Epistula Honorii III ad Margaritam quondam imperatrix Constantinopolitana

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistula Honorii III ad Margaritam quondam imperatrix Constantinopolitana
Margarita quondam imperatrix Constantinopolitana castrum Keve retinet
1223
editio: incognita
fons: incognitus

Honorius episcopus servus servorum dei. Dilecte in Christo filie nostre M. quondam Imperatrici Constantinopolitane illustri, salutem et apostolicam benedictionem. --- usque impertiri. Eapropter, dilecta in Christo filia, tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personam tuam cum omnibus, que imperesentiarum rationabiliter possides, aut in futurum iustis modis, prestante dominu, poteris adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus: specialiter autem Castrum Keve cum toto Comitato, redditibus, dignitatibus et proventibus suis --- Nulli ergo etc. nostre protectionis et confimationis infringere. Datum Laterani III. Kal. Aprilis. Pontificatus nostri Anno Septimo.