editio: ex Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae. Augustae Taurinorum, ex officina asceterii Salesiani, 1871.
fons: librum vide
res essent, pestilentia civitatem adorta coegit senatum imperare decemviris[1], ut libros sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium[2] fuit.
Bellum samniticum. – Eius causa. – Samnites a Valerio victi. – Bellum latinum. – T. Manlius, consulis filius, securi percussus. – P. Decius consul se pro exercitu devovet. – Victoria Romanorum.
An. ante Chr. n. 337.An. ab urb. cond. 412.
Maiora hinc bella, et viribus hostium, et longinquitate regionum, et temporum spatio, quibus bellatum est, dicentur. Namque anno ab urbe condita quadringentesimo, duodecimo adversus Samnites, gentem opibus armisque validam, mota arma. Samnitium bellum, ancipiti Marte gestum, Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti sunt. Belli autem causa cum Samnitibus, Romanis, quum societate amieiliaque iuncti essent, extrinsecus venit; non orta inter ipsos est. Samnites Sidicinis iniusta arma, quia viribus plus poterant, quum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere, Campanis sese coniungunt. Campani magis nomen ad praesidium sociorum quam vires quum attulissent, fluentes luxu ab duratis usu armorum in sidicino pulsi agro, in se deinde molem omnem belli verterunt; namque Samnites, omissis Sidicinis, ipsam arcem finitimorum, Campanos adorti sunt. In planitie, quae Capuam Tifataque interiacet, rursus acie dimicatum: adversoque proelio Campani intra moenia compulsi, quum robore iuventutis suae acciso nulla propinqua spes esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium, et urbem, agros, delubra deum[3], divina humanaque omnia in illorum ditionem dare.
Senatui legatos extemplo mitti ad Samnites placuit. Data mandata ut peterent pro societate amicitiaque, ut Campanis dedititiis suis parcerent: neque in agrum, qui populi romani factus esset, hostilia arma inferrent. Si leniter agendo parum proficerent, denuntiarent Samnitibus, populi romani senatusque verbis, ut Capua urbe campanoque agro abstinerent. Haec legatis agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter responsum, ut non solum gesturos se esse dicerent id bellum, sed magistratus eorum e curia egressi, stantibus legatis, praefectos cohortium vocarent, iisque clara voce imperarent, ut praedatum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.
Hac legatione Romam perlata, iussu populi consules ambo cum duobus exercitibus profecti, Valerius in Campaniam, Cornelius in Samnium*, ille ad Gaurum montem, hic ad Saticulam castra
ponunt. Priori Valerio Samnilium legiones occurrunt. Hic levibus certaminibus lentandi hostis causa, haud ita multos moratus dies, signum pugnae proposuit, paucis[4] suos cohortatus. Romani incredibili alacritate adhortationem prosecuti ducis, hostem adoriuntur. Stant obnisi Samnites, quamquam plura accipiunt, quam inferunt vulnera. Aliquamdiu iam pugnatum erat; atrox caedes circa signa Samnitium, fuga ab nulla dum parte erat; adeo morte soia vinci destinaverant animis. Itaque Romani quum et fluere iam lassitudine vires sentirent, et diei haud multum superesset, accensi ira concitant se in hostem. Tum primum referri pedem, atque inclinari rem in fugam apparuit; tum capi, occidi Samnis; nec superfuissent mulli, ni nox victoriam magis quam proelium diremisset. Postero die, vacuis hostium castris Romanus politur; quo se omnis Campanorum multitudo gratulabunda effudit. Mox altera pugna ad Suessulam commissa est, qua fugatus a M. Valerio Samnitium exercitus, et omnis praeda militi data. Horum certaminum fortuna Samnites pacem et foedus petere ab Romanis coegit.
