Jump to content

Epistula Pauli Diaconi ad Petrum Pisanum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistula Pauli Diaconi ad Petrum Pisanum
Saeculo VIII
editio: incognita
fons: incognitus


Sensi, cuius verba cepi exarata paginis,
Nam a magno sunt directa, quae pusillus detulit.
Fortes me lacerti pulsant, non inbellis pueri.

Magnus dicor poetarum vatumque doctissimus
Omniumque praeminere gentium eloquio
Cordis et replere rura fecundis seminiLus.

Totum hoc in meam cerno prolatum miseriam,
Totum hoc in meum caput dictum per hyroniam.
Heu, laudibus deridor et cacinnis obprimor.

Dicor similis Homero, Flacco et Vergilio,
Similor Tertullo seu Philoni Memphitico,
Tibi quoque, Veronensis o Tibulle, conferor.

Peream, si quenquam horum imitari cupio,
Avia qui sunt sequuti pergentes per invium;
potius sed istos ego conparabo canibus.

Graiam nescio loquellam, ignoro Hebraicam.
Tres aut quattuor in scolis quas didici syllabas,
Ex his mihi est ferendus maniplus ad aream.

Nulla mihi aut flaventis est metalli copia
Aut argenti sive opum, desunt et marsuppia.
Vitam litteris ni emam, nihil est, quod tribuam.

Pretiosa quaeque vobis dona ferant divites,
Alii conportent gemmas Indicosque lapides:
Meo pura tribuetur voluntas in munere.

Anchora me sola vestri hic amoris detinet,
Nectar omne quod praecellit quodque flagrat optime.
Non de litteris captamus vanae laudem gloriae.

Nec me latet, sed exulto, quod pergat trans maria
Vestra, rector, et capessat sceptrum pulchra filia,
Ut per natam regni vires tendantur in Asiam.

Si non amplius in illa regione clerici
Graecae proferent loquellae, quam a me didicerint,
Vestri, mutis similati deridentur statuis.

Sed omnino ne linguarum dicar esse nescius,
Pauca, mihi quae fuerunt tradita puerulo,
Dicam; cetera fugerunt iam gravante senio.