Epistula Lentuli

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistula Lentuli
Saeculo I scripta esse dicitur, sed vere aetate Medievali
editio: incognita
fons: incognitus

Pub. Lentulus in Judea preses (tempore Cesaris) senatui populoque Romano hanc epistolam misit. Apparuit temporibus istis nostris, et adhuc est, homo magnae uirtutis, cui nomen Jhesus Christus, qui a gente dicitur propheta ueritatis; et a suis discipulis filius Dei. Suscitans mortuos et sanans omnes langores. Homo quidem statura procerus et spectabilis. Uultum habens uenerabilem quam intuentes facile possunt diligere et formidare. Capillos habens coloris nucis auellane praematura et planos usque ad aures; ab auribus uero crispos aliquantulum coeruliores et fulgentiores; ab humeris uentilantes. Discrimen habens in medio capite iuxta morem Nazareorum. Frontem planam serenissimam cum facie sine ruga aliqua quam rubor moderatus uenustat. Nasi et oris nulla prorsus reprehensio. Barbam habens copiosam et capillis concolorem, non langam, sed in medio bifurcatam. Aspectum simplicem et maturum, oculis glaucis uariis et claris. In increpatione terribilis, in admonitione blandus et amabilis. Hilaris quidem seruata grauitate. Numquam uisus ridere, flere autem sepe. In statura corporis propagatus et rectus. Manus habens et brachia uisu desertabilia. In colloquio grauis, rarus et modestus. Forma certe speciosus prae filiis hominum. Vale.