Jump to content

Epistulae ex Ponto/Liber IV

Unchecked
E Wikisource
 Liber III

Sex. Pompeio

[recensere]

Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo
debitor est vitae qui tibi, Sexte, suae.
Qui seu non prohibes a me tua nomina poni,
accedet meritis haec quoque summa tuis,
sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor,  5
delicti tamen est causa probanda mei.
Non potuit mea mens quin esset gratia teneri:
sit precor officio non gravis ira pio.
O, quotiens ego sum libris mihi visus ab istis
inpius, in nullo quod legere loco!  10
O, quotiens, alii vellem cum scribere, nomen
rettulit in ceras inscia dextra tuum!
Ipse mihi placuit mendis in talibus error
et vix invita facta litura manu est.
“Viderit ad summam, dixi, licet ipse queratur!  15
a! pudet offensam non meruisse prius.”
Da mihi, si quid ea est, hebetantem pectora Lethen,
oblitus potero non tamen esse tui,
idque sinas, oro, nec fastidita repellas
verba nec officio crimen inesse putes,  20
et levis haec meritis referatur gratia tantis;
si minus, invito te quoque gratus ero.
Numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus
nec mihi munificas arca negavit opes.
Nunc quoque nil subitis clementia territa fatis  25
auxilium vitae fertque feretque meae.
Unde, rogas forsan, fiducia tanta futuri
sit mihi? Quod fecit, quisque tuetur opus.
Ut Venus artificis labor est et gloria Coi,
aequoreo madidas quae premit imbre comas,  30
arcis ut Actaeae vel eburna vel aerea custos
bellica Phidiaca stat dea facta manu,
vindicat ut Calamis laudem quos fecit equorum,
ut similis verae vacca Myronis opus,
sic ego sum rerum non ultima, Sexte, tuarum  35
tutelaeque feror munus opusque tuae.

Severo

[recensere]

Quod legis, o vates magnorum maxime regum,
venit ab intonsis usque, Severe, Getis,
cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos,
si modo permittis dicere vera, pudet.
Orba tamen numeris cessavit epistula numquam  5
ire per alternas officiosa vices.
Carmina sola tibi memorem testantia curam
non data sunt: quid enim quae facis ipse darem?
Quis mel Aristaeo, quis Baccho vina Falerna,
Triptolemo fruges, poma det Alcinoo?  10
Fertile pectus habes interque Helicona colentes
uberius nulli provenit ista seges.
Mittere ad hunc carmen frondes erat addere silvis.
Haec mihi cunctandi causa, Severe, fuit.
Nec tamen ingenium nobis respondet ut ante,  15
sed siccum sterili vomere litus aro.
Scilicet ut limus venas excaecet in undis
laesaque subpresso fonte resistit aqua,
pectora sic mea sunt limo vitiata malorum
et carmen vena pauperiore fluit.  20
Si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum,
esset, crede mihi, factus et ille Getes.
Da veniam fasso, studiis quoque frena remisi
ducitur et digitis littera rara meis.
Inpetus ille sacer qui vatum pectora nutrit,  25
qui prius in nobis esse solebat, abest.
Vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae
inponit pigras paene coacta manus,
parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas
est mihi nec numeris nectere verba iuvat.  30
sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos,
principium nostri res sit ut ista mali,
sive quod in tenebris numerosos ponere gestus
quodque legas nulli scribere carmen idem est:
excitat auditor studium laudataque virtus  35
crescit et inmensum gloria calcar habet.
Hic mea cui recitem nisi flavis scripta Corallis
quasque alias gentes barbarus Hister habet?
Sed quid solus agam quaque infelicia perdam
otia materia subripiamque diem?  40
Nam quia nec vinum nec me tenet alea fallax
per quae clam tacitum tempus abire solet
nec me—quod cuperem, si per fera bella liceret—
oblectat cultu terra novata suo,
quid nisi Pierides, solacia frigida, restant,  45
non bene de nobis quae meruere deae?
At tu, cui bibitur felicius Aonius fons,
utiliter studium quod tibi cedit ama
sacraque Musarum merito cole, quodque legamus
huc aliquod curae mitte recentis opus.  50

Ad ingratum

[recensere]

