Liber II |
Bruto
[recensere]Naso Tomitanae iam non novus incola terrae
hoc tibi de Getico litore mittit opus.
Si vacat, hospitio peregrinos, Brute, libellos
excipe dumque aliquo, quolibet abde modo.
Publica non audent intra monimenta venire, 5
ne suus hoc illis clauserit auctor iter.
A, quotiens dixi: “Certa nil turpe docetis,
ite, patet castris versibus ille locus.”
Non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere
sub lare privato tutius esse putant. 10
Quaeris ubi hos possis nullo componere laeso?
Qua steterant Artes, pars vacat illa tibi.
Quid veniant novitate roges fortasse sub ipsa.
Accipe quodcumque est, dummodo non sit amor.
Invenies, quamvis non est miserabilis index, 15
non minus hoc illo triste quod ante dedi.
Rebus idem titulo differt, et epistula cui sit
non occultato nomine missa docet.
Nec vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis
Musaque ad invitos officiosa venit. 20
Quicquid id est, adiunge meis; nihil inpedit ortos
exule servatis legibus Urbe frui.
Quod metuas non est: Antoni scripta leguntur
doctus et in promptu scrinia Brutus habet.
Nec me nominibus furiosus confero tantis: 25
saeva deos contra non tamen arma tuli.
Denique Caesareo, quod non desiderat ipse,
non caret e nostris ullus honore liber.
Si dubitas de me, laudes admitte deorum
et carmen dempto nomine sume meum. 30
Adiuvat in bello pacatae ramus olivae
proderit auctorem pacis habere nihil?
Cum foret Aeneae cervix subiecta parenti,
dicitur ipsa viro flamma dedisse viam.
Fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit? 35
At patriae pater hic, ipsius ille fuit.
Ecquis ita est audax ut limine cogat abire
iactantem Pharia tinnula sistra manu?
Ante deum Martem cornu tibicen adunco
cum canit, exiguae quis stipis aera negat? 40
Scimus ab imperio fieri nil tale Dianae;
unde tamen vivat vaticinator habet.
Ipsa movent animos superorum numina nostros
turpe nec est tali credulitate capi.
En, ego pro sistro Phyrgiique foramine buxi 45
gentis Iuleae nomina sancta fero.
Vaticinor moneoque: locum date sacra ferenti;
non mihi, sed magno poscitur ille deo,
nec, quia vel merui vel sensi principis iram,
a nobis ipsum nolle putate coli. 50
Vidi ego linigerae numen violasse fatentem
Isidis Isiacos ante sedere focos.
Alter ob huic similem privatus lumine culpam
clamabat media se meruisse via.
Talia caelestes fieri praeconia gaudent, 55
ut sua quid valeant numina teste probent.
Saepe levant poenas ereptaque lumina reddunt,
cum bene peccati paenituisse vident.
Paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli,
paenitet et facto torqueor ipse meo. 60
Cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori
estque pati poenam quam meruisse minus.
Ut mihi di faveant, quibus est manifestior ipse,
poena potest demi, culpa perennis erit.
Mors faciet certe ne sim, cum venerit, exul; 65
ne non peccarim mors quoque non faciet.
Non igitur mirum, si mens mea tabida facta
de nive manantis more liquescit aquae.
Estur ut occulta vitiata teredine navis,
aequorei scopulos ut cavat unda salis, 70
roditur ut scabra positum rubigine ferrum,
conditus ut tineae carpitur ore liber,
sic mea perpetuos curarum pectora morsus,
fine quibus nullo conficiantur, habent.
Nec prius hi mentem stimuli quam vita relinquet 75
quique dolet citius quam dolor ipse cadet.
Hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent,
forsitan exigua dignus habebor ope,
inque locum Scythico vacuum mutabor ab arcu.
Plus isto duri si precer oris ero. 80
Fabio Maximo
[recensere]Maxime, qui tanti mensuram nominis inples
et geminas animi nobilitate genus,
qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti,
non omnis Fabios abstulit una dies,
forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras, 5
quisque loquar tecum certior esse velis.
Ei mihi! quid faciam? Vereor ne nomine lecto
durus et aversa cetera mente legas!
Videris! Audebo tibi me scripsisse fateri
qui, cum me poena dignum graviore fuisse 10
confiteor, possum vix graviora pati.
