Epistulae tres ad Ovidiana epistulas responsoriae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistulae tres ad Ovidiana epistulas responsoriae
saculo XV
editio: incognita
fons: incognitus


I. Ulyxis ad Penelopen responsio.
PERTULIT ad miserum tandem tua casus Ulyxen,
Penelope, chartis verba notata piis.
Agnovi caramque manum, gemmasque fideles:
Solamen longis illa fuere malis.
ARGUIS ut lentum: mallem quoque forsitan esse,
Quam tibi quaeque tuli dicere, quaeque feram.
Non hoc obiecit mihi Graecia, quum mea fictus
Detinuit patrio litore vela furor.
Sed thalamis nec velle tuis, nec posse carere,
Causaque fingendae, tu mihi mentis eras.
Nil tibi rescribam curae est, properemque venire:
Dum propero, adversi vela tulere Noti.
Non me Troia tenet , Graiis odiosa puellis;
Iam cinis, et tantum flebile, Troia , solum.
Deiphobusque iacet; iacet Asius, et iacet Hector;
Et quicumque tui causa timoris erat.
Evasi et Thracum caeso duce proelia Rheso,
In mea captivis castra revectus equis.
Tutus et e media Phrygiae Tritonidis arce
Fatalis palmae pignora capta tuli.
Nec timui commissus equo, male sedula quamvis
Clamabat vates: «Urite, Troes, equum;
Urite: mendaci celantur robore Achivi,
Et Phrygas in miseros ultima bella ferunt.»
Perdiderat tumuli supremum munus Achilles,
Sed Thetidi est humeris redditus ille meis.
Nec laudem Danai tanto renuere labori:
Erepti pretium corporis arma tuli.
Quid refert? pelago sunt obruta; non mihi classes,
Non socii superant: omnia pontus habet.
SOLUS adhuc mecum, qui me tot casibus unus
Duravit, patiens ad mala, perstat Amor.
Illum non avidis canibus Niseia virgo
Fregit; non tumidis torta Charybdis aquis;
Nori ferus Antiphates, nec in uno corpore dissors
Parthepope, blandis insidiosa modis.
Non quod Colchiacas artes tentaverit herbis,
Non quod solemnes altera Diva toros.
Utraque se nobis mortalia demere fila
Spondebat; Stygias utraque posse vias.
Te tamen, hac etiam, spreta mercede, petivi,
Passurus terra tot mala, totque mari.
SED tu femineo nunc forsan nomine tacta,
Non secura leges cetera verba mea;
Quaeque mihi Circe, quae sit mihi causa Calypso,
Iamdudum ignoto sollicitere metu.
Certe ego quum Antinoum, Polybumque, Medontaque legi,
Heu! toto sanguis corpore nullus erat.
Tot iuvenes inter, tot vina liquentia, semper
(Hei mihi! quo credam pignore?) casta manes!
Curve placent ulli, si sunt in fletibus ora,
Deperit et lacrymis non decor iste tibi?
Pacta quoque es thalamo, nisi mendax tela moretur;
Et coeptum revoces callida semper opus.
Ars pia! sed quoties oculos frustrabere lana,
Successum toties ars dabit ista tibi?
Au! melius, Polypheme, tuo superatus in antro,
Finissem ingratos ad mala tanta dies!
Threicio melius cecidissem milite victus,
Ismaron errantes quum tenuere rates!
Crudelemve illo satiassem tempore Ditem,
Quo redii Stygiis fata moratus aquis!
Vidi ubi (nequicquam quod me tua littera celat)
Sospes digresso quae mihi mater erat.
Rettulit illa domus eadem mala; meque querentem
Fugit, ab amplexu ter resoluta meo.
Phyllaciden vidi; contemptis sortibus ille
Primus in Hectoreas intulit arma domos.
Felix laudata cum coniuge! laeta per umbras
Illa suum fortes it comitata virum.
Necdum illi Lachesis dictos numeraverat annos:
Sed iuvat ante suum sic cecidisse diem.
Vidi, nec lacrymas oculi tenuere cadentes,
Deformem Atriden (hei mihi!) caede nova.
Illum Troia virum non laeserat; ille furentem
Nauplion, Euboicos transieratque sinus.
Quid refert? animam per vulnera mille profudit,
Iam reduci solvens debita vota Iovi.
Tyndaris has illi laetas pro foedere poenas
Struxerat, externos ipsa secuta viros.