Parvo interiecto tempore a Samnitibus in Latinos versa sunt arma. Hi videlicet, aemulatione imperii, iamdiu Romanis infesti occulte bellum parabant; eoque tandem ventum est, ut legatos ad senatum mitterent, qui liasce conditiones pacis tulerunt; ut consul alter Roma, alter ex Latio crearetur; senatus pars aequa ex utraque gente esset; unus populus, una respublica fieret; imperii eadem sedes esset, idem omnibus nomen, et Romani omnes vocarentur.
Tanta Patrum populique indignatione lalinorum legatorum verba sunt accepta, ut eos proficiscentes cura magistratuum magis, qui iussu consulis prosequebantur, quam ius gentium ab ira impetuque hominum tegeret. Itaque senatus bellum decrevit. T. Manlius Torquatus et P. Decius consules, duobus scriptis exercitibus, per Marsos Pelignosque profecti, adiuncto Samnitium exercitu, ad Capuam, quo iam Latini sociique convenerant, castra locant. Ut autem disciplina militaris ad priscos redigeretur mores, edicunt ne quis extra ordinem in hostem pugnaret.
Forte inter caeteros turmarum praefectos, qui exploratum in omnes partes dimissi erant, T. Manlius, consulis filius, super castra hostium cum suis turmalibus evasit, ita ut vix teli iactu ab statione proxima abesset. Ibi tusculanis equitibus praeerat Geminus Metius, vir tum genere inter suos, tum factis clarus. Is ubi romanos equites, insignemque inter eos praecedentem consulis filium cognovit: Visne, inquit, congredi mecum, ut nostro duorum eventu cernatur, quantum eques latinus romano praestet? Movet ferocem animum iuvenis seu ira, seu detrectandi certaminis pudor. Itaque oblitus imperii paterni consulumque edicti, praeceps ad certamen agitur; latinum equo excussum, ab iugulo, ita ul per costas ferrum emineret, terrae affixit, spoliisque lectis, cum ovante gaudio turma in castra, atque inde in praetorium, ad patrem tendit. Extemplo filium aversatus consul, concionem classico advocari iussit; quae ubi frequens convenit: Quandoquidem, inquit, tu, Tite Manli, neque imperium consulare, neque maiestatem patriam veritus, adversus edictum nostrum, extra ordinem in hostem pugnasti, triste exemplum, sed in posterum salubre iuventuti eris; disciplinam militarem, culpa tua prolapsam, poena restitues. I, lictor, deliga ad palum. Exanimati omnes tam atroci imperio, nec aliter, quam in se quisque destrictam cernentes securim, metu magis, quam modestia quievere. Postquam vero cervice caesa fusus est eruor, tam libero conquestu coortae voces sunt, ut neque lamentis neque exsecrationibus parceretur. Fecit tamen atrocitas poenae obedientem duci militem; et in ultimo etiam huius belli certamine ea severitas profuit.
Utrique consuli, priusquam educeret in aciem[5], in quiete eadem dicitur visa species viri maioris quam pro humano habitu, augustiorisque, dicentis: ex una acie imperatorem, ex altera exercitum Diis Manibus matrique Terrae deberi; illius populi victoriam fore, cuius imperator se pro exercitu devovisset. Itaque comparant inter se, ut ab utra parte cedere romanus exercitus coepisset, inde se consul devoveret pro populo romano. Hac lege instructis ordinibus, processere in aciem. Manlius dextro, Decius laevo cornu praeerat; primo utrinque aequis viribus, eodem ardore animorum gerebatur res: deinde ab laevo cornu hastati Romani, non ferentes impressionem Latinorum, se ad principes recepere. In hac trepidatione Decius consul iussit M. Valerium, pontificem publicum populi romani, praeire verba, quibus se pro legionibus devoveret; deinde armatus in equum insiluit, ac se in medios hostes immisit. Coftspeclus ab utraque acie aliquanto augustior humano visu; et omnis terror cum illo latus signa primo Latinorum turbavit, deinde in totam aciem penitus pervasit. Ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt. Simul et Romani, clamore sublato, principia Latinorum perturbant; hastisque ora fodientes, primo robore virorum caeso, per alios manipulos, velut inermes, prope intacti evasere; tantaque caede perrupere cuneos, ut vix quartam partem relinquerent hostium. Qui Latinorum pugnae superfuerunt, multis itineribus dissipati, quum se in unum conglobassent, Vescia urbs eis receptaculum fuit.
