Epitoma Historiarum Philippicarum Pompeii Trogi/XIII

E Wikisource
 Liber XII Liber XIV 


I.[recensere]

1 Extincto in ipso aetatis ac victoriarum flore Alexandro Magno triste apud omnes tota Babylonia silentium fuit. 2 Sed nec devictae gentes fidem nuntio habuerunt, quod ut invictum regem ita inmortalem esse crediderant, 3 recordantes quotiens praesenti morte ereptus esset, quam saepe pro amisso repente se non sospitem tantum suis, verum etiam victorem obtulisset. 4 Vt vero mortis eius fides adfuit, omnes barbarae gentes paulo ante ab eo devictae non ut hostem, sed ut parentem luxerunt. 5 Mater quoque Darii regis, quae amisso filio a fastigio tantae maiestatis in captivitatem redacta indulgentia victoris in eam diem vitae non paenituerat, audita morte Alexandri mortem sibi ipsa conscivit, non quod hostem filio praeferret, 6 sed quod pietatem filii in eo, quem ut hostem timuerat, experta esset. 7 Contra Macedones versa vice non ut civem ac tantae maiestatis regem, verum ut hostem amissum gaudebat, et severitatem nimiam et adsidua belli pericula execrantes. 8 Huc accedebat, quod principes regnum et imperia, vulgus militum thesauros et grande pondus auri velut inopinatam praedam spectabant, illi successionem regni, hi opum ac divitiarum hereditatem cogitantes. 9 Erant enim in thesauris L milia talentum et in annuo vectigali tributo tricena milia. 10 Sed nec amici Alexandri frustra regnum spectabant. Nam eius virtutis ac venerationis erant, ut singulos reges putares; I1 quippe ea formae pulchritudo et proceritas corporis et virium ac sapientiae magnitudo in omnibus fuit, ut qui eos ignoraret, non ex una gente, sed ex toto terrarum orbe electos iudicaret. 12 Neque enim umquam ante Macedonia vel ulla gens alia tam clarorum virorum proventu floruit, 13 quos primo Philippus, mox Alexander tanta cura legerat, ut non tam ad societatem belli quam in successionem regni electi viderentur. 14 Quis igitur miretur talibus ministris orbem terrarum victum, cum exercitus Macedonum tot non ducibus, sed regibus regeretur? 15 Qui numquam sibi repperissent pares, si non inter se concurrissent, multosque Macedonia provincia Alexandros habuisset, nisi Fortuna eos aemulatione virtutis in perniciem mutuam armasset.


II.[recensere]

Ceterum occiso Alexandro non ut laeti ita et securi fuere omnibus unum locum conpetentibus, 2 nec minus milites quam invicem se timebant, quorum et libertas solutior et favor incertus erat. 3 Inter ipsos vero aequalitas discordiam augebat nemine tantum ceteros excedente, ut ei aliquis se submitteret. 4 Armati itaque in regiam coeunt ad firmandum rerum praesentium statum. 5 Perdicca censet Roxanes expectari partum, quae exacto mense octavo matura iam ex Alexandro erat, et si puerum peperisset, hunc dari successorem patri. 6 Meleager negat differenda in partus dubios consilia, neque expectandum, dum reges sibi nascerentur, cum iam genitis uti liceret; 7 seu puer illis placeat, esse Pergami filium Alexandri natum ex Barsine, nomine Herculem, seu mallent iuvenem, 8 esse in castris fratrem Alexandri Arridaeum, comem et cunctis non suo tantum, verum et patris Philippi nomine acceptissimum. 9 Ceterum Roxanen esse originis Persicae, nec esse fas, ut Macedonibus ex sanguine eorum, quorum regna deleverint, reges constituantur, 10 quod nec ipsum Alexandrum voluisse dicit; denique morientem nullam de eo mentionem habuisse. 11 Ptolomeus recusabat regem Arridaeum non propter maternas modo sordes, quod ex Larissaeo scorto nasceretur, sed etiam propter valetudinem maiorem, quam patiebatur, ne ille nomen regis, alius imperium teneret; 12 melius esse ex his legi, qui prae virtute regi suo proximi fuerint, qui provincias regant, quibus bella mandentur, quam sub persona regis indignorum imperio subiciantur. 13 Vicit Perdiccae sententia consensu universorum. 14 Placuit itaque Roxanes expectari partum, et, si puer natus fuisset, tutores Leonatum et Perdiccam et Crateron et Antipatrum constituunt confestimque in tutorum obsequia iurant.