Hostibus in mediis interque pericula versor,
tamquam cum patria pax sit adempta mihi.
Qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas,
omnia vipereo spicula felle linunt. 15
His eques instructus perterrita moenia lustrat
more lupi clausas circumeuntis oves,
at semel intentus nervo levis arcus equino
vincula semper habens inresoluta manet;
tecta rigent fixis veluti velata sagittis 20
portaque vix firma submovet arma sera.
Adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti
et quod iners hiemi continuatur hiems.
Hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis
cumque meo fato quarta fatigat hiems. 25
Fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis
et similis morti pectora torpor habet.
Felicem Nioben, quamvis tot funera vidit,
quae posuit sensum saxea facta mali!
Vos quoque felices, quarum clamantia fratrem 30
cortice velavit populus ora novo!
Ille ego sum lignum qui non admittar in ullum;
ille ego sum frustra qui lapis esse velim.
Ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris,
amittet vires ipsa Medusa suas. 35
Vivimus ut numquam sensu careamus amaro,
et gravior longa fit mea poena mora.
Sic inconsumptum Tityi semperque renascens
non perit, ut possit saepe perire, iecur.
At, puto, cum requies medicinaque publica curae 40
somnus adest, solitis nox venit orba malis.
Somnia me terrent veros imitantia casus
et vigilant sensus in mea damna mei.
Aut ego Sarmaticas videor vitare sagittas
aut dare captivas ad fera vincla manus 45
aut, ubi decipior melioris imagine somni,
aspico patriae tecta relicta meae
et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici,
et modo cum cara coniuge multa loquor.
Sic ubi percepta est brevis et non vera voluptas, 50
peior ab admonitu fit status iste boni.
Sive dies igitur caput hoc miserabile cernit,
sive pruinosi Noctis aguntur equi,
sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis,
ignibus admotis ut nova cera solet. 55
Saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem,
ne mea Sarmaticum contegat ossa solum.
Cum subit, Augusti quae sit clementia, credo
mollia naufragiis litora posse dari.
Cum video quam sint mea fata tenacia, frangor 60
spesque levis magno victa timore cadit,
nec tamen ulterius quicquam sperove precorve
quam male mutato posse carere loco.
Aut hoc aut nihil est pro me temptare modeste
gratia quod salvo vestra pudore queat. 65
Suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae
difficilis causae mite patrocinium.
Est mala, confiteor, sed te bona fiet agente:
lenia pro misera fac modo verba fuga.
Nescit enim Caesar, quamvis deus omnia norit, 70
ultimus hic qua sit condicione locus.
Magna tenent illud numen molimina rerum,
haec est caelesti pectore cura minor,
nec vacat in qua sint positi regione Tomitae
quaerere—finitimo vix loca nota Getae— 75
aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres
cultaque Oresteae Taurica terra deae
quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister,
dura meant celeri terga per amnis equo.
Maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat, 80
Roma, nec Ausonii militis arma timet.
Dant illis animos arcus plenaeque pharetrae
quamque libet longis cursibus aptus equus
quodque sitim didicere diu tolerare famemque
quodque sequens nullas hostis habebit aquas. 85
Ira viri mitis non me misisset in istam,
si satis haec illi nota fuisset humus.
Nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste
meque minus, vitam cui dabat ipse, capi.
Noluit, ut poterat, minimo me perdere nutu: 90
nil opus est ullis in mea fata Getis.
Sed neque cur morerer quicquam mihil comperit actum,
et minus infestus quam fuit esse potest.
Tunc quoque nil fecit, nisi quod facere ipse coegi;
paene etiam merito parcior ira meo est. 95
alma nihil maius Caesare terra ferat.
Utque diu sub eo, sic sit sub Caesare terra
perque manus huius tradita gentis eat.
At tu tam placido quam nos quoque sensimus illum
iudice pro lacrimis ora resolves meis. 100
Non petito ut bene sit, sed uti male tutius utque
exilium saevo distet ab hoste meum,
quamque dedere mihi praesentia numina vitam,
non adimat stricto squalidus ense Getes,
denique, si moriar, subeam pacatius arvum 105
ossa nec a Scythica nostra premantur humo
nec male compositos, ut scilicet exule dignum,
Bistonii cineres ungula pulset equi,
et ne, si superest aliquis post funera sensus,
terreat et manes Sarmatis umbra meos. 110
Caesaris haec animum poterant audita movere,
Maxime, movissent si tamen ante tuum.
Vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures,
auxilio trepidis quae solet esse reis,
adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae 115
aequandi superis pectora flecte viri.
Non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus
quique suis homines pabula fecit equis,
sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox,
quique dolet, quotiens cogitur, esse ferox, 120
qui vicit semper, victis ut parcere posset,
clausit et aeterna civica bella sera,
multa metu poenae, poena qui pauca coercet,
et iacit invita fulmina rara manu.
Ergo tam placidas orator missus ad aures 125
ut propior patriae sit fuga nostra roga.
Ille ego sum qui te colui, quem fasta solebant
inter convivas mensa videre tuos,
ille ego qui duxi vestros Hymenaeon ad ignes
et cecini fausto carmina digna toro, 130
cuius te solitum memini laudare libellos
exceptis domino qui nocuere suo,
cui tam nonnumquam miranti scripta legebas,
ille ego de vestra cui data nupta domo est.
Hanc probat et primo dilectam semper ab aevo 135
est inter comites Marcia censa suas
inque suis habuit matertera Caesaris ante;
quarum iudicio si quam probata, proba est.
Ipsa sua melior fama laudantibus istis
Claudia divina non eguisset ope. 140
Nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos:
proxima pars vitae transilienda meae.
Sed de me ut sileam, coniunx mea sarcina vestra est:
non potes hanc salva dissimulare fide.
Confugit haec ad vos, vestras amplectitur aras— 145
iure venit cultos ad sibi quisque deos—
flensque rogat precibus lenito Caesare vestris
busta sui fiant ut propiora viri.
Rufino
[recensere]Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem,
qui miser est, ulli si suus esse potest.
Reddita confusae nuper solacia menti
auxilium nostris spemque tulere malis.
Utque Machaoniis Poeantius artibus heros 5
lenito medicam vulnere sensit opem,
sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu
admonitu coepi fortior esse tuo
et iam deficiens sic ad tua verba revixi,
ut solet infuso vena redire mero. 10
Non tamen exhibuit tantas facundia vires
ut mea sint dictis pectora sana tuis.
Ut multum demas nostrae de gurgite curae,
non minus exhausto quod superabit erit.
Tempore ducetur longo fortasse cicatrix: 15
horrent admotas vulnera cruda manus.
Non est in medico semper relevetur ut aeger:
interdum docta plus valet arte malum.
Cernis ut e molli sanguis pulmone remissus
ad Stygias certo limite ducat aquas. 20
Adferat ipse licet sacras Epidaurius herbas,
sanabit nulla vulnera cordis ore.
Tollere nodosam nescit medicina podagram
nec formidatis auxiliatur aquis.
Cura quoque interdum nulla medicabilis arte 25
aut, ut sit, longa est extenuanda mora.
Cum bene firmarunt animum praecepta iacentem
sumptaque sunt nobis pectoris arma tui,
rursus amor patriae ratione valentior omni
quod tua fecerunt scripta retexit opus. 30
Sive pium vis hoc, seu vis muliebre vocari,
confiteor misero molle cor esse mihi.
Non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat
fumum de patriis posse videre focis.
Nescio qua natale solum dulcedine cunctos 35
ducit et inmemores non sinit esse sui.
Quid melius Roma? Scythico quid frigore peius?
Huc tamen ex ista barbarus urbe fugit.
Cum bene sit clausae cavea Pandione natae,
nititur in silvas illa redire suas. 40
Adsuetos tauri saltus, adsueta leones—
nec feritas illos inpedit—antra petunt.
Tu tamen exilii morsus e pectore nostro
fomentis speras cedere posse tuis.
Effice vos ipsi ne tam mihi sitis amandi, 45
talibus ut levius sit caruisse malum.
At, puto, qua genitus fueram tellure carenti
in tamen humano contigit esse loco:
orbis in extremi iaceo desertus harenis,
fert ubi perpetuas obruta terra nives. 50
Non ager hic pomum, non dulces educat uvas,
non salices ripa, robora monte virent.
Neve fretum laudes terra magis, aequora semper
ventorum rabie solibus orba tument.
Quocumque aspicias, campi cultore carentes 55
vastaque quae nemo vindicat arva iacent.
