Jump to content

Epistularum Selectio

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistularum Selectio
saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus


Bene inter nos convenit, ut opinor, omnia, quae corporeus sensus adtingit, ne puncto quidem temporis eodem modo manere posse, sed labi, effluere et praesens nihil obtinere, id est, ut latine loquar, non esse. Horum itaque amorem perniciosissimum poenarumque plenissimum vera et divina philosophia monet frenare atque sopire, ut se toto animus, etiam dum hoc corpus agit, in ea, quae semper eiusdem modi sunt neque peregrino pulchro placent, feratur atque aestuet. Quae cum ita sint et cum te verum ac simplicem, qualis sine ulla sollicitudine amari potes, in semet ipsa mens videat, fatemur tamen congressum istum atque conspectum tuum, cum a nobis corpore discedis locisque seiungeris, quaerere nos eoque, dum licet, cupere fratribus. Quod profecto vitium, si te bene novi, amas in nobis et, cum omnia bona optes carissimis et familiarissimis tuis, ab hoc eos sanare metuis. Si autem tam potenti animo es, ut et agnoscere hunc laqueum et eo captos inridere valeas, ne tu magnus atque alius. Ego quidem quamdiu desidero absentem, desiderari me volo. Invigilo tamen, quantum queo, et nitor, ut nihil amem, quod abesse a me invito potest. Quod dum officio, commoneo te interim, qualiscumque sis, inchoatam tecum disputationem perficiendam, si curae nobismet ipsis sumus. Nam eam cum Alypio perfici nequaquam sinerem, etiam si vellet. Non vult autem; non enim est humanitatis eius non mecum operam dare, ut in quam multis possemus litteris te nobiscum teneamus nescio qua necessitate fugientem.


2. (A. D. 387 Epist. IV) Nebridio Augustinus


Mirum admodum est, quam mihi praeter spem evenerit, quod. cum requiro, quibus epistulis tuis mihi respondendum remanserit, unam tantum inveni, quae me adhuc debitorem teneret, qua petis, ut tanto nostro otio, quantum esse arbitraris tecum aut nobis- cum cupis, indicemus tibi, quid in sensibilis atque intellegibilis naturae discernentia profecerimus. Sed non arbitror occultum tibi esse, si falsis opinionibus tanto quisque inseritur magis, quanto magis in eis familiariusque volutatur, multo id facilius in rebus veris animo accidere. Ita tamen paulatim ut per aetatem proficimus. Quippe cum plurimum inter puerum et iuvenem distet, nemo a pueritia cotidie interrogatus se aliquando iuvenem dicet. Quod nolo in eam partem accipias, ut nos in his rebus quasi ad quandam mentis iuventutem firmioris intellegentiae robore pervenisse existimes. Pueri enim sumus. sed. ut dici adsolet, forsitan belli; et non male. Nam plerumque perturbatos et sensibilium plagarum curis refertos illa tibi notissima ratiuncula in respirationem levat, mentem atque intellegentiam oculis et hoc vulgari aspectu esse meliorem. Quod ita non esset, nisi magis essent illa, quae intellegimus, quam ista, quae cernimus. Cui ratiocinationi utrum nihil valide inimicum sit, peto mecum consideres. Hac ego interim recreatus, cum deo in auxilium deprecato et in ipsum et in ea, quae verissime vera sunt, adtolli coepero, tanta non numquam rerum manentium praesumptione compleor, ut mirer interdum illa mihi opus esse ratiocinatione, ut haec esse credam quae tanta insunt praesentia, quanta sibi quisque ipse fit praesens. Recole tu quoque; nam te fateor huius rei esse diligentiorem, ne quid forte nesciens rescriptis adhuc debeam. Nam mihi non facit fidem tam multorum onerum, quae aliquando numeraveram, tam repentina depositio, quamvis te accepisse litteras meas non dubitem, quarum rescripta non habeo.


3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus


Numquam aeque quicquam tuarum inquisitionum me in cogitando tenuit aestuantem atque illud, quod recentissimis tuis litteris legi, ubi nos arguis quod consulere neglegamus, ut una nobis vivere liceat. Magnum crimen et, nisi falsum esset, periculosis-simum. Sed cum perprobabilis ratio demonstrare videatur hic nos potius quam Carthagini vel etiam in rure ex sententia posse degere, quid tecum agam. mi Nebridi, prorsus incertus sum. Mittaturne ad te accommodissimum tibi vehiculum? Nam basterna innoxie te vehi posse noster Lucinianus auctor est. At matrem cogito, ut quae absentiam sani non ferebat, inbecilli multo minus esse laturam. Veniamne ipse ad vos? At hic sunt, qui neque venire mecum queant et quos deserere nefas putem. Tu enim potes et apud tuam mentem suaviter habitare; hi vero ut idem possint, satagitur. Eamne crebro et redeam et nunc tecum, nunc cum ipsis sim? At hoc neque simul neque ex sententia vivere est. Non enim brevis est via, sed tanta omnino, cuius peragendae negotium saepe suscipere non sit ad optatum otium pervenisse. Huc accedit infirmitas corporis, qua ego quoque, ut nosti, non valeo, quod volo, nisi omnino desinam quicquam plus velle, quam non valeo. Profectiones ergo, quas quietas et faciles habere nequeas, per totam cogitare vitam non est hominis de illa una ultima, quae mors vocatur, cogitantis, de qua vel sola intellegis vere esse cogitandum. Dedit quidem deus paucis quibusdam, quos ecclesiarum gubernatores esse voluit, ut et illam non solum expectarent fortiter, sed alacriter etiam desiderarent et harum obeundarum labores sine ullo angore susciperent; sed neque his, qui ad huius modi administrationes temporalis honoris amore raptantur, neque rursum his, qui cum sunt privati, negotiosam vitam appetunt, hoc tantum bonum concedi arbitror, ut inter strepitus inquietosque conventus atque discursus cum morte familiaritatem, quam quaerimus, faciant; deificari enim utrisque in otio licebat. Aut si hoc falsum est, ego sum omnium ne dicam stultissimus, certe ignavissimus, cui nisi proveniat quaedam secura cessatio, sincerum illud bonum gustare atque amare non possum. Magna secessione a tumultu rerum labentium, mihi crede, opus est, ut non duritia, non audacia, non cupiditate inanis gloriae, non superstitiosa credulitate fiat in homine nihil timere. Hinc enim fit illud etiam solidum gaudium nullis omnino laetitiis ulla ex particula conferendum. Quod si in natura humana talis vita non cadit, cur aliquando evenit ista securitas? Cur tanto evenit crebrius, quanto quisque in mentis penetralibus adorat deum? Cur in actu etiam humano plerumque ista tranquillitas manet, si ex illo adyto ad agendum quisque procedat? Cur interdum et cum loquimur, mortem non formidamus, cum autem non loquimur, etiam cupimus? Tibi dico, non enim hoc cuilibet dicerem, tibi, inquam, dico, cuius itinera in superna bene novi, tune, cum expertus saepe sis, quam dulce vivat, cum amori corporeo animus moritur, negabis tandem totam hominis vitam posse intrepidam fieri, ut rite sapiens nominetur? Aut hanc affectionem, ad quam 1 ratio nititur, tibi accidisse umquam, nisi cum in intimis tuis ageres, asserere audebis? Quae cum ita sint, restare unum vides, ut tu quoque in commune consulas, quo vivamus simul. Quid enim cum matre agendum sit, quam certe frater Victor non deserit, tu multo melius calles quam ego. Alia scribere, ne te ab ista cogitatione a verterem, nolui.


4. (A. D. 386 Epist. XV)


ROMANIANO AUGUSTINUS Non haec epistula sic inopiam chartae indicat, ut membranas saltem abundare testetur? Tabellas eburneas, quas habeo, avunculo tuo cum litteris misi. Tu enim huic pelliculae facilius ignosces, quia differri non potuit, quod ei scripsi, et tibi non scribere etiam ineptissimum existimavi. Sed tabellas, si quae ibi nostrae sunt, propter huius modi necessitates mittas peto. Scripsi quiddam de catholica religione, quantum dominus dare dignatus est, quod tibi volo ante adventum meum mittere, si charta interim non desit. Tolerabis enim qualemcumque scripturam ex officina Maiorini. De codicibus praeter libros de Oratore totum mihi excidit. Sed nihil amplius rescribere potui, quam ut ipse sumeres, quos liberet, et nunc in eadem maneo sententia. Absens enim quid plus faciam, non invenio. Gratissimum mihi est. quod in ultima epistula me participem domestici tui gaudii facere voluisti. Sed mene salis placidi vultum fluctusque quietos ignorare iubes? quamquam nec me iubeas nec ipse ignores. Quare si ad melius cogitandum quies aliqua data est, utere divino beneficio. Nec enim nobis debemus, cum ista proveniunt, sed illis, per quos proveniunt, gratulari, quoniam iusta et officiosa et pro suo genere pacatior atque tranquillior rerum temporalium administrata recipiendorum aeternorum meritum gignit, si non teneat, cum tenetur, non implicet, cum multiplicatur, si non, cum . . . putatur, involvat. Ipsius enim veritatis ore dictum est: Si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis? Laxatis ergo curis mutabilium rerum bona stabilia et certa quaeramus, supervolemus terrenis opibus nostris. Nam et in mellis copia non frustra pennas habet apicula; necat enim haerentem.


5. (A. D. 390 Epist. XVI) augustino Maximus


Avens crebro tuis affatibus laetificari et instinctu tui sermonis, quod me paulo ante iucundissime salva caritate pulsasti, paria redhibere non destiti, ne silentium meum paenitudinem appellasses. Sed quaeso, ut. si haec quasi seniles artus esse duxeris, benignarum aurium indulgentia prosequaris. Olympum montem deorum esse habitaculum sub incerta fide Graecia fabulatur. At vero nostrae urbis forum salutarium numinum frequentia possessum nos cernimus et probamus. Et quidem unum esse deum summum sine initio, sine prole naturae ceu patrem magnum atque magnificum quis tam demens, tam mente captus neget esse certissimum? Huius nos virtutes per mundanum opus diffusas multis vocabulis invocamus, quoniam nomen eius cuncti proprium videlicet ignoramus. Nam deus omnibus religionibus commune nomen est. Ita fit, ut, dum eius quasi quaedam membra carptim variis supplicationibus prosequimur, totum colere profecto videamur. Sed inpatientem me esse tanti erroris dissimulare non possum. Quis enim ferat Iovi fulmina vibranti praeferri Migginem, Iunoni. Minervae, Veneri Vestaeque Sanamem et cunctis, pro nefas! diis immortalibus archimartyrem Namphamonem? Inter quos Lucitas etiam haud minore cultu suspicitur atque alii interminato numero, diis hominibusque odiosa nomina, qui conscientia nefandorum facinorum specie gloriosae mortis scelera sua sceleribus cumulantes dignum moribus factisque suis exitum maculati reppererunt. Horum busta, si memoratu dignum est, relictis templis, neglectis maiorum suorum manibus stulti frequentant, ita ut praesagium vatis illius indigne ferentis emineat: inque deum templis iurabit Roma per umbras. Sed mihi hac tempestate propemodum videtur bellum Actiacum rursus exortum, quo Aegyptia monstra in Romanorum deos audeant tela vibrare minime duratura. Sed illud quaeso, vir sapientissime, uti remoto facundiae robore atque exploso, qua cunctis clarus es, omissis etiam, quibus pugnare solebas, Chrysippeis argumentis postposita paululum dialectica, quae nervorum suorum luctamine nihil certi cuiquam re linquere nititur, ipsa re adprobes, qui sit iste deus, quem vobis Christiani quasi proprium vindicatis et in locis abditis praesentem vos videre componitis. Nos etenim deos nostros luce palam ante oculos atque aures omnium mortalium piis precibus adoramus et per suaves hostias propitios nobis efficimus et a cunctis haec cerni et probari contendimus. Sed ulterius huic certamini me senex invalidus subtraho et in sententiam Mantuani rhetoris libenter pergo: trahat sua quemque voluptas. Post haec non dubito, vir eximie, qui a mea secta deviasti, hanc epistulam aliquorum furto detractam flammis vel quolibet pacto perituram. Quod si acciderit, erit damnum chartulae, non nostri sermonis, cuius exemplar penes omnes religiosos perpetuo retinebo. Dii te servent, per quos et eorum atque cunctorum mortalium communem patrem universi mortales, quos terra sustinet, mille modis concordi discordia veneramur et colimus.


6. (A. D. 390 Epist. XVII) maximo Augustinus


Seriumne aliquid inter nos agimus, an iocari libet? Nam sicut tua epistula loquitur, utrum causae ipsius infirmitate, an morum tuorum comitate sit factum, ut malles esse facetior quam paratior, incertum habeo. Primo enim Olympi montis et fori vestri comparatio facta est, quae nescio quo pertinuerit, nisi ut me commonefaceret et in illo monte Iovem castra posuisse, cum adversus patrem bellum gereret, ut ea docet historia, quam vestri etiam sacram vocant, et in isto foro recordarer esse in duobus simulacris unum Martem nudum, alterum armatum, quorum daemonium infestissimum civibus porrectis tribus digitis contra conlocata statua humana comprimeret. Ergone umquam ego crediderim mentione illius fori facta numinum talium memoriam mihi te renovare voluisse, nisi iocari potius quam serie agere maluisses? Sed illud plane, quod tales deos quaedam dei unius magni membra esse dixisti, admoneo, quia dignaris, ut ab huius modi sacrilegis facetiis te magnopere abstineas. Si quidem illum deum dicis unum, de quo, ut dictum est a veteribus, docti indoctique consentiunt, huiusne tu membra dicis esse, quorum iam humanitatem vel, si hoc mavis, potentiam mortui hominis imago compescit? Plura hinc possim dicere; vides enim pro tua prudentia, quam late locus iste pateat reprehensioni. Sed me ipse cohibeo, ne a te rhetorice potius quam veridice agere existimer. Nam quod nomina quaedam mortuorum Punica collegisti, quibus in nostram religionem festivas, ut tibi visum est, contumelias iaciendas putares, nescio, utrum refellere debeam, an silentio praeterire. Si enim res istae tam videntur leves tuae gravitati, quam sunt, iocari mihi non multum vacat; si autem graves tibi videntur, miror, quod nominum absurditate commoto in mentem non venerit habere vos et in sacerdotibus Eucaddires et in numinibus Abaddires. Non puto ego ista tibi, cum scriberes, in animo non fuisse, sed more humanitatis et leporis tui commonefacere nos voluisti ad relaxandum animum, quanta in vestra superstitione ridenda sint. Neque enim usque adeo te ipsum oblivisci potuisses, ut homo Afer scribens Afris, cum simus utrique in Africa constituti, Punica nomina exagitanda existimares. Nam si ea vocabula interpretemur, Namphamo quid aliud significat quam boni pedis hominem? Id est, cuius adventus adferat aliquid felicitatis, sicut solemus dicere secundo pede introisse, cuius introitum prosperitas aliqua consecuta sit. Quae lingua si in-probatur abs te, nega Punicis libris, ut a viris doctissimis proditur, multa sapienter esse mandata memoriae; paeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent. Si vero et sonus nobis noster non rationabiliter displicet et me bene interpretatum illud vocabulum recognoscis, habes quod suscenseas Vergilio tuo, qui Herculem vestrum ad sacra, quae illi ab Evandro celebrantur, invitat hoc modo: et nos et tua dexter adi pede sacra secundo. Secundo pede optat ut veniat. Ergo venire optat Herculem Namphamonem, de quo tu multum nobis insultare dignaris. Verum tamen si ridere delectat, habes apud vos magnam materiam facetiarum: deum Stercutium, deam Cluacinam, Venerem Calvam, deum Timorem, deum Pallorem, deam Febrem et cetera innumerabilia huiusce modi, quibus Romani antiqui simulacrorum cultores templa fecerunt et colenda censuerunt. Quae si neglegis, Romanos deos neglegis, ex quo intellegens non Romanis initiatus sacris, et tamen Punica nomina tamquam nimium Romanorum altaribus deditus contemnis ac despicis. Sed mihi videris omnino plus quam nos fortasse illa sacra nihili pendere, sed ex eis nescio quam captare ad huius vitae transitum voluptatem, quippe qui etiam non dubitaveris ad Maronem confugere, ut scribis, et eius versu te tueri, quo ait: trahit sua quemque voluptas. Nam si tibi auctoritas Maronis placet, sicut placere significas, profecto etiam illud placet: primus ab aetherio venit Saturnus Olympo arma Iovis fugiens et regnis exul ademptis et cetera, quibus eum atque huius modi deos vestros vult intellegi homines fuisse. Legerat enim ille mythicam 1 historiam vetusta auctoritate roboratam, quam etiam Tullius legerat, qui hoc idem in dialogis plus. quam postulare auderemus, commemorat et perducere in hominum notitiam, quantum illa tempora patiebantur, molitur. Quod autem dicis eo nostris vestra sacra praeponi, quod vos publice colitis deos, nos autem secretioribus conventiculis utimur, primo illud abs te quaero, quo modo oblitus sis Liberum illum, quem paucorum sacratorum oculis committendum putatis. Deinde tu ipse iudicas nihil aliud te agere voluisse, cum publicam sacrorum vestrorum celebrationem commemorares, nisi ut nobis decuriones et primates civitatis per plateas vestrae urbis bacchantes ac furentes ante oculos quasi specula poneremus. In qua celebritate si numine inhabitamini, certe videtis quale illud sit, quod adimit mentem; si autem fingitis, quae sunt ista etiam in publico vestra secreta? Vel quo pertinet tarn turpe mendacium? Deinde cur nulla futura canitis, si vates estis? Aut cur spoliatis circumstantes, si sani estis? Cum igitur haec nos et alia, quae nunc praeter- mittenda existimo, per epistulam tuam feceris recordari, quid nos derideamus deos vestros, quos abs te ipso subtiliter derideri nemo non intellegit, qui et ingenium tuum novit et legit litteras tuas? Itaque si aliquid inter nos de his rebus vis agamus, quod aetati prudentiaeque tuae congruit, quod denique de nostro proposito iure a carissimis nostris flagitari potest, quaere aliquid nostra discussione dignum et ea pro vestris numinibus cura dicere, in quibus non te causae praevaricatorem putemus. quod nos magis commoneas. quae contra illos dici possint, quam pro eis aliquid dicas. Ad summam tamen ne te hoc lateat et in sacrilega convicia inprudentem trahat, scias a Christianis catholicis, quorum in vestro oppido etiam ecclesia constituta est, nullum coli mortuorum, nihil denique ut numen adorari, quod sit factum et conditum a deo, sed unum ipsum deum, qui fecit et condidit omnia. Disserentur ista latius ipso vero et uno deo adiuvante, cum te graviter agere velle cognovero.


7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem


Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua nihil esse in hac vita et maxime hoc tempore facilius et laetius et hominibus acceptabilius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur, sed nihil apud deum miserius et tristius et damnabilius; item nihil esse in hac vita et maxime hoc tempore difficilius, laboriosius, periculosius episcopi aut presbyteri aut diaconi officio, sed apud deum nihil beatius, si eo modo militetur. quo noster imperator iubet. Quis autem iste sit modus, nec a pueritia nec ab adulescentia mea didici. Et eo tempore, quo discere coeperam, vis mihi facta est merito peccatorum meorum — nam quid aliud existimem nescio, — ut secundus locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum tenere non noveram. Sed arbitror dominum meum propterea me sic emendare voluisse, quod multorum peccata nautarum, antequam expertus essem, quid illic agitur, quasi doctior et melior reprehendere audebam. Itaque posteaquam missus sum in medium, tunc sentire coepi temeritates reprehensionum mearum, quamquam et antea periculosissimum iudicarem hoc ministerium. Et hinc erant illae lacrimae, quas me fundere in novitate ordinationis meae nonnulli fratres animadverterunt, et nescientes causas doloris mei quibus potuerunt sermonibus, qui omnino ad vulnus meum non pertinerent, tamen bono animo consolati sunt. Sed multo, valde multo amplius expertus sum, quam putabam, non quia novos aliquos fluctus aut tempestates vidi, quas ante non videram vel non audieram vel non legeram vel non cogitaveram, sed ad eas evitandas aut perferendas sollertiam et vires meas omnino non noveram et alicuius momenti arbitrabar. Dominus autem inrisit me et rebus ipsis ostendere voluit me ipsum mihi. Quod si non damnando, sed miserando fecit — hoc enim spero certe vel nunc cognita aegritudine mea, — debeo scripturarum eius medicamenta omnia perscrutari et orando ac legendo agere, ut idonea valitudo animae meae ad tam periculosa negotia tribuatur. Quod ante non feci, quia et tempus non habui; tunc enim ordinatus sum, cum de ipso vacationis tempore ad cognoscendas divinas scripturas cogitaremus et sic nos disponere vellemus, ut nobis otium ad hoc negotium posset esse. Quod verum est, nondum sciebam, quid mihi deesset ad tale opus, quale me nunc torquet et conterit. Quod si propterea in re ipsa didici, quid sit homini necessarium, qui populo ministrat sacramentum et verbum dei, ut iam mihi non liceat adsequi, quod me non habere cognovi, iubes ergo, ut peream, pater Valeri? Ubi est caritas tua? Certe diligis me? Certe diligis ipsam ecclesiam, cui me sic ministrare voluisti? Et tamen certus sum, quod et me et ipsam diligis. Sed putas me idoneum, cum ego melius me noverim, qui tamen nec ipse me nossem, nisi experiendo didicissem. Sed dicit fortasse sanctitas tua: vellem scire, quid desit instructioni tuae. Tam multa autem sunt, ut facilius possim enumerare quae habeam, quam quae habere desidero. Auderem enim dicere scire me et plena fide retinere, quid pertineat ad salutem nostram. Sed hoc ipsum quo modo ministrent ad salutem aliorum non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant? Et sunt fortasse aliqua, immo non est dubitandum esse in sanctis libris conscripta consilia, quibus cognitis et adprehensis possit homo dei rebus ecclesiasticis ordinatioribus ministrare aut certe inter manus iniquorum vel vivere conscientia saniore vel mori, ut illa vita non amittatur, cui uni christiana corda humilia et mansueta suspirant. Quo modo autem hoc fieri potest, nisi, quem ad modum ipse dominus dicit, petendo quaerendo pulsando, id est orando legendo plangendo? Ad quod negotium mihi parvum tempus velut usque ad pascha impetrare volui per fratres a tua sincerissima et venerabili caritate et nunc per has preces volo. Quid enim responsurus sum domino iudici? Non poteram ista iam quaerere, cum ecclesiasticis negotiis impedirer? Si ergo mihi dicat: serve nequam, si villa ecclesiae calumniosum aliquem pateretur, cuius fructibus colligendis magna opera inpenditur neglecto agro, quem rigavi sanguine meo, si quid agere pro ea posses apud iudicem terrae, nonne omnibus consentientibus, nonnullis etiam iubentibus et cogentibus pergeres et, si contra te iudicaretur, etiam trans mare proficiscereris? Atque hoc modo vel annuam vel amplius absentiam tuam nulla querella revocaret, ne alius possideret terram non animae sed corpori pauperum necessariam, quorum tamen famem vivae arbores meae multo facilius mihique gratius, si diligenter colerentur, explerent. Cur ergo ad discendam agriculturam meam vacationem temporis tibi defuisse causaris? Dic mihi, quid respondeam; rogo te an forte vis dicam: senex Valerius dum me omnibus rebus instructum esse credidisset, quanto amplius me dilexit, tanto minus discere ista permisit? Adtende omnia ista, senex Valeri; obsecro te per bonitatem et severitatem Christi, per misericordiam et iudicium eius. per eum, tantam qui tibi inspiravit erga nos caritatem, ut ne te nec pro lucro animae nostrae audeamus offendere. Sic autem mihi dominum et Christum testem facis innocentiae et caritatis et sinceri affectus quem circa nos habes, quasi ego non de his iurare omnibus possum. Ipsam ergo caritatem et affectum inploro, ut miserearis mei et concedas mihi ad hoc quod rogavi, tempus quantum rogavi, atque adiuves me orationibus tuis, ut non sit inane desiderium meum nec infructuosa ecclesiae Christi atque utilitati fratrum et conservorum meorum absentia mea. Scio quod illam caritatem pro me orantem maxime in tali causa non despicit dominus et eam sicut sacrificium suavitatis accipiens fortassis breviore tempore, quam postulavi, me saluberrimis consiliis de scripturis suis reddet instructum.


8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter


I. Qua gratia responderent litteris sanctitatis tuae, cum diu haesitans non reperirem — omnia enim vicit affectus animi mei, quem iam sponte surgentem lectio epistulae tuae multo ardentius excitavit, — commisi me tamen deo, qui pro viribus meis operaretur in me, ut ea rescriberem, quae utrique nostrum studio in domino et cura ecclesiastica pro tua praestantia et mea obsecundatione congruerent. Atque illud primum, quod orationibus meis te adiuvari credis, non solum non defugio, verum etiam libenter amplector. Ita enim etsi non meis, at certe tuis me dominus noster exaudiet. Quod fratrem Alypium in nostra coniunctione mansisse, ut exemplo sit fratribus curas mundi huius vitare cupientibus, benivolentissime accepisti, ago gratias, quas nullis verbis explicare possim; deus hoc rependat in animam tuam. Omnis itaque fratrum coetus, qui apud eos coepit coalescere, tanta tibi praerogativa obstrictus est, ut locis terrarum tantum longe disiunctis ita nobis consulueris tamquam praesentissimus spiritu. Quapropter precibus, quantum valemus, incumbimus, ut gregem tibi commissum tecum dominus sustinere dignetur nec te uspiam deserere, sed adesse adiutor in opportunitatibus faciens cum ecclesia sua misericordiam per sacerdotium tuum, qualem spiritales viri ut faciat lacrimis eum gemitibusque interpellant. Scias itaque, domine beatissime et plenissima caritate venerabilis, non desperare nos, immo sperare nos vehementer, quod dominus et deus noster per auctoritatem personae, quam geris, quam non carni, sed spiritu tuo inpositam esse confidimus, multas carnales foeditates et aegritudines, quas Africana ecclesia in multis patitur, in paucis gemit . . . conciliorum gravi ense et tua gravitate posse sanari. Cum enim apostolus tria breviter genera vitiorum detestanda et vitanda uno in loco posuerit, de quibus innumerabilium peccatorum exsurrexit seges, unum horum, quod quidem secundo loco posuit, acerrime in ecclesia vindicatur; duo autem reliqua, id est primum et ultimum, tolerabilia videntur hominibus atque ita paulatim fieri potest, ut nec vitia iam putentur. Ait enim vas electionis: Non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et inpudicitiis, non in contentione et zelo; sed induite vos dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. Horum ergo trium cubilia et inpudicitiae ita magnum crimen putatur, ut nemo dignus non modo ecclesiastico ministerio, sed ipsa etiam sacramentorum communione videatur, qui se isto peccato maculaverit. Et recte omnino. Sed quare solum? Comissationes enim et ebrietates ita concessae et licitae putantur. ut in honore etiam beatissimorum martyrum non solum per dies sollemnes, quod ipsum quis non lugendum videat, qui haec non carneis oculis inspicit. sed etiam cotidie celebrentur. Quam foeditatem, si tantum flagitiosa et non etiam sacrilega esset, quibuscumque tolerantiae viribus sustentandam putaremus. Quamquam ubi est illud, quod cum multa vitia enumerasset idem apostolus, inter quae posuit ebriosos, ita conclusit, ut diceret: cum talibus nec panem edere? Sed feramus haec in luxu et labe domestica et eorum conviviorum quae privatis parietibus continentur, accipiamusque cum eis corpus Christi, cum quibus panem edere prohibemur: saltem de sanctorum corporum sepulcris, saltem de locis sacramentorum, de domibus orationum tantum dedecus arceatur. Quis enim audet vetare privatim, quod cum frequentatur in sanctis locis, honor martyrum nominatur? Haec si prima Africa temptaret auferre, a ceteris terris imitatione digna esse deberet; cum vero et per Italiae maximam partem et in aliis omnibus aut prope omnibus transmarinis ecclesiis, partim quia numquam facta sunt, partim quia vel orta vel inveterata sanctorum et vere de vita futura cogitantium episcoporum diligentia et animadversione extincta atque deleta sunt, . . . dubitare quo modo possumus tantam morum labem vel proposito tam lato exemplo emendare: Et nos quidem illarum partium hominem habemus episcopum, unde magnas deo agimus gratias. Quamquam eius modestiae atque lenitatis est, eius denique prudentiae et sollicitudinis in domino, ut, etiam si Afer esset, cito illi de scripturis persuaderetur curandum, quod licentiosa et male libera consuetudo vulnus inflixit, sed tanta pestilentia est huius mali, ut sanari prorsus, quantum mihi videtur, nisi concilii auctoritate non possit, aut, si ab una ecclesia inchoanda est medicina, sicut videtur audaciae mutare conari quod Carthaginiensis ecclesia tenet, sic magnae inpudentiae est velle servare quod Carthaginiensis ecclesia correxit. Ad hanc autem rem quis alius episcopus esset optandus, nisi qui ea diaconus execrabatur? Sed quod erat tunc dolendum, nunc auferendum est, non aspere sed, sicut scriptum est, in spiritu lenitatis et mansuetudinis. Dant enim mihi fiduciam litterae tuae, indices germanissimae caritatis, ut tecum tamquam mecum audeam conloqui. Non ergo aspere, quantum existimo, non duriter, non modo imperioso ista tolluntur,magis docendo quam iubendo, magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine, severitas autem exercenda est in peccata paucorum. Et si quid minamur, cum dolore fiat de scripturis comminando vindictam futuram, ne nos ipsi in nostra potestate, sed deus in nostro sermone timeatur. Ita prius movebuntur spiritales vel spiritalibus proximi, quorum auctoritate et lenissimis quidem sed instantissimis admonitionibus cetera multitudo frangatur. Sed quoniam istae in cimiteriis ebrietates et luxuriosa convivia non solum honores martyrum a carnali et inperita plebe credi solent, sed etiam solacia mortuorum, mihi videtur facilius illis dissuaderi posse istam foeditatem ac turpitudinem, si et de scripturis prohibeatur et oblationes pro spiritibus dormientium, quas vere aliquid adiuvare credendum est, super ipsas memorias non sint sumptuosae atque omnibus petentibus sine typho et cum alacritate praebeantur neque vendantur; sed si quis pro religione aliquid pecuniae offerre voluerit, in praesenti pauperibus eroget. Ita nec deserere videbuntur memorias suorum, quod potest gignere non levem cordis dolo- rem, et id celebrabitur in ecclesia, quod pie honesteque celebratur. Haec interim de comissationibus et ebrietatibus dicta sint. II. De contentione autem et zelo quid me attinet dicere, quando ista vitia non in plebe, sed in nostro numero graviora sunt? Horum autem morborum mater superbia est et humanae laudis aviditas, quae etiam hypocrisin saepe generat. Huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et caritas dei, si tamen ille, qui hoc agit, se ipsum praebeat patientiae atque humilitatis exemplum minus sibi adsumendo, quam offertur, sed tamen ab eis, qui se honorant, nec totum nec nihil accipiendo et id, quod accipitur laudis aut honoris, non propter se, qui totus coram deo esse debet et humana contemnere, sed propter illos accipiatur, quibus consulere non potest, si nimia deiectione vilescat. Ad hoc enim pertinet, quod dictum est: Nemo iuventutem tuam contemnat, eum ille hoc dixerit, qui alio loco ait: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem. Magnum est de honoribus et laudibus hominum non laetari, sed et omnem inanem pompam praecidere et, si quid inde necessarium retinetur, id totum ad utilitatem honorantium salutemque conferre. Non enim frustra dictum est: Deus confringet ossa hominibus placere volentium. Quid enim languidos, quid tam sine stabilitate ac fortitudine, quod ossa significant, quam homo quem male loquen- tium lingua debilitat, cum sciat falsa esse quae dicuntur? Cuius rei dolor nullo modo animae viscera dilaniaret, si non amor laudis eius ossa confringeret. Praesumo de robore animi tui; itaque ista quae tecum confero, mihi dico; dignaris tamen, credo, mecum considerare quam sint gravia, quam difficilia. Non enim huius hostis vires sentit, nisi qui ei bellum indixerit, quia, etsi cuiquam facile est laude carere, dum denegatur, difficile est ea non delectari, cum offertur. Et tamen tanta mentis in deum debet esse suspensio, ut, si non merito laudemur, corrigamus eos, quos possumus, ne arbitrentur aut in nobis esse, quod non est, aut nostrum esse, quod dei est, aut ea laudent, quae quamvis non desint nobis aut etiam supersint, nequaquam tamen sint laudabilia, velut sunt bona omnia, quae vel cum pecoribus habemus communia vel cum impiis hominibus. Si autem merito laudamur propter deum, gratulemur eis quibus placet verum bonum, non tamen nobis quia placemus hominibus, sed si coram deo tales sumus, quales esse nos credunt, et non tribuitur nobis sed deo, cuius dona sunt omnia quae vere meritoque laudantur. Haec mihi ipse canto cotidie vel potius ille cuius salutaria praecepta sunt, quaecumque sive in divinis lectionibus inveniuntur sive quae intrinsecus animo suggeruntur. Et tamen vehementer cum adversario dimicans saepe ab eo vulnera accipio, cum delectationem oblatae laudis mihi auferre non possum. Haec propterea scripsi, ut, si tuae sanctitati iam non sunt necessaria, sive quod plura ipse huius modi cogites atque utiliora sive quod tuae sanctitati medicina ista non opus sit, mala tamen mea nota sint tibi sciasque, unde pro mea infirmitate deum rogare digneris. Quod ut inpensissime facias, obsecro per humanitatem illius, qui praeceptum dedit, ut invicem onera nostra portemus. Multa sunt, quae de nostra vita et conversatione deflerem, quae nollem per litteras ad te venire, sed inter cor meum et cor tuum nulla essent ministeria praeter os meum et aures tuas. Si autem venerabilis nobis omniumque nostrum tota sinceritate carissimus, cuius in te vere fraternam, cum praesens essem, benignitatem studiumque perspexi, senex Saturninus si dignatus fuerit, quando opportunum videbit, ad nos venire, quicquid cum eius sanctitate et spiritali affectu conloqui potuerimus. aut nihil aut non multum distabit, ac si cum tua dignatione id ageremus. Quod ut nobiscum ab eo petere atque impetrare digneris, tantis precibus posco, quantis verba nulla sufficiunt. Absentiam enim meam tantum longe Hipponienses vehementer nimisque formidant neque ullo modo mihi sic volunt credere ut et ego vobis. Agrum fratribus datum pro visione et liberalitate tua didicimus ante epistulam tuam per sanctum fratrem et conservum nostrum Parthenium, a quo multa alia, quae audire desiderabamus, audivimus. Praestabit dominus, ut etiam cetera, quae adhuc desideramus, impleantur.


9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus


I. Numquam aeque quisquam facie cuilibet innotuit quam mihi tuorum in domino studiorum quieta laetitia et vere exercitatio liberalis. Quamquam ergo percupiam omnino te nosse, tamen exiguum quiddam tui minus habeo, praesentiam videlicet corporis. Quam ipsam etiam, posteaquam te beatis-simus nunc episcopus tunc vero iam episcopatu dignus frater Alypius vidit remeansque a me visus est, negare non possum magna ex parte mihi esse relatu eius inpressam et ante reditum, cum te ille ibi videbat, ego videbam sed oculis eius. Non enim animo me atque illum sed corpore duos, qui noverit, dixerit, concordia dum taxat et familiaritate fidissima, non meritis, quibus ille antecellit. Quia ergo me primitus communione spiritus:, quo in unum nitimur, deinde illius ex ore iam diligis, nequaquam inpudenter quasi aliquis ignotus commendo germanitati tuae fratrem Profuturum, quem nostris conatibus, deinde adiu- torio tuo, vere profuturum speramus, nisi forte quod talis est, ut ipse tibi per eum fiam commendatior quam ille per me. Hactenus fortasse scribere debuerim, si esse vellem epistularum sollemnium more contentus. Sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris quae habemus in Christo Iesu domino nostro, qui nobis multas utilitates et viatica quaedam demonstrati a se itineris etiam per tuam caritatem non mediocriter ministrare dignatur. II. Petimus ergo et nobiscum petit omnis Africa-narum ecclesiarum studiosa societas, ut interpretandis eorum libris qui graece scripturas nostras quam optime tractaverunt, curam atque operam inpendere non graveris. Potes enim efficere, ut nos quoque habeamus tales illos viros et unum potissimum, quem tu libentius in tuis litteris sonas. De vertendis autem in linguam latinam sanctis litteris canonicis laborare te nollem, nisi eo modo quo Iob interpretatus es, ut signis adhibitis, quid inter hanc tuam et LXX, quorum est gravissima auctoritas, interpretationem distet, appareat. Satis autem nequeo mirari si aliquid adhuc in hebraeis exemplaribus invenitur, quod tot interpretes illius linguae peritissimos fugerit. Omitto enim LXX, de quorum vel consilii vel spiritus maiore concordia quam si unus homo esset, non audeo in aliquam partem certam ferre sententiam, nisi quod eis praeminentem auctoritatem in hoc munere sine controversia tribuendam existimo. Illi me plus movent. qui, cum posteriores interpretarentur et verborum locutionumque hebraearum viam atque regulas mordacius, ut fertur, tenerent, non solum inter se non consenserunt, sed etiam reliquerunt multa, quae tanto post eruenda et prodenda remanerent. Si enim obscura sunt, te quoque in eis falli posse creditur; si manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur. Huius igitur rei pro tua caritate expositis causis certum me facias obsecraverim. III. Legi etiam quaedam scripta, quae tua dicerentur, in epistulas apostoli Pauli,quarum ad Galatas cum enodare velles, venit in manus locus ille, quo apostolus Petrus a perniciosa simulatione revocatur. Ibi patrocinium mendacii susceptum esse vel abs te tali viro vel a quopiam, si alius illa scripsit, fateor, non mediocriter doleo, donec refellantur, si forte refelli possunt, ea quae me movent. Mihi enim videtur exitiosissimc credi aliquod in libris sanctis esse mendacium, id est, eos homines per quos nobis illa scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in libris suis fuisse mentitos. Alia quippe quaestio est, sitne aliquando mentiri viri boni, et alia quaestio est, utrum scriptorem sanctarum scripturarum mentiri oportuerit, immo vero non alia, sed nulla quaestio est. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non, ut cuique videbitur vel ad mores difficilis vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur. Si enim mentiebatur apostolus Paulus, cum apostolus Petrum obiurgans diceret: Si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice vivis, quem ad modum gentes cogis iudaizare? et recte illi videbatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit et scripsit, ut quasi animos tumultuantium deleniret, quid respondebimus, cum exsurrexerint perversi homines prohibentes nuptias, quos futuros ipse praenuntiavit, et dixerint totum illud, quod idem apostolus de matrimoniorum iure firmando locutus est, propter homines, qui dilectione coniugum tumultuari poterant, fuisse mentitum, scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas? Non opus est multa commemorare. Possunt enim videri etiam de laudibus dei esse officiosa mendacia, ut apud homines pigriores dilectio eius ardescat. Atque ita nusquam certa erit in sanctis libris castae veritatis auctoritas. Nonne adtendimus eundem apostolum cum ingenti cura commendandae veritatis dicere: Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra. Inveniatur autem et falsi testes dei. quia testimonium diximus adversus deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit? Si quis huic diceret: Quid in hoc mendacio perhorrescis, cum id dixeris quod, etiam si falsum sit, ad laudem dei maxime pertinet, nonne huius detestatus insaniam quibus posset verbis et significationibus in lucem penetralia sui cordis aperiret, clamans non minore aut fortasse etiam maiore scelere in deo laudari falsitatem quam veritatem vituperari? Agendum est igitur, ut ad cognitionem divinarum scripturarum talis homo accedat, qui de sanctis libris tam sancte et veraciter existimet, ut nolit aliqua eorum parte delectari per officiosa mendacia, potiusque id, quod non intellegit, transeat, quam cor suum praefuerat illi veritati. Profecto enim cum hoc dicit, credi sibi expetit et id agit, ut divinarum scripturarum auctoritatibus non credamus. Et ego quidem qualibuscumque viribus quas dominus suggerit, omnia illa testimonia quae adhibita sunt adstruendae utilitati mendacii, aliter oportere intellegi ostenderem, ut ubique eorum firma veritas doceretur. Quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam non debent favere mendacio. Sed hoc intellegentiae relinquo tuae. Admota enim lectioni diligentiore consideratione, multo id fortasse facilius videbis quam ego. Ad hanc autem considerationem coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem divinarum scripturarum, ut in eis quod vult quisque credat, quod non vult non credat, si semel fuerit persuasum aliqua illos viros per quos nobis haec ministrata sunt, in scripturis suis officiose potuisse mentiri, nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus noverimus ubi oporteat mentiri et ubi non oporteat. Quod si fieri potest, nullo modo mendacibus dubiisque rationibus id explices quaeso, nec me onerosum aut inpudentem iudices per humanitatem veracissimam domini nostri. Nam ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error veritati favet, si recte in te potest veritas favere mendacio. IV. Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem et de christiano studio conferre, sed huic desiderio meo nulla epistula sat est. Uberius id possum per fratrem quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. Et tamen, quantum vellem, nec ipse, quod eius pace dixerim, forsitan capit. Quamquam nihilo me illi praetulerim; ego enim me fateor tui capaciorem, sed ipsum video fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit. Et posteaquam redierit, quod domino adiuvante prosperatum iri spero, cum eius pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est impleturus quod in me adhuc vacuum erit atque avidum sensorum tuorum. Ita fiet, ut ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior. Sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum. Quibus legendis si dignationem adhibueris, etiam sinceram fraternamque severitatem adhibeas quaeso. Non enim aliter intellego, quod scriptum est: Emendabit me iustus in misericordia ei arguet me; oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum, nisi quia magis amat obiurgator sanans quam adulator unguens caput. Ego autem difficillime bonus iudex lego, quod scripserim, sed aut timidior recto aut cupidior. Video etiam interdum vitia mea, sed haec malo audire a melioribus, ne, cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi blandiar et meticulosam potius mihi videar in me quam iustam tulisse sententiam.