III.[recensere]

Cum equites quoque idem fecissent, pedites indignati nullas sibi consiliorum partes relictas Arridaeum, Alexandri fratrem, regem appellant satellitesque illi ex tribu sua legunt et nomine Philippi patris vocari iubent. 2 Quae cum nuntiata equitibus essent, legatos ad mitigandos eorum animos duos ex proceribus, Attalum et Meleagrum mittunt, qui potentiam ex vulgi adulatione quaerentes omissa legatione militibus consentiunt. 3 Statim et seditio crevit, ubi caput et consilium habere coepit. 4 Tum ad delendum equitatum cuncti in regiam armati inrumpunt, 5 quo cognito equites trepidi ab urbe discedunt castrisque positis et ipsi pedites terrere coeperunt. 6 Sed nec procerum inter se odia cessabant. 7 Attalus ad interficiendum Perdiccam, ducem partis alterius, mittit, 8 ad quem armatum et ultro provocantem cum accedere percussores ausi non fuissent, tanta constantia Perdiccae fuit, ut ultro ad pedites veniret et in contionem vocatos edoceret, quod facinus molirentur. 9 Respicerent contra quos arma sumpsissent: non illos Persas, sed Macedonas, non hostes, sed cives esse, plerosque etiam cognatos eorum, certe conmilitones, eorundem castrorum ac periculorum socios; 10 edituros deinde egregium hostibus suis spectaculum, ut quorum armis victos se doleant, eorum mutuis caedibus gaudeant, parentaturosque sanguine suo manibus hostium a se interfectorum.


IV.[recensere]

1 Haec cum pro singulari facundia sua Perdicca perorasset, adeo movit pedites, ut probato consilio eius dux ab omnibus legeretur. 2 Tum equites in concordiam revocati in Arridaeum regem consentiunt. 3 Servata est portio regni Alexandri filio, si natus esset. 4 Haec agebant posito in medio Alexandri corpore, ut maiestas eius testis decretorum esset. 5 His ita compositis Macedoniae et Graeciae Antipater praeponitur, regiae pecuniae custodia Cratero traditur, castrorum et exercitus et regum cura Meleagro et Perdiccae adsignatur; 6 iubeturque Arridaeus rex corpus Alexandri in Hammonis templum deducere. 7 Tunc Perdicca, infensus seditionis auctoribus, repente ignaro collega lustrationem castrorum propter mortem regis in posterum edicit. 8 Postquam armatum exercitum in campo constituit, consentientibus universis evocatos, dum transit, de singulis manipulis seditiosos supplicio tradi occulte iubet. 9 Reversus inde inter principes provincias dividit, simul ut et aemulos removeret et munus imperii beneficii sui faceret. 10 Prima Ptolomeo Aegyptus et Africae Arabiaeque pars sorte venit, quem ex gregario milite Alexander virtutis causa provexerat; 11 cui ad tractandam provinciam Cleomenes, qui Alexandriam aedificaverat, additur. 12 Confinem huic provinciae Syriam Laomedon Mytilenaeus, Ciliciam Philotas accipiunt. 13 Pitho Illyrius Mediae maiori, Atropatos minori, socer Perdiccae, praeponitur. 14 Susiana gens Coeno, Phrygia maior Antigono, Philippi filio, adsignatur. 15 Lyciam et Pamphyliam Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur. 16 Leonato minor Phrygia evenit; Thracia et regiones Pontici maris Lysimacho, Cappadocia cum Paphlagonia Eumeni data. 17 Summus castrorum tribunatus Seleuco, Antiochi filio, cessit. 18 Stipatoribus regiis satellitibusque Cassander, filius Antipatri, praeficitur. 19 In Bactriana ulteriore et Indiae regionibus priores praefecti retenti. 20 Seras inter amnes Hydaspem et Indum Taxiles habebat. 21 In colonias in Indis conditas Pithon, Agenoris filius, mittitur.

Parapamenos, finem Caucasi montis, Oxyartes accepit. 22 Arachossi Cedrossique Sibyrtio traduntur; Drancae et Arei Stasanori. 23 Bactrianos Amyntas sortitur, Sogdianos T Soleus Staganor, Parthos Philippus, Hyrcanos Phrataphernes, Carmanos Tleptolemus, Persas Peucestes, Babylonios Archon Pellaeus, Arcesilaus Mesopotamiam. 24 Haec divisio velut fatale munus singulis contigisset, ita magna incrementorum memoria plurimis fuit; 25 siquidem non magno post tempore, quasi regna, non praefecturas divisissent, sic reges ex praefectis facti magnas opes non sibi tantum paraverunt, verum etiam posteris reliquerunt.