Conquerar an taceam? Ponam sine nomine crimen
an notum qui sis omnibus esse velim?
Nomine non utar, ne commendere querela,
quaeraturque tibi carmine fama meo.
Dum mea puppis erat valida fundata carina,  5
qui mecum velles currere primus eras.
Nunc, quia contraxit vultum Fortuna, recedis,
auxilio postquam scis opus esse tuo.
Dissimulas etiam nec me vis nosse videri
quisque sit audito nomine Naso rogas.  10
Ille ego sum, quamquam non vis audire, vetusta
paene puer puero iunctus amicitia,
ille ego qui primus tua seria nosse solebam
et tibi iucundis primus adesse locis,
ille ego convictor densoque domesticus usu,  15
ille ego iudiciis unica Musa tuis,
ille ego sum qui nunc an vivam, perfide, nescis,
cura tibi de quo quaerere nulla fuit.
Sive fui numquam carus, simulasse fateris,
seu non fingebas, inveniere levis.  20
Aut age, dic aliquam quae te mutaverit iram.
Nam nisi iusta tua est, iusta querela mea est.
Quod te nunc crimen similem vetat esse priori?
An crimen, coepi quod miser esse, vocas?
Si mihi rebus opem nullam factisque ferebas,  25
venisset verbis charta notata tribus.
Vix equidem credo, sed et insultare iacenti
te mihi nec verbis parcere fama refert.
Quid facis, a! demens? Cur, si Fortuna recedat,
naufragio lacrimas eripis ipse tuo?  30
Haec dea non stabili quam sit levis orbe fatetur,
quae summum dubio sub pede semper habet.
Quolibet est folio, quavis incertior aura.
Par illi levitas, improbe, sola tua est.
Omnia sunt hominum tenui pendentia filo  35
et subito casu quae valuere ruunt.
Divitis audita est cui non opulentia Croesi?
Nempe tamen vitam captus ab hoste tulit.
Ille Syracosia modo formidatus in urbe
vix humili durum reppulit ante famem.  40
Quid fuerat Magno maius? Tamen ille rogavit
submissa fugiens voce clientis opem,
cuique viro totus terrarum paruit orbis
Ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho,
quo victrix totiens consule Roma fuit,  45
in caeno Marius iacuit cannaque palustri
pertulit et tanto multa pudenda viro.
Ludit in humanis divina potentia rebus
et certam praesens vix feret hora fidem.
“Litus ad Euxinum” si quis mihi diceret “ibis  50
et metues arcu ne feriare Getae”,
“I, bibe” dixissem “purgantes pectora sucos
quicquid et in tota nascitur Anticyra.”
Sum tamen haec passus nec, si mortalia possem,
et summi poteram tela cavere dei.  55
Tu quoque fac timeas et quae tibi laeta videntur,
dum loqueris, fieri tristia posse puta.

Sex. Pompeio

[recensere]

Nulla dies adeo est australibus umida nimbis,
non intermissis ut fluat imber aquis;
nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo
mixta ferre duris utilis herba rubis.
Nil adeo fortuna gravis miserabile fecit  5
ut minuant nulla gaudia parte malum.
Ecce domo patriaque carens oculisque meorum,
naufragus in Getici litoris actus aquas,
qua tamen inveni vultum diffundere causa
possim fortunae nec meminisse meae.  10
Nam mihi cum fulva solus spatiarer harena,
visa est a tergo penna dedisse sonum.
Respicio nec erat corpus quod cernere possum,
verba tamen sunt haec aure recepta mea:
“En ego laetarum venio tibi nuntia rerum,  15
Fama per inmensas aere lapsa vias:
consule Pompeio, quo non tibi carior alter,
candidus et felix proximus annus erit!”
Dixit et, ut laeto Pontum rumore replevit,
ad gentes alias hinc dea vertit iter,  20
at mihi dilapsis inter nova gaudia curis
excidit asperitas huius iniqua loci.
Ergo ubi, Iane biceps, longum reseraveris annum
pulsus et a sacro mense December erit,
purpura Pompeium summi velabit honoris,  25
ne titulis quicquam debeat ille suis.
Cernere iam videor rumpi paene atria turba
et populum laedi deficiente loco
templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri
et fieri faciles in tua vota deos,  30
colla boves niveos certae praebere securi,
quos aluit campis herba Falisca suis,
cumque deos omnes, tum quos inpensius aequos
esse tibi cupias, cum Iove Caesar erunt.
Curia te excipiet patresque e more vocati  35
intendent aures ad tua verba suas.
Hos ubi facundo tua vox hilaraverit ore,
utque solet, tulerit prospera verba dies
egeris et meritas superis cum Caesare grates
—qui causam, facias cur ita saepe, dabit!—,  40
inde domum repetes toto comitante senatu
officium populi vix capiente domo.
Me miserum, turba quod non ego cernar in illa
nec potuerunt istis lumina nostra frui!
Quod licet, absentem qua possum mente videbo;  45
aspiciet vultus consulis illa sui.
Di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum
nomen et “Heu!” dicas “quid miser ille facit?”
Haec tua pertulerit si quis mihi verba, fatebor
protinus exilium mollius esse meum.  50

Sex. Pompeio

[recensere]

Ite, leves elegi, doctas ad consulis aures
verbaque honorato ferte legenda viro.
Longa via est nec vos pedibus proceditis aequis
tectaque brumali sub nive terra latet.
Cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum  5
et maris Ionii transieritis aquas,
luce minus decima dominam venietis in Urbem,
ut festinatum non faciatis iter.
Protinus inde domus vobis Pompeia petatur:
non est Augusto iunctior ulla foro.  10
Si quis, ut in populo, qui sitis et unde requiret,
nomina decepta quaelibet aure ferat.
Ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri
vera, minus certe ficta timoris habent.
Copia nec vobis nullo prohibente videndi  15
consulis, ut limen contigeritis, erit:
aut reget ille suos dicendo iura Quirites,
conspicuum signis cum premet altus ebur,
aut populi reditus positam componet ad hastam
et minui magnae non sinet urbis opes,  20
aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati,
de tanto dignis consule rebus aget,
aut feret Augusto solitam natoque salutem
deque parum noto consulet officio
tempus et his vacuum Caesar Germanicus omne  25
auferet: a magnis hunc colit ille deis.
Cum tamen a turba rerum requieverit harum,
ad vos mansuetas porriget ille manus
quidque parens ego vester agam fortasse requiret.
Talia vos illi reddere verba volo:  30
“Vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur
quam prius a miti Caesare munus habet.
Te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre
barbariae tutas exhibuisse vias.
Sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,  35
effectum cura pectoris esse tui.
Addita praeterea vitae quoque multa tuendae
munera, ne proprias attenuaret opes.
Pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat
se fore mancipii tempus in omne tui.  40
Nam prius umbrosa carituros arbore montes
et freta velivolas non habitura rates
fluminaque in fontes cursu reditura supino
gratia quam meriti possit abire tui.”
Haec ubi dixeritis, servet sua dona rogate!  45
Sic fuerit vestrae causa peracta viae.

