Jump to content

Epistulae (Marcus Tullius Cicero)/Epistulae ad Familiares/V

Unchecked
E Wikisource

I. Scr. in Gallia Cisalpina c. prid. Id. Ian. an. 62.
Q. METELLUS Q. F. CELER PRO COS. S. D. M. TULLIO CICERONI.

[recensere]

Si vales, bene est. Existimaram pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia nec absente-m umquam me abs te-ludibrio laesum iri nec Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri; quem si parum pudor ipsius defendebat, debebat vel familiae nostrae dignitas vel meum studium erga vos remque publicam satis sublevare;

Reliquum est de sestertiis centum milibus, de quibus memini mihi a te Myrina litteras esse adlatas, non mei errati sed tui; in quo peccatum videbatur esse, si modo erat, fratris et Tulli. sed cum id corrigi non posset, quod iam depositis rationibus ex provincia decessimus, credo me quidem tibi pro animi mei voluntate proque ea spe facultatum quam tum habebamus quam humanissime potuerim rescripsisse. sed neque tum me humanitat¬e litterarum mearum obligatum puto neque me tuam hodie epistulam de HS C sic accepisse ut ii accipiunt quibus epistulae per haec tempore molestae sunt