10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis


De negotio interim quod non curare non possum, nihil certum scribere potui absente fratre Macario, qui cito dicitur rediturus, et quod deo adiuvante peragi potuerit, peragetur. De nostra autem pro eis sollicitudine quamquam fratres nostri cives qui aderant, securos vos facere possent, tamen digna res epistulari conloquio quo nos invicem consolantur, a domino praestita est, in quo promerendo multum nos adiutos esse credimus ipsa vestra sollicitudine, quae profecto sine deprecatione pro nobis esse non potuit. Itaque non praetermittamus vestrae caritati narrare quid gestum sit, ut nobiscum deo gratias agatis de accepto beneficio, qui nobiscum preces de accipiendo fudistis. Cum post profectionem tuam nobis nuntiatum esset tumultuari homines et dicere se ferre non posse, ut illa sollemnitas prohiberetur quam laetitiam nominantes vinulentiae nomen frustra conantur abscondere, sicut etiam te praesente iam iam nuntiabatur, opportune nobis accidit occulta ordinatione omnipotentis dei, ut quarta feri a illud in evangelio capitulum consequenter tractaretur: Nolite dare sanctum canibus neque proieceritis margaritas vestras ante porcos. Tractatum est ergo de canibus et de porcis, ita ut et pervicaci latratu adversus dei praecepta rixantes et voluptatum carnarium sordibus dediti erubescere cogerentur concursumque ita ut viderent quam esset nefarium intra ecclesiae parietes id agere nomine religionis, quod in suis domibus si agere perseveraret, sancto et margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret. Sed haec quamvis grate accepta fuerint, tamen quia pauci convenerant, non erat satisfactum tanto negotio. Iste autem sermo cum ab eis qui aderant pro cuiusque facultate ac studio foris ventilaretur, multos habuit contradictores. Postea vero quam dies quadragesimae inluxisset et frequens multitudo ad horam tractationis occurrit, lectum est illud in evangelio, ubi dominus de templo expulsis venditoribus animalium et eversis mensis nummulariorum dixit domum patris sui pro domo orationum speluncam latronum esse factam. Quod capitulum, cum eos intentos proposita vinulentiae quaestione feci, et ipse quoque recitavi adiunxique disputationem, qua ostenderem, quanto commotius et vehementius dominus noster ebriosa convivia, quae ubique sunt turpia, de templo expelleret. unde sic expulit concessa commercia, cum ea venderentur quae sacrificiis illo tempore licitis essent necessaria, quaerens ab eis quibus similiorem putarent speluncam latronum necessaria vendentibus an immoderate bibentibus. Et quoniam mihi praeparatae lectiones suggerendae tenebantur, adiunxi deinde ipsum adhuc carnalem populum Iudaeorum in illo templo ubi nondum corpus et sanguis domini offerebatur, non solum vinulenta sed nec sobria quidem umquam celebrasse convivia nec eos publice religionis nomine inebriatos inveniri in historia, nisi cum festa fabricato idolo exsolverent. Quae cum dicerem, codicem etiam accepi et recitavi totum illum locum. Addidi etiam cum dolore, quo potui, quoniam apostolus ait ad dis- cernendum populum christianum a duritia Iudaeorum epistulam suam non in fabulis lapideis scriptam sed in tabulis cordis carnalibus, cum Moyses famulus dei propter illos principes binas lapideas tabulas confregisset, quo modo non possemus istorum corda confringere, qui homines novi testamenti sanctorum diebus celebrandis ea vellent sollemniter exhibere, quae populus veteris testamenti et semel et idolo celebravit. Tunc reddito exodi codice crimen ebrietatis, quantum tempus sinebat, exaggerans sumpsi apostolum Paulum et inter quae peccata posita esset, ostendi legens illum locum: Si quis frater nominetur aut fornicator aut idolis serviens aut avarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eius modi nec cibum sumere, ingemescendo admonens cum quanto periculo convivaremur cum eis qui vel in domibus inebriarentur. Legi etiam illud quod non longo intervallo sequitur: Nolite errare; neque fornicatores neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum dei possidebunt. Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed iustificati estis in nomine domini Iesu Christi et spiritu dei nostri. Quibus lectis, dixi ut considerarent quo modo possent fideles audire sed abluti estis, qui adhuc talis concupiscentiae sordes, contra quas clauditur regnum caelorum, in corde suo, id est in interiore dei templo esse patiuntur. Inde ventum est ad illud capitulum: Con- venientibus ergo vobis in unum non est dominicam cenam celebrare, unusquisque enim propriam cenam praesumit in manducando et alius quidem esurit, alius ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? an ecclesiam dei contemnitis? Quo recitato, diligentius commendavi ne honesta quidem et sobria convivia debere in ecclesia celebrari, quando quidem apostolus non dixerit: Numquid domos non habetis ad inebriandos vos, ut quasi tantum modo inebriari in ecclesia non liceret, sed ad manducandum et bibendum, quod potest honeste fieri sed praeter ecclesiam ab eis qui domos habent ubi alimentis necessariis refici possint. Et tamen nos ad has angustias corruptorum temporum et diffluentium morum esse perductos, uti nondum modesta convivia sed saltem domesticum regnum ebrietatis optemus. Commemoravi etiam evangelii capitulum, quod pridie tracta veram, ubi de pseudoprophetis dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Deinde in memoriam revocavi fructus eo loco non appellatos nisi opera. Tum quaesivi inter quos fructus nominata esset ebrietas, et recitavi illud ad Galatas: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum dei non possidebunt. Post quae verba interrogavi quo modo de fructu ebrietatis agnosceremur christiani, quos de fructibus agnosci dominus iussit. Adiunxi etiam legendum quod sequitur: Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, egique ut considerarent quam esset pudendum atque plangendum, quod de illis fructibus carnis non solum privatim vivere, sed etiam honorem ecclesiae deferre cuperent et, si potestas daretur, totum tam magnae basilicae spatium turbis epulantium ebriorumque complerent; de spiritalibus autem fructibus ad quos et divinarum scripturarum auctoritate et nostris gemitibus invitarentur, nolunt adferre deo munera et his potissimum celebrare festa sanctorum. Quibus peractis, codicem reddidi et imperata oratione, quantum valui et quantum me ipsum periculum urguebat et vires subministrare dominus dignabatur, constitui eis ante oculos commune periculum, et ipsorum qui nobis commissi essent, et nostrum, qui de illis rationem reddituri essemus pastorum principi, per cuius humilitatem, insignes contumelias, alapas et sputus in faciem et palmas et spineam coronam et crucem ac sanguinem obsecravi ut, si se ipsi aliquid offendissent, vel nostri miserarentur et cogitarent venerabilis senis Valerii circa me ineffabilem caritatem, qui mihi tractandi verba veritatis tam periculosum onus non dubitant propter eos inponere, eisque saepe dixerit quod orationes eius exauditae essent de nostro adventu, quos non utique ad communem mortem vel spectaculum mortis illorum sed ad communem conatum in aeternam vitam ad se venisse laetatus est. Postremo etiam dixi certum esse me et ridere in eum qui mentiri nescit, qui per os prophetae sui pollicitus est de domino nostro Iesu Christo dicens: Si reliquerint filii eius legem meam et in praeceptis meis no?i ambulaverint, si iustificationes meas profanaverint, visitabo in virga facinora eorum et in flagellis delicta eorum; misericordiam autem meam non auferam, in eum ergo me fidere, quod, si haec tanta quae sibi essent lecta et dicta, contemnerent, visitaturus esset in virga et in flagello nec eos permissurus cum hoc mundo damnari. In qua conquestione sic actum ut pro negotii atque periculi magnitudine tutor et gubernator noster animos facultatemque praebebat. Non ego illorum lacrimas meis lacrimis movi. sed cum talia dicerentur, fateor, eorum fletu praeventus meum abstinere non potui. Et cum iam pariter flevissemus, plenissima spe correctionis illorum finis sermonis mei factus est. Postridie vero, cum inluxisset dies cui solebant fauces ventresque se parare, nuntiatur mihi nonnullos eorum etiam, qui sermoni aderant, nondum a murmuratione cessasse tantumque in eis valere vim pessimae consuetudinis, ut eius tantum voce uterentur et dicerent: Quare modo? Non enim antea, qui haec non prohibuerunt, Christiani non erant. Quo audito, quas sicut maiores commovendi eos machinas praepararent, omnino nesciebam; disponebam tamen, si perseverandum putarent, lecto illo loco de propheta Ezechiele: Explorator absolvitur, si periculum denuntiaverit, etiam si illi, quibus denuntiatur, cavere noluerint, vestimenta mea excutere atque discedere. Tum vero dominus ostendit quod nos non deserat, et quibus modis, in se ut praesumamus, hortetur; namque ante horam, qua exhedram ascenderemus, ingressi sunt ad me idem ipsi, quos audieram de oppugnatione vetustae consuetudinis fuisse conquestos. Quos blande acceptos paucis verbis in sententiam sanam transtuli. Atque ubi ventum est ad tempus disputationis, omissa lectione quam praepara veram, quia necessaria iam non videbatur, de hac ipsa quaestione pauca disserui, nihil nos nec brevius nec verius posse adferre adversus eos qui dicunt: Quare modo? nisi et nos dicamus: Vel modo. Verum tamen ne illi qui ante nos tam manifesta inperitae multitudinis crimina vel permiserunt vel prohibere non ausi sunt, aliqua a nobis affici contumelia viderentur, exposui eis, qua necessitate ista in ecclesia viderentur exorta. Scilicet post persecu- tiones tam multas tamque vehementes cum facta pace turbae gentilium in christianum nomen venire cupientes hoc impedirentur, quod dies festos cum idolis suis solerent in abundantia epularum et ebrietate consumere, nec facile ab his perniciosissimis sed tamen vetustissimis voluptatibus se possent abstinere, visum fuisse maioribus nostris ut huic infirmitatis parti interim parceretur diesque festos post eos quos relinquebant, alios in honorem sanctorum martyrum vel non simili sacrilegio quamvis simili luxu celebrarent; iam Christi nomine conligatis et tantae auctoritatis iugo subditis salutaria sobrietatis praecepta traderentur, quibus iam propter praecipiente honorem ac timorem resistere non valerent. Quocirca iam tempus esse, ut, qui non se audent negare christianos, secundum Christi voluntatem vivere incipiant, ut ea quae, ut essent christiani, concessa sunt, cum christiani sunt, respuantur. Deinde hortatus sum, ut transmarinarum ecclesiarum, in quibus partim ista recepta numquam sunt, partim iam per bonos rectores populo obtemperante correcta, imitatores esse vellemus. Et quoniam de basilica beati apostoli Petri cotidianae vinulentiae proferebantur exempla, dixi primo audisse nos saepe esse prohibitum, sed quod remotus sit locus ab epi- scopi conversatione et in tanta civitate magna sit carnalium multitudo peregrinis praesertim, qui novi subinde veniunt, tanto violentius quanto inscitius illam consuetudinem retinentibus, tam immanem pestem nondum compesci sedarique potuisse. Verum tamen nos si Petrum apostolum honoraremus, debere praecepta eius audire et multo devotius epistulam in qua voluntas eius apparet, quam basilicam in qua non apparet, intueri; statimque accepto codice recitavi ubi ait: Christo enim passo pro nobis per carnem et vos eadem cogitatione armamini, quia qui passus est carne, desiit a carne, ut iam non hominum desideriis sed voluntate dei reliquum tempus in carne vivat. Sufficit enim vobis praeteritum tempus voluntate hominum perfecisse ambulantes in libidinibus, desideriis, ebrietate, comissationibus et nefandis idolorum servitutibus. Quibus gestis, cum omnes uno animo in bonam voluntatem ire contempta mala consuetudine cernerem, hortatus sum ut meridiano tempore divinis lectionibus et psalmis interessent; ita illum diem multo mundius atque sincerius placere celebrandum et certe de multitudine convenientium facile posse apparere, qui mentem et qui ventrem sequeretur. Ita lectis omnibus sermo terminatus est. Pomeridiano autem die maior quam ante meridiem adfuit multitudo et usque ad horam qua cum episcopo egrederemur, legebatur alternatim et psallebatur; nobisque egressis duo psalmi lecti sunt. Deinde me invitum, qui iam cupiebam peractum esse tam periculosum diem, iussum compulit senex ut aliquid eis loquerer. Habui brevem sermonem, quo gratias agerem deo, et quoniam in haereticorum basilica audiebamus ab eis solita convivia celebrata, cum adhuc etiam eo ipso tempore quo a nobis ista gerebantur, illi in poculis perdurarent, dixi diei pulchritudinem noctis comparatione decorari et colorem candidum nigri vicinitate gratiorem; ita nostrum spiritalis celebrationis conventum minus fortasse futurum fuisse iucundum, nisi ex alia parte carnalis ingurgitatio conferretur, hortatusque sum ut tales epulas instanter appeterent, si gustassent quam suavis est dominus; illis autem esse metuendum, qui tamquam primum sectantur quod aliquando destruetur, cum quisque comes efficiatur eius rei quam colit, insultaritque apostolus talibus dicens: Quorum deus venter, cum idem alio loco dixerit: Esca ventri et venter escis; deus autem et hunc et illas evacuabit. Nos proinde oportere id sequi quod non evacuatur, quod remotissimum a carnis affectu spiritus sanctificatione retinetur. Atque in hanc sententiam pro tempore cum ea quae dominus suggerere dignatus est, dicta essent, acta sunt vespertina quae cotidie solent, nobisque cum episcopo recedentibus fratres eodem loco hymnos dixerunt non parva multitudine utriusque sexus 1 ad obscuratum diem manente atque psallente. Digessi vobis, quantum breviter potui, quod vos audire desiderasse quis dubitaverit? Orate ut a conatibus nostris omnia scandala et omnia taedia deus dignetur avertere. Magna sane ex parte vobiscum requiescimus cum alacritate fervoris, quia spiritalis ecclesiae Tagastensium tam crebra nobis dona nuntiantur. Navis cum fratribus nondum venit. Apud Asnam, ubi est presbyter frater Argentius, Circumcelliones invadentes basilicam nostram altare comminuerunt. Causa nunc agitur, quae ut pacate agatur et ut ecclesiam catholicam decet ad opprimendas linguas haereseos inpacatae, multum vos petimus ut oretis. Epistulam Asiarchae misimus. Beatissimi perseveretis in domino memores nostri. Amen.


11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus


Scit deus, cui manifesta sunt arcana cordis humani, quantum pacem diligo Christianam, tantum me moveri sacrilegis eorum factis qui in eius dissensione indigne atque impie perseverant, eumque motum animi mei esse pacificum neque me id agere ut ad communionem catholicam quisquam cogatur invitus, sed ut omnibus errantibus aperta veritas declaretur et per nostrum ministerium deo iuvante manifestata se amplectendam atque sectandam satis ipsa persuadeas Quid enim execrabilius, quaeso te, ut alia taceam, quam id quod nunc accidit? Corripitur ab episcopo suo iuvenis crebris caedibus matris insanus et impias manus nec illis diebus cum etiam severitas legum sceleratissimis parcit, a visceribus unde natus est, revocans; minatur eidem matri se in partem Donati translaturum et eam quam incredibili furore solet caedere, perempturum; minatur ei, transit ad partem Donati, rebaptizatur furens et in maternum sanguinem fremens albis vestibus candidatur; constituitur intra cancellos eminens atque conspicuus et omnium gementium oculis matricidii meditator tamquam renovatus opponitur. Haecine tandem tibi placent, vir gravissime? Nequaquam hoc de te crediderim; novi considerationem tuam. Caeditur mater carnalis in membris, quibus genuit et nutrivit ingratum; prohibet hoc ecclesia, mater spiritalis; caeditur et ipsa in sacramentis, quibus genuit et nutrivit ingratum. Nonne tibi videtur dixisse parricidaliter frendens: Quid faciam ecclesiae, quae me prohibet caedere matrem meam? Inveni quid faciam: iniuriis, quibus potest, etiam ipsa feriatur; fiat in me aliquid unde membra eius doleant; eundum 1 mihi ad eos qui noverunt exsufflare gratiam in qua ibi natus sum, destruere formam quam in utero eius accepi; ambas matres meas saevis cruciatibus torqueam; quae me posterior peperit, efferat prior; ad huius dolorem spiritaliter moriar, ad illius caedem carnaliter vivam. Quid aliud expectamus, vir honorabilis Eusebi, nisi ut in miseram mulierem senectute decrepitam, viduitate destitutam, a cuius caedibus in catholica prohibebatur, iam Donatista securus armetur? Quid enim aliud furibundo corde concepit, cum diceret matri: Transferam me in partem Donati et bibam sanguinem tuum? Ecce iam conscientia cruentus, veste de-albatus perficit partem pollicitationis suae; restat pars altera, ut matris sanguinem bibat. Si ergo placent ista, urgeatur a clericis et sanctificatoribus suis ut intra octavas suas totum quod vovit exsolvat. Potens est quidem dextera domini quae furorem illius a misera vidua et desolata compescat et eum, quibus modis novit, a tam scelerata dispositione deterreat. Verum tamen ego tanto animi dolore percussus quid facerem, nisi saltem loquerer? An vero ista illi faciunt et mihi dicitur: Tace? Avertat a me dominus hanc amentiam, ut, cum ipse mihi imperet per apostolum suum et dicat ab episcopo refelli oportere docentes, quae non oportet, ego illorum indignationibus territus taceam. Quod enim publicis gestis haerere volui tam sacrilegum nefas, ad hoc utique volui, ne me quisquam maxime in aliis civitatibus, ubi opportunum fuerit, ista deplorantem fingere aliquid arbitretur, quando etiam apud ipsam Hipponem iam dicitur non hoc Proculianum mandasse, quod publicum renuntiavit officium. Quid autem modestius agere possumus, quam ut tam gravem causam per te tamen agam, virum et clarissima dignitate praeditum et considerantissima voluntate tranquillum? Peto igitur, sicut iam petivi per fratres nostros, bonos atque honestos viros, quos ad tuam eximietatem misi, ut quaerere digneris utrum Proculiani presbyter Victor non hoc ab epi- scopo suo mandatum acceperit, quod officio publico renuntiavit, an forte, cum et ipse Victor aliud dixerit, falsum illi apud acta prosecuti sint, cum sint communionis eiusdem; aut. si consentit ut ipsam totam quaestionem dissensionis nostrae placide pertractemus, ut error qui iam manifestus est, manifestius innotescat, libenter amplector. Audivi enim quod dixerit, ut sine tumultu populari adsint nobiscum deni ex utraque parte graves et honesti viri, et secundum scripturas quid in vero sit perquiramus. Nam illud quod rursus eum dixisse nonnulli ad me pertulerunt, cur non ierim Constantinam, quando ibi plures ipsi erant, vel me debere ire Mileum, quod illic, sicut perhibent, concilium proxime habituri sunt, ridiculum est dicere, quasi ad me pertineat cura propria nisi Hipponiensis ecclesiae. Mihi tota huius quaestionis ratio maxime cum Proculiano est. Sed si forte inparem se putat, cuius voluerit collegae sui inploret auxilium. In aliis enim civitatibus tantum agimus quod ad ecclesiam pertinet, quantum vel nos permittunt vel nobis inponunt earundem civitatium episcopi, fratres et consacerdotes nostri. Quamquam et iste qui se tot annorum episcopum dicit, quid in me tirone timeat quominus mecum velit conferre sermonem, non satis intellego: si doctrinam liberalium litterarum, quas forte ipse aut non didicit aut minus didicit, quid hoc pertinet ad eam quaestionem quae vel de sanctis scripturis vel documentis ecclesiasticis aut publicis discutienda est, in quibus ille per tot annos versatur, unde in eis deberet esse peritior? Postremo est hic frater et collega meus Samsucius, episcopus Turrensis ecclesiae, qui nullas tales didicit quales iste dicitur formidare; ipse adsit, agat cum illo; rogabo eum et, ut confido in nomine Christi, facile mihi concedet ut suscipiat in hac re vicem meam, et eum dominus pro veritate certantem, quamvis sermone inpolitum, tamen vera fide eruditum, sicut confidimus, adiuvabit. Nulla ergo causa est cur ad alios nescio quos differat, ne inter nos quod ad nos pertinet peragamus. Nec tamen, ut dixi, etiam illos defugio, si eorum ipse poscit auxilium.


12. (A. D. 397 Epist. XXXVII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Sincerissima Caritate Amplectendo Patri Simpliciano Augustinus In Domino salutem


Plenas bonorum gaudiorum litteras, quod sis memor mei meque, ut soles, diligas magnaeque gratulationi tibi sit, quicquid in me donorum suorum dominus conferre dignatus est misericordia sua, non meritis meis, missas munere tuae sanctitatis accepi. In quibus affectum in me paternum tuo benignissimo corde non repentinum et novum hausi, sed expertum plane cognitumque repetivi, domine beatissime et venerabiliter sincerissima caritate amplectende. Unde autem tanta exorta est felicitas litterario labori nostro quo in librorum quorundam conscriptione sudavimus, ut a tua dignatione legerentur, nisi quia dominus, cui subdita est anima mea, consolari voluit curas meas et a timore recreare, quo me in talibus operibus necesse est esse sollicitum, necubi forte indoctior vel incautior quamvis in planissimo campo veritatis offendam? Cum enim tibi placet, quod scribo, novi cui placeat, quoniam quis te inhabitet novi. Idem quippe omnium munerum spiritalium distributor atque largitor per tuam sententiam confirmavit oboedientiam meam. Quicquid enim habent illa scripta delectatione tua dignum, in meo ministerio dixit deus: Fiat, et factum est; in tua vero approbatione vidit deus, quia bonum est. Quaestiunculas sane quas mihi enodandas iubere dignatus es, etsi mea tarditate implicatus non intellegerem, tuis meritis adiutus aperirem. Tantum illud quaeso ut pro infirmitate mea depreceris deum et sive in his quibus me exercere benigne paterneque voluisti, sive in aliis, quaecumque nostra in tuas sanctas manus forte pervenerint, quia sicut dei data sic etiam mea errata cogito, non solum curam legentis inpendas, sed etiam censuram corrigentis adsumas.


13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus


Secundum spiritum, quantum domino placet atque ipse vires praebere dignatur, recte sumus; corpore autem ego in lecto sum; nec ambulare enim nec stare nec sedere possum rhagadis vel exochadis dolore et tumore. Sed etiam sic, quoniam id domino placet, quid aliud dicendum est, nisi quia recte sumus? Potius enim, si id nolumus quod ille vult, nos culpandi sumus, quam ille non recte aliquid vel facere vel sinere existimandus est. Nosti haec omnia; sed quia mihi es alter ego, quid libentius tecum loquerer, nisi quod mecum loquor? Commendamus ergo sanctis orationibus tuis et dies et noctes nostras, ut oretis pro nobis, ne diebus intemperanter utamur, ut noctes aequo animo toleremus, ut, etiam si ambulemus in medio umbrae mortis, nobiscum sit dominus, ne timeamus mala. Quod senex Megalius defunctus sit, iam vos audisse quis dubitet? Erant autem a depositione corporis eius. cum haec scriberem, dies ferme viginti quattuor. Utrum iam videris, disponebas enim, successorem primatus eius, si fieri potest, nosse volumus. Non desunt scandala sed neque refugium; non desunt maerores sed neque consolationes. Atque inter haec quam vigilandum sit, ne cuiusquam odium cordis intima teneat neque sinat, ut oremus deum in cubili nostro clauso ostio, sed adversus ipsum deum claudat ostium, nosti optime, optime frater; subrepit autem, dum nulli irascenti ira sua videtur iniusta. Ita enim inveterescens ira fit odium, dum quasi iusti doloris admixta dulcedo diutius eam in vase detinet, donec totum acescat vasque corrumpat. Quapropter multo melius nec iuste cuiquam irascimur, quam velut iuste irascendo in alicuius odium irae occulta facilitate delabimur. In recipiendis enim hospitibus ignotis solemus dicere multo esse melius malum hominem perpeti quam forsitan per ignorantiam excludi bonum, dum cavemus, ne recipiatur malus. Sed in affectibus animi contra est. Nam incomparabiliter salubrius est irae etiam iuste pulsanti non aperire penetrale cordis quam admittere non facile recessuram et per- venturam de surculo ad trabem. Audet quippe inpudenter etiam crescere citius, quam putatur. Non enim erubescit in tenebris, cum super eam sol occiderit. Recolis certe, qua cura et quanta sollicitudine ista scripserim, si recolis quid mecum nuper in itinere quodam locutus sis. Fratrem Severum et qui cum eo sunt salutamus. Etiam ipsis fortasse scriberemus, si per festinationem perlatoris liceret. Peto autem, ut apud eundem fratrem nostrum Victorem, cui ago etiam apud tuam sanctitatem gratias, quod Constantinam cum pergeret indicavit, petendo adiuves, propter negotium quod ipse novit, de quo gravissimum pondus pro ea re multum deprecantis Nectarii maioris patior, per Calamam remeare ne gravetur; sic enim promisit mihi. Vale.


14. (A. D. 397 Epist. XLII) Dominis Laudabilibus In Christo Sanctissimis Fratribus Paulino et Therasiae Augustinus In Domino salutem


Num etiam hoc sperari aut expectari posset, ut per fratrem Severum rescripta flagitaremus tam diu tam ardentibus nobis a vestra caritate non reddita? Quid est, qui duas aestates easdemque in Africa sitire cogamur? Quid amplius dicam? O qui res vestras cotidie donatis, debitum reddite. An forte, quod adversus daemonicolas te scribere audieram atque id opus vehementer desiderare me ostenderam, volens perficere ac mittere tanto tempore ad nos epistulas distulisti? Utinam saltem tam opima mensa iam annosum ab stilo tuo ieiunium meum tandem accipias! Quae si nondum parata est, non desinemus conqueri, si nos, dum illud perficis, non interim reficis. Salutate fratres, maxime Romanum et Agilem. Hinc, qui nobiscum sunt, vos salutant et parum nobiscum irascuntur, si parum diligunt.


15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem


Quando quietem vestram cogitamus, quam habetis in Christo, etiam nos, quamvis in laboribus variis asperisque versemur, in vestra caritate requiescimus. Unum enim corpus sub uno capite sumus, ut et vos in nobis negotiosi et nos in vobis otiosi simus, quia, si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra et, si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. Admonemus ergo et petimus et obsecramus per Christi altissimam humilitatem et misericordissimam celsitudinem, ut nostri memores sitis in sanctis orationibus vestris, quas vos vigilantiores et magis sobrias habere credimus; nostras enim saepe sauciat et debilitat caligo et tumultus saecularium actionum. Quas etsi nostras non habemus, eorum tamen, qui nos angariant mille passus et iubemur ire cum eis alia duo, tanta nobis ingeruntur, ut vix respirare possimus, credentes tamen, quod ille, in cuius conspectu intrat gemitus conpeditorum, perseverantes nos in eo ministerio, in quo conlocare dignatus est cum promissa mercede, adiuvantibus orationibus vestris ab omni angustia liberabit. Vos autem, fratres, exhortamur in domino, ut propositum vestrum custodiatis et usque in finem perseveretis ac, si qua opera vestra mater ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis nec blandiente desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis deo, cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in iudicio, docebit mansuetos vias suas. Nec vestrum otium necessitatibus ecclesiae praeponatis, cui parturienti si nulli boni ministrare vellent, quo modo nasceremini, non inveniretis. Sicut autem inter ignem et aquam tenenda est via, ut nec exuratur homo nec demergatur, sic inter apicem superbiae et voraginem desidiae iter nostrum temperare debemus, sicut scriptum est: Non declinantes neque ad dexteram neque ad sinistram. Sunt enim, qui, dum nimis timent, ne quasi in dexteram rapti extollantur, in sinistram lapsi demerguntur, et sunt rursus, qui, dum nimis se auferunt a sinistra, ne torpida vacationis mollitia sorbeantur, ex altera parte iactantiae fastu corrupti atque consumpti in fumum favillamque vanescunt. Sic ergo, dilectissimi, diligite otium, ut vos ab omni terrena delectatione refrenetis et memineritis nullum locum esse, ubi non possit laqueos tendere, qui timet, ne revolemus ad deum, et inimicum omnium bonorum, cuius captivi fuimus, iudicemus, nullamque esse nobis perfectam requiem cogitetis, donec transeat iniquitas et in iudicium iustitia convertatur. Item cum aliquid strenue atque alacriter agitis et inpigre operamini sive in orationibus sive in ieiuniis sive in elemosynis vel tribuentes aliquid indigentibus vel donantes iniurias, sicut et deus in Christo donavit nobis, sive edomantes perniciosas consuetudines castigantesque corpus et servituti subicientes sive sufferentes tribulationem et ante omnia vos ipsos invicem in dilectionem — quid enim sufferat, qui fratrem non suffert? — sive prospicientes astutiam atque insidias temptatoris et scuto fidei iacula eius ignita repellentes et extinguentes sive cantantes et psallentes in cordibus vestris domino vel vocibus a corde non dissonis: omnia in gloriam dei facite, qui operatur omnia in omnibus, atque ita ferventes spiritu, ut in domino laudetur anima vestra. Ipsa est enim actio recti itineris, quae oculos semper habet ad dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes. Talis actio nec frigitur negotio nec frigida est otio nec turbulenta nec marcida est nec audax nec fugax nec praeceps nec iacens. Haec agite et deus pacis erit vobiscum. Nec importunum me existimet caritas vestra, quia vobiscum loqui vel per epistulam volui. Non enim hoc vos monui, quod vos non arbitror facere; sed credidi me non parum commendari deo a vobis, si ea quae munere illius facitis, cum adlocutionis nostrae memoria faciatis. Nam et ante iam fama et nunc fratres, qui venerunt a vobis, Eustasius et Andreas bonum Christi odorem de vestra sancta conversatione ad nos adtulerunt. Quorum Eustasius in eam requiem praecessit, quae nullis fluctibus sicut insula tunditur, nec Caprariam desiderat, quia nec cilicio iam quaerit indui.


16. (A. D. 399 Epist. L) Ductoribus Ac Principibus Vel Senioribus Coloniae Sufetanae Augustinus Episcopus


Humanitatis vestrae famosissimum scelus et in- opinata crudelitas terram concutit et percutit caelum, ut in plateis ac delubris vestris eluceat sanguis et resonet homicidium. Apud vos Romanae sepultae sunt leges, iudiciorum rectorum calcatus est terror, imperatorum certe nulla veneratio nec timor. Apud vos sexaginta numero fratrum innocens effusus est sanguis et, si quis plures occidit, functus est laudibus et in vestram curiam tenuit principatum. Age nunc principalem veniamus ad causam. Si Herculem vestrum dixeritis, porro reddemus; adsunt metalla, saxa nec desunt; accedunt et marmorum genera, suppeditat artificum copia. Ceterum deus vester cum diligentia sculpitur, tornatur et ornatur; addimus et rubricam, quae pingat ruborem, quo possint vota vestra sacra sonare. Nam si vestrum Herculem dixeritis, conlatis singulis nummis ab artifice vestro vobis emimus deum. Reddite igitur animas, quas truculenta vestra manus, contorsit, et, sicuti a nobis vester Hercules redhibetur, sic etiam a vobis tantorum animae reddantur.


17. (A. D. 401 Epist. LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem


Litteras nullas tuae venerabilitatis, ex quo ab invicem corporaliter digressi sumus, accepi. Nunc vero legi epistulam benignitatis tuae de Donato et fratre eius et, quid responderem, diu fluctuavi. Sed tamen etiam atque etiam cogitanti, quid sit utile saluti eorum quibus nutriendis in Christo servimus, nihil mihi aliud occurrere potuit nisi non esse istam viam dandam servis dei, ut facilius se putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores. Et ipsis enim facilis lapsus et ordini clericorum fit indignissima iniuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericatus eliguntur, cum ex his, qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum adsumere soleamus, nisi forte, sicut vulgares dicunt, malus choraula bonus symphoniacus est, ita idem ipsi vulgares de nobis iocabuntur dicentes malus monachus bonus clericus est. Nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimus et tam gravi contumelia clericos dignos putamus, in quorum numero sumus, cum aliquando etiam bonus monachus vix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia et tamen desit instructio necessaria aut personae regularis integritas. Sed de istis, credo, arbitrata sit beatitudo tua, quod nostra voluntate, ut suis potius conregionalibus utiles essent, de monasterio recessissent. Sed falsum est; sponte abierunt, sponte deseruerunt nobis, quantum potuimus, pro eorum salute renitentibus. Et de Donato quidem, quia iam factum est, ut, antequam de hac re aliquid in concilio statueremus, ordinaretur, si forte a superbiae perversitate correctus est, quod vult, faciat prudentia tua. De fratre vero eius, in cuius vel maxime causa de monasterio etiam ipse Donatus abscessit, cum intellegas quid sentiam, nescio quid respondeam. Contradicere tamen prudentiae tuae, honori caritatique non audeo et sane spero id te facturum quod membris ecclesiae salubre perspexeris. Amen.


18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem


Officio debito meritis tuis salutans dignationem tuam tuisque me orationibus valde commendans insinuo prudentiae tuae Abundantium quendam in fundo Strabonianensi pertinente ad curam nostram ordinatum fuisse presbyterum. Qui cum non ambularet vias servorum dei, non bonam famam habere coeperat. Qua ego conterritus non tamen temere aliquid credens sed plane sollicitior factus operam dedi, si quo modo possem ad aliqua malae conversationis eius certa indicia pervenire. Ac primo comperi eum pecuniam cuiusdam rusticani divino apud se commendato intervertisse, ita ut nullam inde posset probabilem reddere rationem. Deinde convictus atque confessus est die ieiunii natalis domini, quo etiam Gippitana ecclesia sicut ceterae ieiunabant, cum tamquam perrecturus ad ecclesiam suam vale fecisset collegae suo presbytero Gippitano, hora ferme quinta, et cum secum nullum clericum haberet, in eodem fundo restitisse et apud quandam malae famae mulierem et prandisse et cenasse et in eadem domo mansisse. In huius autem hospitio iam quidam clericus noster Hipponiensis remotus erat; et hoc quia iste optime noverat, negare non potuit, nam quae negavit, deo dimisi, iudicans quae occultare permissus non est. Timui ei committere ecclesiam praesertim inter haereticorum circumlatrantium rabiem constitutam. Et cum me rogaret, ut ad presbyterum fundi Armenianensis in campo Bullensi, unde ad nos devenerat, causa eius insinuata litteras darem, ne quid de illo atrocius suspicaretur, ut illic vivat, si fieri potest, sine officio presbyterii correctior, misericordia commotus feci. Haec autem me praecipue prudentiae tuae intimare oportebat, ne aliqua tibi fallacia subreperet. Audivi autem causam eius, cum centum dies essent ad dominicum paschae, qui futurus est VIII Id. Aprilis. Hoc propter concilium insinuare curavi venerabilitati tuae, quod etiam ipsi non celavi, sed ei fideliter, quid institutum esset, aperui. Et si intra annum causam suam, si forte sibi aliquid agendum putat, agere neglexerit, deinceps eius vocem nemo audiat. Nos autem, domine beatissime et venerabiliter suscipiende pater, si haec indicia malae conversationis clericorum, maxime cum fama non bona eos coeperit comitari, non putaverimus nisi eo modo vindicanda quo in concilio constitutum est, incipimus cogi ea quae sciri non possunt, velle discutere et aut incerta damnare aut vere incognita praeterire. Ego certe presbyterum, ut qui die ieiunii, quo eiusdem loci etiam ecclesia ieiunabat, vale faciens collegae suo eiusdem loci presbytero apud famosam mulierem nullum secum clericum habens remanere et prandere et cenare ausus est et in una domo dormire, removendum ab officio presbyteri arbitratus sum timens ei deinceps ecclesiam dei committere. Quod si forte iudicibus ecclesiasticis aliud videtur, quia sex episcopis causam presbyteri terminare concilio statutum est, committat illi, qui vult, ecclesiam suae curae commissam; ego talibus, fateor, quamlibet plebem committere timeo, praesertim quos nulla bona fama defendit, ut hoc eis possit ignosci, ne, si quid perniciosius eruperit, languens inputem mihi.


