Epitaphium (PL 059)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epitaphium
saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 59


Epitaphium (Auctor incertus), J. P. Migne

Epitaphium

Quisquis moestificum tumuli dum cernis honorem
Cespite concludi totum deflebis Avitum,
Exue sollicitas tristi de pectore curas.
Nam quem plena fides, celsae quem gloria mentis,
Quem pietas, quem larga manus, quem fama perennat,
(0197D)Nil socium cum morte tenet. Quin prospice sancti
Gesta viri: primum florescens indole quanta
Spreverit antiquo dimissos stemmate fasces,
Maturum teneris animum dum praestat in annis,
Et licitum mundi, voti virtute relegat.
Nec mora: pontificis sic digna insignia sumit,
Augeat ut soliti felicia coepta laboris.
(0198C)Nec tamen ob summi culmen tumefactus honoris
Erigitur, seque ipse aliis plus aestimat, imo
Subjicitur magnus, servat mediocria summus.
Distribuit parcus, pascit jejunus, amando
Terret, et austeris indulgenti sima miscet.
(0198D)Cunctantes suasu juvit, solamine moestos,
Jurgia dis olvit, certantes foedere junxit.
Dissona veridicam inficiunt quae dogmata legem,
Hortatu, ingenio, monitis, meritisque subegit.
Unus in arce fuit, cui quolibet ordine fandi
Orator nullus similis, nullusque poeta:
Clamant quod sparsi per crebra volumina libri.
Qui vixit, vivit, perque omnia saecula vivet.