Epithalamium

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epithalamium dictum Honorio Augusto et Mariae
398 p.Ch.n.
editio: incognita
fons: incognitus

Surgeret in thalamum ducto Pelion arcu
nec caperet tantos hospita terra deos,
socer aequoreus numerosaque turba sororum
certarent epulis continuare dies
praeberetque Iovi communia pocula Chiron,        5
molliter obliqua parte refusus equi,
Peneus gelidos mutaret nectare fontes,
Oetaeis fluerent spumea vina iugis,
Terpsichore facilem lascivo pollice movit
barbiton et molles duxit in antra choros.        10
Carmina nec superis nec displicuere Tonanti,
teneris nossent congrua vota modis.
Centauri Faunique negant. Quae flectere Rhoecon,
quae rigidum poterant plectra movere Pholum?
Septima lux aderat caelo totiensque renato        15
viderat exactos Hesperus igne choros:
tum Phoebus, quo saxa domat, quo pertrahit ornos,
pectine temptavit nobiliore lyram,
venturumque sacris fidibus iam spondet Achillem,
iam Phrygias caedes, iam Simoenta canit.        20
Frondoso strepuit felix hymenaeus Olympo:
reginam resonant Othrys et Ossa Thetin.


Hauserat insolitos promissae virginis ignes
Augustus primoque rudis flagraverat aestu;
nec novus unde calor nec quid suspiria vellent
noverat incipiens et adhuc ignarus amandi.
Non illi venator equus, non spicula curae,        5
non iaculum torquere libet; mens omnis aberrat
in vultus quos finxit Amor. Quam saepe medullis
erupit gemitus! Quotiens incanduit ore
confessus secreta rubor nomenque beatum
iniussae scripsere manus! Iam munera nuptae        10
praeparat et pulchros, Mariae sed luce minores,
eligit ornatus, quidquid venerabilis olim
Livia divorumque nurus gessere superbae.
Incusat spes aegra moras longique videntur
stare dies segnemque rotam non flectere Phoebe.        15
Scyria sic tenerum virgo flammabat Achillem
fraudis adhuc expers bellatricesque docebat
ducere fila manus et, mox quos horruit Ide,
Thessalicos roseo pectebat pollice crines.
Haec etiam queritur secum: "Quonam usque verendus        20
cunctatur mea vota socer? Quid iungere differt
quam pepigit castasque preces inplere recusat?
Non ego luxuriem regum moremque secutus
quaesivi vultum tabulis, ut nuntia formae
lena per innumeros iret pictura penates;        25
nec variis dubium thalamis lecturus amorem
ardua commisi falsae conubia cerae.
Non rapio praeceps alienae foedera taedae,
sed quae sponsa mihi pridem patrisque relicta
mandatis uno materni sanguinis ortu        30
communem partitur avum. Fastigia supplex
deposui gessique procum; de limine sacro
oratum misi proceres, qui proxima nobis
iura tenent. Fateor, Stilicho, non parva poposci,
sed certe mereor princeps hoc principe natus,        35
qui sibi te generum fraterna prole revinxit,
cui Mariam debes. Faenus mihi solve paternum,
redde suos aulae. Mater fortasse rogari
mollior. O patrui germen, cui nominis heres
successi, sublime decus torrentis Hiberi,        40
stirpe soror, pietate parens, tibi creditus infans
inque tuo crevi gremio, partuque remoto
tu potius Flaccilla mihi. Quid dividis ergo
pignora? Quid iuveni natam non tradis alumno?
Optatusne dies aderit? Dabiturne iugalis        45
nox umquam?". Tali solatur vulnera questu.
Risit Amor placidaeque volat trans aequora matri
nuntius et totas iactantior explicat alas.
Mons latus Idalium Cypri praeruptus obumbrat,
invius humano gressu, Phariumque cubile        50
Proteos et septem despectat cornua Nili.
Hunc neque canentes audent vestire pruinae,
hunc venti pulsare timent, hunc laedere nimbi.
Luxuriae Venerique vacat. Pars acrior anni
exulat; aeterni patet indulgentia veris.        55
In campum se fundit apex; hunc aurea saepes
circuit et fulvo defendit prata metallo.
Mulciber, ut perhibent, his oscula coniugis emit
moenibus et tales uxorius obtulit arces.
Intus rura micant, manibus quae subdita nullis        60
perpetuum florent, Zephyro contenta colono,
umbrosumque nemus, quo non admittitur ales,
ni probet ante suos diva sub iudice cantus:
quae placuit, fruitur ramis; quae victa, recedit.
Vivunt in Venerem frondes omnisque vicissim        65
felix arbor amat: nutant ad mutua palmae
foedera, populeo suspirat populus ictu
et platano platanus alnoque adsibilat alnus.