19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum


Deum quidem timere debuisti; sed quia in rebaptizandis Mappaliensibus sicut homo timeri voluisti, cur non valeat iussio regalis in provincia, si tantum valuit iussio provincialis in villa? Si personas compares, tu possessor, ille imperator; si loca compares, tu in fundo, ille in regno; si causas compares, ille ut divisio resarciatur, tu ut unitas dividatur. Sed nos te de homine non terremus. Nam possemus agere ut decem libras auri secundum imperatoria iussa persolveres. An forte propterea non habes unde reddas quod dare iussi sunt rebaptizatores, dum multum erogas, ut emas quos rebaptizes? Sed nos, ut dixi, de homine te non terremus; Christus te potius terreat. Cui volo scire quid respondeas, si tibi dicat: Crispine, carum fuit pretium tuum ad emendum timorem Mappaliensium et vilis mors mea ad emendum amorem omnium gentium? Plus valuit rebaptizandis colonis tuis, quod numeratum est de sacculo tuo, quam baptizandis populis meis quod manavit de latere meo? Scio te plura audire posse, si Christo aurem praebeas, et ex ipsa tua possessione admoneri quam impia contra Christum loquamini. Si enim humano iure praesumis firme te possidere quod emisti argento tuo, quanto firmius divino iure possidet Christus quod emit sanguine suo! Et ille quidem inconcusse possidebit totum, de quo dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Sed certe quo modo confidis non te perditurum, quod in Africa videris emisse, qui Christum dicis toto orbe perdito ad solam Africam remansisse? Quid multa? Si voluntate sua Mappalienses in tuam communionem transierunt, ambos nos audiant, ita ut scribantur quae dicimus, et a nobis subscripta eis Punice interpretetur, et remoto timore dominationis eligant quod voluerint. Ex his enim quae dicimus, apparebit utrum coacti in falsitate remaneant, an volentes teneant veritatem. Si enim haec non intellegunt, qua temeritate traduxisti non intellegentes? Si autem intellegunt, ambos, ut dixi, audiant et quod voluerint, faciant. Si quae etiam plebes ad nos transierunt, quas putas a dominis coactas, hoc et ibi fiat; ambos nos audiant et eligant quod placuerit. Si autem non vis hoc fieri, cui non appareat non vos de veritate praesumere? Sed cavenda est ira dei et hic et in futuro saeculo. Adiuro te per Christum, ut ad ista respondeas.


20. (A. D. 402 Epist. LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem


Audivi pervenisse in manus tuas litteras meas; sed quod adhuc rescripta non merui, nequaquam inputaverim dilectioni tuae; aliquid procul dubio impedimento fuit. Unde agnosco a me dominum potius deprecandum, ut tuae voluntati det facultatem mittendi quod rescripseris, nam rescribendi iam dedit, quia, cum volueris, facillime poteris. Etiam hoc ad me sane perlatum utrum quidem crederem, dubitavi, sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui. Hoc autem breve est: suggestum caritati tuae a nescio quibus fratribus mihi dictum est, quod librum adversus te scripserim Romamque miserim. Hoc falsum esse noveris; deum nostrum testor hoc me non fecisse. Sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi videbatur, a me scriptum esse puto te debere cognoscere aut, si cognosci non potest, credere. Ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de correctione mea aut de ipsa tua benivolentia gavisurus, verum etiam hoc a te postulem ac flagitem. O si licuisset etsi non cohabitante saltem vicino te in domino perfrui ad crebrum et dulce conloquium! Sed quia id non est datum, peto ut hoc ipsum quod in Christo, quam possimus, simul simus, conservare studeas et augeri ac perfici et rescripta quamvis rara non spernere. Saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum et omnes fratres, qui tecum ac de te in domino gaudent. Memor nostri exaudiaris a domino in omni sancto desiderio, domine carissime et desiderantissime et honorande in Christo frater.


21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem


Tristitia Thiavensis ecclesiae cor meum conquie- scere non permittit. donec eos tecum audiam in pristinum animum restitutos, quod cito faciendum est. Si enim de homine uno tantum sategit apostolus dicens: Ne maiore tristitia absorbeatur, qui eius modi est, ubi etiam ait: Ut non possideamur a satana, non enim ignoramus mentes eius, quanto magis nos oportet vigilanter agere ne hoc in toto grege plangamus et maxime in eis qui nunc catholicae paci accesserunt et quos nullo modo relinquere possum. Sed quia temporis non sivit angustia ut simul inde nobis diligenter deliberatam liceret eliquare sententiam, quid mihi post digressum nostrum diu cogitanti placuerit, accipiat sanctitas tua et si tibi quoque placet, iam litterae quas ad eos communi nomine scripsi, sine dilatione mittantur. Dixisti ut dimidium habeant et alterum dimidium eis a me undecumque provideretur. Ego autem puto quia, si totum eis auferretur, esset quod diceremur non de pecunia nos sed de iustitia tantopere laborasse. Cum vero dimidium eis concedimus et eo modo cum eis pacem quandoque componimus, satis apparebit nostram curam nihil aliud quam pecuniariam fuisse et vides quae pernicies consequatur. Et illis enim videbimur alienam rem dimidiam tulisse et illi nobis videbuntur inhoneste et inique se passos fuisse, ut adiuvarentur de dimidio quod totum pauperum fuerat. Nam quod dixisti: Cavendum est, ne cum rem dubiam emendari volumus, maiora vulnera faciamus, tantundem valebit, si eis dimidium concedatur. Propter ipsum quippe dimidium illi, quorum conversioni consulere volumus, ut hoc exemplo secum agatur, rerum suarum venditionem per moras illas excusatorias dilaturi sunt. Deinde mirum si de re dubia est totius plebis tam grande scandalum, cum episcopos suos, quos pro magno habent, sordida avaritia maculatos putant, dum maligna species non vitatur? Nam cum quisque ad monasterium convertitur, si veraci corde convertitur, illud non cogitat maxime admonitus quantum malum sit. Si autem fallax est et sua quaerit, non quae Iesu Christi, non habet utique caritatem et quid ei prodest, si distribuerit omnia sua pauperibus et tradiderit corpus suum, ut ardeat? Huc accedit quia illud, sicut iam conlocuti sumus, deinceps vitari potest et agi cum eo qui convertitur, si non potest admitti ad societatem fratrum, antequam se omnibus illis impedimentis exuerit et ex otio tendatur, cum eius res iam esse destiterit. Haec autem mors infirmorum et tantum impedimentum salutis eorum, pro quibus tantopere laboramus, ut eos catholicae paci lucremur, aliter vitari non potest, nisi ut apertis- sime intellegant nullo modo nos de pecunia satagere in talibus causis, quod nullo modo intellecturi sunt, nisi illam rem quam semper presbyteri esse putaverunt, eorum usibus relinquamus, quia et si eius non erat, hoc ab initio scire debuerant. Videtur itaque mihi haec regula esse in rebus huiusce modi retinenda, ut, quicquid eo iure quo talia possidentur, eius fuerit qui alicubi clericus ordinatur, ad eam pertineat ecclesiam in qua ordinatur. Usque adeo autem eodem iure presbyteri Honorati est illud, unde agitur, ut non solum alibi ordinatus sed adhuc in Tagastensi monasterio constitutus si re sua non vendita nec per manifestam donationem in quempiam translata moreretur, non nisi heredes eius in eam succederent, sicut frater Aemilianus in illos triginta solidos fratri Privato successit. Haec ergo ante praecavenda sunt; si autem praecauta non fuerint, ea iura eis servare oportet, quae talibus habendis vel non habendis secundum civilem societatem sunt instituta, ut ab omni non solum re sed etiam specie maligna, quantum possumus, nos abstineamus et bonam famam custodiamus dispensationi nostrae multum necessariam. Quam vero species maligna sit, advertat sancta prudentia tua. Excepta illorum tristitia, quam experti sumus, ne quid forte ipse fallerer, sicut fieri solet, dum in sententiam meam proclivior erro, narravi causam fratri et collegae nostro Samsucio, nondum dicens quod mihi modo videtur, sed illud potius adiungens quod utrique nostrum visum sit, cum illis resisteremus. Vehementer exhorruit et nobis hoc visum esse miratus est, nulla re alia permotus nisi ipsa specie foeda, non nostra sed cuiuslibet vita ac moribus indignissima. Proinde obsecro, ut epistulam quam eis communi nomine scripsi, subscriptam non differas mittere. Et si forte illic illud iustum acutissime pervides, non cogantur infirmi modo discere, quod ego nondum intellego, ut hoc circa eos in hac causa servetur quod dominus ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Tali quippe infirmitati parcens etiam illud de tributo solvendo ait: Ergo liberi sunt filii; sed ne scandalizemus eos et cetera, quando Petrum misit ut didrachmas quae tunc exigebantur, solverent. Noverat enim aliud ius, quo nihil tale debebat; sed eo iure tributum ei ille solvebat, quo iure diximus heredem presbyteri Honorati successurum fuisse, si, antequam rem suam vel donaret vel venderet, moreretur. Quamquam in ipso ecclesiae iure Paulus apostolus parcit infirmis et debitum stipendium non exigit, certus conscientia quod rectissime exigeret, sed nihil aliud quam suspicionem devitans bonum odorem Christi turbantem et ab illa maligna specie sese abstinens in eis regionibus, ubi hoc noverat oportere, et forte antequam tristitiam hominum fuisset expertus. Sed nos tardiores vel experti corrigamus quod praevidere debuimus. Postremo, quia omnia timeo et memini in digressu nostro quid proposueris, quod me fratres Tagastenses teneant debitorem in dimidio illius pretii, si hoc iustum esse liquido perspicis, ea dum taxat condicione non abnuo, ut, cum habuero, reddam, id est cum aliquid tantum obvenerit Hipponiensi monasterio, ubi hoc sine angustia fieri possit, ut tanta ibi summa detracta non minus quam aequalis pro numero cohabitantium pars ad nostros perveniat.


22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem


Et ego sentio quam durus videar, et me ipse vix fero, quod filium meum diaconum Lucillum germanum tuum sanctitati tuae non mitto atque permitto. Sed cum ipse quoque aliquos ex tuis nutrimentis valde carissimos atque dulcissimos necessitatibus ecclesiarum longe abs te positarum concedere coeperis, tunc senties quibus desideriorum stimulis fodiar, quod quidam mihi maxima et dulcissima familiaritate coniuncti non sunt etiam corporaliter mecum. Nam ut longe mittam cognationem tuam, quantum libet valeat germanitas tui sanguinis, non vincit amicitiae vinculum quo nobis invicem ego et frater Severus inhaeremus; et tamen nosti quam raro mihi eum videre contingat. Atque hoc fecit non utique voluntas vel mea vel illius, sed dum matris ecclesiae necessitates propter futurum saeculum quo nobiscum inseparabiliter convivemus, nostri temporis necessitatibus anteponimus. Quanto ergo aequius te tolerare oportet pro utilitate ipsius matris ecclesiae eius fratris absentiam cum quo non tam diu cibum dominicum ruminas, quam diu ego cum dulcissimo concive meo Severo, qui mecum tamen nunc vix et interdum per exiguas chartulas loquitur et eas quidem plures aliarum curarum et negotiorum refertas quam portantes aliquid nostrorum in Christi suavitate pratorum! Hic forsitan dicas: Quid enim? Et apud nos germanus meus ecclesiae non erit utilis aut propter aliud eum mecum habere desidero? Plane si tantum ibi, quantum hic mihi eius praesentia lucrandis vel regendis ovibus domini utilis videretur, non dico duritiam sed iniquitatem meam nemo non iure culparet. Sed cum Latina lingua, cuius inopia in nostris regionibus evangelica dispensatio multum laborat, illic autem eiusdem linguae usus omnino sit, — itane censes nos saluti plebium domini oportere consulere, ut hanc facultatem illuc mittamus et hinc auferamus, ubi eam magno cordis aestu requirimus? Da itaque veniam quod non solum contra tuum desiderium, sed etiam contra sensum meum, facio quod me facere sarcinae nostrae cura constringit. Dabit tibi dominus in quo posuisti cor tuum, ut tales sint labores tui, ut pro isto beneficio remunereris; sic enim regionum nostrarum ardentissimae siti diaconum Lucillum tu potius concessisti; neque enim parum praestabis, cum de hac re nulla petitione me ulterius onerabis, ne nihil aliud quam durior appaream venerabili mihi et sanctae benivolentiae tuae.


23. (A. D. 413 Epist. LXXXVI) Domino Eximio et In Christi Caritate Vere Meritoque Honorabili Ac Suspiciendo Filio Caeciliano Augustinus Episcopum In Domino salutem


Administrationis tuae castitas et fama virtutum, pietatis quoque Christianae laudanda diligentia et fida sinceritas, quae tibi divina munera eo donante gaudes tributa a quo speras promittente potiora, excitaverunt me ut hoc epistulari alloquio aestus causarum mearum excellentia participaret tua. Quantum enim per alias Africae terras te unitati catholicae mirabili efficacia consuluisse gaudemus, tantum dole-mus regionem Hipponiensium-Regiorum et ei vicinas partes confines Numidiae praesidali edicti tui vigore nondum adiuvari meruisse, domine eximie et in Christi caritate vere meritoque honorabilis ac suspiciende fili. Quod ne meae potius neglegentiae deputetur, qui episcopalem sarcinam Hippone sustineo, tuae magnificentiae non tacendum putavi. Quantum etiam in campo Hipponiensi haeretica praesumat audacia, si ex fratribus et collegis meis qui haec tuae sublimitati narrare potuerint, vel ex presbytero quem cum litteris misi, fueris audire dignatus, adiuvante domino deo nostro procul dubio providebis, ut tumor sacrilegae vanitatis terrendo sanetur potius quam ulciscendo resecetur.


24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus


Iam senio frigescentibus membris fervere animum tuum patriae caritate nec miror et laudo, teque non tantum tenere memoriter verum etiam vita ac moribus demonstrare, quod nullus sit patriae consulendi modus aut finis bonis, non invitus immo etiam libens accipio. Unde supernae cuiusdam patriae, in cuius sancto amore pro nostro modulo inter eos quibus ad illam capessendam consulimus, periclitamur atque laboramus, talem etiam te ipsum civem habere vellemus, ut eius portiunculae in hac terra peregrinanti nullum consulendi modum finemque censeres, tanto effectus melior, quanto meliori civitati officia debita praerogares, in eius aeterna pace nullum gaudendi finem inventurus, cuius ad tempus laboribus nullum tibi finem statueris consulendi. Verum hoc donec fiat — neque enim desperandum est illam te patriam posse adquirere vel iam adquirendam prudentissime cogitare, ad quam te pater etiam, qui in ista genuit, antecessit- — hoc ergo donec fiat, da nobis veniam, si propter patriam nostram, quam cupimus numquam relinquere, contristamus patriam tuam, quam cupis florentem relinquere. De cuius quidem floribus si cum tua prudentia disputemus, non est verendum ne tibi difficile persuadeatur aut vero etiam non facile occurrat, quem ad modum florere civitas debeat. Commemoravit poeta ille vestrarum clarissimus litterarum quosdam flores Italiae; sed nos in vestra patria non tam experti sumus quibus floruerit terra illa viris, quam quibus arserit armis, immo vero non armis sed flammis nec arserit, sed incendent. Quod tantum scelus si fuerit in-punitum nulla digna correctione pravorum, florentem te patriam putas relicturum? O flores non plane fructuum sed spinarum! Compara nunc, utrum malis florere patriam tuam pietate an impunitate, correctis molibus an securis ausibus; compara ista et vide, utrum in patriae tuae amore nos vincas, utrum eam magis venusque cupias florere quam nos. Intuere paululum ipsos de re publica libros, unde illum affectum amantissimi civis ebibisti, quod nullus sit patriae consulendi modus aut finis bonis. Intuere, obsecro te, et cerne quantis ibi laudibus frugalitas et continentia praedicetur et erga coniugale vinculum fides castique honesti ac probi mores, quibus cum praepollet civitas, vere florere dicenda est. Hi autem mores in ecclesiis toto orbe crescentibus tamquam in sanctis auditoriis populorum docentur atque discuntur, et maxime pietas qua verus et verax colatur deus, qui haec omnia quibus animus humanus divinae societati ad inhabitandam aeternam caelestemque civitatem instruitur et aptatur, non solum iubet adgredienda, verum etiam donat implenda. Inde est quod deorum multorum falsorumque simulacra et praedixit eversum iri et praecepit everti. Nihil enim homines tam insociabiles reddit vitae perversitate quam illorum deorum imitatio, quales describuntur et commendantur litteris eorum. Denique illi doctissimi viri qui rem publicam civitatemque terrenam, qualis eis esse debere videbatur, magis domesticis disputationibus requirebant vel etiam describebant, quam publicis actionibus instituebant atque formabant, egregios atque laudabiles quos putabant homines potius quam deos suos imitandos proponebant erudiendae indoli iuventutis. Et re vera Terentianus ille adulescens qui spectans tabulam pictam in pariete, ubi pictura inerat de adulterio regis deorum, libidinem qua rapiebatur, stimulis etiam tantae auctoritatis accendit, nullo modo in illud flagitium vel concupiscendo laberetur vel perpetrando inmergeretur, si Catonem maluisset imitari quam Iovem; sed quo pacto id faceret, cum in templis adorare cogeretur Iovem potius quam Catonem? Verum haec ex comoedia quibus impiorum luxus et sacrilega superstitio convinceretur, proferre forsitan non debemus. Lege vel recole in eisdem libris quam prudenter disseratur nullo modo potuisse scriptiones et actiones recipi comoediarum, nisi mores recipientium consonarent. Ita clarissimorum virorum in re publica excellentium et de re publica disputantium auctoritate Armatur nequissimos homines fieri deorum imitatione peiores, non sane verorum sed falsorum atque Actorum. At enim illa omnia quae antiquitus de vita deorum moribusque conscripta sunt, longe aliter sunt intellegent atque interpretanda sapientibus. Ita vero in templis populis congregatis recitari huiusce modi salubres interpretationes heri et nudiustertius audivimus. Quaeso te, sicine caecum est humanum genus adversus veritatem, ut tam aperta et manifesta non sentiat? Tot locis pingitur, funditur, tunditur, sculpitur, scribitur, legitur, agitur, cantatur, saltatur Iuppiter adulteria tanta committens; quantum erat, ut in suo saltem Capitolio ista prohibens legeretur? Haec mala dedecoris impietatisque plenissima si nemine prohibente in populis ferveant, adorentur in templis, rideantur in theatris, cum his victimas immolant, vastetur pecus etiam pauperum, cum haec histriones agunt et saltant, effundantur patrimonia divitum, civitates florere dicuntur? Horum plane florum non terra fertilis, non aliqua opulens virtus sed illa dea Flora digna mater inventa est, cuius ludi scenici tam effusiore et licentiore turpidine celebrantur, ut quivis intellegat quale daemonium sit, quod placari aliter non potest nisi illic non aves, non quadrupedes, non denique sanguis humanus, sed multo scelestius pudor humanus tamquam immolatus intereat. Haec dixi, propter quod scripsisti, quantum tibi aetas fini proxima est, cupere te ut patriam tuam incolumem ac florentem relinquas. Tollantur illa omnia vana et insana, convertantur homines ad verum dei cultum moresque castos et pios; tunc patriam tuam florentem videbis non opinione stultorum sed veritate sapientium, cum haec patria carnalis generationis tuae portio fuerit illius patriae, cui non corpore sed fide nascimur, ubi omnes sancti et fideles dei post labores velut hiemales vitae huius intermina aeternitate florebunt. Nobis itaque cordi est neque Christianam amittere mansuetudinem neque perniciosum ceteris imitationis exemplum in illa civitate relinquere. Quo modo id agamus, aderit deus, si eis non ita graviter indignetur. Alioquin et mansuetudo quam servare cupimus, et disciplina qua uti moderate nitimur, impediri potest, si deo aliud in occulto placet sive iudicanti hoc tantum malum flagello acriore plectendum sive etiam vehementius nascenti, si non correctis nec ad se conversis ad tempus esse voluerit inpunitum. Praescribit nobis quodam modo prudentia tua de persona episcopali et dicis patriam tuam non levi populi sui errato prolapsam. Quod quidem si iuris publici rigore metiamur, debet plecti severiore censura; sed episcopum, inquis, fas non est nisi salutem hominibus impertire et pro statu meliore causis adesse et apud omnipotentem deum veniam aliorum mereri delictis. Hoc omnino servare conamur, ut severiore censura nemo plectatur neque a nobis neque ab alio ullo intercedentibus nobis, et salutem hominibus cupimus impertire, quae posita est in recte vivendi felicitate, non in male faciendi securitate. Veniam quoque non tantum nostris verum et aliorum instamus delictis mereri, quod impetrare nisi pro correctis omnino non possumus. Adiungis etiam et dicis: Quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur. Accipe breviter quae commissa sint, et noxios ab innocentibus ipse discerne. Contra recentissimas leges Kalendis Iuniis festo paganorum sacrilega sollemnitas agitata est, nemine prohibente, tam insolenti ausu, ut. quod nec Iuliani temporibus factum est, petulantissima turba saltantium in eodem prorsus vico ante fores transiret ecclesiae. Quam rem inlicitissimam atque indignissimam clericis prohibere temptantibus, ecclesia lapidata est. Deinde post dies ferme octo, cum leges notissimas episcopus ordini replicasset, et dum ea quae iussa sunt velut implere disponunt, iterum ecclesia lapidata est. Postridie nostris ad inponendum perditis metum, quod videbatur, apud acta dicere volentibus publica iura negata sunt, eodemque ipso die, ne vel divinitus terrerentur, grando lapidationibus reddita est; qua transacta continuo tertiam lapidationem et postremo ignes ecclesiasticis tectis atque hominibus intulerunt, unum servorum dei, qui oberrans occurrere potuit, occiderunt, ceteris partim ubi potuerant latitantibus, partim qua potuerant fugientibus, cum interea contrusus atque coartatus quodam loco se occultaret episcopus, ubi se ad mortem quaerentium voces audiebat sibique increpantium quod eo non invento gratis tantum perpetrassent scelus. Gesta sunt haec ab hora ferme decima usque ad noctis partem non minimam. Nemo compescere, nemo sub venire temptavit illorum quorum esse gravis posset auctoritas, praeter unum peregrinum, per quem et plurimi servi dei de manibus interficere conantium liberati sunt et multa extorta praedantibus. Per quem clarum factum est quam facile illa vel omnino non fierent vel coepta desisterent, si cives maximeque primates ea fieri perficique vetuissent. Proinde in universa illa civitate non innocentes a nocentibus sed minus nocentes a nocentioribus poteris fortasse discernere. Nam in parvo peccato illi sunt qui metu deterriti maximeque, ne offenderent eos quos in illo oppido plurimum posse et inimicos ecclesiae noverant, opem ferre non ausi sunt; scelerato autem omnes, quibus etsi non facientibus neque inmittentibus tamen volentibus ista commissa sunt; sceleratiores, qui commiserunt; sceleratissimi, qui inmiserunt. Sed de inmissione suspicionem putemus esse, non veritatem, nec ea discutiamus, quae nisi tormentis eorum per quos inquiruntur, inveniri omnino non possunt. Demus etiam veniam timori eorum, qui potius deum pro episcopo et servis eius deprecandum quam potentes inimicos ecclesiae offendendos esse putaverunt. Quid eos qui restant, nullane censes disciplina cohercendos et proponendum aestimas inpunitum tam immanis furoris exemplum? Non praeterita vindicando pascere iram nostram studemus, sed misericorditer in futurum consulendo satagimus. Habent homines mali ubi et per Christianos non solum mansuete verum etiam utiliter salubriterque plectantur; habent enim quod corpore incolumi vivunt, habent unde vivunt, habent unde male vivunt. Duo prima salva sint, ut quos paeniteat sint; hoc optamus, hoc, quantum in nobis est, etiam inpensa opera instamus. Tertium vero si deus voluerit tamquam putre noxiumque resecari, valde misericorditer puniet; si autem vel amplius voluerit vel ne hoc quidem permiserit, altioris et profecto iustioris consilii ratio penes ipsum est; a nobis curam officiumque oportet inpendi, quousque videre conceditur, deprecantibus eum, ut animum nostrum adprobet, quo cunctis volumus esse consultum, nihilque fieri sinat per nos quod et nobis et ecclesiae suae non expedire longe melius novit ipse quam nos. Modo cum apud Calamam essemus, ut nostri in tam gravi dolore vel consolarentur afflicti vel sedarentur accensi, quantum potuimus, quod in tempore oportuisse existimavimus,cum Christianis egimus. Deinde ipsos etiam paganos, mali tanti caput et causam, petentes ut ab eis videremur, admisimus, ut hac occasione admoneremus eos, quid facere deberent, si saperent, non tantum pro removenda praesenti sollicitudine verum etiam pro inquirenda salute perpetua. Multa a nobis audierunt, multum etiam ipsi rogaverunt; sed absit ut tales servi simus, quos ab eis rogari delectet, a quibus noster dominus non rogatur. Unde pervides pro vivacitate mentis tuae ad hoc esse nitendum servata mansuetudine et moderatione Christiana, ut aut ceteros deterreamus eorum imitari perversitatem aut ceteros optemus eorum imitari correctionem. Damna, quae inlata sunt, vel tolerantur a Christianis vel resarciuntur per Christianos. Animarum nos lucra, quibus adquirendis cum periculo etiam sanguinis inhiamus, et in loco illo quaestuosius provenire et aliis locis illo exemplo non impediri desideramus. Dei misericordia nobis praestet de tua salute gaudere.


25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem


Quamvis mox ut audivimus te merito sublimatum, cum ipsa fama nondum certissima nobis esset, nihil aliud de animo tuo credidimus erga ecclesiam dei, cuius te veraciter filium esse gaudemus, quam quod tuis litteris mox aperuisti, tamen etiam illis lectis, quibus ultro dignatus es, etiam si pigri et cunctantes essemus, exhortationem benivolentissimam mittere, ut instruente humilitate nostra per religiosam oboedientiam tuam dominus, cuius munere talis es, ecclesiae suae iam iamque subveniat, maiore fiducia tibi scribimus, domine eximie et merito praestantissime multumque in Christi caritate honorande fili. Et fratres quidem multi sancti collegae mei graviter ecclesia perturbata profecti sunt paene fugientes ad gloriosissimum comitatum, quos sive iam videris sive litteras eorum ab urbe Roma opportunitate cuiusquam occasionis acceperis, ego tamen, licet nullum consilium cum eis communicare potuerim, non potui praetermittere per hunc fratrem et conpresbyterum meum, qui urgenti necessitate pro salute civis sui etiam media hieme quomodocumque ad illas partes venire compulsus est, et salutare et admonere caritatem tuam, quam habes in Christo Iesu domino nostro, ut opus tuum bonum diligentissima acceleretur instantia, quo noverint inimici ecclesiae leges illas quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis vivo Stilichone in Africam missae sunt, voluntate imperatoris piissimi et fidelissimi constitutas; quo nesciente vel nolente factum sive dolose iactant sive libenter putant atque hinc animos inperitorum turbulentissimos reddunt nobisque periculose ac vehementer infestos. Hoc autem quod petendo vel suggerendo admoneo praestantiam tuam, non dubito omnium per Africam collegarum meorum fieri voluntate. Arbitror quacumque primitus exorta occasione facillime posse ac debere maturari, ut noverint, sicut dixi, homines vani, quorum et adversantium salutem requirimus, et leges quae pro ecclesia Christi missae sunt, magis Theodosii filium quam Stilichonem curasse mittendas. Propterea quippe memoratus presbyter harum perlator, cum de regione sit Milevitana, ab episcopo suo venerabili fratre meo Severo, qui tuam mecum sincerissimam dilectionem multum salutat, per Hipponem-Regium. ubi ego sum, transire iussus est, quia, cum forte simul essemus in magnis ecclesiae tribulationibus et perturbationibus, quaerebamus occasionem scribendi ad eximietatem tuam et non inveniebamus. Iam quidem unam epistulam miseram in negotio sancti fratris et collegae mei Bonifatii episcopi Cataquensis; sed nondum ad nos pervenerat graviora, quae nos vehementius agitarent, quibus comprimendis vel corrigendis quem ad modum meliore secundum viam Christi consilio succurratur, commodius episcopi qui propterea navigaverunt, cum tanta benignitate tui cordis acturi sunt, qui potuerunt communi consilio diligentius deliberatum aliquid ferre, quantum temporis permittebat angustia. Illud tamen quo animum clementissimi et religiosissimi principis erga ecclesiam provincia noverit, nullo modo esse differendum, sed etiam antequam episcopos qui profecti sunt, videas, quam primum tua praestantissima pro Christi membris in tribulatione maxima constitutis vigilantia potuerit, accelerandum suggero, peto, obsecro, flagito. Neque enim parvum in his malis solatium dominus obtulit, quod te voluit multo amplius posse quam poteras, quando iam de tuis multis et magnis bonis operibus gaudebamus. Multum sane de quorundam neque paucorum fide firma et stabili gratulamur, qui ex occasione legum ipsarum ad Christianam religionem vel catholicam pacem conversi sunt, pro quorum salute sempiterna nos in hac temporali etiam periclitari delectat. Propterea enim maxime ab hominibus nimium durumque perversis nunc inimicitiarum graviores impetus sustinemus, quos nonnulli eorum nobiscum patientissime sustinent; sed plurimum infirmitati metuimus, donec discant et valeant adiuvante misericordissima gratia domini saeculum praesens et hominum diem robore cordis valentiore contemnere. Commonitorium quod misi, fratribus episcopis, si, ut puto, nondum ibi sunt, ab eximietate tua illis tradatur, cum venerint. Tantam quippe tui sincerissimi pectoris habemus fiduciam, ut adiuvante domino deo nostro non solum impertitorem auxilii te velimus verum etiam consilii participem.


26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem


Tres epistulas tuae benignitatis acceperam, cum ista rescripsi: unam quae adhuc meas litteras exigebat, alteram quae ad te iam pervenisse indicabat, tertiam quae benivolentissimam pro nobis curam tuam etiam de domo clarissimi et egregii iuvenis Iuliani, quae nostris adhaeret parietibus, continebat. Qua accepta, continuo respondere non distuli, quia procurator eximietatis tuae cito se Romam posse mittere scripsit. Cuius litteris graviter contristati sumus, quod ea quae illic in urbe vel circa urbem geruntur, non nobis insinuare curavit, ut certum apud nos fieret quod incertae famae credere nolebamus. Fratrum quippe litteris ante transmissis quamvis molesta et dura multo tamen leviora nuntiata sunt. Plus sane quam dici potest, miratus sum, quod nec tanta occasione hominum tuorum fratres sancti episcopi scripserint nec epistula tua quicquam nobis de tantis tribulationibus vestris insinuaverit, quae utique per viscera caritatis et nostrae sunt, nisi forte faciendum non putasti, quod nihil prodesse duxisti aut nos tuis litteris maestificari noluisti. Prodest aliquid, quantum ego arbitror, etiam ista cognoscere, primo quia iniustum est gaudere velle cum gaudentibus et flere non velle cum flentibus, deinde quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Absit itaque ut recusemus audire etiam quae amara et tristia sunt erga carissimos nostros. Nescio quo enim modo minus fit quod patitur unum membrum, si compatiuntur alia membra. Nec ipsa mali relevatio fit per communionem cladis sed per solatium caritatis, ut, quamvis alii ferendo patiuntur, alii cognoscendo compatiuntur, communis sit tamen tribulatio, quibus probatio, spes, dilectio spiritusque communis est. Omnes autem nos dominus consolatur, qui et haec temporalia mala praedixit et post haec bona aeterna promisit. Nec debet, cum proeliatur, infringi, qui vult post proelium coronari, vires illo subministrante certantibus, qui praeparat ineffabilia dona victoribus. Rescripta illa nostra non tibi ad nos auferant scribendi fiduciam, praesertim quia timorem nostrum non inprobabili defensione lenisti. Parvulos tuos resalutamus et in Christo tibi grandescere optamus, qui iam in hac aetate cernunt quam sit amor huius saeculi periculosus et noxius. Atque utinam, cum magna et dura quatiuntur, parva et flexibilia corrigantur. De domo illa quid dicam, nisi benignissimae tuae curae gratias agam? Nam eam quam dare possumus, nolunt, quam volunt autem dare non possumus. Neque enim, sicut falso audierunt, a decessore meo relicta est ecclesiae, sed inter antiqua eius praedia possidetur et antiquae alteri ecclesiae sic cohaeret quem ad modum ista qua de agitur, alteri.


27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem


Nollem quidem in his afflictionibus esse Africanam ecclesiam constitutam, ut terrenae ullius potestatis indigeret auxilio. Sed quia, sicut apostolus dicit, non est potestas nisi a deo, procul dubio, cum per vos sincerissimos catholicae matris filios eidem subvenitur, auxilium nostrum in nomine domini est, qui fecit caelum et terram. Quis enim non sentiat in tantis malis non parvam nobis consolationem divinitus missam, cum tu vir talis et Christi nominis amantissimus proconsularibus es sublimatus insignibus, ut ab sceleratis et sacrilegis ausibus inimicos ecclesiae bonae tuae voluntati potestas sociata cohiberet, domine exinde meritoque honorabilis insigniterque laudabilis fili? Denique unum solum est quod in tua iustitia pertimescimus, ne forte quoniam, quicquid mali contra Christianam societatem ab hominibus impiis ingratisque committitur, profecto gravius est et atrocius, quam si in alios talia committantur, tu quoque pro immanitate facinorum ac non potius pro lenitatis Christianae consideratione censeas cohercendum. Quod te per ipsum Christum ne facias obsecramus. Neque enim vindictam de inimicis in hac terra requirimus aut vero ad eas angustias animi nos debent coartare quae patimur, ut obliviscantur quid nobis praeceperit, pro cuius veritate ac nomine patimur; diligimus inimicos nostros et oramus pro eis. Unde ex occasione terribilium iudicum ac legum, ne in aeterni iudicii poenas incidant, corrigi eos cupimus, non necari; nec disciplinam circa eos neglegi volumus nec supplicia, quae digna sunt, exerceri. Sic ergo eorum peccata compesce, ut sint quos paeniteat peccavisse. Quaesumus igitur, ut, cum ecclesiae causas audis, quamlibet nefariis iniuriis appetitam vel afflictam esse cognoveris, potestatem occidendi te habere obliviscaris, petitionem nostram non obliviscaris. Non tibi vile sit neque contemptibile, fili honorabiliter dilectissime, quod vos rogamus ne occidantur, pro quibus dominum rogamus ut corrigantur. Excepto etiam, quod a perpetuo proposito recedere non debemus vincendi in bono malum, illud quoque prudentia tua cogitet quod causas ecclesiasticas insinuare vobis nemo praeter ecclesiasticos curat. Proinde si occidendos in his homines putaveritis, deterrebitis nos, ne per operam nostram ad vestrum iudicium aliquid tale per veniat, quo comperto illi in nostram perniciem licentiore audacia grassabuntur, necessitate nobis impacta ut etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos vestris iudiciis ingeramus. Hanc admonitionem, petitionem, obsecrationem meam ne, quaeso, aspernanter accipias. Neque enim te arbitror non recolere magnam me ad te et multo quam nunc es altius sublimatum, etiam si episcopus non essem, fiduciam tamen habere potuisse. Cito interim per edicta excellentiae tuae noverint haeretici Donatistae manere leges contra errorem suum latas, quas iam nihil valere arbitrantur et iactant, ne vel sic nobis parcere aliquatenus possint. Plurimum autem labores et pericula nostra, quo fructuosa sint, adiuvabis, si eorum vanissimam et impiae superbiae plenissimam sectam non ita cures imperialibus legibus comprimi, ut sibi vel suis videantur qualescumque molestias pro veritate atque iustitia sustinere, sed eos, cum hoc abs te petitur, rerum certarum manifestissimis documentis apud acta vel praestantiae tuae vel minorum iudicum convinci atque instrui patiaris, ut et ipsi qui te iubente adtinentur, duram, si fieri potest, flectant in melius voluntatem et ea ceteris salubriter legant. Onerosior est quippe quam utilior diligentia, quamvis ut magnum deseratur malum et magnum bonum teneatur, cogi tantum homines, non doceri.


28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem


Nullas debui iam reddere litteras sanctae caritati tuae sine his libris quos a me sancti amoris iure violentissimo flagitasti, ut hac saltem oboedientia responderent epistulis tuis, quibus me magis onerare quam honorare dignatus es. Quamquam ubi succumbo quia oneror, ibi etiam, quia diligor, sublevor. Neque enim a quolibet diligor, sublevor, eligor, sed ab eo viro et domini sacerdote, quem sic acceptum deo sentio, ut, cum animam tuam tam bonam levas ad dominum, quoniam in illa me habes, leves et me. Debui ergo nunc libros mittere, quos emendaturum me esse promiseram et ideo non misi quia non emendavi, non quia nolui, sed quia non potui, curis videlicet multis et multum praevalentibus occupatus. Nimis autem ingratum ac ferreum fuit, ut te, qui nos sic amas, hic sanctus frater et collega noster Possidius, in quo nostram non parvam praesentiam reperies, vel non disceret vel sine nostris litteris disceret. Est enim per nostrum ministerium non litteris illis quas variarum servi libidinum liberales vocant, sed dominico pane nutritus, quantus ei potuit per nostras angustias dispensari. Quid enim aliud dicendum est eis, qui cum sint iniqui et impii, liberaliter sibi videntur eruditi, nisi quod in litteris vere liberalibus legimus: Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis? Per eum namque praestatur, ut ipsae etiam quae liberales disciplinae ab eis qui in libertatem vocati non sunt, appellantur, quid in se habeant liberale noscatur. Neque enim habent congruum libertati, nisi quod habent congruum veritati. Unde ille ipse filius: Et veritas, inquit, liberabit vos. Non ergo illae innumerabiles et impiae fabulae, quibus vanorum plena sunt carmina poetarum, ullo modo nostrae consonant libertati, non oratorum inflata et expolita mendacia, non denique ipsorum philosophorum garrulae argutiae, qui vel deum prorsus non cognoverunt vel, cum cognovissent deum, non sicut deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum et dicentes se esse sapientes stulti facti sunt et inmutaverunt gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium vel qui istis simulacris non dediti aut non nimis dediti coluerunt tamen et servierunt creaturae potius quam creatori. Absit omnino ut istorum vanitates et insaniae mendaces, ventosae nugae ac superbus error recte liberales litterae nominentur hominum scilicet in-felicium, qui dei gratiam per Iesum Christum dominum nostrum, qua sola liberamur de corpore mortis huius, non cognoverunt nec in eis ipsis quae vera senserunt. Historia sane, cuius scriptores fidem se praecipue narrationibus suis debere profitentur, fortassis habeat aliquid cognitione dignum liberis, cum sive bona sive mala hominum tamen vera narrantur. Quamvis in eis cognoscendis, qui sancto spiritu non adiuti sunt rumoresque colligere ipsa humanae infirmitatis condicione compulsi sunt, quem ad modum non fallerentur in plurimis, omnino non video. Est tamen aliqua in eis propinquitas libertatis, si voluntatem mentiendi non habent nec homines fallunt, nisi cum ab hominibus humana infirmitate falluntur. Verum quia in omnibus rerum motibus, quid numeri valeant, facilius consideratur in vocibus eaque considerabo quibusdam quasi gradatis itineribus nititur ad superna intima veritatis, in quibus viis ostendit se sapientia hilariter et in omni providentia occurrit amantibus, initio nostri otii, cum a curis maioribus magisque necessariis vacabat animus, volui per ista quae a nobis desiderasti scripta proludere, quando conscripsi de solo rhythmo sex libros et de melo scribere alios forsitan sex, fateor, disponebam, cum mihi otium futurum sperabam. Sed postea quam mihi curarum ecclesiasticarum sarcina inposita est, omnes illae deliciae fugere de manibus, ita ut vix nunc ipsum codicem inveniam, quoniam tuam voluntatem nec petitionem sed iussionem contemnere nequeo. Quod sane opusculum si potuero mittere, non quidem me tibi obtemperasse, verum tamen te hoc a me tanto opere flagitasse, paenitebit. Difficillime quippe intelleguntur in eo quinque libri, si non adsit qui non solum disputantium possit separare personas, verum etiam pronuntiando ita sonare morulas syllabarum, ut eis exprimantur sensumque aurium feriant genera numerorum, maxime quia in quibusdam etiam silentiorum dimensa intervalla miscentur quae omnino sentiri nequeunt, nisi auditorem pronuntiator informet. Sextum sane librum, quem emendatum repperi, ubi est omnis fructus ceterorum, non distuli mittere caritati tuae; fortassis ipse tuam non multum refugiat gravitatem. Nam superiores quinque vix filio nostro et condiacono Iuliano, quoniam et ipse iam nobiscum commilitat, digni lectione vel cognitione videbuntur. Quem quidem non audeo dicere plus amo quam te, quia nec veraciter dico, sed tamen audeo dicere plus desidero quam te. Mirum videri potest, quem ad modum quem pariter amo, amplius desiderem; sed hoc mihi facit spes amplior videndi eum; puto enim quod si ad nos te iubente vel mittente venerit, et hoc faciet quod adulescentem decet, maxime quia nondum curis maioribus detinetur, et te ipsum mihi expeditius adportabit. Quibus numeris consistant versus Davidici, non scripsi, quia nescio. Neque enim ex Hebraea lingua, quam ignoro, potuit etiam numeros interpres exprimere, ne metri necessitate ab interpretandi veritate amplius quam ratio sententiarum sinebat, digredi cogeretur. Certis tamen eos constare numeris credo illis qui eam linguam probe callent. Amavit enim vir ille sanctus musicam piam et in ea studia nos magis ipse quam ullus alius auctor accendit. Habitetis omnes in aeternum in adiutorio altissimi, qui habitatis unanimes in domo, pater materque fratres filiorum et cuncti unius patris filii memores nostri.