Ah! mihi quid prodest (captivas Teucridas inter
Quum staret coniux Hectoris atque soror),
Defectis Hecuben potius legisse sub annis,
Ne tibi suspectus pellicis esset amor?
Prima meis omen metuendum puppibus illa
Fecit, non membris ipsa reperta suis.
Latratu miseras finivit moesta querelas,
Et stetit in rabidam protinus acta canem.
Prodigio tali placidum Thetis abstulit aequor,
AEtolus infusis incubuitque Notis.
Pervagus hinc toto non felix differor orbe,
Et, quocumque vocat fluctus et aura, feror.
SED si Tiresias tam laeti providus augur,
Quam verax vates in mala nostra fuit,
Et terra et pelago, quidquid mihi triste canebat ,
Emensus fato iam meliore vagor.
Iam mihi nescio quo comitem se in litore iungit
Pallas, et hospitibus per loca tuta trahit.
Nunc primum Pallas versae post funera Troiae
Visa mihi: medium temporis ira tulit.
Quidquid Oilides commiserat, omnibus unus
Peccavit: Danais omnibus ira nocens.
Nec te, Tydide, cuius modo noverat arma,
Eximit: errato tu quoque ab orbe venis.
Non Telamone satum capta de coniuge Teucrum;
Non ipsum, pro quo mille fuere rates.
FFLIX Plisthenide! quacumque in sorte fuisti
Coniuge cura cara, non gravis illa fuit.
Seu venti fecere moras, sive aequora vobis,
Ad nulla est vester damna retentus amor.
Oscula nec venti certe tenuere, nec undae;
Promptaque in amplexus brachia semper erant.
Sic utinam errarem! faceres tu mollia, coniux;
AEquora; te socia, nil, mihi triste foret.
Nunc quoque, Telemacho tecum mihi sospite lecto,
Omnia sunt animo iam leviora mala.
Quem tamen infestas rursus queror ire per undas,
Herculeam Sparten, Nestoreamque Pylon.
Ingrata est pietas, cui tanta pericula subsunt;
Nam male commissus fluctibus ipse fuit.
SED labor in fine est. Occursum in litore vates
Dixit: «In amplexus, care, ferere tuos.
Noscendus soli veniam tibi: tu preme solers
Laetitiam, et tacito gaudia conde sinu.
Non vi certandum, nec aperta in bella ruendum.»
Sic cecinit laurus ille monere suas.
Forsitan ante dapes, interque vacantia vina,
Ultoris pharetris utile tempus erit,
Et modo despectum subito mirentur Ulyxen.
Heu! precor, ut properet velle venire dies,
Antiqui renovet qui laetus foedera lecti,
Et tandem incipias coniuge, cara, frui!


II. Demophoontis ad Phylliden responsio.
PHYLLIDI Demophoon patria dimittit ab urbe,
Et patriam meminit muneris esse tui.
Nec face Demophoon alia, nec coniuge captus,
Sed tam non felix, quam tibi notus erat.
THESEA, quo socero nequicquam, Phylli, timebas;
Impuleritne ignes forsitan fille tuos?
Turpe pati nobis! regno ferus expulit hospes
Hunc illi finem longa senecta dedit.
Qui modo peltiferas fudit Maeotidas armis,
Alcidae magni non minor esse comes;
Qui socerum Minoa gravi sibi fecit ab hoste,
Mirantem monstri cornua victa sui.
ARGUOR exsilii, quis credat? causa fuisse;
Nec tacitum frater, nec sinit esse reum
«Dum thalamos, inquit, dilectae Phyllidos urges,
Et tuus externo cessat in igne furor;
Fluxere interea pede tempora lapsa fugaci,
Praevenitque tuas flebilis hora moras.
Forsitan aut nondum fractis occurrere rebus,
Aut poteras fractis utilis esse tamen.
Cur potiora tibi Rhodopeia regna fuere,
Quaeque magis regnis cara puella fuit?
Intonat his Athamas; eadem mox obiicit AEtllra,
Infelix functae iam prope sortis anus;
Et quod non condant nati sua lumina palmae,
Fecisse haec nostras arguit usque moras.
Non equidem inficior: multum clamavit uterque,
Staret Threiciis quum tnihi puppis aquis.
«Poscunt, Demophoon, quid cessas? carbasa venti:
Demophoon patrios respice iure deos.
