Epitaphia (Rabanus Maurus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epitaphia
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 112

Documenta Catholica Omnia pdf

Epitaphia

Epitaphia (Rabanus Maurus), J. P. Migne 112.1676A


I.--EPITAPHIUM HILTIBRATI EPISCOPI. 112.1669A|


Pontificis clari hic requiescunt membra sepulti,
Hildibrath dicti, nempe Dei famuli:
Francia quem genuit mater, quem Fulda nutrivit,
Delectu et Patrem hunc sibi constituit.
112.1669B| Nam praesul post hic humili moderamine factus,
Jugiter extersit crimina cum lacrymis.
Cujus nunc animam fac, tu Dee Christe, beatam,
Hoc dic, o lector, dic, petit ipse Pater.
II.--EPITAPHIUM EINHARDI.

Te peto, qui hoc templum ingrederis, ne noscere spernas
Quid locus hic habeat, quidque tenens moneat,
Conditus ecce jacet tumulo vir nobilis isto,
Einhardus nomen cui genitor dederat.
Ingenio hic prudens, probus actu atque ore facundus
Exstitit, ac multis arte fuit utilis.
Quem Carolus princeps propria nutrivit in aula,
Per quem et confecit multa satis opera.
112.1669C| Nam horum sanctorum condigno functus honore,
Exquirens Romae corpora duxit et huc,
Ut multis prosint precibus curaque medelae,
Ipsiusque animae regna poli tribuant.
Christe Deus, hominum Salvator, Rector et Auctor,
Aeternum huic requiem da super astra pius.
III.--EPITAPHIUM LOTHARII IMPERATORIS.

Continet hic tumulus memorandi Caesaris ossa,
Lotharii, magni principis atque pii.
Qui Francis, Italis, Romanis praefuit ipsis,
112.1670A| Omnia sed sprevit, pauper et hinc abiit.
Nam bis tricenos monachus sic attigit annos,
Et se mutavit, ac bene post obiit II Kal. Octob.
IV.--EPITAPHIUM HAISTULPHI ARCHIEPISCOPI.

112.1670B| Qui intrastis templum, precibus qui implestis et ora,
Discere non pigeat quis tumulo hoc jaceat.
Praesulis Haistulphi sita sunt hoc membra sepulcro,
Pontificale suum qui bene gessit opus.
Bis senis urbem hanc pastor qui rexerat annis,
Dogma et apostolicum protulit ore, manu.
Justitiae custos, rectus patiensque, benignus,
Fidus in eloquiis et pietate placens.
Lulli discipulus, successor rite Riculphi,
Ambobus meritis non minor iste fuit.
Quis te, sancte Pater, cum Christo nesciat esse,
Splendida quem tecum vita fuisse probat?
V.--EPITAPHIUM OTGARII ARCHIEPISCOPI.

Qui intrasti templum, pronus qui hanc sitis ad aram,
Non spernas, lector, hunc titulum legere.
112.1670C| Nam hic tibi mox pandit tumulus sit cujus, et isthic
Otgarii nomen factaque clara dabit,
Pectore sub cujus regnans patientia victrix,
Fluctibus in tantis anchora fixa fuit.
Felle carens, animo placidus, dulcedine pastus,
Praesulis officium rite peregit ovans.
Quattuor hic lustra, binos complevit et annos,
Moxque urgente die raptus ab orbe fuit.
Hunc meliore via credo ad coelestia vectum,
Non premit urna rogi, sed tenet aula poli.
112.1671A| Rex regum Christus, huic laetus semper adesto,
Et nobis clemens sis sine line Deus.
VI.--EPITAPHIUM RABANI ARCHIEPISCOPI.

Lector honeste, meam si vis cognoscere vitam
Tempore mortali, discere sic poteris.
Urbe quidem hac genitus sum, ac sacro fonte renatus,
In Fulda post haec dogma sacrum didici.
Quo monachus factus seniorum jussa sequebar,
Norma mihi vitae regula sancta fuit.
Sed licet incaute hanc nec fixe semper haberem,
Cella tamen mihimet mansio grata fuit.
Ast ubi jam plures transissent temporis anni,
Convenere viri vertere fata loci:
Me abstraxere domo invalidum regique tulere,
112.1671B| Poscentes fungi praesulis officio,
In quo nec meritum vitae nec dogma repertum est,
Nec pastoris opus jure bene placitum.
Promptus erat animus, sed tardans debile corpus,
Feci quod poteram, quodque Deus dederat.
Nunc rogo te ex tumulo, frater dilecte, juvando
Commendes Christo me ut precibus Domino:
Judicis aeterni me ut gratia salvet in aevum,
Non meritum aspiciens, sed pietatis opus.
Raban nempe mihi nomen, et lectio dulcis
Divinae legis semper ubique fuit.
Cui Deus omnipotens tribuas coelestia regna,
Et veram requiem semper in arce poli.
VII.--EPITAPHIUM ALCUINI.