Hostis adest dextra laevaque a parte timendus
vicinoque metu terret utrumque latus:
altera Bistonias pars est sensura sarisas,
altera Sarmatica spicula missa manu. 60
I nunc et veterum nobis exempla virorum
qui forti casum mente tulere refer
et grave magnanimi robur mirare Rutili
non usi reditus condicione dati.
Zmyrna virum tenuit, non Pontus et hostica tellus, 65
paene minus nullo Zmyrna petenda loco.
Non doluit patria Cynicus procul esse Sinopeus,
legit enim sedes, Attica terra, tuas.
Arma Neoclides qui Persica contudit armis
Argolica primam sensit in urbe fugam. 70
Pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit,
inter quas dubium quae prior esset erat.
Caede puer facta Patroclus Opunta relinquit
Thessalicamque adiit hospes Achillis humum.
Exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam 75
quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua.
Liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus,
poneret ut muros in meliore loco.
Venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus
et Teucrum Veneri grata recepit humus. 80
Quid referam veteres Romanae gentis, apud quos
exulibus tellus ultima Tibur erat?
Persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aevis
tam procul a patria est horridiorve locus.
Quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti: 85
quae facit ex dictis, non ita multa, tuis.
Nec tamen infitior, si possint nostra coire
vulnera, praeceptis posse coire tuis.
Sed vereor, ne me frustra servare labores
nec iuver admota perditus aeger ope, 90
nec loquor hoc quia sit maior prudentia nobis,
sed sum quam medico notior ipse mihi.
Ut tamen hoc ita sit, munus tua grande voluntas
ad me pervenit consuliturque boni.
Uxori
[recensere]Iam mihi deterior canis aspergitur aetas
iamque meos vultus ruga senilis arat,
iam vigor et quasso languent in corpore vires
nec iuveni lusus qui placuere iuvant
nec, si me subito videas, agnoscere possis, 5
aetatis facta est tanta ruina meae.
Confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est,
anxietas animi continuusque labor;
nam mea per longos si quis mala digerat annos,
crede mihi, Pylio Nestore maior ero. 10
Cernis ut in duris—et quid bove firmius?—arvis
fortia taurorum corpora frangat opus.
Quae numquam vacuo solita est cessare novali
fructibus adsiduis lassa senescit humus.
Occidet, ad circi si quis certamina semper 15
non intermissis cursibus ibit equus.
Firma sit illa licet, solvetur in aequore navis
quae numquam liquidis sicca carebit aquis.
Me quoque debilitat series inmensa malorum
ante meum tempus cogit et esse senem. 20
Otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis,
inmodicus contra carpit utrumque labor.
Aspice, in has partis quod venerit Aesone natus,
quam laudem a sera posteritate ferat.
At labor illius nostro leviorque minorque est, 25
si modo non verum nomina magna premunt.
Ille est in Pontum Pelia mittente profectus
qui vix Thessaliae fine timendus erat:
Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu
solis ad occasus utraque terra tremit. 30
Iunctior Haemonia est Ponto quam Roma Sinistro
et brevius quam nos ille peregit iter.
Ille habuit comites primos telluris Achivae,
at nostram cuncti destituere fugam.
Nos fragili ligno vastum sulcavimus aequor, 35
quae tulit Aesoniden, densa carina fuit.
Nec mihi Tiphys erat rector nec Agenore natus
quas fugerem docuit quas sequererque vias.
Illum tutata est cum Pallade regia Iuno:
defendere meum numina nulla caput. 40
Illum furtivae iuvere Cupidinis artes
quas a me vellem non didicisset amor.
Ille domum rediit, nos his moriemur in arvis,
perstiterit laesi si gravis ira dei.
Durius est igitur nostrum, fidissima coniunx, 45
illo quod subiit Aesone natus opus.
Te quoque, quam iuvenem discedens Urbe reliqui,
credibile est nostris insenuisse malis.
O! ego—di faciant!—talem te cernere possim,
caraque mutatis oscula ferre comis 50
amplectique meis corpus non pingue lacertis
et “Gracile hoc fecit” dicere “cura mei”
et narrare meos flenti flens ipse labores
sperato numquam conloquioque frui
turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna, 55
dis veris, memori debita ferre manu!
Memnonis hanc utinam, lenito principe, mater
quam primum roseo provocet ore diem!
Cottae Maximo
[recensere]Ille tuos quondam non ultimus inter amicos
ut sua verba legas, Maxime, Naso rogat,
in quibus ingenium desiste requirere nostrum,
nescius exilii ne videare mei.
