te conflictaturum, promisisti te allaturum aut acceptaturum esse rationem. Libenter itaque accepimus praefationem tuam. Optavimus ut quasi christianus venires. Obtuli tibi epistolam Arii, quam scripsit Arius, de cujus nomine dicitis vos injuriam frequenter sustinere. Dicitis quod Arium non sequamini. Hodie aperta debet esse sententia: aut condemna illum, aut astrue quibusvis lectionibus. » Et addidit: « Ergo juxta epistolam Arii Christus Dei Filius non est sempiternus? Palladius dixit: « Nos diximus probaturos nos christianos, sed in concilio pleno. Non vobis respondemus omnino in praejudicium concilii futuri. »

Eusebius episcopus dixit: « Sine calliditate, fidei tuae professionem debes exponere. »

Palladius dixit: « Et quid concilio reservamus? »

13. Ambrosius episcopus dixit: « Omni ore condemnatio facta est in eum, qui negaret Dei Filium sempiternum. Negavit Arius; hunc sequitur Palladius, qui non vult condemnare 790 Arium. Itaque utrum hujus probanda sententia sit, considerate: et utrum secundum Scripturas dicat, aut contra Scripturas, intelligere licet. Lectum est enim: Sempiterna virtus Dei atque divinitas. Dei virtus Christus est (Rom. I, 20)? Si igitur sempiterna Dei virtus est, sempiternus utique Christus est; quia Christus est Dei virtus » (I Cor. I, 8). Eusebius episcopus dixit: « Haec fides nostra est, haec intelligentia catholica. Qui haec non dixerit, anathema. »

Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »

14. Eusebius episcopus dixit: « Specialiter dicit solum Patrem sempiternum, et Filium aliquando coepisse. » Palladius dixit: « Arium nec vidi, nec scio qui sit. »

Eusebius episcopus dixit: « Arii blasphemia prolata est, in qua negat Dei Filium sempiternum. Hanc perfidiam damnas cum auctore, aut asseris? »

Palladius dixit: « Ubi auctoritas pleni concilii non est, non dico. »

15. Ambrosius episcopus dixit: « Dubitas post divina judicia damnare Arium, cum crepuerit medius? » Et addidit: « Dicant etiam sancti viri legati Gallorum. » Constantius episcopus et legatus Gallorum dixit: « Hanc impietatem ejus hominis et semper damnavimus, et nunc damnamus non solum Arium; sed et quicumque Filium Dei non dixerit sempiternum. »

Ambrosius episcopus dixit: « Quid etiam dicit dominus meus Justus? »

Justus episcopus et legatus Gallorum dixit: « Qui Filium Dei coaeternum cum Patre non confitetur, anathema habeatur. »

Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »

16. Ambrosius episcopus dixit: « Dicant etiam Afrorum legati, qui omnium civium huc attulere sententias. » Felix episcopus et legatus dixit: « Si quis Filium Dei negaverit sempiternum, et coaeternum negaverit, non solus ego legatus totius Africanae provinciae damno: sed et cunctus chorus sacerdotalis, qui ad hunc coetum sanctissimum me misit, etiam ipse ante damnavit. »

Anemius episcopus dixit: « Caput Illyrici non nisi civitas est Sirmiensis: ego igitur episcopus illius civitatis sum. Eum qui non confitetur Filium Dei aeternum, et coaeternum Patri, quod est sempiternum, anathema dico: sed etiam iis qui idem non confitentur. »

17. Ambrosius episcopus dixit: « Audite sequentia. » Et recitatum est: « Solum aeternum, solum sine initio, solum verum, solum immortalitatem habentem. »

Ambrosius episcopus dixit: « Et in hoc damna eum, qui negat Filium Deum verum. Cum enim ipse sit veritas, quemadmodum non est Deus verus? » Et addidit: « Quid ad hoc? »

Palladius dixit: « Filium verum quis non dicit? »

Ambrosius episcopus dixit: « Arius negavit. »

Palladius dixit: « Cum Apostolus dicat Christum 791 super omnia Deum, potest aliquis negare verum Filium Dei? »

18. Ambrosius episcopus dixit: « Ut scias quam simpliciter veritas a nobis requiratur, ecce dico ego, ut dicis: sed semiplenum habeo. Cum enim ita dicis, videris negare Deum verum: si autem simpliciter confiteris: verum Deum Filium Dei, eo ordine astrue, quo ipse propono. » Palladius dixit: « Ego secundum Scripturas tibi loquor, verum Filium Dei Dominum dico. »

Ambrosius episcopus dixit: « Verum Dominum dicis Filium Dei? »

Palladius dixit: « Cum verum Filium dicam, quid amplius? »

Ambrosius episcopus dixit: « Non quaero tantummodo, ut verum Filium dicas, sed ut verum Dominum Dei Filium dicas. »

19. Eusebius episcopus dixit: « Christus Deus verus est, secundum omnium fidem, et catholicam professionem? » Palladius dixit: « Verus Dei Filius est. »

Eusebius episcopus dixit: « Nam et nos per adoptionem filii sumus, ille secundum proprietatem generationis divinae » (Galat. IV, 7). Et addidit: « Confiteris ergo verum Filium Dei Dominum verum esse secundum nativitatem et proprietatem? »

Palladius dixit: « Verum Dei Filium unigenitum dico. »

Eusebius episcopus dixit: « Hoc ergo putas contra Scripturas, si Christus Deus verus esse dicatur? »

20. Cumque Palladius reticeret, Ambrosius episcopus dixit: « Solum verum Filium Dei qui dicit, et non vult dicere dominum verum, videtur negare. Hoc igitur ordine confiteatur, si tamen confitetur, Palladius; et dicat utrum verum Dominum Dei Filium dicat. » Palladius dixit: « Cum dicat Filius: Ut cognoscant te solum verum Dominum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3); affectu, an in veritate? »

