Eneas Silvius poeta domino Wilhelmo de Lapide, militi litterato et strenuo, salutem plurimam dicit.
Venit ad me hodie tuus Michael meusque, imo noster. et heus tu, inquit, Enea, vir abhinc hora me aggressus est, qui se tantam juris peritiam jactat habere, ut nullius Italici disputationem formidet, nec Panormitano nec Ludovico Romano, si viveret, palmam daret. Cinum, Bartholum, Baldum, Johannem Andree, Imolensem, Butrium, Fulgiosos omnesque novos legum interpretes post se facit, inter Scevolam, Vulpianum, Nervam, Pomponium, Paulum, Serviumque se locat, multorum verborum est, sed quantum salis habeat, non scio. qui eum secuntur, audire magis quam loqui possunt. horis plus quatuor secum fui, nunquam mihi vacuum tempus prebuit, quo aliquid dicerem. cicada est, que ut tacta fuerit semel, nunquam silet. scis, qualem cicadam. non ut in greginis sunt, que jussu Herculis tacent, sed ut Locrenses sunt, que ultra ceteras strepunt. is poeticam contempnit, nec si dii musas ei omnes infunderent, gratias ageret, quia preter legum peritiam nullam esse scientiam predicat. poeticam vero prorsus inutilem esse contendit, quia nec panem lucratur nec vestitum. solus Justinianus et Ipocras marsupium implent, jejunus cantat Lucanus in ortis, et satur est, cum dicit Oratius, ne stomacatus sum. dum hec audio, Wilhelme militum decus, nec me comprimere possum, quin bilem expuam, si non cum aliis saltem tecum, qui judicium habes rectum. non vitupero leges, ut ille musas, quamvis Ovidii verbo usus, verbosas leges dicere potuissem. sunt enim utiles que constringunt hominum vitas et quia non potest quilibet esse philosophus, ut quid vitandum quidque sequendum sit agnoscat, edite leges sunt, ante hominum oculos posite, tanquam cancelli quidam, ultra quos progredi nullus audeat. legibus tamen nemo perfectus fiet, nisi philosophie studiis incubuerit, quia non possunt omnem casum complecti leges. ideo princeps moderator est legis epicheiamque habet, ut duram mollificet, laxam vero sanctionem restringat, quod nunquam recte principes agent, nisi magistram vite expultricemque vitiorum secuti fuerint philosophiam. sed hic noster monarcha vel bipes asellus potius, inflatus opinione sui, civilem scientiam omnibus prefert, matrem filie postponit et fluminibus mare. is est ex illis cecis et obtusis hominibus, qui postquam leges quatuor aut decem memorie commendarunt, jam non amplius homines sed deos se putant legesque divina censent oracula, que vel Apollo vel Apolline major deus ipse per Moysem tradiderit aut qualia sunt Christi responsa, que nos evangelia nuncupamus. ac propterea, si quid egisse cesarem audiunt, quod juri scripto contrarietur, id irritum garriunt nulliusque esse momenti, quasi obnoxius sit princeps, terminos curie et stilum servare ligatusque legibus sit, quod nec ipse leges volunt, que legis vigorem dicunt habere, quicquid principi placuit. sed nesciunt hii stulti atque dementes, equitatem plus in principe locum habere quam rigorem. quod si non juri scripto cesar nonnunquam obtemperet, satis est, quia sequitur equitatem, apud philosophos late descriptam, quam nulli juriste discernere possunt, nisi ad fontem veniant, unde leges scaturiunt imitenturque peritissimos illos jurisconsultos, quorum scripta et philosophiam et oratoriam redolent. sed nostri panis questores et auri corrasores vix intelligunt ornatum jurisconsultorum sermonem neque, quid illi vellent, quovis pacto scirent, nisi commentatores sententias textuum exponerent, hoc dicit ista lex, hoc illa, quos isti secuntur, ut ceci ductorem suum. dicerem plura in hanc partem, sed vocat me defensio poesis, quam noster rabulus non desiderat. credo equidem, nam nec sues margaritas