29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem


Epistula mea, quam pervexit carissimus filius et condiaconus noster Timotheus, iam parata erat profectum, quando filii nostri Quodvultdeus et Gaudentius ad nos venerunt cum litteris tuis. Inde factum est, ut continuo proficiscens non adferret responsionem meam, quoniam post illorum adventum quantulumcumque apud nos inmoratus est et profecturus per horas singulas videbatur. Sed etsi per eum respondissem, adhuc debitor forem. Nam et nunc, quod videor respondisse, debitor sum, non dico caritatis, quam tanto magis debemus quanto amplius inpenderimus, cuius nos perpetuos debitores ostendit apostolus dicens: Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis, sed ipsius epistulae tuae; quando enim sufficiant tuae suavitati tantaeque aviditati animi tui, quam mihi lecta nuntiavit? Rem quidem in te mihi notissimam insinuavit; verum tamen etsi non mihi rei novae insinuatrix, nova tamen rescriptorum exactrix fuit. Miraris fortasse cur me huius debiti persolutorem inparem dicam, cum tu de me tam multum sentias, qui me tamquam anima mea noveris. Sed hoc ipsum est, quod mihi magnam difficultatem facit respondendi litteris tuis, quia et quantus mihi videaris, parco dicere propter verecundiam tuam, et utique minus dicendo, cum tu in me tantam laudem contuleris, quid nisi debitor remanebo? Quod non curarem, si ea quae de me ad me locutus es, non ex caritate sincerissima dicta scirem sed adulatione inimica amicitiae. Hoc quippe modo nec debitor fierent, quia talia rependere non deberem; sed quanto magis novi quam fideli animo loqueris, tanto magis video quanto debito graver. Vide autem quid mihi contigit, ut me quodam modo ipse laudaverim, qui me a te fideliter laudatum dixerim. Sed quid aliud dicerem quam id quod de te admonui, quam nosti? Ecce mihi novam feci quaestionem, quam tu non proposuisti, et eam fortassis expectas ut solvam. Ita mihi parum erat quod debitor eram, nisi etiam me ampliore debito ipse cumularem. Quamquam hoc facile sit ostendere et, si non ostendam, facile tibi videre, et vera infideliter dici posse et non vera fideliter. Qui enim sic credit ut loquitur, etsi non vera loquitur, fideliter loquitur; qui autem non credit quae loquitur, etsi vera loquitur, infideliter loquitur. Numquid ergo dubito quod ea de me credas, quae scripsisti? Quae cum in me non agnosco, potuisti fideliter de me non vera dicere. Sed nolo te vel benivolentia sic falli. Cui benivolentiae debitor sum, quia et tam fideliter et tam benivole ea quae vera sunt, possem de te dicere, nisi, ut supra dixi, verecundiae tuae parcerem. Ego autem quando laudor a germanissimo et familiarissime animae meae, velut a me ipso lauder, sic habeo. Quod cernis quam molestum sit, etiam si vera dicantur; quanto potius, quia etiam, cum sis altera anima mea, immo una sit anima tua et mea, sic in me falleris putando mihi adesse quae desunt, quo modo et de se ipse unus homo falli potest! Quod non tantum ideo nolo, ne, quem diligo, tu fallaris, verum etiam ne minus ores, ut sim quod iam esse me credis. Nec in eo sum tibi debitor, ut eodem progressu benivolentiae credam et loquar de te bona quae adhuc et tu tibi deesse cognoscis, sed ut animo tam quidem benivolo ea tamen dicam bona tua, dona dei, de quibus in te certus sum. Quod non ideo non facio, ne fallar in eis, sed ne tu a me laudatus ipse te laudasse videaris et propter illam iustitiae regulam, quia mihi fieri nolo. Quod si fieri debet, eligo esse debitor, quam diu puto non esse faciendum; si autem fieri non debet, nec debitor sum. Sed novi, quid mihi ad haec respondere possis: Ita ista loqueris, quasi prolixam epistulam tuam de laudibus meis desideraverim. Absit ut hoc de te credam; sed epistula tua nolo dicere quam veris vel quam non veris plena tamen laudibus meis hoc de me ut rependerem etiam te nolente flagitavit. Nam si quid aliud volebas ut scriberem, largitorem me desiderabas, non redditorem. Porro iustitiae ordo sic habet, ut debitum prius reddamus, tum deinde, cui reddimus, si hoc placet, aliquid et donemus: quamquam etiam talia qualia desiderasti ut scriberem, si diligentius praecepta dominica cogitemus, reddimus potius quam donamus, si nemini quicquam debendum est, nisi ut invicem diligamus. Ipsa quippe dilectio exigit debitum, ut fraternae caritati servientes eum qui se adiuvari recte velit, in quo possumus, adiuvemus. Sed, mi frater, et tu credo quod noveris quanta sint in manibus meis, quibus adversus curas quas nostrae servitutis neces- sitas habet, vix mihi paucissimae guttae temporis stillantur, quas aliis rebus si inpendero, contra officium meum mihi facere videor. Quod enim vis, ut ad te prolixam epistulam scribam, et hoc quidem debeo, fateor; debeo prorsus hoc tam dulci, tam sincerae, tam mera e voluntati tuae. Sed quia bonus es amator iustitiae, inde te admoneo, ut de illa quam diligis, hoc a me libentius audias. Cernis prius esse quod et tibi et aliis quam quod tibi tantum modo debeo; et tempus ad omnia mihi non sufficit, quando nec ad illa quae priora sunt. Unde omnes carissimi et familiarissimi mei, quorum in nomine Christi inter primos mihi es, rem facient officii sui, si non solum mihi alia scribenda ipsi non inponant, verum etiam ceteros quanta possunt auctoritate et sancta benignitate prohibeant, ne videar ego durus, cum a singulis petita non dedero, dum ea magis volo reddere, quae omnibus debeo. Denique cum, sicut speramus et promissum tenemus, ad nos venerit venerabilitas tua, scies quibus operibus litterarum et quantum occupatus sim, et instantius facies quod rogavi, ut et alios, quos potueris, mihi aliquid aliud scribendum volentes iniungere a me demoliaris. Dominus deus noster impleat cordis tui tam grandem et tam sanctum sinum, quem ipse fecit, domine beatissime.


30. (A. D. 410 Epist. CXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Fratri et Consacerdoti Fortunato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus In Domino salutem


Paventium bene novit sanctitas tua, qui Paratianensis saltus conductor fuit. Is cum ab eiusdem possessionis domino nescio quid sibi metueret, ad Hipponiensem confugit ecclesiam, et ibi erat, ut confugientes solent, expectans quo modo per intercessionem nostram sua negotia terminaret. Qui, ut saepe fit, per dies singulos minus minusque sollicitus et quasi adversario cessante securus, cum ab amico suo de cena egrederetur, subito raptus est a Florentino quodam, ut dicunt, comitis officiali per armatorum manum, quanta eis ad hoc factum sufficere visa est. Quod cum mihi nuntiaretur,1 et adhuc quo vel a quibus raptus fuerit, nesciretur, suspicio tamen esset de illo quem metuens se per ecclesiam tuebatur, continuo misi ad tribunum, qui custodiendo litori constitutus est. Misit militares; nemo potuit reperiri. Sed mane cognovimus, et in qua domo fuerit et quod post galli cantum cum illo abscesserit qui eum tenuerat. Etiam illuc misi, quo dicebatur abductus, ubi memoratus officialis inventus concedere presbytero quem miseram, noluit, ut eum saltem videret. Alio die misi litteras, petens ut ei concederetur quod iussit in causis talibus imperator, id est ut actis municipalibus interrogarentur, qui praecepti fuerint exhibendi, utrum velint in ea civitate sub custodia moderata triginta dies agere, ut rem suam ordinent vel praeparent sumptus, id utique existimans quod per ipsos dies possemus fortasse causam eius amica disceptatione finire. Iam vero cum illo officiali profectus ductus est. Sed metus est ne forte ad consularis perductus officium mali aliquid patiatur. Habet enim causam cum homine pecuniosissimo, quamvis iudicis integritas fama clarissima praedicetur. Ne quid tamen apud officium pecunia praevaleat, peto sanctitatem tuam, domine dilectissime et venerabilis frater, ut honorabili nobisque carissimo consulari digneris tradere litteras meas et has ei legere, quia bis eandem causam insinuare necessarium non esse arbitratus sum: et eius causae differat audientiam, quoniam nescio utrum in ea nocens an innocens sit, et, quod circa eundem leges non servatae sunt, ut sic raperetur neque, ut ab imperatore praeceptum est, ad acta municipalia perduceretur interrogandus utrum beneficium dilationis vellet accipere, non contemnat, ut per hoc possimus cum eius adversario rem finire.


31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem


In primis peto caritatem vestram et per Iesum obsecro, ne vos mea contristet absentia corporalis. Nam spiritu et cordis affectu puto vos non dubitare nullo modo me a vobis posse discedere, quamvis me amplius contristet quam forte vos ipsos, quod infirmitas mea sufficere non potest omnibus curis quas de me exigunt membra Christi, quibus me et timor eius et caritas servire compellit. Illud enim noverit vestra dilectio numquam me absentem fuisse licentiosa libertate sed necessaria servitute, quae saepe sanctos fratres et collegas meos etiam labores marinos et transmarinos compulit sustinere, a quibus me semper non indevotio mentis sed minus idonea valitudo corporis excusavit. Proinde, dilectissimi fratres, sic agite, ut, quod ait apostolus, sive adveniens et videns vos sive absens, audiam de vobis quia statis in imo spiritu, uno animo conlaborantes fidei evangelicae. Si vos aliqua molestia temporalis exagitat, ipsa vos magis admonere debet quem ad modum de illa vita cogitare debeatis, ubi sine aliquo labore vivatis, evadentes non molestas angustias temporis parvi sed horrendas poenas ignis aeterni. Nam si modo tanta cura, tanta intentione, tanto labore agitis ne in aliquos cruciatus transitorios incidatis, quantum vos oportet esse sollicitos, ut sempiternas miserias fugiatis! Et si mors sic timetur, quae finit temporalem laborem, quo modo timenda est, quae mittit in aeternum dolorem! Et si deliciae saeculi huius breves et sordida e sic amantur, quanto vehementius futuri saeculi gaudia pura et infinita quaerenda sunt! Ista cogitantes, nolite esse pigri in operibus bonis, ut ad vestri seminis messem suo tempore veniatis. Nuntiatum est enim mihi, quod morem vestrum de vestiendis pauperibus fueritis obliti, ad quam misericordiam, cum praesens essem, vos exhortatus sum et nunc exhortor, ne vos vincat et pigros faciat contritio mundi huius, cui talia videtis accidere qualia dominus et redemptor noster, qui mentiri non potest, ventura praedixit. Non solum ergo non debetis minus facere opera misericordiae, sed etiam debetis amplius quam soletis. Sicut enim ad loca munitiora festinatius migrant, qui ruinam domus vident contritis parietibus imminere, sic corda Christiana quanto magis sentiunt mundi huius ruinam crebrescentibus tribulationibus propinquare, tanto magis debent bona quae in terra recondere disponebant, in thesaurum caelestem inpigra celeritate transferre, ut, si aliqui humanus casus acciderit, gaudeat qui de loco ruinoso emigravit, si autem nihil tale fuerit subsecutum, non contristetur, qui quandoque moriturus inmortali domino ad quem venturus est, bona propria commendavit. Itaque, fratres mei dilectissimi, ex eo quod quisque habet, secundum suas vires, quas ipse novit, facite quod soletis, alacriore animo quam soletis, et inter omnes saeculi huius molestias apostolicam exhortationem corde retinete, ubi ait: Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis. Talia mihi de vobis nuntientur, quibus noverim non propter meam praesentiam sed propter dei praeceptum, qui numquam est absens, vos solere facere quod multis annis me praesente et aliquando etiam me absente fecistis. Dominus vos in pace conservet, dilectissimi fratres; orate pro nobis.


32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem


Cum habitu valitudinis vel natura frigus ferre non possim, numquam tamen maiores aestus quam ista hieme tam horrenda perpeti potui, quod ad vos, ad quos volatu maria transeunda fuerant, tam in proximo constitutos, tam de longinquo visendi nos gratia venientes, non dicam pergere sed volare non potui. Et forsitan sanctitas vestra eandem hiemalem asperitatem poenae meae tantum causam putaverit. Absit, carissimi. Quid enim grave ac molestum vel etiam periculosum habent imbres isti, quod non mihi subeundum ac ferendum fuit, ut ad vos venirem, tanta in tantis malis nostris solatia, in hac generatione tortuosa ac perversa tam ardenter accensa de summo lumine lumina suscepta humilitate sublimia et contempta claritate clariora? Simul etiam fruerer carnalis patriae meae tam spiritali felicitate, quae vos etiam praesentes habere meruit, de quibus absentibus, cum id quod nati estis et quod gratia Christi facti estis, audiret, quamvis caritate crederet, tamen ne non crederetur, narrare forsitan verebatur. Dicam igitur quare non venerim et quibus malis a tanto bono impeditus sum, ut non solum a vobis veniam, sed etiam vestris orationibus ab illo qui in vobis quod ei vi vitis, operatur, merear misericordiam. Populus Hipponiensis, cui me dominus servum dedit, cum ex magna ac pene ex omni parte ita infirmus sit, ut pressura etiam levioris tribulationis possit graviter aegrotare, nunc tam magna tribulatione caeditur, ut etiam si non sic esset infirmus, vix eam cum aliqua salute animi sustineret. Eum autem, cum modo regressus sum, periculosissime scandalizatum comperi de absentia mea; vestris autem de quorum spiritali robore gaudemus in domino, sanis utique faucibus sapit quo modo dictum sit: Quis infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur et ego non uror?, praesertim quoniam multi sunt hic qui detrahendo nobis ceterorum animas a quibus diligi videmur, adversus nos perturbare conantur, ut locum in eis diabolo faciant. Cum autem irascuntur nobis de quorum salute satagimus, magnum illis consilium vindicandi est libido moriendi non in corpore sed in corde, ubi funus occulte prius suo putore sentitur, quam nostra cogitatione prospicitur. Huic meae sollicitudini procul dubio libenter ignoscitis, praesertim quoniam, si suscenseretis et velleris ulcisci, nihil fortasse gravius inveniretis, quam id quod patior cum vos Tagastae non video. Spero autem vestris adiutus orationibus, quod mihi ad vos, ubicumque in Africa fueritis, venire quantocius concedetur, cum hoc quo nunc detentus sum, praeterierit, si haec civitas in qua laboramus, digna non est, quia nec ego audeo dignam putare, quae nobiscum de vestra praesentia conlaetetur.


33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem


Dolorem animi tui, quem te scribis explicare non posse, consolari aequum est, non augere, ut, si fieri potest, sanemus suspiciones tuas, non ut eis pro nostra causa suscensendo venerandum cor tuum et deo dicatum amplius perturbemus. Sancto fratri nostro filio tuo Piniano nullus ab Hipponiensibus metus mortis ingestus est, etiamsi forte ipse tale aliquid timuit; nam et nos metuebamus ne ab aliquibus perditis, qui saepe multitudini occulta con- spiratione miscentur, in violentam prorumperetur audaciam occasione seditionis inventa, quam velut iusta indignatione concitaret. Sed, sicut post audire potuimus, nihil tale a quoquam dictum est vel moli-tum, sed vere in fratrem meum Alypium multa contumeliosa et indigna clamabant, a quo tam ingenti reatu utinam per illius orationes mereantur absolvi. Ego autem post primos eorum clamores cum eis dixissem de illo invito non ordinando, qua iam promissione detinerer, atque adiecissem quod, si mea fide violata illum haberent presbyterum, me episcopum non haberent, ad nostra subsellia relicta turba redierant. Tum illi aliquantulum inopinata mea responsione cunctati atque turbati velut flamma vento paululum pressa, deinde coeperunt multo ardentius excitari, existimantes fieri posse, ut vel mihi extorqueretur illud non servare promissum vel me tenente promissi fidem ab alio episcopo ordinaretur. Dicebam ego quibus poteram, qui ad nos in absidem honoratiores et graviores ascenderant, nec a promissi fide me posse dimoveri nec ab alio episcopo in ecclesia mihi tradita nisi me interrogato ac permittente posse ordinari; quod si permitterem, a fide nihilo minus deviarem. Addebam etiam nihil eos velle, si ordinaretur invitus, nisi ut ordinatus abscederet. Illi hoc posse fieri non credebant. Multitudo vero pro gradibus constituta horrendo et perseverantissimo clamorum fremitu in eadem voluntate persistens incertos animi consiliique faciebant. Tunc illa in fratrem meum indigna clamabantur, tunc a nobis graviora timebantur. Sed quamvis tanto motu populi et tanta perturbatione ecclesiae permoverer nec aliud constipationi illi dixissem nisi eum me invitum ordinare non posse, nec sic tamen adductus sum, quia et hoc promiseram non me fuisse facturum, ut aliquid ei de suscipiendo presbyterio suaderem; quod si persuadere potuissem, non iam ordinaretur invitus. Servavi utriusque promissionis fidem, non solum illius quam iam populo patefeceram, verum etiam illius in qua uno teste, quantum ad homines adtinet, detinebar. Servavi, inquam, fidem promissionis, non iurationis, in tanto periculo. Quod licet falso, sicut postea comperimus, metuebatur, omnibus tamen, si quod esset, communiter inpendebat, et erat metus ipse communis, ac propter ecclesiam, in qua eramus, maxime metuens abscedere cogitabam. Sed metuendum fuit, ne magis me absente tale aliquid faceret et reverentia minor et dolor ardentior. Deinde, si cum fratre Alypio discederent per populum constipatum, caven- dum fuit, ne quisquam in eum manum mittere auderet; si autem sine illo, quae frons esset existimationis, si quid ei fortassis accideret et viderer eum propterea deseruisse, ut furenti populo traderetur. Inter hos aestus meos gravemque maerorem et nullius consilii respirationem, ecce repente atque inopinate sanctus filius noster Pinianus mittit ad me servum dei, qui mihi diceret eum se velle populo iurare quod, si esset ordinatus invitus, ex Africa discederet omnino, credo, existimans eos, quando quidem peierare non posset, non iam ulterius infructuosa perseverantia clamaturos ad expellendum hinc hominem, quem saltem deberemus habere vicinum. Mihi autem quia videbatur vehementiorem eorum dolorem post hanc iurationem fuisse metuendum, apud me tacitus habui, et quia simul petierat ut ad eum venirem, non distuli. Cum mihi dixisset hoc ipsum, continuo et illud adiunxit eidem iurationi, quod mihi, dum ad eum pergo, per alium dei servum mandaverat, de praesentia scilicet sua, si ei clericatus sarcinam nolenti nullus inponeret. Hic ego in tantis angustiis quasi aura spirante recreatus nihil ei respondi, sed ad fratrem Alypium gradu concitatiore perrexi eique quid dixerit, dixi. At ille, ut existimo, devitans ne quid se auctore fieret, unde vos putabat offendi: Hinc me, inquit, nemo consulat. Quo audito, ad populum tumultuantem perrexi, factoque silentio, quid promissum esset, cum promissione etiam iurationis aperui. Illi vero, qui solum eius presbyterium cogitabant atque cupiebant, non ita ut putabam, quod oblatum fuerat, acceperunt, sed inter se aliquantulum mussitantes petiverunt ut adderetur eidem promissioni atque iurationi, ut, si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, non nisi in ipsa Hipponiensi ecclesia consentiret. Rettuli ad eum; sine dubitatione adnuit. Renuntiavi illis; laetati sunt et mox iurationem pollicitam poposcerunt. Reverti ad filium nostrum eumque inveni fluctuantem quibusnam verbis comprehendi posset illa cum iuratione promissio propter necessitates inruentes, quae possent eum ut abscederet, cogere. Simul etiam quid timeret ostendit, ne quis inruisset hostilis incursus, qui esset discessione vitandus. Volebat addi sancta Melania et aeris morbidi causationem, sed illius responsione reprehensa est. Ego autem dixi gravem ab illo et non contemnendam causam necessitatis ingestam, quae cives etiam emigrare compelleret; sed si haec populo dicerentur, timendum esse ne male nos ominari videremur, si autem sub generali necessitatis nomine fieret excusatio, non nisi fraudulentam necessitatem putari. Placuit tamen ut de hac re populi animum experiremur, et nihil aliud quam id quod putaveramus, invenimus. Nam cum eius verba a diacono dicta recitarentur et omnia placuissent, ubi nomen interpositae necessitatis insonuit, continuo reclamatum est promissaque displicuit, tumultu recrudescente et nihil aliud quam fraude secum agi populo existimantes Quod cum sanctus filius noster vidisset, iussit inde auferri nomen necessitatis rursumque ad laetitiam populus remeavit. Et ut lassitudinem recusarem, sine me ad plebem accedere noluit; simul accessimus. Dixit ea quae a diacono audita erant, se mandasse, se iurasse, eaque se esse facturum, continuoque omnia eo tenore quo dictaverat, prosecutus est. Responsum est: Deo gratias, et petitum ut totum scriptum subscriberetur. Dimisimus catechumenos continuoque scriptum subscripsit. Deinde peti coepimus nos episcopi, non vocibus populi sed tamen a populo per honestos fideles, ut nos quoque subscriberemus. At ubi coepi subscribere, sancta Melania contradixit. Miratus sum quare tam sero, quasi promissionem illam et iurationem nos non subscribendo facere possemus infectam; sed tamen obtemperavi, ac sic remansit mea non plena subscriptio nec ultra nobis quisquam, ut subscriberemus, putavit instandum. Qui autem alio die, posteaquam ipsum discessisse didicerunt, fuerint motus vel linguae hominum, quantum satis arbitratus sum, sanctitati vestrae per commonitorium intimare curavi. Quisquis itaque vobis contraria his quae narravi, forte narravit, aut mentitur aut fallitur. Quaedam enim quae mihi ad curam non pertinere visa sunt, praetermisisse me sentio, nulla tamen falsa dixisse. Proinde sanctus filius noster Pinianus quod me praesente ac permittente iuraverit, verum est; quod autem me praecipiente iuraverit, falsum est. Scit ipse, sciunt servi dei quos ad me misit, primo sanctus Barnabas, deinde Timasius, per quem etiam de promissione praesentiae suae mihi mandavit. Ipse quoque populus ad presbyterium, non ad ius iurandum clamando cogebat; sed oblatum sibi non respuit, ea spe quo posset in eodem apud nos habitante voluntas fieri, quo consentiret ad ordinationem, ne, sicut iuraverat, si invitus ordinaretur, abscederet. Ac per hoc et illi propter opus dei clamaverunt — neque enim sanctificatio presbyterii non est opus dei — et, quod postea de promissa praesentia gratulati non sunt, nisi adderetur quod, si quando ad suscipiendum clericatum consentire vellet, non nisi in Hipponiensi ecclesia consentiret, satis in promptu est quod etiam de ipsa eius apud se habitatione speraverint, ideoque ab illo operis dei desiderio non recesserunt. Quo modo ergo dicis hoc eos fecisse turpissimo appetitu pecuniae? Primo quia ad plebem, quae clamabat, omnino non pertinet; sicut enim plebs Tagastensis de his, quae contulistis ecclesiae Taga- stensi, non habet nisi gaudium boni operis vestri, sic et Hipponiensis et cuiuslibet alterius loci, ubi de mammona iniquitatis domini praecepta fecistis vel estis ubicumque facturi. Non ergo populus, ut de tanto viro ecclesiae consuleret suae, ardentissime flagitans suum pecuniarium commodum quaesivit a vobis, sed vestrum pecuniae contemptum dilexit in vobis. Nam si in me dilexerunt quod audierant paucis agellulis paternis contemptis ad dei liberam servitutem me fuisse conversum, neque in hoc inviderunt ecclesiae Tagastensi, quae carnalis patria mea est, sed, cum illa mihi clericatum non inposuisset, quando potuerunt, habendum invaserunt, quanto flagrantius in nostro Piniano amare potuerunt tantam mundi istius cupiditatem, tantas opes, tantam spem tanta conversione superatam atque calcatam! Ego quippe secundum multorum sensum comparandum semet ipsos sibimet ipsis non divitias dimisisse, sed ad divitias videor venisse. Vix enim vigesima particula res mea paterna existimari potest in comparatione praediorum ecclesiae, quae nunc ut dominus existimor possidere. In qualibet autem maxime Africanarum ecclesiarum hic noster non dico presbyter sed episcopus sit, comparatus pristinis opibus suis, etiamsi animo dominantis egerit, pauperrimus erit. Multo ergo liquidius et securius in hoc amatur Christiana paupertas, in quo nulla rerum ampliorum potest putari cupiditas. Hoc accendit animos populi, hoc in illam violentiam perseverantissimi clamoris erexit. Non eos turpis cupiditatis insuper accusemus, sed magis bonum quod ipsi non habent, saltem in aliis diligere sine crimine permittamus. Nam etsi fuerunt illi multitudini permixti inopes vel mendici, qui simul clamabant et de vestra venerabili redundantia indigentiae suae supplementum sperabant, nec ista, ut arbitror, cupiditas turpis est. Restat ergo ut iste pecuniae turpissimus appetitus ex obliquo in clericos et maxime in episcopum dirigatur. Nos enim rebus ecclesiae dominari existimamur, nos opibus frui. Postremo quicquid de istis nos accepimus, nos vel adhuc possidemus vel, ut placuit, erogavimus; nihil inde populo extra clericatum vel extra monasterium constituto nisi paucissimis indigentibus largiti sumus. Non ergo dico quia vel in nos maxime a vobis dici ista debuerunt, verum tamen in nos solos credibiliter dici potuerunt. Quid ergo faciemus? Qua nos, si apud inimicos non possumus, saltem apud vos ratione purgamus? Res haec animi est, intus est, procul ab oculis secreta mortalium deo tantum modo nota est. Quid ergo restat nisi deum testari, cui nota est? Cum ergo de nobis ista sentitis, non praecipitis quod multo melius est et quod mihi in epistula tua tamquam culpabile obiciendum putasti, sed omnino cogitis ut iuremus, non intentato metu mortis carnis nostrae, quod populus Hipponiensis fecisse putatus est, sed intentato metu mortis existimationis nostrae, quae propter infirmos quibus nos praebere ad exemplum bonorum operum qualicumque conversatione conamur, etiam vitae carnis huius utique praeponenda est. Verum tamen vobis nos ita cogentibus ut iuremus, non suscensemus, sicut vos Hipponiensibus suscensetis. Creditis enim, tamquam homines de hominibus, etsi ea quae in nobis non sunt, non tamen ea quae in nobis esse non possunt. Sananda ista in vobis, non accusanda sunt, et nostra purganda vobis est fama, si est domino purgata conscientia. Qui fortasse praestabit, sicut ante quam accidisset ista temptatio ego et frater meus Alypius conlocuti sumus, ut non solum vobis carissimis commembris nostris, verum etiam ipsis inimicis notissimum fiat nulla nos cupiditate pecuniae in rebus ecclesiasticis sordidari. Quod donec fiat, si dominus donabit ut fiat, ecce nunc interim, quod cogimur facimus, ne vestri cordis medicinam in quantam libet moram temporis differamus. Deus testis est istam omnem rerum ecclesiasticarum procurationem, quarum credimur amare dominatum, propter servitutem quam debeo caritati fratrum et timori dei, tolerare me, non amare, ita ut ea, si salvo officio possim, carere desiderem. Nec aliud me de fratre meo Alypio sentire ipse deus testis est. Tamen et de illo aliter sentiendo populus et, quod est gravius, Hipponiensis in tantas est illius praecipitatus iniurias et de nobis vos sancti dei et pleni visceribus misericordiae talia credendo nomine eiusdem populi, qui ad causam huiusce modi cupiditatis omnino non pertinet, nos tangere atque admonere voluistis utique ad nos corrigendos, neque enim odio, quod absit a vobis. Unde non irasci sed gratias agere debeo, quod nec verecundius nec liberius agere potuistis, ut episcopo non quasi conviciose obiceretis quod sentiebatis, sed ex obliquo intellegendum relinqueretis. Nec molestum sit vobis ut vos velut gravatos arbitremini, quia iurandum putavi. Neque enim gravabat apostolus aut eos parum diligebat quibus dicebat: Non in sermone adulationis fuimus apud vos neque in occasione cupiditatis; deus testis est. Rei quippe apertae ipsos testes adhibuit, rei autem occultae quem nisi deum? Si ergo ille merito est veritus ne humana ignorantia de illo aliquid tale sentiret, cuius labor in promptu omnibus erat, quod nisi summa necessitate a populis quibus Christi gratiam dispensabat, in usus suos aliquid non sumebat, cetera vero suo victui necessaria suis manibus transigebat; quanto magis nobis laborandum est, ut credatur, qui et merito sanctitatis et virtute animi longe inpares sumus nec aliquid ad sustentacula vitae huius operari nostris manibus possumus, et si posse- mus, tantis occupationibus, quas tunc illos non credo fuisse perpessos, nequaquam sineremur! Non ergo ulterius in hac causa populo Christiano, quae ecclesia est dei, obiciatur pecuniae turpissimus appetitus. Tolerabilius enim nobis obicitur, in quos huius mali quamvis falsa, tamen verisimilis suspicio cadere potuit, quam illis quos ab hoc appetitu et a suspicione constat alienos. Denegare autem iurationem qualibet fide praeditas mentes, quanto magis fide Christiana, non dico aliquid contrarium confirmare, sed omnino dubitare, fas non est. De qua re quid sentiam, satis, ut arbitror, in epistula quam ad fratrem meum scripsi, planissime aperui. Scripsit mihi sanctitas tua: Si aut ego aut Hipponienses hoc censent, ut iuri iurando violenter extorto satis fiat. Tu enim ipsa quid censes? Placetne tibi, ut etiam certa morte imminente, quod tunc inaniter metuebatur, nomen domini dei sui in fallaciam Christianus adsumat, deum suum testem falsitati Christianus adhibeat? Qui profecto si praeter iurationem ad falsum testimonium morte imminente cogeretur, maculare vitam suam magis timere debuit quam finire. Hostiles inter se acies et armatae certe apertissima mortis intentione confligunt, et tamen, cum invicem iurant, laudamus fidem servantes, fallentes autem merito detestamur. Ut autem iurarent, quid utraeque ab alterutris nisi occidi vel capi timuerunt? Ac per hoc vel mortis vel captivitatis metu extortae iurationi nisi pareatur, nisi fides quae ibi data est custodiatur, sacrilegii, periurii crimine detinentur etiam tales homines, qui magis metuunt peierare quam hominem occidere; et nos, utrum implenda sit extorta iuratio servorum dei munere sanctitatis praeminentium, monachorum ad perfectionem mandatorum Christi rerum etiam suarum distributione currentium, quasi disceptaturi ponimus quaestionem. Nam quid exilii vel deportationis aut relegationis nomine promissa illa praesentia praegravatur, obsecro te? Puto quod presbyterium non est exilium. Hoc ergo noster eligeret quam illud exilium? Absit a nobis ut sic sanctus dei et nobis carissimus defendatur; absit, inquam, ut dicatur maluisse exilium quam presbyterium aut maluisse periurium quam exilium. Haec dicerem, si vere a nobis aut a populo iuratio ei fuisset extorta promittendae praesentiae; nunc vero non extorta est dum negaretur, sed, dum offerretur accepta, et hoc ea spe, sicut supra diximus, quia per illam praesentiam creditum est eum etiam ad clericatum suscipiendum posse desiderantibus consentire. Postremo, quodlibet de nobis vel de Hipponiensibus sentiatur, longe alia est eorum causa qui coegerint iurare, quam eorum qui non dicam coegerint, sed suaserint, peierare. Ipse etiam de quo agitur, considerare non renuat utrum sit peius sub quolibet timore ius iurandum, an remoto timore ipso periurium. Deo gratias quia non aliter Hipponienses promissum circa se impleri sentiunt, quam ut adsit voluntate habitandi, et eat quo necesse fuerit, cum dispositione redeundi. Nam si verba iurationis adtenderent et exigerent, nullo modo servus dei recedere quam ullo modo debuit peierare. Sed quia crimen eorum esset non dico talem virum sed quemlibet hominem sic tenere, nec ipsi aliam expectationem se habuisse probaverunt, qui audientes quod rediturus abscesserit, gratulati sunt, nec aliud illis verax iuratio debet quam id quod ab illa expectaverunt. Quid est autem, quod dicitur eum iuratione ore suo expressa exceptionem fecisse necessitatis, quasi non ore suo rursus hoc iussit auferri? Certe ad populum quando ipse locutus est, tunc etiam interponeret. Quod si fecisset, non utique responderetur: Deo gratias, sed ad illam rediretur reclamationem quae facta fuerat quando sic a diacono recitatum est. Et numquid ad rem pertinet, sive interposita sit ad recedendum necessitatis excusatio sive non sit? Nihil ab illo aliud expectatum est quam id quod supra diximus. Expectationem autem eorum quibus iuratur quisquis deceperit, non potest esse non periurus, Fiat ergo quod promissum est, et infirmorum corda sanentur, ne tanto exemplo, quibus hoc placuerit, ad imitandum periurium aedificentur, quibus autem displicet, iustissime dicant nulli nostrum credendum esse non solum promittenti aliquid sed etiam iuranti. Hinc enim potius cavendae sunt linguae inimicorum, de quibus tamquam iaculis ad interficiendos infirmos maior ille utitur inimicus. Sed absit ut de tali anima speremus aliud quam quod dei timor inspirat et tanta quae in illa est excellentia sanctitatis hortatur. Ego autem, quem dicis etiam prohibere debuisse, fateor, non potui sic sapere, ut tanto vel tumultu vel offensione magis everti vellem ecclesiam cui servio, quam id quod a tali viro nobis offerebatur, accipere.


34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem


Circumcelliones illos et clericos partis Donati, quos de Hipponiensi ad iudicium pro factis eorum publicae disciplinae cura deduxerat, a tua nobilitate comperi auditos et plurimos eorum de homicidio quod in Restitutum, catholicum presbyterum, commiserunt, et de caede Innocentii, alterius catholici presbyteri, atque de oculo eius effosso et digito praeciso, fuisse confessos. Unde mihi sollicitudo maxima incussa est, ne forte sublimitas tua censeat eos tanta legum severitate plectendos, ut qualia fecerunt, talia patiantur. Ideoque his litteris obtestor fidem tuam, quam habes in Christo, per ipsius domini Christi misericordiam, ut hoc nec facias nec fieri omnino permittas. Quamvis enim ab eorum interitu dissimulare possumus, qui non accusantibus nostris sed illorum notoria, ad quos tuendae publicae pacis vigilantia pertinebat, praesentati videantur exanimi, nolumus tamen passiones servorum dei quasi vice talionis paribus suppliciis vindicari, non quo scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamus auferri, sed hoc magis sufficere volumus, ut vivi et nulla corporis parte truncati vel ab inquietudine insana ad sanitatis otium legum cohercitione dirigantur vel a malignis operibus alicui utili operi deputentur. Vocatur quidem et ista damnatio, sed quis non intellegat magis beneficium quam supplicium nuncupandum, ubi nec saeviendi relaxetur audacia nec paenitendi medicina subtrahatur? Imple, Christiane iudex, pii patris officium, sic suscense iniquitati, ut consulere humanitati memineris, nec in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem, sed peccatorum vulneribus curandi adhibeas voluntatem. Noli perdere paternam diligentiam, quam in ipsa inquisitione servasti, quando tantorum scelerum confessionem non extendente eculeo, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis, sed virgarum verberibus eruisti, — qui modus cohercitionis et a magistris artium liberalium et ab ipsis parentibus et saepe etiam in iudiciis solet ab episcopis haberi. Noli ergo atrocius vindicare quod lenius invenisti. Inquirendi quam puniendi necessitas maior est; ad hoc enim et mitissimi homines facinus occultatum diligenter atque instanter examinant, ut inveniant quibus pareant. Unde plerumque necesse est, exerceatur acrius inquisitio, ut manifestato scelere, sit ubi appareat mansuetudo. Omnia quippe bona opera amant in luce constitui non propter humanam gloriam, sed ut videant, ait dominus, bona opera vestra et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est. Et ideo non sufficit apostolo monere ut mansuetudinem servaremus, sed ut eam etiam notam omnibus faceremus: Mansuetudo, inquit, vestra nota sit omnibus hominibus, et alio loco: Mansuetudinem ostentantes ad omnes homines, ut nec illa sancti David, quando inimico sibi in manus tradito clementer pepercit, praeclarissima lenitas emineret, nisi potestas pariter appareret. Non te ergo ex-asperet vindicandi potestas, cui lenitatem non excussit examinandi necessitas. Noli facinore invento quaerere percussorem, in quo inveniendo noluisti adhibere tortorem. Postremo pro ecclesiae utilitate missus es. Hoc ecclesiae catholicae aut, ut modum dispensationis meae non supergredi videar, hoc ecclesiae ad Hipponiensium-Regiorum dioecesim pertinenti prodesse, hoc expedire contestor. Si non audis amicum petentem, audi episcopum consulentem, quamvis, quoniam Christiano loquor, maxime in tali causa non arroganter dixerim, audire te episcopum convenit iubentem, domine eximie et merito insignis atque carissime fili, unde scio quidem causas ecclesiasticas excellentiae tuae potissimum iniunctas; sed quia credo istam curam ad virum clarissimum atque spectabilem proconsulem pertinere, ad eum quoque litteras dedi, quas rogo ut ipse illi tradere et allegare, si opus est, non graveris. Atque ambos obsecro, ne importunam arbitremini vel intercessionem vel suggestionem vel sollicitudinem nostram, et passiones catholicorum servorum dei, quae infirmis ad aedificationem spiritalem utiles esse debent, haud reciproca inimicorum, a quibus passi sunt, poena decoloretis, sed potius refracta iudiciaria severitate et vestram fidem, quia filii estis ecclesiae, et ipsius matris mansuetu- dinem commendare minime neglegatis. Deus omnipotens praestantiam tuam bonis omnibus augeat, domine eximie et merito insignis atque carissime fili.