Bruto

[recensere]

Quam legis, ex illis tibi venit epistula, Brute,
Nasonem nolles in quibus esse locis,
sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum.
Ei mihi! plus illud quam tua vota valet.
In Scythia nobis quinquennis olympias acta est;  5
iam tempus lustri transit in alterius.
Perstat enim Fortuna tenax votisque malignum
opponit nostris insidiosa pedem.
Certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, mortis—
nec fuero tanti!—me reor esse tuae.  10
Iam timeo nostram cuiquam mandare salutem;
ipsum morte tua concidit auxilium.
Coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae,
spem nostram terras deseruitque simul.
Quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti  15
vestra procul positus carmen in ora dedi.
Quae prosit pietas utinam mihi sitque malorum
iam modus et sacrae mitior ira domus!
Te quoque idem liquido possum iurare precari,
o mihi non dubia cognite Brute nota.  20
Nam cum praestiteris verum mihi semper amorem,
hic tamen adverso tempore crevit amor,
quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret
passuros poenam crederet esse duos.
Lenem te miseris genuit natura nec ulli  25
mitius ingenium quam tibi, Brute, dedit,
ut, qui quid valeas ignoret Marte forensi,
posse tuo peragi vix putet ore reos.
Scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur,
supplicibus facilem, sontibus esse trucem.  30
Cum tibi suscepta est legis vindicta severae,
verba velut tinctum singula virus habent.
Hostibus eveniat quam sis violentus in armis
sentire et linguae tela subire tuae
quae tibi tam tenui cura limantur ut omnes  35
istius ingenium corporis esse negent.
At si quem laedi fortuna cernis iniqua,
mollior est animo femina nulla tuo.
Hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum
notitiam pars est infitiata mei.  40
Inmemor illorum, vestri non inmemor umquam
qui mala solliciti nostra levatis ero.
Et prius hic nimium nobis conterminus Hister
in caput Euxino de mare vertet iter,
utque Thyesteae redeant si tempora mensae,  45
Solis ad Eoas currus agetur aquas,
quam quisquam vestrum qui me doluistis ademptum
arguat ingratum non meminisse sui.

Vestali

[recensere]

Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas,
ut positis reddas iura sub axe locis,
aspicis en praesens quali iaceamus in arvo,
nec me testis eris falsa solere queri.
Accedet voci per te non inrita nostrae,  5
Alpinus iuvenis regibus orte, fides.
Ipse vides certe glacie concrescere Pontum,
ipse vides rigido stantia vina gelu;
ipse vides onerata ferox ut ducat Iazyx
per medias Histri plaustra bubulcus aquas.  10
Aspicis et mitti sub adunco toxica ferro
et telum causas mortis habere duas.
Atque utinam pars haec tantum spectata fuisset,
non etiam proprio cognita Marte tibi!
Tendisti ad primum per densa pericula pilum,  15
contigit ex merito qui tibi nuper honor.
Sit licet hic titulus plenus tibi fructibus, ingens
ipsa tamen virtus ordine maior erit.
Non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam
puniceam Getico sanguine fecit aquam.  20
Non negat Aegisos, quae te subeunte recepta
sensit in ingenio nil opis esse loci.
Nam, dubium positu melius defensa manune,
urbs erat in summo nubibus aequa iugo.
Sithonio regi ferus interceperat illam  25
hostis et ereptas victor habebat opes,
donec fluminea devecta Vitellius unda
intulit exposito milite signa Getis.
At tibi, progenies alti fortissima Donni,
venit in adversos impetus ire viros.  30
Nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis,
fortia ne possint facta latere caves
ingentique gradu contra ferrumque locumque
saxaque brumali grandine plura subis.
Nec te missa super iaculorum turba moratur  35
nec quae vipereo tela curore madent.
Spicula cum pictis haerent in casside pennis
parsque fere scuti vulnere nulla vacat.
Nec corpus cunctos feliciter effugit ictus,
sed minor est acri laudis amore dolor.  40
Talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax
dicitur Hectoreas sustinuisse faces.
Ut propius ventum est admotaque dextera dextrae
resque fero potuit comminus ense geri,
dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic  45
quotque neci dederis quosque quibusque modis.
Ense tuo factos calcabas victor acervos
inpositoque Getes sub pede multus erat.
Pugnat ad exemplum primi minor ordine pili
multaque fert miles vulnera, multa facit.  50
Sed tantum virtus alios tua praeterit omnes
ante citos quantum Pegasus ibat equos.
Vincitur Aegisos testataque tempus in omne
sunt tua, Vestalis, carmine facta meo.

