Jump to content

Epitome Historiae Graecae

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epitome Historiae Graecae
1856
editio: incognita
fons: [1]

PROOEMIUM

[recensere]


Graeciae divisio. Eius incolae antiquissimi.

Graecia erat omnis divisa in partes quatuor; quarum una appellabatur Thessalia, altera Epirus, tertia Hellas, quarta vero Peloponnesus. Erant praeterea graecae coloniae complures in Europa, in Asia Minore et in Africa. Harum praecipuae ferebantur asiaticae, quae ab Hellesponto pertinebant ad Ciliciae fines. Graeciam primi incoluerunt Pelasgi atque Hellenes; ex quibus originem duxerunt Iones, Aeolii, Dores atque Achaei. Hi omnes dialecto[1], moribus atque institutis inter se differebant.


De heroicis Graecorum temporibus.

Graeciae populi, nulla ante bellum Troianum societate coniuncti, neque in commune consulentes, latrocinio maris aut terrae vitam tolerabant. Unaquaeque vero tribus magistratui parebat, qui hereditarium sibi imperium vindicabat. Ad deorum cultum quod attinet, Phoenices atque Aegyptii ad Graeciam advecti, Saturni religionem intulerant, cui pro victimis homines immolabant. Lapsu temporis Saturnum excepit

Iuppiter, cuius numen terrae fructibus placari arbitrabantur.

Ex inculta immanique vita Graecos ad humanitatem excoluerunt et mitigarunt religiones, caerimoniae, dies festi, commercia, praesertim vero cursus maritimi, quos iam inde ab heroicis temporibus satis late patuisse testantur Argonautae, qui anno ferme millesimo, ducentesimo et quinquagesimo ante Christum natum, usque in Colchidem navigarunt ad auferendum aureum vellus[2].

Post Argonautarum expeditionem memorabile illud bellum gesserunt Hellenes adversus Pelasgos, quod a Troiae urbis excidio troianum fuit appellatum[3]. Decenni huic bello, collatis diversorum populorum viribus conflato[4], acceptum praesertim est referendum, quod quaedam quasi societas et coniunctio utilitatum inter Hellenes exstitit, qui exinde in unius populi corpus quodammodo coaluerunt.

Troia capta, tribus, quae septemptrionalem plagam incolerent, in reliquam Graeciam impressionem fecere. Hinc complures populorum migrationes, quorum alii victores, servorum loco victos habuerunt. Ita Hellenes bifariam divisi, iussis magistratuum quos supra memoravimus, dicto audientes fuerunt, usque ad seculum decimum ante Christum natum, quo imperii summa in populum cessit. Excipiendi tamen Epirotae, qui in unius potestate ac ditione manserunt. Quamquam vero singulae Graeciae civitates suis ipsae legibus ac magistratibus regebantur; aliqua tamen coniunctio et necessitudo, uti docuimus, inter ipsas intercedebat, quam amphictyonum concilium atque olympica certamina praesertim fovebant.

Amphictyones, viri spectatissimi, ex singulis civitatibus delecti, uno quoque vere Delphos in templum Apollinis, per autumnum ad Thermopylas conveniebant, controversias diremturi, siquae inter semptentrionalis Graeciae civitates forte orirentur. Quum autem oracula delphica amphictyonum arbitrio et nutu praesertim gubernarentur, necessario factum est, ut commune illud concilium in Graeciam universam vim maximam exerceret.

Olympica certamina, quae ingenuo cuique Graeco patebant, nomen ab Olympia duxere, Elidis regione, ubi, quinto quoque anno ineunte, celebrarentur. Continebantur autem cursu, pugilatu, disco, caestu et lucta. Olympionicae honoris corona donabantur, facta virgulis oleaginis; eorumque nomina in olympico gymnasio prostabant, tabulis marmoreis insculpta. Ubi vero ad suos redirent, quadrigis, veluti triumphantes, in urbem invecti, amplissimis praemiis cumulabantur[5]. Spatium annorum quatuor, huiusmodi certaminibus interiectum, Graeci olympiadem appellare et tempora per olympiades supputare consueverunt; quarum prima initium capiebat ab anno septingesimo, sexto et septuagesimo ante Christum natum, tertio et vicesimo ante Romam conditam[6].


De Spartae atque Athenarum institutis.

Quum Graecorum historia rebus gestis Lacedaemonum atque Atheniensium fere contineatur, non abs re fuerit paucula quaedam de Spartae atque Athenarum institutis praefari. Ita enim dicenda facilius apparebunt.

Mos erat Lacedaemoniis, ut duos haberent semper reges ex duabus familiis Proclis atque Agidis. Posterior ex his, quum universam Laconiam suae potestati subiecisset, Helotes, resistere ausos, in duram servitutem redegit.

Anno ferme octingentesimo, octogesimo ante Christum natum, Lycurgus, cui regis Charilai tutela fuerat commissa, res Lacedaemonum ordinare aggressus, ad Cretensium leges atque instituta potissimum respexit[7]. Administrationem reipublicae per ordines divisit: regibus potestatem bellorum, annuis magistratibus iudicia, senatui custodiam legum, populo sublegendi senatum, vel creandi quos vellet magistratus, facultatem permisit. Fundos omnium aequaliter inter omnes partitus est, ut aequata patrimonia neminem alio potentiorem redderent. Convivari omnes propalam iussit, ne cuius divitiae vel luxuria in occulto essent. Parcimoniam omnibus suasit, existimans, laborem militiae assidua frugalitatis consuetudine faciliorem fore. Emi singula non pecunia, sed rerum permutatione iussit. Auri argentique usum, velut omnium scelerum materiam, sustulit. Iuvenibus non amplius una veste uti toto anno permisit, nec quemquam cultius quam alterum progredi, neque epulari opulentius, ne imitatio in luxuriam verteret. Pueros puberes non in forum, sed in agrum deduci praecepit, ut primos annos non in luxuria, sed in opere et laboribus agerent. Nihil eos somni causa substernere, et vitam sine pulmento degere, neque prius in urbem redire quam viri facti essent, statuit. Virgines sine dote nubere iussit, ut uxores eligerentur, non pecuniae, severiusque coniuges suas viri coercerent, quum nullis dotis frenis tenerentur. Maximum honorem non divitum et potentium, sed pro gradu aetatis, senum esse voluit. Nec sane usquam terrarum locum honoratiorem senectus habuit quam Lacedaemone.

Seculo postquam Lycurgus hanc leges sanxerat, regum et senatus auctoritati Theopompus ephoros opposuit, quorum tanta fuit potestas ut vel regem in vincula coniicerent et capitis condemnarent.

Ceterum Lycurgus huc praesertim spectaverat, ut Lacedaemones ab parvulis labore ac duritia nervos confirmarent, et ubi primum adolevissent, patriae incolumitati atque opibus prospicerent. Neque sua illum spes fefellit. His namque institutis ac moribus ita convaluerunt Spartiatae ut triginta millia liberorum capitum in trecenta et amplius millia vectigalium aut servorum diu sint dominata. Vectigales erant urbium laconicarum incolae (περɩ́οιχοι), imperio Spartanorum subiecti, et civitatis iure carentes. Servorum munere fungebantur Helotes, agris colendis et pecori pascendo praesertim addicti. Qui quidem quam gravi servitio premerentur, vel ea fides sit, quod spartana iuventus, armata, in ipsos palantes in agris, tamquam in feras bestias quotannis irrueret, ac maximum illorum numerum iugularet[8].

Athenae sub regibus esse desierunt anno ante Christum natum millesimo et octavo et sexagesimo, quo Codrus excessit, Melanthi filius. Tunc rerum summam obtinuere perpetui archontes, qui post annum septingentesimum, secundum et quinquagesimum coepti sunt in denos annos creari, donec annuis magistratibus permissa est respublica. Quum autem anno DXCIV in maxima rerum perturbatione civitas versaretur, Solon, inter archontes adlectus, optimas leges tulit, quibus incredibile memoratu est, quantum Atheniensium opes postea creverint.

Inter haec Pisistratus, princeps popularis factionis, civium discordiis usus, singulari astu atque ingenio summum Athenis imperium usurpavit. Quippe voluntariis verberibus domi affectus, in publicum progreditur. Advocata concione, vulnera populo ostendit; de crudelitate principum queritur, a quibus haec se passum simulabat; addit verbis lacrimas; se amore populi senatui invisum affirmat; quumque invidiosa oratione multitudinem credulam accendisset, obtinet, ad custodiam corporis sui, quadringentorum satellitum auxilium, per quos, occupata tyrannide, annos septemdecim Athenis imperitavit.

Pisistrato successerunt Hippias et Hipparchus filii, qui haud aliter ac pater Solonis leges integras atque inviolatas servarunt, neque regis nomen assumpserunt.

Hic vero operae pretium videtur paucis docere, quibusnam potissimum institutis niteretur populare imperium, quod Solon Athenis constituerat.

Summa rerum omnium potestas erat penes popularia comitia, in quae omnibus civibus aditus patebat, quaeque de bello, de pace, de vectigalibus, de legibus ferendis, de creandis magistratibus decernebant. Cives, ex censu, in quatuor classes erant divisi. Rem publicam procurabant novem archontes annui. Erant praeterea quadringenti senatores, sortione ex quatuor tribubus quotannis delecti. Horum consilio regebantur archontes; nihilque in populi comitiis agebatur, quod antea senatus diligenter non expendisset. Ut autem civium securitati satis cautum foret, quatuordecim tribunalia (διχαστήρια) maleficiis vindicandis instituerat Solon. In unoquoque sedebant quingenti ferme iudices, quibus unus praeerat ex archontibus. Postremo legum et publici moris custos ac vindex erat areopagus, sanctissimum, maximaeque auctoritatis iudicium, in quod adlegebantur archontes emeriti. Ad areopagum pertinebat graviores causas, praesertim vero capitales dirimere, de populi scitis cognoscere, eaque vel antiquare, si e republica videretur. Areopagitae, velamine ante se posito, et noctu, sententias ferebant; oratoribus autem non licebat in areopago affectus movere, ne forte iudices impetu quodam animi et perturbatione magis quam consilio regerentur.

Ad haec Solon capitis damnari iusserat, qui tyrannidem affectaret; itemque poenas civibus irrogandas curaverat, qui in seditionibus medios se gererent, ac neutram partem sequerentur. Post exactum vero Hippiam, Pisistrati filium, lex Athenis est lata, ut siquis in civium suorum invidiam inciderat, quod unus omnium maxime floreret, testarum suffragiis, quod ostracismum vocabant, decem annorum exsilio multaretur.

His ferme institutis regebantur cives. Ad servos quod attinet, quorum ducenta milia numerabantur, longe meliore conditione utebantur quam Helotes apud Lacedaemonios. Namque manuum mercede vitam haud duriter sustentabant; et tutum eis perfugium adversus dominorum saevitiam in Thesei templum patebat.


LIBER I

[recensere]

AB ANNO ANTE CHRISTVM NATVM D AD ANNVM CCCCXLIX

Caput I

[recensere]

Iones a Dario Persarum rege deficiunt - Sardes urbem expugnant - Histiaeus Milesius atque Aristagoras, defectionis auctores, morte multantur

An. ante Chr. n. 500

Iam inde ex illa tempestate, qua Darius, Hystapsis filius, ex Asia in Europam exercitu traiecto, Scythis bellum intulerat, Graeci, qui Asiam minorem incolerent, ante annos ferme quadraginta a Cyro subacti, de iugo Persarum exeundo cogitaverant. Quum enim Darius pontem fecisset in Istro flumine, qua copias traduceret; eius pontis, dum ipse abesset, custodes reliquit satrapas, quos secum ex Ionia et Aeolide duxerat. In hoc fuerunt tum numero Histiaeus Milesius et Miltiades, quibus illa custodia crederetur. Hic quum crebri nuntii afferrent, male rem gerere Darium, premique ab Scythis, Miltiades hortatus est pontis custodes, ne a fortuna datam occasionem liberandae Graeciae dimitterent. Nam si cum septingentis millibus hominum, quos secum transportaverat, interiisset Darius, non solum Europam fere totam, sed etiam eos, qui Asiam incolerent, Graeci genere, liberos a Persarum futuros dominatione et periculo. Id et facile effici posse; ponte enim rescisso, regem vel hostium ferro, vel inopia paucis diebus interiturum. Ad hoc consilium quum plerique accederent, ne res conficeretur, obstitit Histiaeus Milesius. Sed vehementius Graeci sollicitari angique coeperunt, quum Darius in Asiam reversus, Thraciam, Macedoniam, Lemnum, Imbrum, aliasque insulas imperio suo adiecit.

In hisce rerum asperitatibus, Histiaeus Milesius illatam sibi in susiana regia iniuriam ulturus, per Aristagoram, Milesiorum tyrannum, Ioniae civitates contra Persarum dominationem concitavit, exceptis Sardibus, quas Darius Artapherni fratri tuendas dederat, Lidiae satrapi. Quum Aristagoras frustra auxilium a Cleomene, Spartanorum rege, petiisset, Atheniensibus, Artapherni iratis ob Hippiam benigne exceptum, facile persuadet ut viginti naves Ioniae subsidium mittant, quo Sardes sunt expugnatae. Quum tamen Artaphernes, amissa urbe, arcem retinuisset, mox magnis copiis adiutus, hostes ad Ephesum primo superavit, deinde Ioniae atque Hellesponti urbes, Cyprum aliasque insulas complures in Darii potestatem redegit. Histiaeus autem Milesius atque Aristagoras defectionis poenam crudeli morte dependerunt.