Inde fallacibus litteris circa Latium nomenque volscum missis, quia qui non interfuerant pugnae ad credendum temere faciliores erant, tumultuarius undique exercitus conscriptus convenit. Huic agmini Torquatus consul ad Trifanum occurrit, et priusquam castris locus caperetur, pugnatum debellatumque est; adeo enim accisae res erant, ut consuli victorem exercitum ad depopulandos agros eorum ducenti dederent se omnes Latini, deditionemque eam Campani sequerentur. Latium Capuaque agro multati. Latinus ager, privernati addito agro, et falernus, qui populi romani fuerat, usque ad Vulturnum flumen, plebi romanae dividitur. Extra poenam fuere Latinorum Laurentes, Campanorumque equites, quia non desciverant. Cum Laurentibus renovari foedus iussum, renovaturaue ex eo[6] quotannis post diem decimum Latinarum. Ita bello gesto, praemiis poenaque pro cuiusque meritis persolutis, T. Manlius Romam rediit; cui venienti seniores tantum obviam exisse constat; iuventutem et tunc et omni vita deinde aversatam eum, exsecratamque[7].
Bellum Samniticum. – L. Papirius Cursor dictator. – L. Fabius Maximus, magister equitum, prospere adversus Samnites rem gerit. – Papirius abdicat se dictatura. – Samnites bellum reparant. – Romani per insidias clausi ad Furculas Caudinas. – Sub iugum missi. – Pax caudina. – Bellum de integro initum adversus Samnites.
An. ante Chr. n. 322.An. ab urb. cond. 430.
Latinis subactis, quum Samnium iam alterum[8] annum turbari novis consiliis suspectum esset, bellum ex auctoritate Patrum populus adversus Samnites iussit, et dictatorem dixit L. Papirium Cursorem, a quo Q. Fabius Maximus Rullianus magister equitum est dictus; par nobile rebus in eo magistratu gestis, discordia tamen, qua prope ad ultimum dimicationis ventum est, nobilius. Dictator cum exercitu incertis auspiciis in Samnium est profectus. Sed mox a pullario monitus, quum ad auspicium repetendum Romam rediisset, magistro equitum denuntiavit, ut se se loco teneret, neu absente se, cum hoste manum consereret.
Fabius quum post profectionem dictatoris per exploratores comperisset, perinde omnia soluta apud hosles, ac si nemo romanus in Samnio esset; seu ferox adolescens indignitate accensus, quod omnia in dictatore viderentur reposita esse, seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu instructo, parataque acie, cum Samnitibus conflixit. Ea vero fortuna pugnae fuit, ut viginti millia hostium caesa eo die tradantur. Aliis deinde cladibus subacti Samnites pacem a dictatore petiere; cum quo pacti, ut singula vestimenta militibus et annuum stipendium darent. Ita deductus ex Samnitibus exercitus. Dictator triumphans, urbem in gressus, se dictatura abdicavit.
Samnites, quia de pacis conditionibus agebatur, inducias annuas ab urbe retulerunt. Nec earum ipsarum sancta fides fuit; adeo postquam Papirium abiisse magistratu nuntiatum est, arrecti ad bellandum Samnitium animi sunt. T. Veturio Calvino, Sp. Postumio consulibus, bellum reparant duce C. Pontio, Pontii Herennii filio. Hic exercitu Samnitium educto, circa Caudium castra, quam potest occultissime, locat: inde ad Calatiam, ubi iam Romanorum exercitum esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit; pecoraque diversos, alium alibi, haud procul romanis ponere iubet praesidiis. Ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet: legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere, nec procul abesse quin vi capiant.
