Jump to content

Epistula Lutheri Erasmo

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistula Lutheri Erasmo
1704
editio: incognita
fons: [1]

Martinus Lutherus doctissimo viro D. Erasmo Roterodamo.

Gratia et pax a domino nostro Iesu Christo. iam satis diu silui, optime Erasme, et quamvis expectarem, ut tu maior et prior silentium rumperes, tamen cum frustra expectarim tam diu, ipsa puto caritas me cogit incipere. primum nihil causor, quod alieniorem te erga nos habueris, quo magis tibi esset integra et salva causa tua contra hostes meos papistas. denique non aegre tuli admodum, quod editis libellis in aliquot locis pro illorum gratia captanda aut furore mitigando nos acerbiuscule momorderis et perstrinxeris. quando enim videmus nondum esse tibi a domino datam eam fortitudinem vel et sensum, ut monstris illis nostris libere et fidenter occurras nobiscum, nec ii sumus qui a te exigere audeamus id quod vires et modum tuum superat; quin imbecillitatem tuam et mensuram doni dei in te toleravimus et venerati sumus. nam id plane non potest negare totus orbis, quod litterae per te florent et regnant, per quas ad sinceram bibliorum lectionem venitur, donum etiam dei in te esse magnificum et egregium, de quo gratias agere oportuit. proinde ego quidem numquam optavi, ut deserta aut neglecta mensura tua nostris castris miscereris, cui negotio etsi ingenio et eloquentia multum prodesse posses, tamen cum non adsit animus, tutius erat in tuo dono servire. hoc solum timebatur, ne quando per adversarios adducereris editis libeliis in dogmata nostra grassari, ut tum nos necessitas urgeret tibi in faciem resistere. compescuimus sane aliquos qui iam paratis libris te in arenam trahere volebant; atque ea ratio fuit, ut et Hutteni Expostulationem optarim non editam. multo minus tuam Spongiam; in qua, nisi fallor, tu ipse iam sentis quam facile sit de modestia scribere et in Luthero immodestiam redarguere, sed difficillimum, immo impossibile, praestare nisi dono spiritus singulari. credas igitur vel non credas, testis est Christus, ex animo me tibi condolere tot et tantorum odia vel studia esse in te irritata. quibus ut non movearis, quod tua est humana virtus tantis molibus impar, credere non possum; quamquam et illos forte moveat iustus zelus, et sibi videantur indignis modis a te provocati. et, ut libere fatear, cum tales sint qui tuam acerbitatem et simulationem, quam tu prudentiam et modestiam velis intelligi, pro sua quoque infirmitate ferre nequeant, habent certe ob quod merito indignentur, nihil habituri si fortiores essent animis. quamvis tamen et ego irritabilis irritatus fuerim saepius, ut acerbius scriberem, tamen non feci hoc nisi in pertinaces et indomitos; ceterum clementia et mansuetudo mea erga peccatores et impios, quantumvis insanos et iniquos arbitror quod non modo teste mea conscientia, sed et multorum experientia satis testata sit. sic hactenus stilum cohibui, utcumque pungeres me, cohibiturumque etiam scripsi in litteris ad amicos, quae tibi quoque lectae sunt, donec palam prodires. nam utcumque non nobiscum sapias et pleraque pietatis capita vel impie vel simulanter damnes aut suspendas, pertinaciam tamen tibi tribuere non possum, neque volo: nunc autem quid faciam? utrimque res exacerbatissima est: ego optarem, si possem fieri mediator, ut et illi desinerent te impetere tantis animis sinerentque senectutem tuam cum pace in domino obdormire. id sane facerent, mea quidem sententia, si rationem haberent imbecillitatis tuae, et magnitudinem causae, quae modulum tuum iam dudum egressa est, perpenderent; praesertim cum res iam eo pervenerit, ut parum sit metuendum periculum nostrae causae, si Erasmus etiam summis viribus oppugnaret, nedum si aliquando spargit aculeos e t dentes tantum. rursus si tu, mi Erasme, illorum infirmitatem cogitares et a figuris illis rhetoricae tuae salsis et amaris abstineres, et si omnino neque potes neque audes nostra asserere, intacta tamen dimitteres et tua tractares. nam quod illi morsiones tuas iniquius ferunt, etiam te iudice nonnulla causa est, scilicet quod infirmitas humana cogitat et male metuit authoritatem et nomen Erasmi, ut longe aliud sit ab Erasmo semel esse morsum quam ab omnibus papistis semel esse commolitum. haec volo dicta, optime Erasme, in testimonium candidi in te animi et qui optet tibi dari a domino spiritum dignum nomine tuo, quem si distulerit tibi dominus dare, interim a te peto ut si aliud praestare non potes, spectator tantum sis tragoediae nostrae, tantum ne soleris et copias iungas adversariis, praesertim ne edas libellas contra me, sicut nec ego contra te edam. deinde eos qui se Lutherano nomine peti queruntur, homines esse tui meique similes cogites: quibus opus est parcere et ignoscere, et, ut Paulus ait, onera invicem portare. satis morsum est, nunc providendum est, ne consumamur ab invicem, quod eo esset miserabilius spectaculum, quo certius est neutram partem ex animo male velle pietati et sine pertinacia sua cuique placere. boni consule infantiam meam et in domino bene vale. Ioachimum istum iuvenem Philippo nostro similem tibi commendo, immo sese plus commendabit admissus.

Anno MDXXIV

Martinus Lutherus