Labuntur gemini fontes, hic dulcis, amarus
alter, et infusis corrumpunt mella venenis,        70
unde Cupidineas armari fama sagittas.
Mille pharetrati ludunt in margine fratres,
ore pares, aevo similes, gens mollis Amorum.
Hos Nymphae pariunt, illum Venus aurea solum
edidit. Ille deos caelumque et sidera cornu        75
temperat et summos dignatur figere reges;
hi plebem feriunt. Nec cetera numina desunt:
hic habitat nullo constricta Licentia nodo
et flecti faciles Irae vinoque madentes
Excubiae Lacrimaeque rudes et gratus amantum        80
Pallor et in primis titubans Audacia furtis
iucundique Metus et non secura Voluptas;
et lasciva volant levibus Periuria pinnis.
Quos inter petulans alta cervice Iuventas
excludit Senium luco. Procul atria divae        85
permutant radios silvaque obstante virescunt.
Lemnius haec etiam gemmis extruxit et auro
admiscens artem pretio trabibusque zmaragdi
supposuit caesas hyacinthi rupe columnas.
Beryllo paries et iaspide lubrica surgunt        90
limina despectusque solo calcatur achates.
In medio glaebis redolentibus area dives
praebet odoratas messes: hic mitis amomi,
hic casiae matura seges, Panchaeaque turgent
cinnama, nec sicco frondescunt vimina costo        95
tardaque sudanti prorepunt balsama ligno.
Quo postquam delapsus Amor longasque peregit
pinna vias, alacer passuque superbior intrat.
Caesariem tum forte Venus subnixa corusco
fingebat solio. Dextra laevaque sorores        100
stabant Idaliae: largos haec nectaris imbres
inrigat, haec morsu numerosi dentis eburno
multifidum discrimen arat; sed tertia retro
dat varios nexus et iusto dividit orbes
ordine neclectam partem studiosa relinquens:        105
plus error decuit. Speculi nec vultus egebat
iudicio. Similis tecto monstratur in omni
et capitur, quocumque videt. Dum singula cernit,
seque probat, nati venientis conspicit umbram
ambrosioque sinu puerum conplexa ferocem        110
"Quid tantum gavisus?" ait; "quae proelia sudas,
improbe? Quis iacuit telis? Iterumne Tonantem
inter Sidonias cogis mugire iuvencas?
An Titana domas? An pastoralia Lunam
rursus in antra vocas? Durum magnumque videris        115
debellasse deum". Suspensus in oscula matris
ille refert: "Laetare, parens; inmane tropaeum
rettulimus. Nostrum iam sensit Honorius arcum.
Scis Mariam patremque ducem, qui cuspide Gallos
Italiamque fovet, nec te praeclara Serenae        120
fama latet. Propera; regalibus adnue votis,
iunge toros". Gremio natum Cytherea removit
et crines festina ligat peplumque fluentem
adlevat et blando spirantem numine ceston
cingitur, inpulsos pluviis quo mitigat amnes,        125
quo mare, quo ventos irataque fulmina solvit.
Ut stetit ad litus, parvos adfatur alumnos:
"Ecquis erit, pueri, vitreas qui lapsus in undas
huc rapidum Tritona vocet, quo vecta per altum
deferar? Haud umquam tanto mihi venerit usu.        130
Sacri, quos petimus, thalami. Pernicius omnes
quaerite, seu concha Libycum circumsonat aequor,
Aegaeas seu frangit aquas. Quicumque repertum
duxerit, aurata donabitur ille pharetra".
Dixerat, et sparsa diversi plebe feruntur        135
exploratores. Pelagi sub fluctibus ibat
Carpathii Triton obluctantemque petebat
Cymothoen. Timet illa ferum seseque sequenti
subripit et duris elabitur uda lacertis.
"Heus" inquit speculatus Amor, "non vestra sub imis        140
furta tegi potuere vadis. Accingere nostram
vecturus dominam: pretium non vile laboris
Cymothoen facilem, quae nunc detractat, habebis.
Hac mercede veni". Prorupit gurgite torvus
semifer; undosi verrebant bracchia crines;        145
hispida tendebat bifido vestigia cornu,
qua pistrix commissa viro. Ter pectora movit;
iam quarto Paphias tractu sulcabat harenas.
Umbratura deam retro sinuatur in arcum
belua; tum vivo squalentia murice terga        150
purpureis mollita toris: hoc navigat antro
fulta Venus; niveae delibant aequora plantae.