Caput II

[recensere]

Darius cum exercitu Graeciam invadit - Pugna Marathonia - Infelix Miltiadis exitus

An. ante Chr. n. 490

Tam claram de Ionibus victoriam adeptus Darius, hortantibus amicis ut Graecia universa potiretur, classem sexcentarum navium comparavit, eique Datim praefecit et Artaphernem, fratris filium: causam interserens se hostem esse Atheniensibus, quod eorum auxilio Iones Sardes expugnassent, suaque praesidia interfecissent. Illi praefecti regii classe ad Euboeam appulsa, celeriter Eretriam ceperunt, omnesque eius gentis cives abreptos in Asiam ad regem miserunt. Inde ad Atticam accessere, ac suas copias in campum Marathona deduxerunt. Is abest ab oppido circiter millia passuum decem. Hoc tumultu Athenienses tam propinquo tamque magno permoti, auxilium nusquam nisi a Lacedaemoniis, socia tum civitate, petiverunt; cursoremque Lacedaemonem miserunt, ut nuntiaret quam celeri opus esset auxilio. Domi autem creant decem praetores, qui exercitui praeessent; in eis Miltiadem, Aristidem et Themistoclem; inter quos magna fuit contentio, utrum moenibus se defenderent, an obviam irent hostibus, acieque decernerent, non expectato Lacedaemoniorum auxilio. Hi enim profectionem dfferebant, legis religione detenti, qua cautum erat ne spartanus exercitus ante plenilunium urbe egrederetur. Unus Miltiades maxime nitebatur, ut primo quoque tempore castra fierent; id si factum esset, et civibus animum accessurum, quum viderent de eorum virtute non desperari, et hostes eadem re fore tardiores, si animadverterent, auderi adversus se tam exiguis copiis dimicare.

Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit, praeter Plataeensium: ea mille misit milites. Itaque horum adventu decem milia armatorum completa sunt; quae manus mirabili flagrabat pugnandi cupiditate; quo factum est ut plus quam collegae Miltiades valuerit. Eius enim auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt, locoque idoneo castra fecerunt; deinde postero die, sub montis radicibus, acie e regione instructa, nova arte, vi summa proelium commiserunt. Datis, etsi non aequum locum videbat suis, tamen fretus numero copiarum suarum, confligere cupiebat; eoque magis quod priusquam Lacedaemonii subsidio venirent, dimicare utile arbitrabatur. Itaque in aciem peditum centum, equitum decem milia produxit, proeliumque commisit: in quo tantum plus virtute valuerunt Athenienses, ut decemplicem numerum hostium profligarent; adeoque perterruerunt ut Persae non castra, sed naves peterent. Lacedaemoniorum duo milia postridie victoriam Marathonem advenerunt.

In hoc proelio plusquam sex milia hominum Persae amiserunt. Cecidit et Hippias tyrannus atheniensis, auctor et concitor eius belli. Ex Graecis centum tantummodo, duo et nonaginta desiderati sunt. Tanta autem virtus singulorum fuit ut cuius laus prima esset difficile iudicium videretur. Themistoclis adolescentis gloria profecto emicuit, in quo iam tunc indoles futurae imperatoriae dignitatis apparuit. Miltiadi vero, qui hac victoria Athenas totamque Graeciam liberarat, talis honor tributus est, ut in porticu quae Poecile vocatur, quum pugna depingeretur marathonia, in decem praetorum numero prima eius imago poneretur, isque hortaretur milites, proeliumque committeret.

Sed gloria, quam Miltiades hac praesertim victoria erat consecutus, magnaque auctoritas, qua apud omnes gaudebat, illum in suspicionem Atheniensibus adduxerunt; qui, opportunitatem nacti, maluerunt eum innoxium plecti quam se diutius esse in timore. Athenienses videlicet, post proelium marathonium, classem septuaginta navium eidem Miltiadi dederant, ut insulas, quae barbaros adiuverant, bello persequeretur. Quum autem, in Paro insula oppugnanda, adversa usus esset fortuna, atque infectis rebus Athenas magna cum offensione civium suorum rediisset, accusatus est proditionis, quod a rege corruptus a pugna discessisset. Causa cognita, capitis absolutus, pecunia est multatus, eaque lis quinquaginta talentis[9] aestimata est. Hanc pecuniam quod solvere in praesentia non poterat, in vincula publica est coniectus, ibique diem obiit supremum. Hoc primum ingrati animi documentum dederunt Athenienses, quo saepe viros praestantissimos, optime de se meritos, male mulcarunt.

Caput III

[recensere]

Xerxes bellum infert Graeciae - Proelium ad Thermopylas - Leonidas - Pugna ad Salamina - Themistocles - Persarum fuga

An. ante Chr. n. 480

Ad delendam maculam marathonia pugna susceptam, bellum adversus Graecos instaurabat Darius; sed arma parantem mors intercepit. Xerxes filius, hortatu praesertim Mardonii, et precibus Pisistratidarum adductus, post quinquennium Graeciam petiit cum tantis copiis, quantas neque antea, neque postea habuit quisquam. Huius enim classis mille et ducentarum navium longarum fuit, quam duo milia onerariarum sequebantur; terrestres autem exercitus septingentorum millium peditum, equitum quadringentorum millium fuerunt.

Xerxis introitus in Graeciam quam terribilis, tam turpis ac foedus discessus fuit. Nam quum Leonidas, rex Spartanorum, cum quatuor millibus militum angustias Thermopylarum occupasset ne longius barbari progrederentur, contemptu paucitatis, eos pugnam capessere iubet, quorum cognati marathonia pugna interfecti fuerant; qui dum ulcisci suos quaerunt, principium cladis fuere; succedente deinde inutili turba, maior caedes editur. Triduo ibi cum dolore et indignatione Persarum dimicatum. Quarto die cum nuntiatum esset Leonidae, a viginti millibus hostium summum cacumen teneri, tunc hortatur socios recedant et se ad meliora patriae tempora reservent: sibi cum Spartanis fortunam experiendam; plura se patriae quam vitae debere; ceteros ad praesidia Graeciae servandos. Audito regis imperio, discessere ceteri; soli Lacedaemonii remanserunt. Initio enim belli sciscitantibus Delphis oracula responsum fuerat aut regi Spartanorum aut urbi cadendum. Idcirco rex Leonidas, quum in bellum proficisceretur, ita suos firmaverat ut ire se parato ad moriendum animo scirent. Angustias propterea occupaverat, ut cum paucis aut maiore gloria vinceret aut minore damno reipublicae caderet.

Dimissis igitur sociis, hortatur Spartanos, utcumque proeliantibus cadendum esse: caverent ne fortius mansisse quam dimicuisse videantur; neque expectandum ut ab hoste circumirentur, sed, dum nox occasionem daret, securis et laetis superveniendum; nusquam victores honestius quam in castris hostium perituros. Nihil erat difficile iis persuadere, qui mori iam animo destinaverant. Statim arma capiunt; et tercenti viri castra quingentorum millium irrumpunt; statimque regis praetorium petunt, aut cum illo, aut si ipsi oppressi essent, in ipsius potissimum sede morituri. Spartani, posteaquam regem non inveniunt, per omnia castra victores vagantur; caedunt sternuntque omnia, ut sciant, se pugnare non spe victoriae, sed in mortis ultionem. Proelium a principio noctis in maiorem partem diei tractum. Ad postremum non victi, sed vincendo fatigati, inter stratorum hostium catervas occiderunt.

Dum Leonidas cum tercentis militibus ad Thermopylarum angustias sese pro patria devoveret, classis communis Graeciae tercentarum navium, in qua ducentae erant Atheniensium, primum ad Artemisium, inter Euboeam continentemque terram, cum classiariis regis conflixit[10]; angustias enim Themistocles quaerebat, ne multitudine circumiretur. Hinc etsi pari proelio discesserant, tamen Graeci eodem loco non sunt ausi manere, ne, si pars navium adversariorum Euboeam superasset, ancipiti premerentur periculo. Quo factum est ut ab Artemisio discederent, et exadversum Athenas, apud Salamina, classem suam constituerent.

At Xerxes, Thermopylis expugnatis, experiri maris fortunam statuit, et protinus accessit Athenas, quas hominibus vacuas invenit. Namque Athenienses, post pugnam marathoniam, praemonente Themistocle victoriam illam de Persis non finem, sed causam belli fore, centum naves aedificaverant ea pecunia quae quotannis ex metallis redibat. Adventante autem Xerxe, quum Delphos misissent consultum quidnam facerent de rebus suis, deliberantibus Pythia respondit ut moenibus ligneis se munirent. Id responsum quo valeret, quum intelligeret nemo, Themistocles persuasit consilium esse Apollinis ut in nave se suaque conferrent; eum enim a Deo significari murum ligneum. Tali consilio probato, addunt ad superiores totidem naves triremes; suaque omnia, quae moveri poterant, partim Salamina, partim Troezena asportant; arcem sacerdotibus paucisque maioribus natu ac sacra procuranda tradunt, reliquum oppidum relinquunt.

Quum igitur ferro in cives non posset, in Athenarum aedificia igne grassatur Xerxes. Huius incendii fama perterriti sunt praesertim classiarii thenienses, qui, uti supra memoravimus, angustias salaminii freti occupaverant. Quumque, deserto bello, ad sua tuenda dilabi vellent, Themistocles unus restitit, et universos esse pares aiebat, dispersos testabatur perituros. Idque Eurybiadi, regi Lacedaemoniorum, qui tum summae imperii praeerat, fore affirmabat. Quem, quum minus quam vellet, moveret, noctu de servis suis quem habuit fidelissimum ad Xerxem misit, ut ei nuntiaret suis verbis adversarios eius in fuga esse: qui si discessissent, maiore cum labore et longinquiore tempore bellum confecturum, quum singulos consectari cogeretur; quos si statim aggrederetur, brevi universos oppressurum. Hoc eo valebat, ut ingratiis ad depugnandum omnes cogerentur. Hac re audita, Barbarus nihil doli subesse credens, alienissimo sibi loco, contra opportunissimo hostibus, adeo angusto mari conflixit ut eius multitudo navium explicari non potuerit; quarum aliae captae, aliae mersae; pars etiam non minus saevitiam regis, quam hostem timentes, domum dilabuntur.

Hic etsi male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copiarum, ut etiam cum his opprimere posset hostes. Interim ab eodem gradu depulsus est. Nam Themistocles veritus, ne bellare perseveraret, certiorem eum fecit, id agi, ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat, dissolveretur, ac reditu in Asiam excluderetur; idque ei persuasit. Itaque qua sex mensibus iter fecerat, eadem minus triginta diebus in Asiam reversus est, seque a Themistocle non superatum, sed conservatum iudicavit. Sic unius viri prudentia Graecia liberata est, Europaeque succubuit Asia. Haec altera victoria, quae cum marathonio possit comparari tropaeo. Nam pari modo apud Salamina, parvo numero navium, maxima post hominum memoriam classis est devicta. Hac clade perculsus Xerxes in regnum abit, relicto in Thessalia Mardonio genero cum trecentis millibus armatorum, lectis ex omnibus copiis; qua manu Peloponnesum se perdomiturum sperabat.

Caput IV

[recensere]

Mardonius frustra Athenienses in Xerxis amicitiam sollicitat - Proelium ad Plataeas - Pugna navalis ad Mycalen montem - Moenia Athenarum - Pausanias - Themistocles

An. ante Chr. n. 479

Appetente vere, Mardonius Thessalia egressus est cum tercentis millibus barbarorum, quibus quinquaginta fere millia subinde accesserunt graecorum auxiliarium. Olyntho in Thracia expugnata, Athenienses per Alexandrum Macedonum regem in spem pacis amicitiamque Xerxis sollicitat, spondens, fore ut incensa illorum urbs etiam in maius restitueretur. Posteaquam nullo pretio libertatem videt his venalem, incensis quae aedificare coeperant, copias in Boeotiam apud Plataeas transfert. Eo et Graecorum exercitus secutus est, qui centum et decem millium fuit. Universis summa auctoritate praeerat Pausanias; octo Atheniensium millibus imperabat Aristides, Lysimachi filius, cuius iustitia praesertim factum erat ut omnes fere civitates Graeciae ad Atheniensium societatem se applicarent. Ibi atrox proelium commissum est, quod Graeciae libertatem asseruit. Postquam dux ipse Mardonius, cum strenuissimo quoque, pugnans cecidisset, Graeci multitudinem barbarorum adgressi, qui in munita castra confugerant, eos ad internecionem trucidarunt, ut vix tria millia superfuerint, praeter quadraginta millia qui ante pugnam, Artabazo duce, fuga salutem petiverant.