Ambrosius episcopus dixit: « Joannes dixit in epistola sua: Hic est verus Deus (I Joan. V, 20). Nega hoc. »

Palladius dixit: « Cum dicam tibi verum Filium, profiteor veram etiam divinitatem. »

Ambrosius episcopus dixit: « Et in hoc est fraus; sic enim soletis dicere unam et veram divinitatem, ut Patris tantummodo, non etiam Filii veram et unam divinitatem dicatis. Ergo si aperte vis dicere, quia ad Scripturas me provocas, dic quod dixit evangelista Joannes: Hic est verus Deus: aut nega dictum. »

Palladius dixit: « Absque Filio alius genitus non est. »

21. Eusebius episcopus dixit: « Christus verus Deus secundum omnium fidem et catholicam professionem, an in sententia tua Deus verus non est? » Palladius dixit: « Virtus Dei nostri est. »

Ambrosius episcopus dixit: « Non habes libertatem profitendi; ac per hoc anathema ei, qui non confitetur verum Dominum Filium Dei. »

Omnes episcopi dixerunt: « Anathema habeatur, qui 792 Christum Filium Dei Dominum verum non dixerit. »

22. Iterum addidit: « Solum verum, solum immortalitatem habentem. » Ambrosius episcopus dixit: « Filius Dei habet immortalitatem, aut non habet secundum divinitatem? »

Palladius dixit: « Apostolum admittis, an non? » Rex regum, qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16).

Ambrosious episcopus dixit: « De Christo Filio Dei quid dicis? »

Palladius dixit: « Christus nomen divinum est, an humanum? »

23. Eusebius episcopus dixit: « Secundum carnis quidem sacramentum Christus dicitur, sed idem Deus et homo est. » Palladius dixit: « Christus nomen carnis est: Christus nomen humanum est; et respondete vos mihi. »

Eusebius episcopus dixit: « Quid superfluis immoraris? Cum legeretur impietas Arii, qui hoc dicit de Patre, quia solus habet immortalitatem, attulisti testimonium ad consensum impietatis Arii, ex Apostolo dicens: Qui solus habet immortalitatem, et lucem inaccessibilem habitat (I Tim. VI, 16). Sed si intelligis, totius naturae dignitatem, in Dei nomine expressit: Siquidem in Dei nomine Pater et Filius designantur. »

Palladius dixit: « Et ego vos, quod interrogavi, respondere noluistis. »

24. Ambrosius episcopus dixit: « Aperte de te sententiam quaero: Filius Dei habet immortalitatem secundum generationem divinam, an non habet? » Palladius dixit: « Secundum generationem divinam incorruptibilis, et per carnem mortuus est. »

Ambrosius episcopus dixit: « Non divinitas mortua est, sed caro mortua est. »

Palladius dixit: « Ante vos mihi respondete. »

Ambrosius episcopus dixit: « Filius Dei secundum divinitatem habet immortalitatem, an non habet? Sed et jam fraudes et insidias tuas non secundum Arii professionem prodidisti? » Et addidit: « Qui Filium Dei negat habere immortalitatem, quid vobis videtur? »

Omnes episcopi dixerunt: « Anathema habeatur. »

25. Palladius dixit: « Satus divinus immortalis est. » Ambrosius episcopus dixit: « Astute et hoc, ut de Dei Filio nihil exprimas evidenter, et ego dico: Immortalitatem habet Dei Filius secundum divinitatem, aut nega quia non habet immortalitatem. »

Palladius dixit: « Christus mortuus est, an non? »

Ambrosius episcopus dixit: « Secundum carnem: anima nostra non moritur; scriptum est enim: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. XII, 28). Cum igitur anima nostra mori non possit, putas quod Christus secundum divinitatem mortuus sit? »

Palladius dixit: « Mortis appellationem quare tu horres? »

Ambrosius episcopus dixit: « Immo non horreo, confiteor secundum carnem meam; est enim 793 per quem a mortis vinculis sum revinctus. »

Palladius dixit: « Mortem separatio facit spiritus; nam Christus Filius Dei carnem suscepit, et per carnem mortuus est. »

Ambrosius episcopus dixit: « Scriptum est Christum passum. Secundum carnem igitur passus est, secundum divinitatem habet immortalitatem. Hoc qui negat, diabolus est. »

Palladius dixit: « Ego Arium non novi. »

26. Ambrosius episcopus dixit: « Ergo male dixit Arius, cum etiam Filius Dei habeat immortalitatem secundum divinitatem. » Et addidit: « Bene dixit ergo, an male? » Palladius dixit: « Non consentio. »

Ambrosius episcopus dixit: « Cui non consentis? Anathema illi, qui non explicat fidei libertatem. »

Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »

Palladius dixit: « Dicite quod vultis, ejus est divinitas immortalis. »

Ambrosius episcopus dixit: « Cujus, Patris, an et Filii? » Et addidit: « Multas impietates congessit Arius. Sed ad alia transeamus. »

27. Et recitatum est: « Solum sapientem. » Palladius dixit: « Pater a se sapit: Filius autem sapiens non est. »

Ambrosius episcopus dixit: « Ergo Filius non est sapiens, cum ipse sit sapientia (I Cor. I, 24)? Nam et nos dicimus, quia ex Patre natus est Filius. »

Eusebius episcopus dixit: « Est aliquid tam impium, tam profanum, quam quod dixit sapientem Filium Dei negare? »

Palladius dixit: « Sapientia dicitur, quis potest sapientiam denegare? »

Ambrosius episcopus dixit: « Sapiens est, an non? »

Palladius dixit: « Sapientia est. »

Ambrosius episcopus dixit: « Sapiens ergo, cum sit sapientia. »

Palladius dixit: « Secundum Scripturas vobis respondemus. »