Cernis ut ignavum corrumpant otia corpus, 5
ut capiant vitium, ni moveantur, aquae.
Et mihi si quis erat ducendi carminis usus,
deficit estque minor factus inerte situ.
Haec quoque quae legitis, si quid mihi, Maxime, credis,
scribimus invita vixque coacta manu. 10
Non libet in talis animum contendere curas
nec venit ad duros Musa vocata Getas.
Ut tamen ipse vides, luctor deducere versum,
sed non fit fato mollior ille meo.
Cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno 15
me quoque, qui feci, iudice digna lini.
Nec tamen emendo; labor hic quam scribere maior
mensque pati durum sustinet aegra nihil.
Scilicet incipiam lima mordacius uti
et sub iudicium singula verba vocem. 20
Torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum
confluat et frondes Alpibus addat Atho.
Parcendum est animo miserabile vulnus habenti:
subducunt oneri colla perusta boves.
At, puto, fructus adest, iustissima causa laborum, 25
et sata cum multo fenore reddit ager.
Tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum
profuit—atque utinam non nocuisset!—opus.
Cur igitur scribam miraris. Miror et ipse
et tecum quaero saepe quid inde petam. 30
An populus vere sanos negat esse poetas
sumque fides huius maxima vocis ego
qui, sterili totiens cum sim deceptus ab arvo,
damnosa persto condere semen humo?
Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum 35
tempus et adsueta ponere in arte iuvat.
Saucius eiurat pugnam gladiator et idem
inmemor antiqui vulneris arma capit.
Nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis
et ducit remos qua modo navit aqua. 40
Sic ego constanter studium non utile servo
et repeto nollem quas coluisse deas.
Quid potius faciam? Non sum qui segnia ducam
otia: mors nobis tempus habetur iners.
Nec iuvat in lucem nimio marcescere vino 45
nec tenet incertas alea blanda manus.
Cum dedimus somno quas corpus postulat horas,
quo ponam vigilans tempora longa modo?
Moris an oblitus patrii contendere discam
Sarmaticos arcus et trahar arte loci? 50
Hoc quoque me studium prohibent adsumere vires
mensque magis gracili corpore nostra valet.
Cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est
artibus his quae nil utilitatis habent.
Consequor ex illis casus oblivia nostri: 55
hanc messem satis est si mea reddit humus.
Gloria vos acuat; vos, ut recitata probentur
carmina, Pieriis invigilate choris.
Quod venit ex facili satis est componere nobis,
et nimis intenti causa laboris abest. 60
Cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
An verear ne non adprobet illa Getes?
Forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum
ingenio nullum maius habere meo.
Hoc ubi vivendum est, satis est, si consequor arvo, 65
inter inhumanos esse poeta Getas.
Quo mihi diversum fama contendere in orbem?
Quem fortuna dedit, Roma sit ille locus.
Hoc mea contenta est infelix Musa theatro.
Hoc merui, magni sic voluere dei. 70
Nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis
quo Boreas penna deficiente venit.
Dividimur caelo quaeque est procul urbe Quirini
aspicit hirsutos comminus ursa Getas.
Per tantum terrae, tot aquas vix credere possum 75
indicium studii transiluisse mei.
Finge legi, quodque est mirabile, finge placere:
auctorem certe res iuvat ista nihil.
Quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae
aut ubi Taprobanen Indica tingit aqua? 80
Altius ire libet? Si te distantia longe
Pleiadum laudent signa, quid inde feras?
Sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc
famaque cum domino fugit ab Urbe suo,
vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est, 85
nunc quoque de nostra morte tacere reor.
Graecino
[recensere]Ecquid, ut audisti—nam te diversa tenebat
terra—meos casus, cor tibi triste fuit?
Dissimules metuasque licet, Graecine, fateri,
si bene te novi, triste fuisse liquet.
Non cadit in mores feritas inamabilis istos 5
nec minus a studiis dissidet illa tuis.
Artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est,
pectora mollescunt asperitasque fugit;
nec quisquam meliore fide complectitur illas,
qua sinit officium militiaeque labor. 10
Certe ego cum primum potui sentire quid essem,
—nam fuit attonito mens mea nulla diu—
hoc quoque fortunam sensi quod amicus abesses,
qui mihi praesidium grande futurus eras.
