Epitoma Historiarum Philippicarum Pompeii Trogi/XLI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XL Liber XLII Fairytale right blue.png

I.

Parthi, penes quos velut divisione orbis cum Romanis facta nunc Orientis imperium est, Scytharum exules fuere. 2 Hoc etiam ipsorum vocabulo manifestatur, nam Scythico sermone exules "parthi" dicuntur. 3 Hi et Assyriorum et Medorum temporibus inter Orientis populos obscurissimi fuere. 4 Postea quoque, cum imperium Orientis a Medis ad Persas translatum est, veluti vulgus sine nomine praeda victorum fuere. 5 Postremum Macedonibus triumphato Oriente servierunt, 6 ut cuivis mirum videatur ad tantam eos felicitatem per virtutem provectos, ut imperent gentibus, sub quarum imperio veluti servile vulgus fuere. 7 A Romanis quoque trinis bellis per maximos duces florentissimis temporibus lacessiti soli ex omnibus gentibus non pares solum, verum etiam victores fuere; 8 quamquam plus gloriae est inter Assyria et Medica Persicaque memorata olim regna et opulentissimum illud mille urbium Bactrianum imperium emergere potuisse quam longinqua bella vicisse, 9 praeterea cum gravibus Scythicis et vicinalibus bellis adsidue vexati variis periculorum certaminibus urgerentur. 10 Hi domesticis seditionibus Scythia pulsi solitudines inter Hyrcaniam et Dahas et Areos et Sparnos et Margianos furtim occupavere. 11 Fines deinde non intercedentibus primo finitimis, postea etiam prohibentibus in tantum protulere, ut non inmensa tantum ac profunda camporum, verum etiam praerupta collium montiumque ardua occupaverint. 12 Ex quo fit, ut Parthiae pleraque finium aut aestus aut frigoris magnitudo possideat, quippe cum montes nix et campos aestus infestet.


II.

Administratio gentis post defectionem Macedonici imperii sub regibus fuit. 2 Proximus maiestati regum probulorum ordo est; ex hoc duces in bello, ex hoc in pace rectores habent. 3 Sermo his inter Scythicum Medicumque medius et utrisque mixtus. 4 Vestis olim sui moris;

posteaquam accessere opes, ut Medis perlucida ac fluida. Armorum patrius ac Scythicus mos. 5 Exercitum non, ut aliae gentes, liberorum, sed maiorem partem servitiorum habent, quorum vulgus nulli manumittendi potestate permissa ac per hoc omnibus servis nascentibus in dies crescit.

Hos pari ac liberos suos cura et equitare et sagittare magna industria docent. 6 Locupletissimus ut quisque est, ita plures in bella equites regi suo praebet. Denique Antonio bellum Parthis inferenti cum L milia equitum occurrerent, soli CCCC liberi fuere. 7 Comminus in acie proeliari aut obsessas expugnare urbes nesciunt. Pugnant aut procurrentibus equis aut terga dantibus; saepe etiam fugam simulant, ut incautiores adversum vulnera insequentes habeant. 8 Signum his in proelio non tuba, sed tympano datur. Nec pugnare diu possunt; ceterum intolerandi forent, si quanta his est impetus vis, tanta et perseverantia esset. 9 Plerumque in ipso ardore certaminis proelia deserunt ac paulo post pugnam ex fuga repetunt, ut, cum maxime vicisse te putes, tunc tibi discrimen subeundum sit. 10 Munimentum ipsis equisque loricae plumatae sunt, quae utrumque toto corpore tegunt. Auri argentique nullus nisi in armis usus.


III.

Vxores dulcedine variae libidinis singuli plures habent, nec ulla delicta adulterio gravius vindicant. 2 Quamobrem feminis non convivia tantum virorum, verum etiam conspectum interdicunt. 3 Carne non nisi venatibus quaesita vescuntur. 4 Equis omni tempore vectantur;

illis bella, illis convivia, illis publica ac privata officia obeunt; super illos ire, consistere, mercari, colloqui. Hoc denique discrimen inter servos liberosque est, quod servi pedibus, liberi non nisi equis incedunt. 5 Sepultura vulgo aut avium aut canum laniatus est;

nuda demum ossa terra obruunt. 6 In superstitionibus atque cura deorum praecipua omnibus veneratio est. 7 Ingenia genti tumida, seditiosa, fraudolenta, procacia; quippe violentiam viris, mansuetudinem mulieribus adsignant. 8 Semper aut in externos aut in domesticos motus inquieti, natura taciti, ad faciendum quam ad dicendum promptiores; proinde secunda adversaque silentio tegunt. 9 Principibus metu, non pudore parent. In libidinem proiecti, in cibum parci.

10 Fides dicti promissique nulla, nisi quatenus expedit.


IV.