112.1671C| Hic, rogo, pauxillum veniens tu siste, viator,
Et mea scrutare pectore dicta tuo.
Ut tua deque meis agnoscas fata figuris,
Vertatur species ut mea sicque tua.
Quod nunc es, fueram famosus in orbe viator,
Et quod nunc ego sum tuque futurus eris.
Delicias mundi casso sectabar amore,
Nunc cinis et pulvis, vermibus atque cibus.
112.1672A| Quapropter potius animam curare memento
Quam carnem, quoniam haec manet, illa perit.
Cur tibi rura paras, quam parvo cernis in antro
Me tenet hic requies, sic tua parva fiet?
Cur Tyrio corpus inhias vestirier ostro,
Quod mox esuriens pulvere vermis erit [edet]?
Ut flores pereunt, vento veniente minaci,
Sic tua namque caro gloria tota perit.
Tu mihi redde vicem, lector, rogo, carminis hujus,
Et dic, da veniam Christe, tuo famulo.
Obsecro, nulla manus violet pia jura sepulcri,
Personet angelica donec ab arce tuba:
Qui jaces in tumulo, terrae de pulvere surge,
Magnus adest Judex millibus innumeris,
Alchuuin nomen erat, sophiam mihi semper amanti,
112.1672B| Pro quo funde preces, mente legens titulum.
VIII.--EPITAPHIUM REGINBALDI CHOREPISCOPI.

Ecce Reginbaldus pausat chorepiscopus isthic,
Corpore sed tantum, spiritus astra petit:
Ore manuque simul populo huic qui praefuit apte,
Mercedem plenam cui dabit omnipotens.
IX.--EPITAPHIUM EIGILI ABBATIS.

Ingrediens lector per parvi domatis antrum,
Cerne legens titulum nosceque fata viri.
Abbas iste fuit famosi nominis Eigil,
Qui jacet in tumulo, sed super astra manet,
Hoc quoque coenobium rexit feliciter ipse
Multaque facta bona rite peregit ovans.
Martyris ergo sacra cum praesule transtulit ossa,
112.1672C| Ac binas pariter has dicat ecclesias.
Post haec alta petit, animamque ad sidera misit,
Corporis infirmi membra locavit et hic.
Huic quoque Rabanus, vilis successor, amando
Conscripsi hunc titulum: Christus utrosque juvet.
X.--EPITAPHIUM WALACHFREDI ABBATIS.

Noscere quisque velit tumulo hoc quis conditus exstet,
112.1673A| Perlegat hunc titulum, omnia sicque sciet.
Ergo Walachfredus tumulatus sorte quiescit,
Presbyter et monachus, ingenio hic validus.
Abbas coenobii hujus, custosque fidelis,
Hic fuerat caute dogmata sacra legens.
Nam docuit multos, metrorum jure peritus;
Dictavit versus, prosa facundus erat.
Invitans instanter oves ad pascua Regis,
Distribuit dulcem fratribus ore salem.
Moribus ipse probus, virtutum exempla reliquit.
Discipulis pastor, plebis et almus amor.
Mors fera sed juvenem hinc rapuit, damnumque ferebat
Multis, sed Christus hunc tulit ad Superos.
Quisquis hunc titulum recitas, pro hoc posco fideles
112.1673B| Funde preces Christo, sicque places Domino.
XI.--EPITAPHIUM ADALHARDI.

Hic jacet inclusus Adalhardus nomine dictus,
Unus de clero, mors fera quem rapuit.
Hartnandus titulum quem condidit ipse precando,
Cui dicat lector: Tu miserere, Deus.
XII.--EPITAPHIUM ISANBERTI PRESBYTERI ET MONACHI.

Noricus ex patribus ego sum Germanicus exsul,
Wasconia genitus, presbyter et monachus
Nomen sique meum quaeris tu, lector, honeste,
Isanbert dicor, cui miserere, Deus.
XIII.--EJUSDEM.

Noricus ex genere fueram atque Aquitanicus ortu,
Francia meque aluit, quove fui monachus.
112.1673C| Ferrum me clarum dudum dixere parentes,
Mortis nunc tumulo vincula dira premunt.
XIV.--EJUSDEM.

Norica prima parens fuerat, Aquitania mater,
Francia me rapuit, presbyter atque fui.
Qui vixi monachus Isanbert nomine dictus,
Cujus tu, lector, esto memor precibus.
Ecce tibi, ut peteras, conscripsi promptus amore,
Versus ad tumulum, dulcis amice, tuum:
Tripliciter condens titulum, Trinumque precando,
Quod te conservet summus ab arce Deus.
Tu memor esto mei cum vivas sanus in orbe,
Post funus tecum ut laetus ad astra petam.
XV.--EPITAPHIUM WIGFRIDAE.
112.1674A|
Nobilis ecce jacet tumulata hic femina Wigfrid,
Quam Saxo atque Thuring gaudent habere genus.
Haec quoque conjugium sortita ac pignora prompsit,
Et post busta viri nonna dicata Deo est.
Nam titulum scribi hunc ejus quoque filia fecit,
Theotfrid, quae matri jungere funus amat.
XVI.--EPITAPHIUM IRMINGARDIS.