Respice; et exemplum, qua gaudes, Phyllida sume:
Sic amat, ut terra nolit abire sua;
Utque redire velis, non ut comitetur euntem,
Te rogat; et praefert barbara regna tuis.»
ME tamen haec inter tacitum convicia saepe
Adversis memini vota tulisse Notis;
Saepe abitura tuo ponentem brachia collo,
Gavisum in fluctus aequora mota truces.
Nec metuam hoc, ipso coram genitore, fateri:
«Libertas meritis est mihi facta tuis;
Dicere, non duro dilectam Phyllida liqui
Pectore, nec praeceps vela ferenda dedi.
Et flevi; et flentem solando, saepe remansi,
Quum staret cursus iam mihi certa dies.
Denique Threicia veni rate; non dare Phyllis,
Quam potuit, iussit tardius ire ratem.
lgnosce et fasso! memor es Minoidos ipse;
Antiquus necdum pectore cessit amor;
Et quoties oculis circumdat sidera, dixit:
Quae fulget coelo, nostra puella fuit.
Illum dilecta Bacchus sibi cedere iussit
Coniuge; desertae crimen at ille subit.»
EXEMPLOQUE patris periurus dicor et ipse.
Nec quaeris causas, Sithoni dura, morae;
Nec satis ampla putas redituri pignora, si me
Non amor alterius, non amor ullus habet.
Nullane fama tibi turbatos, Phylli, penates
Theseos, et miserae rettulit acta domus?
Non laqueos audis cari me flere parentis?
Flebilior laqueis, hei mihi! causa subest.
Non fratrem Hippolytum? cecidit miserabilis ille,
Praeceps attonitis per freta raptus equis.
NON tamen excuso reditus, licet undique fata
Accumulent causas: tempora parva peto.
Thesea, quod superest, patrem tumulabimus ante:
Succedat tumulo non sine honore decens.
Da spatium veniamque, peto: non perfidus absum;
Nec mihi iam terra tutior ulla tua est.
Quidquid mite fuit post diruta Pergama, quidquid
Aut bella, aut pelagi detinuere morae,
Sola fuit Thrace; patria quoque iactor in illa
Auxilium superes casibus una meis.
Si modo mens eadem! nec quod sit iam mihi dives
Regia, Cecropia non minor arce, movet;
Nec patris offendunt casus, nec crimina matris;
Nec iam non felix omine Demophoon.
Quid si Phoebeam peterem, te coniuge, Troiam,
Perque annos sequerer bella gerenda decem?
Penelopen audis: toto laudatur in orbe,
Exemplum fidi non leve facta tori.
Illa pie, sic rumor ait, mendacia telae
Struxit, et instantes distulit arte procos
Quum properata palam revocaret stamina noctis,
Atque iterum in lanas omne rediret opus.
AT tua ne fugiant spreti connubia Thraces,
Phylli, times: ulli nubere, dura, potes!
Estque tibi pectus cuiusque accedere taedas?
Obstat perfidiae nec metus iste tuae?
Ah! tibi quantus erit facti rubor! ah! tibi quantus
Tum dolor, adspicies quum mea vela procul!
Damnabisque tuos sero temeraria questus!
Demophoon, dices, hei tnihi! fidus erat;
Demophoon rediit, et saevos forsitan Euros
Passus , et hibernas dum quoque currit aquas.
Ah! cur nescio quam properavimus, hei mihi! culpam?
Rupi, quam ruptam sum mihi questa, fidem.
SIC tamen, ac potius sic perstes, quam mihi de te
Ulterior tangat pectora, Phylli, dolor!
Quos tibi, me miserum! laqueos, quae fata minaris?
Et nimis audaces gens habet ista deos.
Parce, precor; famamque domus mihi crimen habentis
Perfidiae, gemina ne preme, dura, nota.
Excuset patrem fatis in parte relicta
Gnosis: non merui, cur ferar ipse nocens.
NUNC venti mea verba ferant, qui vela tulerunt.
Est animus reditus; sed pia causa tenet.

III. Paridis ad Aenonen responsio.
QUAE satis apta tibi tam iuste, Nympha, querenti
Rescribam, fateor quaerere verba manum;
Quaerit, nec subeunt: sentit sua crimina tantum;
Solvere quae sentit non sinit alter amor.
Si levat hic iras, ipso me iudice, damnor.
Quid refert? causa tu meliore cares;
Damnatumque tibi me sub sua iura Cupido
Retrahit: alterius sic quoque praeda sumus.
