Jump to content

Epitaphium (Venantius)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epitaphium
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 58

Epitaphium

(PL 58 0123D)
Invida mors, rapido quamvis miniteris hiatu,
 Non tamen in sanctos iura tenere vales.
Nam postquam remeans domuit fera tartara Christus,
 Iustorum meritis sub pede victa iaces.
Hic sacra pontificum, toto radiantia mundo,
 Membra sepulcra tegunt; spiritus astra colit.
Ruricii gemini flores quibus Anniciorum,
 Iuncta parentali culmine Roma fuit.
Accumulante gradus praenomine, sanguine nexi,
 Exsultant pariter hinc anus, inde nepos. (0124D)
Tempore quisque suo fundans pia templa patroni,
 Iste Augustini, condidit ille Petri.
Hic probus, ille pius; hic serius, ille serenus,
 Certantes pariter quis sibi maior erit.
Plurima pauperibus tribuentes divite censu,
 Miserunt coelos, quas sequerentur opes.
Quos spargente manu redimentes crimina mundi,
 Inter apostolicos credimus esse choros.
Felices qui sic de nobilitate fugaci
 Mercati, in coelis iura senatus habent.