Haud erat dubium, quin Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis. Ea modo, qua irent, consultatio fuit[9]. Duae ad Luceriam ferebant viae; altera praeter oram superi maris, patens aperlaque, sed quanto tutior, tanto fere longior; altera per Furculas Caudinas brevior; sed ita natus locus est: saltus duo alti, angusti silvosiqiie sunt, montibus circa perpetuis inter se iuncti; iacet inter eos satis patens, clausus in medio campus, per quem medium iter est; sed antequam venias ad eum, intrandae primae angustiae sunt, et aut eadem, qua te insinuaveris, retro via repetenda, aut si ire porro pergas, per alium saltum arctiorem impeditioremque evadendum. In cum campum Romani demisso agmine, quum ad alias angustias protenus pergerent, septas deieclu arborum, saxorumque ingentium obiacentem molem invenere. Quum fraus hostilis apparuisset, citati inde retro, qua venerant, pergunt repetere viam; eam quoque clausam sua obice armisque inveniunt. Sistunt inde gradum, sluporque omnium animos, ac velut torpor quidam insolitus membra tenet; inluentesque alii alios, diu immobiles silent. Deinde querentes magis quam consultantes nox oppressit, quam cibi et quietis immemores traduxerunt.
Ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis suppetebat rebus. Itaque universi Herennium Pontium, patrem imperatoris, virum longe prudentissimum, per litteras consulendum censent. Is ubi accepit, ad Furculas Caudinas inter duos saltus clausum esse exercitum romanum, consultus ab nuntio filii censuit, omnes inde quamprimum inviolatos dimittendos; quae ubi spreta sententia est, iterumque eodem remeante nuntio consulebatur, censuit ad unum omnes interficiendos. Neutra sententia accepta. Interea Romani victi necessitate legatos mittunt, qui primum pacem aequam peterent; si pacem non impetrarent, uti provocarent ad pugnam. Tum Pontius debellatum esse respondit, et inermes cum singulis vestimentis sub iugum missurum; alias conditiones pacis, aequas victis ac victoribus fore, si agro Samnitium decederetur, coloniae abducerentur, suis deinde legibus Romanum ac Samnitem aequo foedere victurum. His tantum conditionibus paratum se esse foedus cum consulibus ferire; siquid eorum displiceat, legatos redire ad se vetuit. Haec quum legatio renuntiaretur, tantus gemitus Romanorum subito exortus est, ut non gravius accepturi viderentur, si nuntiaretur, omnibus eo loco mortem oppetendam esse. Paruerunt tamen necessitati. Ubi autem hora fatalis ignominiae advenit, primi consules prope seminudi sub iugum missi; tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae obiectus; tum deinceps singulae legiones. Circumstabant armati hostes exprobrantes eludentesque. Quum e saltu evasissent Romani, etsi velut ab inferis extracti tum primum lucem aspicere visi sunt, tamen ipsa lux omni morte tristior fuit. Pudor fugere colloquia et coetus hominum cogebat. Ingressi sero in urbem, ita se in suis quisque tectis abdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus, nemo eorum forum aut publicum aspicere vellet. Consules creati Q. Publilius Philo, et L. Papirius Cursor iterum. Ubi ad senatum de pace caudina retulere, censuerunt Patres, sponsione iniussu populi facta non teneri populum romanum. Itaque de integro bellum initum, in quo Romani egregias de Samnitibus victorias
reportarunt.Bellum contra Samnites atque Etruscos. – Q. Aemilius Barbula in Etruscos confligit ancipiti proelio. – Q. Fabius consul. – Etrusci victi inducias in triginta annos impetrant. – Bellum adversus Etruscos, Umbros, Gallos et Samnites. – Fabius eos fundit fugatque. – Decius consul, patris exemplum secutus, se devovet pro exercitu romano.- Curius Dentatus bello samnilico finem imponit. – Triumviri capitales. – Plebis secessio in laniculum.
