Migne Patrologia Latina Tomus 58
AucInc.Epitap2 58 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epitaphium
Culmina sublimi tollunt quae vertice cristas Eximius meritis Perpetuus dederat Domno Martino, cujus sub marmore pausant Ossa, veneratur quae pia plebs precibus. Haeredem scripsit Christum, atque aurea multa Sacrando Domini vasa cruore dedit. Transmisit coelo, quae plurima cessit egenis, Fecit et ante suas scandere divitias. Clarus avis, atavisque potens, fuit atque senator: Clarior at sua dum pauperibus tribuit. Sed neque Martino soli tam grande sepulcrum Construxit, tumulum fecit et esse suum. Et licet ante pedes Martini contumuletur, In coelo simili gaudet uterque loco. Respice de superis super hoc, bone pastor, ovili, Perpetuusque tuam perpetua patriam. (Epistolam Sidonii Apollinaris ad Perpetuum videsis supra inter opera Sidonii lib. VII, epist. 9.)