Ingrediens quisquis hanc aedem rite revisas,
Noscere te libeat quid tumulo hoc lateat.
Femina hic pausat Augusta et nobilis ortu,
Irmingarda cui nomen erat deditum.
Quae hoc opus incipiens hic aulam condere jussit
Ad Christi laudem atque sui requiem.
112.1674B| Nam pia relliquias sanctorum ex urbe receptans
Romana, huc vexit hicque locavit eas,
Ipsorum caperet meritis ut gaudia vitae,
Delicti ac veniam perciperet precibus.
Caste conversans mundana haec gaudia sprevit,
Pauperibus larga omnibus apta bonis.
Nobiliter vixit, aliis exempla reliquit
Virtutum, sibimet praemia laeta parans.
Haec quoque dum expleret juvenile hic tempus et annos,
Maturae aetatis inciperet, jam obiit.
Linquens regna soli penetravit regna polorum,
Cum Christo et sanctis gaudia vera tenens.
Hanc rogo tu, lector, commenda rite Tonanti
Assiduis precibus, Christus eam ut habeat.
Cum quo congaudens vivat feliciter ipsa
112.1674C| Angelicis semper mixta beata choris.
Has ego Rabanus confeci versibus odas,
Ex obitu moestus, ex requie et gratulans.
  Obiit autem Irmingarda imperatrix anno Dominicae Incarnationis DCCCLI, indictione XIV, XIII Kal. Aprilis, in die Parasceve, hora quasi sexta, et requievit in pace.

XVII.--EPITAPHIUM TUTINI.

Hic jacet insignis vir, nomine Tutin, humatus.
Complens communem, sorte vocante, diem;
Alta clarorum qui natus stirpe parentum,
More omni proceres aequiparavit avos
Ingenio, probitate, fide verbique decore
112.1675A| Inter regales vixit honore viros.
Quem juvenem mediis cecidisse viriliter armis
Effecit Domini gratia magna sui.
Frater pontificis fuit ille celerrimus armis,
Qui huc germani detulit ossa sui.
Flecte genu, palmasque leva, bone lector, et orans
Dic, precor: Ambobus propitiare, Deus.
XVIII.--EPITAPHIUM GUNDRAMNI.

Hic locus [ecce] tenet congestos rite sepulcris
Cultorum cineres ac tegit ipse suos.
Nam Gundramnus adest isthic, et corpore subtus
Sarcophago latitat, spiritus alta petit.
Pro quo tu, lector, digneris fundere Christo,
Posco, preces Domino, ut faveat famulo.
XIX.--EPITAPHIUM OTDRUDAE CONJUGIS EJUS.
112.1675B|
Conjux namque hujus Otdruda et nomine dicta,
Cespite contecta hic condita rite jacet.
Horum nempe datu Bonifacius obtinet istum
Martyr rite locum, consecrat et Domino.
Christe Deus hominum Salvator, Rector et Auctor,
Aeternam in coelis da pius his requiem.
XX.--EPITAPHIUM RATLAICI PRESBYTERI.

En servus Christi Ratlaicus nomine dictus
Corpore hic pausat, spiritus alta petit.
Presbyter hic fuerat, sophiae et studiosus amator,
112.1676A| Officium abbatis et bene gessit opus.
Solers ac strenuus divinae dogmate legis
Scrutando didicit atque alios docuit.
Is ex Colonia adveniens regi en Ludovico
Conjunctus valde utilis huicque fuit.
Plures nam docuit verbis, et scribere fecit,
Quae fuerant apta plurima ad officia.
Nam juvenis vitam hanc linquens migravit ad aethra,
Atque ibi cum Christo gaudia vera tenet.
Est locus in primo felix Oriente remotus
Qua patet aeterni maxima porta poli.
Nec tamen aestivos hiemis vel propinquus ad ortus
Sed qua sol verno fundit ab axe diem.
Illic planities tractus diffundit apertos,
Nec tumulus crescit, nec cava vallis hiat.
112.1676B| Sed nostros montes, quorum juga caesa (celsa) putantur,
Per bis sex ulnas imminet [eminet] ille locus.
Hic solis nemus est et consitus arbore multa
Lucus, perpetuo frondis honore virens:
Cum Phaetonteus flagrasset ignis ab axe,
Ille locus flammis inviolatus erat.
Et cum diluvium mersisset fluctibus orbem.
Deucaleoneas exsuperavit aquas.
Non hunc exsangues morbi, nec aegra senectus,
Nec mors crudelis, nec metus asper adit.