Suillio

[recensere]

Littera sera quidem, studiis exculte Suilli,
huc tua pervenit, sed mihi grata tamen,
qua pia si possit superos lenire rogando
gratia, laturum te mihi dicis opem.
Ut iam nil praestes, animi sum factus amici  5
debitor et meritum velle iuvare voco.
Inpetus iste tuus longus modo duret in aevum,
neve malis pietas sit tua lassa meis!
Ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis,
quae semper maneant inlabefacta precor.  10
Nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est,
et quae te generum, me vocat illa virum.
Ei mihi, si lectis vultum tu versibus istis
ducis et adfinem te pudet esse meum!
At nihil hic dignum poteris reperire pudore  15
praeter Fortunam, quae mihi caeca fuit.
Seu genus excutias, equites ab origine prima
usque per innumeros inveniemur avos;
sive velis qui sint mores inquirere nostri,
errorem misero detrahe, labe carent.  20
Tu modo si quid agi sperabis posse precando,
quos colis exora supplice voce deos.
Di tibi sint Caesar iuvenis: tua numina placa!
hac certe nulla est notior ara tibi.
Non sinit illa sui vanas antistitis umquam  25
esse preces: nostris hinc pete rebus opem!
Quamlibet exigua si nos ea iuverit aura,
obruta de mediis cumba resurget aquis.
Tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis,
et valeant quantum numina testis ero.  30
Nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum
marmore: carpsit opes illa ruina meas.
Templa domus facient vobis urbesque beatae,
Naso suis opibus, carmine gratus erit.
Parva quidem fateor pro magnis munera reddi,  35
cum pro concessa verba salute damus.
Sed qui quam potuit dat maxima, gratus abunde est
et finem pietas contigit illa suum.
Nec quae de parva pauper dis libat acerra,
tura minus grandi quam data lance valent  40
agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco
victima Tarpeios inficit icta focos.
Nec tamen officio vatum per carmina facto
principibus res est aptior ulla viris.
Carmina vestrarum peragunt praeconia laudum  45
neve sit actorum fama caduca cavent.
Carmine fit vivax virtus expersque sepulcri
notitiam serae posteritatis habet.
Tabida consumit ferrum lapidemque vetustas
nullaque res maius tempore robur habet.  50
Scripta ferunt annos: scriptis Agamemnona nosti
et quisquis contra vel simul arma tulit.
Quis Thebas septemque duces sine carmine nosset
et quicquid post haec, quicquid et ante fuit?
Di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt  55
tantaque maiestas ore canentis eget.
Sic Chaos ex illa naturae mole prioris
digestum partes scimus habere suas;
sic adfectantes caelestia regna Gigantes
ad Styga nimbifero vindicis igne datos;  60
sic victor laudem superatis Liber ab Indis,
Alcides capta traxit ab Oechalia,
et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris,
sacrarunt aliqua carmina parte tuum.
Si quid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro  65
restat in ingenio, serviet omne tibi.
Non potes officium vatis contemnere vates:
iudicio pretium res habet ista tuo.
Quod nisi te nomen tantum ad maiora vocasset,
gloria Pieridum summa futurus eras.  70
Sed dare materiam nobis quam carmina maius,
nec tamen ex toto deserere illa potes.
Nam modo bella geris, numeris modo verba coerces,
quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit.
Utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est,  75
sed venit ad sacras nervus uterque manus,
sic tibi nec docti desunt nec principis artes,
mixta sed est animo cum Iove Musa tuo.
Quae quoniam nec nos unda submovit ab illa,
ungula Gorgonei quam cava fecit equi,  80
prosit opemque ferat communia sacra tueri
atque isdem studiis inposuisse manum.
Litora pellitis nimium subiecta Corallis
ut tandem saevos effugiamque Getas,
clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo  85
qui minus Ausonia distat ab urbe loco,
unde tuas possim laudes celebrare recentes
magnaque quam minima facta referre mora.
Tangat ut hoc votum caelestia, care Suilli,
numina, pro socero paene precare tuo.  90

Graecino

[recensere]