Post mortem Alexandri Magni cum inter successores eius Orientis regna dividerentur, nullo Macedonum dignante Parthorum imperium Staganori, externo socio, traditur. 2 Postea diductis Macedonibus in bellum civile cum ceteris superioris Asiae populis Eumenen secuti sunt, quo victo ad Antigonum transiere. 3 Post hunc a Nicatore Seleuco ac mox ab Antiocho et successoribus eius possessi, a cuius pronepote Seleuco primum defecere primo Punico bello, L. Manlio Vulsone M. Atilio Regulo consulibus. 4 Huius defectionis inpunitatem illis duorum fratrum regum, Seleuci et Antiochi, discordia dedit, qui dum invicem eripere sibi regnum volunt, persequi defectores omiserunt. ts Eodem tempore etiam Theodotus, mille urbium Bactrianarum praefectus, defecit regemque se appellari iussit, quod exemplum secuti totius Orientis populi a Macedonibus defecere. 6 Erat eo tempore Arsaces, vir sicut incertae originis, ita virtutis expertae. 7 Hic solitus latrociniis et rapto vivere accepta opinione Seleucum a Gallis in Asia victum, solutus regis metu, cum praedonum manu Parthos ingressus praefectum eorum Andragoran oppressit sublatoque eo imperium gentis invasit. 8 Non magno deinde post tempore Hyrcanorum quoque regnum occupavit, atque ita duarum civitatium imperio praeditus grandem exercitum parat metu cum Seleuci et Theodoti, Bactrianorum regis. 9 Sed cito morte Theodoti metu liberatus cum filio eius, et ipso Theodoto, foedus ac pacem fecit, nec multo post cum Seleuco rege ad defectores persequendos veniente congressus victor fuit; 10 quem diem Parthi exinde sollemnem velut initium libertatis observant.


V.

Revocato deinde Seleuco novis motibus in Asiam dato laxamento regnum Parthicum format, militem legit, castella munit, civitates firmat; 2 urbem quoque nomine Daram in monte Apaorteno condit, cuius loci ea condicio est, ut neque munitius quicquam esse neque amoenius possit. 3 Ita enim et praeruptis rupibus undique cingitur, ut tutela loci nullis defensoribus egeat, et soli circumiacentis tanta ubertas, ut propriis opibus expleatur; 4 fontium ac silvarum ea copia est, ut et aquarum abundantia inrigetur et venationum voluptatibus exornetur. 5 Sic Arsaces quaesito simul constitutoque regno non minus memorabilis Parthis quam Persis Cyrus, Macedonibus Alexander, Romanis Romulus matura senectute decedit, 6 cuius memoriae hunc honorem Parthi tribuer mt, ut omnes exinde reges suos Arsacis nomine nuncupent. 7 Huius filius et successor regni, Arsaces et ipse nomine, adversus Antiochum, Seleuci filium, centum milibus peditum et XX milibus equitum instructum mira virtute pugnavit; ad postremum in societatem eius adsumptus est. 8 Tertius Parthis rex Priapatius fuit, sed et ipse Arsaces dictus. Nam sicut supra dictum est, omnes reges suos hoc nomine, sicuti Romani Caesares Augustosque, cognominavere. 9 Hic actis in regno XV annis decessit relictis duobus filiis, Mithridate et Phrahate. Quorum maior Phrahates, more gentis heres regni, Mardos, validam gentem, bello domuit nec multo post decessit pluribus filiis relictis, 10 quibus praeteritis fratri potissimum Mithridati, insignis virtutis viro, reliquit imperium, plus regio quam patrio deberi nomini ratus potiusque patriae quam liberis consulendum.


VI.

Eodem ferme tempore, sicut in Parthis Mithridates, ita in Bactris Eucratides, magni uterque viri, regna ineunt. 2 Sed Parthorum fortuna felicior ad summum hoc duce imperii fastigium eos perduxit. 3 Bactriani autem per varia bella iactati non regnum tantum, verum etiam libertatem amiserunt, siquidem Sogdianorum et Arachotorum et Drancarum et Areorum Indorumque bellis fatigati ad postremum ab Invalidioribus Parthis velut exsangues oppressi sunt. 4 Multa tamen Eucratides bella magna virtute gessit, quibus adtritus cum obsidionem Demetrii, regis Indorum, pateretur, cum CCC militibus LX milia hostium adsiduis eruptionibus vicit. Quinto itaque mense liberatus Indiam in potestatem redegit. 5 Vnde cum se reciperet, a filio, quem socium regni fecerat, in itinere interficitur, qui non dissimulato parricidio, velut hostem, non patrem interfecisset, et per sanguinem eius currum egit et corpus abici insepultum iussit. 6 Dum haec apud Bactros geruntur, interim inter Parthos et Medos bellum oritur. Cum varius utriusque populi casus fuisset, ad Postremum victoria penes Parthos fuit.

7 His viribus auctus Mithridates Mediae Bacasin praeponit, ipse in Hyrcaniam proficiscitur.

8 Vnde reversus bellum cum Elymaeorum rege gessit, quo victo hanc quoque gentem regno adiecit imperiumque Parthorum a monte Caucaso multis populis in dicionem redactis usque flumen Euphraten protulit. 9 Atque ita adversa valetudine adreptus, non minor Arsace proavo, gloriosa senectute decedit.


Fairytale left blue.png Liber XL Liber XLII Fairytale right blue.png