Prosequitur volucer late comitatus Amorum
tranquillumque choris quatitur mare. Serta per omnem
Neptuni dispersa domum. Cadmeia ludit        155
Leucothea, frenatque rosis delphina Palaemon;
alternas violis Nereus interserit algas;
canitiem Glaucus ligat inmortalibus herbis;
nec non et variis vectae Nereides ibant
audito rumore feris (hanc pisce voluto        160
sublevat Oceani monstrum Tartesia tigris,
hanc timor Aegaei rupturus fronte carinas
trux aries; haec caeruleae suspensa leaenae
innatat; haec viridem trahitur conplexa iuvencum)
certatimque novis onerant conubia donis.        165
Cingula Cymothoe, rarum Galatea monile
et gravibus Spatale bacis diadema ferebat
intextum, rubro quas legerat ipsa profundo.
Mergit se subito vellitque corallia Doto:
vimen erat dum stagna subit; processerat undis:        170
gemma fuit. Nuda Venerem cinxere caterva
plaudentesque simul tali cum voce secuntur:
"Hos Mariae cultus, haec munera nostra precamur
reginae regina feras. Dic talia numquam
promeruisse Thetin nec cum soror Amphitrite        175
nostro nupta Iovi. Devotum sentiat aequor,
agnoscat famulum virgo Stilichonia pontum.
Victricis nos spem patriae classemque paternam
veximus, ad tristes cum tenderet ultor Achivis".
Iam Ligurum terris spumantia pectora Triton        180
appulerat lassosque fretis extenderat orbes.
Continuo sublime volans ad moenia Gallis
condita, lanigeri suis ostentantia pellem,
pervenit. Adventu Veneris pulsata recedunt
nubila, clarescunt puris Aquilonibus Alpes.        185
Laetitiae causas ignorat dicere miles
laetaturque tamen; Mavortia signa rubescunt
floribus et subitis animantur frondibus hastae.
Illa suum dictis adfatur talibus agmen:
"Gradivum, nostri comites, arcete parumper,        190
ut soli vacet aula mihi. Procul igneus horror
thoracum, gladiosque tegat vagina minaces.
Stent bellatrices aquilae saevique dracones:
fas sit castra meis hodie succumbere signis.
Tibia pro lituis et pro clangore tubarum        195
molle lyrae festumque canant. Epulentur ad ipsas
excubias; mediis spirent crateres in armis.
Laxet terribiles maiestas regia fastus
et sociam plebem non indignata potestas
confundat turbae proceres. Solvantur habenis        200
gaudia nec leges pudeat ridere severas.
Tu festas, Hymenaee, faces, tu, Gratia, flores
elige, tu geminas, Concordia, necte coronas.
Vos, pinnata cohors, quocumque vocaverit usus,
divisa properate manu neu marceat ulla        205
segnities: alii funalibus ordine ductis
plurima venturae suspendite lumina nocti;
hi nostra nitidos postes obducere myrto
contendant; pars nectareis aspergite tecta
fontibus et flamma lucos adolete Sabaeos;        210
pars infecta croco velamina lutea Serum
pandite Sidoniasque solo prosternite vestes.
Ast alii thalamum docto conponite textu;
stamine gemmato picturatisque columnis
aedificetur apex. Qualem non Lydia dives        215
erexit Pelopi nec construxere Lyaeo
Indorum spoliis et opaco palmite Bacchae.
Illic exuvias omnes cumulate parentum:
quidquid anus senior Mauro vel Saxone victis,
quidquid ab innumeris socio Stilichone tremendus        220
quaesivit genitor bellis, quodcumque Gelonus
Armeniusve dedit, quantum crinita sagittis
attulit extremo Meroe circumflua Nilo,
misit Achaemenio quidquid de Tigride Medus,
cum supplex emeret Romanam Parthia pacem.        225
Nobilibus gazis opibusque cubilia surgant
barbaricis; omnes thalamo conferte triumphos".
Sic ait et sponsae petit inprovisa penates.
Illa autem secura tori taedasque parari
nescia divinae fruitur sermone parentis        230
maternosque bibit mores exemplaque discit
prisca pudicitiae Latios nec volvere libros
desinit aut Graios, ipsa genetrice magistra,
Maeonius quaecumque senex aut Thracius Orpheus
aut Mytilenaeo modulatur pectine Sappho        235
(sic Triviam Latona monet; sic mitis in antro
Mnemosyne docili tradit praecepta Thaliae):
cum procul augeri nitor et iucundior aer
attonitam lustrare domum fundique comarum
gratus odor. Mox vera fides numenque refulsit.        240
Cunctatur stupefacta Venus; nunc ora puellae,
nunc flavo niveam miratur vertice matrem.
Haec modo crescenti, plenae par altera lunae:
adsurgit ceu forte minor sub matre virenti
laurus et ingentes ramos olimque futuras        245
promittit iam parva comas; vel flore sub uno
ceu geminae Paestana rosae per iugera regnant:
haec largo matura die saturataque vernis
roribus indulget spatio; latet altera nodo
nec teneris audet foliis admittere soles.        250
Adstitit et blande Mariam Cytherea salutat:
"Salve, sidereae proles augusta Serenae,
magnorum suboles regum parituraque reges.