35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum


Si id quod in vestra civitate nos graviter contristabat, absumptum est, si duritia cordis humani resistens manifestissimae et quodam modo publicae veritati eiusdem potentia veritatis evicta est, si sapit dulcedo pacis unitatisque caritas non iam reverberat oculos saucios, sed sanos inlustrat ac vegetat, non sunt haec opera nostra sed dei, non haec humanis opibus omnino tribuerem nec si, cum apud vos essemus, tanta conversio multitudinis nobis loquentibus et hortantibus proveniret. Hoc agit ille et efficit, qui per ministros suos rerum signis extrinsecus admonet, rebus autem ipsis per se ipsum intrinsecus docet. Nec ideo pigrius moveri nos oportet ad visendos vos, quoniam quicquid in vobis laudabile factum est, non a nobis sed ab illo factum est, qui facit mirabilia solus. Multo enim alacrius debemus accurrere ad spectanda opera divina quam nostra, quia et nos, si quid boni sumus, opus illius, non hominum sumus; unde apostolus dixit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. Xenocrates Polemonem, ut scribitis et nos ex illis litteris recordamur, de fruge temperantiae disputando non solum ebriosum verum et tunc ebrium ad mores alios repente convertit. Quamquam ergo ille, sicut prudenter et veraciter intellexistis, non deo fuerit adquisitus sed tantum a dominatu luxuriae liberatus, tamen ne id ipsum quidem quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim sed divino. Ipsius namque corporis, quod est infimum nostrum, si qua bona sunt sicut forma et vires et salus et si quid eius modi est, non sunt nisi ex deo creatore ac perfectore naturae; quanto magis animi bona donare nullus alius potest! Quid enim superbius vel ingratus cogitare potest humana vecordia, si putaverit, cum carne pulchrum deus faciat hominem, animo castum ab homine fieri? Hoc in libro Christianae sapientiae sic scriptum est: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum. Polemon ergo si ex luxurioso continens factus, ita sciret cuius esset hoc donum, ut eum abiectis superstitionibus gentium pie coleret, non solum continens sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus existeret, quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem verum et ad futurae immortalitatem valeret. Quanto minus igitur mihi adrogare debeo conversionem istam vestram vel populi vestri, quam nobis modo nuntiastis, quae me nec loquente nec saltem praesente procul dubio divinitus facta est, in quibus veraciter facta est! Hoc itaque praecipue cognoscite, hoc pie humiliterque cogitate. Deo, fratres, deo gratias agite, deum timete, ne deficiatis, amate, ut proficiatis. Si autem adhuc quosdam amor hominis occulte segregat et timor hominis fallaciter congregat, observent, qui tales sunt, quoniam deum, cui nuda est humana conscientia, nec testem fallunt nec iudicem fugiunt. Si quid autem illos de quaestione ipsius unitatis pro suae salutis sollicitudine permovet, hoc sibi, quantum existimo, iustissimum extorqueant, ut de catholica ecclesia, id est toto orbe diffusa, id potius credant quod scripturae divinae dicunt, non quod linguae humanae maledicunt. De ipsa vero dissensione, quae inter homines orta est — qui quales libet fuerint, non utique praeiudicant promissis dei, qui dixit ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes, quod creditum est cum audiretur praedictum, et negatur cum videtur impletum, — hoc tamen interim brevissimum et, nisi fallor, invictis-simum cogitent, aut actam esse istam causam in ecclesiastico transmarino iudicio aut non esse actam; si acta ibi non est, innocens est Christi societas per omnes transmarinas gentes, cuius societatis nos communione gaudemus, et ideo ab eis innocentibus utique sacrilega diremptione separantur; si vero acta ibi est ista causa, quis non intellegat, quis non sentiat, quis non videat eos in ea victos, quorum inde communio separata est? Eligant ergo utrum malint credere quod pronuntiaverunt ecclesiastici cognitores an quod murmurant victi litigatores. Adversus istam complexionem dictu brevissimam, intellectu facillimam, adtendite diligenter pro vestra prudentia quam nihil sobrium responderi possit; et tamen malus Polemon magis ebrietate. . . inveterata erroris evertitur. Date veniam prolixiori fortassis epistulae quam iucundiori verum tamen, ut arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito suscipiendi, carissimi ac desiderantissimi fratres. De adventu autem ad vos nostro utrorumque desiderium deus impleat. Quanto enim caritatis ardore accendamur ad visendos vos, verbis explicare non pos- sumus, sed vos benigne credere minime dubi tamus.


36. (A. D. 413 Epist. CXLVI) Domino Dilectissimo et Desiderantissimo Fratri Pelagio Augustinus In Domino salutem


Gratias ago plurimum quod me litteris tuis ex-hilarare dignatus es et certum facere de salute vestra. Retribuat tibi dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo aeterno vivas in aeternum, domine dilectissime et desiderantissime frater. Ego autem etsi in me non agnosco praeconia de me tua, quae tuae benignitatis epistula continet, benivolo tamen animo erga exiguitatem meam ingratus esse non possum, simul admonens ut potius ores pro me, quo talis a domino fiam, qualem me iam esse arbitraris. Et alia manu Memor nostri incolumis domino placeas, domine dilectissime et desiderantissime frater.


37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem


Implestis gaudio cor nostrum tanto iucundius quanto carius, tanto gratius quanto citius. Vestrae namque stirpis sanctimoniam virginalem quoniam quacumque innotuistis, ac per hoc ubique, fama celeberrima praedicat, velocissimum volatum eius fideliore atque certiore litterarum nuntio praevenistis et prius nos fecistis exultare de cognito tam excellentissimo bono quam dubitare de audito. Quis verbis explicet, quis digno praeconio prosequatur, quantum incomparabiliter gloriosius atque fructuosius habeat ex vestro sanguine feminas virgines Christus quam viros consules mundus? Nam volumina temporum si magnum atque praeclarum est nominis dignitate signare, quanto est maius atque praeclarius cordis et corporis integritate transcendere! Magis itaque gaudeat puella nobilis genere, nobilior sanctitate, quod sit per divinum consortium praecipuam in caelis consecutum sublimitatem, quam si esset per humanum conubium prolem propagatura sublimem. Generosius quippe elegit Aniciana posteritas tam inlustrem familiam beare nuptias nesciendo quam multiplicare pariendo et in carne iam imitari vitam angelorum quam ex carne numerum adhuc augere mortalium. Haec est uberior fecundiorque felicitas non ventre gravescere sed mente grandescere, non lactescere pectore sed corde candescere, non visceribus terram sed caelum orationibus parturire. Dominarum honore dignissimae et merito inlustres et praestantissimae filiae, perfruamini in illa quod defuit vobis, ut nasceretur ex vobis; perseveret usque in finem, adhaerens coniugio quod non habet finem. Imitentur eam multae famulae dominam ignobiles nobilem, fragiliter excelsae excelsius humilem; virgines quae sibi optant Aniciorum claritatem, eligant sanctitatem. Illud enim quanta libet cupiditate quando adsequentur? Hoc autem, si plene cupierint, mox habebunt. Protegat vos incolumes et feliciores dextera altissimi, dominae honore dignissimae et praestantissimae filiae. Pignera sanctitatis vestrae, praecipue ipsam sanctitate praecipuam debito vestris meritis officio dilectione domini salutamus. Velationis apophoretum gratissime accepimus.


38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem


Frater iste nomine Barbarus servus dei est iam diu apud Hipponem constitutus et verbi dei fervidus ac studiosus auditor. Desideravit ad tuam sanctitatem litteras nostras, in quibus tibi eum in domino commendamus tibique per eum salutem debitam dicimus. Litteris autem sanctitatis tuae quibus ingentes texuisti quaestiones, respondere operosissimum est etiam otiosis et multo maiore, quam nos sumus, praeditis facultate disserendi et acrimonia intellegendi. Duarum sane epistularum tuarum, quibus multa et magna conquiris, una nescio quo modo aberravit et diu quaesita non potuit reperiri; altera vero, quae inventa est, habet commendationem suavissimam servi dei boni et casti adulescentis, quo modo ex hac vita migraverit et quibus visionum fraternarum adtestationibus meritum eius vobis insinuari potuerit. Deinde ex hac occasione proponis et versas de anima obscurissimam quaestionem, utrum cum aliquo corpore egreditur e corpore, quo possit ad corporalia loca ferri vel locis corporalibus contineri. Huius igitur rei tractatus, si tamen ad liquidum a talibus, quales nos sumus, examinari potest, curam atque operam negotiosissimam postulat ac per hoc mentem ab his occupationibus otiosissimam. Si autem breviter vis audire quid mihi videatur, nullo modo arbitror animam e corpore exire cum corpore. Visiones autem illae futurorumque praedictiones quo modo fiant, ille iam explicare conetur qui novit qua vi efficiantur in unoquoque animo tanta, cum cogitat. Videmus enim planeque cernimus in eo fieri multarum rerum visibilium et ad ceteros sensus corporis pertinentium innumerabiles imagines, quae nunc non interest quam ordinate vel turbide fiant; sed tantum, quia fiunt, quod manifestum est, qua vi et quo modo fiant, quisquis potuerit explicare — quae omnia certe cotidiana sunt atque continua, — audeat praesumere aliquid ac definire etiam de illis rarissimis visis. Ego autem tanto minus hoc audeo, quanto minus id quoque in nobis quod vita continua vigilantes dormientesque experimur, quo pacto fiat, explicare sufficio. Nam cum ad te dictarem hanc epistulam, te ipsum animo contuebar, te utique absente atque nesciente, et quo modo possis his verbis moveri, secundum notitiam quae mihi de te inest, imaginabar; atque id quonam modo in animo meo fieret, capere ac investigare non poteram certus tamen non fieri corporeis molibus nec corporeis qualitatibus, cum corpori simillimum fieret. Hoc interim habeas ut ab occupato et festinante dictatum. In duodecimo autem libro eorum quos de genesi scripsi, versatur haec quaestio vehementer et multis exemplis rerum expertarum atque credibiliter auditarum disputatio illa silvescit. Quid in ea potuerimus vel effecerimus, cum legeris, iudicabis, si tamen dominus donare dignatur ut eos mihi libros, quantum possum, congruenter emendatos iam liceat edere et multorum fratrum expectationem non iam longa disputatione suspendere. Narrabo autem unum aliquid breviter, unde cogites. Frater noster Gennadius, notissimus fere omnibus nobisque carissimus medicus, qui nunc apud Carthaginem degit et Romae suae artis exercitatione praepolluit, ut hominem religiosum nosti atque erga pauperum curam inpigra misericordia facillimoque animo benignissimum, dubitabat tamen aliquando, ut modo nobis rettulit, cum adhuc esset adulescens et in his elemosynis ferventissimus, utrum esset ulla vita post mortem. Huius igitur mentem et opera misericordiae quoniam deus nullo modo desereret, apparuit illi in somnis conspicuus iuvenis et dignus intendi eique dixit: Sequere me. Quem dum sequeretur, venit ad quandam civitatem, ubi audire coepit a dextra parte sonos suavissimae cantilenae ultra solitam notamque suavitatem; tunc ille intento quidnam esset, ait hymnos esse beatorum atque sanctorum; sinistra autem parte quid se vidisse rettulit, non satis memini. Evigilavit et somnium aufugit tantumque de illo quantum de somnio cogitavit. Alia vero nocte ecce idem ipse iuvenis eidem rursus apparuit, atque ab illo utrum cognosceretur interrogavit; respondit iste quod eum bene pleneque cognosceret. Tum ille quaesivit ubi se nosset. Nec memoriae defuit quid iste identidem responderet, totumque visum illum hymnosque sanctorum, ad quos audiendos eo duce venerat, qua recentissimos recordabatur facilitate, narravit. Hic ille percontatus est utrumnam id quod narraverat, in somnis vidisset an vigilans; respondit: In somnis. At ille: Bene, inquit, recolis; verum est, in somnis illa vidisti; sed etiam nunc in somnis te videre scies. Hoc cum audisset iste, ita esse credidit atque id responsione firmavit. Tunc qui hominem docebat, adiecit et ait: Ubi est modo corpus tuum? Ille respondit: In cubiculo meo. Scisne, inquit ille, in eodem corpusculo nunc esse inligatos et clausos et otiosos oculos tuos nihilque illis oculis te videre? Respondit: Scio. Tunc ille: Qui sunt ergo, inquit, isti oculi, quibus me vides? Ad hoc iste non inveniens quid responderet, obticuit. Cui haesitanti ille quod his interrogationibus docere moliebatur, aperuit, et continuo: Sicut, inquit, illi oculi carnis tuae utique in dormiente atque in lectulo iacente nunc vacant nec aliquid operantur et tamen sunt isti, quibus me intuens et ista uteris visione, ita cum defunctus fueris, nihil agentibus oculis carnis tuae, vita tibi inerit qua vivas, sensusque, quo sentias. Cave iam deinceps, ne dubites vitam manere post mortem. Ita sibi homo fidelis ablatam dicit huius rei dubitationem, quo docente nisi providentia et misericordia dei? Ista narratione dixerit aliquis tantae rei nos non solvisse sed auxisse quaestionem. Verum tamen cum his verbis credere vel non credere liberum cuique sit, se ipsum quisque habet, quo se avocet, profundissimam quaestionem. Et vigilat homo et dormit homo cotidie et cogitat homo. Dicat unde fiant ista similia formis, similia qualitatibus, similia motibus corporum nec tamen materie corporali. Dicat, si potest; si autem non potest, quid se praecipitat de rarissimis aut inexpertis quasi definitam ferre sententiam, cum continua et cotidiana non solvat? Ego autem, quamvis quo modo fiant ista veluti corporea sine corpore, verbis prorsus explicare non possim, tamen sicut scio non ea corpore fieri, utinam sic scirem quo modo discernerentur, quae videntur aliquando per spiritum et per corpus videri putantur, quove modo distinguantur visa eorum, quos error vel impietas plerumque deludit, quando visis piorum atque sanctorum similia pleraque narrantur! Quorum exempla si commemorare voluissem, tempus mihi potius quam copia defuisset. Memor nostri in domini misericordia vegeteris, domine beatissime et venerabilis et desiderabilis frater.


39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae


Si posses videre dolorem cordis mei et sollicitudinem pro salute tua, fortasse miserereris animae tuae placens deo in audiendo verbo non nostro, sed ipsius, nec eius scripturas sic in memoria tua figeres, ut contra eas cor clauderes. Displicet tibi quia trahens ad salutem, cum tam multos nostros ad perniciem traxeritis. Quid enim volumus, nisi te comprehendi et praesentari et servari, ne pereas? Quod autem aliquantum in corpore laesus es, ipse tibi fecisti, qui iumento tibi mox admoto uti noluisti et te ad terram graviter conlisisti. Nam utique alius qui adductus est tecum, collega tuus, inlaesus venit, quia talia sibi ipse non fecit. Sed neque hoc putas tibi fieri debuisse, quia neminem aestimas cogendum esse ad bonum. Adtende quid apostolus dixerit: Qui episcopatum desiderat, bonum opus concupiscit, et tamen tam multi, ut episcopatum suscipiant, tenentur inviti, perducuntur, includuntur, custodiuntur, patiuntur tanta quae nolunt, donec eis adsit voluntas suscipiendi operis boni; quanto magis vos ab errore pernicioso, in quo vobis inimici estis, trahendi estis et perducendi ad veritatem vel cognoscendam vel eligendam, non solum ut honorem salubriter habeatis, sed etiam ne pessime pereatis! Dicis deum dedisse liberum arbitrium, ideo non debere cogi hominem nec ad bonum. Quare ergo illi, de quibus supra dixi, coguntur ad bonum? Adtende ergo quod considerare non vis. Ideo voluntas bona misericorditer inpenditur, ut mala voluntas hominis dirigatur. Nam quis nesciat nec damnati hominem nisi merito malae voluntatis, nec liberari nisi bonam habuerit voluntatem? Non tamen ideo, qui diliguntur, malae suae voluntati impune et crudeliter permittendi sunt, sed, ubi potestas datur, et a malo prohibendi et ad bonum cogendi. Nam si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Israhelitae recusantes et murmurantes tam duris flagellis a malo prohibebantur et ad terram promissionis compellebantur? Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Paulus non est permissus uti pessima voluntate, qua persequebatur ecclesiam, sed prostratus est, ut excaecaretur, excaecatus, ut mutaretur, mutatus, ut mitteretur, missus, ut, qualia fecerat in errore, talia pro veritate pateretur? Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare monetur pater in scripturis sanctis filium durum non solum verbis corripere sed etiam latera eius tundere, ut ad bonam disciplinam coactus et domitus dirigatur? Unde idem dicit: Tu quidem perditis eum virga, animam autem eius liberabis a morte. Si mala voluntas semper suae permittenda est libertati, quare corripiuntur neglegentes pastores et dicitur eis: Errantem ovem non revocastis, perditam non inquisistis? Et vos oves Christi estis, characterem dominicum portatis in sacramento quod accepistis, sed errastis et peristis. Non ideo vobis displiceamus, quia revocamus errantes et quaerimus perditos; melius enim facimus voluntatem domini monentis ut vos ad eius ovile redire cogamus, quam consentimus voluntati ovium errantium, ut perire vos permittamus. Noli ergo iam dicere, quod te assidue audio dicere: Sic volo errare, sic volo perire; melius enim nos hoc omnino non permittimus, quantum possumus. Modo quod te in puteum, ut morereris, misisti, utique libera voluntate fecisti. Sed quam crudeles essent servi dei, si huic malae tuae voluntati te permitterent et non te de illa morte liberarent! Quis eos non merito culparet? Quis non impios recte iudicaret? Et tamen tu te volens in aquam misisti, ut morereris, illi te nolentem de aqua levaverunt, ne morereris; tu fecisti secundum voluntatem tuam sed in perniciem tuam, illi contra voluntatem tuam sed propter salutem tuam. Si ergo salus ista corporalis sic custodienda est, ut etiam in nolentibus ab eis qui eos diligunt, servetur, quanto magis illa spiritalis, in cuius desertione mors aeterna metuitur! Quamquam in ista morte quam tibi tu ipse inferre voluisti, non solum ad tempus sed etiam in aeternum morereris, quia, etsi non ad salutem, non ad ecclesiae pacem, non ad Christi corporis unitatem, non ad sanctam et individuam caritatem, sed ad mala aliqua cogereris, nec sic tibi ipse mortem inferre debuisti. Considera scripturas divinas et discute quantum potes, et vide utrum hoc fecerit aliquis aliquando iustorum atque fidelium, cum ab eis tanta mala perpessi sint qui eos ad aeternum interitum non ad vitam aeternam, quo tu compelleris, adigebant. Audivi quod dixeris apostolum Paulum significasse hoc fieri debere, ubi ait: Et si tradidero corpus meum, ut ardeam. Quia videlicet omnia bona dicebat, quae sine caritate nihil prosunt, sicut sunt linguae hominum et angelorum et omnia sacramenta et omnis scientia et omnis prophetia et omnis fides ita ut montes transferantur, et rerum suarum distributio pauperibus, ideo videtur tibi etiam hoc inter bona numerasse, ut sibi quisque inferat mortem. Sed adtende diligenter et cognosce quem ad modum dicat scriptura quod tradat quisque suum corpus ut ardeat, non utique, ut ipse se in ignem mittat, quando persequentem patitur inimicum, sed, quando ei proponitur ut aut mali aliquid faciat aut mali aliquid patiatur, eligat non facere mala quam non pati mala atque ita corpus suum tradat in potestatem interfectoris, sicut tres illi viri fecerunt qui auream statuam cogebantur adorare et, nisi facerent, minabatur eis ille qui cogebat, caminum ignis ardentem. Idolum adorare noluerunt, non ipsi se in ignem miserunt et tamen etiam de illis scriptum est quod tradiderunt corpora sua. ut neque servirent neque adorarent ullum deum sed deum suum. Ecce quo modo dixit apostolus: Si tradidero corpus meum, ut ardeam. Quod autem sequitur, vide: Si caritatem non habeam, nihil mihi prodest. Ad istam caritatem vocaris, ab ista caritate perire non sineris et putas tibi aliquid prodesse, si te ipse praecipites in interitum, cum tibi nihil prodesset, etiamsi alter te occideret caritatis inimicum. Foris autem ab ecclesia constitutus et separatus a compage unitatis et vinculo caritatis aeterno supplicio punireris, etiamsi pro Christi nomine vivus incendereris. Hoc est enim quod ait apostolus: Et si tradidero corpus meum, ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Revoca ergo animum ad sanam considerationem et sobriam cogitationem; adtende diligenter utrum ad errorem et impietatem voceris, et patere pro veritate quaslibet molestias. Si autem tu potius in errore atque in impietate versaris, quo autem vocaris ibi est veritas et pietas, quia ibi Christiana unitas et sancti spiritus caritas, quid adhuc tibi esse conaris inimicus? Ideo praestitit misericordia dei, ut et nos et episcopi vestri tam frequenti numerosoque conventu Carthaginem veniremus atque inter nos de ipsa dissensione ordinatissime conferremus. Gesta conscripta sunt, nostrae etiam subscriptiones tenentur. Lege vel patere ut tibi legatur, et tunc elige quod volueris. Audivi quod dixeris posse te nobiscum de ipsis gestis aliquid agere, si omittamus verba episcoporum vestrorum, ubi dixerunt: Nec causa causae nec persona personae praeiudicat. Haec verba vis omittamus, ubi per eos nescientes veritas ipsa locuta est. Sed tu dicturus es hic eos errasse et in falsam sententiam incautius cecidisse; nos autem dicimus hoc eos verum dixisse et hoc per te ipsum facillime probamus. Si enim episcopi vestri electi ab universa parte Donati, qui causam omnium sustinerent et, si quid egissent, gratum et acceptum ceteri haberent, tamen in eo quod illos temere et non recte dixisse arbitraris, non vis ut tibi praeiudicent, verum ergo dixerunt, quia nec causa causae nec persona personae praeiudicat. Et ibi debes agnoscere quia, si persona tot episcoporum tuorum in illis septem constitutorum non vis ut prae- iudicet personae Donati Mutugennensis presbyteri, quanto minus non debet praeiudicare Caeciliani persona, etiamsi mali aliquid in illo esset inventum, universae unitati Christi, quae non in una villa Mutugenna concluditur, sed toto terrarum orbe diffunditur! Sed ecce facimus quod voluisti; sic tecum agimus, ac si non dixerint vestri: Nec causa causae nec persona personae praeiudicat. Tu inveni quid illic dicere debuerint, cum eis obiecta esset causa et persona Primiani, qui damnatores suos et damnavit cum ceteris et damnatos ac detestatos in suo rursus honore suscepit, et baptismum quem mortui dederant (quia de ipsis in illa praeclara sententia dictum erat quod "mortuorum funeribus plena sint litora "), agnoscere potius et acceptare quam exsufflare et rescindere maluit, totumque dissolvit quod male intellegentes dicere soletis, quia qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavacrum eius? Si ergo non dicerent: Nec causa causae nec persona personae praeiudicat, rei tenerentur in causa Primiani; cum autem hoc dixerunt, immunem fecerunt ecclesiam catholicam, sicut nos adserebamus, a causa Caeciliani. Sed cetera lege, cetera discute. Vide utrum in ipsum Caecilianum, de cuius persona praeiudicare conabantur ecclesiae, aliquid mali probare potuerint. Vide utrum non potius etiam pro illo multa egerint et pluribus lectionibus, quas contra se protulerunt et recitaverunt, causam eius bonam omnino firmaverint. Lege ista vel legantur tibi. Considera omnia, retracta diligenter, et elige quid sequaris, utrum nobiscum in Christi pace, in ecclesiae catholicae unitate, in fraterna caritate gaudere, an pro nefaria dissensione, pro Donati parte, pro sacrilega divisione importunitatem nostrae circa te dilectionis diutius sustinere. Adtendis enim et saepe repetis, sicut audio, quod in evangelio scriptum est recessisse a domino septua- ginta discipulos et arbitrio suae malae atque impiae discessionis fuisse permissos, ceterisque duodecim qui remanserant, fuisse responsum: Numquid et vos vultis ire? Et non adtendis quia tunc primum ecclesia novello germine pullulabat nondumque in ea fuerat completa illa prophetia: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi, quod utique quanto magis impletur, tanto maiore utitur ecclesia potestate, ut non solum invitet, sed etiam cogat ad bonum. Hoc tunc dominus significare volebat, qui quamvis haberet magnam potestatem, prius tamen elegit commendare humilitatem. Hoc et in illa convivii similitudine satis evidenter ostendit, ubi misit ad invitatos et venire noluerunt; et ait servo: Exi in plateas et vicos civitatis et pauperes et debiles et caecos et claudos introduc huc. Et ait servus domino: Factum est, ut imperasti, et adhuc locus est. Et ait dominus servo: Exi in vias et saepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Vide nunc quem ad modum de his qui prius venerunt, dictum est: Introduc eos. non dictum est compelle; ita significata sunt ecclesiae primordia adhuc crescentis, ut essent vires etiam compellendi. Proinde, quia oportebat eius iam viribus et magnitudine roborata etiam compelli homines ad convivium salutis aeternae, posteaquam dictum est: Factum est, quod iussisti, et adhuc est locus, exi, inquit, in vias et saepes et compelle intrare. Quapropter, si ambularetis quieti extra hoc convivium sanctae unitatis ecclesiae, tamquam in viis vos inveniremus; nunc vero, quia per multa mala et saeva quae in nostros committitis, tamquam spinis et asperitate pleni estis, vos tamquam in saepibus invenimus et intrare compellimus. Qui compellitur, quo non vult cogitur, sed, cum intraverit, iam volens pascitur. Cohibe itaque iam iniquum et inpacatum animum, ut in vera ecclesia Christi invenias salutare convivium.


40. (A. D. 416 Epist. CLXXIV) Domino Beatissimo et Sincerissima Caritate Venerando Sancto Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem


De trinitate, quae deus summus et verus est, libros iuvenis inchoavi, senex edidi. Omiseram quippe hoc opus, posteaquam comperi praereptos mihi esse sive subreptos, antequam eos absolverem et retractatos, ut mea dispositio fuerat, expolirem. Non enim singillatim, sed omnes simul edere ea ratione decreveram, quoniam praecedentibus consequentes inquisitione proficiente nectuntur. Cum ergo per eos homines qui, priusquam vellem, ad quosdam illorum pervenire potuerunt, dispositio mea nequivisset impleri, interruptam dictationem reliqueram cogitans hoc ipsum in aliquibus scriptis meis conqueri, ut scirent qui possent non a me fuisse eosdem libros editos, sed ablatos priusquam mihi editione mea digni viderentur. Verum multorum fratrum vehementissima postulatione et maxime tua iussione compulsus, opus tam laboriosum adiuvante domino terminare curavi, eosque emendatos, non ut volui, sed ut potui, ne ab illis, qui subrepti iam in manus hominum exierant, plurimum discreparent, venerationi tuae per filium nostrum condiaconum carissimum misi et cuicumque audiendos, legendos describendosque permisi. In quibus si servari mea dispositio potuisset, essent profecto, etsi easdem sententias habentes, multo tamen enodatiores atque planiores, quantum rerum tantarum explicandarum difficultas et facultas nostra pateretur. Sunt autem qui primos quattuor vel potius quinque etiam sine prooemiis habent et duodecimum sine extrema parte non parva. Sed si eis haec editio potuerit innotescere, omnia, si voluerint et valuerint, emendabunt. Peto sane ut hanc epistulam seorsum quidem sed tamen ad caput eorundem librorum iubeas anteponi. Ora pro me.


41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem


Quod tuae sanctitatis scripta non merui, nihil audeo suscensere; melius enim perlatorem credo defuisse, quam me suspicor a tua veneratione contemptum, domine beatissime et merito venerabilis frater. Nunc vero, quoniam servum dei Lucam, per quem ista direxi, cito comperi esse rediturum, agam domino et tuae benignitati uberes gratias, si me litteris fueris visitare dignatus. Pelagium vero fratrem nostrum, filium tuum, quem audio quod multum diligis, hanc illi suggero exhibeas dilectionem, ut homines, qui eum noverunt et diligenter audierunt, non ab eo tuam sanctitatem existiment falli. Nam quidam ex discipulis eius adulescentes honestissime nati et institutis liberalibus eruditi spem, quam habebant in saeculo, eius exhortatione dimiserunt et se ad dei servitium contulerunt. In quibus tamen cum apparuissent quaedam sanae doctrinae adversantia, quae salvatoris evangelio continetur et apostolicis sermonibus declaratur, id est cum invenientur contra dei gratiam disputari, propter quam Christiani sumus et in qua spiritu ex fide spem iustitiae expectamus, et admonitionibus nostris inciperent emendari, dederunt mihi librum, quem eiusdem Pelagii esse dixerunt, rogantes ut ei potius responderent. Quod posteaquam vidi me facere debere, ut eo modo error ipse nefarius de cordibus eorum perfectius auferretur, legi atque respondi. In hoc libro ille dei gratiam non appellat nisi naturam, qua libero arbitrio conditi sumus. Illam vero, quam innumerabilibus testimoniis sancta scriptura commendat ea nos iustificari, hoc est iustos fieri docens et in omni opere bono sive agendo sive perficiendo dei misericordia iuvari, quod etiam orationes sanctorum apertissime ostendunt, quibus ea petuntur a domino, quae praecipiuntur a domino, hanc ergo gratiam non solum tacet, sed ei contraria multa loquitur. Adfirmat enim vehementerque contendit per solum liberum arbitrium sibi humanam sufficere posse naturam ad operandam iustitiam et omnia dei mandata servanda. Unde quis non videat, cum eundem librum legerit, quem ad modum oppugnetur gratia dei, de qua dicit apostolus: Miser ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia dei per dominum nostrum Iesum Christum, et nullus locus divino adiutorio relinquatur, propter quod orantes dicere debeamus: Ne nos inferas in temptationem, sine causa etiam dominus apostolo Petro dixisse videatur: Rogavi pro te, ne deficiat fides tua, si hoc totum in nobis nullo auxilio dei sed potestate voluntatis impletur? His itaque disputationibus perversis et impiis non solum contradicitur orationibus nostris, quibus a domino petimus quicquid sanctos petisse legimus et tenemus, verum etiam benedictionibus nostris resistitur, quando super populum dicimus optantes eis et poscentes a domino, ut eos abundare faciat in caritate invicem et in omnes et det eis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per spiritum eius et impleat eos omni gaudio et pace in credendo et abundent in spe et potentia spiritus sancti. Ut quid eis ista petimus, quae populis a domino petisse apostolum novimus, si iam natura nostra creata cum libero arbitrio omnia haec sibi potest sua voluntate praestare? Ut quid etiam dicit idem ipse apostolus: Quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei, si spiritu naturae nostrae agimur, ut efficiamur filii dei? Ut quid dicit similiter: Spiritus adiuvat infirmitatem nostram, si natura nostra sic creata est, ut spiritu ad opera iustitiae non indigeat adiuvari? Ut quid scriptum est: Fidelis autem deus, qui non permittet vos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere, si iam ita conditi sumus, ut viribus liberi arbitrii universas temptationes sustinendo superare possimus? Quid pluribus agam apud sanctitatem vestram, quando quidem me onerosum sentio, maxime quia per interpretem audis litteras meas? Si diligitis Pelagium, diligat vos etiam ipse, immo magis se ipsum et non vos fallat. Cum enim auditis eum confiteri gratiam dei et adiutorium dei, putatis hoc eum dicere quod et vos, qui catholica regula sapitis, quoniam quid in libro suo scripserit, ignoratis. Propter hoc ipsum librum misi et meum, quo ei respondi; unde perspiciat venerabilitas vestra quam gratiam vel adiutorium dei dicat, quando illi obicitur quod gratiae dei et adiutorio contradicat. Proinde ostende illi docendo et hortando et pro eius salute, quae in Christo esse debet, orando, ut eam dei gratiam confiteatur, quam probantur sancti dei fuisse confessi, cum a domino ea ipsi peterent, quae illis iubebat ut facerent, quoniam neque haberentur, nisi ut nostra voluntas ostenderetur, neque peterentur, nisi ut voluntatis infirmitas ab illo, qui iusserat, iuvaretur. Aperte interrogetur, utrum ei placeat orandum esse a domino, ne peccemus. Quod si ei displicet, legatur in auribus eius apostolus dicens: Oramus autem ad deum, ne quid faciatis mali; si autem placet, aperte praedicet gratiam, qua iuvamur, ne ipse faciat multum mali. Hac enim gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum omnes liberantur, quicumque liberantur, quoniam nemo praeter ipsam quolibet alio modo liberari potest. Propter hoc scriptum est: Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur, non quia nemo damnabitur, sed quia nemo aliter liberabitur, quia, sicut nulli nisi per Adam filii hominis, ita nulli nisi per Christum filii dei. Omnes itaque filii hominis nonnisi per Adam et omnes ex eis filii dei nonnisi per Christum fieri possunt. Aperte itaque etiam hinc exprimat quid sentiat, utrum placeat ei etiam parvulos, qui nondum iustitiam possunt velle vel nolle, tamen propter unum hominem, per quem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, per Christi gratiam liberari, utrum etiam pro ipsis fusum credat sanguinem Christi propter originale peccatum, qui utique in remissionem fusus est peccatorum. De his maxime ab illo volumus nosse quid credat, quid teneat, quid certe confiteatur et praedicet. In aliis autem, quae illi obiciuntur, etiamsi errare convincitur, tamen, donec corrigatur, tolerabilius sustinetur. Peto etiam nobis transmittere, quibus perhibetur esse purgatus, ecclesiastica gesta digneris. Quod ex multorum episcoporum desiderio peto, quos mecum de hac re fama incerta perturbat; sed ideo solus hoc scripsi, quia occasionem perlatoris festinantis a nobis, quem cito ad nos audivi posse remeare, praetermittere nolui. Pro quibus gestis iam nobis misit non quidem ullam partem gestorum sed quandam a se conscriptam velut defensionem suam, qua se dixit obiectis respondisse Gallorum. In qua, ut alia omittam, cum ad illud responderet, quod ei obiectum est, eum dixisse posse hominem esse sine peccato et mandata dei custodire, si velit, diximus, inquit; hanc enim illi deus possibilitatem dedit; non diximus quoniam inveniatur quis, ab infantia usque ad senectam qui numquam peccaverit, sed quoniam a peccatis conversus labore proprio et gratia dei adiutus potest absque peccato esse nec propter hoc in posterum erit inconvertibilis. In hac Pelagii responsione cernit reverentia tua hoc eum fuisse confessum, priorem hominis vitam, quae est ab infantia, sine peccato non esse, sed eum ad vitam, quae sine peccato sit, labore proprio et adiutus per gratiam dei posse converti. Cur ergo in hoc libro, cui respondi, Abel ita hic vixisse dicit, ut nihil omnino peccaverit? Nam eius de hac re ista sunt verba: Hoc, inquit, recte dici potest de his, quorum neque bonorum neque malorum scriptura sit memor; de illis vero, quorum iustitiae meminit, et peccatorum sine dubio meminisset, si qua eos peccasse sensisset. Sed esto, inquit, aliis temporibus turbae numerositate omnium dissimulaverit peccata contexere, in ipso statim mundi primordio, ubi nonnisi quattuor homines erant, quid, inquit, dicimus, cur non omnium voluerit delicta memorare: Utrumne ingentis multitudinis causa, quae nondum erat? An quia illorum tantum, qui commiserant, meminit, illius vero, qui nulla commiserat, meminisse non potuit? Certe, inquit, primo in tempore Adam et Eva, ex quibus Cain et Abel nati sunt, quattuor homines tantum fuisse referuntur. Peccavit Eva, scriptura hoc prodidit; Adam quoque deliquit, eadem scriptura non tacuit; sed et Cain peccasse ipsa quoque scriptura testata est. Quorum non modo peccata, verum etiam peccatorum indicat qualitatem. Quod si et Abel peccasset, inquit, et hoc sine dubio scriptura dixisset; si non dixit, ergo nec ille peccavit. Haec verba de libro eius decerpsi, quae in ipso quoque volumine tua sanctitas poterit invenire, ut intellegatis quem ad modum et cetera neganti credere debeatis, nisi forte dicat ipsum Abel nihil peccasse, sed ideo non fuisse sine peccato et ideo non posse domino comparari, qui in carne mortali solus sine peccato fuit, quia erat in Abel originale peccatum quod de Adam traxerat, non in se ipso ipse commiserat — utinam saltem hoc dicat, ut interim eius de baptismo parvulorum certam sententiam tenere possimus! — aut si forte, quoniam dixit ab infantia usque ad senectutem, ideo dicat Abel non peccasse, quia nec senuisse monstratur. Non hoc indicant verba eius; ab initio priorem vitam dixit peccatricem, posteriorem vero posse esse sine peccato. Ait enim non se dixisse quoniam inveniatur quis ab infantia usque ad senectutem qui non peccaverit, sed quoniam a peccatis conversus labore proprio et gratia dei adiutus potest absque peccato esse. Cum enim dicit a peccatis conversus, ostendit priorem vitam in peccatis agi. Fateatur ergo quod peccaverit Abel, cuius prima vita fuit in saeculo, quam fatetur non carere peccatis, et respiciat librum suum, ubi eum dixisse constat quod ait in hac defensione: Non diximus. Si autem et hunc librum vel hunc in eo libro locum esse negaverit suum, ego quidem idoneos testes habeo honestos et fideles viros et eius sine dubio dilectores, quibus adtestantibus purgare me possum quod eundem librum ipsi mihi dederint et ibi hoc legatur eumque Pelagii esse dixerint, ut saltem hoc mihi sufficiat, ne dicat a me fuisse sive conscriptum sive falsatum. Iam inter illos eligat quisque cui credat. Meum non est de hac re diutius disputare. Rogamus, ut certe transmittas sibi, si 1 negaverit se ista sentire, quae illi obiciuntur inimica gratiae Christi. Tam quippe aperta est eius defensio, ut, si vestram sanctam prudentiam, qui eius alia scripta non nostis, nulla verborum ambiguitate fefellerit, magno gaudio gratulabimur non multum curantes, utrum illa perversa et impia numquam senserit an se ab eis aliquando correxerit.