Ambrosius episcopus dixit: « Etiam sapientem, quantum video, Filium Dei Palladius negare conatus est. »

Eusebius episcopus dixit: « Qui negat Filium Dei sapientem, anathema sit. »

Omnes episcopi dixerunt, « Anathema. »

28. Eusebius episcopus dixit: « Etiam Secundianus ad hoc respondeat. » Cumque Secundianus reticeret, Ambrosius episcopus dixit: « Qui tacet, integrum vult habere judicium. » Et addidit: « Solum Patrem bonum cum dicit, Filium confessus est, an negavit? »

Palladius dixit: « Legimus: Ego sum pastor bonus (Joan. X, 11); et nos negamus? Quis non dicat bonum Dei Filium? »

Ambrosius episcopus dixit: « Ergo bonus est Christus? »

Palladius dixit: « Bonus. »

Ambrosius episcopus dixit: « Male ergo Arius de solo Patre dixit, cum etiam Filius Dei Deus omnibus sit. »

Palladius dixit: « Qui bonum non dicit Christum, male dicit. »

29. Eusebius episcopus dixit: « Christum bonum 794 confiteris? Nam et ego bonus sum. Mihi dixit: Euge, serve bone (Matth. XXV, 20), et: Homo bonus profert de thesauro suo bona » (Luc. VI, 45). Palladius dixit: « Jam dixi, vobis non respondeo usque ad plenum concilium. »

Ambrosius episcopus dixit: « Judaei dicebant quia bonus est (Joan. VII, 12): et Arius negat quia Filius Dei bonus est. »

Palladius dixit: « Quis potest hot negare? » Eusebius episcopus dixit: « Bonus est ergo Deus Filius Dei. »

Palladius dixit: « Bonus Pater bonum Filium genuit. »

30. Ambrosius episcopus dixit: « Et nos bonos genuit (Gen. I, 31); sed non secundum divinitatem. Deum bonum Dei Filium dicis. » Palladius dixit: « Filius Dei bonus est. »

Ambrosius episcopus dixit: « Vides ergo quia Christum bonum, bonum filium, non bonum Deum dicis; quod a te quaeritur. » Et addidit: « Qui bonum Filium Dei Deum non confitetur, anathema. »

Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »

31. Item recitavit: « Solum potentem. » Ambrosius episcopus dixit: « Potens est Filius Dei, an non? »

Palladius dixit: « Qui omnia fecit, non est potens? Qui omnia fecit, minus potest? »

Ambrosius episcopus dixit: « Ergo Arius male dixit. » Et addidit: « Vel in hoc damnas Arium? »

Palladius dixit: « Unde scio qui sit? Ego pro me respondeo tibi. »

Ambrosius episcopus dixit: « Filius Domini Dei Deus potens est? »

Palladius dixit: « Potens. »

Ambrosius episcopus dixit: « Deus bonus est? »

Palladius dixit: « Jam dixi Filium Dei unigenitum esse potentem. »

Ambrosius episcopus dixit: « Dominum potentem. »

Palladius dixit: « Filium Dei potentem. »

32. Ambrosius episcopus dixit: « Potentes et homines sunt; scriptum est enim: Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate (Psal. LI, 3)? Et alibi: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Illud a te requiro, ut confitearis Dominum potentem esse Christum Dei Filium: aut si negas, astrue. Nam qui unam potentiam dico Patris et Filii, sic Filium Dei dico potentem sicut et Patrem. Dubitas ergo confiteri Dominum potentem esse Dei Filium? » Palladius dixit: « Jam dixi, secundum disputationem, prout possumus, respondemus vobis; vos enim soli vultis esse judices: vos litigatores esse vultis. Non vobis respondemus nunc, sed in concilio generali et pleno respondebimus vobis.

Ambrosius episcopus dixit: « Anathema illi, qui negat Dominum potentem Christum. »

Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »

33. Item recitatum est: « Solum potentem, omnium judicem. » Palladius dixit: « Omnium judicem Filium Dei. Est qui dat, est qui accipit. »

Ambrosius episcopus dixit: « Per gratiam dedit, 795 an per naturam? Et hominibus datur judicium. »

Palladius dixit: « Patrem majorem dicis, an non? »

Ambrosius episcopus dixit: « Postea respondebo tibi. »

Palladius dixit: « Ego tibi non respondeo, si non respondes mihi. »

Eusebius episcopus dixit: « Nisi impietatem Arii ex ordine damnaveris, interrogandi non tibi dabimus facultatem. »

Palladius dixit: « Non tibi respondeo. »

Ambrosius episcopus dixit: « Filius Dei, sicut lectum est, judex est, an non? »

Palladius dixit: « Si non respondes mihi, ego tibi, ut impio, non respondeo. »

34. Ambrosius episcopus dixit: « Habes professionem meam, qua respondebo tibi, Interim perlegatur epistola Arii. » Et addidit: « In epistola Arii invenies et hoc sacrilegium, quod tu moliris. » Palladius dixit: « Ego qui interrogo, non respondetis? »

Eusebius episcopus dixit: « Filium Dei Deum aequalem dicimus. »

Palladius dixit: « Tu judex es, tui exceptores hic sunt. »

Ambrosius episcopus dixit: « Scribant tui, qui volunt. »

35. Palladius dixit: « Pater major est, an non? » Eusebius episcopus dixit: « Secundum divinitatem aequalis est Filius Patri. Habes in Evangelio quod Judaei persequebantur eum; quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). Quod ergo impii persequentes confessi sunt, nos credentes negare non possumus. »

Ambrosius episcopus dixit: Et alibi habes: « Qui cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus obediens usque ad mortem » (Philip. II, 6). Et « addidit: Vides quia in forma Dei aequalis est? Et formam, inquit, servi accepit (Ibid.). In quo ergo minor est? Secundum formam utique servi, non Dei. »