Te propter Paphias sedes Cypronque reliqui,
te propter libuit tantos explere labores        255
et tantum tranasse maris, ne vilior ultra
privatos paterere lares neu tempore longo
dilatos iuvenis nutriret Honorius ignes.
Accipe fortunam generis, diadema resume,
quod tribuas natis, et in haec penetralia rursus,        260
unde parens progressa, redi. Fac nulla subesse
vincula cognatae: quamvis aliena fuisses
principibus, regnum poteras hoc ore mereri.
Quae propior sceptris facies? Quis dignior aula
vultus erit? Non labra rosae, non colla pruinae,        265
non crines aequant violae, non lumina flammae.
Quam iuncto leviter sese discrimine confert
umbra supercilii! Miscet quam iusta ruborem
temperies nimio nec sanguine candor abundat!
Aurorae vincis digitos umerosque Dianae;        270
ipsam iam superas matrem. Si Bacchus amator
dotali potuit caelum signare Corona,
cur nullis virgo redimitur pulchrior astris?
Iam tibi molitur stellantia serta Bootes
inque decus Mariae iam sidera parturit aether.        275
O digno nectenda viro tantique per orbem
consors imperii! Iam te venerabitur Hister,
nomen adorabunt populi; iam Rhenus et Albis
serviet; in medios ibis regina Sygambros.
Quid numerem gentes Atlanteosque recessus        280
Oceani? Toto pariter dotabere mundo".
Dixit et ornatus, dederant quos nuper ovantes
Nereides, collo membrisque micantibus aptat.
Ipsa caput distinguit acu, substringit amictus;
flammea virgineis accommodat ipsa capillis.        285
Ante fores iam pompa sonat, pilentaque sacram
praeradiant ductura nurum. Calet obvius ire
iam princeps tardumque cupit discedere solem:
nobilis haud aliter sonipes, quem primus amoris
sollicitavit odor, tumidus quatiensque decoras        290
curvata cervice iubas Pharsalia rura
pervolat et notos hinnitu flagitat amnes
naribus accensis; mulcet fecunda magistros
spes gregis et pulchro gaudent armenta marito.
Candidus interea positis exercitus armis        295
exultat socerum circa; nec signifer ullus
nec miles pluviae flores dispergere ritu
cessat purpureoque ducem perfundere nimbo.
Haec quoque velati lauro myrtoque canebant:
"Dive parens, seu te conplectitur axis Olympi,        300
seu colis Elysias animarum praemia valles,
en promissa tibi Stilicho iam vota peregit.
Iam gratae rediere vices. Conubia pensat:
acceptum reddit thalamum natoque reponit
quod dederat genitor. Numquam te, sancte, pigebit        305
iudicii nec te pietas suprema fefellit.
Dignus quem legeres, dignus cui pignora tanti
principis et rerum commendarentur habenae.
Dicere possemus quae proelia gesta sub Haemo
quaeque cruentarint fumantem Strymona pugnae,        310
quam notus clipeo, quanta vi fulminet hostem,
ni prohiberet Hymen, quae tempestiva relatu,
nunc canimus. Quis consilio, quis iuris et aequi
nosse modum melior? Quod semper dissidet, in te
convenit, ingenio robur, prudentia forti.        315
Fronte quis aequali, quem sic Romana decerent
culmina? Sufficerent tantis quae pectora curis?
Stes licet in populo, clamat quicumque videbit:
"Hic est, hic Stilicho!" sic se testatur et offert
celsa potestatis species, non voce feroci,        320
non alto simulata gradu, non inproba gestu.
Adfectant alii quidquid fingique laborant,
hoc donat natura tibi. Pudor emicat una
formosusque rigor, vultusque auctura verendos
canities festina venit. Cum sorte remota        325
contingant senio gravitas viresque iuventae,
utraque te cingit propriis insignibus aetas.
Ornatur Fortuna viro. Non ulla nocendi
tela nec infecti iugulis civilibus enses.
Non odium terrore moves nec frena resolvit        330
gratia; diligimus pariter pariterque timemus.
Ipse metus te noster amat, iustissime legum
arbiter, egregiae pacis fidissime custos,
optime ductorum, fortunatissime patrum.
Plus iam, plus domino cuncti debere fatemur,        335
quod gener est, invicte, tuus. Vincire corona;
insere te nostris contempto iure choreis.
Sic puer Eucherius superet virtute parentem;
aurea sic videat similes Thermantia taedas;
sic uterus crescat Mariae; sic natus in ostro        340
parvus Honoriades genibus considat avitis.