Eodem forte die quo Nardonii copiae apud Plataeas deletae sunt, etiam navali proelio in Asia ad Mycalen montem adversus Persas dimicatum est. Horum classis quadringentarum numero navium a Graecis capta atque incensa est. Terrestri simul navalique clade barbarorum opes adeo fuerunt accisae ut spem Graeciae subigendae abiecisse viderentur. Confecto bello, quum de praemiis civitatum ageretur, omnium iudicio, Atheniensium virtus ceteris praelata. Inter duces quoque Themistocles, civitatum testimonio princeps iudicatus, gloriam patriae suae amplificavit.

Itaque Athenienses aucti et praemiis belli et gloria, urbem ex integro condere moliuntur. Quum autem triplicem Piraei portum Themistoclis consilio moenibus circumdedissent, suspecti esse Lacedaemoniis coeperunt, recte reputantibus, quibus ruina urbis tantum incrementi dedisset, quantum sit datura munita civitas. Mittunt ergo Athenas legatos, qui monerent, ne munimenta hostibus et receptacula futuri belli exstruant. Themistocles ut vidit spei urbis invideri, non existimans inconsulte agendum, respondit ea de re legatos Lacedaemonem ituros. Sic demissis Spartanis, hortatus suos opus maturent. Dein ipse, tempore interiecto, in legationem proficiscitur: et nunc in itinere infirmitate simulata, nunc tarditatem collegarum accusans, sine quibus agi nihil iure possit, diem de die proferendo, spatium consummando operi quaerebat; quum interim nuntiatum Spartanis opus Athenis maturari, propter quod denuo legatos mittunt ad inspiciendam rem. Tum Themistocles per servum magistratibus scribit Atheniensium, legatos spartanos vinciant obsidesque teneant ne in se gravius consulatur. Postquam vero audivit, non multum superesse munitionis, ad magistratum senatumque Lacedaemoniorum adiit, et apud eos liberrime professus est Athenienses suo consilio urbem muris sepsisse, quo facilius se ab hoste possent defendere; Lacedaemonios autem male et iniuste facere, qui id potius intuerentur, quod ipsorum dominationi, quam quod universae Graeciae utile esset. Quare, si suos legatos recipere vellent, se remitterent, aliter illos numquam in patriam essent recepturi. Sic dimissus, veluti triumphatis Spartanis, a civibus excipitur.

Interim Graeci Pausaniam cum classe communi Cyprum atque Hellespontum miserunt, ut ex his regionibus barbarorum praesidia depelleret. Secunda fortuna in ea re usus, elatius se gerere coepit, maioresque res appetere. Nam quum, Byzantio expugnato, cepisset complures Xerxis propinquos, hos clam regi remisit, petens ut filiam sibi nuptum daret. Id si fecisset, et Spartam et Graeciam sub Persarum potestatem se redacturum pollicetur. Rex confestim cum epistola Artabazum ad Pausaniam mittit, in qua eum collaudat et petit, ne cui rei parcat ad ea perficienda, quae pollicetur; id si fecerit, nullius rei a se repulsam laturum. Huius Pausanias voluntate cognita, alacrior ad rem gerendam factus, in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum. Domum revocatus, accusatus capitis, absolvitur; multatur tamen pecunia. Quam ob rem ad classem remissus non est.

At ille post non multo sua sponte ad exercitum rediit, et ibi dementi ratione cogitata perfecit. Tunc Lacedaemonii legatos ad eum cum scytala miserunt, in qua erat scriptum, nisi domum reverteretur, se capitis eum damnaturos. Spartam ut rediit, ab ephoris in vincula publica coniectus est. Hinc tamen se expedivit, etiamsi opinio maneret eum cum rege habere societatem, atque Helotes spe libertatis sollicitasse. Quum enim harum rerum nullum esset apertum crimen, quo argui posset, ephori non putabant de tali tamque claro viro suspicionibus oportere iudicari. Quum tandem se ipse indicasset, ephori eum comprehendi iusserunt. Pausanias, re cognita, in aedem Minervae confugit. Hinc ne exire posset, statim ephori valvas eius aedis obstruxerunt, tectumque sunt demoliti, quo facilius sub dio interiret. Sic Pausanias magnam belli gloriam turpi morte maculavit. Quum enim semianimis de templo elatus esset, confestim animam efflavit.

Post Pausaniae mortem Lacedaemonii, ob Athenarum moenia Themistocli irati, legatos Athenas miserunt, qui eum accusarent, quod, haud aliter ac Pausanias, societatem cum rege Persarum ad Graeciam opprimendam fecisset. Hoc crimine absens proditionis damnatur. Id ut audivit, quod non satis tutum se alibi videret, ad Artaxerxem, Persarum regem, venit, qui paullo ante Xerxi patri successerat. Regi pollicitus est, si suis uti consiliis vellet, fore ut universam Graeciam bello opprimeret. Ab Artaxerxe, qui talem virum sibi conciliare cupiebat, magnis muneribus donatus, in Asiam rediit, domiciliumque Magnesiae sibi constituit. Namque hanc urbem ei rex donarat, ex qua quinquaginta ei talenta quotannis redibant.

Caput V

[recensere]

Cimon - Bellum Messeniacum - Finis bellorum medicorum

An. ante Chr. n. 469

Dum Themistocles, civium suorum invidia, patria careret, Graeci, suffragante praesertim Aristide, ducem constituunt Cimonem atheniensem, filium Miltiadis, cuius futuram magnitudinem pietatis documenta prodiderunt. Quum enim pater eius litem aestimatam populo solvere non posset, ob eamque causam in carcere decessisset, translatis in se vinculis, pretio sibi comparavit sepeliendi patris potestatem. Neque in bello iudicium deligentium fefellit. Namque primum imperator apud Strymona flumen magnas copias Thracum fugavit, Amphipolim oppidum constituit, eoque decem millia Atheniensium in coloniam misit. Idem iterum apud Mycalen, Cypriorum et Phoenicum ducentarum navium classem devictam cepit; eodemque die pari fortuna in terra usus est. Namque hostium navibus captis, statim ex classe copias suas eduxit, atque uno concursu maximam barbarorum vim prostravit.

Hac victoria magna praeda potitus, quum domum reverteretur, quod iam nonnullae insulae, propter acerbitatem imperii, defecerant, bene animatas confirmavit, alienatas ad officium redire coegit. Scyrum, quam eo tempore Dolopes incolebant, quod contumacius se gesserant, vacuefecit, sessores veteres urbe insulaque eiecit, agros civibus divisit. Thasios opulentia fretos suo adventu fregit. His ex manubiis arx Athenarum, qua ad meridiem vergit, est ornata.

Rebus tam prospere gestis, tantaque opum accessione, timor Lacedaemoniis est iniectus, ne Athenienses vim suam in reliquas Graeciae civitates exercerent. Quare duo potentissimi Graeciae populi, institutis Soloni et Lycurgi legibus pares, ex aemulatione virium in bellum ruebant. Et iam inde ex quo Cimon Thasios oppugnabat, horum rogatu Spartiates impressionem in Atticam fecissent, nisi Taygeti montis magna pars terraemotu abrupta corruisset Spartamque oppressisset. Tantae cladis opportunitate usi Helotes et Messenii iugum exuerunt, atque Ithomen confugientes, Lacedaemoniis magno impetu locum oppugnantibus, per decem annos fortissime restiterunt. In iis rerum adiunctis, Lacedaemonii auxilium petere ab Atheniensibus sunt coacti. Quorum fidem cum suspectam haberent, mox supervacaneos simulantes, a bello eosdem dimiserunt. Hanc rem Athenienses graviter ferentes, pecuniam, quam in stipendium persici belli universa Graecia contulerat, Delo Athenas transferunt, et foedus cum Argivis faciunt, Lacedaemoni inimicis. Tunc enimvero principes popularis factionis oblatam sibi occasionem non praetermiserunt calumniandi Cimonis, qui paullo ante censuerat auxilium Lacedaemoniis non esse denegandum adversus Messenios; quique idcirco decem annorum exilio multatus est.

Cimonis in exsilium exigendi praecipuus auctor fuerat Pericles, Xanthippi filius, qui ambitionis studio populi partes fovebat. Cuius facti mox ipsum poenituit. Quum enim Lacedaemonii bellum Atheniensibus indixissent, et confestim notae Cimonis virtutis desiderium esset consecutum, post annum quintum quam expulsus erat, adnitente potissimum Pericle, revocatus est. Ille quod hospitio Lacedaemoniorum utebatur, satius existimans contendere Lacedaemonem, sua sponte est profectus, pacemque inter duas potentissimas civitates conciliavit. Post neque ita multo, Cyprum cum ducentis navibus imperator missus, maiorem eius insulae partem devicit. Quum autem in eo esset, ut gloriosam Graeciae civitatibus pacem cum rege Persarum componeret, in morbum implicitus, in oppido Citio est mortuus.

In has vero conditiones pax convenit, ut graecae omnes coloniae asiaticae liberae atque immunes essent; classis persica a litore occidentali triduum semper abesset; Persarum navigia Aegaeo mari et Mediterraneo intercluderentur; Athenienses Cypro insula abirent, neque in posterum regis fines uspiam vexarent.

Sic postquam annos quinquaginta cum potentissimo omnium imperio armis decertassent, Athenienses, singulari Miltiadis, Themistoclis, Aristidis et Cimonis virtute Persas ex Europa tandem expulerunt.

LIBER II

[recensere]

AB ANNO ANTE CHRISTVM NATVM CCCCL AD ANNVM CCCCIV

Caput I

[recensere]

Pericles - Initium belli peloponnesiaci

An. ante Chr. n. 450

Post bella medica, ad summam amplitudinem maxima cum gloria pervenerant Athenae, ut universae ferme Graeciae principatum obtinerent. Quum autem hac tempestate atheniensem rempublicam arbitratu suo diutissime rexerit Pericles, iuvabit de tanto viro pauca dicere, qui ob praeclaras virtutes cognomento olympius est appellatus.

Hic, tum paterno tum materno genere, clarissimis maioribus erat prognatus. Praeceptorem habuit Anaxagoram, clazomenium philosophum, a quo intelligens iudicium hausit, ornatam et magnificam orationem, qua ab Aristophane[11] poeta in concionibus fulgurare et tonare dictus est, postremo illam gravitatem et dignitatem, quam in omnibus rerum adiunctis praeseferre consueverat, quaeque Atheniensium admirationem illi conciliavit.

Iam inde ab anno quadringentesimo, nono et sexagesimo ante Christum natum Pericles, quod Cimoni obtrectaret, princeps factionis popularis habebatur. Exinde nihil praetermisit, quo populi gratiam aucuperetur, et viam sibi muniret ad evertendos optimates; neque prius quievit, quam, mortuo Cimone et pulso Athenis Thucydide milesio, unus in civitate omnia posset. Quem quidem principatum diu tenuit eloquentia, nominis auctoritate et spectata praesertim abstinentia, qua factum est ut, annos quadraginta in reipublicae administratione versatus, rem familiarem a patre relictam ne minimum quidem augeret. Neque solum civilibus, sed militaribus etiam artibus eluxit Pericles. Namque Samum post diuturnam obsidionem cepit; postea civibus persuasit, ut Corcyrae faverent, quae a Corinthiis defecerat, causam interponens, illius insulae classem, mari plurimum pollentem, mox Athenis usui futuram. Ubi vero Thebani Plataeis occupatis, Athenarum sociis, bellum peloponnesiacum inchoarunt, Pericles Athenienses hortari non destitit, ut omnia bello opportuna pararent, sese urbis moenibus clauderent, sociorum animos firmarent, classem instruerent, in qua civitatis salus potissimum nitebatur. Haud ita multo post Lacedaemoniorum exercitus Atticae fines ingressus, ad Acharnas castra posuit. Hic vero Pericles ab effusa praedandi licentia hostem non cohibuit, ne forte Athenienses, re male gesta, de summa imperii periclitarentur; satisque habuit centum naves ad vastandam Peloponnesi oram mittere, intereadum ipse Megaridem horrendum in modum depopularetur.

Cessante per hiemem bello, Athenienses civibus de more parentarunt, qui pugnantes pro patria cecidissent. Pericles vero laudationem habuit[12], qua Athenarum opes atque instituta magnificis verbis est prosecutus. Ineunte vere, Peloponnesii cum sociis in Atticam populabundi rursus invaserunt. Paullo post in agros urbemque gravissima pestilentia incidit, quae ex Aethiopiae regionibus orta, Aegyptum, Lybiam et Persarum regnum vastaverat.

In tanta rerum difficultate constantiam, prudentiam et perseverantiam retinuit Pericles. Haud aliter atque anno superiore, obstitit, quominus pugnandi copia hostibus fieret, ne summam rerum temere in non necessariam aleam daret. Cum classe paratissima adversus Penoloponnesum est profectus. Sed quum mortifera lues classem corripuisset, dum Epidaurum obsideret, inde, irrito incepto, ei fuit abscedendum. Interea mala, quibus Athenae afflictabantur, fecerant, ut civium studia in Periclem defervescerent. Invidiose illum criminabantur, quod pacis dissolvendae auctor fuisset, omnesque belli calamitates in eum transferebant. Legatos etiam de pace Lacedaemonem miserunt. Sed quum res ad pactionem non venisset, in populi odium offensionemque magis et magis Pericles incurrit. Itaque imperio spoliatus et ingenti pecunia multatus est.