Tecum tunc aberant aegrae solacia mentis 15
magnaque pars animi consiliique mei.
At nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam
adloquioque iuva pectora nostra tuo,
quae, non mendaci si quicquam credis amico,
stulta magis dici quam scelerata decet. 20
Nec breve nec tutum peccati quae sit origo
scribere: tractari vulnera nostra timent.
Qualicumque modo mihi sunt ea facta, rogare
desine; non agites, si qua coire velis.
Quidquid id est, ut non facinus, sic culpa vocanda est: 25
omnis an in magnos culpa deos scelus est?
Spes igitur menti poenae, Graecine, levandae
non est ex toto nulla relicta meae.
Haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras,
in dis invisa sola remansit humo. 30
Haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus
liberaque a ferro crura futura putet.
Haec facit ut, videat cum terras undique nullas,
naufragus in mediis brachia iactet aquis.
Saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit 35
nec spes huic vena deficiente cadit.
Carcere dicuntur clausi sperare salutem
atque aliquis pendens in cruce vota facit.
Haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis
non est proposita passa perire nece. 40
Me quoque conantem gladio finire dolorem
arguit iniecta continuitque manu:
“Quid” que “facis? lacrimis opus est, non sanguine”, dixit
“saepe per has flecti principis ira solet”.
Quamvis est igitur meritis indebita nostris, 45
magna tamen spes est in bonitate dei.
Qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare
confer et in votum tu quoque verba meum.
Inque Tomitana iaceam tumulatus harena,
si te non nobis ista vovere liquet. 50
Nam prius incipient turris vitare columbae,
antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas
quam male se praestet veteri Graecinus amico.
Non ita sunt fatis omnia versa meis.
Messalino
[recensere]Littera pro verbis tibi, Messaline, salutem
quam legis a saevis attulit usque Getis.
Indicat auctorem locis? An nisi nomine lecto
haec me Nasonem scribere verba latet?
Ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum, 5
me tamen excepto, qui precor esse tuus?
Di procul a cunctis qui te venerantur amantque
huius notitiam gentis habere velint.
Nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas
vivere, si vita est mortis habenda genus. 10
Nos premat aut bello tellus aut frigore caelum
truxque Getes armis, grandine pugnet hiems,
nos habebat regio nec pomo feta nec uvis
et cuius nullum cesset ab hoste latus.
Cetera sit sospes cultorum turba tuorum, 15
in quibus, ut populo, pars ego parva fui.
Me miserum, si tu verbis offenderis istis
nosque negas ulla parte fuisse tuos!
Idque sit ut verum, mentito ignoscere debes.
Nil demit laudi gloria nostra tuae. 20
Quis se Caesaribus notus non fingit amicum?
Da veniam fasso, tu mihi Caesar eras.
Nec tamen inrumpo quo non licet ire satisque est
atria si nobis non patuisse negas.
Utque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno 25
nempe salutaris quam prius ore minus.
Nec tuus est genitor nos infitiatus amicos,
hortator studii causaque faxque mei,
cui nos et lacrimas, supremum in funere munus,
et dedimus medio scripta canenda foro. 30
Adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore
quantus in Atridis Tyndaridisque fuit:
is me nec comitem nec dedignatus amicum est,
si tamen haec illi non nocitura putas;
si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor: 35
clausa mihi potius tota sit ista domus.
Sed neque claudenda est et nulla potentia vires
praestandi ne quid peccet amicus habet.
Et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari,
sic facinus nemo nescit abesse mihi. 40
Quod nisi delicti pars excusabilis esset,
parva relegari poena futura fuit.
Ipse sed hoc vidit, qui pervidet omnia, Caesar,
stultitiam dici crimina posse mea.
Quaque ego permisi quaque est res passa pepercit 45
usus et est modice fulminis igne sui.
Nec vitam nec opes nec ademit posse reverti,
si sua per vestras victa sit ira preces.
At graviter cecidi. Quid enim mirabile, si quis
a Iove percussus non leve vulnus habet? 50
Ipse suas etiam vires inhiberet Achilles,
missa gravis ictus Pelias hasta dabat.
Iudicium nobis igitur cum vindicis adsit,
non est cur tua me ianua nosse neget.
Culta quidem, fateor, citra quam debuit illa est, 55
sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis.