An. ante Chr. n. 309.An. ab urb. cond. 448
Profligato Samnitium bello, priusquam ea cura decederet Patribus, omnes Etruriae populi, praeter Aretinos, ad arma ierunt, ab oppugnando Sutrio, quae urbs socia Romanis, velut claustra Etruriae erat, ingens orsi bellum. Eo alter consulum, Q. Aemilius Barbula, cum exercitu ad liberandos obsidione socios venit. Concurrunt infensis animis; numero hostis, virtute Romanus superat; anceps proelium multos utrinque et fortissimum quemque absumit; nec prius inclinata res est[10], quam secunda acies romana ad prima signa, integri fessis successerunt. Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa, circaque omnes ceciderunt. Post occasum solis signum receptui datum est; nocte ab utroque in castra reditum; nec deinde quidquam eo anno rei memoria dignae apud Sutrium gestum est.
Q. Fabius, insequentis anni consul, bellum ad Sutrium excepit. Consuli imis montibus[11] exercitum ducenti ad ferendam opem sociis,
tentandasque munitiones, si qua posset[12], acies hostium instructa occurrit. Quorum ingentem multitudinem quum ostenderet subiecta late planities; consui ut loco paucitatem suorum adiuvaret, flectit paullulum in clivos agmen; inde signa in hostem obvertit. Romanorum impetum non tulerunt Etrusci, versisque signis, fuga effusa castra repetunt. Equites romani praevecti per obliqua campi, quum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra itinere, montes petunt; inde inermi pene agmine ac vexato vulneribus in silvam Ciminiam ab Etruscis penetratum, quae erat tum invia, et nulli ad eam diem, ne mercatorum quidem adita. Consul hostes persecutus, caedit fugatque, et late depopulato agro, victor in castra redit.
Hac expeditione consulis motum latius, quam profligatum bellum; vastationemque sub Ciminii montis radicibus iacens ora senserat, conciveratque indignatione non Etruriae modo populos, sed Umbriae finitima. Itaque quantus non unquam antea exercitus ad Sutrium venit. Sed commisso proelio, res romana superior fuit; et caesa aut capta hostium millia ad sexaginta. Itaque a Perusia, a Cortona et Aretio, quae ferme capita Etruriae populorum ea tempestate erant, legati pacem foedusque ab Romanis petentes, inducias in triginta annos impetraverunt.
Neque ita multo post, Romanis in Etruria iterum bellum ingens multis ex gentibus concitur; cuius auctor Gellius Egnatius ex Samnitibus erat. Tusci fere omnes conciverant bellum; traxerat contagio proximos Umbriae populos; et gallica auxilia
mercede sollicitabantur; omnis ea multitudo ad castra Samnitium conveniebant. Iluius bellirumor omnium animos ad Q. Fabium consulem convertit; qui cum Decio, collega ad hostes profectus, multis proeliis fudit, et pacem tandem petere coegit. Nec incruenta victoria fuit. Namque et complura Romanorum millia caesa; et Decius consul, patrio more, se pro exercitu romano devovens, in confertissimam hostium aciem concitat equum, inferensque se ipse infestis telis est interfectus.
Tandem vero Manius Curius Dentatus consul, Samnitibus caesis, et Sabinis qui rebellaverant, in deditionem acceptis, Samniticum bellum confecit, quod quinquaginta ferme annos Romanorum virtutem fatigavit. Per haec tempora triumviri capitales primum creati sunt, qui carceris custodiam haberent; plebs autem, post graves seditiones, ob violentiam et crudelitatem feneratorum in Ianiculum montem secessit; unde a Q. Hortensio dictatore ad concordiam et lares fuit revocata.
Romana classis a Tarenlinis deprimitur. – Thurium diripitur. – Bellum urentinum. – Pyrrhus Tarentinis auxilio venit. – Pugnat adversus Romanos ad Heracleam. – Ad Asculum. – Indignum facinus medici Pyrrhi. – Pyrrhus in Siciliam traiicit. – In Italiam redit. – A Romanis victus Italia excedit. – Tarentus diruta. – Populi agro multati. – Picentes, Saienlini, Volsinienses subacti. – Argentum in urbe signatum.
