Epistole familiares/1.3

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Venerando seni Raimundo Superano iuriconsulto, de flore etatis instabili.


[1] Vereri michi, nec immerito, visus es, ne – quod fere omnibus adolescentibus accidit – etatis flore decipiar. Non pollicebor tibi, pater, animum solidum ac stabilem omnisque vanitatis exortem, quod in hac etate difficillimum et potius divine gratie quam humane virtutis arbitror; sed mentem haudquaquam sue conditionis ignaram spondeo.

[2] Sentio me, michi crede, nunc, dum maxime florere videor, maxime ad arescendum pergere; quid in re celerrima segnibus verbis utor? imo vero properare, imo currere, imo, ut loquar proprie, volare. «Volat enim etas» ut ait Cicero, et «omnino nichil est aliud tempus vite huius, quam cursus ad mortem; in quo» ut ait Augustinus, «nemo vel paulo stare vel aliquanto tardius ire permittitur; sed urgentur omnes pari motu nec diverso impelluntur accessu. Neque enim cuius vita brevior fuit, celerius diem duxit quam ille cui longior; sed cum equaliter equalia momenta raperentur ambobus, alter abiit propius, alter remotius, quo non impari velocitate ambo currebant. Aliud est enim amplius vie peregisse, aliud tardius ambulasse. Qui ergo usque ad mortem productiora spatia temporis agit, non lentius pergit, sed plus itineris conficit».

[3] Ecce quanti duo viri, velocitatem vite mortalis describentes, volare eam et currere asserunt. Quotiens vero Virgilius fugere tempus ait? Quid, si omnes tacerent? quid, etiamsi negarent? nunquid ideo segnius fugiens curreret aut volaret?

[4] Neque vero me talia summis labiis locutum putes, quique coetaneis meis est mos, per auctorum vireta "captare flosculos". Quod "viro turpe" ait Seneca, nobis ita permissum putant, ut nichil videatur in adolescente formosius. Ego me non nego flosculos interdum legere, quibus inter seniorum choros, si res tulerit, uti queam; sed ita ad optatam senectutem merita cum laude perveniam, ut ego magis omnia ad vitam extimo, quam ad eloquentiam referenda.

[5] Et quamvis, ut est usus, ut est ingenium, ut est animus, ut est etas, eloquentie studio delecter, tamen, et dum aliorum bene dicta recenseo et siquando michi aliquid forte sonantius excidit, utrobique magis meditor ut quicquid id est, vite prosit adolescentieque me malis expediat, quam ut verbis ornatioribus iuvenilis lingua lasciviat.

[6] Summe quidem dementie videtur in id niti ad quod forte nunquam sis venturus et quod paucis accidit quodque, cum adeptus fueris, modicum prosit, fortassis et multum noceat; illud vero negligere, quod et omnibus promptum, pre omnibus utile, damnosumque nunquam esse possit.

[7] Scimus autem magnorum autoritate hominum experimentoque rerum edocti, quoniam paucis bene loqui, bene vivere autem omnibus datum est. Et tamen plures illud amplectuntur, hoc fugiunt: ita est natura hominum, difficultatibus incumbere et ea cupidius appetere que laboriosius parantur.

[8] Ego quidem, etsi michi fidem etas deroget, teste tamen conscientia, lego non ut eloquentior aut argutior sed ut melior fiam, et, quod de morali philosophie parte dixit Aristotiles, ad omnes traho; quanquam, si uterque fructus sequeretur, fortunatiorem me laborum non negarem.

[9] Tibi autem, pater, gratias ago quod me paterne mones, et oro ut idem sepe facias; sed sic habeto, me iam hinc cepisse cognoscere cursum meum et pericula numerare et multos nosse decrepitos me altius humi fixos ac tenacius inherentes. [10] Multum me tangit illud Domitiani principis iam senescentis: «Nil» inquit, «gratius decore, nil brevius»; et illud Catonis senis, apud Tullium: «Quis est tam stultus, quamvis sit adolescens, cui sit exploratum se ad vesperum esse victurum?»; et illud Virgilii tunc iuvenis iuveniliter dictum, sed vere, sed graviter, sed mature:


Collige, virgo, rosas dum flos novus et nova pubes, Et memor esto evum sic properare tuum.


[11] Ego vero memor sum, et quamvis nondum plene possim, cogito tamen ut possum, et in dies ut profundius possim, nitor. Cogito non quid aliis videor, sed quid sum; et etatem hanc et qualemcunque formam corporis et reliqua – unde michi forsan ab aliis invidetur – sentio data michi ad periculum, ad exercitium, ad laborem. Denique, ut breviter concludam, scio me ascendere ut descendam, virere ut arescam, ut senescam adolescere, vivere ut moriar. Vale.


Avinione, Kal. Maiis. <<< introductio