42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem


Iam rescripseram caritati tuae, sed, cum epistulae dirigendae occasio quaereretur, supervenit dilectissimus filius meus Faustus pergens ad eximietatem tuam. Qui cum ipsas litteras, quas iam feceram, accepisset tuae benivolentiae perferendas, suggessit mihi multum te desiderare ut aliquid tibi scriberem quod te aedificet ad sempiternam salutem, cuius tibi spes in Christo Iesu domino nostro. Et quamvis mihi occupato tantum institit ut facere non differrem, quantum scis quod te sinceriter diligat. Festinanti ergo ut occurrerem, malui festinanter aliquid scribere quam religiosum tuum desiderium retardare, domine eximie et merito insignis atque honorabilis fili. Quod ergo breviter possum dicere: Dilige dominum deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota virtute tua, et: Dilige proximum tuum tamquam te ipsum — hoc est enim verbum, quod breviavit dominus super terram dicens in evangelio: In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, — in hac ergo dilectione cotidie profice et orando et bene agendo, ut ipso adiuvante, qui tibi eam praecepit atque donavit, nutriatur et crescat, donec haec te perfecta perficiat. Ipsa est enim caritas, quae, sicut dicit apostolus, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis; ipsa est, de qua item dicit: Plenitudo legis caritas; ipsa est, per quam fides operatur, unde iterum dicit: Neque circumcisio quicquam valet neque praeputium sed fides, quae per dilectionem operatur. In hac omnes sancti patres nostri et patriarchae et prophetae et apostoli placuerunt deo; in hac omnes veri martyres usque ad sanguinem contra diabolum certaverunt et, quia in eis non refriguit nec defecit, ideo vicerunt; in hac omnes boni fideles cotidie proficiunt, pervenire cupientes non ad regnum mortalium, sed ad regnum caelorum, non ad temporalem, sed ad sempiternam hereditatem, non ad aurum et argentum, sed ad divitias incorruptibiles angelorum, non ad aliqua bona huius saeculi, in quibus cum timore vivatur nec ea quisquam secum potest auferre dum moritur, sed ad videndum deum; cuius suavitas et delectatio excedit omnem non solum terrestrium, verum etiam caelestium corporum pulchritudinem, excedit omnem decorem animarum quantum libet iustarum atque sanctarum, excedit omnem speciem supernorum angelorum atque virtutum, excedit quicquid de illo non solum dicitur, verum etiam cogitatur. Neque hanc tam magnam promissionem, quia valde magna est, ideo desperemus, sed potius, quia valde magnus eam promisit, accepturos nos esse credamus. Sicut enim dicit beatus Iohannes apostolus, filii dei sumus et nondum apparuit, quid erimus; scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Noli existimare neminem deo placere posse, qui in armis bellicis militat. In his erat sanctus David, cui dominus tam magnum perhibuit testimonium; in his etiam plurimi illius temporis iusti; in his erat et ille centurio, qui domino dixit: Non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic: Vade et vadit, et alio: Veni et venit, et servo meo: Fac hoc et facit; de quo et dominus: Amen dico vobis; non inveni tantam fidem in Israhel. In his erat et ille Cornelius, ad quem missus angelus dixit: Corneli, acceptae sunt elemosynae tuae et exauditae sunt orationes tuae; ubi eum admonuit, ut ad beatum Petrum apostolum mitteret et ab illo audiret quae facere deberet; ad quem apostolum, ut ad eum veniret, etiam religiosum militem misit. In his erant et illi, qui baptizandi cum venissent ad Iohannem, sanctum domini praecursorem et amicum sponsi, de quo ipse dominus ait: In natis mulierum non exsurrexit maior Iohanne Baptista, et quaesissent ab eo, quid facerent, respondit eis: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum. Non eos utique sub armis militare prohibuit, quibus suum stipendium sufficere debere praecepit. Maioris quidem loci sunt apud deum, qui omnibus istis saecularibus actionibus derelictis etiam summa continentia castitatis ei serviunt. Sed unusquisque, sicut dicit apostolus,proprium domini habet adeo, alius sic, alius autem sic. Alii ergo pro vobis orando pugnant contra invisibiles inimicos, vos pro eis pugnando laboratis contra visibiles barbaros. Utinam una fides esset in omnibus, quia et minus laboraretur et facilius diabolus cum suis angelis vinceretur! Sed quia in hoc saeculo necesse est, ut cives regni caelorum inter errantes et impios temptationibus agitentur, ut exerceantur et tamquam in fornace sicut aurum probentur, non debemus ante tempus velle cum solis sanctis et iustis vivere, ut hoc suo tempore mereamur accipere. Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad pugnam, quia virtus tua etiam ipsa corporalis donum dei est; sic enim cogitabis de dono dei non facere contra deum. Fides enim quando promittitur, etiam hosti servanda est, contra quem bellum geritur; quanto magis amico, pro quo pugnatur! Pacem habere debet voluntas, bellum necessitas, ut liberet deus a necessitate et conservet in pace. Non enim pax quaeritur, ut bellum excitetur, sed bellum geritur, ut pax adquiratur. Esto ergo etiam bellando pacificus, ut eos, quos expugnas, ad pacis utilitatem vincendo perducas; beati enim pacifici, ait dominus, quoniam ipsi filii dei vocabuntur. Si autem pax humana tam dulcis est pro temporali salute mortalium, quanto est dulcior pax divina pro aeterna salute angelorum! Itaque hostem pugnantem necessitas perimat, non voluntas. Sicut rebellanti et resistenti violentia redditur, ita victo vel capto misericordia iam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur. Ornet mores tuos pudicitia coniugalis, ornet sobrietas et frugalitas; valde enim turpe est, ut, quem non vincit homo, vincat libido et obruatur vino, qui non vincitur ferro. Divitiae saeculares si desunt, non per mala opera quaerantur in mundo; si autem adsunt, per bona opera serventur in caelo. Animum virilem et Christianum nec debent, si accedunt, extollere nec debent frangere, si recedunt. Illud potius cogitemus, quod dominus ait: Ubi est thesaurus tuus, illic erit et cor tuum, et utique, cum audimus ut cor sursum habeamus, non mendaciter respondere debemus, quod nosti quia respondemus. Et in his quidem bene studiosum te esse cognovi et fama tua multum delector multumque tibi in domino gratulor, ita ut haec epistula magis tibi sit speculum, ubi qualis sis videas, quam ubi discas qualis esse debeas. Verum tamen quicquid sive in ista sive in scripturis sanctis inveneris quod tibi ad bonam vitam adhuc minus est, insta ut adquiras et agendo et orando, et ex his quae habes, gratias age deo tamquam fonti bonitatis, unde habes, atque in omnibus bonis actibus tuis illi da claritatem, tibi humilitatem. Sicut enim scriptum est, omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Quantumcumque autem in dei et proximi caritate atque in vera pietate profeceris, quam diu in hac vita conversaris, sine peccato te esse non credas; de ipsa quippe legitur in litteris sanctis: Numquid non temptatio est vita humana super terram? Proinde quoniam semper quam diu es in hoc corpore, necessarium est tibi in oratione dicere quod dominus docuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, memento cito ignoscere, si quis in te peccaverit et a te veniam postulaverat, ut veraciter possis orare et peccatis tuis veniam valeas impetrare. Haec dilectioni tuae festinanter quidem scripsi, quoniam me festinatio perlatoris urgebat. Sed deo gratias ago, quoniam bono desiderio tuo qualitercumque non defui. Semper te misericordia dei protegat, domine eximie et merito insignis atque honorabilis fili.


43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem


Ex quo Hipponem litterae benignitatis tuae per sanctum fratrem nostrum Firmum presbyterum directae me absente venerunt, posteaquam illas, cum remeassem, quamvis iam inde profecto earum perlatore legere potui, haec prima eademque gratissima rescribendi occurrit occasio per dilectissimum filium nostrum acolithum Albinum. Quod autem, quibus simul scripsisti, tunc non eramus simul, ideo factum est, ut singulorum singulas, non unam amborum epistulam sumeres. A me quippe digressus est perlator huius, per venerabilem fratrem et coepiscopum meum Alypium, qui tuae sanctitati aliam rescriberet, transiturus. Ad quem etiam ipsas quas ego iam legeram, litteras tuas ipse portavit. Quae nos quanta laetitia perfuderint, quid homo nitatur loqui quod non potest eloqui? Nec te ipsum satis nosse arbitror, sed nobis crede, quantum boni feceris talia nobis scripta mittendo. Sicut enim tu testis es animi tui, ita nos nostri, quem ad modum sit affectus illarum sinceritate luculentissima litterarum. Si enim brevissimam epistulam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem acolithum direxisti, exultanti alacritate descripsimus et, quibus poteramus, magno studio legebamus, ubi nobis exposuisti quid de illo perniciosissimo dogmate vel quid contra de gratia dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias, quanta nos putas ista tua prolixiora scripta vel exultatione legisse vel cura, ut legantur, quibus valuimus, aliis obtulisse atque adhuc, quibus valemus, offerre! Quid enim gratius legi vel audiri potest, quam gratiae dei tam pura defensio adversus inimicos eius ex ore eius, qui eorundem inimicorum magni momenti patronus antea iactabatur? Aut unde uberiores deo debemus agere gratias, quam quod eius sic defenditur gratia ab eis quibus datur, adversus eos quibus vel non datur vel ingratum est quod datur, quia, ut eis gratum sit, occulto et iusto iudicio dei non datur? Quapropter, domine venerabilis et in Christi caritate suscipiende sancte frater, quamvis optime facias cum de hac re scribis ad fratres, apud quos se illi de tua solent efferre amicitia, tamen haec cura maior tibi restat, ut non solum salubri severitate plectantur, qui errorem illum Christiano infestissimum nomini audent garrire liberius, sed etiam hi diligentissime caveantur vigilantia pastorali propter infirmiores et simpliciores dominicas oves, qui eum pressius quidem atque timidius, sed tamen insusurrare non cessant, penetrantes domos, sicut ait apostolus, et cetera quae sequuntur, exercitata impietate facientes. Nec illi neglegendi sunt, qui usque ad profundum silentium supprimunt timore quod sentiunt, sed tamen eandem perversitatem sentire non desinunt. Nonnulli quippe eorum, antequam ipsa pestilentia manifestissimo etiam sedis apostolicae iudicio damnaretur, vobis innotescere potuerunt, quos nunc repente reticuisse perspicitis nec, utrum sanati sint, sciri potest, nisi cum non solum dogmata illa falsa tacuerint, verum etiam illis vera contraria eo, quo illa solent, studio defensaverint. Qui tamen lenius sunt profecto tractandi; quid enim eos terreri opus est, quos satis territos ipsa taciturnitas monstrat? Nec ideo tamquam sani praetereundi sunt diligentia medicinae, quorum vulnus in abdito est. Etsi enim terrendi non sunt, tamen docendi sunt et, quantum existimo, facilius possunt, dum in eis timor severitatis doctorem adiuvat veritatis, ut opitulante domino gratia eius intellecta atque dilecta etiam loquendo expugnent, quod iam loqui non audent.


44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem


Quamvis longe absens fuerim, quando per Proiectum clericum ad me directa Hipponem sanctitatis tuae scripta venerunt, tamen, posteaquam veni eisque lectis rescriptorum debitorem me factum esse cognovi, reddendi tempus opperiebar. Et ecce subito profecturi a nobis carissimi fratris nostri Albini acolithi gratissima occurrit occasio. De tua igitur, quae mihi exoptatissima est, salute laetatus sanctitati tuae salutationem debitam reddo. Semper autem debeo caritatem, quae sola etiam reddita semper detinet debitorem. Redditur enim, cum inpenditur; debetur autem, etiamsi reddita fuerit, quia nullum est tempus, quando inpendenda iam non sit. Nec, cum redditur, amittitur, sed potius reddendo multiplicatur; habendo enim redditur, non carendo. Et cum reddi non possit, nisi habeatur, nec haberi potest, nisi reddatur; immo etiam, cum redditur ab homine, crescit in homine et tanto maior adquiritur, quanto plurius redditur. Quo modo autem negatur amicis, quae debetur et inimicis? Sed inimicis cauta inpenditur, amicis secura rependitur. Agit tamen, quantum potest, ut ab his etiam, quibus pro malis bona retribuit, id recipiat, quod inpendit. Optamus quippe fieri amicum, quem veraciter diligimus inimicum, quia non eum diligimus, nisi velimus bonum; quod utique non erit, nisi amiserit inimicitiarum malum. Non ergo sic inpenditur caritas ut pecunia. Excepto enim, quod illa inpendendo minuitur, haec augetur, etiam illo inter se differunt, quod pecuniam cui dederimus, tunc ei benivolentiores erimus, si recipere non quaeramus, non autem potest esse verus caritatis inpensor, nisi fuerit benignus exactor, quoniam pecunia cum recipitur, accedit cui datur, sed recedit a quo datur, caritas vero non solum apud eum crescit qui hanc ab eo, quem diligit, exigit, etiamsi non recipit, sed etiam ille, a quo eam recipit, tunc incipit habere, cum reddit. Proinde, domine frater, mutuam tibi caritatem libens reddo gaudensque recipio; quam recipio, adhuc repeto, quam reddo, adhuc debeo. Unum enim magistrum, apud quem condiscipuli sumus, per eius apostolum dociles audire debemus praecipientem ac dicentem: Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis.


45. (A. D. 418 Epist. CC) Domino Inlustri et Merito Praestantissimo Atque In Christi Dilectione Carissimo Filio Valerio Augustinus In Domino salutem


Cum diu moleste haberem, quod aliquotiens scripserim et nulla tuae sublimitatis rescripta meruerim, repente epistulas tres tuae benignitatis accepi, unam non ad me solum datam per coepiscopum meum Vindemialem et non longe post per conpresbyterum Firmum duas. Qui vir sanctus nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima caritate coniunctus, multa nobiscum de tua excellentia conloquendo et veraciter insinuando, qualem te in Christi visceribus noverit, non solum eas quas memoratus episcopus vel quas ipse adtulit, sed etiam illas quas non accepisse nos querebamur, litteras vicit. Et ideo de te narratio eius suavior nobis erat, quia ea dicebat, quae ipse non possis ne quidem me inquirente rescribere, ne tuarum laudum, quod sancta scriptura prohibet, fieres praedicator. Quamquam et ego verear haec ad te scribere, ne suspicionem adulantis incurram, domine inlustris et merito praestantissime atque in Christi dilectione carissime fili. Laudes itaque tuas in Christo, sive magis in te laudes Christi, vide quid mihi delectationis et laetitiae fuit audire ab illo qui nec fallere me posset propter fidem suam, et eas ignorare non posset propter amicitiam tuam. Sed alia et ab aliis etsi non tam multa vel certa, verum tamen audivimus, fides tua quam sit sana et catholica, quam pia expectatio futurorum, quae dei fratrumque dilectio, quam non superbe sapias in excelsis honoribus nec speres in incerto divitiarum sed in deo vivo, et dives sis in operibus bonis, quam sit domus tua requies solaciumque sanctorum et terror impiorum, quanta tibi cura sit, ne quis insidietur membris Christi coopertus velamine nominis Christi sive in veteribus eius sive in recentioribus inimicis, quamque sis eorundem inimicorum saluti providus, infestus errori. Haec atque huius modi, ut dixi, et ab aliis solemus audire, sed nunc ea per supra dictum fratrem plura et testatiora cognovimus. Porro autem de pudicitia coniugali, ut eam quoque in te laudare et amare possimus, quid audiremus nisi ab aliquo interiore familiari tuo, qui vitam tuam non in superficie sed penitus nosset? De hoc itaque tuo bono, dei dono, me quoque delectat familiarius et aliquanto diutius loqui tecum. Scio me non esse oneri tibi, si aliquid prolixum mitto, quod legendo diutius sis nobiscum. Nam et hoc comperi, quod inter tuas multas magnasque curas facile ac libenter legas, nostrisque opusculis, etiam quae ad alios conscripsimus, si qua in manus tuas venire potuerunt, admodum delecteris; quanto magis, quod ad te scribitur, ubi tamquam praesenti loquar, et advertere dignaris attentius et accipere gratius! Ab hac ergo epistula perge ad librum, quem simul misi, qui tuae reverentiae, et cur conscriptos sit et cur ad te potissimum missus, ipse suo principio commodius intimabit.


46. (A. D. 420 Epist. CCIII) Domino Insigni et Praestantissimo Ac Desiderantissimo Filio Largo Augustinus In Domino salutem


Accepi litteras eximietatis tuae, quibus me ad te petis ut scriberem. Quod quidem non desiderares, nisi et hoc, quod me posse scribere existimasti, gratum haberes atque iucundum, id autem est, ut vana saeculi huius, si inexperta concupisti, experta contemnas. Fallax est enim in eis suavitas et infructuosus labor et perpetuus timor et periculosa sublimitas, initium sine providentia et finis cum paenitentia. Ita se habent omnia, quae in ista mortalitatis aerumna cupidius quam prudentius appetuntur. Alia est autem spes piorum, alius laboris fructus, alia periculorum merces. Nam in hoc mundo non timere, non dolere, non laborare, non periclitari inpossibile est; sed plurimum interest, qua causa, qua expectatione, quo termino quisque ista patiatur. Ego quidem cum amatores saeculi huius intueor, nescio quando possit esse ad eorum animos sanandos opportuna sapientia. Quando enim res velut prosperas habent, fastu respuunt salubres monitus et quasi anilem reputant cantilenam; quando autem in adversis anguntur, magis cogitant evadere unde ad praesens anguntur, quam capere unde curentur et unde perveniant ubi angi omnino non possunt. Aliquando tamen quidam cordis aures admovent atque adhibent veritati rarius inter prospera, crebrius inter adversa, sed tamen pauci sunt, ita enim praedicti sunt, inter quos te esse cupio, quia veraciter diligo, domine insignis et praestantissime ac desiderantissime fili. Haec admonitio tibi sit mea resalutatio, quia, etsi te deinceps talia perpeti qualia pertulisti, plus tamen nolo haec ipsa te sine aliqua in melius vitae mutatione fuisse perpessum.


47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem


Primum gratulationem reddo meritis tuis, quod te in illa sede dominus deus noster sine ulla, sicut audivimus, plebis suae discissione constituit. Deinde insinuo sanctitati tuae quae sint circa nos, ut non solum orando pro nobis, verum etiam consulendo et opitulando sub venias. In magna quippe tribulatione positus haec ad tuam beatitudinem scripta direxi, quoniam volens prodesse quibusdem in nostra vicinitate membris Christi, magnam illis cladem inprovidus et incautus ingessi. Fussala dicitur Hipponiensi territorio confine castellum. Antea ibi numquam episcopus fuit, sed simul cum contigua sibi regione ad parochiam Hipponiensis ecclesiae pertinebat. Paucos habebat illa terra catholicos; ceteras plebes illic in magna multitudine hominum constitutas Donatistarum error miserabiliter obtinebat, ita ut in eodem castello nullus esset omnino catholicus. Actum est in dei misericordia, ut omnia ipsa loca unitati ecclesiae cohaererent; per quantos labores et pericula nostra, longum est explicare, ita ut ibi presbyteri qui eis congregandis a nobis primitus constituti sunt, expoliarentur, caederentur, debilitarentur, excaecarentur, occiderentur. Quorum tamen passiones inutiles ac steriles non fuerunt, mutatis illic securitate perfecta. Sed quod ab Hippone memoratum castellum milibus quadraginta seiungitur, cum in eis regendis et eorum reliquiis licet exiguis colligendis, quae in utroque sexu oberrabant non minaces ulterius sed fugaces, me viderem latius quam oportebat extendi, nec adhibendae sufficere diligentiae, quam certissima ratione adhiberi debere cernebam, episcopum ibi ordinandum constituendumque curavi. Quod ut fieret, aptum loco illi congruumque requirebam, qui et Punica lingua esset instructus. Et habebam, de quo cogitabam, paratum presbyterum, propter quem ordinandum sanctum senem qui tunc primatum Numidiae gerebat, de longinquo ut veniret, rogans litteris impetravi. Quo iam praesente omniumque in re tanta suspensis animis, ad horam nos ille, qui mihi paratus videbatur, omni modo resistendo destituit. Ego autem, qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui quam periculosum praecipitare negotium, dum nolo gravissimum et sanctissimum senem ad nos usque fatigatum sine effectu propter quem venerat tam longe, ad propria remeare, obtuli non petentibus quendam adulescentem Antoninum, qui mecum tunc erat, in monasterio quidem a nobis a parvula aetate nutritum, sed praeter lectionis officium nullis clericatus gradibus et laboribus notum. At illi miseri, quod futurum fuerat ignorantes, offerenti eum mihi oboedientissime crediderunt. Quid plura? Factum est; esse illis episcopus coepit. Quid faciam? Nolo apud tuam venerationem gravare quem nutriendum collegi, nolo deserere quos colligendos timoribus et doloribus parturivi, et quo modo utrumque agam, reperire non possum. Res quippe ad tantum scandalum venit, ut cum eo hic apud nos causas dicerent, qui de illius episcopatu suscipiendo tamquam bene sibi consulentibus obtemperaverant nobis. In quibus causis cum stuprorum crimina capitalia, quae non ab ipsis quibus episcopus erat, sed ab aliis quibusdam obiecta fuerant, probari minime potuissent, atque ab eis quae invidiosissime laetabantur, videretur esse purgatus, tam miserandus factus est et nobis et aliis, ut, quicquid a castellanis et illius regionis hominibus de intolerabili dominatione, de rapinis et diversis oppressionibus et contritionibus obiciebatur, nequaquam nobis tale videretur, ut propter hoc vel propter simul cuncta congesta episcopatu eum putaremus esse privandum, sed restituenda quae probarentur ablata. Denique sententias nostras sic temperavimus, ut salvo episcopatu non tamen omnino inpunita relinquerentur, quae non deberent vel eidem ipsi deinceps iterumque facienda vel ceteris imitanda proponi. Honorem itaque integrum servavimus iuveni corrigendo, sed corripiendo minuimus potestatem, ne scilicet eis praeesset ulterius, cum quibus sic egerat, ut dolore iusto eum sibi praeesse ferre omnino non possent et cum suo illiusque periculo in aliquod scelus forsitan erupturam inpatientiam sui doloris ostenderent. Quorum talis animus etiam tunc. quando cum eis de illo episcopi egerunt, evidenter apparuit, cum iam vir spectabilis Celer, de cuius adversum se praepotenti administratione conquestus est, nullam gerat vel in Africa vel uspiam potestatem. Sed quid multis morer? Conlabora, obsecro, nobiscum, pietate venerabili domine beatissime et debita caritate venerande sancte papa, et iube tibi quae directa sunt, omnia recitari. Vide episcopatum qualiter gesserit, quem ad modum iudicio nostro usque adeo consenserit communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, iam postea citra acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur, quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando papae Bonifatio commendaret, induxerit, et cetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam sanctimoniam universa rettulerit? In illis autem multiplicibus gestis, quibus de illo nostrum iudicium continetur, magis deberem vereri ne tibi minus severe, quam oporteret, iudicasse videamur, nisi scirem vos tam propensos ad misericordiam, ut non solum nobis, quia illi pepercimus, verum etiam ipsi existimetis esse parcendum. Sed ille, quod a nobis aut benigne aut remisse factum est, in praescriptionem vertere atque usurpare conatur; clamat: Aut in mea cathedra sedere debui aut episcopus esse non debui, quasi nunc sedeat nisi in sua. Propter hoc enim loca illa eidem dimissa atque permissa sunt, in quibus et prius episcopus erat, ne in alienam cathedram contra statuta patrum translatus inlicite diceretur. Aut vero quisquam ita esse debet sive severitatis sive lenitatis exactor, ut, qui non visi fuerint episcopatus honore privandi, nullo modo in eis aliquid vindicetur, aut in quibus aliquid visum fuerit vindicandum, episcopatus honore priventur? Existunt exempla, ipsa sede apostolica iudicante vel aliorum iudicata firmante quosdam pro culpis quibusdam nec episcopali spoliatos honore nec relictos omnimodis inpunitos. Quae ut a nostris temporibus remotissima non requiram, recentia memorabo. Clamet Priscus, provinciae Caesariensis episcopus: Aut ad primatum locus sicut ceteris et mihi patere debuit aut episcopatus mihi remanere non debuit. Clamet alius eiusdem provinciae Victor episcopus, cui relicto in eadem poena in qua etiam Priscus fuit, nusquam nisi in dioecesi eius ab aliquo communicatur episcopo. clamet, inquam: Aut ubique communicare debui aut etiam in meis locis communicare non debui. Clamet tertius eiusdem provinciae Lauren- tius episcopus et prorsus huius vocibus clamet: Aut in cathedra, cui ordinatus sum, sedere debui aut episcopus esse non debui. Sed quis ista vituperet, nisi qui parum adtendit nec inulta omnia relinquenda nec uno modo omnia vindicanda? Quia ergo pastorali vigilique cautela beatissimus papa Bonifatius in epistula sua posuit de Antonino loquens episcopo et ait: Si ordinem rerum nobis fideliter indicavit, accipe nunc ordinem rerum, quem ille in suo libello reticuit, ac deinde, quae post eius sanctae memoriae viri in Africa lectas litteras gesta sunt, et subveni hominibus opem tuam in Christi misericordia multo avidius quam ille poscentibus, a cuius inquietudine desiderant liberari. Iudicia quippe illis et publicas potestates et militares impetus tamquam executuros apostolicae sedis sententiam sive ipse sive rumores creberrimi comminantur, ut miseri homines Christiani catholici graviora formident a catholico episcopo, quam, cum essent haeretici. a catholicorum imperatorum legibus formidabant. Non sinas ista fieri, obsecro te per Christi sanguinem, per apostoli Petri memoriam, qui Christianorum praepositos populorum monuit, ne violenter dominentur in fratres. Ego Fussalenses catholicos filios in Christo meos et Antoninum epi- scopum filium in Christo meum benignitati caritatis sanctitatis tuae, quia utrosque diligo, utrosque commendo. Neque Fussalensibus suscenseo, quia iustam de me querimoniam ingerunt auribus tuis, quod eis hominem nondum mihi probatum, nondum saltem aetate firmatum, a quo sic affligerentur, innixi, neque huic noceri volo, cui quanto magis sinceram habeo caritatem, tanto magis pravae cupiditati eius obsisto. Utrique misericordiam mereantur tuam, illi, ne mala patiantur, iste, ne faciat, illi, ne oderint catholicam, si a catholicis episcopis maximeque ab ipsa sede apostolica contra catholicum non eis sub-venitur episcopum, iste autem, ne se tanto scelere obstringat, ut, quos molitur invitos facere suos, a Christo faciat alienos. Me sane, quod confitendum est beatitudini tuae, in isto utrorumque periculo tantus timor et maeror excruciat, ut ab officio cogitem gerendi episcopatus abscedere et me lamentis errori meo convenientibus dedere, si per eum cuius episcopatui per inprudentiam suffragatus sum vastari ecclesiam dei, et quod ipse deus avertat, etiam cum vastantis perditione perire conspexero. Recolens enim quod ait apostolus: Si nosmet ipsos diiudicaremus, a domino non iudicaremur, iudicabo me ipsum, ut parcat mihi qui iudicaturus est vivos et mortuos. Si autem et membra Christi, quae in illa regione sunt, ab exitiabili timore ac tristitia recreaveris et meam senectutem hac misericordi iustitia fueris consolatus, retribuet tibi et in praesenti et in futura vita bona pro bonis, qui per te nobis in ista tribulatione succurrit et qui te in illa sede constituit.


48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem


Bonus est dominus et misericordia eius ubique diffusa, quae nos de vestra caritate in suis visceribus consolatur. Quantum enim diligat credentes et sperantes in se et illum atque invicem diligentes et quid eis in posterum servet, hinc maxime ostendit, cum infidelibus et desperatis et perversis, quibus in mala voluntate usque in finem perseverantibus ignem cum diabolo aeternum minatur, in hoc tamen saeculo bona tanta largitur, qui facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Breviter enim aliquid dictum est, ut plura cogitentur; quam multa enim habeant impii in hac vita munera et dona gratuita ab illo quem contemnunt, enumerare quis potest? Inter quae illud magnum, quod exemplis interpositarum tribulationum, quas huius saeculi dulcedini tamquam bonus medicus miscet, admonet eos, si adtendere velint, fugere ab ira ventura, et cum in via sunt, id est in hac vita, concordare cum sermone dei, quem sibi adversarium male vivendo fecerunt. Quid ergo non misericorditer praestatur hominibus a domino deo, a quo etiam tribulatio beneficium est? Nam res prospera donum est constantis, res autem adversa donum est admonentis dei. Et si haec praestat, ut dixi, etiam malis, quid praeparat sustinentibus se? Quorum in numero vos per illius gratiam congregatos esse gaudete, sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Non enim deerit quod in vobis invicem sufferatis, nisi cum vos ita portaverit dominus absorpta morte in victoriam, ut sit deus omnia in omnibus. Dissensiones autem numquam debent amari. Sed aliquando tamen aut caritate nascuntur aut caritatem probant. Quis enim facile invenitur, qui velit reprehendi? Et ubi est ille sapiens, de quo dictum est: Corripe sapientem et amabit te? Numquid tamen ideo non debemus reprehendere et corripere fratrem, ne securus tendat in mortem? Solet enim fieri et frequenter accidit, ut ad horam contristetur, cum re-prehenditur, et resistat et contendat et tamen postea consideret secum in silentio, ubi nemo est nisi deus et ipse nec timet displicere hominibus, quia corripitur, sed timet displicere deo, quia non corrigitur, et deinceps non faciat illud, quod iuste reprehensus est, et, quantum odit peccatum suum, tantum diligat fratrem, quem sensit hostem peccati sui. Si autem de illo numero est, de quo dictum est: Corripe stultum et adiciet ut oderit te. non de caritate illius dissensio nascitur, sed tamen caritatem reprehensoris sui exercet et probat, quia non ei rependitur odium, sed dilectio, quae cogit reprehendere, inperturbata perdurat, etiam cum ille qui reprehensus est, odit. Si autem ille qui corripit, reddere vult malum pro malo ei qui corripienti indignatur, non fuit dignus qui corriperet, sed dignus plane, qui etiam ipse corripi deberet. Haec agite, ut aut non inter vos existant indignationes aut exortae statim celerrima pace perimantur. Maiorem date operam concordandis vobis quam redarguendis, quia, sicut acetum corrumpit vas, si diutius ibi fuerit, sic ira corrumpit cor, si in alium diem duraverit. Haec ergo agite, et deus pacis erit vobiscum, orantes simul et pro nobis, ut ea quae bene monemus, alacriter impleamus.


49. (A. D. 423 Epist. CCXI)


Sicut parata est severitas peccata quae invenerit, vindicare, ita non vult caritas quod vindicet, invenire. Haec causa fecit, ut non venirem ad vos, cum meam praesentiam quaereretis, non ad pacis vestrae gaudium, sed ad dissensionis vestrae augmentum. Quo modo enim contemnerem et inpunitum relinquerem, si et me praesente tantus vester tumultus existeret, quantus me absente etsi oculos meos latuit, tamen aures meas vestris vocibus verberavit? Nam fortassis etiam maior esset vestra seditio in praesentia mea, quam necesse esset vobis non concedi, quod in perniciosissimum exemplum contra sanam disciplinam, quod vobis non expedit, petebatis; ac sic non quales volo, invenirem vos et ipse invenirer a vobis qualem non volebatis. Cum ergo scribat apostolus ad Corinthios dicens: Testem deum facio super animam meam, quia parcens vobis nondum veni Corinthum, non quia dominamur fidei vestrae, sed cooperatores sumus gaudii vestri, hoc ego etiam dico vobis quia parcens vobis non ad vos veni. Peperci etiam mihi, ne tristitiam super tristitiam de vobis haberem, et elegi non exhibere faciem meam vobis, sed effunderem cor meum deo pro vobis, et causam magis periculi vestri non apud vos verbis sed apud deum lacrimis agerem, ne convertat in luctum gaudium meum, quo soleo gaudere de vobis et inter tanta scandala, quibus ubique abundat hic mundus, aliquantulum consolari, cogitans copiosam congregationem et castam dilectionem et sanctam conversationem vestram et largiorem gratiam dei, quae data est vobis, ut non solum nuptias carnales contemneretis, verum etiam eligeretis societatem in domo habitandi unanimes, ut sit vobis anima una et cor unum in deum. Haec in vobis bona, haec dei dona considerans inter multas tempestates, quibus ex aliis malis quatitur. cor meum solet utcumque requiescere. Currebatis bene. Quis vos fascinavit? Suasio illa non est ex deo, qui vocavit vos. Modicum fermenti — nolo dicere quod sequitur; hoc enim magis cupio et oro et hortor, ut ipsum fermentum revertatur in melius, non tota massa, sicut paene iam fecerat, convertatur in peius. Si ergo repullulastis sanum sapere, orate, ne intretis in temptationem, ne iterum in contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, seditiones, susurrationes. Non enim sic plantavimus et rigavimus hortum dominicum in vobis, ut spinas istas metamus ex vobis. Si autem adhuc vestra tumultuatur infirmitas, orate ut eruamini de temptatione. Quae autem conturbant vos, si adhuc conturbant, nisi correxerint, portabunt iudicium, quaecumque illae fuerint. Cogitate quid mali sit, ut, cum de Donatistis in unitate gaudeamus, interna schismata in monasterio lugeamus. Perseverate in bono proposito et non desiderabitis mutare praepositam, qua in monasterio illo per tam multos annos perseverante et numero et aetate crevistis, quae vos mater non utero sed animo suscepit. Omnes enim quae illuc venistis, ibi eam aut sanctae praepositae sorori meae servientem, placentem aut etiam ipsam praepositam, quae vos susciperet, invenistis; sub illa estis eruditae, sub illa velatae, sub illa multiplicatae; et sic tumultuamini, ut vobis eam mutemus, cum lugere deberetis si eam vobis mutare vellemus. Ipsa est, quam nostis; ipsa est, ad quam venistis; ipsa est, quam per tot annos habendo crevistis. Novum non accepistis nisi praepositum: aut si propter illum quaeritis novitatem et in eius invidia contra matrem vestram sic rebel- lastis, cur non potius hoc petistis, ut ipse vobis mutetur? Si autem hoc exhorretis, quia novi quo modo eum in Christo venerabiliter diligatis, cur non potius illud? In vobis namque regendis sic praepositi rudimenta turbantur, ut magis velit vos ipse deserere, quam istam ex vobis famam et invidiam sustinere, ut dicatur non aliam vos quaesituras fuisse praepositam, nisi ipsum coepissetis habere praepositum. Tranquillet ergo deus et componat animos vestros: non in vobis praevaleat opus diaboli, sed pax Christi vincat in cordibus vestris; nec dolore animi, quia non fit quod vultis, vel quia pudet voluisse quod velle non debuistis, erubescendo curratis in mortem, sed potius paenitendo resumatis salutem nec debeatis paenitentiam Iudae traditoris sed potius lacrimas Petri pastoris. Haec sunt, quae ut observetis praecipimus in monasterio constitutae. Primum propter quod estis in unum congregatae, ut unanimes habitetis in domo et sit vobis anima una et cor unum in deum et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia, et distribuatur unicuique vestrum a praeposita vestra victus et tegumentum non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed unicuique sicut opus fuerit. Sic enim legitis in actibus apostolorum, quia erant illis omnia communia et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat. Quae aliquid habebant in saeculo, quando ingressae sunt monasterium, libenter illud velint esse commune; quae autem non habebant, non ea quaerant in monasterio, quae nec foris habere potuerunt, sed tamen earum infirmitati, quod opus est, tribuatur, etiam si pauperies earum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire; tantum non ideo se putent esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum quale foris invenire non potuerunt. Nec erigant cervicem, quia sociantur ad quas foris accedere non audebant, sed sursum cor habeant et terrena bona non quaerant, ne incipiant monasteria esse divitibus utilia non pauperibus, sed divites illic humiliantur et pauperes illic inflantur. Sed rursus etiam illae quae aliquid esse videbantur in saeculo, non habeant fastidio sorores suas quae ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt; magis autem studeant non de parentum divitum dignitate sed de pauperum sororum societate gloriari. Nec extollantur, si communi vitae de suis facultatibus aliquid contulerunt, ne de suis divitiis magis superbiant quia eas monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant; superbia vero etiam in bonis operibus insidiatur, ut pereant. Et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficiatur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite et honorate in vobis invicem deum, cuius templa factae estis. Orationibus instate horis et temporibus constitutis. In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit, ut, si aliquae etiam praeter horas constitutas, si eis vacat, et orare voluerint, non eis sint impedimento, quae ibi aliquid agendum putaverunt. Psalmis et hymnis cum oratis deum, hoc versetur in corde quod profertur in voce, et nolite cantare, nisi quod legitis esse cantandum; quod autem non ita scriptum est, ut cantetur, non cantetur. Carnem vestram domate ieiuniis et abstinentia escae et potus, quantum valitudo permittit. Quando autem aliqua non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures esuriant dei verbum. Quae infirmae sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse nec iniustum videri, quas fecit alia consuetudo fortiores. Nec illas putent feliciores, quia sumunt quod non sumunt ipsae, sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illae. Et si eis quae venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus et ideo felicioribus non datur, cogitare debent, quibus non datur, quantum de sua saeculari vita illae ad istam descenderunt, quamvis usque ad aliarum, quae sunt corpore fortiores, frugalitatem pervenire nequiverint. Nec velle debent, quod eas vident amplius, non quia honorantur. sed quia tolerantur, accipere, ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosae, fiant pauperes delicatae. Sane, quem ad modum aegrotantes necesse habent minus accipere, ne graventur, ita post aegritudinem sic tractandae sunt, ut citius recreentur, etiam si de humillima saeculi paupertate venerunt, tamquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulas dei tanto amplius decet, quanto minus indigent, nec ibi eas teneat voluntas iam vegetas, quo necessitas levarat infirmas. Illae se aestiment ditiores, quae fuerint in sustinenda parcitate fortiores; melius est enim minus egere quam plus habere. Non sit notabilis habitus vester nec affectetis vestibus placere, sed moribus; non sint vobis tam tenera capitum tegmina, ut retiola subter appareant. Capillos ex nulla parte nudos habeatis nec foris vel spargat neglegentia vel componat industria. Quando proceditis, simul ambulate; cum veneritis quo itis, simul state. In incessu, in statu, in habitu, in omnibus motibus vestris nihil fiat, quod inliciat cuiusquam libidinem, sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri etsi iaciuntur in aliquem, Agantur in neminem. Neque enim, quando proceditis, viros videre prohibemini, sed appetere aut ab ipsis appeti velle. Nec tactu solo et affectu sed aspectu quoque appetitur et appetit femina. Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos inpudicos, quia inpudicus oculus inpudici cordis est nuntius et, cum se invicem sibi etiam tacente lingua conspectu mutuo corda nuntiant inpudica et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab inmunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet, quae in masculo figit oculum et illius in se ipsa diligit fixum, non se videri ab aliis, cum hoc facit; videtur omnino, et a quibus videri non arbitratur. Sed ecce lateat et a nemine hominum videatur, quid faciet de illo desuper inspectore, quem latere nihil potest? An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius quanto sapientius? Illi ergo timeat sancta femina displicere, ne velit viro male placere; illum cogitet omnia videre, ne velit virum male videre. Illius namque et in hac causa commendatus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est domino defigens oculum. Quando ergo simul estis in ecclesia et ubicumque ubi et viri sunt, invicem vestram pudicitiam custodite; deus enim, qui habitat in vobis, etiam isto modo vos custodit ex vobis. Et si hane, de qua loquor, oculi petulantiam in aliqua vestrum adverteritis, statim admonete, ne coepta progrediantur, sed e proximo corrigantur. Si autem et post admonitionem iterum vel alio quocumque die id ipsum eam facere videritis, iam velut vulneratam sanandam prodat quaecumque hoc potuit invenire, prius tamen et alteri vel tertiae demonstratam, ut duarum vel trium possit ore convinci et competenti severitate coherceri. Nec vos iudicetis esse malivolas. quando hoc indicatis; magis quippe innocentes non estis, si sorores vestras, quas indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim soror tua vulnus haberet in corpore, quod vellet occultare, cum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur et misericorditer indicaretur? Quanto ergo potius eam debes manifestare, ne perniciosius putrescat in corde! Sed antequam aliis demonstretur per quas convincenda est, si negaverit, prius praepositae debet ostendi, si admonita neglexerit corrigi, ne forte possit secretius correpta non innotescere ceteris. Si autem negaverit, tunc mentienti adhibendae sunt aliae, ut iam coram omnibus possit non ab una teste argui, sed a duabus tribusque convinci; convicta vero secundum praepositae vel etiam presbyteri arbitrium debet emendatoriam sustinere vindictam; quam si ferre recusaverit et si ipsa non abscesserit, de vestra societate proiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimas perdat. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in ceteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis vindicandisque peccatis diligenter observetur, cum dilectione hominum et odio vitiorum. Quaecumque autem in tantum progressa fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras vel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur, pareatur illi et oretur pro illa; si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium presbyteri praepositi vel aliorum simul presbyterorum vel etiam episcopi gravius emendetur. Vestes vestras habete sub una custode vel duabus vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne tinea laedantur, et, sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Et si fieri potest, non ad vos pertineat quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unaquaeque vestrum quod deposuerat, an aliud quod altera habuerat, dum tamen unicuique quod opus est, non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, cum queritur aliqua deterius aliquid se accepisse quam prius habuerat, et indignam se iudicat esse quae ita vestiatur, sicut alia soror eius vestiebatur, hinc vos probate, quantum vobis desit in illo interiore sancio habitu cordis, quae pro habitu corporis litigatis. Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis, ita sane ut nulla sibi aliquid operetur, sive unde induatur sive ubi iaceat sive unde cingatur vel operiatur vel caput contegat; sed omnia opera vestra in commune fiant, maiore studio et frequentiori alacritate quam si vobis propria faceretis. Caritas enim, de qua scriptum est quod non quaerit quae sua sunt, sic intellegitur, quia communia propriis, non propria communibus ante-ponit. Et ideo, quanto amplius rem communem quam propriam vestram curaveritis, tanto vos amplius profecisse noveritis, ut in omnibus quibus utitur transitoria necessitas, superemineat quae permanet caritas. Consequens ergo est, ut etiam illud quod suis vel filiabus vel aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis aliquis vel aliqua contulerit sive vestem sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur sed sit in potestate praepositae, ut in rem communem redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur. Quod si aliqua rem sibi conlatam celaverit, furti iudicio condemnetur. Indumenta vestra secundum arbitrium praepositae laventur sive a vobis sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corporum ususque balnearum non sit assiduus, sed eo, quo solet, intervallo temporis tribuatur, hoc est semel in mense. Cuius autem infirmitatis necessitas cogit lavandum corpus, non longius differatur; fiat sine murmure de consilio medicinae, ita ut etiam si nolit, iubente praeposita faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit et forte non expedit, suae cupiditati non oboediat; aliquando enim, etiamsi noceat, prodesse creditur quod delectat. Denique, si latens est dolor in corpore famulae dei, dicenti sibi quid doleat, sine dubitatione credatur; sed tamen, utrum sanando illi dolori quod delectat expediat, si non est certum, medicus consulatur. Nec eant ad balneas sive quocumque ire necesse fuerit minus quam tres. Nec illa quae habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus ipsa voluerit, sed cum quibus praeposita iusserit, ire debebit. Aegrotantium cura, sive post aegritudinem reficiendarum sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborandum, alicui debet iniungi, ut ipsa de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit; sive autem quae cellario sive quae vestibus sive quae codicibus praeponuntur, sine murmure serviant sororibus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam quae petierint, non accipiant. Vestimenta vero et calciamenta quando fuerint indigentibus necessaria, dare non differant, sub quarum custodia sunt, quae poscuntur. Lites aut nullas habeatis aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium et trabem faciat de festuca et animam faciat homicidam. Neque enim ad solos viros pertinet, quod scriptum est: Qui odit fratrem suum, homicida est, sed sexu masculino, quem primum deus fecit, etiam femineus sexus praeceptum accepit. Quaecumque convicio vel maledicto vel etiam criminis obiectu alteram laeserit, meminerit satisfactione quantocius curare quod fecit, et illa quae laesa est, sine disceptatione dimittere. Si autem invicem se laeserint, invicem sibi debita relaxare debebunt propter orationes vestras, quas utique quanto crebriores tanto sanctiores habere debetis. Melior est autem, quae quamvis ira saepe temptatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam quae tardius irascitur et ad veniam petendam difficilius inclinatur. Quae autem numquam vult petere veniam aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi non inde proiciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite; quae si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, ex quo facta sunt vulnera. Quando autem necessitas disciplinae minoribus cohercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam in ipsis modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut ab eis veniam postuletis, ne apud eas, quas oportet esse subiectas, dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Sed tamen petenda est venia ab omnium domino, qui novit, etiam eas, quas plus iusto forte corripitis, quanta benivolentia diligatis. Non autem carnalis sed spiritalis inter vos debet esse dilectio; nam quae faciunt pudoris inmemores etiam feminis feminae iocando turpiter et ludendo, non solum a viduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis sed omnino Christianis nec a mulieribus nuptis nec a virginibus sunt facienda nupturis. Praepositae tamquam matri oboediatur honore servato, ne in illa offendatur deus, multo magis presbytero, qui omnium vestrum curam gerit. Ut ergo cuncta ista serventur et, si quid servatum non fuerit, non neglegenter praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad praepositam praecipue pertinebit, ita ut ad presbyterum. qui vobis intendit, referat quod modum vel vires eius excedit. Ipsa vero non se existimet potestate dominante sed caritate serviente felicem. Honore coram hominibus praelata sit vobis, coram deo substrata sit pedibus vestris. Circa omnes se ipsam bonorum operum praebeat exemplum. Corripiat inquietas, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmas, patiens sit ad omnes; disciplinam libens habeat, metuens inponat. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri, semper cogitans deo se pro vobis reddituram esse rationem. Unde magis oboediendo, non solum vestri verum etiam ipsius miseremini, quia inter vos quanto in loco superiore, tanto in periculo maiore versatur. Donet dominus ut observetis haec omnia cum dilectione tamquam spiritalis pulchritudini amatrices et bono odore Christi de bona conversatione fraglantes, non sicut ancillae sub lege, sed sicut liberae sub gratia constitutae. Ut autem vos in hoc libello tamquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid neglegatis, semel in septimana vobis legatur, et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias domino bonorum omnium largitori: ubi sibi autem quaecumque vestrum videt aliquid deesse, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut sibi debitum dimittatur et in temptationem non inducatur.