An. ante Chr. n. 279.An. ab urb. cond. 471.
Fractis Samnitium opibus, conflatum est bellum adversus Tarentinos. Hi populos in Romam conspirantes nullis ad hanc diem auxiliis publice
iuverant. Aliorum laboribus, quam suo discrimine lacessi Romanorum arma sapientius arbitrabantur. Sed accidit casu, ut dissimulata hactenus Tarentinorum consilia detegerentur. Forte ludos in theatro, iuxta portum sito, spectabant, quum L. Valerius duumvir navalis[13], et decem romanae naves apparent, portum ingressurae. Tarentini classem hostili animo missam interpretantur, et subito conclamant, nefas esse Romanis, ex foedere, Lacinium promontorium praeternavigare. Nec mora; concurritur ad arma. Romani fugae se committunt; sed Tarentini celeriter insecuti, quinque naves circumventas in portum redigunt. Ex his deprimuntur cum ipso duumviro quatuor; una capitur; homines aetate et robore militari interficiuntur; caeteri sub corona veneunt. Mox Thurinis bellum inferunt, causam interponentes, eorum opera Romanos in ea loca venisse. Urbs in potestatem redacta diripitur; praesidium romanum, pacta incolumitate, dimittitur.
Nuntio Romam perlato, legatio, quae de iniuriis quereretur, decreta, mandatumque legatis, ut captos restitui, Thurinis res ablatas reddi, exsules reduci, rerum istarum auctores dedi postularent. More graecarum urbium in theatro concionem populi cogere solebant Tarentini. Huc admissi legati turbam ebrietate lascivientem repererunt; et L. Postumius, princeps legationis, ludibriis petulantissimae multitudinis exceptus, acriores odiorum causas Romam retulit. Itaque ad Aemilium consulem, qui in Samnium ad exercitum profectus fuerat, scriptae sunt litterae, ut castra in tarentino agro poneret, et nisi de illatis iniuriis satisfaceret populus tarenlinus, eum iusto pioque bello persequeretur.
Tarentini viribus impares auxilium a Pyrrho, Epirotarum rege, petierunt, quo maiorem animi fortitudine, solertia consiliorum, scientia rei militaris aetas illa non tulit. Hic Alexandri Magni aemulatione, vastissimum imperium spe complexus, ipsis quasi fatis invitantibus, ad perficienda quae animo deslinasset, pandi sibi viam existimavit. Itaque cum parva sed electa manu in Italiam profectus, apud Heracleam primum Romanorum legiones fudit. Constat vero inter omnes, flore ducum militumque suorum eam victoriam Pyrrho constitisse; exceptaeque feruntur voces dicentis: non minus victum se eo proelio, quam victorem discessisse. Quo factum est, ut Cineam Romam mitteret, qui conditionibus aequis pacem a senatu peteret. Sed Patres, Appium Claudium severissimae sententiae auctorem secuti, decrevere bellum prosequendum esse, et Cineam eodem die urbe excedere iusserunt. Pace desperata, conversi ad bellum animi, atque intenta cura facti utrinque apparatus hiemem satis negotiosam habuerunt.
Ineuntevere Pyrrhus, contractis sociorum copiis, in Apuliam venit; ibique ad Asculum tanta contentione dimicatum est, ut quindecim ferme hominum millia utrinque occubuerint. Anno insequente novi consules C. Fabricius Luscinius, Q. Aemilius Papus ad exercitum venerunt. Quo audito Pyrrhus copias eduxit, et observare hostium consilia instituit. Quum utrique castra locis haud valde distantibus haberent, medicus Pyrrhi furtim ad
Fabricium venit, pollicitus, se regem veneno sublaturum, si praemium eiusrei dignum daretur. Fabricius indignum facinus aversatus, regem monuit, uti ageret circumspectius, videretque quorum hominum quamque fidelium ministerio uteretur. Pyrrhus tantae virtutis experimento commotus; simul quod bellum haud laeto iam animo prosequeretur, inducias cum Romanis pactus est, ut Syracusanis auxilio veniret, quos iamdiu Carthaginienses obsidebant. Sic enim et romanum bellum honeste declinari posse sperabat, et imperium insulae locupletissimae occupari.