Neque ingrato civium animo, neque propinquis et amicis pestilitate absumtis, ingemuit Pericles. Sed illius virtutem atque animi firmitatem prostravit filii mors, qui unus ei reliquus erat. Quum enim ad cadaver, coronam impositurus, accessisset, tanto dolore est affectus, ut multas cum singultu lacrimas effunderet. Luctuosum illud inconstantis fortunae spectaculum, quae talem virum ex beato miserum fecisset, atheniensem populum movit; qui reputans, quanto ceteris ducibus antistaret Pericles, civem tam bene de republica meritum, paullo postquam damnatione in illum saevierat, ad rerum gubernacula revocavit, copiisque iterum praefecit. Sed pauco interiecto tempore, grassanti morbo tentatus, delatum civitatis principatum pariter ac vitam amisit. Tunc enimvero patuit quantus vir Atheniensibus fuisset ereptus; et qui Periclis vivi potentiam aversarentur, mortuum laudibus ornare, atque insigne reipublicae praesidium appellare non dubitarunt.

Caput II

[recensere]

Bellum peloponnesiacum - Cleon - Nicias - Induciae quinquaginta annorum - Alcibiades - Atheniensium expeditio in Siciliam

An. ante Chr. n. 429

Post Periclis mortem Cleon, qui populi rebus studebat, et Nicias optimatum fautor, de principatu in urbe Athenis decertarunt. Victor ex certamine discessit Cleon, qui, de publico largiendo, multitudinis gratiam captaverat. Interea, exardescente bello peloponnesiaco, septem annorum spatio numquam cessatum est, quin Athenienses et Lacedaemonii, aut terra aut mari, varia proeliorum fortuna invicem se trucidarent. Quod quidem bellum acrius gestum est, postquam Brasidas, Lacedaemoniorum dux, ratus futurum ut Atheniensium opes facile concuteret, si illorum coloniis potiretur, in Thraciae et Macedoniae oram cum navibus adveniens, Amphipolin urbem per vim expugnaverat. Hoc nuntio accepto, Athenienses Cleonem cum classe illuc miserunt, et sub ipsis urbis moenibus tam pertinaciter pugnatum est, ut Cleon in proelio caderet, Brasidas autem victor haud ita multo post ex vulneribus interiret.

Nicias, adversario et obtrectatore suo liberatus, Atheniensibus tot malis fessis persuasit ut pacem in annos quinquaginta facerent, quam nisi sex annis non servarunt. Namque inducias proprio nomine pactas, ex sociorum persona ruperunt, adnitente praesertim Alcibiade, qui, summo genere natus, disertus, consilii plenus, laboriosus, liberalis, affabilis et temporibus callidissime inserviens, maximam sibi ad populum auctoritatem conciliaverat. Huius igitur consilio Athenienses bellum Syracusanis indixerunt, ad quod gerendum ipse dux delectus est. Duo praeterea collegae dati, Nicias et Lamachus. Id quum appararetur, priusquam classis centum quatuor et triginta navium exiret, accidit ut una nocte omnes Hermae, qui erant Athenis, deiicerentur. Quod cum appareret non sine magna multorum consensione esse factum, magnus multitudini timor est iniectus, ne qua repentina vis in civitate existeret, quae libertatem opprimeret populi. Hoc autem maxime convenire in Alcibiadem videbatur, quod et potentior et maior quam privatus existimaretur. Aspergebatur etiam infamia, quod sacra initiorum Cereris evulgasset, quae silentio premi solebant. Hoc crimine in concione ab inimicis accusabatur. Qui tamen quiescendo in praesenti, quia noceri non posse intelligebant, et illud tempus exspectandum decreverunt, quo exisset, ut sic absentem aggrederentur; itaque fecerunt. Dum Alcibiades in Sicilia bellum cupidius quam felicius gerit, ei nuncius a magistratu missus est, ut domum ad causam dicendam rediret. Qui, sive conscientiam, sive indignationem rei non ferens, parere noluit. Itaque Thurios in Italiam contendit, unde primum Elidem, deinde Thebas venit. Postquam vero se capitis damnatum, bonis publicatis, audivit, Lacedaemonem demigravit, ibique Lacedaemonios impellit ut Deceliam in Attica muniant, et Syracusanis auxilium ferant. Ex eius sententia mittitur Gylippus, qui auxiliis partim in Graecia, partim in Sicilia contractis, loca bello opportuna occupat. Duobus deinde proeliis victus, congressus tertio, occiso Lamacho, et hostes in fugam compulit, et Syracusanos obsidione liberavit. Interae Athenienses, in locum amissi ducis, Demosthenem et Eurymedonta cum supplemento copiarum mittunt; Peloponnesii quoque, communi civitatum decreto, ingentia Syracusanis auxilia misere, et quasi Graeciae bellum in Siciliam translatum esset, ex utraque parte summis viribus dimicabatur. Prima congressione navalis certaminis Athenienses vincuntur. Super haec mala, quum etiam terrestri proelio victi essent, Demosthenes censebat ut abirent Sicilia. Nicias, seu pudore male actae rei, seu metu destitutae spei civium, seu demum impellente fato, manere contendit. Reparatur igitur navale bellum. Sed inscitia ducum, qui clausi maris angustiis Syracusanos aggressi fuerant, facile vincuntur. Eurymedon dux, in prima acie fortissime dimicans, primus cadit; triginta naves, quibus praefuerat, incenduntur. Centum et triginta naves, a Demosthene et Nicia relictas, Gylippus invasit; ipsos deinde insequitur; fugientes capit, partim caedit. Demosthenes, amisso exercitu, a captivitate morte voluntaria se vindicat; Nicias autem, frustra Demosthenis exemplo admonitus ut sibi consuleret, cladem suorum auxit dedecore captivitatis.

Caput III

[recensere]

Bellum peloponnesiacum - Darius, Persarum rex - Alcibiades populiscito in patriam restituitur - Exsul iterum - Lacedaemoniorum victoria apud Aegos flumen - Lysander Athenas occupat

An. ante Chr. n. 411

Ad tantae cladis nuncium, universa Graecia, veluti ad exstinguendum commune incendium, concurrit; tantum odium Athenienses, immoderati imperii crudelitate, contraxerant. Darius quoque rex Persarum, memor paterni avitique in Athenas odii, facta cum Lacedaemoniis societate per Tissaphernem, praefectum Lydiae, omnem belli sumtum pollicetur. Et erat hic quidem titulus cum Graecis coeundi: re autem vera timebat, ne victis Atheniensibus, ad se Lacedaemonii arma transferrent. Quis igitur miretur, tam florentes Atheniensium opes ruisse, quum ad opprimendam hanc urbem totius Orientis vires concurrerent? Non tamen inerti neque incruento cecidere bello: sed proeliati ad ultimum, victores etiam interdum, consumti magis fortunae varietate, quam victi sunt. Principio belli ab his etiam socii desciverant, uti fit: quo se fortuna, eodem etiam favor hominum inclinat.

Alcibiades quoque motum adversus patriam bellum non gregarii militis opera, sed imperatoriis virtutibus adiuvat. Quippe, acceptis quinque navibus, in Asiam contendit, et tributarias Atheniensium civitates auctoritate nominis sui ad defectionem compellit. Sciebant enim domi clarum, neque exsilio videbant factum minorem; nec tam ablatum Atheniensibus ducem, quam Lacedaemoniis traditum; partaque cum amissis imperia pensabat. Neque tamen Lacedaemonii his rebus tam amici Alcibiadi sunt facti, quam timore ab eo abalienati. Nam, cum acerrimi viri praestantem prudentiam in omnibus rebus cognoscerent, pertimuerunt, ne caritate patriae ductus, aliquanto ab ipsis descisceret, et cum suis in gratiam rediret. Itaque tempus eius interficiendi quaerere instituerunt. Id Alcibiadi diutius celari non potuit: erat enim ea sagacitatate, ut decipi non posset; praesertim cum animum attendisset ad cavendum. Itaque ad Tissaphernem, praefectum regis Darii, se contulit; cui se celeriter officii comitate et obsequendi gratia insinuavit. Namque erat aetatis flore et forma, quae venerationem conciliaret, nec minus eloquentia insignis. Persuadet igitur Tissapherni, ne tam enixe auxiliis Lacedaemonios iuvet, ut Athenienses penitus evertant; eatenus bellum sustinendum, ne inopia deseratur; domesticis bellis Graeciam obterendam, ne ad externa animum adiungat; expugnandasque vires partium, et inferiores auxilio levandos; dissentientibus autem Graecis, regem Persarum arbitrum pacis ac belli fore. Alcibiadis consilio paruit Tissaphernes. Itaque commeatus maligne praebere; classem regiam non totam mittere, ne aut victoriam totam daret, aut deponendi belli necessitatem imponeret.

Interea Alcibiades hanc operam apud cives suos ostentabat: ad quem, quum legati Atheniensium venissent, pollicetur his amicitiam regis, si respublica a populo translata ad senatum foret; sperans futurum ut, aut concordante civitate dux belli ab omnibus legeretur, aut discordia inter ordines facta ab altera parte in auxilium vocaretur. Sed Atheniensibus, imminente periculo belli, maior salutis, quam dignitatis cura fuit. Itaque, permittente populo, imperium ad senatum transfertur. Qui quum, insita genti superbia, crudeliter in plebem consuleret, singulis impotentiam tyrannidis sibi vindicantibus, ab exercitu Alcibiades exsul revocatur, parique absens imperio praeficitur simul cum Thrasybulo et Theramene.

Horum in imperio tanta commutatio rerum facta est, ut Lacedaemonii, qui paullo ante victores viguerant, perterriti pacem peterent. Victi enim erant quinque proeliis terrestribus, tribus navalibus; in quibus ducentas naves triremes amiserant, quae captae in hostium venerant potestatem. Alcibiades simul cum collegis receperat Ioniam, Hellespontum, multas praeterea urbes graecas, quae in ora sitae sunt Asiae, quarum expugnarant complures; in his Byzantium. Neque minus multos consilio ad amicitiam adiunxerant, quod in captos clementia fuerant usi. Inde praeda onusti, locupletato exercitu, maximis rebus gestis, Athenas venerant.

His quum obviam universa civitas in Piraeum descendisset, tanta fuit omnium exspectatio visendi Alcibiadis, ut ad eius triremem vulgus conflueret, perinde ac si solus advenisset. Sic enim populo erat persuasum, et adversas superiores, et praesentes secundas res accidisse eius opera. Itaque et Siciliae amissum, et Lacedaemoniorum victorias culpae suae tribuebant, quod talem virum e civitate expulissent. Neque id sine causa arbitrari videbantur; nam postquam exercitui praeesse coeperat, neque terra neque mari hostes pares esse potuerant. Hic ut navi egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus eisdem rebus praefuerant, simulque venerant in Piraeum, tamen illum omnes prosequebantur; et, quod numquam antea usuvenerat, nisi Olympiae victoribus, coronis aureis aeneisque vulgo donabatur. Ille lacrimans talem benevolentiam civium suorum accipiebat, reminescens pristini temporis acerbitatem. Postquam Astu venit, concione advocata, sic verba fecit, ut nemo tam ferus fuerit, quin eius casum lacrimarit, inimicumque his se ostenderit, quorum opera patria pulsus fuerat; proinde ac si alius populus, non ille ipse, qui tunc flebat, eum sacrilegii damnasset. Restituta ergo huic sunt publice bona; iidemque illi Eumolpidae sacerdotes rursus resecrare sunt coacti, qui eum devoverant; pilaeque illae, in quibus devotio fuerat scripta, in mare precipitatae.

Dum haec aguntur, Lysander classi belloque praeficitur; et in locum Tissaphernis Darius, rex Persarum, Cyrum filium Ioniae Lydiaeque praeposuit, qui Lacedaemonios auxiliis opibusque ad spem fortunae prioris erexit. Aucti igitur viribus, Alcibiadem cum centum navibus in Asiam profectum, dum agros securius populatur, et praedae dulcedine sine insidiarum metu sparsos milites habet, repentino adventu oppressere; tantaque caedes palantium fuit, ut plus vulneris eo proelio Athenienses acciperent, quam superioribus dederant. Quo factum est ut Athenienses alium in Alcibiadis locum substituerent; arbitrati, victos se non fortuna belli, sed fraude imperatoris, apud quem plus prior offensa valuisset, quam recentia beneficia. Alcibiades veritus multitudinis impetum denuo in voluntarium exsilium proficiscitur.

Neque tamen a caritate patriae potuit recedere. Nam quum apud Aegos flumen Philocles, praetor Atheniensium, classem constituisset suam, neque longe abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, Alcibiades ad exercitum venit Atheniensium, ibique, praesente vulgo, agere coepit: si vellent, se coacturum Lysandrum aut dimicare aut pacem petere; Lacedaemonios eo nolle confligere classe, quod pedestribus copiis plusquam navibus valerent; sibi autem facile esse Seuthen, regem Thracum, deducere, ut eos terra depelleret; quo facto necessario aut classe conflicturos aut bellum composituros. Id etsi vere dictum Philocles animadvertebat, tamen postulata facere noluit. Ab hoc discedens Alcibiades: quoniam, inquit, victoriae patriae repugnas, illud moneo, iuxta hostes castra habeas nautica. Periculum est enim, ne immodestia militum nostrorum occasio detur Lysandro nostri opprimendi exercitus. Neque ea res illum fefellit. Nam Lysander, quum per speculatores comperisset, vulgum Atheniensium in terram praedatum exisse, navesque pene inanes relictas, tempus rei gerendae non dimisit, atque, impetu facto, tantam hostium stragem edidit, ut bello finem imponeret, quod sexto iam et vicesimo anno in Peloponnesios gerebatur; Atheniensium vero non imperium modo, verum etiam nomen deletum videretur.

