Epistole familiares/24.3

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Franciscus Ciceroni suo salutem.


[1] Epystolas tuas «diu multumque perquisitas» atque ubi minime rebar inventas, avidissime perlegi. Audivi multa te dicentem, multa deplorantem, multa variantem, Marce Tulli, et qui iampridem qualis preceptor aliis fuisses noveram, nunc tandem quis tu tibi esses agnovi. Unum hoc vicissim a vera caritate profectum non iam consilium sed lamentum audi, ubicunque es, quod unus posterorum, tui nominis amantissimus, non sine lacrimis fundit.

[2] O inquiete semper atque anxie, vel ut verba tua recognoscas (Ps.-Cic. ad Octav., 6), «o preceps et calamitose senex», quid tibi tot contentionibus et prorsum nichil profuturis simultatibus voluisti? Ubi et etati et professioni et fortune tue conveniens otium reliquisti? Quis te falsus glorie splendor senem adolescentium bellis implicuit et per omnes iactatum casus ad indignam philosopho mortem rapuit?

[3] Heu et fraterni consilii immemor et tuorum tot salubrium preceptorum, ceu nocturnus viator lumen in tenebris gestans, ostendisti secuturis callem, in quo ipse satis miserabiliter lapsus es. Omitto Dyonisium,

[4] omitto fratrem tuum ac nepotem, omitto, si placet, ipsum etiam Dolabellam, quos nunc laudibus ad celum effers, nunc repentinis malidictis laceras: fuerint hec tolerabilia fortassis. Iulium quoque Cesarem pretervehor, cuius spectata clementia ipsa lacessentibus portus erat; Magnum preterea Pompeium sileo, cum quo iure quodam familiaritatis quidlibet posse videbare. Sed quis te furor in Antonium impegit?

[5] Amor credo reipublice, quam funditus iam corruisse fatebaris. Quodsi pura fides, si libertas te trahebat, quid tibi tam familiare cum Augusto? Quid enim Bruto tuo responsurus es (ad Brut. I, 16, 7)? «Siquidem» inquit, «Octavius tibi placet, non dominum fugisse sed amiciorem dominum quesisse videberis».

[6] Hoc restabat, infelix, et hoc erat extremum, Cicero, ut huic ipsi tam laudato malidiceres, qui tibi non dicam malifaceret, sed malifacientibus non obstaret. Doleo vicem tuam, amice, et errorum pudet ac miseret, iamque cum eodem Bruto (ad Brut. I, 17, 5) «his artibus nichil tribuo, quibus te instructissimum fuisse scio». Nimirum quid enim iuvat alios docere, quid ornatissimis verbis semper de virtutibus loqui prodest, si te interim ipse non audias?

[7] Ah quanto satius fuerat philosopho presertim in tranquillo rure senuisse, de «perpetua illa», ut ipse quodam scribis loco (ad Att. X, 8, 8), «non de hac iam exigua vita cogitantem», nullos habuisse fasces, nullis triumphis inhiasse, nullos inflasse tibi animum Catilinas. Sed hec quidem frustra.


Eternum vale, mi Cicero.


Apud superos, ad dexteram Athesis ripam, in civitate Verona Transpadane Italie, XVI Kalendas Quintiles, anno ab ortu Dei illius quem tu non noveras, MCCCXLV.