Exercitu in insulam traiecto, magna Siculorum alacritate exceptus est Pyrrhus, oppida sua, copias, pecunias, naves certatim tradentium. Erat enim ea tempestate magna regis fama; et Siculi per annos sane multos externa simul et civilia bella, et nocentius utrisque malum, herile imperium passi, vel mediocrem aliquem principem gratantibus animis laturi videbantur. Sed tamen ipse paullo post ad exigendas ab invitis pecunias, ad potentiorum caedes versus, atque ex priore lenitate ad superba imperia et supplicia praeceps, immane odium in se concitavit. Itaque, aversis animis, complures populi ab eius amicitia desciscentes, ut cuique opportunum erat, alii Poenis, alii Mamertinis se applicuerunt. Inter haec non ingrata regi sociorum italieorum legatio venit, quae caeteris amissis, vix paucas urbes hostem a moenibus aegre submovere questa, honestam discedere cupienti causam praebuit, ut partibus laborantibus auxilio futurus, non eiectus ex insula, in Italiam reverti voluisse videetur. Romani, quum vehementer urgeret pestilentia, Pyrrhique in Italiam reditu belli timor crevisset, nihil adversus ista vel humani praesidii, vel divini intentatum reliquerunt. Manius Curius Dentatus et L. Cornelius Lentulus, consules, conscriptis legionibus, ambo in hostem profecti sunt. Lentulus in Lucaniam irruit; Samnites adortus est Curius. Excitus ad eius rei famam Pyrrhus, lustrato Tarenti exercitu suo, peditum ferme viginti millia, tria equitum recensuit. Cum his et delecta Tarentinorum iuventule ad Maleventum urbem, Romanos adortus, infeliciter dimicavit. Magna haec pugna et numero caesorum et victoriae fructu fuit. Siquidem cum Pyrrho est debellatum, cui ex Italia tandem excedendum fuit.
Superatis post mulla certamina validissimis hostibus, anno urbis conditae quadringentesimo, septimo et septuagesimo, Romani Tarentum urbem in ditionem suam redegerunt. Moenia diruta, et tributum civibus impositum. Per haec ferme tempora Samnites, Lucanos, Bruttios et caeteros populos, qui arma adversus Romanos tulerant, multari parte finium placuit Coloniae Ariminum et Beneventum deductae. Domiti Picentes; Salentini et Volsinienses Picentibus additi. Sic parta per universam Italiam pace, et auctis iam opibus, in urbe signandi argenti primum initium fuit; quum ad eam diem aes tantummodo Romae in promiscuo usu fuisset. Tunc enimvero denarii et quinarii ex argento cusi, aliique minores nummi, qui quum dupondio et semisse aestimarentur[14], ex re sestertii appellati.
- ↑ Hi fuere sacerdotes decem, quorum erat sibyllinos libros custodire, eosque, pro opportunitate, aperire atque interpretari.
- ↑ Lectisternium fuit sacrificii genus, in quo lecti diis sternebantur in templis, et convivium iis apponebatur.
- ↑ Deum, sync. deorum.
- ↑ Supp. verbis.
- ↑ Supp. exercitum.
- ↑ Supp. tempore.
- ↑ Ob filii caedem.
- ↑ Supp. post.
- ↑ Id solam consultatum, deliberatum est, qua via irent
- ↑ Nec prius hostes Romanis cesserunt.
- ↑ Ad radices montium.
- ↑ Si qua parte posset.
- ↑ Duumviri navales appellati fuerunt qui creabantur classis ornandae reficiendaeque causa.
- ↑ Qui quum valerent duobus assibus et semisse.