Quae cum Athenis nuntiata essent, omnes, relictis domibus, per urbem discurrere pavidi; alius alium sciscitari; auctorem nuntii require re. Alii aut fratres aut filios aut parentes deflent, cognatos alii, alii amicos cognatis cariores, et cum privatis casibus querelam publicam miscent. Sic defletae ac prope perditae urbi hostes superveniunt, et, obsidione circumdata, obsessos fame urgent. Sciebant enim, neque ex advectis copiis multum superesse, et ne novae advehi possent, providerant. Quibus malis Athenienses fracti, post longam famem et adsidua suorum funera, pacem petivere; quae an dari deberet, diu inter Spartanos sociosque deliberatum. Quum multi delendum Atheniensium nomen, urbemque incendio consumendam censerent, negarunt Spartani se ex duobus Graeciae oculis alterum eruturos; pacem polliciti, si demissa Piraeum versus muri brachia deiicerent, navesque, quae reliquae forent, traderent; resque publica ex semetipsis triginta rectores acciperet. In has leges traditam sibi urbem Lacedaemonii formandam Lysandro tradiderunt.

LIBER III

[recensere]

AB ANNO ANTE CHRISTVM NATVM CCCCIV AD ANNVM CCCLV

Caput I

[recensere]

Triginta tyranni Athenis impositi - Alcibiades et Theramenes interficiuntur - Thrasybulus XXX tyrannos evertit atque Athenas liberat - Darii mors - Cyri expeditio - Ανάβασις X millium Graecorum

An.ante Chr.n.404

Mutato Athenarum statu, etiam civium conditio mutatur. Triginta rectores reipublicae constituuntur, qui fiunt tyranni: quippe a principio tria millia sibi satellitum statuunt, quantum ex tot cladibus prope nec civium superfuerat, et quasi parvus hic ad continendam civitatem exercitus esset, septingentos milites a victoribus accipiunt. Caedem deinde civium ab Alcibiade auspicantur, ne iterum rempublicam sub obtentu libertatis invaderet. Quem quum profectum ad Artaxerxem, Persarum regem, comperissent, Sysamithrem et Bagoam citato itinere miserunt, qui eum interciperent. Illi, quum eum ferro aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt circa eam casam, in qua quiescebat, eumque vivum in cubiculo cremarunt.

Liberati hoc ultoris metu tyranni miseras urbis reliquias caedibus et rapinis exhauriunt. Quod quum displicere uni ex numero suo Therameni didicissent, ipsum quoque ad terrorem omnium interficiunt. Fit igitur ex urbe passim omnium fuga, repleturque Graecia Atheniensium exsulibus. Quod etiam ipsum auxilium quum miseris eriperetur (nam Lacedaemoniorum edicto civitates recipere exsules prohibebantur), omnes se Megaram et Thebas potissimum contulere. Ibi non solum tutum exsilium egerunt, verum etiam spem recuperandae patriae receperunt.

Erat inter exsules Thrasybulus, vir strenuus et domi nobilis, qui audendum aliquid pro patria et pro salute communi etiam cum periculo ratus, collectis exsulibus, Phylen occupat, quod est castellum in Attica munitissimum. Nec deerat quarundam civitatum, tam crudeles casus miserantium, favor. Itaque Ismenias, Thebanorum princeps, etsi publicis non poterat, privatis tamen viribus adiuvabat; et Lysias, syracusanus orator, exsul tunc, quingentos milites, stipendio suo instructos, in auxilium patriae communis misit. Fit igitur asperum proelium. Sed quum hinc pro patria summis viribus, inde pro alia dominatione securius pugnaretur, tyranni vincuntur; victi in urbem refugiunt, quam exhaustam caedibus, etiam armis spoliant. Omnes Athenienses, proditionis suspectos, demigrare ex urbe iubent, et in brachiis muri, quae diruta fuerant, habitare. Post haec, quum auxilia a Lacedaemoniis petiissent, de integro bellum instaurant, in quo Critias et Hippomachus, tyrannorum saevissimi, cadunt.

Hic Thrasybulus non minus prudentia est usus, quam fortitudine. Nam cedentes violari vetuit, cives enim civibus parcere aequum censebat. Tyranni victi emigrare Eleusinam iubentur, substitutis decem, qui remplublicam regerent. Dum haec geruntur, nuntius affertur Lacedaemoniis, denuo Athenienses in bellum exarsisse, ad quod opprimendum rex Pausanias mittitur. Hic, inter Thrasybulum et eos qui urbem tenebant, fecit pacem his conditionibus: nequi, praeter triginta tyrannos et decem, qui postea praetores creati superioris more crudelitatis erant usi, afficerentur exsilio, neve bona publicarentur; reipublicae procuratio populo redderetur. Nequa vero dissensio ex anteactis nasceretur, omnes iureiurando obstringuntur, discordiarum oblivionem (αµυηστɩ́α) fore.

Per idem ferme tempus Darius, rex Persarum, moritur, Artaxerxe et Cyro filiis relictis. Regnum Artaxerxi, Cyro civitates, quarum praefectus erat, testamento legavit. Sed Cyro iudicium patris iniuria videbatur.

Itaque occulte adversus fratrem bellum parabat. Quod quum nuntiatum Artaxerxi esset, arcessitum ad se fratrem, et innocentiam dissimulatione belli simulantem compedibus aureis vinxit; interfecissetque, ni mater prohibuisset. Dimissus igitur Cyrus iam non occulte bellum, sed palam, nec per dissimulationem, sed aperte parare coepit; auxilia undique contrahit. Lacedaemonii memores, atheniensi bello enixe se eius opera adiutos, velut ignorantes, contra quem bellum pararetur, decernunt auxilia Cyro mettenda, ubi res eius exegisset; quaerentes apud Cyrum gratiam, et apud Artaxerxem, si vicisset, veniae latrocinia, quum nihil adversus eum aperte decrevissent. Sed quum in bello fortuna utrumque fratrem pugnae obtulisset, prior Artaxerxes a fratre vulneratur; quem quum equi fuga periculo subtraxisset, Cyrus a cohorte regia oppressus interficitur. In eo proelio decem millia Graecorum Cyro auxilium tulere; quae et in cornu in quo steterant vicerunt, et post mortem Cyri neque armis a tanto exercitu vinci, neque dolo capi potuerunt; et revertentes, Xenophonte duce, inter tot indomitas nationes et barbaras gentes, per tante itineris spatia, virtute se usque ad patriae fines defenderunt.

Caput II

[recensere]

Agesilaus, rex Lacedaemoniorum - Eius expeditio in Asiam - Conon - Thebanorum de Spartanis victoria - Epaminondas - Graeciae status et conditio post mortem Epaminondae

An.ante Chr.n.399

Lacedaemonii non contenti, atheniensium opum accessione vires sibi duplicatas, totius Asiae imperium affectare coeperunt. Itaque contractis undique auxiliis, bellum ad Dercyllidam detulerunt; qui cum intelligeret, adversus duos Artaxerxis praefectos, Pharnabazum et Tissaphernem, sibi esse dimicandum, cum altero pacificari decrevit. Aptior visus Tissaphernes, cum quo pacis conditiones statueret. Quod ubi resciit Pharnabazus, Artaxerxi persuadet ut in locum Tissaphernis, navalis belli ducem, eligat Cononem atheniensem, qui, amissa patria, Cypri exsulabat. Mox Lacedaemonii, qui haud satis Dercyllidae confiderent, Agesilaum summae rei praepositum in Asiam cum ingentibus copiis mittunt; intereadum Pisandrus, ab Agesilao proficiscente dux patriae relictus, classem summis viribus instruit, fortunam belli adversus Cononem tentaturus. Conon tunc primum cum hostium exercitu concursurus magna etiam cura ordinat suos; summaque non tam ducum, quam militum aemulatio fuit. Sed quanto maius proelium, tanto clarior victoria Cononis, qui Lacedaemonios apud Cnidum fugat, multas naves capit, complures deprimit. Victor in patriam rediens, muros dirutos a Lysandro utrosque et Piraei et Athenarum reficiendos curat; pecuniaeque quinquaginta talenta, quae a Pharnabazo acceperat, civibus suis donat.

Hac victoria non solum Athenae, sed cuncta Graecia liberata est, quae sub Lacedaemoniorum fuerat imperio. Tunc auxiliantibus Atheniensibus, primi bellum Lacedaemoniis intulerunt Thebani. Fit igitur terrestre proelium ad Haliartum eadem Spartanorum fortuna, qua pugnatum adversus Cononem navali proelio fuerat. In hoc Lysander interficitur, et Pausanias, dux alter Lacedaemoniorum, victus, proditionis accusatus, in exsilium abit. Tanta clade territi Lacedaemonii Agesilaum ex Asia ad patriae defensionem arcessunt. Hic etiamsi victori praeesset exercitui, maximamque fiduciam haberet regni Persarum potiundi, iussis absentium magistratuum dicto audiens fuit; multoque gloriosius duxit, si institutis patriae paruisset, quam si bello superasset Asiam. Hac igitur mente Hellespontum copias traiecit, tantaque usus est celeritate, ut, quod iter Xerses anno vertente confecerat, hic triginta diebus transierit. Quum iam haud ita longe abesset a Peloponneso, obsistere ei conati sunt Athenienses et Boeotii ceterique eorum socii apud Coroneam, quos omnes gravi proelio vicit. Sed mox Boeotii, virtute Epaminondae ducis victores apud Leuctra, ad spem imperii Graeciae erecti sunt, et ipsam Lacedaemoniorum urbem occupare sunt conati. Itaque principio noctis taciti Spartam proficiscuntur. At incautos cives aggredi non potuerunt. Quippe senes et cetera imbellis aetas, quum adventum hostium praesensissent, in ipsis portarum angustiis armati occurrunt; et adversus quindecim millia militum non amplius centum iam effoetae aetatis viri pugnae se offerunt. Tantum animorum viriumque conspectus patriae et penatium subministrat, tantoque praesentia, quam recordatione sui maiores spiritus largiuntur! Namque uti viderunt, inter quae et pro quibus starent, aut vincendum sibi aut moriendum censuerunt. Pauci igitur senes aciem sustinuerunt, cui pridie universa iuventus par esse non potuit. In eo proelio duo hostium duces cecidere, quum interim, Agesilai adventu nuntiato, Thebani recesserunt.

Nec tamen bellum diu dilatum; siquidem Spartanorum iuventus, senum virtute et gloria incensa, teneri non potuit, quin apud Mantineam decerneret. Quum autem, acie instructa, Epaminondas audacius instaret hostes, cognitus a Lacedaemoniis, quod in eius unius pernicie patriae sitam putabant salutem, universi in unum impetum fecerunt; neque prius abscesserunt, quam magna caede facta, multisque occisis, ipsum Epaminondam fortissime pugnantem sparo eminus percussum concidere viderunt. Huius casu aliquantum retardati sunt Boeotii; neque tamen prius pugna excesserunt, quam repugnantes profligarunt.

At Epaminondas quum animadverteret mortiferum se vulnus accepisse, simulque, si ferrum, quod ex hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim emissurum usque eo retinuit, quoad renuntiatum est, vicisse Boeotios. Id postquam audivit: satis, inquit, vixi; invictus enim morior. Tum ferro extracto, confestim exanimatus est. Cum Epaminonda rei publicae quoque vires ceciderunt. Nam neque ante hunc ducem ullum memorabile bellum gesserunt Thebani, nec postea virtutibus, sed cladibus insignes fuere; unde iam illud patet, patriae gloriam et natam et exstinctam cum eo fuisse. Incertum autem est, vir melior an dux esset. Nam et imperium non sibi, sed patriae semper quaesivit; et pecuniae adeo parcus fuit, ut defuerit ad funeris sumptus. Gloriae quoque non cupidior quam pecuniae; illi enim omnia imperia ultro sunt delata, honoresque ita gessit, ut ornamentum non accipere, sed dare ipsi dignitati videretur. Iam litterarum studium, iam philosophiae doctrina tanta, ut mirum sit, unde tam insignis militiae scientia homini inter litteras nato.