Eusebius episcopus dixit: « Sicut in forma servi constitutus, inferior servo non fuit: ita in forma Dei constitutus, inferior Deo esse non potuit. »

36. Ambrosius episcopus dixit: « Aut dic quia secundum divinitatem minor est Filius Dei. » Palladius dixit: « Pater major est. »

Ambrosius episcopus dixit: « Secundum carnem. »

Palladius dixit: « Qui me misit, major est me (Joan. XIV, 27). Caro missa est a Deo, aut Filius Dei? »

Ambrosius episcopus dixit: « Falsari a vobis divinas Scripturas hodie comprobamus; sic enim scriptum est: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Non turbetur cor vestrum: non quomodo hic mundus dat, ego do vobis. Si diligeretis me, gauderetis quia dixi, vado ad Patrem; quia Pater major me est. Non dixit: Qui me misit, major me est » (Ibid.).

Palladius dixit: « Pater major est. »

Ambrosius episcopus dixit: « Anathema illi, qui divinis Scripturis addit aliquid, aut minuit. »

796 Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »

37. Palladius dixit: « Pater major est Filio. » Ambrosius episcopus dixit: « Secundum carnem Filius minor est Patre, secundum divinitatem aequalis est Patri: legi igitur Dei Filium aequalem Patri, sicut jam et prolata exemplaria testantur (Psal. CXV, 16). Secundum carnem autem quid miraris minorem; cum dixerit se servum (Matth. XXI, 42), cum dixerit se lapidem, cum dixerit se vermem (Psal. XXI, 7), cum dixerit se minorem angelis; quia scriptum est: Minorasti eum paulo minus ab angelis » (Psal. VIII, 6).

Palladius dixit: « Impie vos asserentes video: non respondemus vobis sine auditoribus. »

Sabinus episcopus dixit: « Nemo requirat ab eo sententiam, qui tam innumeris sententiis blasphemavit. »

Palladius dixit: « Non vobis respondemus. »

38. Sabinus episcopus dixit: « Ab omnibus jam damnatus est Palladius: Arii blasphemiae multo minores sunt quam Palladii. Et cum Palladius surrexisset, atque foras exire voluisset: Ideo, inquit surrexit Palladius, quoniam apertis Scripturarum testimoniis convincendum esse se cernit, sicut jam convictus est; sic enim lectum est, secundum divinitatem quod aequalis Patri Filius sit. Accipiat autem quia Filius Dei secundum divinitatem majorem non habet. Scriptum est: Abrahae cum repromisisset Deus . . . quoniam nullum alium habebat majorem, per quem juraret, juravit per semet ipsum (Hebr. VI, 13). Vides igitur Scripturam, quia nullum alium majorem habet, per quem juraret. Filius autem est, de quo dicitur quoniam ipse visus est Abrahae; unde et ait: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Palladius dixit: « Pater major est. »

Eusebius episcopus dixit: « Quando ut Deus locutus est, majorem non habuit: quando ut homo locutus, majorem habuit. »

39. Palladius dixit: « Pater genuit Filium, Pater misit Filium. » Ambrosius episcopus dixit: « Anathema illi, qui negat Filium secundum divinitatem aequalem Patri. »

Omnes episcopi dixerunt: « Anathema. »

Palladius dixit: « Filius subjectus Patri, Filius praecepta Patris custodit. »

Ambrosius episcopus dixit: « Subjectus secundum carnis rationem. Caeterum et ipse meministi quia legisti: Nemo venit ad me nisi quem Pater attraxerit » (Joan. VI, 44).

Sabinus episcopus dixit: « Dicat si secundum divinitatem subjectus est Patri, an secundum incarnationem? »

40. Palladius dixit: « Ergo Pater major est. » Ambrosius episcopus dixit: « Et alibi scriptum est: Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii ejus (I Cor. I, 9). Ego dico Patrem majorem esse secundum carnis assumptionem, quam suscepit Filius Dei, non secundum divinitatem. »

Palladius dixit: « Quae enim comparatio est Filii Dei? Et caro potest dicere: Deus me major est? Caro loquebatur, aut divinitas; quia ibi erat caro? »

797 Ambrosius episcopus dixit: « Caro sine anima non loquitur. »

Eusebius episcopus dixit: « Deus in carne loquebatur secundum carnem, quando dicebat: Quid me persequimini hominem (Joan. VIII, 40)? Quis hoc dixit? »

Palladius dixit: « Filius Dei. »

Ambrosius episcopus dixit: « Deus ergo Filius Dei est secundum divinitatem, et homo est secundum carnem. »

Palladius dixit: « Carnem suscepit. »

Eusebius episcopus dixit: « Ergo humanis verbis usus est. »

Palladius dixit: « Carnem humanam suscepit. »

41. Ambrosius episcopus dixit: « Dicat quia non secundum divinitatem Apostolus dixit subjectum, sed secundum carnem; scriptum est enim: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 8). In quo ergo mortem gustavit? » Palladius dixit: « Quia se humiliavit. »

Ambrosius episcopus dixit: « Non divinitas, sed caro humiliata est atque subjecta. » Et addidit: « Creaturam perfectam bene dixit Arius, an male dixit? »

Palladius dixit: « Ego tibi non respondeo auctoritatem non habenti. »

Ambrosius episcopus dixit: « Profitere quod vis? »

Palladius dixit: « Non respondeo vobis. »

42. Sabinus episcopus dixit: « Pro Ario non respondes, ad interrogata non respondes? » Palladius dixit: « Pro Ario ego non respondi. »

Sabinus episcopus dixit: « Usque adeo respondisti, ut Filium Dei negares potentem, negares verum Deum. »

Palladius dixit: « Ego te judicem non patior, quem impietatis arguo. »