V.[recensere]

Dum haec in Oriente aguntur, in Graecia Athenienses et Aetoli bellum, quod iam vivo Alexandro moverant, summis viribus instruebant. 2 Causae belli erant, quod reversus ab India Alexander epistulas in Graeciam scripserat, quibus omnium civitatium exules, praeter caedis damnati, restituebantur. 3 Quae recitatae praesenti universa Graecia in mercatu Olympiaco magnos motus fecerunt, 4 quia plurimi non legibus pulsi patria, sed per factionem principum fuerunt, verentibus isdem principibus, ne revocati potentiores in re publica fierent. 5 Palam igitur iam tunc multae civitates libertatem bello vindicandam fremebant. 6 Principes tamen omnium Athenienses et Aetoli fuere. 7 Quod cum nuntiatum Alexandro esset, mille naves longas sociis imperari praeceperat, quibus in Occidente bellum gereret, excursurusque cum valida manu fuerat ad Athenas delendas. 8 Igitur Athenienses contracto XXX milium exercitu et ducentis navibus bellum cum Antipatro, cui Graecia sorte evenerat, gerunt eumque detractantem proelium et Heracleae urbis moenibus tuentem se obsidione cingunt. 9 Eodem tempore Demosthenes, Atheniensis orator, pulsus patria ob crimen accepti ab Harpago auri, qui crudelitatem Alexandri fugerat, quod civit÷tem in eiusdem Alexandri bellum inpelleret, forte Megaris exulabat. 10 Qui ut missum ab Atheniensibus Hyperidem legatum cognovit, qui Peloponneson in societatem armorum sollicitaret, secutus eum Sicyona, Argos et Corinthum ceterasque civitates eloquentia sua Atheniensibus iunxit. 11 Ob quod factum missa ab Atheniensibus obviam navi ab exilio revocatur.

12 Interim in obsidione Antipatri Leosthenes, dux Atheniensium, telo a muris in transeuntem iacto occiditur. 13 Quae res tantum animorum Antipatro dedit, ut etiam vallum rescindere auderet. 14 Auxilium deinde a Leonato per legatos petit, qui cum venire cum exercitu nuntiatus esset, obvii ei Athenienses cum instructis copiis fuere, ibique equestri proelio gravi vulnere ictus extinguitur. 15 Antipater tametsi auxilia sua videret victa, morte tamen Leonati laetatus est; quippe et aemulum sublatum et vires eius accessisse sibi gratulabatur. 16 Staƒim igitur exercitu eius recepto, cum par hostibus etiam proelio videretur, solutus obsidione in Macedoniam concessit. 17 Graecorum quoque copiae finibus Graeciae hoste pulso in urbes dilapsae.


VI.[recensere]

1 Interea Perdicca bello Ariarathi, regi Cappadocum, inlato proelio victor nihil praemii praeter vulnera et pericula rettulit. 2 Quippe hostes ab acie in urbem recepti occisis coniugibus et liberis domos quisque suas cum omnibus copiis incenderunt; 3 eodem congestis etiam servitiis semet ipsi praecipitant, ut nihil hostis victor suarum rerum praeter incendii spectaculo frueretur. 4 Inde, ut viribus auctoritatem regiam adquireret, ad nuptias Cleopatrae, sororis Alexandri Magni et alterius Alexandri quondam uxoris, non aspernante Olympiade, matre eius, intendit, 5 sed prius Antipatrum sub adfinitatis obtentu capere cupiebat. 6 Itaque fingit se in matrimonium filiam eius petere, quo facilius ab eo supplementum tironum ex Macedonia obtineret. 7 Quem dolum praesentiente Antipatro, dum duas eodem tempore uxores quaerit, neutram obtinuit. 8 Post haec bellum inter Antigonum et Perdiccam oritur. 9 Antigono Crateros et Antipater auxilium ferebant, qui facta cum Atheniensibus pace Polyperconta Graeciae et Macedoniae praeponunt. 10 Perdicca alienatis regibus, Arridaeo et Alexandro, Magni filio, in Cappadocia, quorum cura illi mandata fuerat, de summa belli [amicos] in consilium adhibet. 11 Quibusdam placebat bellum in Macedoniam transferri, ad ipsum fontem et caput regni, ubi et Olympias esset, mater Alexandri, 12 non mediocre momentum partium et civium favor propter Alexandri Philippique nomina; 13 sed in rem visum est ab Aegypto incipero, ne in Macedoniam profectis Asia a Ptolomeo occuparetur. 14 Eumeni praeter provincias, quas acceperat, Paphlagonia et Caria et Lycia et Phrygia adiciuntur. 15 Ibi Crateron et Antipatrum opperiri iubetur; adiutores ei dantur cum exercitibus suis frater Perdiccae Alcetas et Neoptolemus; 16 Clito cura classis traditur; Cilicia Philotae adempta Philoxeno datur; ipse Perdicca Aegyptum cum ingenti exercitu petit. 17 Sic Macedonia in duas partes discurrentibus ducibus in sua viscera armatur, ferrumque ab hostili bello in civilem sanguinem vertit, exemplo furentium manus ac membra sua ipsa caesura. 18 Sed Ptolomeus in Aegypto sollerti industria magnas opes parabat. 19 Quippe et Aegyptios insigni moderatione in favorem sui sollicitaverat et reges finitimos beneficiis obsequiisque devinxerat; 20 terminos quoque imperii adquisita Cyrene urbe ampliaverat factusque iam tantus erat, ut non tam timeret hostem quam timendus ipse hostibus esset.