Nec tamen officium sensit domus altera nostrum:
hic illic vestro sub lare semper eram.
Quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum,
ius aliquod tecum fratris amicus habet. 60
Quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper,
sic est fortunae promeruisse tuae?
Quod si permittis nobis suadere quid optes,
ut des quam reddas plura precare deos.
Idque facis, quantumque licet meminisse, solebas 65
officii causa pluribus esse dati.
Quo libet in numero me, Messaline, repone,
sim modo pars vestrae non aliena domus,
et mala Nasonem, quoniam meruisse videtur,
si non ferre doles, at meruisse dole. 70
Severo
[recensere]A tibi dilecto missam Nasone salutem
accipe, pars animae magna, Severe, meae.
Neve roga quid agam. Si persequar omnia, flebis:
summa satis nostri si tibi nota mali.
Vivimus adsiduis expertes pacis in armis 5
dura pharetrato bella movente Geta.
Deque tot expulsis sum miles in exule solus:
tuta—nec invideo—cetera turba latet.
Quoque magis nostros venia dignere libellos,
haec in procinctu carmina facta leges. 10
Stat vetus urbs, ripae vicina binominis Histri,
moenibus et positu vix adeunda loci.
Caspius Aegisos, de se si credimus ipsis,
condidit et proprio nomine dixit opus.
Hanc ferus Odrysiis inopino Marte peremptis 15
cepit et in regem sustulit arma Getes.
Ille memor magni generis virtute quod auget,
protinus innumero milite cinctus adest
nec prius abscessit merita quam caede nocentum.
At tibi, rex aevo, detur, fortissime nostro, 20
semper honorata sceptra tenere manu,
teque, quod et praestat—quid enim tibi plenius optem?—
Martia cum magno Caesare Roma probet.
Sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis,
accedant nostris saeva quod arma malis. 25
Ut careo vobis, Stygias detrusus in oras,
quattuor autumnos Pleias orta facit.
Nec tu credideris urbanae commoda vitae
quaerere Nasonem: quaerit et illa tamen.
Nam modo vos animo, dulces, reminiscor, amici, 30
nunc mihi cum cara coniuge nata subit,
aque domo rursus pulchrae loca vertor ad Urbis
cunctaque mens oculis pervidet illa suis.
Nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra,
nunc subit aequata porticus omnis humo, 35
gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos
stagnaque et euripi Virgineusque liquor.
At, puto, sic Urbis misero est erepta voluptas,
quolibet ut saltem rure frui liceat!
Non meus amissos animus desiderat agros 40
ruraque Paeligno conspicienda solo
nec quos piniferis positos in collibus hortos
spectat Flaminiae Clodia iuncta viae,
quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam
ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas, 45
sunt ubi, si vivunt, nostra quoque consita quaedam,
sed non et nostra poma legenda manu.
Pro quibus amissis utinam contingere possit
hic saltem profugo glaeba colenda mihi!
Ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas, 50
ipse velim baculo pascere nixus oves.
Ipse ego, ne solitis insistant pectora curis,
ducam ruricolas sub iuga curva boves
et discam Getici quae norunt verba iuvenci
adsuetas illis adiciamque minas. 55
Ipse manu capulum pressi moderatus aratri
experiar mota spargere semen humo.
Nec dubitem longis purgare ligonibus herbas
et dare iam sitiens quas bibat hortus aquas.
Unde sed hoc nobis minimum quos inter et hostem 60
discrimen murus clausaque porta facit?
At tibi nascenti, quod toto pectore laetor,
nerunt fatales fortia fila deae.
Te modo Campus habet, densa modo porticus umbra,
nunc in quo ponis tempora rara forum; 65
Umbria nunc revocat nec non Albana petentem
Appia ferventi ducit in arva rota.
Forsitan hic optes ut iustam subprimat iram
Caesar et hospitium sit tua villa meum.
A! nimium est quod, amice, petis, moderatius opta 70
et voti quaeso contrahe vela tui.
Terra velim propior nullique obnoxia bello
detur: erit nostris pars bona dempta malis.
Cottae Maximo
[recensere]Quae mihi de rapto tua venit epistula Celso
protinus est lacrimis umida facta meis,
quodque nefas dictu fieri nec posse putavi,
invitis oculis littera lecta tua est.
Nec quicquam ad nostras pervenit acerbius aures, 5
ut sumus in Ponto, perveniatque precor.