Hic uxorem numquam duxit. In quo quum reprehenderetur, quod liberos non relinqueret, a Pelopida, qui filium habebat infamem, maleque eum in eo patriae consulere diceret: vide, inquit, ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. Neque vero stirps mihi potest deesse; namque ex me natam relinquo pugnam leuctricam, quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est. Quo tempore, duce Pelopida, exsules Thebas occuparunt, et praesidium Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quamdiu facta est caedes civium, domi se tenuit, quod neque malos defendere volebat, neque impugnare, ne manus suorum sanguine cruentaret; namque omnem civilem victoriam funestam putabat. Idem postquam apud Cadmeam pugnari cum Lacedaemoniis coeptum est, in primis stetit. Morte Epaminondae etiam Atheniensium virtus intercidit; siquidem amisso cui aemulari consueverant, in segnitiem torporemque resoluti, non ut olim, in classem et exercitus, sed in dies festos apparatusque ludorum redditus pubblicos effundunt; et cum actoribus nobilissimis poetisque theatra celebrant, frequentius scenam quam castra visentes, illos laudantes, qui aptiores essent versibus condendis, quam exercitibus ductandis. Tunc vectigal publicum, quo antea milites et remiges alebantur, cum urbano populo dividi coeptum est.

Quare, inter otia Graecorum, sordidum et obscurum antea Macedonum nomen emersit; et Philippus, obses triennio Thebis habitus, Epaminondae et Pelopidae virtutibus eruditus, Macedoniae regnum Graeciae et Asiae cervicibus, veluti iugum servitutis, imposuit.

LIBER IV

[recensere]

AB ANNO ANTE CHRISTVM NATVM CCCLXI AD ANNVM CCXXII

Caput I

[recensere]

Macedonia eiusque reges - Philippus regno potitur - Huius res gestae - Interficitur a Pausania

An.ante Chr.n.361

Ex quo bella medica fuerunt coorta, Macedonum reges difficultatibus atque incommodis non caruere, quae tot per annos Graecos afflictaverant. Tandem vero post proelium ad Plataeas liberi a vectigalibus, quae Persis penderent, Atheniensium inimicitiam subiere, qui maritimas colonias in ditionem suam redegerant. Perdicas, huiusce nominis secundus, foedere icto cum Lacedaemoniis, praesidium sibi adversus Atheniensium impotentiam comparavit. Huic Archelaus successit; quo interfecto, regnum ad Amyntam II pervenit, qui tres liberos ex Eurydice suscepit, Alexandrum, Perdicam et Philippum, Alexandri Magni patrem, et postquam gravia bella gessisset, adversus Illyrios et Olynthios, senex decessit. Post Amyntam ad rerum gubernacula sederunt Alexander et Perdicas III, quorum uterque insidiis Eurydices matris occubuit. Itaque Philippus Amyntae, Perdicae fratris filii, tutelam suscepit. Sed quum graviora bella imminerent, neque ullum in infante auxilium esset, compulsus a populo regno est potitus.

Ut imperium Philippus obtinuit, magna de illo spes omnibus fuit propter ipsius ingenium, quod magnum spondebat virum. Quum autem omnibus bellis par esse non posset, quae veluti conspiratione quadam ad opprimendam Macedoniam ex diversis locis uno tempore confluebant, dispensanda ratus, alia interposita pactione componit, alia redimit, facillimos quosque adgrediendo, quorum victoria trepidos militum animos firmaret. Primum illi cum Atheniensibus certamen fuit, quos quum interficere omnes posset, incolumes sine pretio dimisit. Postea bello in Illyrios translato, multa hostium millia caedit: Larissam urbem capit. Hinc Thessaliam expugnat, unumque corpus equitum pedestriumque copiarum invicti exercitus facit. Quibus gestis, iam non contentus submovere bella, ultro etiam quietos lacessit. Quum Methonam urbem oppugnaret, in praetereuntem de muris sagitta iacta, dextrum oculum regis effodit. Quo vulnere nec segnior in bellum, nec iracundior adversus hostes factus est; ut, interiectis diebus, pacem petentibus dederit.

Dum Graeciae civitates imperii cupidine in mutuum exitium sine modo ruunt, Philippus, rex Macedoniae, libertati omnium insidiatus, auxilium inferioribus ferendo, victos pariter victoresque regiam servitutem subire coegit. Huius mali causa Thebani fuere; qui victos armis Lacedaemonios et Phocenses apud Amphictyonas superbe accusaverunt. Lacedaemoniis crimini datum, quod arcem thebanam induciarum tempore occupassent; Phocensibus, quod Boeotiam essent depopulati. Utrique tanta pecunia damnantur, quanta exsolvi non poterat. Itaque Phocenses, desperatis rebus, Philomelo quodam duce, templum Apollinis Delphis invadunt. Inde auro et pecunia divites, conductis mercenariis militibus, bellum Thebanis inferunt. Etsi omnes Phocensium factum exsecrabantur ob sacrilegium, plus tamen invidiae contraxerunt Thebani, qui illos ad hanc necessitatem adegerant. Quum igitur Athenienses et Lacedaemonii auxilio Phocensibus venissent, commisso proelio, Philomelus fortiter dimicans cecidit, et sacrilegii poenas sanguine luit. In huius locum dux Onomarchus creatur; Thebani vero Philippum, Macedoniae regem, sibi ducem eligunt, qui Phocenses fugat funditque.

Athenienses, audito belli eventu, ne in Graeciam Philippus transiret, angustias Thermopylarum occupaverunt. Rex autem, quasi timens ne ab hostibus sacrilegii scelere vinceretur, civitates, quarum paullo ante dux fuerat, quaeque sub eius auspiciis militaverant, hostiliter occupatas diripuit; coniuges liberosque omnium sub corona vendidit. Inde, velut rebus egregie gestis, in Cappadociam traiicit, ubi bello, pari perfidia facto, captisque per dolum et occisis finitimis regibus, universam provinciam imperio Macedoniae adiunxit. Post haec Olynthios aggreditur, eorumque urbem antiquam et nobilem exscindit. Postremo Thermopylas transgressus, Phocidem invadit, et bello finem imponit. In Macedoniam reversus, populos et urbes, ut illi vel replenda, vel derelinquenda quaeque loca videbantur, ad libidinem suam transfert. Alios populos in finibus ipsis hostibus opponit, alios in extremis regni terminis statuit, quosdam bello captos in urbes diversas distribuit, ut civium numerum suppleret. Atque ita ex multis gentibus nationibusque unum regnum populumque constituit.

Compositis ordinatisque in Macedonia rebus, Philippus bellum toti Graeciae inferre statuit. Quum autem arbitraretur, se facilius cogitata sua perfecturum, si Byzantium, nobilem et maritimam urbem, receptaculum terra marique copiis suis futurum, in potestatem redegisset, eandem claudentem sibi portas obsidione cinxit. Diuturna obsidionis mora exhaustus, ut pecuniam sibi compararet, se ad piraticam convertit. Deinde ne unius urbis oppugnatione tantus exercitus tereretur, profectus cum fortissimis, multas Chersonensium urbes expugnat; et Alexandrum filium, octodecim annos natum, ut sub militia patris tirocinii rudimenta poneret, ad se arcessit. In Scythiam quoque praedandi causa venit, impensas belli alio bello refecturus. Quamvis autem virtute et numero praestarent Scythae, Philippi tamen astu vincuntur. Viginti millia puerorum ac feminarum et magna pecoris vis capta. Revertenti ab Scythia Triballi Philippo occurrunt; negant se transitum daturos, ni partem accipiant praedae. Hinc iurgium et mox proelium, in quo ita in femore vulneratus est Philippus, ut telum, per eius corpus adactum, equum interficeret.

Ubi primum ex vulnere convaluit, diu dissimulatum bellum Atheniensibus infert, quorum causae Thebani se iunxere, metuentes ne, victis Atheniensibus, veluti vicinum incendium belli ad se transiret. Facta igitur inter duas paullo ante infestissimas civitates societate. Demosthene[13] potissimum adnitente, legationibus Graeciam fatigant; communem hostem putant communibus viribus submovendum; neque enim cessaturum Philippum, si prospere prima successerint, nisi omnem Graeciam domuerit. Proelio commisso ad Chaeroneam, Atheniensium copiae profligantur; non tamen immemores pristinae gloriae cecidere; quippe adversis vulneribus omnes loca, quae tuenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt. Hic dies universae Graeciae et gloriam dominationis et vetustissimam libertatem finivit. Huius victoriae laetitiam callide dissimulavit Philippus. Omnium civitatum legatos ad res publicas ordinandas evocari Corinthum iubet, ubi pacis conditiones universae Graeciae, pro meritis singularum civitatum, statuit. Interea nuptias celebrat Cleopatrae filiae, et Alexandri, quem regem Epiri fecerat. Dies erat, pro magnitudine duorum regum, et collocantis filiam et uxorem ducentis, apparatibus insignis. Nec ludorum magnificentia deerat; ad quorum spectaculum quum Phillipus sine custodibus corporis, medius inter duos Alexandros, filium generumque contenderet, a Pausania, nobili ex Macedonibus adolescente, in transitu obtruncatur. Decessit Philippus annos natus septem et quadraginta, quum annos quinque et viginti regnum obtinuisset.

Caput II

[recensere]

Alexander, cognomento Magnus, Macedoniae regnum auspicatur - Thebas diruit - Persis bellum infert - Pugna ad Granicum flumen - Alexander nodum gordium caedit - Pugna ad Issum - Pugna ad Arbela - Darius interficitur - Alexander Indiam petit - Porum proelio vincit - Graeciae rebellio - Mors Alexandri

An.ante Chr.n.336

Philippo Alexander filius successit, et virtute et vitiis patre maior. Hic pueritiam exegerat sub Aristotele doctore, inclito omnium philosophorum. Imperium deinde adeptus, periculis undique circumventum, quum vicesimum aetatis annum ageret, confestim de se multa pollicitus, omnium favorem sibi conciliavit. Inter initia multas gentes rebellantes compescuit, orientes nonnullas seditiones exstinxit. Quibus rebus erectus, citato gradu in Graeciam contendit, ubi, exemplo patris, Corinthum evocatis civitatibus, summus dux in locum eius substituitur. Inchoatum deinde a patre persicum bellum adgreditur, in cuius apparatu occupato nuntiatur Athenienses et Thebanos ab eo ad Persas defecisse. Quibus artibus occursurus, tanta celeritate instructo paratoque exercitu Graeciam oppressit, ut quem venire non senserant, videre se vix crederent. Sed Athenienses, sicuti primi defecerant, ita primos coepit poenitere, contemtum hostis in admirationem vertentes. Itaque, missis legatis, bellum deprecantur; quibus auditis et graviter increpitis, Alexander bellum remisit. Inde Thebas cum exercitu est profectus,eadem indulgentia usurus, si parem poenitentiam invenisset. Sed Thebani armis non precibus usi sunt. Itaque victi urbis excidium et gravissima quaeque miserrimae captivitatis supplicia pertulerunt.

Pacatis Graecis, et successu rerum ferocior Alexander persicum bellum repetit. Ad quod profecturus Graeciae et Macedoniae Antipatrum praeposuit. In exercitu eius fuere peditum duo et triginta millia, equitum quatuor millia quingenti, naves centum et octoginta. Hac tam parva manu, traiecto Hellesponto, cum Persis primum congressus est in campis Adrastiis, ad Granicum flumen. In hac pugna sexcenta millia hostium non minus arte Alexandri quam virtute Macedonum fuerunt superata. Post haec Gordion urbem petit, quae posita est inter Phrygiam maiorem et minorem; cuius urbis potiundae non tam propter praedam cupido eum cepit, quam quod audierat in ea urbe, in templo Iovis, iugum Gordii[14] positum, cuius nexum si quis solvisset, eum in tota Asia regnaturum antiqua oracula cecinisse. Itaque Alexander, capta urbe, quum in templum Iovis venisset, iugum plaustri requisivit; quo exhibito, quum capita loramentorum intra nodos abscondita reperire non posset, violentius oraculo usus, loramenta caedit; atque ita, resolutis nexibus, latentia in nodis capita invenit.

Haec agenti Alexandro nuntiatur Darius cum ingenti exercitu adventare. Itaque timens angustias, magna celeritate Taurum transcendit, atque in Ciliciam venit, ubi ad Issum oppidum proelium ingentibus animis committitur. In eo uterque rex vulneratur; et tamdiu certamen anceps fuit, quoad fugeret Darius. Exinde magna caedes Persarum secuta est. Inter captivos castrorum mater et uxor eademque soror et filiae duae Darii fuere. Ad quas visendas quum Alexander venisset, timentibus mortis metum demsit, easque haberi uti reginas iussit. Geminata iam victoria intellexerat Alexander,quam parum virtutis esset in illa Persarum multitudine, quae armata sibi occurrerat. Itaque honestissimas pacis conditiones aspernatur a Dario oblatas, certus iam universi Persarum regni potiundi. Sed primum omnium maris imperium studuit obtinere, Tyro urbe post diuturnam obsidionem expugnata. Mox in Aegyptum proficiscens, Alexandriam condit; deinde Asiam ingressus, tertiam de Dario victoriam retulit apud Arbela. Hoc proelio Asiae imperium rapuit Alexander, quinto post acceptum regnum anno, cuius tanta felicitas fuit, ut posthac nemo rebellare ausus sit, patienterque Persae, post imperium tot annorum, iugum servitutis acceperint. Donatis refectisque militibus, diebus quatuor et triginta praedam recognovit. In urbe deinde Susis quadraginta millia talentum invenit. Expugnat et Persepolim, caput persici regni, urbem multis annis illustrem, refertamque orbis terrarum spoliis. Postremo Darium a Besso per proditionem interfectum regio more sepeliri iubet, ac macedonici regni fines ad Iaxartem fluvium profert.