VII.[recensere]

Cyrene autem condita fuit ab Aristaeo, cui nomen Battos propter linguae obligationem fuit. 2 Huius pater Grinus, rex Therae insulae, cum ad oraculum Delphos propter dedecus adulescentis filii nondum loquentis deum deprecaturus venisset, responsum accepit, quo iubebatur filius eius Battos Africam petere et urbem Cyrenen condere; usum ibi linguae accepturum. 3 Cum responsum ludibrio simile videretur propter solitudinem Therae insulae, ex qua coloni ad urbem condendam in Africam tam vastae regionis proficisci iubebantur, res omissa est. 4 Interiecto deinde tempore velut contumaces pestilentia deo parere conpelluntur, quorum tam insignis paucitas fuit, ut vix unam navem conplerent. 5 Cum venissent in Africam, pulsis accolis montem Cyran et propter amoenitatem loci et propter fontis ubertatem occupavere. 6 Ibi Battos, dux eorum, linguae nodis solutis loqui primum coepit, quae res animos eorum ex promissis dei iam parte percepta in reliquam spem condendae urbis accendit. 7 Positis igitur castris opinionem veteris fabulae accipiunt, Cyrenen, eximiae pulchritudinis virginem, a Thessaliae monte Pelio ab Apolline raptam perlatamque in eiusdem montis iuga; cuius collem occupaverant, a deo repletam quattuor pueros peperisse, Nomium, Aristaeum, Autuchum, Agraeum, 8 missos a patre Hypseo, rege Thessaliae, qui perquirerent virginem, loci amoenitate captos in isdem terris cum virgine resedisse; 9 ex his pueris tres adultos in Thessaliam reversos avita regna recepisse; 10 Aristaeum in Arcadia late regnasse, eumque primum et apium et mellis usum et lactis ad coagula hominibus tradidisse solstitialisque ortus sideris primum invenisse.

11 Quibus auditis Battos virginis nomine ex responsis agnito urbem Cyrenen condidit.


VIII.[recensere]

Igitur Ptolomeus huius urbis auctus viribus bellum in adventum Perdiccae parabat. 2 Sed Perdiccae plus odium adrogantiae quam vires hostium nocebat, quam exosi etiam socii ad Antipatrum gregatim profugiebant. 3 Neoptolemus quoque in auxilium Eumeni relictus non solum transfugere, verum etiam prodere partium exercitum voluit. 4 Quam rem cum praesensisset Eumenes, cum proditore decernere proelio necesse habuit. 5 Victus Neoptolemus ad Antipatrum et Polyperconta profugit eisque persuadet, ut continuatis mansionibus laeto ex victoria et securo fuga sua Eumeni superveniant. 6 Sed res Eumenen non latuit. Itaque insidiae in insidiatores versae, et qui securum adgressuros se putabant, securis in itinere et pervigilio noctis fatigatis occursum est. 7 In eo proelio Polypercon occiditur. a Neoptolemus quoque cum Eumene congressus diu mutuis vulneribus acceptis conluctatus est; in summa victus occumbit. 9 Victor igitur duobus proeliis continuis Eumenes adflictas partes transitione sociorum paululum sustentavit. 10 Ad postremum tamen Perdicca occiso ab exercitu hostis cum Pithone [et] Illyrio et Alceta, fratre Perdiccae, appellatur bellumque adversus eos Antigono decernitur.


 Liber XII Liber XIV