Ante meos oculos tamquam praesentis imago
haeret et extinctum vivere fingit amor.
Saepe refert animus lusus gravitate carentes,
seria cum liquida saepe peracta fide. 10
Nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis
quae vellem vitae summa fuisse meae,
cum domus ingenti subito mea lapsa ruina
concidit in domini procubuitque caput.
Adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit, 15
Maxime, Fortunae nec fuit ipse comes.
Illum ego non aliter flentem mea funera vidi
ponendus quam si frater in igne foret.
Haesit in amplexu consolatusque iacentem est
cumque meis lacrimis miscuit usque suas. 20
O quotiens vitae custos invisus amarae
continuit promptas in mea fata manus!
O quotiens dixit: “Placabilis ira deorum est:
vive nec ignosci tu tibi posse nega!”
Vox tamen illa fuit celeberrima: “Respice quantum 25
debeat auxilium Maximus esse tibi.
Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit
ne sit ad extremum Caesaris ira tenax,
cumque suis fratris vires adhibebit et omnem,
quo levius doleas, experietur opem.” 30
Haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae:
quae tu ne fuerint, Maxime, vana cave.
Huc quoque venturum mihi se iurare solebat
non nisi te longae ius sibi dante viae.
Nam tua non alio coluit penetralia ritu 35
terrarum dominos quam colis ipse deos.
Crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,
non fuit e multis quolibet ille minor,
si modo non census nec clarum nomen avorum,
sed probitas magnos ingeniumque facit. 40
Iure igitur lacrimas Celso libamus adempto,
cum fugerem, vivo quas dedit ille mihi;
carmina iure damus raros testantia mores,
ut tua venturi nomina, Celse, legant.
Hoc est quod possum Geticis tibi mittere ab arvis; 45
hoc solum est istic quod licet esse meum.
Funera non potui comitae nec ungere corpus
atque tuis toto dividor orbe rogis.
Qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas,
praestitit officium Maximus omne tibi. 50
Ille tibi exequias et magni funus honoris
fecit et in gelidos vertit amoma sinus
diluit et lacrimis maerens unguenta profusis
ossaque vicina condita texit humo.
Qui quoniam extinctis quae debet praestat amicis, 55
et nos extinctis adnumerare potest.
Flacco
[recensere]Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem,
mittere rem si quis qua caret ipse potest.
Longus enim curis vitiatum corpus amaris
non patitur vires languor habere suas.
Nec dolor ullus adest nec febribus uror anhelis 5
et peragit soliti vena tenoris iter.
Os hebes est positaeque movent fastidia mensae
et queror, invisi cum venit hora cibi.
Quod mare, quod tellus adpone, quod educat aer,
nil ibi quod nobis esuriatur erit. 10
Nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum,
det mihi formosa gnava Iuventa manu,
non tamen exacuet torpens sapor ille palatum
stabit et in stomacho pondus inerte diu.
Haec ego non ausim, cum sint verissima, cuivis 15
scribere, delicias ne mala nostra vocet.
Scilicet is status est, ea rerum forma mearum
deliciis etiam possit ut esse locus!
Delicias illi precor has contingere, si quis
ne mihi sit levior Caesaris ira timet. 20
Is quoque qui gracili cibus est in corpore somnus
non alit officio corpus inane suo,
sed vigilo vigilantque mei sine fine dolores,
quorum materiam dat locus ipse mihi.
Vix igitur possis visos agnoscere vultus 25
quoque ierit quaeras qui fuit ante color.
Parvus in exiles sucus mihi pervenit artus
membraque sunt cera pallidiora nova.
Non haec inmodico contraxi damna Lyaeo:
scis mihi quam solae paene bibantur aquae. 30
Non epulis oneror, quarum si tangar amore,
est tamen in Geticis copia nulla locis.
Nec vires adimit Veneris damnosa voluptas:
non solet in maestos illa venire toros.
Unda locusque nocent et causa valentior istis, 35
anxietas animi, quae mihi semper adest.
Haec nisi tu pariter simili cum fratre levares,
vix mens tristitiae nostra tulisset onus.
Vos estis fracto tellus non dura phaselo
quamque negant multi vos mihi fertis opem. 40
Ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa,
Caesaris offensum dum mihi numen erit.
Qui meritam nobis minuat, non finiat iram,
suppliciter vestros quisque rogate deos.