Prima meis tu pacta toris, fassusque iuventam
Te primum accepta est coniuge noster amor.
Nondum tantus eram. Quo me genitore superbum
Arguis, hoc dominus tunc retinendus eram;
Non ego Deiphobum sperabam aut Hectora fratrem,
Quum pastos agerem, te comitante, greges;
Reginaeque Hecuben, non matris, nomine noram;
Et fueras illi digna manere nurus.
SED non est rationis amor: te consule, Nympha;
Laesa es, sed laesam scribis amare tamen;
Quumque petant Satyri connubia, quum tua Panes,
Reiectae memor es tu tamen usque facis.
Adde, quod hic fatis amor est adiutus, et illum
Praescia venturi viderat ante soror.
Nonduln Tyndaridos nomen mihi sederat aure.
Nec cecinit Graios illa vocare toros.
OMNIA vera vides: superant mea vulnera tantum;
Utque tuam supplex poscere cogar opem.
Te penes arbitrium nostrae vitaeque necisque
Victuri iam nunc pectora sume tibi.
Flevisti, memini, tamen hac in voce canentis
«Et, mala, dixisti, sint precor ista procul!
Nec si fata ferant, tulerint sic cetera quamvis,
Ut possim AEnone perdere laesa Parin!»
Tot superare metus, qui me, nec credere cogit,
Ignoscas, idem te quoque fallit Amor.
Imperat ille deis: quum vult, in cornua tauri ,
Quum vult , in pennas destruit ille Iovem.
Non foret in terris tanto miranda decore
Tyndaris, heu! flammis nata puella meis,
Si sua non cycno mutasset Iupiter ora;
Fluxerat in Danaes aureus ante sinus,
Piniferamque Iden falsus lustraverat ales;
Inter Agenoreas constiteratque boves.
Victorem Alciden dominae quis pensa tenere
Crederet? at lanas nere coegit Amor.
Dicitur et Coa sedisse in veste puellae:
Illa Cleonaeo tecta leone fuit.
TE memini Phoebum, Aenone, mea crimina dico
Fugisse, et nostros praeposuisse toros.
Non ego praestabam Phoebo; sed tela Cupido
His in te voluit legibus ire sua.
Consolare tamen digna tua pellice damna:
Quam tibi praetulimus, rata puella Iove est.
Sed quod nata Iove est, minimum me tangit in illa;
Quod non est facies pulchrior ulla, nocct.
Atque utinam formae iudex incallidus essem
Creditus Idaeis, Pegasi Nympha, iugis!
Non mihi Iunonis, nec obesset Pallados ira,
Laudata est oculis quod Cytherea meis.
Dividit haec aliis flammas celeresque paresque:
Ut libitum est, nati temperat ipsa faces.
Non tamen evaluit vitare domestica tela
Quos aliis arcus, et sibi dura tulit.
Deprensam coniux illam in Mavorte dolebat.
Testibus hic Divis, cum Iove questus erat.
Iam dolet et Mavors, terras ultroque reliquit:
Praetulit Anchisen bis habitura suum.
Anchisen propter voluit formosa videri;
Visaque post latam iacuit ulta deam.
Quid mirum est potuisse pari succumbere amori,
Immunis sub quo non fuit ipse Paris?
Quam laesus Menelaus amat, non laesus amavi;
Adiice non laeso quod comes ipsa fuit.
ET magnos, video, cogi mihi rapta tumultus;
Armataeque petunt Pergama mille rates.
Non vereor belli non sit causa probanda
Est illi facies digna movere duces.
Si mihi nulla fides, armatos respice Atridas:
Quam sibi sic repetunt, sic metuenda mihi est.
QUOD si vertendae spem mentis concipis huius,
Cur cessant herbae, carmina curve tua,
Quum te nec Phoebi solertior artibus ulla est,
Phoebeaeque Hecates somnia vera vides?
Tecum sideribus, tecum deducere lunam
Nubibus, et memini surripuisse diem.
Pascebam tauros, interque armenta leones
Obstupui placidos vocibus ire tuis.
Quid retro Xanthum, retro Simoenta vocatum
Adiiciam cursus non tenuisse suos?
Ipse pater, seu rem natae male tutus haberet,
Cantatas quoties restitit inter aquas!
Nunc locus AEnone est; nunc illam ostende: parabis
Sive tuos ignes pellere, sive meos.