Epitaphium Hildegardis filiae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epitaphium Hildegardis filiae
Saeculo VIII
editio: incognita
fons: incognitus


Hildegard, rapuit, subito te funus acerbum,
Ceu raptat Boreas vere ligustra novo.
Explevit necdum vitae tibi circulus annum,
Annua nec venit lux geminata tibi.
Parvula, non parvum linquis, virguncula, luctum
Confodiens iaculo regia corda patris.
Matris habens nomen renovas de matre dolorem,
Postquam vixisti vix quadraginta dies.
Pectore nos maesto lacrimarum fundimus amnes,
Tu nimium felix gaudia longa petis.