Unde licet, non unde iuvat, Graecine, salutem
mittit ab Euxinis hanc tibi Naso vadis
missaque, di faciant, auroram occurrat ad illam
bis senos fascis quae tibi prima dabit,
ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul  5
et fiam turbae pars ego nulla tuae,
in domini subeat partis et praestet amici
officium iusso littera nostra die.
Atque, ego si fatis genitus melioribus essem
et mea sincero curreret axe rota,  10
quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset
lingua salutandi munere functa tui
gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis
nec minus ille meus quam tuus esset honor.
Illa, confiteor, sic essem luce superbus  15
ut caperet fastus vix domus ulla meos,
dumque latus sancti cingit tibi turba senatus,
consulis ante pedes ire iuberer eques
et, quamquam cuperem semper tibi proximus esse,
gauderem lateris non habuisse locum  20
nec querulus, turba quamvis eliderer, essem,
sed foret a populo tum mihi dulce premi.
Prospicerem gaudens quantus foret agminis ordo
densaque quam longum turba teneret iter,
quoque magis noris quam me vulgaria tangant,  25
spectarem qualis purpura te tegeret.
Signa quoque in sella nossem formata curuli
et totum Numidi sculptile dentis opus.
At cum Tarpeias esses deductus in arces,
dum caderet iussu victima sacra tuo,  30
me quoque secreto grates sibi magnus agentem
audisset media qui sedet aede deus
turaque mente magis plena quam lance dedissem
ter quater imperii laetus honore tui.
Hic ego praesentes inter numerarer amicos,  35
mitia ius Urbis si modo fata darent,
quaeque mihi sola capitur nunc mente voluptas,
tunc oculis etiam percipienda foret.
Non ita caelitibus visum est, et forsitan aequis.
Nam quid me poenae causa negata iuvet?  40
Mente tamen, quae sola loco non exulat, utar,
praetextam fasces aspiciamque tuos.
Haec modo te populo reddentem iura videbit
et se secretis finget adesse tuis,
nunc longi reditus hastae subponere lustri  45
credet et exacta cuncta locare fide,
nunc facere in medio facundum verba senatu
publica quaerentem quid petat utilitas,
nunc pro Caesaribus superis decernere grates
albave opimorum colla ferire boum.  50
Atque utinam, cum iam fueris potiora precatus,
ut mihi placetur principis ira roges!
Surgat ad hanc vocem plena pius ignis ab ara
detque bonum voto lucidus omen apex!
Interea, qua parte licet, ne cuncta queramur,  55
hic quoque te festum consule tempus agam.
Altera laetitiae est nec cedens causa priori:
successor tanti frater honoris erit.
Nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri
imperium Iani suscipit ille die,  60
quaeque est in vobis pietas, alterna feretis
gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis.
Sic tu bis fueris consul, bis consul et ille,
inque domo binus conspicietur honor.
Qui quamquam est ingens et nullum Martia summo  65
altius imperium consule Roma videt,
multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem
et maiestatem res data dantis habet.
Iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique
talibus Augusti tempus in omne frui.  70
Quod tamen ab rerum cura propiore vacabit,
vota, precor, votis addite vestra meis,
et si quem dabit aura sinum, iactate rudentis,
exeat e Stygiis ut mea navis aquis.
Praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus et illo  75
ripa ferox Histri sub duce tuta fuit.
Hic tenuit Mysas gentis in pace fideli,
hic arcu fisos terruit ense Getas.
Hic raptam Troesmin celeri virtute recepit
infecitque fero sanguine Danuvium.  80
Quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli
et quam vicino terrear hoste roga,
sintne litae tenues serpentis felle sagittae,
fiat an humanum victima dira caput,
mentiar, an coeat duratus frigore Pontus  85
et teneat glacies iugera multa freti.
Haec ubi narrarit, quae sit mea fama require,
quoque modo peragam tempora dura roga.
Non sumus hic odio nec scilicet esse meremur,
nec cum fortuna mens quoque versa mea est.  90
Illa quies animi quam tu laudare solebas,
ille vetus solito perstat in ore pudor.
Sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis
ut fera plus valeant legibus arma facit,
rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos  95
femina de nobis virve puerve queri.
Hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitae,
haec quoniam tellus testificanda mihi est.
Illi me, quia velle vident, discedere malunt,
respectu cupiunt hic tamen esse sui.  100
Nec mihi credideris: extant decreta quibus nos
laudat et immunes publica cera facit.
Conveniens miseris et quamquam gloria non sit,
proxima dant nobis oppida munus idem.
Nec pietas ignota mea est: videt hospitia terra  105
in nostra sacrum Caesaris esse domo.
Stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos,
numina iam facto non leviora deo.
Neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum,
hic aviae lateri proximus, ille patris.  110
His ego do totiens cum ture precantia verba,
Eoo quotiens surgit ab orbe dies.
Tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet
officii testis Pontica terra mei.
Pontica me tellus, quantis hac possumus ara,  115
natalem ludis scit celebrare dei.
Nec minus hospitibus pietas est cognita talis,
Misit in has si quos longa Propontis aquas.
Is quoque quo Laevus fuerat sub praeside Pontus
audierit frater forsitan ista tuus.  120
Fortuna est inpar animo talique libenter
exiguas carpo munere pauper opes.
Nec vestris damus haec oculis procul Urbe remoti,
contenti tacita sed pietate sumus.
Et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures:  125
nil illi toto quod fit in orbe latet.
Tu certe scis haec, superis adscite, videsque,
Caesar, ut est oculis subdita terra tuis,
tu nostras audis inter convexa locatus
sidera, sollicito quas damus ore, preces.  130
Perveniant istuc et carmina forsitan illa
quae de te misi caelite facta novo!
Auguror his igitur flecti tua numina nec tu
inmerito nomen mite Parentis habes.