Sabinus episcopus dixit: « Ipse nos coegisti sedere. »

Palladius dixit: « Mandavi ut sederetis, ut arguerem vos. Quare subripuistis imperatori? Ut plenum concilium non esset, obripuistis. »

Ambrosius episcopus dixit: « Cum Arii impietates legerentur, et impietas tua pariter condemnata est, quae consensit Arianae impietati. Placuit tibi in epistola media lectionem proponere, quam volebas: responsum tibi est quemadmodum Filius Patrem majorem dixerit, eo quod secundum carnis susceptionem Pater major est eo. Proposuisti etiam subjectum esse Filium Dei; et in hoc responsum tibi est, quia subjectus Filius Dei secundum carnem est, non secundum divinitatem. Habes professionem nostram, nunc audi caetera. Quoniam tibi responsum est, responde ad ea, quae leguntur. »

43. Palladius dixit: « Non tibi respondeo; quia quaecumque ego dixi, non sunt scripta: vestra tantummodo scribuntur verba: non vobis respondeo. » Ambrosius episcopus dixit: « Omnia vides scribi. Denique quae scripta sunt, abundant ad tuae impietatis indicium. » Et addidit: « Creaturam dicis Christum, an negas? »

Palladius dixit: « Non respondeo. »

798 Ambrosius episcopus dixit: « Ante horam citra actam, cum legeretur quia Arius dixit creaturam Christum, negasti: oblatum est tibi, ut damnares perfidiam, noluisti: vel nunc dic utrum natus ex Patre Christus sit, an creatus? »

Palladius dixit: Si vultis, exceptores nostri veniant, et sic totum excipiatur. »

Sabinus episcopus dixit: « Adducat suos exceptores. »

Palladius dixit: « Pleno concilio vobis respondebimus. »

44. Ambrosius episcopus dixit: « Attalus in tractatu Nicaeni concilii subscripsit. Neget factum, quia venit ad concilium. Dicat hodie utrum subscripserit in tractatu Nicaeni concilii, an non. » Cumque Attalus reticeret, Ambrosius episcopus dixit: « Attalus presbyter licet inter Arianos sit, tamen habet auctoritatem loquendi: libere profiteatur utrum subscripserit in tractatu Nicaeni concilii sub episcopo suo Agrippino, an non. » Attalus dixit: « Jam dixisti me aliquoties damnatum: non tibi respondeo. »

Ambrosius episcopus dixit: « Subscripsisti in tractatu concilii Nicaeni, an non? »

Attalus dixit: « Non tibi respondeo. »

45. Palladius dixit: « Modo vultis tractatum plenum haberi, an non? » Chromatius presbyter dixit: « Creaturam non negasti, potentem negasti. Omnia negasti, quae fides catholica profitetur. »

Sabinus episcopus dixit: « Testes sumus nos Attalum subscripsisse in concilio Nicaeno, et nunc nolle respondere. Quid cunctis videtur?

Cumque Attalus reticeret, Ambrosius episcopus dixit: « Dicat utrum subscripserit in tractatu concilii Nicaeni, an non? »

46. Palladius dixit: « Exceptor vester et noster stent, et omnia scribant. » Valerianus episcopus dixit: « Jam quae dixisti, et quae negasti, scripta sunt omnia. »

Palladius dixit: « Dicite quod vultis. »

Ambrosius episcopus dixit: « Quia saepius vult damnari Palladius, qui jam frequenter damnatus est, lego epistolam Arii, quam ille noluit condemnare: profitemini quid vobis videtur? »

Omnes episcopi dixerunt: « Legatur. » Et recitata est: « Nato autem non putative, » et reliqua.

Ambrosius episcopus dixit: « Respondi tibi de majore, respondi tibi et de subjecto: nunc et ipse responde. »

47. Palladius dixit: Non respondebo nisi auditores veniant post Dominicam diem. » Ambrosius episcopus dixit: « Veneras tractaturus, sed posteaquam objeci tibi, vidisti epistolam Arii, quam damnare noluisti, asserere autem non potes; idcirco nunc refugis et cavillaris. Plenarie ipsam recito ad singula. Dic utrum Christus creatus videatur; an fuit, quando non fuit: an vero semper fuit unigenitus Dei Filius? 799 Cum Arii epistolam audieris, aut damna, aut proba. »

48. Palladius dixit: « Cum impietatis te arguam, te judice non utor. Transgressor es. » Sabinus episcopus dixit: « Quas impietates objicis fratri nostro et consacerdoti nostro Ambrosio, dicito. »

Palladius dixit: « Jam vobis dixi, pleno concilio respondebo, et praesentibus auditoribus. »

Ambrosius episcopus dixit: « In consessu fratrum meorum cupio confutari et redargui. Quae igitur impie dixerim, dicito: sed impius tibi videor, qui pietatem astruo. »

Sabinus episcopus dixit: « Ergo impius tibi videtur, qui Arii blasphemias arguit? »

49. Palladius dixit: « Ego non negavi bonum Filium Dei. » Ambrosius episcopus dixit: « Dicis ergo Christum Deum bonum? »

Palladius dixit: « Non vobis respondeo. »

Valerianus episcopus dixit: « Nolite multum adigere Palladium, non potest vera nostra simpliciter confiteri. Ipsius enim conscientia duplici blasphemia confusa est; nam a Photinianis est ordinatus, et cum ipsis est damnatus: et nunc plenius damnabitur.

