Thomas Morus Petro Aegidio suo. s.p.d.
Impendio me charissime Petre delectauit hominis illius acutissimi censura quam nosti, qui in Vtopiam nostram vsus est hoc dilemmate. Si res vt vera prodita est, video ibi quaedam subabsurda. Sin ficta tum in nonnullis exactum illud Mori iudicium requiro. Huic ego mi Petre viro quisquis is fuit (quem & doctum suspicor & amicum video) multas magnas habeo gratias. Tantum etenim mihi iudicio hoc suo tam ingenuo quantum nescio an quisquam alius ab editu libello gratificatus est.
Nam primum siue mei studio siue ipsius operis illectus, non laboris videtur fuisse pertesus quominus totum perlegeret neque id quidem perfunctorie ac praecipitanter quomodo sacerdotes horarias preces solent. videlicet, hij qui solent, sed ita sensim ac sedulo vt interim singula sollerter expenderit, deinde notatis quibusdam idque etiam parce declarat, caetera se non temere sed iudicio comprobasse. Postremo his ipsis verbis quibus me sugillat, tantum tamen attribuit laudis quantum non hij qui de industria laudauere. Indicat enim facile quam sentiat de me magnifice qui si quid non satis exactum legerit ibi queritur spe se sua destitui, quum mihi interim supra spem accidat si vel e multis aliqua saltem edere non prorsus absurda possim.
Quanquam (vt ipse quoque vicissim non minus ingenue agam cum illo) non video cur sibi tam oculatus & quod graeci dicunt ὀξυδερκής videri debeat qui aut subabsurda quaedam in Vtopiensium institutis deprehenderit aut me in republica formanda quaedam non satis vtiliter excogitasse quasi alibi nihil vsquam gentium sit absurdi, aut quisquam vnquam philosophorum omnium, rempublicam principem aut domum denique priuatam sic ordinauerit vt nihil instituerit quod praestet immutari. Qua in re (nisi sancta esset apud me praestantissimorum virorum consecrata vetustate memoria) possem profecto e singulis aliqua proferre in quibus damnandis vniuersorum calculos essem haud dubie relaturus.
Iam quum dubitet verane res an commentitia sit, hic vero exactum ipsius iudicium requiro. Neque tamen inficias eo si de republica scribere decreuissem, ac mihi tamen venisset in mentem talis fabulae, non fuisse fortassis abhorriturum ab ea fictione qua velut melle circunlitum suauiuscule influeret in animos verum. At certe sic temperassem tamen, vt si vulgi abuti ignoratione vellem litteratioribus saltem aliqua prefixissem vestigia quibus institutum nostrum facile peruestigarent.
Itaque si nihil aliud ac nomina saltem principis, fluminis vrbis insulae posuissem talia, quae peritiores admonere possent, insulam nusquam esse, vrbem euanidam, sine aqua fluuium, sine populo esse principem, quod neque factu fuisset difficile & multo fuisset lepidius quam quod ego feci, qui nisi me fides coegisset hystoriae non sum tam stupidus vt barbaris illis vti nominibus & nihil significantibus, Vtopiae, Anydri, Amauroti, Ademi voluissem.
Caeterum mi Egidi quandoquidem aliquos esse video tam cautos vt quae nos homines simplices & creduli Hythlodaeo referente perscripsimus ea homines circumspecti ac sagaces aegre adducuntur vt credant, ne pariter mea fides apud eos cum hystoriae fide periclitari possit, gaudeo licere mihi pro meo partu dicere, quod Terentiana Mysis ait de Glycerij puero. qui ne suppositicius haberetur, Dijs Pol. inquit habeo gratias quod pariundo aliquot affuere liberae. Etenim hoc mihi quoque accidit perquam commode quod Raphael non mihi modo ac tibi illa sed multis preterea honestissimis viris atque grauissimis nescio an plura adhuc & maiora. certe neque pauciora narrauit neque minora quam nobis. quod si ne hijs quidem increduli isti credant Hythlodaeum adeant ipsum licet. neque enim adhuc mortuus est. Accepi modo e quibusdam recens e Lusitania venientibus calendis Martijs proximis tam incolumem ac vegetum fuisse hominem quam unquam alias. Exiscitentur ergo ab ipso verum, aut questionibus si libet exculpant. modo mihi intelligant operam tantum meam, non alienam etiam fidem esse prestandam.
Vale, mi charissime Petre cum vxore lepidissima & scita filiola, quibus vxor mea longam praecatur salutem.
Londino 31. Oct. 1516.