Albinovano

[recensere]

Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas
litore pellitos inter agenda Getas.
Ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum
duritiae confers, Albinovane, meae?
Gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu,  5
atteritur pressa vomer aduncus humo.
Tempus edax igitur praeter nos omnia perdet:
cessat duritia mors quoque victa mea.
Exemplum est animi nimium patientis Ulixes
iactatus dubio per duo lustra mari,  10
tempora solliciti sed non tamen omnia fati
pertulit et placidae saepe fuere morae.
An grave sex annis pulchram fovisse Calypson
aequoreaeque fuit concubuisse deae?
Excipit Hippotades qui dat pro munere ventos,  15
curvet ut inpulsos utilis aura sinus.
Nec bene cantantis labor est audire puellas
nec degustanti lotos amara fuit.
Hos ego qui patriae faciant oblivia sucos
parte meae vitae, si modo dentur, emam.  20
Nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam
gentibus obliqua quas obit Hister aqua,
nec vincet Cyclops saevum feritate Piacchen;
qui quota terroris pars solet esse mei?
Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris,  25
Heniochae nautis plus nocuere rates.
Nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis,
ter licet epotum ter vomat illa fretum;
qui quamquam dextra regione licentius errant,
securum latus hoc non tamen esse sinunt.  30
Hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis,
hic freta vel pediti pervia reddit hiems,
ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis,
siccus contempta nave viator eat.
Qui veniunt istinc vix vos ea credere dicunt.  35
Quam miser est qui fert asperiora fide!
Crede tamen, nec te causas nescire sinemus
horrida Sarmaticum cur mare duret hiems.
Proxima sunt nobis plaustri praebentia formam
et quae praecipuum sidera frigus habent.  40
Hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est
et sumit vires a propiore loco.
At Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe,
est procul et rarus languidiorque venit.
Adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto  45
vimque fretum multo perdit ab amne suam.
Huc Lycus, huc Sagaris Peniusque Hypanisque Calesque
influit et crebro vertice tortus Halys
Partheniusque rapax et volvens saxa Cynapses
labitur et nullo tardior amne Tyras,  50
et tu, femineae Thermodon cognite turmae
et quondam Graiis Phasi petite viris,
cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyraspes
et tacite peragens lene Melanthus iter,
quique duas terras, Asiam Cadmique sororem,  55
separat et cursus inter utramque facit,
innumerique alii, quos inter maximus omnis
cedere Danuvius se tibi, Nile, negat.
Copia tot laticum, quas auget, adulterat undas
nec patitur vires aequor habere suas.  60
Quin etiam stagno similis pigraeque paludi
caeruleus vix est diluiturque color.
Innatat unda freto dulcis leviorque marina est,
quae proprium mixto de sale pondus habet.
Si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni  65
quidve loqui certis iuverit ista modis:
“Detinui, dicam, curas tempusque fefelli.
Hunc fructum praesens attulit hora mihi.
Abfuimus solito, dum scribimus ista, dolore
in mediis nec nos sensimus esse Getis.”  70
At tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes,
materiae titulos quin tueare tuae,
quemque refers, imitere virum: vetat ille profecto
tranquilli comitem temporis esse fidem.
Qui quamquam est factis ingens et conditur a te  75
vir tanto quanto debuit ore cani,
est tamen ex illo nobis imitabile quiddam
inque fide Theseus quilibet esse potest.
Non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi,
per quos vix ulli pervius Isthmos erat,  80
sed praestandus amor, res non operosa volenti.
Quis labor est puram non temerasse fidem?
Haec tibi, qui praestas indeclinatus amico,
non est quod lingua icta querente putes.

Gallioni

[recensere]

Gallio, crimen erit vix excusabile nobis
carmine te nomen non habuisse meo;
tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta
fovisti lacrimis vulnera nostra tuis.
Atque utinam rapti iactura laesus amici  5
sensisses ultra quod quererere nihil!
Non ita dis placuit, qui te spoliare pudica
coniuge crudeles non habuere nefas.
Nuntia nam luctus mihi nuper epistula venit
lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis.  10
Sed neque solari prudentem stultior ausim
verbaque doctorum nota referre tibi,
finitiumque tuum, si non ratione, dolorem
ipsa iam pridem suspicor esse mora.
Dum tua pervenit, dum littera nostra recurrens  15
tot maria ac terras permeat, annus abit.
Temporis officium est solacia dicere certi,
dum dolor in cursu est et petit aeger opem.
At cum longa dies sedavit vulnera mentis,
intempestive qui movet illa novat.  20
Adde, quod—atque utinam verum mihi venerit omen!—
coniugio felix iam potes esse novo.

Tuticano

[recensere]

Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis,
nominis efficitur condicione tui;
aut ego non alium prius hoc dignarer honore,
est aliquis nostrum si modo carmen honor.
Lex pedis officio fortunaque nominis obstat  5
quaque meos adeas, est via nulla, modos.
Nam pudet in geminos ita nomen scindere versus,
desinat ut prior hoc incipiatque minor,
et pudeat, si te, qua syllaba parte moratur,
artius adpellem Tuticanumque vocem.  10
Et potes in versum Tuticani more venire,
fiat ut e longa syllaba prima brevis,
aut ut ducatur quae nunc correptius exit
et sit porrecta longa secunda mora.
His ego si vitiis ausim corrumpere nomen,  15
ridear et merito pectus habere neger.
Haec mihi causa fuit dilati muneris huius,
quod meus adiecto fenore reddet amor,
teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam,
paene mihi puero cognite paene puer,  20
perque tot annorum seriem quot habemus uterque
non mihi quam fratri frater amate minus.
Tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti,
cum regerem tenera frena novella manu.
Saepe ego correxi sub te censore libellos,  25
saepe tibi admonitu facta litura meo est,
dignam Maesoniis Phaeacida condere chartis
cum te Pieriae perdocuere deae.
Hic tenor, haec viridi concordia coepta iuventa
venit ad albentis inlabefacta comas.  30
Quae nisi te moveant, duro tibi pectora ferro
esse vel invicto clausa adamante putem.
Sed prius huic desint et bellum et frigora terrae,
invisus nobis quae duo Pontus habet,
et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster,  35
et possit fatum mollius esse meum
quam tua sint lasso praecordia dura sodali.
Hic cumulus nostris absit abestque malis.
Tu modo per superos, quorum certissimus ille est
quo tuus adsidue principe crevit honor,  40
effice constanti profugum pietate tuendo,
ne sperata meam deserat aura ratem.
Quid mandem quaeris? Peream, nisi dicere vix est,
si modo periit, ille perire potest.
Nec quid agam invenio nec quid nolimve velimve  45
nec satis utilitas est mihi nota mea.
Crede mihi, miseros prudentia prima relinquit
et sensus cum re consiliumque fugit.
Ipse, precor, quaeras qua sim tibi parte iuvandus
quoque viam facias ad mea vota vado.  50