curant, gallus Esopi jaspidem contempsit escamque magis quam iacinctum invenire voluisset. contempnis, asine, poesim, spernis causas, bos, fugis humanitatis studia, caper. contempnit et poesis te, nec te choros suos intrare permittet. in omnibus cum sis fatuus, miror in hoc uno te esse sapientem, qui cum videas obseratam tibi atque abditam poesim, nolle te suum commercium dicis. sapere hoc est. nunc te philosophum video, quia non cupis, quod non potes habere. stultum est desiderare, quod assequi nequeas. tu tamen ultra progrederis scientiarumque omnium splendorem vocas ineptias. vidit pendentes aselli testiculos vulpecula et prope casuros credidit. secuta est predam sperans, at postquam diu frustrata est, quia non cadebant testes, o quam, inquit, nigri sunt, nunquam illos esse potuissem. nigra est tibi poesis, stulte, quia candorem ejus obnubilatis oculis non vides. non sapit egroto vinum, quia lesus est gustus, non est de pane lucrando dicis. tibi nunquam lucrari panem poesis posset, quia crassis ingeniis nubilosisque mentibus non potest fructum prestare. Virgilio frugifer fuit, Oratio admodum pinguis, qui frui partis optabat, Opianus, qui nomina piscium naturasque descripsit, magnas opes est assecutus. quid novi Leonardus Aretinus, Guarinus, Aurispa, Panormitanus, Antonius Luscus pluresque alii? hiis et patrimonia sunt ampliata et opes accumulate quam plures, quia poesim et oratoriam sunt secuti. nec tibi unquam tantum auri speculator prebebit, quantum Quintilianus Aretino tribuit. quod si apud hanc tuam Germaniam non sunt in pretio, vates, non poesim sed principes potius argue, quibus levissimarum rerum major est cura, quam litterarum. apud Italos autem florent hujusmodi facultates nec erubescunt principes audire et nosse poeticam. idem spero, quamquam tu nolles, et in Germania futurum aliquando, quia et olim viros doctos hec terra tulit et jam plerosque novi dicendi peritos, qui te invito, etiam si tibi rumpantur ilia, eloquentiam inter Germanos seminabunt. nec enim inutilem rentur, ut tu asseris, poesim sciunt ex hac maximum gigni frumentum. quomodo enim pacari provincie et amicitie vel conflari vel integrari possent, nisi facundia foret, quam poesis alit? an nescis, quantus est epistolarum usus, quantus historiarum, quantus orationum? rex regi per litteras conciliatur, civitates federa percutiunt, absentes cum absentibus fabulant. historia nobis res gestas refert, que testis est temporum, lux veritatis et vite magistra, orationes senatum regunt, populos ducunt, leges suadent. sed quis hec bene agat, nisi poeticis et oratoriis imbutus disciplinis? quas preterea grates referre Homero debent Greci atque Trojani, qui jam duobus annorum milibus mortui adhuc vivunt? novit, quanta sit utilitas poetarum, Alexander magnus, cui per Asiam iter facienti obviam tumulus Hectori fieret. o fortunate, inquit, adolescens, quem tanta decantavit tuba, Homeri sed musam designans. Alexander, Aminthe filius, rex Macedonum, Pindarum poetam liricum apprime dilexit. Archelaus, ejus successor, in tantum poetas amavit, ut Euripidi tragico consiliorum summam crederet, cujus suprema non contentus prosequi sumptu funeris crines tonsus est et merorem, quem animo conceperat, vultu indicavit. Africanus prior Quinti Ennii statuam sepulchro suo jussit imponi. Lysander, Lacedemoniorum dux, cum obsideret Athenas, quia Sophoclis inhumatum corpus jacebat, indutias dedit, ut congrue et digne poete exequie fierent. Julius ille cesar, qui nobis Romanorum imperium peperit, non solum poetas amavit sed fieri etiam et dici poeta voluit. idem et Augustus Octavianus. ac propterea mortui vivunt, nec ulla istorum etas immemor erit. quod si nonnulli