Post haec Alexander, velut in eorum leges transiret quos vicerat, habitum regum Persarum et diadema, insolitum antea regibus, adsumit. Quae ne invidiosius in se uno conspicerentur, amicos quoque suos longam vestem, auratam purpureamque induere iubet. Sed gloriae cupidine instinctus, neque partis adhuc acquiescens, Indiam petit, ut Oceano ultimoque Oriente finiret imperium. Inde Adrestas, Cathaeos, Praesidas, Gangaridas, caesis eorum exercitibus, expugnat, atque ad Acesinem amnem pervadit; per hunc in oceanum devehitur.

Ab ultimis litoribus oceani Babyloniam revertenti nuntiatur, legationes Carthaginiensium, ceterarumque Africae civitatum, Hispaniarum praeterea, Siciliae, Galliae, Sardiniae, nonnullas quoque ex Italia eius adventum Babyloniae opperiri. Adeo universum terrarum orbem nominis eius terror invaserat, ut cunctae gentes veluti destinato sibi regi adularentur.

Dum haec aguntur, epistolae Antipatri ex Macedonia Alexandro redduntur, quibus bellum Agidis, regis Spartanorum in Graecia, bellum Alexandri, regis Epiri in Italia, bellum Zopyrionis, praefecti eius in Scythia continebatur. Quibus varie adfectus, plus tamen laetitiae, cognita morte duorum aemulorum regum, quam doloris amissi cum Zopyrione exercitus suscepit. Namque post profectionem Alexandri, Graecia ferme omnis, opportunitate usa recuperandae libertatis, ad arma concurrerat, auctoritatem Lacedaemoniorum secuta, qui Philippi Alexandrique et pacem soli spreverant, et leges respuerant. Dux huius belli Agis, rex Lacedaemoniorum, fuit; quem motum Antipater, contractis militibus, in ipso ortu oppressit.

Pacatis rebus, dum Alexander Orientis atque Occidentis imperium coniungere meditaretur, immaturo fato Babylone decessit, quum tertium vix et trigesimum aetatis annum esset agressus.

Caput III

[recensere]

Aridaeus rex designatur - Alexandri duces provincias inter se dividunt - Graecorum conatus - Phocion - Contentiones inter successores Alexandri Magni - Graeciae civitates aliae in alias adsurgunt - Gallorum in Macedoniam irruptio - Foedus aetolicum atque achaicum - Pugna ad Sellasiam

An.ante Chr.n.324

Morto Alexandro Magno, duces in regiam coeunt ad formandum rerum praesentium statum. Aliis aliter sentientibus, Aridaeus tandem, ex Perdicae consilio, rex designatur, servata regni parte Alexandri filio, quem ex Roxane propediem nasciturum sperabant. Interea duces provincias administrandas inter se dividunt. Phrygia maior Antigono, Philippi filio, adsignatur; Lycia et Pamphylia Nearcho; Ptolemaeo Aegyptus; Thracia et regiones pontici maris Lysimacho; Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur; Cappadocia cum Paphlagonia Eumeni data; Antipater et Craterus Europae regionibus praeficiuntur. Summus castrorum tribunatus Seleuco, Antiochi filio, cessit. Hi non magno post tempore, quasi regna non praefecturas divisissent, sic reges ex praefectis facti, magnas opes non sibi tantum paraverunt, verum etiam posteris reliquere.

Dum haec in Oriente aguntur, in Graecia Athenienses atque Aetoli bellum summis viribus instruebant. Causae belli erant, quod reversus ab India Alexander epistolas in Graeciam scripserat, quibus omnium civitatum exsules restituebantur. Quae recitatae, praesente universa Graecia, in conventu olympico, magnos motus fecerunt, propterea quod plurimi non legibus pulsi patria, sed per factionem principum fuerant. Verebantur autem iidem principes ne revocati potentiores in republica fierent. Itaque palam iam tunc multae civitates libertatem bello vindicandam clamitabant. Principes tamen omnium Athenienses atque Aetoli fuerunt. Athenienses igitur, contracto triginta millium exercitu et ducentis navibus, bellum cum Antipatro gerunt, cui Graecia sorte evenerat; eumque, proelium detrectantem atque Heracleae moenibus se tuentem, obsidione cingunt. Tunc Demosthenes, atheniensis orator, pulsus patria, forte Megaris exsulabat; qui ut missum ab Atheniensibus Hyperidem legatum cognovit, secutus eum, Sicyona, Argos et Corinthum ceterasque civitates eloquentia sua Atheniensibus iunxit. Ob quod factum, missa ab Atheniensibus nave, ab exsilio revocatur. Intereadum Antipatrum obsideret, Leosthenes, dux Atheniensium, telo e muris in transeuntem iacto, occiditur. Quae res tantum animorum Antipatro dedit, ut etiam vallum rescindere auderet. Auxilium deinde a Leonato per legatos petit; quem ubi venientem cum exercitu audiverunt, obvii ei Athenienses cum instructis copiis fuere, ibique equestri proelio gravi vulnere ictus exstinguitur. Antipater recepto Leonati exercitu, quum par hostibus etiam proelio videretur, solutus obsidione in Macedoniam est profectus; neque haud ita multo post in expeditione adversus Aetolos decessit.

Erant eo tempore Athenis duae factiones: quarum una populi causam agebat, altera optimatum; in hac erat Phocion. Harum utraque Macedonum patrociniis nitebatur. Nam populares Polisperchonti favebant, qui ab Antipatro Graeciae ac Macedoniae fuerat praepositus; optimates cum Cassandro, Antipatri filio, sentiebant. Interim a Polisperchonte Cassander Macedonia pulsus est. Quare populus, superior factus, statim duces adversariae factionis, capitis damnatos, patria pepulit; in quibus Phocionem; deque ea re legatos ad Polisperchontem misit, qui ab eo peterent ut sua decreta confirmaret. Huc eodem profectus est Phocion. Quo ut venit, causam apud regem Philippum verbo, reipsa quidem apud Polisperchontem iussus est dicere; namque is tum regis rebus praeerat. Hic ab Agnonide accusatus, quod Piraeum Nicanori prodidisset, ex consilii sententia in custodiam coniectus, Athenas deductus est, ut ibi de eo legibus fieret iudicium. Huc ubi perventum est, quum propter aetatem pedibus iam non valeret, vehiculoque portaretur, magni concursus sunt facti; quum alii reminiscentes veteris famae, aetatis misererentur, plurimi vero ira exacuerentur propter proditionis suspicionem Piraei, maximeque quod adversus populi commoda in senectute steterat. Qua de re ne perorandi quidem ei data est facultas et dicendi causam. Inde iudicio, legitimis quibusdam confectis, damnatus, traditus est XI viris, quibus ad supplicum, more Atheniensium, publice damnati tradi solent. In hoc tantum fuit odium multitudinis, ut nemo ausus sit eum liber sepelire; itaque a servis sepultus est.

Interea Cassander, auctoritate usus quam sibi rursus apud cives comparaverat, popularis factionis opes concussit, reique publicae administrationem penitus immutavit. Quod aegre ferens Antigonus, postquam multa conatus esset ut Graeciae imperium illi eriperet, Ptolemaeum, unum ex ducibus suis, misit, qui Cassandri dominationem everteret. Tunc vero inter successores Alexandri Magni interposita pactione convenit, ut unusquisque ea retineret, in quorum possessione esset; hac tamen lege, ut Graeciae civitates in libertatem restituerentur. Sed mox oborto inter Ptolemaeum et Antigonum bello, Cassandro rursus copia data est Graeciae imperium obtinendi usque ad annum tercentesimum secundum, quo a Demetrio Poliorceta ex Graeciae finibus est exactus.

Antigonus victoria elatus, seque unicum Alexandri Magni heredem ferens, regem se a populo appellari iubet. Sed Ptolemaeus et Cassander ceterique alterius factionis duces indignati, quod ab Antigono tamquam vectigales haberentur, bellum communibus viribus instruunt. Proelium committitur in Phrygia, in quo Antigonus occiditur, Demetrius, filius eius, in fugam vertitur. Sed socii, profligati hostili bello, denuo in semetipsos arma verterunt; et quum de praeda non convenirent, iterum in duas factiones diducuntur. Seleucus Demetrio, Ptolemaeus Lysimacho iunguntur. Cassandro defuncto, Phillippus filius succedit. Sic quasi ex integro nova Macedoniae bella nascuntur.

Post Cassandri et Philippi filii continuas mortes, Thessalonice regina uxor Cassandri ab Antipatro filio occiditur, proptereaquod post mortem mariti in divisione regni propensior fuisse Alexandro videbatur. Alexander, ut maternam necem ulcisceretur, gesturus cum fratre bellum, auxilium a Demetrio petit; nec Demetrius spe invandendi macedonici regni moram fecit. Cuius adventum timens Lysimachus persuadet Antipatro genero, ut malit cum fratre in gratiam redire, quam paternum hostem in Macedoniam admitti. Inchoatam igitur inter fratres reconciliationem quum praesensisset Demetrius, Alexandro per insidias interfecto, Macedoniae regno potitur. Quum autem totis macedonici regni viribus instructus Asiam invadere statuisset, Ptolemaeus, Seleucus et Lysimachus, pacta societate collectisque exercitibus, bellum adversus Demetrium transferunt in Europam. His comitem se et belli socium iungit Pyrrhus, rex Epiri, sperans, non difficilius Demetrium amittere Macedoniam posse quam acquisierat. Neque spes frustra fuit: quippe exercitu eius corrupto, ipsoque in fugam acto, Macedoniae regnum occupavit.

Sed inter Lysimachum et regem Pyrrhum, socios paullo ante adversus Demetrium, adsiduum inter pares discordiae malum bellum moverat. Victor Lysimachus, pulso Pyrrho, Macedoniam occupavit. Postea vero quum bellum adversus Seleucum Nicatorem suscepisset, in quem magno et inveterato odio ferebatur, cum vita regnum pariter amisit. Agatocles, maximo natu filius, a coniuratis caesus vindices nactus est Lysandram uxorem et Ptolemaeum Ceraunum levirum, qui Seleucum ex Syria advocarunt.

Seleucus Macedoniae rex declaratur; sed vix ad Europam appulsus, a Ptolemaeo Cerauno interficitur, cui, rogatus, subsidio venerat. Antiochus filius patrem ulturus ex Asia confestim advolavit. Dumque Ptolemaeus Ceraunus, Antiochus atque Antigonus bello inter se dissiderent, omnes ferme Graeciae civitates, ducibus Spartanis, veluti occasione data, ad spem libertatis erectae, missis invicem legatis, per quos in societatis foedera adligarentur, in bellum prorumpunt; et ne cum Antigono, sub cuius regno erant, bellum cepisse viderentur, socios eius Aetolos adgrediuntur, causas belli praetendentes, quod consensu Graeciae sacratum Apollini Cirrhaeum campum per vim occupassent. Huic bello ducem eligunt Arean, qui, collecto exercitu, urbes sataque in his campis posita depopulatur; quae auferri non poterant incendit. Quod quum e montibus conspicati Aetolorum pastores essent, congregati admodum quingenti, sparsos hostes, ignorantesque quanta manus esset, quoniam conspectum illis fumus incendiorum abstulerat, consectantur, trucidatisque admodum novem millibus, praedones in fugam verterunt. Reparantibus deinde Spartanis bellum, auxilium multae civitates negaverunt, existimantes, dominationem eos, non Graeciae libertatem quaerere. Interea bellum inter reges finitur; nam Ptolemaeus, pulso Antigono, quum regnum totius Macedoniae occupasset, pacem cum Antiocho facit, adfinitatemque cum rege Pyrrho, data ei in matrimonium filia, iungit.

Haud ita multo post Galli, quos iam non capiebant terrae quae genuerant, trecenta millia hominum ad sedes novas quaerendas miserunt. Ex his pars in Italia consedit; alii se Graeciam effundentes, Brenno duce, Delphos petunt, templi opes direpturi. Ubi Gallos adventates audiverunt Delphi, sociorum viribus aucti, urbem suam muniverunt. Galli sine respectu periculorum in bellum ruunt. Delphi autem cum contemptu hostium resistunt, scandentesque Gallos e summo montis vertice, partim saxis, partim armis obruunt. Quin et dei ipsius praesentiam senserunt. Namque terraemotu pars montis abrupta Gallorum stravit exercitum, et dux ipse Brennus, quum dolorem vulnerum ferre non posset, pugione vitam finivit. Belgius, alter ex ducibus, cum decem millibus Samiorum, citato agmine, Graeciae excessit. Sed nec fugientibus fortuna commodior fuit. Siquidem adsidui imbres et fames et lassitudo et gentes, per quas iter habebant, infelicis belli reliquias obtriverunt.

Post varios casus Antigonus, Demetrii I filius, iterum Macedoniae regno potitus, de universa Graecia subigenda cogitavit. Sed diu adversus Graecos, aetolico atque achaico foedere iunctos, tum illi, tum successoribus fuit obnitendum. Quum vero Antigonus Doson, frater Demetri II, Cleomenem, Spartae regem, ad Sellasiam devicisset, illius regnum in ditionem suam redegit. Exinde Lacedaemoniorum opes sensim senescere, ac tandem penitus corruere visae sunt.