Caro

[recensere]

O mihi non dubios inter memorande sodales,
qui quod es, id vere, Care, vocaris, ave!
Unde salutaris, color hic tibi protinus index
et structura mei carminis esse potest,
non quia mirifica est, sed quod non publica certe est:  5
qualis enim cumque est, non latet esse meam.
Ipse quoque, ut titulum chartae de fronte revellas,
quod sit opus videor dicere posse tuum.
Quamlibet in multis positus noscere libellis
perque observatas inveniere notas.  10
Prodent auctorem vires quas Hercule dignas
novimus atque illi quem canis ipse pares.
Et mea Musa potest proprio deprensa colore
insignis vitiis forsitan esse suis.
Tam mala Thersiten prohibebat forma latere  15
quam pulchra Nireus conspiciendus erat.
Nec te mirari, si sint vitiosa, decebit
carmina quae faciam paene poeta Getes.
A! pudet et Getico scripsi sermone libellum
structaque sunt nostris barbara verba modis:  20
et placui—gratare mihi!—coepique poetae
inter inhumanos nomen habere Getas.
Materiam quaeris? Laudes: de Caesare dixi!
Adiuta est novitas numine nostra dei.
Nam patris Augusti docui mortale fuisse  25
corpus, in aetherias numen abisse domos,
esse parem virtute patri qui frena rogatus
saepe recusati ceperit imperii,
esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum,
ambiguum nato dignior anne viro,  30
esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis,
qui dederint animi pignora certa sui.
Haec ubi non patria perlegi scripta Camena,
venit et ad digitos ultima charta meos,
et caput et plenas omnes movere pharetras,  35
et longum Getico murmur in ore fuit,
atque aliquis “Scribas haec cum de Caesare” dixit
“Caesaris imperio restituendus eras.”
Ille quidem dixit, sed me iam, Care, nivali
sexta relegatum bruma sub axe videt.  40
Carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam
primaque tam miserae causa fuere fugae.
At tu, per studii communia foedera sacri,
per non vile tibi nomen amicitiae,—
sic capto Latiis Germanicus hoste catenis  45
materiam vestris adferat ingeniis,
sic valeant pueri, votum commune deorum,
quos laus formandos est tibi magna datos!—
quanta potes, praebe nostrae momenta saluti
quae nisi mutato nulla futura loco est.  50

Tuticano

[recensere]

Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus
non aptum numeris nomen habere meis,
in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus,
nil te praeterea quod iuvet invenies.
Ipsa quoque est invisa salus suntque ultima vota,  5
quolibet ex istis scilicet ire locis.
Nulla mihi cura est terra quo mittar ab ista,
hac quia, quam video, gratior omnis erit:
in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin
mittite, praesenti dum careamus humo.  10
Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro,
si quid et inferius quam Styga mundus habet.
Gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo,
proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
Talia succensent propter mihi verba Tomitae  15
iraque carminibus publica mota meis.
Ergo ego cessabo numquam per carmina laedi
plectar et incauto semper ab ingenio?
Ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor
telaque adhuc demens quae nocuere sequor?  20
Ad veteres scopulos iterm devertor et illas
in quibus offendit naufraga puppis aquas?
Sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae,
quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo.
Quilibet excutiat nostri monimenta laboris:  25
littera de vobis est mea questa nihil!
Frigus et incursus omni de parte timendos
et quod pulsetur murus ab hoste queror.
In loca, non homines verissima crimina dixi:
culpatis vestrum vos quoque saepe solum.  30
Esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra
ausa est agricolae Musa docere senis,
et fuerat genitus terra qui scripsit in illa,
intumuit vati tamen Ascra suo.
Quis patriam sollerte magis dilexit Ulixe?  35
Hoc tamen asperitas indice docta loci est.
Non loca, sed mores scriptis vexavit amaris
Scepsius Ausonios actaque Roma rea est;
falsa tamen passa est aequa convicia mente
obfuit auctori nec fera lingua suo.  40
At malus interpres populi mihi concitat iram
inque novum crimen carmina nostra vocat.
Tam felix utinam quam pectore candidus essem!
Extat adhuc nemo saucius ore meo.
Adde quod, Illyrica si iam pice nigrior essem,  45
non mordenda mihi turba fidelis erat.
Molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae,
tam mites Graios indicat esse viros.
Gens mea Paeligni regioque domestica Sulmo
non potuit nostris lenior esse malis.  50
Quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis,
is datus a vobis est mihi nuper honor:
solus adhuc ego sum vestris inmunis in oris
exceptis, si qui munera legis habent;
tempora sacrata mea sunt velata corona,  55
publicus invito quam favor inposuit.
Quam grata est igitur Latonae Delia tellus,
erranti tutum quae dedit una locum,
tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis
tempus ad hoc nobis hospita fida manet;  60
di modo fecissent, placidae spem posset habere
pacis et a gelido longius axe foret.

