Jump to content

Epitaphium Nestorianae et Pelagianae haeresium

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epitaphium Nestorianae et Pelagianae haeresium
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 51

ProAqu.EpNeEtP 51 Prosper Aquitanus390-463 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epitaphium Nestorianae et Pelagianae haeresium

197 Nestoriana lues successi Pelagianae, Quae tamen est utero praegenerata meo. Infelix miserae genitrix et filia natae, Prodivi ex ipso germine quod peperi. Nam fundare arcem meritis prior orsa superbis, De capite ad corpus ducere opus volui. Sed mea dum proles in summa armatur ab imis, Congrua bellandi tempora non habui. 199 Et consanguineae post tristia vulnera fraudis, Aspera conserui praelia fine pari. Me tamen una dedit victam sententia letho: Illa volens iterum surgere bis cecidit. Mecum oritur, mecum moritur, mecumque sepulcrum Intrat, et inferni carceris ima subit. Quo nos praecipites insana superbia mersit, Exutas donis, et tumidas meritis? Nam Christum pietate operum et mercede volentes Esse Deum, in capitis foedere non stetimus; Sperantesque animi de libertate coronam, Perdidimus quam dat gratia justitiam. Quique igitur geminae miseraris busta ruinae, Ne nostro exitio consociare cave. Nam si quae Domini data munera sero fatemur, Haec homini credis debita, noster eris.