LIBER V

[recensere]

AB ANNO ANTE CHRISTVM NATVM CCXXII AD ANNVM CXLVI

Caput I

[recensere]

Philippi III foedus cum Hannibale - Aetolorum cum Romanis - T. Quintius Flamininus, consul, Philippum vincit ad Cynoscephalas - Graeciae libertatem promulgat

An.ante Chr.n.222

Post Antigoni Dosonis mortem, Macedoniae regnum suscepit Philippus III, filius Demetrii II, in quo, septemdecim tantum annos nato, magna indoles virtutis enitebat. Quum autem illa tempestate Romani, re feliciter gesta in Illyrico, Graecis iam metum afferre viderentur, Philippus cum Hannibale, Carthaginiensium duce, foedus atque amicitian iunxit his ferme legibus: ut Philippus quam maxima classe in Italiam traiiceret, maritimamque oram vastaret; bellum pro parte sua terra marique gereret. Ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset, praedaque omnis Hannibali cederet. Perdomita Italia, navigarent in Graeciam, bellumque cum quibus regibus placeret, gererent; quae civitates continentis, quae insulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi regnique eius essent. Ubi primum Romanis nuntiatum est, Philippum in Italiam copias traiecturum, Laevinum praetorem cum instructis navibus ad prohibendum transitum mittunt. Qui, quum in Graeciam traiecisset, multis pollicitationibus impellit Aetolos ut bellum adversus Philippum suscipiant. Philippus quoque Achaeos in Romanorum bella sollicitat. Interea Dardani, quum Macedoniae fines vastare coepissent, Philippum a romano bello ad tuendum regnum revocarunt. Eodem tempore Laevinus Graeciam populatur. Quibus cladibus perculsae civitates, auxilium petentes, Philippum legationibus fatigant; Illyriorum etiam reges, lateri eius haerentes, adsiduis precibus promissa exigebant. Ad haec vastati Macedones ultionem flagitabant. Omnibus propediem auxilia se missurum pollicetur Philippus. Prima tamen expeditio adversus Dardanos fuit, qui maiore belli mole Macedoniae imminebant. Cum Romanis quoque pacem facit, qui, ad Carthaginis excidium spectantes, satis habuerunt interim bellum macedonicum distulisse.

Sed praesenties Philippus Romanos, eversa statim Carthagine, in se arma laturos, pacis opportunitate usus, populorum opes minuere conatur, quos Romanis favere intelligebat. Quare legationes regis Attali et Rhodiorum, Philippi iniurias querentes, Roman venerunt. Quae res omnem cunctationem macedonici belli senatui exemit. Itaque per speciem ferendi sociis auxilii, bellum statim adversus Philippum decernitur, legionesque cum T. Quintio Flaminino consule in Thessaliam mittuntur. Hic, proelio ad Cynoscephalas commisso, regis copias profligavit. Caesa eo die octo Macedonum millia, quinque capta; ex victoribus septingenti ferme ceciderunt. Fractus igitur bello Philippus, pace a Flaminino consule petita, nomen quidem regium retinuit, sed omnibus Graeciae urbibus, veluti regni membris, amissis, solam Macedoniam servavit.

Offensi tamen Aetoli, quod non ex arbitrio eorum Macedonia quoque ademta regi et data sibi in belli praemium esset, legatos ad Antiochum mittunt, qui eum adulatione magnitudinis in romana bella spe societatis universae Graeciae impellerent. Ut Aetolorum offensioni occurreret consul, Graeciae libertatem in ludis isthmiis promulgandam curat. Quum igitur Romani ad spectaculum consedissent, praeco cum tubicine, ut mos est, in mediam arenam, unde solemni carmine ludicrum indici solet, processit, et, tuba silentio facto, ita pronuntiat: Senatus romanus et T.Quintius imperator, Philippo rege Macedonibusque devictis, liberos, immunes, suis legibus esse iubet Corinthios, Phocenses, Locrensesque omnes, et insulam Euboeam, et Magnetas, Thessalos, Perrhaebos, Achaeos, Phthiotas. Audita voce praeconis, tantus cum clamore plausus est ortus, ut facile appareret, nihil omnium bonorum multitudini gratius quam libertatem esse. Sed Lacedaemon Nabidi tyranno relicta et pax a Romanis cum eodem composita haud diuturnum gaudium Graecis praebuerunt.

Caput II

[recensere]

Aetoli a Romanis subacti - Messenii et Achaei de principatu contendunt - Philopoemen - Persei bellum adversus Romanos - Paullus Aemilius - Perseus victus capitur - Bellum achaicum - L. Mummius Achaeos vincit - Graecia universa in Romanorum dominatum venit

An.ante Chr.n.190

Aetoli, qui post pugnam ad Cynoscephalas Antiochum in bella romana impulerant, victo eodem, soli adversus Romanos, et viribus impares et omni auxilio destituti, remanserunt; nec multo post victi libertatem, quam illibatam adversus dominationem Atheniensium et Spartanorum, inter tot Graeciae civitates soli retinuerant, amiserunt. Quae conditio tanto amarior illis, quanto serior fuit, reputantibus tempora illa, quibus tantis Persarum opibus domesticis viribus restiterant; quibus Gallorum violentiam, Asiae Italiaeque terribilem, delphico bello fregerant; quae gloriosa recordatio magis magisque desiderium libertatis augebat.

Per idem tempus, inter Messenios et Achaeos de principatu primo dissensio, mox bellum ortum est. In eo Philopoemen, nobilis Achaeorum imperator, capitur; non quia pugnando vitae pepercerit, sed dum suos in proelium revocat, in transitu fossae equo praecipitatus, a multitudine hostium oppressus est. Quem iacentem Messenii, seu metu virtutis, seu verecundia dignitatis, interficere ausi non fuerunt. Itaque velut in illo omne bellum confecissent, captivum per universam civitatem in modum triumphi circumduxerunt, effuso obviam populo, ac si suus, non hostium imperator adventaret; nec victorem Achaei avidius vidissent, quam victum hostes viderunt. Igitur eundem in theatrum duci iusserunt, ut omnes contuerentur, quem potuisse capi incredibile singulis videbatur. Inde, in carcerem ducto, venenum dederunt; quod ille laetus ac si vicisset, accepit; quaesito prius an Lycortas, praefectus Achaeorum, quem secundum a se esse militiae peritia sciebat, incolumis effugisset. Quem ut accepit evasisse, non male omnino dicens consultum Achaeis, exspiravit. Nec multo post, reparato bello, Messenii vincuntur, poenasque interfecti Philopoemenis pependerunt.

Inter haec, quum morbo ex aegritudine contracto Philippus decessisset, Perseus, qui patris imperio successerat, bellum Romanis indixit. Perseo, praeter macedonicum invictae opinionis exercitum, decennis belli sumptus a patre paratus in thesauris et horreis erat. Quibus rebus inflatus, oblitus fortunae paternae, veterem Alexandri gloriam considerare suos iubebat. Primum equestre proelium fuit, quo victor Perseus suspensam omnium expectationem in favorem sui traxit; misit tamen legatos ad consulem, qui pacem peterent, quam patri suo Romani etiam victo dedissent, impensas belli lege victi suscepturus. Sed Sulpicius consul non minus graves quam victo leges dixit. Dum haec geruntur, metu tam periculosi belli Romani Paullum Aemilium consulem creant, eique extra ordinem bellum macedonicum decernunt; qui, quum ad exercitum venisset, non magnam moram pugnae fecit. Pridie quam proelium consereretur, luna noctu defecit; triste id ostentum Perseo omnibus praesagientibus, finemque macedonici regni portendi vaticinantibus.

In ea pugna M. Cato, Catonis oratoris filius, dum inter confertissimos hostes insigniter dimicat, equo delapsus, pedestre proelium adgreditur. Nam cadentem manipulus hostium cum horrido clamore, veluti iacentem obtruncaturus, circumsteterat, sed ille, citius surgens, magnas strages edidit. Quum ad unum opprimendum undique hostes convolarent, dum procerum quemdam petit, gladius ei e manu elapsus in mediam cohortem hostium decidit; ad quem recuperandum, umbone se protegens, inspectante utroque exercitu, inter mucrones se hostium immersit; recollectoque gladio, multis vulneribus exceptis, ad socios cum clamore hostium revertitur. Huius audaciam ceteri imitati, victoriam peperere. In hoc proelio quinque et viginti millia Macedonum sunt desiderata. Rex Perseus fuga Samothraciam defertur; quem Cneus Octavius ad persequendum missus a consule cum duobus filiis, Alexandro et Philippo, cepit, captumque ad consulem duxit. Paullus Aemilius de rege capto triumphavit.

Macedonibus subactis, Aetolorumque viribus principum captivitate debilitatis, soli adhuc ex Graecia universa Achaei nimis potentes tunc temporis Romanis videbantur, non propter singularum civitatum nimias opes, sed propter conspirationem universorum. Namque Achaei, licet per civitates, veluti per membra essent divisi, unum tamen corpus et unum imperium habebant, singularumque urbium pericula mutuis viribus propulsabant. Quaerentibus igitur Romanis causas belli, tempestive fortuna querelas Spartanorum obtulit, quorum agros Achaei propter mutuum odium populabantur. Spartanis a senatu responsum est, legatos se ad inspiciendas res sociorum et ad iniuriam demendam in Graeciam missuros; sed legatis occulta mandata sunt ut corpus Achaeorum dissolverent, singulasque urbes proprii iuris facerent, quo facilius et ad obsequia cogerentur, et siquae urbes contumaces essent, frangerentur. Itaque legati omnium civitatum principibus Corinthum evocatis, decretum senatus recitant; quid consilii habeant aperiunt; expedire omnibus dicunt, ut singulae civitates sua iura et suas leges habeant. Quod ubi omnibus innotuit, veluti in furorem versi, universum peregrinum populum trucidant; legatos quoque ipsos Romanorum violassent, nisi audito tumultu trepidi fugissent.

Haec ubi Romae nuntiate sunt, senatus L.Mummio consuli bellum achaicum decernit; qui, extemplo exercitu deportato, et omnibus strenue provisis, pugnandi copiam hostibus fecit. Sed Achaei, velut nihil negotii romano bello suscepissent, ita apud eos neglecta omnia et soluta fuere. Itaque praedam non proelium cogitantes, et vehicula ad spolia hostium reportanda duxerunt, et coniuges liberosque ad spectaculum certaminis in montibus posuere. Sed proelio commisso, ante oculos suorum caesi, lugubre his spectaculum et gravem luctus memoriam reliquerunt. Coniuges quoque liberique praeda hostium fuere; urbs ipsa Corinthus diruitur, populusque omnis sub corona venditur. Qua poenarum acerbitate opus videbatur, ut quod imperium hactenus clementia populis commendasset, id etiam, adversus mansuetudinis contemptum, terror severitatis defenderet. Ad hunc modum excisa Corintho, Graecia universa in Romanorum dominatum concessit, anno ante Christum natum centesimo, sexto et quadragesimo.

Notae

[recensere]
  1. Quatuor enumerantur praecipuae Graecorum dialecti: attica, ionica, dorica, aeolica
  2. Argonautarum expeditionem cecinit apud Graecos Apollonius Rhodius, poemate cui titulus: Τά ᾿Αργοναυτικά. Apud Latinos autem C. Valerius Flaccus. Vide in hanc rem librum, qui inscribitur: Th. Vallaurii Historia critica litterarum latinarum.
  3. Troianum bellum descripit Homerus, poemate quod inscribitur: ᾿Ιλιάς. Ad Iliadem accedit ᾿Οδύσσεια, de Ulyssis erroribus
  4. Ab anno ferme MCXCIV ad annum MCLXXXIV ante Christum natum.
  5. Haec certamina cecinit Pindarus, poeta thebanus, spiritus magnificentia, sententiis, fguris, beatissima rerum verborumque copia, lyricorum apud Graecos facile princeps.
  6. Centum et octo annis, postquam Lycurgus leges scribere instituit, prima posita est olympias, quam quidam nominis errore ab eodem Lycurgo constitutam putant
  7. PLUTARCH. in Lycurg.
  8. PLUTARCH., op. cit.
  9. Talentum fuit apud Graecos pecuniae summa, efficiens 5.710 franchi. Quare L talenta = 285.500 franchi.
  10. IX cal. octobres, anno ante Chr. nat. CCCC LLLXXX.
  11. Inter praecipuos comicos poetas enumeratur apud Graecos Aristophanes, aequalis Socratis, quem exagitat in Nubibus.
  12. Exstat haec Periclis laudatio apud Thucydidem De bello Peloponnesiaco, lib. II, cap. 35-47.
  13. Demosthenes, atheniensis, graecorum oratorum facile princeps, aliquot habuit orationes, ut bellum Atheniensibus suaderet adversus Philippum, quae inscribuntur: Φιλιππιχοί λόγοι.
  14. Intellige iugum plaustri, in cuius loris erat nodus adeo implexus, ut indissolubilis haberetur.