Palladius dixit: « Hoc proba. »

Sabinus episcopus dixit: « Non aliter poterat Christum verum negare, nisi auctores suos sequeretur. »

50. Ambrosius episcopus dixit: « Objecisti me esse impium, hoc proba. »

Palladius dixit: « Expositionem nostram afferemus; cum autem attulerimus, tunc disputatio habebitur. »

Ambrosius episcopus dixit: « Damna impietatem Arii. »

Cum reticeret Palladius, Eusebius episcopus dixit: « Superfluis immoratur. Tot impietates Arii Palladius noluit condemnare, immo potius asserendo confessus est. Hunc qui non damnat, similis illius est, et haereticus jure dicendus est. »

Omnes episcopi dixerunt: « A nobis omnibus anathema sit Palladio. »

51. Ambrosius episcopus dixit: « Acquiescis, Palladi, ut caetera legantur Arii. » Palladius dixit: « Date auditores: veniant et ex utraque parte exceptores. Non potestis esse judices, si auditores non habuerimus; et nisi ex utraque parte venerint, qui audiant, non vobis respondemus. »

Ambrosius episcopus dixit: « Quos quaeris auditores? »

800 Palladius dixit: « Sunt hic viri honorati multi. »

Sabinus episcopus dixit: « Post tot blasphemias auditores petis? »

Ambrosius episcopus dixit: « Sacerdotes de laicis judicare debent, non laici de sacerdotibus. Sed tamen quos judices petas, dicito. »

Palladius dixit: « Auditores veniant. »

Chromatius presbyter dixit: « Salva condemnatione sacerdotali, quin et qui Palladii sunt, etiam nunc in pleno legantur. »

52. Palladius dixit: « Non permittuntur loqui. Auditores veniant, et ex utraque parte exceptores, et respondebunt vobis hi in concilio generali. » Ambrosius episcopus dixit: « Etsi in multis impietatibus deprehensus sit, erubescemus tamen. ut videatur qui sacerdotium sibi vindicat, a laicis esse damnatus: ac per hoc quoque et in hoc ipso damnandus est, qui laicorum exspectat sententiam; cum magis de laicis sacerdotes debeant judicare. Juxta ea quae hodie audivimus Palladium profitentem, et juxta ea quae condemnare noluit, pronuntio illum sacerdotio indignum et carendum, ut in loco ejus catholicus ordinetur. »

Omnes episcopi dixerunt: « Anathema Palladio. »

53. Ambrosius episcopus dixit: « Imperator clementissimus et christianus sacerdotum judicio causam, et ut ipsi arbitri essent altercationis, inquit, constituissemus. Quoniam igitur nobis judicium videtur delatum interpretes esse Scripturarum, condemnenus Palladium, qui impii Arii noluit damnare sententiam: et quia ipse Filium Dei sempiternum, et caetera quae actis inhaerent, negavit. Ergo anathema habeatur. » Omnes episcopi dixerunt: « Omnes condemnamus eum, anathema habeatur. »

Patrum singulorum in Palladium condemnatio.

54. Ambrosius episcopus dixit: « Quoniam omnes consistunt viri christiani, et Deo probati fratres, et consacerdotes nostri, dicat unusquisque quid sibi videatur. Valerianus episcopus dixit: « Mihi quidem videtur, quia qui Arium defendit, Arianus est: qui blasphemias ejus non condemnat, ipse blasphemus est; ideoque hujusmodi hominem a consortio sacerdotum censeo esse alienum. »

Palladius dixit: « Coepistis ludere, ludite. Sine concilio orientali vobis non respondemus. »

55. Anemius episcopus Sirmiensis dixit: « Quicumque haereses Arianas non condemnat, Arianus sit necesse est. Hunc igitur alienum etiam a 801 nostra communione, et sacerdotali coetu denuo privatum esse censemus. » Constantius episcopus Arausicus dixit: « Palladium Arii discipulum, cnjus impietates jam olim damnatae sunt a patribus nostris in concilio Nicaeno, et nunc hodie probatae, cum recenserentur, a Palladio singulae; quia non confusus est dum Dei filium a Deo Patre esse alienum, cum creaturam confitetur: cum temporalem coepisse dicit, Dominum verum negat, in sempiternum censeo esse damnandum. »

56. Justus episcopus dixit: « Palladium, qui blasphemias Arii damnare noluit, sed etiam magis has confiteri videtur, censeo ulterius sacerdotem dici non posse, nec inter episcopos deputari. » Eventius episcopus Ticiniensis dixit: « Palladium, qui impietatem Arii damnare noluit, arbitror a consortio sacerdotali in perpetuum esse remotum.

57. Abundantius episcopus Tridentinus dixit: « Cum evidentes blasphemias Palladius defendat, damnatum se ex concilio Aquileiensi cognoscat. » Eusebius episcopus Bononiensis dixit: « Quia impietates Arii diabolico stylo conscriptas, quas non licebat nec ad aures admittere, Palladius non solum noluit condemnare; sed et earum exstitit assertor, negando Filium Dei Dominum verum, Dominum bonum, Dominum sapientem, Domicum sempiternum, hunc a coetu sacerdotali, et mea sententia et omnium catholicorum judicio arbitror jure esse damnatum. »

58. Sabinus episcopus Placentinus dixit: « Quoniam cunctis patefactum est, Palladium, qui Arianae perfidiae auctor est, etiam ejus impietatem tenere, quae contra evangelica et apostolica instituta venit, justa in eum totius concilii illata sententia est, qui meae licet parvitatis sententia sacerdotio denuo privatus, ex hoc sacrosancto coetu jure pellatur. » Felix et Numidius legati Afrorum dixerunt: « Arianae heresis sectae in qua in Aquileiensi synodo Palladius declaratus est, anathema. Sed et eos qui contra veritatem Nicaenae synodi repugnantes sunt, condemnamus. »

59. Limenius episcopus Vercellensis dixit: « Arianam doctrinam saepe esse damnatam manifestum est; et ideo Palladius conventus in hac sacra synodo Aquileiensi, quia noluit se corrigere vel emendare: sed magis probavit reprehensibilem, et se oletavit perfidia, quam se publice confessus est tenere, hunc 802 sententia mea et ego profiteor a consortio sacerdotali esse privandum. » Maximus episcopus Emonensis dixit: « Palladium, qui blasphemias Arii nec damnare voluit, sed magis ipse confessus est, juste ac merito esse damnatum, et Deus novit, et fidelium conscientia condemnavit. »

