Epistula prima Clementis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistula prima Clementis
ante anno 70 AD
editio: incognita
fons: incognitus

CLEMENTIS EPISTULA AD CORINTHIOS I
Ecclesiae Dei quae Corinthi peregrinatur, vocatis sanctificatis voluntate divina per Dominum nostrum Iesum Christum. Gratia vobis et pax ab omnipotente Deo per Iesum Christum aegeatur
CAP. I.
Propter subitias et continuo se excipientes calamitates et casus adversos qui nobis acciderunt tardius, fratres animum advertimus ad res apud vos, dilecti, desideratas, et ad seditinoem impiam ac detestandam, Dei electis peregrinam et alienam, quam pauci homines temerarii et audaces in tantum amentiae accenderunt ut honorificum et illustre nomen vestrum et ab omnibus amari dignum ignominia magna afficeretur. Quis enim apud vos deversatus omni virtute plenam firmamque ac stabilem fidem vestram non probavit? sobriamque et moderatam in Christo pietatem non est admiratus? et splendidos ac liberales hospitalitatis vestrae mores non praedicavit? et perfectam certamque cognitionem vestram non beatam existimavit? Omnia enim nulla habita personae ratione a vobis agebantur et Dei legibus parebatis, praepositis vestris subditi et seniores qui sunt inter vos debito honore prosequentes. Iuvenibus ut moderata et honesta sectarentur mandabatis; mulieribus in inculpabili, honesta et casta conscientia omnia peragere iubebatis, diligentes maritos suos, prout officium postulat, et obedientiae legem servantes res domesticas cum gravitate administrantes tueri docebatis, omnio honeste se gerentes.
CAP. II
Omnes humili animo eratis, nulla re gloriantes, aliis subiecti potius quam alios vobis subicientes, lubentius dantes quam accipientes. Dei viatico contenti et ad verba cius diligenter attendentes firmati eratis corde eiusquae passionem ante oculos habebatis. Sic alta et abundanas pax cum inexplebili beneficiendi desidetio omnibud data fuit; plena etiam super omnes Spiritus Sancti effusio facta est; sanctaque volutate pleni sincera animi alacritate cum pia confidentia manus vestras ad Deum omnipotentem extendistis, supplicantes ei, ut esset erga vos animo propitio, si quid inviti peccassetis. Diu noctuque luctabamini pro universa fraternitate, ut numerum electorum Dei misericordia ducti cum indulgentia servare studeretis.
Sinceri et simplices eratis atque iniuriarum invicem immemores. Seditionem omnem et dissensionem abominabamini; proximorum delicta lugebatis; illorum defectus vestros censebatis. Benefacti nullius poenitebat vos; ad omne bonum opus paratos. Ornati virtutum plena et veneranda virtae ratione omnia in timore eius paragebatis; mandata et praecepta Domini in latitudine cordis vestri scripta erant.
CAP. III
CAP. IV
CAP. V
CAP. VI
CAP. VII
CAP. VIII
CAP. IX
CAP. X
CAP. XI
CAP. XII
CAP. XIII
CAP. XIV
CAP. XV
CAP. XVI
CAP. XVII
CAP. XVIII
CAP. XIX
CAP. XX
CAP. XXI
CAP. XXII