50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem


Venerunt ad nos duo iuvenes, Cresconius et Felix, de vestra congregatione se esse dicentes, qui nobis rettulerunt monasterium vestrum nonnulla dissensione turbatum eo, quod quidam in vobis sic gratiam praedicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium et, quod est gravius, dicant quod in die iudicii non sit redditurus deus unicuique secundum opera eius. Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adiuvari fateantur per dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus et, eum venerit dominus reddere unicuique secundum opera eius, inveniat opera nostra bona, quae praeparavit deus, ut in illis ambulemus. Hoc qui sentiunt, bene sentiunt. Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit apostolus, per nomen domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis schismata. Primo enim dominus Iesus, sicut scriptum est in evangelio Iohannis apostoli, non venit, ut iudicaret mundum, sed id salvaretur mundus per ipsum; postea vero, sicut scribit apostolus Paulus, iudicabit deus mundum, quando venturus est, sicut tota ecclesia in symbolo confitetur, iudicare vivos et mortuos. Si ergo non est dei gratia, quo modo salvat mundum? Et si non est liberum arbitrium, quo modo iudicat mundum? Proinde librum vel epistulam meam, quam secum ad nos supra dicti adtulerunt, secundum hanc fidem intellegite, ut neque negetis dei gratiam neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a dei gratia separetis, tamquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum deum ulla ratione possimus, quod omnino non possumus. Propter hoc enim dominus, cum de fructu iustitiae loqueretur, ait discipulis suis: Sine me nihil potestis facere. Unde supra dictam epistulam ad Sixtum, presbyterum ecclesiae Romanae, contra novos haereticos Pelagianos noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in domino sed in se ipso glorietur, hoc est in homine, non in domino. Quod prohibet apostolus dicens: Nemo glorietur in homine, et alio loco: Qui gloriatur, inquit, in domino glorietur. Illi vero haeretici se ipsos a se ipsis iustos fieri putantes, quasi hoc eis non deus dederit sed ipsi sibi, non utique in domino sed in semet ipsis gloriantur. Talibus dicit apostolus: Quis enim te discernit £ Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis quae facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat vas in honorem non in contumeliam, nisi deus. Sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus, cum audisset: Quis enim te discernit?, posset respondere vel voce vel cogitatione et dicere: Discernit me fides mea. discernit me oratio mea, discernit me iustitia mea, mox apostolus occurrit cogitationibus eius et dixit: Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Sic enim gloriantur quasi non acceperint, qui se a se ipsis iustificari putant ac per hoc in se ipsis non in domino gloriantur. Propter quod ego in hac epistula, quae ad vos pervenit, probavi per testimonia scripturarum sanctarum, quae ibi potestis inspicere, et bona opera nostra et pias orationes et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi haec acciperemus ab illo de quo dicit apostolus Iacobus: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum, ne quisquam dicat meritis operum suorum vel meritis orationum suarum vel meritis fidei suae sibi traditam dei gratiam, et putetur verum esse quod illi haeretici dicunt, gratiam dei secundum merita nostra dari, quod omnino falsissimum est; non quia nullum est meritum vel bonum piorum vel malum impiorum — alioquin quo modo iudicabit deus mundum? — sed misericordia et gratia dei convertit hominem, de qua psalmus dicit: Deus meus, misericordia eius praeveniet me, ut iustificetur impius, hoc est ex impio fiat iustus, et incipiat habere meritum bonum, quod dominus coronabit quando iudicabitur mundus. Multa erant quae vobis mittere cupiebam, quibus lectis totam ipsam causam quae conciliis episcopalibus acta est adversus eosdem Pelagianos haereticos, diligentius et plenius nosse possetis, sed festinaverunt fratres qui ex numero vestro ad nos venerant, per quos vobis non rescripsimus ista, sed scripsimus. Nullas enim ad nos vestrae caritatis litteras ad-tulerant; tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas eorum satis indicabat nihil illos nobis potuisse contingere. Ideo autem festinaverunt, ut apud vos agerent pascha, quo possit adiuvante domino tam sanctus dies vestram pacem quam dissensionem potius invenire. Melius autem facietis, quod multum rogo, si ipsum a quo dicunt se fuisse turbatos, ad me mittere non gravemini. Aut enim non intellegit librum meum aut forte ipse non intellegitur, quando difficillimam quaestionem et paucis intellegibilem solvere atque enodare conatur. Ipsa est enim quaestio de gratia dei, quae fecit ut homines non intellegentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus mala, ut veniant bona. Unde apostolus Petrus in secunda epistula sua: Quapropter, inquit, carissimi, haec expectantes, satis agite inviolati et inmaculati apud eum reperiri in pace, et domini nostri patientiam salutem existimate, sicut et dilectis simus frater noster Paulus secundum eam quae data est ei sapientiam scripsit vobis ut et in omnibus epistulis loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines pervertunt sicut et ceteras scripturas ad proprium suum interitum. Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit, et, ubi sentitis non vos intellegere, interim credite divinis eloquiis quia et liberum hominis est arbitrium et gratia dei, sine cuius adiutorio liberum arbitrium nec converti potest ad deum nec proficere in deum, et, quod pie creditis, ut etiam sapienter intellegatis, orate. Et ad hoc ipsum enim, id est ut sapienter intellegamus, est utique liberum arbitrium. Nisi enim libero arbitrio intellegeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente scriptura: Intellegite ergo, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite. Eo ipso quippe, quo praeceptum atque imperatum est ut intellegamus atque sapiamus, oboedientiam nostram requirit, quae nulla potest esse sine libero arbitrio. Sed si posset hoc ipsum sine adiutorio gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intellegeremus atque saperemus, non diceretur deo: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua, neque in evangelio scriptum esset: Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, nec Iacobus apostolus diceret: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non inproperat, et dabitur ei. Potens est autem dominus, qui et vobis donet et nobis, ut de vestra pace et pia consensione nuntiis celerrimis gaudeamus. Saluto vos non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, et rogo ut pro nobis concorditer atque instanter oretis. Sit vobiscum dominus. Amen.


51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus


Fideliorem hominem et qui faciliores haberet accessus ad aures tuas ferens litteras meas, numquam potui reperire, quam nunc dominus obtulit servum et ministrum Christi diaconum Paulum ambobus nobis carissimum, ut aliquid tibi loquerer non pro potentia tua et honore quem geris in isto saeculo maligno, nec pro incolumitate carnis tuae corruptibilis atque mortalis, quia et ipsa transitoria est, et quam diu sit, semper incertum est, sed pro illa salute quam nobis promisit Christus, qui propterea hic exhonoratus atque crucifixus est, ut doceret nos bona saeculi huius magis contemnere quam diligere, et hoc amare et sperare ab illo, quod in sua resurrectione monstravit; resurrexit enim a mortuis nec iam moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Scio non deesse homines qui te secundum vitam mundi huius diligunt et secundum ipsam tibi dant consilia, aliquando utilia aliquando inutilia, quia homines sunt et, sicut possunt, ad praesens sapiunt, nescientes quid contingat sequenti diei. Secundum autem deum, ne pereat anima tua, non facile tibi quisquam consulit, non quia desunt qui hoc faciant, sed quia difficile est invenire quando tecum ista possint loqui. Nam et ego semper desideravi, et numquam inveni locum vel tempus, ut agerem tecum quod me agere oportebat cum homine quem multum diligo in Christo. Scis autem qualem me apud Hipponem videris, quando ad me venire dignatus es, quia vix loquebar inbecillitate corporis fatigatus. Nunc ergo, fili, audi me saltem per litteras tibi sermocinantem, quas in periculis tuis numquam tibi mittere potui, periculum cogitans perlatoris et cavens ne ad eos, ad quos nollem, mea epistula perveniret. Unde peto ut ignoscas, si putas me plus timuisse quam debui; tamen dixi, quod timui. Audi ergo me, immo dominum deum nostrum per ministerium infirmitatis meae; recole qualis fueris adhuc in corpore constituta religiosae memoriae priore coniuge tua et recenti eius obitu quo modo tibi vanitas saeculi huius horruerit et quo modo concupieris servitutem dei. Nos novimus, nos testes sumus, quid nobiscum apud Tubunas de animo et voluntate tua fueris conlocutus. Soli tecum eramus ego et frater Alypius. Non enim existimo tantum valuisse terrenas curas quibus impletus es, ut hoc de memoria tua penitus delere potuerint. Nempe omnes actus publicos quibus occupatus eras, relinquere cupiebas et te in otium sanctum conferre atque in ea vita vivere, in qua servi dei monachi vivunt. Ut autem non faceres, quid te revocavit, nisi quia considerasti ostendentibus nobis quantum prodesset Christi ecclesiis quod agebas, si ea sola intentione ageres, ut defensae ab infestationibus barbarorum quietam ei tranquillam vitam agerent, sicut dicit apostolus, in omni pietate et castitate, tu autem nihil ex hoc mundo quaereres nisi ea quae necessaria essent huic vitae sustentandae tuae ac tuorum, accinctus balteo castissimae continentiae et inter arma corporalia spiritalibus armis tutius fortiusque munitus. Cum ergo te esse in hoc proposito gauderemus, navigasti uxoremque duxisti. Sed navigasse oboedientiae fuit, quam secundum apostolum debebas sublimioribus potestatibus; uxorem autem non duxisses, nisi susceptam deserens continentiam concupiscentia victus esses. Quod ego cum comperissem, fateor, miratus obstipui; dolorem autem meum ex aliqua parte consolabatur, quod audivi te illam ducere noluisse, nisi prius catholica fuisset facta. Et tamen haeresis eorum qui verum filium dei negant, tantum praevaluit in domo tua, ut ab ipsis filia tua baptizaretur. Iam vero, si ad nos non falsa perlata sunt, quae utinam falsa sint, quod ab ipsis haereticis etiam ancillae deo dicatae rebaptizatae sint, quantis tantum malum plangendum est fontibus lacrimarum! Ipsam quoque uxorem non tibi suffecisse,sed concubinarum nescio quarum commixtione pollutum loquuntur homines et forsitan mentiuntur. Ista, quae omnibus patent, tot et tanta mala, quae a te. posteaquam coniugatus es, consecuta sunt, quid ego dicam? Christianus es, cor habes, deum times. Tu ipse considera quae nolo dicere, et invenies de quantis malis debeas agere paenitentiam, propter quam tibi credo dominum parcere et a periculis omnibus liberare, ut agas eam sicut agenda est, sed si illud audias quod scriptum est: Ne tardes converti ad dominum neque differas de die in diem. Iustam quidem dicis habere te causam, cuius ego iudex non sum, quoniam partes ambas audire non possum: sed qualiscumque sit tua causa, de qua modo quaerere vel disputare non opus est, numquid coram deo potes negare quod in istam necessitatem non pervenisses, nisi bona huius saeculi dilexisses, quae tamquam servus dei, quem te ante noveramus, contemnere omnino et pro nihilo habere debuisti et oblata quidem sumere, ut eis utereris ad pietatem, non autem negata vel delegata sic quaerere, ut propter illa in istam necessitatem perducereris, ubi, cum amantur vana, perpetrantur mala, pauca quidem a te sed multa propter te et, cum timentur quae ad exiguum tempus nocent, si tamen nocent, committuntur ea quae vere noceant in aeternum? De quibus ut unum aliquid dicam, quis non videat quod multi homines tibi cohaereant ad tuendam tuam potentiam vel salutem, qui, etiam si tibi omnes fideles sint nec ab aliquo eorum ullae timeantur insidiae, nempe tamen ad ea bona quae ipsi quoque non secundum deum sed secundum saeculum diligunt, per te cupiunt pervenire, ac per hoc, qui refrenare et compescere debuisti cupiditates tuas, explere cogeris alienas? Quod ut fiat, necesse est multa quae deo displicent, fiant. Nec sic tamen explentur tales cupiditates; nam facilius resecantur in eis qui deum diligunt, quam in eis, qui mundum diligunt, aliquando satiantur. Propter quod dicit scriptura divina: Nolite diligere mundum nec ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, dilectio patris non est in eo, quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem dei manet in aeternum, sicut et deus manet in aeternum. Quando ergo poteris tot hominum armatorum, quorum fovenda est cupiditas, timetur atrocitas, quando, inquam, poteris eorum concupiscentiam qui diligunt mundum, non dico satiare, quod fieri nullo modo potest, sed aliqua ex parte pascere, ne universa plus pereant, nisi tu facias quae deus prohibet et facientibus comminatur? Propter quod vides tam multa contrita, ut iam vile aliquid quod rapiatur, vix inveniatur. Quid autem dicam de vastatione Africae, quam faciunt Afri barbari resistente nullo, dum tu talis tuis necessitatibus occupatis nec aliquid ordinas unde ista calamitas avertatur? Quis autem crederet, quis autem timeret, Bonifatio domesticorum et Africae comite in Africa constituto cum tam magno exercitu et potestate, qui tribunus cum paucis foederatis omnes ipsas gentes expugnando et terrendo pacaverat, nunc tantum fuisse barbaros ausuros, tantum progressuros, tanta vastaturos, tanta rapturos, tanta loca quae plena populis fuerant, deserta facturos? Qui non dicebant, quandocumque tu comitivam sumeres potestatem, Afros barbaros non solum domitos sed etiam tributarios futuros Romanae rei publicae? Et nunc quam in contrarium versa sit spes hominum, vides. Nec diutius hinc tecum loquendum est, quia plus ea tu potes cogitare quam nos dicere. Sed forte ad ista respondes illis hoc esse potius inputandum, qui te laeserunt, qui tuis officiosis virtutibus non paria sed contraria reddiderunt. Quas causas ego audire et iudicare non possum; tuam causam potius aspice et inspice, quam non cum hominibus quibuslibet, sed cum deo habere te cognoscis; quia in Christo fideliter vivis, ipsum debes timere ne offendas. Nam causas ego superiores potius adtendo, quia, ut Africa tanta mala patiatur, suis debent inputare homines peccatis. Verum tamen nolo te ad eorum numerum pertinere, per quos malos et iniquos deus flagellat poenis temporalibus quos voluerit. Ipsis namque iniquis, si correcti non fuerint, servat aeterna supplicia, quorum malitia iuste utitur ut aliis mala ingerat temporalia. Tu deum adtende, tu Christum considera, qui tanta bona praestitit et tanta mala pertulit. Quicumque ad eius regnum cupiunt pertinere et cum illo ac sub illo semper beate vivere, diligunt etiam inimicos suos, bene faciunt illis qui eos oderunt, et orant pro eis a quibus persecutionem patiuntur, et, si quando adhibent pro disciplina molestam severitatem, non tamen amittunt sincerissimam caritatem. Si ergo bona tibi sunt praestita quamvis terrena transitoria ab imperio Romano, quia et ipsum terrenum est, non caeleste, nec potest praestare nisi quod habet in potestate; si ergo bona in te conlata sunt, noli reddere mala pro bonis; si autem mala tibi inrogata sunt, noli reddere mala pro malis. Quid istorum duorum sit, nec discutere volo nec valeo iudicare; ego Christiano loquor: noli reddere vel mala pro bonis vel mala pro malis. Dicis mihi fortasse: In tanta necessitate quid vis ut faciam? Si consilium a me secundum hoc saeculum quaeris, quo modo ista salus tua transitoria tuta sit, et potentia atque opulentia vel ista servetur quam nunc habes, vel etiam maior addatur, quid tibi respondeam, nescio; incerta quippe ista certum consilium habere non possunt. Si autem secundum deum me consulis ne anima tua pereat, et times verba veritatis dicentis: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae damnum patiatur? habeo plane, quod dicam; est apud me consilium quod a me audias. Quid autem opus est ut aliud dicam quam illud quod supra dixi: Noli diligere mundum nec ea quae in mundo sunt. Si quis enim dilexerit mundum, non est caritas patris in illo, quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carius est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia eius; qui autem fecerit voluntatem dei, manet in aeternum, sicut et deus manet in aeternum? Ecce consilium; arripe et age. Hic appareat, si vir fortis es; vince cupiditates, quibus iste diligitur mundus, age paenitentiam de praeteritis malis, quando ab eis cupiditatibus victus per desi- deria vana trahebaris. Hoc consilium si acceperis, si tenueris atque servaveris, et ad bona illa certa pervenies et cum salute animae tuae inter ista incerta versaberis. Sed forte iterum quaeris a me, quo modo ista facias tantis mundi huius necessitatibus implicatus. Ora fortiter et dic deo, quod habes in psalmo: De necessitatibus meis erue me. Tunc enim finiuntur istae necessitates, quando vincuntur illae cupiditates. Qui exaudivit te et nos pro te, ut libereris de tot tantisque periculis visibilium corporaliumque bellorum, ubi sola ista vita quandoque finienda periclitatur, anima vero non perit, si non malignis cupiditatibus captiva teneatur, ipse te exaudiet, ut interiores et invisibiles hostes, id est ipsas cupiditates, invisibiliter et spiritaliter vincas et sic utaris hoc mundo tamquam non utens, ut ex bonis eius bona facias, non malus fias, quia et ipsa bona sunt nec dantur hominibus nisi ab illo, qui habet omnium caelestium et terrestrium potestatem. Sed ne putentur mala, dantur et bonis; ne putentur magna vel summa bona, dantur et malis itemque auferuntur ista et bonis, ut probentur, et malis, ut crucientur. Quis enim nesciat, quis ita sit stultus, ut non videat quod salus huius mortalis corporis et mem- brorum corruptibilium virtus et victoria de hominibus inimicis et honor atque potentia temporalis et cetera ista bona terrena et bonis dentur et malis et bonis auferantur et malis? Salus vero animae cum in-mortalitate corporis virtusque iustitiae et victoria de cupiditatibus inimicis et gloria et honor et pax in aeternum non dantur nisi bonis. Ista ergo dilige, ista concupisce, ista modis omnibus quaere. Propter haec adquirenda et obtinenda fac elemosynas, funde orationes, exerce ieiunia, quantum sine laesione tui corporis potes. Bona vero illa terrena noli diligere, quanta libet tibi abundent. Sic eis utere, ut bona multa ex illis, nullum autem malum facias propter illa. Omnia quippe talia peribunt, sed bona opera non pereunt, etiam quae de bonis pereuntibus fiunt. Si enim coniugem non haberes, dicerem tibi quod et Tubunis diximus, ut in castitate continentiae viveres; adderem quod tunc fieri prohibuimus, ut iam te. quantum rerum humanarum salva pace potuisses, ab istis bellicis rebus abstraheres et ei vitae vacares in societate sanctorum, cui tunc vacare cupiebas. ubi in silentio pugnant milites Christi, non ut occidant homines, sed ut expugnent principes et potestates et spiritalia nequitiae, id est diabolum et angelos eius. Hos enim hostes sancti vincunt, quos videre non possunt; et tamen, quos non vident vincunt, ista vincendo quae sentiunt. Sed ut te ad istam vitam non exhorter, coniunx impedimento est, sine cuius consensione continenter tibi non liceat vivere, quia, etsi tu eam post illa tua verba Tubunensia ducere non debebas, illa tibi tamen nihil eorum sciens innocenter et simpliciter nupsit. Atque utinam posses ei persuadere continentiam, ut sine impedimento redderes deo quod te debere cognoscis! Sed si cum illa agere non potes, serva saltem pudicitiam coniugalem et roga deum, qui te de necessitatibus eruat, ut, quod non potes modo, possis aliquando. Verum tamen, ut deum diligas, non diligas mundum; ut in ipsis bellis, si adhuc in eis te versari opus est, fidem teneas, pacem quaeras; ut ex mundi bonis facias opera bona et propter mundi bona non facias opera mala, aut non impedit coniunx aut impedire non debet. Haec ad te, fili dilectissime, ut scriberem, caritas iussit, qua te secundum deum, non secundum hoc saeculum diligo, quia et cogitans quod scriptum est: Corripe sapientem et amabit te, corripe stultum et adiciet odisse te, non te utique stultum sed sapientem debui cogitare.


52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) beati Augustini Ad Senem Alypium De Conuersione Dioscuri


Frater Paulus hic est incolumis; adportat negotiorum suorum secundas curas: praestabit dominus, ut etiam ipsa ultima sint. Multum vos salutat et narrat gaudia de Gaviniano, quod ab illa sua causa misericordia dei liberatus non solum Christianus sed etiam fidelis sit valde bonus per pascha proxime baptizatus, in corde atque in ore habens gratiam quam percepit. Quantum eum desiderem, quando explicabo? Sed nosti ut eum diligam. Archiater etiam Dioscorus Christianus fidelis est, simul gratiam consecutus. Audi etiam quem ad modum; neque enim cervicula illa vel lingua nisi aliquo prodigio domarentur. Filia eius. in qua unica adquiescebat, aegrotabat et usque ad totam desperationem salutis temporalis eodem ipso patre renuntiante pervenit. Dicitur ergo — et constat, cum mihi hoc et ante fratris Pauli reditum comes Peregrinus, vir laudabilis et bene Christianus, qui cum eis eodem tempore baptizatus est, indicaret, — dicitur ergo ille senex tandem conversus ad inplorandam Christi misericordiam voto se obligasse Christianum fore, si illam salvam videret. Factum est. At ille, quod voverat, dissimulabat exsolvere. Sed adhuc manus excelsa. Nam repentina caecitate suffunditur statimque venit in mentem unde illud esset. Exclamavit confitens atque iterum vovit se, recepto lumine, impleturum esse quod voverat. Recepit, implevit. Et adhuc manus excelsa. Symbolum non tenuerat aut fortasse tenere recusaverat et se non potuisse excusaverat. Deus viderit. Iam tamen post festa omnia receptionis suae in paralysin solvitur multis ac paene omnibus membris, tunc somnio admonitus confitens per scripturam ob hoc sibi dictum esse accidisse, quod symbolum non reddiderit. Post illam confessionem redduntur officia membrorum omnium nisi linguae solius. Se tamen didicisse symbolum ideoque me- moria iam tenere nihilo minus in eadem temptatione litteris fassus est, et omnis est ab eo deleta nugacitas, quae, ut scis, multum dedecorabat naturalem quandam eius benignitatem eumque insultantem Christianis faciebat valde sacrilegum. Quid dicam domino, nisi hymnum canamus et super exaltemus eum in saecula? Amen.


53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus


A sanctis fratribus et coepiscopis meis Urbano et Novato, qualis sis vir et quantus, accepi, quorum alteri apud Carthaginem in Hilarensi oppido et modo in Siccensi, alteri autem apud Sitifim te nosse pro-venit. Per hos ergo factum est ut nec ego te habere incognitum possem. Neque enim quia me infirmitas corporis et geminum frigus, id est hiemis et aetatis, non sinit coram tecum conloqui, ideo non te vidi; nam iste mihi etiam praesens, quando ad me venire dignatus est, ille autem litteris, non faciem tuae carnis sed cordis ostendit, ut tanto suavius quanto interius te viderem. Hanc faciem tuam etiam in sancto evangelio et nos et tu ipse propitio deo tamquam in speculo laetissimus inspicis, ubi scriptum est a veritate dicente: Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur. Magni quidem sunt et habent gloriam suam non solum fortissimi sed etiam, quod verioris origo laudis, fidelissimi bellatores et quorum laboribus atque periculis dei protegentis atque opitulantis auxilio hostis indomitus vincitur, quies rei publicae pacatisque provinciis comparatur; sed maioris est gloriae ipsa bella verbo occidere quam homines ferro, et ad-quirere vel obtinere pacem pace non bello. Nam et hi qui pugnant, si boni sunt, procul dubio pacem sed tamen per sanguinem quaerunt; tu autem, ne cuiusquam sanguis quaereretur, es missus. Est itaque aliis illa necessitas, tibi ista felicitas. Proinde, domine merito inlustris et magnificentissime atque in Christo carissime fili, gaude isto tuo tam magno et vero bono et fruere in deo, unde sumpsisti ut talis esses et talia gerenda susciperes. Confirmet deus quod per te operatus est nobis. Accipe hanc salutationem nostram et tuam dignare rependere. Sicut mihi scripsit frater Novatus, egit ut me excellentia et eruditio tua etiam in meis opusculis nosset. Si ergo legisti quae dedit, ego quoque innotui interioribus tuis sensibus, non multum displicere, quantum existimo, si propensiore caritate quam severitate legisti. Non est multum sed multum gratum, si pro litteris nostris et his et illis unam nobis epistulam reddas. Saluto etiam pignus pacis, quod domino deo nostro adiuvante feliciter accepisti, ea dilectione qua debeo.


54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem


Quod acceperim libenter litteras tuas, mea re-scripta indicio esse voluisti. Ecce rescribo et tamen rescriptis hoc indicare non possum vel istis vel quibuslibet aliis, sive breviter sive prolixissime scribam; neque enim aut paucis aut multis verbis indicari potest quod indicari verbis non potest. Et ego quidem parum eloquor, etsi multum loquor; sed nulli eloquenti omnino concesserim ut qualicumque et quantacumque epistula sua affectum explicet, quem fecit in me tua, quod non possum ego, etiam si eum possit ita in animo meo videre sicut ego. Restat ergo sic tibi indicare quod scire voluisti, ut in verbis meis, et quod non indicant, sentias. Quid igitur dicam nisi delectatum me esse litteris tuis valde valde? Repetitio verbi huius non est repetitio sed quasi perpetua dictio; quia enim fieri non posset ut semper diceretur, ideo factum est ut saltem repeteretur; sic enim fortasse dici potest quod dici non potest. Hic si quaerat aliquis quid me tandem in tuis tam valde litteris delectaverit, utrum eloquium, respondebo: Non; et ille forsitan respondebit: Ergo laudes tuae; sed de his quoque respondebo: Non, nec ideo, quia non sunt ista in illa epistula; nam et eloquium ibi tantum est, ut et optimo te natum ingenio et talibus disciplinis satis eruditum praeclarissime luceat, et prorsus plena est meis laudibus. Ergone, ait quispiam, non te ista delectant? Immo vero; neque enim mihi, ut ait quidam, cornea fibra est, ut haec non sentiam vel sine delectatione sentiam. Delectant et ista; sed ad illud, quo me valde dixi esse delectatum, quid sunt ista? nam eloquium tuum me delectat, quoniam graviter suave est vel suaviter grave; meis autem laudibus cum profecto nec omnibus delecter nec ab omnibus, sed eis qualibus me dignum esse arbitratus es, et ab eis qualis es, id est qui propter Christum diligunt servos eius, etiam laudibus meis me delectatum in litteris tuis negare non possum. Viderint graves et periti viri quid de illo Themistocle sentiant, si tamen hominis nomen verum recolo, qui cum in epulis, quod clari et eruditi Graeciae facere solebant, canere fidibus recusasset et ob hoc indoctior haberetur totumque illud iucunditatis genus aspernatus esset, dictum illi est: Quid ergo audire te delectat? Ad quod ille respondisse fertur: Laudes meas. Viderint ergo quo fine qua intentione illud dixisse crediderint vel ipse qua dixerit. Erat enim secundum hoc saeculum vir magnificus. Nam etiam cum ei dictum fuisset: Quid igitur nosti? Rem publicam, inquit, ex parva magnam facere. Ego autem, quod ait Ennius: Omnes mortales sese laudari exoptant, partim puto adprobandum, partim cavendum. Ut enim appetenda est veritas, quae procul dubio est, etiam si non laudetur, sola laudabilis, sic ea quae facile subrepit, vanitas in hominum laude fugienda est; haec est autem, cum vel ipsa bona quae laudatione digna sunt, non putantur habenda, nisi laudetur ab hominibus homo, vel ea quoque vult in se multum quisque laudari, quae aut exigua laude aut etiam vituperatione digniora sunt. Unde Horatius Ennio vigilantior ait: laudis amore tumes? sunt certa piacula, quae te ter pure lecto poterunt recreare libello. Ita tumorem de amore laudis humanae velut serpentis morsum medicinalibus verbis quasi excantandum putavit. Docuit itaque nos per apostolum suum magister bonus neque propterea nos recte vivere et recte facere, ut laudemur ab hominibus, id est finem recti nostri non in hominum laudibus ponere et tamen propter ipsos homines quaerere laudes hominum. Etenim cum laudantur boni, non laudatis sed laudantibus prodest. Nam illis, quantum ad ipsos adtinet, quod boni sunt sufficit; sed eis, quibus expedit imitari bonos, gratulandum est, cum ab eis laudantur boni, quoniam sic indicant eos sibi placere, quos veraciter laudant. Dicit ergo apostolus quodam loco: Si hominibus placerem, Christi servus non essem, et idem dicit alio loco: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo, sed adiungens causam: Non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Ecce quod quaerebat in laude hominum, ubi etiam dicebat: De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque casta, quaecumque sancta, quaecum- que carissima, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate; quae didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite et deus pacis erit vobiscum. Cetera igitur quae supra commemoravit, virtutis nomine amplexus est, dicens si qua virtus; illud autem quod subiecit quaecumque bonae famae, alio uno verbo congruo prosecutus est dicendo si qua laus. Quod itaque ait: Si hominibus placerem, Christi servus non essem, sic utique accipiendum est tamquam dixerit: Si bona quae facio, fine laudis humanae facerem, laudis amore, tumescerem. Volebat ergo apostolus placere omnibus et eis placere gaudebat, non quorum laudibus tumescebat in se ipso, sed quos laudatus aedificabat in Christo. Cur ergo me non delectet laudari abs te, cum et vir bonus sis, ne me fallas, et ea laudes quae amas et quae amare utile ac salubre est, etiam si non sint in me? Neque hoc tibi tantum sed etiam mihi prodest. Si enim non sunt in me, salubriter erubesco, atque ut sint, inardesco. Ac per hoc, quae agnosco mea in laude tua, gaudeo me habere et abs te illa ac me ipsum diligi propter illa; quae autem non agnosco, non solum ut ipse habeam, desidero consequi, verum etiam ne semper in mea laude fallantur qui me sinceriter diligunt. Ecce quam multa dixi et quid sit illud quod me longe amplius eloquio tuo, longe amplius laudibus meis in tuis litteris delectavit, non adhuc dixi. Quid autem putas esse, o bone homo, nisi quod te talem virum etiam non visum feci amicum, si tamen non visum dicere debeo, cuius non corpus sed animum in ipsis tuis litteris vidi, ubi de te non sicut antea fratribus meis, sed mihi credidi? Quis enim esses iam quidem acceperam, sed qualis erga me esses nondum tenebam. Ex hac amicitia tua etiam laudes meas, quae me quo fine delectent, satis dixi, multo uberius ecclesiae Christi non dubito profuturas, quando quidem etiam labores meos in defensione evangelii adversus reliquias impiorum daemonicolarum sic habes, sic legis, sic amas, sic praedicas, ut in eis tanto fiam notior, quanto es ipse nobilior; eos enim latentes inlustris inlustras clarusque declaras, et ubi prodesse posse perspicies, ignorari omnino non sines. Si unde id sciam quaeris, talis mihi apparuisti in litteris tuis. Hinc iam vide quantum me illae litterae delectare potuerint, si bene de me existimans, cogitas quantum me Christi lucra delectent. Iam vero quod te ipsum, qui, ut scribis, a parentibus, ab avis et postrema usque gentis prole Christi iura percipere potuisti, tamen adversus gentiles ritus ut numquam alias eisdem laboribus meis adiutum esse significas, parumne cogito quantum boni aliis et quam multis, quam claris et quam facile quamque salubriter per illos ceteris quibus talia conveniunt, possint scripta nostra te commendante ac disseminante conferre? Aut hoc cogitans possumne parvorum vel mediocrium gaudiorum iucunditate perfundi? Quia igitur non potui verbis explicare quantam delectationem de tuis litteris ceperim, unde me delectaverint, dixi. Iam quod nequivi satis dicere, id est quantum delectaverint, tibi coniciendum relinquo. Sume itaque, mi fili, sume, vir bone et non in superficie sed Christiana caritate Christiane, sume, inquam, etiam libros quos desiderasti, confessionum mearum; ibi me inspice, ne me laudes ultra quam sum, ibi non aliis de me crede sed mihi, ibi me adtende et vide quid fuerim in me ipso per me ipsum. Et si quid in me tibi placuerit, lauda ibi mecum quem laudari volui de me, neque enim me, quoniam ipse fecit nos et non ipsi nos; nos autem perdideramus nos, sed qui fecit, refecit. Cum autem ibi me inveneris, ora pro me, ne deficiam, sed perficiar; ora, fili, ora. Sentio quid dicam, scio quid petam; non tibi videatur indignum et quasi ultra merita tua; fraudabis me magno adiutorio, si non feceris. Non solum tu, sed etiam omnes qui me ex ore tuo di- lexerint, orate pro me. Hoc eis me petivisse indica, aut, si multum nobis tribuitis, iussisse nos existimate quod petimus; et tamen date petentibus vel obtemperate iubentibus: orate pro nobis. Lege litteras dei et invenies ipsos arietes nostros apostolos petisse hoc a filiis suis sive praecepisse auditoribus suis. Ego certe, quoniam hoc a me petisti pro te, quantum faciam, videt qui exaudiat, qui videbat quia et ante faciebam; sed redde etiam in hac re dilectionis vicem. Praepositi vestri sumus, grex dei estis; considerate et videte pericula nostra maiora esse quam vestra, et orate pro nobis — hoc enim et nobis conducit et vobis — ut bonam rationem de vobis reddamus pastorum principi et omnium nostrum capiti pariterque evadamus huius mundi periculosiores blanditias quam molestias, nisi cum pax eius ad hoc proficit quod apostolus orare nos monuit, id est ut quietam vitam et tranquillam agamus in omni pietate et caritate. Si enim desit pietas et caritas, quid est ab illis et a ceteris mundi malis tranquillitas et quies, nisi luxuriae perditionisque materies sive invitamentum sive adiumentum? Ut ergo habeamus quietam et tranquillam vitam in omni pietate et caritate, quod oro pro vobis, orate pro nobis, ubicumque estis, ubicumque sumus; nusquam enim non est, cuius sumus. Misi et alios libros, quos non petisti, ne hoc tantum modo facerem quod petisti: de fide rerum quae non videntur, de patientia, de continentia, de providentia, et unum grandem de fide et spe et caritate. Hos omnes si dum es intra Africam, legeris, iudicium tuum mitte de illis, aut mitte nobis aut quod nobis a domino sene Aurelio mittatur, ibi dimitte. Quamquam et ubicumque fueris, speramus inde litteras tuas et hinc tu, dum possumus, nostras. Suscepi gratissime quae misisti, ubi et salutem meam quamvis corporalem. quoniam vis me utique sine impedimento malae valitudinis deo vacare, et bibliothecam nostram, ut sit unde libri vel parentur vel reparentur, adiuvare dignatus es. Rependat tibi dominus et hic et in futuro saeculo bona quae talibus, qualem te esse voluit, praeparavit. Pignus pacis apud te depositum nostrumque utrique dulcissimum, sicut ante a me salutari, ita nunc resalutari peto.