principes equos potius et canes alere quam poetas volunt et multa carne leones ursosque pascunt, intestinis poetarum nichil prebentes, talis erit eorum obitus, qualis equorum et canum, nec post mortem majus erit istorum nomen, quam ursi atque leonis; integri morientur nec beneficio musarum famam sibi vendicabunt, quas tuo ex more nichil curaverunt. antiquitas provida tanti poeticam fecit, ut tam poetas post editum opus quam imperatores post victoriam triumphare et curru magnifico duci per urbes voluerit communeque illis dignitatis insigne prebuerit lauram, quoniam sicut ab hostibus imperatores liberant cives, sic vitia fulminantes et virtutes extollentes poete civitates custodiunt et amplificant. at tu, major Alexandro magno, Lysandro victoriosior, melior Scipione, prudentior Julio, Augusto fortunatior et omni antiquitate sapientior, inutilem poeticam dicis, quia nichil panis affert, nil auri, nichil divitiarum? esto, quod vis, non tamen idcirco legibus tuis poetica cedet, nanque dum tu aurum petis, avare, fecis amator, mundi cultor, poeta honorem famamque queritat et cantans superum laudes virtutesque excitans amorem iter sibi facit in celum. tu cum auro et divitiis quas sequeris, quasque solas dare beatitudinem putas, in terra manebis et animam simul et vitam perdes. non est, mihi crede, noscere leges quam poeticam majus. scio, quia non credis, sed stulti credulitas nec dat verum nec aufert. Cicero, qui fuit lingue latine princeps, semper poetas fuisse raros testatur, quoniam hec facultas donum dei est, quod non omnibus datur. artes cetere studio, diligentia preceptionibusque possunt apprehendi, hanc nemo assequitur nisi divino munere preditus. tute vides juristarum greges, inter quos plures excellunt, habenturue doctores et legum interpretes, quorum mores nichil a brutis distant, qui res humanas minus quam capre norunt. tu non fateberis hoc, qui fortasse caprior es capris. ego Polinum novi Mediolanensem, qui lumen habitus est juris civilis. is facturus edificium magistros conduxerat. trabes in edium medio erant, quibus laquear aule construi debebat. tempus cenandi fuit. ite, inquit Polinus, comedite, ego interim aliquid operis faciam. illis amotis trabes metitur, quam longas vult ex pariete in parietem. mensura recepta, nec quod intra murum ligni pars esse deberet animadvertit scinditque trabes et perdidit edificium. is tamen juris preceptor erat multisque annis cathedram regerat. quid tu mihi hanc disciplinam juris tantopere laudas et omnibus prefers, cujus asini possunt effici preceptores. orator atque poeta, si Ciceroni plus quam tibi credere volumus, nullus erit nisi et prudens et bonus multarum scientiarum peritiam fuerit assecutus atque idcirco rari semper poete rarique oratores fuere, in quorum numero facis sapienter, si non desideras esse, quia uon potes, stulte, si contempnis, quod tanti viri commendaverunt. hec ad nostrum asellum sint dicta. tu, Wilhelme, disciplinarum amator, si unquam hosce homines audiveris, suscipe poetice partes et ostende te hujus divini muneris cultorem. vides, quam facile sit, has picas convincere, hos tanquam pullices inter ungues comprimere. nec sine, ut divinam poeticam, que, ut Cicero tradit, omnium doctrinarum est prior inventa, pollutis arguant labiis, defende hanc pulcerrimam dominam, cui si presidio fueris, nomen habebis eternum et non solum inter meas epistolas, que tamen non sunt cito casure, sed inter scripta potiorum vatuum invenieris legendus. vale et illustrissimo principi, domino duci Alberto, me commendatum facito et quia consiliarius ejus es, admone illum, ne litterarum studia contempnat. iterum atque iterum vale.
ex Vienna, 1. Kalendis junii 1444.