Sex. Pompeio

[recensere]

Si quis adhuc usquam nostri non inmemor extat
quidve relegatus Naso requirit agam,
Caesaribus vitam, Sexto debere salutem
me sciat. A superis hic mihi primus erit.
Tempora nam miserae complectar ut omnia vitae,  5
a meritis eius pars mihi nulla vacat.
Quae numero tot sunt quot in horto fertilis arvi
punica sub lento cortice grana rubent,
Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos,
quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos.  10
Confiteor: testere licet. Signate, Quirites!
Nil opus est legum viribus, ipse loquor.
Inter opes et me, parvum rem, pone paternas,
pars ego sum census quantulacumque tui.
Quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo,  15
quam domus Augusto continuata foro,
quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum,
quaeque relicta tibi, Sexte, vel empta tenes,
tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi
non potes in Ponto dicere habere nihil.  20
Atque utinam possis et detur amicius arvum
remque tuam ponas in meliore loco!
Quod quoniam in dis est, tempta lenire precando
numina perpetua quae pietate colis.
Erroris nam tu vix est discernere nostri  25
sis argumentum maius an auxilium.
Nec dubitans oro, sed flumine saepe secundo
augetur remis cursus euntis aquae.
Et pudet et metuo semperque eademque precari,
ne subeant animo taedia iusta tuo.  30
Verum quid faciam? res inmoderata cupido est:
da veniam vitio, mitis amice, meo.
Scribere saepe aliud cupiens delabor eodem:
ipsa locum per se littera nostra rogat.
Seu tamen effectus habitura est gratia, seu me  35
dura iubet gelido Parca sub axe mori,
semper inoblita repetam tua munera mente
et mea me tellus audiet esse tuum.
Audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo,
transit nostra feros si modo Musa Getas,  40
teque meae causam servatoremque salutis
meque tuum libra norit et aere minus.

Ad invidum

[recensere]

Invide, quid laceras Nasonis carmina rapti?
Non solet ingeniis summa nocere dies
famaque post cineres maior venit et mihi nomen
tum quoque, cum vivis adnumerarer, erat,
cumque foret Marsus magnique Rabirius oris  5
Iliacusque Macer sidereusque Pedo
et qui Iunonem laesisset in Hercule, Carus,
Iunonis si iam non gener ille foret,
quique dedit Latio carmen regale, Severus
et cum subtili Priscus uterque Numa,  10
quique vel inparibus numeris, Montane, vel aequis
sufficis et gemino carmine nomen habes,
et qui Penelopae rescribere iussit Ulixem
errantem saevo per duo lustra mari,
quique suam Troezena inperfectumque dierum  15
deseruit celeri morte Sabinus opus,
ingeniique sui dictus cognomine Largus,
Gallica qui Phrygium duxit in arva senem,
quique canit domito Camerinus ab Hectore Troiam,
quique sua nomen Phyllide Tuscus habet,  20
velivolique maris vates, cui credere posses
carmina caeruleos composuisse deos,
quique acies Libycas Romanaque proelia dixit,
et scriptor Marius dexter in omne genus,
Trinacriusque suae Perseidos auctor et auctor  25
Tantalidae reducis Tyndaridosque Lupus,
et qui Maeoniam Phaeacida vertit, et, une
Pindaricae fidicen, tu quoque, Rufe, lyrae,
Musaque Turrani tragicis innixa coturnis
et tua cum socco Musa, Melisse, levi;  30
cum Varius Graccusque darent fera dicta tyrannis,
Callimachi Proculus molle teneret iter,
Tityron antiquas Passerque rediret ad herbas
aptaque venanti Grattius arma daret,
Naidas a satyris caneret Fontanus amatas,  35
clauderet inparibus verba Capella modis,
cumque forent alii, quorum mihi cuncta referre
nomina longa mora est, carmina vulgus habet,
essent et iuvenes, quorum quod inedita cura est,
adpellandorum nil mihi iuris adest.  40
Te tamen in turba non ausim, Cotta, silere,
Pieridum lumen praesidiumque fori,
maternos Cottas cui Messalasque paternos,
Maxime, nobilitas ingeminata dedit.
Dicere si fas est, claro mea nomine Musa  45
atque inter tantos quae legeretur erat.
Ergo submotum patria proscindere, Livor,
desine neu cineres sparge, cruente, meos!
Omnia perdidimus, tantummodo vita relicta est,
praebeat ut sensum materiamque mali.  50
Quid iuvat extinctos ferrum demittere in artus?
Non habet in nobis iam nova plaga locum.