55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus


Si forte illi qui inter vos catholici Christiani sunt, talia mihi scripta miserunt, hoc tantum miror, quod non suo potius quam ordinis nomine. Si autem re vera omnes aut prope omnes ordinis viri ad me dignati estis litteras dare, miror quod patri et in domino salutem scripsistis, quorum mihi superstitiosus cultus idolorum, contra quae idola facilius templa vestra quam corda clauduntur, vel potius quae idola non magis in templis quam in vestris cordibus includuntur, cum magno est dolore notissimus, nisi forte iam de salute ipsa quae in domino est, per quam me salutare voluistis, tandem prudenti consideratione cogitatis. Nam si non ita est, quaeso vos, quid laesi, quid offendi benivolentiam vestram, ut me titulo epistulae vestrae inridendum potius quam honorandum esse putaretis, domini praedicabiles et dilectissimi fratres? Quod enim scripsistis: Patri Augustino in domino aeternam salutem, cum legerem, tanta spe subito erectus sum, ut crederem vos ad ipsum dominum et ad ipsam aeternam salutem aut iam esse conversos aut per nostrum ministerium desiderare converti. Sed ubi legi cetera, refriguit animus meus; quaesivi tamen ab epistulae perlatore utrum iam vel essetis Christiani vel esse cuperetis. Cuius responsione posteaquam comperi nequaquam vos esse mutatos, gravius dolui, quod Christi nomen, cui iam totum orbem subiectum esse conspicitis, non solum a vobis repellendum. sed etiam in nobis inridendum esse credidistis. Non enim potui cogitare alterum dominum, secundum quem posset episcopus pater a vobis vocari, praeter dominum Christum, et si esset hinc aliqua de interpretatione vestrae sententiae dubitatio, subscriptione epistulae tolleretur, ubi aperte posuistis: Optamus te, domine, in deo et Christo eius per multos annos semper in clero tuo gaudere. Quibus omnibus perlectis atque discussis, quid aliud mihi occurrere potuit aut cuilibet homini potest, nisi aut veridico aut fallaci scribentium animo haec esse conscripta? Sed si veridico animo ista scribitis, quis vobis ad hanc veritatem interclusi viam? Quis aspera dumeta substravit? Quis rupium praerupta inimicus opposuit? Postremo quis basilicae ianuam ingredi cupientibus clausit, ut in eodem domino per quem nos salutatis, eandem salutem nobiscum habere nolitis? Si autem fallaciter atque inridenter haec scribitis, itane tandem mihi negotia vestra curanda inponitis, ut nomen eius per quem aliquid possum, audeatis non veneratione debita adtollere, sed insultatione adulatoria ventilare? Sciatis me, carissimi, cum ineffabili pro vobis tremore cordis haec dicere; novi enim quanto graviorem et perniciosiorem causam sitis habituri apud deum, si frustra vobis haec dixero. Omnia quae praeteritis temporibus erga humanum genus maiores nostri gesta esse meminerunt nobisque tradiderunt, omnia etiam quae nos videmus et posteris tradimus, quae tamen pertinent ad veram religionem quaerendam et tenendam, divina scriptura non tacuit, sed ita omnino cuncta transeunt, ut transitum esse praedicta sunt. Videtis certe populum Iudaeorum avulsum a sedibus suis per omnes fere terras disseminatum atque diffusum; et origo eiusdem populi et incrementa et regni amissio et per cuncta dispersio sicut praedicta, ita facta sunt. Videtis certe ex ipso populo verbum dei legemque prodeuntem per Christum, qui ex illis mirabiliter natus est, omnium gentium fidem occupasse atque tenuisse; ita haec omnia praenuntiata legimus, ut videmus. Videtis certe multos praecisos a radice Christianae societatis, quae per sedes apostolorum et successiones episcoporum certa per orbem propagatione diffunditur, de sola figura originis sub Christiano nomine quasi arescentia sarmenta gloriari, quas haereses et schismata nominamus; praevisa, praedicta, scripta sunt omnia. Videtis certe simulacrorum templa partim sine reparatione conlapsa, partim diruta, partim clausa, partim in usus alios commutata, ipsaque simulacra vel confringi vel incendi vel includi vel destrui, atque ipsas huius saeculi potestates, quae aliquando pro simulacris populum Christianum persequbeantur, victas et domitas non a repugnantibus sed a morientibus Christianis et contra eadem simulacra, pro quibus Christianos occidebant, impetus suos legesque vertisse et imperii nobilissimi eminentissimum culmen ad sepulcrum piscatoris Petri submisso diademate supplicare. Haec omnia divinae scripturae, quae in manus omnium iam venerunt, ante longissima tempora futura esse testatae sunt; haec omnia tanto robustiore fide laetamur fieri, quanto maiore auctoritate praedicta esse in sanctis litteris invenimus. Numquidnam, obsecro vos, numquidnam solum iudicium dei, quod inter fideles atque infideles futurum esse in eisdem litteris legimus, cum illa omnia, sicut praedicta sunt, venerint, numquidnam solum iudicium dei venturum non esse putabimus? Immo vero veniet, sicut omnia illa venerunt. Nec quisquam erit homo nostrorum temporum, qui se in illo iudicio de sua possit infidelitate defendere, cum Christum cantet et iustus ad aequitatem et periurus ad fraudem et rex ad imperium et miles ad pugnam et maritus propter regimen et uxor propter obsequium et pater propter praeceptum et filius propter oboedientiam et dominus propter dominationem et servus propter famulatum et humilis ad pietatem et superbus ad aemulationem et dives, ut porrigat, et pauper, ut sumat, et ebriosus ad phialam et mendicus ad ianuam et bonus, ut praestet, et malus, ut fallat, et Christianus venerator et paganus adulator; omnes Christum cantant et, qua voluntate atque ore cantent, eidem ipsi, quem cantant, rationem sine dubio reddituri sunt. Est quiddam invisibile, ex quo creatore principio sunt omnia quae videmus, summum, aeternum, incommutabile et nulli effabile nisi tantum sibi. Est quiddam, quo se ipsa summitas maiestatis narrat et praedicat, non inpar gignenti atque narranti, verbum quo ille qui verbum gignit, ostenditur. Est quaedam sanctitas, omnium quae sancte fiunt, sanctificatrix, ipsius incommutabilis verbi, per quod narratur illud principium, et ipsius principii, quod pari se verbo narrat, inseparabilis et indivisa communio. Quis autem hoc totum, quod non dicendo dicere conatus sum et dicendo non dicere, quis hoc possit serenissima et sincerissima mente contueri eoque contuitu beatitudinem ducere, atque in id quod intuetur, deficiens quodam modo se oblivisci et pergere in illud, cuius visione sibi vilis est, quod est inmortalitate indui et obtinere aeternam salutem, per quam me salutare dignamini — quis hoc possit, nisi qui omnes superbiae suae toros inanes peccata sua confitens complanaverit seque substraverit mitem atque humilem ad excipiendum doctorem deum? Quoniam ergo a vanitate superbiae prius ad humilitatem deponendi sumus, ut inde surgentes solidam celsitudinem teneamus, non potuit nobis hoc tanto magnificentius quanto blandius inspirari, ut nostra ferocitas non vi sed persuasione sedaretur, nisi verbum illud, per quod se angelis indicat deus pater, quod virtus et sapientia eius est, quod corde humano visibilium rerum cupiditate caecato videri non poterat, personam suam in homine agere atque ostendere dignaretur, ut magis homo timeret extolli fastu hominis quam humiliari exemplo dei. Itaque non Christus regno terreno decoratus, nec Christus terrenis opibus dives, nec Christus ulla terrena felicitate praefulgens, sed Christus crucifixus per totum terrarum orbem praedicatur, quod riserunt prius populi superborum et adhuc rident reliquiae, crediderunt autem prius pauci, nunc populi, quia tunc ad fidem paucorum et contra inrisionem populorum, cum Christus crucifixus praedicaretur, claudi ambulabant, muti loquebantur, surdi audiebant, caeci videbant, mortui resurgebant. Sic tandem animadvertit terrena superbia nihil in ipsis terris esse potentius humilitate divina, ut etiam saluberrima humilitas humana contra insidiantem sibi superbiam divinae imitationis patrocinio tueretur. Expergiscimini aliquando, fratres mei et parentes mei Madaurenses; hanc occasionem scribendi vobis deus mihi obtulit. Quantum potui quidem in negotio fratris Florenti, per quem litteras misistis, sicut deus voluit, adfui et adiuvi; sed tale negotium erat, quod etiam sine opera mea facile peragi posset; prope omnes enim domus ipsius homines qui apud Hipponem sunt, noverunt Florentium et multum eius orbitatem dolent. Sed epistula mihi a vobis missa est, ut non inpudens esset epistula mea, cum occasione a vobis accepta idolorum cultoribus de Christo aliquid loqueretur. Sed obsecro vos, si eum non inaniter in mea epistula nominastis, ut non inaniter vobis haec scripserim. Si autem me inridere voluistis, timete illum, quem prius iudicatum inrisit superbus orbis terrarum et nunc iudicem subiectus expectat; erit enim testis affectus in vos cordis mei per hanc, quantum potui, paginam expressus, erit testis vobis in iudicio eius, qui credentes sibi confirmaturus est et incredulos confusurus. Deus unus et verus vos ab omni huius saeculi vanitate liberatos convertat ad se, domini praedicabiles et dilectissimi fratres.


56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem


Magis quid agas cum eis qui obtemperare nolunt, cogitandum est, quam quem ad modum eis ostendas non licere quod faciunt. Sed nunc epistula sanctitatis tuae et occupatissimum me repperit et celerrimus baiuli reditus neque non rescribere tibi neque ad ea quae consuluisti, ita ut oportet, respondere permisit. Nolo tamen de ornamentis auri vel vestis praeproperam habeas in prohibendo sententiam, nisi eos qui, neque coniugati neque coniugari cupientes, cogitare debent quo modo placeant deo. Illi autem cogitant quae sunt mundi, quo modo placeant vel viri uxoribus vel mulieres maritis, nisi quod capillos nudare feminas, quas etiam caput velare apostolus iubet, nec maritatas decet; fucari autem pigmentis, quo vel rubicundior vel candidior appareat, adulterina fallacia est, qua non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi, quibus solis permittendae sunt feminae ornari secundum veniam, non secundum imperium. Nam verus ornatus maxime Christianorum et Christianarum non tantum nullus fucus mendax verum ne auri quidem vestisque pompa, sed mores boni sunt. Execranda autem superstitio ligaturarum, in quibus etiam inaures virorum in summis ex una parte auriculis suspensae deputantur: non ad placendum hominibus sed ad serviendum daemonibus adhibentur. Quis autem possit speciales nefariarum superstitionum prohibitiones in scripturis invenire, cum generaliter apostolus dicat: Nolo vos socios fieri daemoniorum, et iterum: Quae enim consonantia Christi ad Belial? nisi forte, quia Belial nominavit et generalem societatem daemoniorum prohibuit, licet Christianis sacrificare Neptuno, quia nihil proprie de Neptuno vetitum legimus. Moneantur interim miseri, ut, si obtemperare nolunt praeceptis salubrioribus, saltem sacrilegia sua non defendant, ne maiore se scelere implicent. Quid autem cum eis agendum sit, si solvere inaures timent et corpus Christi cum signo diaboli accipere non timent? De ordinando autem, qui in parte Donati baptizatus est, auctor tibi esse non possum; aliud est enim facere, si cogaris, aliud consulere ut facias.


57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus


De quaestione fati ae fortunae, qua tuum animum non leviter moveri et, eum praesens essem, adverti et nunc tuis litteris gratius certiusque cognovi, rescriptum tibi non parvi voluminis debeo, quod dominus praestabit ut ita explicem, quem ad modum novit tibi congruere ae saluti fidei tuae. Non enim parvum malum est perversis opinionibus non solum ad committendum blandimento voluptatis adduci, sed etiam ad defendendum peccatum a medicamento confessionis averti. Illud sane quanto citius ae breviter noveris, omnes leges atque instituta omnia, disciplinae, laudes, vituperationes, exhortationes, terrores, praemia, sup- plicia, ceteraque omnia quibus humanum genus administratur et regitur, penitus labefactari atque subverti nihilque in eis omnino iustitiae remanere, nisi voluntas sit causa peccandi. Quanto ergo licentius et aequius matbematicorum inprobamus errores, quam divinas leges vel etiam domorum nostrarum curam damnare atque abicere cogimur, quod nec ipsi mathematici faciunt! Nam cum aliquis eorum hominibus nummatis fatua fata vendiderit, mox ut oculum a tabellis eburneis ad domus suae moderamen ac sollicitudinem revocaverit, non solum vocibus sed etiam plagis emendat uxorem, non dico si petulantius iocantem, sed si inmoderatius per fenestram aspicientem animadverterit. Quae tamen si ei dicat: Quid me caedis? Venerem caede, si potes, a qua cogor hoc facere, tunc vero ille non curat, quam vana verba componat fallendis extraneis, sed quam iusta verbera inponat corrigendis suis. Quando ergo quisque, cum reprehendi coeperit, causam convertit in fatum et ideo se culpari non vult, quia fato se dicit coactum fecisse id quod arguitur, redeat ad se ipsum, servet hoc in suis, non castiget servum furem, non de contumelioso filio conqueratur, vicino inprobo non minetur. Quid enim horum faciens iuste facit, si omnes a quibus iniurias patitur, non culpa sua sed fato inpelluntur ut faciant? Si autem iure proprio et patris familias diligentia, quoscumque homines pro tempore in potestate habet, hortatur ad bonum, deferret a malo, imperat suae voluntati ut obtemperent, honorat eos qui sibi ad nutum oboediunt, vindicat in eos qui se contemnunt, rependit gratiam beneficis, odit ingratos, egone expectabo ut contra fatum disputet, cum tanta eum non verbis sed factis eloqui deprehendam, ut prope manibus suis omnes mathematicorum lapillos supra capita eorum frangere videatur? His itaque paucis si aviditas tua contenta non est et librum aliquem de hac re, quem diutius legas, desideras, patienter tibi sunt expectandae vacationes nostrae et rogandus deus, qui et otium et facultatem satiando de hac re animo tuo tribuere dignetur. Ero tamen alacrior, si et saepe commemorare me litteris tuam non piguerit caritatem, et quid de hac epistula sentias, rescribendo edocueris.


58. (A. D. Epist. CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem


Puella de qua mihi scripsit sanctitas tua, in ea voluntate est, ut, si aetas ei iam matura esset, nulli in nuptiis conveniret. In ea vero aetate est, ut, si voluntatem nubendi haberet, nulli adhuc dari vel promitti deberet. Huc accedit quia eam deus in ecclesia sic tuetur, ut contra inprobos tueatur, non ut cui voluero tradi possit, sed ut a quo non oportet rapi non possit, domine Benenate dilectissime et venerabilis frater. Condicio itaque quam insinuare dignatus es, non mihi displicet, si nuptura est; utrum autem nuptura sit, etsi illud quod in ore habet magis optamus, nunc tamen ignoramus, quia in his annis est ut et quod se dicit velle esse sanctimonialem, iocus sit potius garrientis quam sponsio profitentis. Deinde habet materteram, cuius vir honorabilis frater noster Felix, dum de hac re contulissem cum illo — neque enim possem aliter vel deberem, — non quidem invitus accepit, immo etiam gratulatus est; sed iure amicitiae non importune doluit, quod eis nihil inde sit scriptum. Fortassis enim, quae nunc non apparet, apparebit et mater, cuius voluntatem in tradenda filia omnibus, ut arbitror, natura praeponit, nisi eadem puella in ea iam aetate fuerit ut iure licentiore sibi eligat ipsa quod velit. Illud quoque cogitet sinceritas tua, quia si mihi de nuptiis eius potestas summa ac tota tribuatur atque ipsa quoque iam matura et nubere volens, cui voluero, se tradendam sub deo iudice mihi committat, sic dico et verum dico mihi placere istam condicionem, ut propter deum iudicem non possim respuere meliorem. Quae utrum adventura sit, utique incertum est. Quapropter videt caritas tua quanta consideranda concurrant, ut nunc a me cuiquam promitti omnino non possit.


59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem


Abripui vel potius subripui et quodam modo furatus sum memet ipsum multis occupationibus meis, ut tibi scriberem antiquissimo amico, quem tamen non habebam, quam diu in Christo non tenebam. Nosti quippe ut definierit amicitiam Romani, ut ait quidam, maximus auctor Tullius eloquii. Dixit enim et verissime dixit: Amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benivolentia et caritate consensio. Tu autem, mi carissime, aliquando mihi consentiebas in rebus humanis, cum eis more vulgi frui cuperem, et mihi ad ea capessenda, quorum me paenitet, favendo velificabas, immo vero vela cupiditatum mearum cum ceteris tunc dilectoribus meis inter praecipuos aura laudis inflabas. Porro in rebus divinis, quarum mihi illo tempore nulla duxerat veritas, utique in maiore illius definitionis parte, nostra amicitia claudicabat; erat enim rerum tantum modo humanarum non etiam divinarum, quamvis cum benivolentia et caritate consensio. Et posteaquam illa cupere destiti, tu quidem perseverante benivolentia salvum me esse cupiebas salute mortali et ea rerum prosperitate felicem, quam mundus optare consuevit. Et iam sic itaque aliquantum tibi erat mecum rerum humanarum benivola et cara consensio. Nunc ergo quantum de te gaudeo, quibus explicem verbis, quando eum quem quoquo modo habui diu amicum, habeo iam verum amicum? Accessit enim rerum etiam consensio divinarum, quoniam, qui mecum temporalem vitam quondam iucundissima benignitate duxisti, nunc in spe vitae aeternae mecum esse coepisti. Modo vero etiam de rebus humanis inter nos nulla dissensio est, qui eas rerum divinarum cognitione pensamus, ne plus eis tribuamus quam modus earum iustissime postulat, nec eas iniquo contemptu abiciendo creatori earum domino rerum caelestium atque terrestrium faciamus iniuriam. Ita fit, ut inter quos amicos non est rerum consensio divinarum, nec humanarum esse plena possit ac vera. Necesse est enim, ut aliter quam oportet humana aestimet, qui divina contemnit, nec hominem recte diligere noverit, quisquis eum non diligit qui hominem fecit. Proinde non dico: Nunc mihi plenius amicus es, qui eras ex parte, sed, quantum ratio indicat, nec ex parte eras, quando nec in rebus humanis mecum amicitiam veram tenebas. Rerum quippe divinarum. ex quibus recte humana pensantur, socius mihi nondum eras, sive quando nec ipse in eis eram sive posteaquam ego eas utcumque sapere coepi, a quibus tu longe abhorrebas. Nolo autem suscenseas. nec tibi videatur absurdum quod illo tempore,cum in vana mundi huius aestuarem, quamvis me multum amare videreris, nondum eras amicus meus, quando nec ipse mihi amicus eram sed potius inimicus. Diligebam quippe iniquitatem, et vera, quia divina, sententia est, qua scriptum est in sanctis libris: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Cum ergo odissem animam meam, verum amicum quo modo habere poteram ea mihi optantem. in quibus ipse me ipsum patiebar inimicum? Cum vero benignitas et gratia salvatoris nostri inluxit mihi non secundum merita mea sed secundum ipsius misericordiam, tu ab hac alienus quo modo esse poteras amicus meus, qui, unde beatus esse possem, penitus ignorabas et non in hoc me amabas, in quo mihi ipse iam fueram utcumque amicus effectus? Gratias itaque domino, quod te mihi amicum facere tandem aliquando dignatur. Nunc enim nobis est rerum humanarum et divinarum cum benivolentia et caritate consensio in Christo Iesu domino nostro, verissima pace nostra. Qui duobus praeceptis cuncta praeconia divina conclusit dicens: Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum; in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. In illo primo rerum divinarum, in hoc secundo rerum humanarum est cum benivolentia et caritate consensio. Haec duo si mecum firmissime teneas, amicitia nostra vera ac sempiterna erit et non solum invicem nos sed etiam ipsi domino sociabit. Quod ut fiat, exhortor gravitatem et prudentiam tuam, ut iam etiam fidelium sacramenta percipias; decet enim aetatem et congruit, quantum credo, moribus tuis. Memento quid mihi dixeris profectum, comicum quidem de Terentio recolens versum sed tamen aptissimum et utilissimum: nunc hic dies aliam vitam adfert, alios mores postulat. Quod si veraciter dixisti, sicut de te dubitare non debeo, iam profecto sic vivis ut sis dignus baptismo salutari remissionem praeteritorum accipere peccatorum. Nam omnino non est, cui alteri praeter dominum Christum dicat genus humanum: te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, inrita perpetua solvent formidine terras. Quod ex Cymaeo, id est ex Sibyllino carmine se fassus est transtulisse Vergilius, quoniam fortassis etiam illa vates aliquid de unico salvatore in spiritu audierat, quod necesse habuit confiteri. Haec tibi, domine merito suscipiende et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater, sive pauca sive forsitan multa sint, utcumque occupatissimus scripsi. Tua sumere rescripta desidero et te nomen vel dedisse inter competentes vel daturum esse iam iamque cognoscere. Dominus deus, in quem credidisti, et hic et in futuro saeculo te conservet, domine merito suscipiende et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater.


60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem


Lectis litteris reverentiae tuae et earum perlatore interrogato, quae interroganda restabant, vehementer dolui sic te voluisse agere cum marito, ut aedificium continentiae, quod in eo iam construi coeperat, amissa perseverantia in adulterii ruinam miserabiliter laberetur. Cum enim lugendus esset, si post continentiam votam deo iamque actu ipso moribusque susceptam reverteretur ad coniugis carnem, quanto magis nunc demersus in interitum profundiorem lugendus est, qui tam abrupta dissolutione moechatur iratus tibi perniciosus sibi, tamquam in te acerbius saeviat, si ipse pereat! Hoc autem tantum mali accidit, dum tu eius animum non qua debuisti moderatione tractasti, quia, etsi carnali consortio iam ex consensu vobis non miscebamini, in ceteris tamen rebus coniugali obsequio viro tuo mulier servire debuisti, praesertim cum ambo essetis membra corporis Christi Et utique, si maritum infidelem fidelis habuisses, agere te conversatione subdita oportuit, ut eum domino lucrareris, sicut apostoli monuerunt. Omitto enim, quod ipsam continentiam, illo non- dum volente, non secundum sanam doctrinam te suscepisse cognovi. Neque enim corporis tui debito fraudandus fuit, priusquam ad illud bonum quod superat pudicitiam coniugalem, tuae voluntati voluntas quoque eius accederet, nisi forte non legeras nec audieras vel non adtenderas apostolum dicentem: Bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Uxor non habet potestatem corporis sui sed vir; similiter autem ei vir non habet potestatem corporis sui sed mulier. Nolite fraudare invicem nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi, et iterum ad id ipsum estote, ne vos temptet Satanas propter incontinentiam vestram. Secundum haec verba apostolica, etiam si se ipse continere voluisset et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur et illi deus inputaret continentiam, si non suae sed tuae cedens infirmitati, ne in adulterii damnabile flagitium caderes, maritalem tibi concubitum non negaret; quanto magis te, quam magis subiectam esse decuerat, ne ipse quoque in adulterium diabolica temptatione traheretur, in reddendo huius modi debito voluntati eius obtemperare convenerat, cum tibi voluntatem continendi acceptaret deus, quia propterea non faceres, ne periret maritus! Sed hoc, ut dixi, omitto, quoniam postea tibi nolenti sibi ad reddenda coniugalia debita consentire ad eadem continentiae pacta ipse consensit et tecum continentissime diu vixit suoque consensu a peccato illo, quo ei debitum carnis negabas, ipse te absolvit. Non ergo iam in tua causa ista vertitur quaestio, utrum redire debeas ad concubitum viri. Quod enim deo pari consensu ambo voveratis, perseveranter usque in finem reddere ambo debuistis, a quo proposito si lapsus est ille, tu saltem constantissime persevera. Quod te non exhortarer nisi quia tibi ad hoc ipse consenserat. Nam si numquam tenuisses eius adsensum, numerus te nullus defendisset annorum, sed post quantum libet tempus me consuluisses, nihil tibi aliud responderem nisi quod ait apostolus: Uxor non habet potestatem corporis sui sed vir. De qua potestate sic tibi iam permiserat continentiam, ut eam tecum et ipse susciperet. Sed illud est quod minus te observasse contristor, quia tanto humilius et oboedientius ei obsequi in domestica conversatione debuisti, quanto ille religiosus tibi rem tam magnam etiam imitando concesserat. Non enim quia pariter temperabatis a commixtione carnali, ideo tuus maritus esse destiterat; immo vero tanto sanctius inter vos coniuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita servabatis. Nihil ergo de tua veste, nihil de auro vel argento vel quacumque pecunia, rebus ullis terrenis tuis, sine arbitrio eius facere debuisti, ne scandalizares hominem qui deo tecum maiora voverat et ab eo quod de tua carne licita potestate posset exigere, se continenter abstinuerat. Denique factum est ut vinculum continentiae, quo se dilectus innexuerat, contemptus abrumperet et iratus tibi non parceret sibi Sicut enim mihi rettulit perlator epistulae tuae, cum cognovisset quod omnia vel paene omnia quae habebas, nescio quibus duobus transeuntibus monachis tamquam pauperibus eroganda donaveris, tunc ille detestans eos tecum et non dei servos sed domus alienae penetratores et tuos captivatores et depraedatores putans, tam sanctam sarcinam quam tecum subierat, indignatus abiecit. Infirmus enim erat et ideo tibi, quae in communi proposito fortior videbaris, non erat praesumptione turbandus sed dilectione portandus, quia, etiamsi ad ipsas elemosynas largius faciendas forte pigrius movebatur, posset et ista condiscere, si tuis inopinatis non feriretur expensis, sed expectatis invitaretur obsequiis, ut etiam hoc quod temere sola fecisti, multo consultius dilectione concordi multoque ordinatius et honestius ambo faceretis, nec blasphemarentur servi dei, si tamen hoc fuerunt qui marito absente atque nesciente ab ignota muliere et aliena uxore tanta sumpserunt, et laudaretur deus in operibus vestris, quorum esset tam fida societas, ut a vobis communiter teneretur non solum summa castitas verum etiam gloriosa paupertas. Nunc autem inconsiderata festinatione adtende quid feceris. Ut enim de illis monachis, a quibus te ipse non aedificatam sed spoliatam esse conqueritur, ego bene sentiam nec homini prae ira turbatum oculum habenti contra dei fortasse famulos facile consentiam, numquid tantum bonum est quod pauperum carnem largioribus elemosynis refecisti, quantum malum est quod viri tui mentem a tam bono proposito subruisti? An cuiusquam tibi temporalis salus carior esse debuerat quam huius aeterna? Nonne si ampliorem misericordiam cogitans ideo pauperibus res tuas erogare differres, ne scandalizatus maritus tuus deo periret, uberiores tibi deus elemosynas inputaret? Proinde, si recolis quid adquisiveras, quando lucrata fueras virum tuum ut tecum Christo sanctiore castitate serviret, intellege, per illas elemosynas tuas quibus cor eius eversum est, quanto graviore damno percussa fueris, quam sunt illa lucra quae caelestia cogitabas. Si enim habet ibi magnum locum panis fractus esurienti, quantum locum ibi credenda est habere misericordia qua homo eripitur diabolo, tamquam leoni rugienti et quem devoret inquirenti! Neque hoc ita dicimus, ut, si quisquam scandalizatus fuerit de bonis operibus nostris, ab eis desistendum putemus; sed alia causa est alienarum alia necessariarum in societate aliqua personarum, alia fidelis alia infidelis, alia parentum erga filios alia filiorum erga parentes, alia postremo ea quae in his rebus vel maxime intuenda est, viri et uxoris, ubi mulierem coniugatam non licet dicere: Facio quod volo de meo, cum et ipsa non sit sua sed capitis sui, hoc est viri sui. Nam sic quaedam, ut commemorat apostolus Petrus, mulieres sanctae, quae in deum sperabunt, ornabant se subiectae suis viris, sicut Sarra obsequebatur Abrahae dominum eum vocans, cuius, inquit, factae estis filiae, cum ad Christianas, non ad Iudaeas feminas loqueretur. Quid autem mirum, si pater communem filium nolebat huius vitae sustentaculis a matre nudari, ignorans quid sectaturus esset, cum in aetate grandiuscula esse coepisset, utrum monachi professionem an ecclesiasticum ministerium an coniugalis necessitudinis vinculum? Quamvis enim ad meliora excitandi et erudiendi sint filii sanctorum, unusquisque tamen proprium donum habet a deo alius sic, alius autem sic, nisi forte talia prospiciens et praecavens reprehendendus est pater, eum beatus apostolus dicat: Quisquis autem suis et maxime domesticis non providet, fidem denegat et est infideli deterior. Cum vero de faciendis ipsis elemosynis loqueretur, ait: Non ut aliis refectio, vobis autem angustia. Pariter ergo consilium de omnibus haberetis, pariter moderaremini quid thesaurizandum esset in caelo, quid ad vitae huius sufficientiam vobis et vestris vestroque filio relinquendum, ne aliis esset refectio, vobis autem angustia. Et in his disponendis atque faciendis si quid tibi forte melius videretur, suggereres viro reverenter eiusdemque auctoritatem tamquam tui capitis sequereris oboedienter, ut omnes qui sanum sapiunt, ad quos posset hoc bonum vestrum fama perferre, de domus vestrae fructu ac pace gauderent, et adversarius revereretur, nihil habens de vobis dicere pravi. Porro si de faciendis elemosynis et in pauperes inpendendis rebus tuis, de quo bono opere et magno tam evidentia praecepta sunt domini, cum viro tuo fideli et tecum sancta continentiae pacta servante consilium communicare deberes eiusdemque non spernere voluntatem, quanto magis de habitu atque vestitu nihil tibi praeter eius arbitrium mutandum vel usurpandum fuit, unde nihil divinitus legimus imperatum! Scriptum est quidem mulieres esse debere in habitu ordinato, aurique circumpositio et intortio crinium et cetera huius modi, quae vel ad inanem pompam vel ad inlecebram formae adhiberi solent, merito reprehensa sunt. Sed est quidam pro modulo personae habitus matronalis a viduali veste distinctus, qui potest fidelibus coniugatis salva religionis observantia convenire. Hunc te maritus si deponere noluit, ne te velut viduam illo vivente iactares, puto quia non fuerat in hac re usque ad dissensionis scandalum perducendus magis inoboedientiae malo quam ullius abstinentiae bono. Quid est enim absurdius quam mulierem de humili veste viro superbire, cui te potius expediret obtemperare candidus moribus quam nigellis vestibus repugnare, quia etsi te indumentum monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito observato exoratoque sumi quam illo inconsulto contemptoque praesumi? Quod si omnino non sineret, quid tuo proposito deperiret? Absit ut hinc displiceres deo, quod coniuge tuo nondum defuncto non induereris sicut Anna, sed sicut Susanna. Neque enim et ille qui tecum iam coeperat custodire tam magnum continentiae bonum, etiamsi coniugale, non viduale, voluisset ut acciperes indumentum, ad indecentem quoque te compulisset ornatum, quo etsi aliqua dura condicione cogereris, posses habere in superbo cultu cor humile. Nempe apud patres Esther illa regina deum timens, deum colens, "deo subdita, marito regi alienigenae non eundem secum colenti deum tamen subiecta serviebat. Quae cum extremo periculo non suo tantum sed etiam gentis suae, qui tunc erat populus dei, domino prosterneretur orando, in ipsa oratione sua dixit ita sibi esse ornatum regium sicut pannum menstrualem; et ita orantem confestim exaudivit, qui cordis inspector eam verum dicere scivit. Et utique maritum habebat multarum mulierum virum et deorum alienorum falsorumque cultorem. Tu autem, si et ille in proposito quod tecum susceperat, perduraret nec a te offensus in flagitium corruisset, maritum habebas non solum fidelem et verum deum tecum colentem sed etiam continentem, qui procul dubio propositi vestri non inmemor, etsi te ad coniugalia cogeret indumenta, ad superba tamen ornamenta non cogeret. Haec tibi scripsi, quoniam me consulendum putasti, non ut tuum rectum institutum sermone meo frangerem, sed quod te inordinate et incaute agente viri tui factum dolerem. De cuius reparatione debes vehementissime cogitare, si vere ad Christum vis pertinere. Indue itaque humilitatem mentis, et ut te deus conservet perseverantem, noli maritum contemnere pereuntem. Funde pro illo pias et assiduas orationes, sacrifica lacrimas tamquam vulnerati sanguinem cordis et scribe ad eum satisfactionem, petens veniam, quia in eum" peccasti, quod praeter eius consilium et voluntatem de rebus tuis fecisti quod faciendum putasti, non ut te paeniteat tribuisse pauperibus sed eum boni tui operis participem et moderatorem habere noluisse. Promitte de cetero in adiutorio domini, si et illum suae turpitudinis paenituerit et continentiam quam deseruit, repetiverit, te illi. sicut decet, in omnibus servituram, ne forte, ut ait apostolus, det illi deus paenitentiam et resipiscat de diaboli laqueis, a quo captivus tenetur secundum ipsius voluntatem. Filium autem vestrum, quoniam de legitimis eum et honestis nuptiis suscepisti, magis in patris quam in tua esse potestate quis nesciat? Et ideo ei negari non potest, ubicumque illum esse cognoverit et iure poposcerit; ac per hoc, ut secundum tuam voluntatem in dei possit nutriri et erudiri sapientia, necessaria illi est etiam vestra concordia.


61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem


Notissima mihi et probatissima devotio sanctitatis vestrae in domino nostro Iesu Christo fiduciam dedit, ut etiam absens praesumerem unde praesens gaudere consuevi, qui semper spiritu vobiscum sum, non solum quia gratia domini nostri Iesu Christi tantae suavitatis flagrare non cessat, sed etiam quia me ipsum, qui vobis in evangelio servio, angustiam pati non permittitis. Cum enim frater noster Fascius debito decem et septem solidorum ab opinatoribus urgeretur ut redderet, quod ad praesens unde explicaret se, non inveniebat, ne corporalem pateretur iniuriam ad auxilium sanctae ecclesiae convolavit. Illi etiam exactores, cum proficisci cogerentur et ideo dilationem dare non possent, gravissimis me querelis oneraverunt, ita ut eis illum traderem aut, quod sibi deberi ostendebant, unde acciperent, providerem. Cumque obtulissem Fascio ut vestram sanctitatem de necessi- tatibus eius adloquerer, pudore deterritus, ne facerem deprecatus est. Ita ego maiore necessitate coartatus a fratre nostro Macedonio decem et septem solidos accepi, quos in causam eius continuo dedi, promittente illo quod ad certum diem cum eis reddendis posset occurrere, et consentiente, ut si non posset occurrere, sermo de illo fieret ad vestram misericordiam, quam fraternam fratribus exhibere consuestis. Nunc ergo, quoniam absens est, restat ut subveniatis non illi, quem nemo compellat absentem, sed pollicitationi meae, cuius existimatio vobis semper est praesens. Iam enim dies ad quem se promiserat occursurum, transactus est, et ego ei qui solidos suos fidei meae commisit, quid respondeam, non invenio, nisi ut faciam quod me facturum esse promisi. Sed quoniam non sum de hac re commonitus, ut die pentecostes, quando aderat maior vestra frequentia, sermonem inde facerem, peto ut has litteras pro lingua mea praesente habere dignemini admonente vos et exhortante in cordibus vestris deo et domino nostro, cui credidistis, qui numquam discedit a nobis timentibus et honorantibus nomen suum, in quo vobis et nos semper coniuncti sumus, quamvis corpore a vobis profecti esse videamur, qui vobis de isto bonorum operum semine messem vitae aeternae promittit, dicente apostolo: Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus infatigabiles. Itaque, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Quoniam ergo domesticus fidei est, Christianus fidelis, catholicus frater noster, pro cuius supplenda necessitate vos peto ut faciatis quod dominus imperat, sine tristitia, sine murmuratione et cum laetitia et hilaritate facite; deo enim creditis non homini, quia ille promittit vos nihil eorum quae misericorditer facitis, perdituros, sed in illo die cum usuris inmortalibus recepturos. Et quoniam ipse apostolus dicit: Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet, intellegere debetis tempus esse, ut donum vitae aeternae, cum adhuc in ista vita sumus, festinanter et alacriter comparemus, quia, cum finis saeculi venerit, non dabitur nisi eis qui per fidem sibi hoc emerunt, antequam videre potuissent. Scripsi etiam presbyteris, ut, si quid minus fuerit post conlationem sanctitatis vestrae, compleant ex eo quod habet ecclesia, dum tamen vos, secundum quod placet, hilariter offeratis, quia sive de vestro sive de ecclesia detur, omnia dei sunt, et devotio magis vestra dulcior erit thesauris ecclesiae, sicut apostolus dicit: Non quia quaero datum, sed requiro fructum. Laetificate ergo cor meum, quia de fructibus vestris gaudere cupio; vos enim estis arbores dei. quas assiduis imbribus etiam per nostrum ministerium rigare dignatur. Tueatur vos dominus ab omni malo et hic et in futuro saeculo, domini dilectissimi et desiderantissimi fratres.


62. (A. D. Epist. CCLXIX) Beatissimo Ac Venerabili Fratri et Consacerdoti Nobilio Augustinus


Tanta est sollemnitas ad quam me affectus tuae fraternitatis invitat, ut corpusculum meum ad vos traheret voluntas, nisi teneret infirmitas. Possem venire, si hiems non esset; possem hiemem contemnere, si iuvenis essem; aut enim ferret rigorem temporis fervor aetatis aut temperaret frigus aetatis fervor aestatis. Nunc hieme iter tam prolixum non suffero cum annositate algida, quam mecum fero, domine beatissime, sancte ac venerabilis frater et consacerdos. Salutationem debitam reddo meritis tuis; salutem vero meam commendo precibus tuis, poscens et ipse a domino, ut dedicationem tantae fabricae pacis prosperitas prosequatur.