60. Exuperantius episcopus Dertonensis dixit: « Palladium, qui sectam Arii vel ejus doctrinam damnare noluit, sed defendit, ut caeteri consortes mei damnaverunt, etiam et ego condemno. » Bassianus episcopus Laudensis dixit: « Audivi sicut et caeteri consortes mei, impietates Arii, quas Palladius non solum non condemnavit, sed confirmavit: hic anathema sit, et sacerdotio privabitur. »

61. Philaster episcopus Brixianus dixit: « Blasphemias et iniquitatem Palladii, qui Arianam doctrinam sequitur et defendit, una cum omnibus ego condemnavi. » Constantius episcopus Sciscianensis dixit: « Palladium, qui blasphemias et impietates Arii non condemnavit, sicut et caeteri consacerdotes mei, et ego censeo damnandum. »

Heliodorus episcopus Altiniensis dixit: « Qui perfidiam Arii omniumque haereticorum, quorum consors est Palladius, cujus insipiens cor, qui veritatem non est confessus, cum caeteris consacerdotibus meis condemno. »

62. Felix episcopus Jadertinus dixit: « Palladium, qui blasphemias dicit in Filium sicut Arius, cum omnibus pariter condemno. » Theodorus episcopus Octodorensis dixit: « Palladium, qui Christum Deum verum, coaeternum Patri negavit, nec christianum hunc, nec sacerdotem ullo modo censemus. »

Dominus episcopus Gratianopolitanus dixit: « Palladium in perfidia Arii permanentem in perpetuum, sicut et fratres damnaverunt, etiam et ego censeo esse damnandum. »

63. Proculus episcopus Massiliensis dixit: « Palladium, qui Arii blasphemias sub quadam impia haereditate non condemnando defendit, sicut hunc et plurimorum jam venerabilium sacerdotum sententia blasphemum designavit, atque a sacerdotio alienum dixit, ita mea pariter sententia in perpetuum condemnatum designat. » Diogenes episcopus Genuensis dixit: « Palladium, qui Christum Dominum Deum verum similem et 803 aequalem Patri dum non confitetur, immo negavit, damnationem judico cum caeteris fratribus meis consacerdotibus sortiri. »

64. Amantius episcopus Niciensis dixit: « Palladium, qui sectam Arii non destruxit, secundum consacerdotum meorum judicium etiam et ego condemno. » Januarius episcopus dixit: « Sicut omnes consacerdotes mei damnaverunt Palladium, ita et ego pari judicio eum censeo esse damnandum. »

Secundianus Christum agnoscere Deum verum interpellatus eadem, qua Palladius, cavillatione conatur Patres ludificari.

65. Et cum Secundianus subripuisset, Ambrosius episcopus dixit: « Audisti, Secundiane, cujusmodi Palladius impius sententiam, sacerdotali concilio damnatus exceperit; licet displicuerit nobis quod ejus, hoc est, Palladii non horrueris amentiam, tamen de te aliqua specialiter quaero. Utrum Dei Filium Dominum nostrum Jesum Christum, verum vel non verum Deum dicas? » Secundianus dixit: « Qui negat Deum verum esse Patrem Domini et Dei nostri Jesu Christi, non est christianus: nec qui negat Dominum Filium Dei verum. »

Ambrosius episcopus dixit: « Deum verum Dei Filium confiteris? »

Secundianus dixit: « Verum Dei Filium, unigenitum Dei Filium verum dico. »

66. Ambrosius episcopus dixit: « Verum Dominum dicis? » Secundianus dixit: « Verum unigenitum Filium: quis negat verum Filium Dei? »

Eusebius episcopus dixit: « Non sufficit quod Filium Dei unigenitum confiteris; nam hoc omnes confitentur: sed hoc movet, quod Arius dixit Dominum solum Patrem, solum verum: negavit Filium Dei Dominum verum. Simpliciter Filium Dei Deum verum confiteris? »

Secundianus dixit: « Quis fuerit Arius, ignoro: quid dixerit nescio. Mecum loqueris vivus ad vivum. Illud dico quod Christus dixit: Unigenitum qui est in sinu Patris (Joan. I, 18); ergo unigenitum Filium se asserit Patris: Filius igitur unigenitus est Dei Filius verus. »

67. Ambrosius episcopus dixit: « Deus verus est, verus Dei Filius Deus? » Et addidit: « In divinis libris scriptum est: Quia qui jurant super terram, jurabunt Deum verum (Esai. LXVI, 16). Quod utique de Christo esse non dubium est. Nos ergo verum Deum profitemur: et fides nostra haec est, et professio, quia unigenitus Patris Filius est verus Deus. Dic et tu de Deo vero, deinde Filium Deum verum. » Secundianus dicit: « De Deo vero. » 804

68. Ambrosius episcopus dixit: « Filius Dei Deus verus est? » Secundianus dixit: « Ergo mendax. »

Ambrosius episcopus dixit: « In hoc fraudem facis, ut non Deum verum dicas, sed Deum unigenitum verum, ac per hoc dic simpliciter: Unigenitus Dei Filius Deus verus est. »

Secundianus dixit: « Unigenitum dixi Dei Filium. »

69. Eusebius episcopus dixit: « Hoc Photinus non negat, hoc Sabellius confitetur. » Ambrosius episcopus dixit: « Et qui hoc non confitetur, jure damnatur; ac per hoc saepe te convenio, licet cavillando negaveris veritatem. Non quaero ut tantummodo unigenitum verum Filium dicas Dei, sed etiam Deum verum. »

Secundianus dixit: Veritatis me servum profiteor. Quae dico, non scribuntur: et quae dicis, scribuntur. Christum verum Dei Filium dico. Quis negat Filium Dei verum esse? »

70. Ambrosius episcopus dixit: « Qui negat Deum verum unigenitum Dei Filium, anathema sit. » Secundianus dixit: « Deum verum unigenitum Filium Dei: Quid mihi profiteris, quod non est scriptum? »

Ambrosius episcopus dixit: « Apertum sacrilegium est, quando Christum Dei Filium Arius Deum verum negavit. »

Secundianus dixit: « Jesum Christum Filium Dei Deum, qui Christus dicatur Filius verus, Filium Dei dico: sed verum Deum non est scriptum. »

71. Ambrosius episcopus dixit: « Nondum resipuisti? » Et adjecit: « Ne quid illi videatur esse subreptum, confirmet sententiam suam. Dicat ergo unigenitum Christum Dei Filium Deum verum. » Secundianus dixit: « Jam dixi. Quid mihi extorquere vis amplius? »

Ambrosius episcopus dixit: « Quid dixisti? Certe si dixisses tanta, quod gloriose dicitur, saepe repetendum est. »

Secundianus dixit: « Dictum est: Sit sermo vester, est est, non non (Matth. V, 37). »

72. Ambrosius episcopus dixit: « Qui dicit ipsum Patrem Filium, sacrilegus est. Hoc a te quaero, ut dicas de Deo vero Deum verum Dei Filium natum. » Secundianus dixit: « Ego Filium a Deo genitum, dicente ipso: Genui te (Psal. CIX, 3); et confitentem se genitum esse, dico. »

73. Ambrosius episcopus dixit: « A Deo vero Deus verus est? » Secundianus dixit: « Et cum nomini etiam addis, et verum, audis qualis in te fides sit, et christianus es? »

Eusebius episcopus dixit: « Qui negavit illum Deum verum? Arius et Palladius negavit. Tu si Deum 805 verum credis, debes simpliciter designare.

74. Ambrosius episcopus dixit: « Si non dixeris Deum verum de Deo vero natum esse, Christum negasti. » Secundianus dixit: « Interrogatus de Filio, dedi responsum: quemadmodum deberem profiteri, respondi. Habemus vestram expositionem, afferemus, legatur. »

Ambrosius dixit: « Hodie afferre debueras, caeterum tu subterfugere conaris. Professionem a me exigis; et professionem a te exigo. Deus verus est Dei Filius? »

Secundianus dixit: « Unigenitus est Deus Dei Filius. Et ego eum interrogo: Unigenitus est? »

75. Ambrosius episcopus dixit: Ratio permoveat « nos, et impietas et insipientia tua. Cum dicis Deum verum unigenitum, non Deum verum dicis: sed verum unigenitum. Ac per hoc, ut istam adimas quaestionem, ita responde: Ex Deo vero Deus verus est? » Secundianus dixit: « Ergo Deus Deum non genuit? Deus verus ille qui est, quod est, genuit; unum verum, unigenitum Filium genuit? »

Ambrosius dixit: « Non confiteris Deum verum, sed vis dicere verum unigenitum. Et ego unigenitum dico, sed et Deum verum. »

Secundianus dixit: « Ego dico genitum a Patre, verum genitum dico omnibus. »

Episcoporum et presbyterorum qui concilio interfuerunt, nomina. 76. Valerianus episcopus Aquileiensis. Ambrosius episcopus Mediolanensis. Eusebius episcopus Bononiensis. Limenius episcopus Vercellensis. Anemius episcopus Sirmiensis Illyrici. Sabinus episcopus Placentinus. Abundantius episcopus Tridentinus. Philaster episcopus Brixianus. Constantinus episcopus Arausicus, legatus Gallorum. Theodorus episcopus Octodorensis. Dominus episcopus Gratianopolitanus. Amantius episcopus Niciensis. Maximus episcopus Emonensis. Bassianus episcopus Laudensis. Proculus episcopus Massiliensis, legatus Gallorum. Heliodorus episcopus Altiniensis. Felix episcopus Jadertinus. Eventius episcopus Ticiniensis. Exsuperantius episcopus Dertonensis. Diogenes episcopus Genuensis. Constantius episcopus Scisciensis. Justus episcopus Lugdunensis, alius legatus Gallorum. Felix legatus Afrorum. Numidius legatus Afrorum. Evagrius presbyter et legatus. Artemius, Almachius, Januarius, Jovinus, Macedonius, Cassianus, Marcellus, Eustathius, Maximus, Chromatius presbyter.

806 EPISTOLA IX.

Concilium Gallis episcopis gratias agit, eisque Palladii et Secundiani damnationem scribit.

Concilium quod convenit Aquileiae, dilectissimis fratribus episcopis Galliarum provinciae Viennensis et Narbonensis primae et secundae. 1. Agimus gratias sanctae unanimitati vestrae, quod in dominis et fratribus nostris Constantio et Proculo omnium vestri praesentiam nobis contulistis: simulque praescripta majorum sequentes, non mediocre addidistis pondus sententiis nostris, cum quibus etiam vestrae sanctitatis convenit professio, domini fratres dilectissimi. Itaque ut libenter suscepimus memoratos de vestro nostroque consortio sanctos viros, ita etiam uberi gratiarum actione dimittimus.

2. Quam necessarius autem conventus hic fuerit, rebus ipsis patescet, quando adversarii et inimici Dei, Arianae sectae ac haeresis defensores, Palladius ac Secundianus, duo tantum, qui ausi sunt ad Concilium convenire, debitam praesentes excepere sententiam, super impietate convicti. Valete. Incolumes vos et florentissimos Deus noster tueatur omnipotens domini, fratres dilectissimi. Amen.